DVLCE PRO PATRIA MORI
AETERNITATI SACRUM.

TERRENUM quod habuit, sub hoc Pulvere deposuit
HENRICUS IRETONUS
Idem saeculorū Praesentium Livor, futurus (que) Posterorum Luctus.
Nobilem Natalium memoriam NOTINGAMIENSIS ager;
Gestorum vero ne tota quidem BRITANNIA complectitur.
Divinam sensit Indolem CROMVVELLUS cum sibi Generum adscivit;
Dubium (que) an tali Genero Pater, an tali Patre Gener, faelicior extiterit.
Academiae primos, & Impuberes consecravit Annos;
Ad Legum deinde Curias, & à Curiis ad Castra militaris progressa Virtus,
Eóque Proventu,
Ut eruditis Apollineam, & à Militibus Martiam Palmam praeripuerit.
Sic ad Fasces viam, Ferro patefecit,
Majorumque Stemmata gestis Majoribus Illustravit
Magnus Ille Famae suae Faenerator, & Familiae.
In Pace semper pius, & aeque providus; Bello fortis, & aeque foelix;
Raro victus, nisi Proditione; nunquam Victor, nisi Virtute.
Inter optimates omnino Bonus; inter Bonos optimus eluxit.
Magnanimus sine superbia; Justus sine saevitia; singulis (que) sic Animo suo Temperans,
Ut nusquam severiores aliis, quam sibi, Leges indixerit.
Consultissimꝰ apud Anglos Senator; Vigilantissimꝰ apud Hybernos Praefectus
Quibus conterendis tam sedulam navavit operam,
Ut Imperando totus Servierit, serviendo totus Imperaverit.
Eo, denique Victoriarum Bellicosa manus pervenerat,
Quae Perduellium Millia paucis Manipulis edomuit,
Et tot stupenda Virtutis edidit specimina;
Ut dixisses,
DEUM pro Iretono militasse, IRETONVM pro Deo;
Sed proh Tristem triumphorum Catastrophen!
Arcibus
enim Munitissimis debellatis, debellatisque rursus munitis,
Hostibus poene profligatis; Castris deletis, Vrbibus deditis,
Et tota HIBERNIA in ditionem tantùm non redactâ;
Eheu ingemiscentibus passim Piis: Invitantibus Superis: & famulantibus Angelis,
A terrestri, in Coeleste fastigium sublatus est.

Obiit Limrick Hibern. Novem. 26. Aetatis suae 42. Sepultus Westmonaster. 6. Febr. An. Dom. 1651.

In sempiternam cujus Herois eximii Memoriam, Ne tot Praelustres virtutum notae posteris exciderent, Suis sumptibus hanc Epigraphen Typis exaravit HVGO PETERS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.