Mundus nec fuit, nec potuit esse ab Aeterno.

AETherios Orbes tremulásque vibrantia flammas
Sydera miramur varios coelique meatus;
Unde fugat teneb [...]as [...]utilis Sol ignibus, unde
Dissiliunt longo slagrantia fulgura tractu,
Unde volant flammae nigra per spi [...]acula Terrae,
Aut pelagus fremit, ardenti se verbere caedit,
Colli [...]unt sluctus, atque unda recolligit undam;
Mens incerta [...]aeret, juvat & cognoscere causas.
Effinxêre alii, quòd plantae, animalia, terrae
Ramosi frutices, & caecâ n [...]cte vagantes
Stellae proflu [...]êre simul, gremióque capaci
Exiit aeternus divini Numinis orbis:
Haud secùs ac radii vibrati Luminis altum
Aethera collustrant, cùm emergit ab aequore Phoebus.
At frustra jactant levia haec insomnia rerum;
Quicquid enim aeternum est hoc nullo clauditur orbe,
Induit hoc unam magno cum Numine formam,
Hoc Deus est, plurésque Deos natura recusat,
Nam multi pereunt per mutua vulnera Divi;
Non aliter (si parva licet componere magnis)
Quàm validi fluctus rapidis volvuntur in undis,
Partibus adversis strident & sydera pulsant,
Congressi pereunt per lon a volumina fusi.
Quod semper fuit, id nulsa quassabitur arte,
Nec possunt flammae, nec edax abolere vetustas;
Noscimus at Mundum fatalem horrere ruinam,
Spumosos fluctus, undantémque ignibus Aetnam,
Noscimus horrendos solis lunaeque labores,
Ut pellunt coecam red [...]untia Lumina noctem,
Dejiciunt rapido segetes & turbine nimbi,
Diversas patitúrque vices haec Machina mundi,
Foelix hoc aevum est, varias cui contigit Artes
E [...]uere è tenebris, popul [...]que ignota paternis
Tradere, namque istos somnus vel devius error
Corripuit, (dixisse pudet Deliria vana)
Stultitia aeternóque potens regnavit in Orbe:
Infausti Patres! quos alta silentia condunt,
Quos celant Monumenta nigrâ caligine mersos,
Quos nullum celebrat, néve ullum protulit aevum.
Effinxêre alii, ut vastum per inane volantes
Collisêre atomis atomi, subsultibus istis
Fabrica surrexit, magnus concrevit & Orbis;
Sic imbres coeunt, lentam glomerantur in undam.
At frustra ludunt vanâ sub imagine Veri.
Nam satis immensi effulget sapientia Patris,
Omnia disponens certâ ratione modóque:
Murmure si tremulo cava fistula verberet aures,
Qualis mulsit aquas, faucésque reclusit Averni,
Verba ligata modis veniant si digna Marone,
Argutum miramur opus, doctúmque magistrum;
Ingenium artificis monstrant ex aere columnae
Caelatae, & Pario conslata è marmore tecta;
Sese etiam prodit primae sapientia Causae,
Quae deforme Chaos noctémque excussit opacam,
Effecit solem, conclusit cornua Lunae,
Pondera terrarum vastúmque rotavit in Orbem.
E nihilo effinxit Divina potentia mundum;
Hoc suadet Ratio, suadent Monimenta vetusta.

Dantur Substantiae Immateriales.

LEthalis belli Graecis deferbuit aestus,
Numinibúsque suis solennia vota tulerunt;
Protinus exsurgit (sive haec fuit ira Deorum,
Seu fatale nefas indignans Tartarus atris
Faucibus evomuit) monstrum, quod fulmina torta
Nec terrent ruptis vibrati nubibus ignes,
Ejuránsque Deos spumantia protulit ora.
Narrat, uti magnum per inane vagantia rerum
Semina seminibus concurrunt; agmine longo
Saltantes Atomi nostrum sinuantur in orbem.
Nascitur hinc Terra & rutilantia lumina coeli?
Hinc agitant objecta animos iterúmque recedunt?
In sumos abeunt Epicuri haec dogmata vana;
Rectiùs arte novâ tradit Doctissima turba.
Cùm turgent calido salientes flumine venae,
Mox tenuis Vapor in nervos caecósque meatus
Evolat, objectum latebroso tramite defert
Ad mentem, quae rem volvit secúmque revolvit,
Aut vult aut non vult, negat assen [...]itque negato.
Saeviat at frustrà, rumpantur ut ilia, Monstrum,
Non eadem efficiunt errantia semina rerum▪
Aut immota manent, aut recto tramite tendunt;
Námque vetat ratio in sinuosa volumina flecti,
Vel quidni haec eadem praestat, cùm prosilit ant [...]is
Eurus ab Aeoliis, stridens diverberat undas,
Huc illuc rapitur, vario se murmure versat?
Vel quidni jactare potest haec Mulciber a [...]dens,
Cùm tremulas flammas obliquo tramite volvit?
Quidni Causa eadem effectus emittit eosdem?
Sic etiam Torrens rapidis agitatur in undis,
Praecipitique ruit cursu, dum saxea moles
Impedit, & flexu sinuoso elabitur amnis;
At non sponte suâ, sed coeco volvitur aestu.
Obducit menti tenebras terrena Voluptas,
Quae labefacta timet, surdo se verbere caedit.
At si fortè Deos magno sub pectore verset,
Naturámque suam; exsultans ad sydera fertur:
Hinc patet ex Atomis mentem non posse creati;
Spissâ haec mole caret Divino semine nata.
Protea sed reserant licèt haec primordia Mundi,
Omnia transforment sese in miracula rerum,
Et varios induta modos, induta figuras
Diversas volitent; frustra haec deliria singunt.
Testatur ratio & praesaga Oracula Patrum,
Pallentésque Umbrae, simulachráque luce careatum,
Emisisse Deum celeres sine corpore mentes,
Hinc aliae Coelis longo, quasi sulgura, tractu
Delapsae properant mandata facessere Divûm,
Vel laetum Paeana canunt; hinc Pythica Vates
Saeviit atque imo furibunda remugiit antro.
Est specus obscurum in Terrae penetralibus imis,
Squallentes Furiae nigris in faucibus adstant,
Lethales aperit rimas horrenda Vorago,
Cingunt Tartareae flammisque rapacibus undae;
Hîc moesti Manes, tristis cruciatus & horror,
Hîc isti Mentes volvuntur gurgite coeco
Aethere dejecit quas ignea Numinis ira;
Haec Ratio docet & longa Experientia rerum,
Hinc patet esse leves ullo sine corpore mentes,

Jul. 5. 1697. in vesper. Comit. Resp. in Philosoph. Johan. Rayne, A. M. Coll. Joh. Soc.

Posita Dubitatione Cartesiana certa Veritatis norma habèri non potest.

CArtesii litem, Cynicique, Camaena, Menippi
Dic age, dic & quàm validis rationibus usus
Elysii in campis pugnârit uterque sub Orco:
Consedit Minos Moderator, Philosophorum
Omnis Grex aderat, praesertim Sceptica turba,
Sceptica lis agitur, Dubitatio Cartesiana:
Hanc veri Normam pugnax contendit haberi
Cartesius, multo molimine. Pernegat ille,
Et gravibus contrà sic incipit Argumentis;
Vir Bone, si Veri sola est haec Regula, Clara
Et distincta, ut ais, Perceptio, concute pectus
In te descendens, animi & rimare recessus,
Num potes assensum suspendere? num potes ult [...]à
Esse animi incertus, dubiùsque haerere, sit an non,
Clarè ac distinctè cum rem perceperis esse?
Hos stimulos Natura parens sub pectore versat,
Extorquens intùs nutum, subigénsque fateri
Invitum, & frustrà conantem dicere contrá.
Haec inter sese nunquam coitura repugnant.
Quî scis esse Deum? distinctè, subjicit ille,
Percipio claréque. Quid ergo? Cum mihi bina
Addubitare jubes an binis juncta quaternum
Efficiant numerum, cur te sic percipientem
Non dubitare sinis? Distinctè subjicit ille
Percipio claréque Deum non fallere posse.
Tum verò ingentes Cynicus dedit ore cachinnos,
Atque instat; Bone Vir, nequeant si fallere sensus
Et Ratio, quoniam Deus est veráxque, bonúsque,
Quî tandem Veri ad Normam Dubitatio ducit?
Arguis in Circo, nec pergis in Argumento.
Haeret Cartesius, nec vox nec verba sequuntur.
Assurgit Minos litem ut componat, & inquit,
Naturae Verique Autor non sordide, labi
Humanum est, neque te pudeat peccâsse fateri:
Limitibus nimis angustis includere tentas
Aurae particulam Divinae, & conscia Coeli
Pectora, quodque jubes deprendere, non sinis ipse:
Sic indagantes latet, aeternúmque latebit
Quaesitum frustrà Verum, & conamina ludet
Irrita non deprensus, inextricabilis Error.

Libertas Arbitrii soli Substantiae Im­materiali competit.

EJA age, materies cui mens humana videtur,
Con [...]ule te, penitúsque animi rimare recessûs,
Nonnè ibi libertas occurrit? nonnè potestas
Velle datur? non te ducit per cuncta voluntas?
Nonnè ibi repperias imo sub pectore fixum,
Quod benè percipiat, quod res secernere possit,
Quae [...] en [...]que moram facere, aut abrumpere, solo
Ex animi arbitrio, ruptámque reducere porrò?
Nonnè ibi consilium possis deprendere, quod te,
Quae quibus anteferas, quae sint meliora, docebit?
Nonnè vid [...]s te posse uti Ratione magistrâ,
Si placet, amotis vel adhuc errare tenebris?
Haeccine materiae sunt propria munera? sunt hae
Virtures, quas pondus iners sibi vendicet? an quas
Purior & melior Divinae particula aulae?
Undè est quòd moles sese determinet ipsa,
Segnis iners moles, quae non nisi pulsa movetur?
Ullanè corporibus perceptio? si datur ulla,
Undè ea sit? facere hoc Impulsio si mera possit,
Credere tum fas est, quando undâ impellitur unda,
Se fluctu obtrudi fluctum sentire priorem.
Ex nihilo si quid fiat, tum fortè putes, quòd
Principiis sit menti externis orta potestas,
Materiésque tibi donet, quod non habet ipsa.
Volve Globum, celeri transcurrit tramite campum;
Projicias lapidem, vi multâ dissecat aethram;
Sed si clamando tibi rumpas ilia tota,
Siste lapis, jam siste, precor; nil proficis; ille
Surdus abit, cursûsque tenax celer usque movebit,
Si nihil obstiterit, quod vim dirumpere possit.
Undè igitur? quae libertas? vis extima pellit,
Nec quic quam contra pugnare, obstaréque possit.
Mens tamen intereà sine pondere, libera Coelos
Tentat, & aetherias meditando permeat auras,
Arctis materiae vinc'lis, & lege soluta,
Ipsa sibi pennas addit, nec motibus ullis
Erigitur, fictis nec fertur in ardua plagis,
Nec caret incerto clinamine principiorum.

Jul. 6. 1697. In die Comit. Resp. in Philosoph. Fr. Hare A. M. Coll. Regal. Soc.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.