IOBVS TRIUMPHANS.

[...].

Vincit qui patitur

M.DC.LI.

In nobilissimi ducis et Amici inti­mi Henrici Oxindeni Armig. JOBƲM TRIƲMPHANTEM Alexandri Rossaei Exastichon.

CƲm defient alij funesta incendia belli,
Tu canis invicti fortia facta Jobi,
Cui peperit plures patientiae sola Triumphos
Africa quam tota, aut Asia Scipiadis.
Salve rex Jobaeb qui per tua damna triumphas
Et salve vates Jotriumphe canens.

Ad Henricum Oxinden Armig. JOBI TRIƲMPHƲM decantantem.

EƲge vates! & miserum balneis.
Ʋzit am amicior fove Heliconiis,
Rarámque perge celebrare Avem,
Verè Arabem, & Phoenicem;
Condentem ut íque in cineribus, eò luctuosiorem Quòd non suis, (né (que) enim licuit mori) nídum;
Nidum at aromata complexum suaviora, & sua,
Bene olentes Dei laudes:
At (que) unde tandem splendidior reuascens
Triumphato resurrexerit Satana.
Si nempe incolumem odit pietatém
Hostis humani generis,
Jobi non minùs sacrificis ignibūs, quàm infernis cruciatus.
Hinc totis spoliat opibus; & victimas reddit
Quos modo holocaustis purgavit
Parens Liberos.
Bealum verò, si ita potuerit, & qualem mater peperit
Nudum (putredinis nimirum & foetoris) evadere!
Aegrum lacessit animum caro, at (que) altera caro
Non minùs sua, sed toler abilis minùs,
In quantum graviora sunt ulceribus jurgia.
At integritatem hominis non exprobrati satis est sed everti
Faeminae pejus de Numine dubium an Viro sentienti;
Forte etenim (aequè quis neget? casta ac pra)
Viduitati inhians, sani (que) coniugis
Aut mutati cupita,
Quum noluit expectare salutem, jussit mori.
(Nec latuit memorem primi sceleris serpentem
Quàm prospero facili (que) eventu
In finum mariti, id est, originem suam
Immissa est mala consulens uxor.)
His adde rigidos Amicorum sermones,
Petraeâ vel duriores patriâ,
Et quicquid amplius aerummarum Artifex frustra
Intulit menti interim victrici & integrae.
I nunc, at (que) Inferos Satana redde hoc exemple instructos:
Poterant non esse damnatis, si poterant esse patientes;
Et Infernum constare non tam supplicio, quàm odio;
Nèc oeternis plecti poenis finita crimina
Quin ipsae ea [...]em aeternùm perpetrari,
Iterato in Judicem murmure.
Guil. Nethersole Inter. Templi socius.

Ad verè Nobilem ducem Henricum Oxindenum pluribus nominibus meum de JOBO suo Triumphanti.

Hunc in deserto Mosin scripsisse libellum.
Fama est; ut populus disceret inde pati.
Anglia transivit mare rubrum caede suorum,
Exundans; poterit jam modus esse malis.
Sanguine pacabis superos? diademate strato
Pax aderit Patriae, tu (que) superstes eris;
Cresce cruor, cresce ut satietur sanguine sanguis;
(Prob dolor) exanguis gens gemibunda iaces!
Heù tellus quamvis stagnas madefacta cruore,
Praelia plura manent, persida disce pati,
Si tandem velles largos offundere fletus,
Et si fata sinunt, vivore fortè queas;
At pietas ubi, prisca fides, patientia, pactum?
Talia (non nova sunt) lumina rara micant.
Quam bene fis meritus Pius Oxendenus ba beri,
Caelera si sileant, hoc mihi dicat opus.
Virgilij tu verba doces velut
Duportus.
alter Homeri
Versu grandiloquo Job resonare Pium.
Musa triumphali tua Carmine vectat Eoüm
At (que) alios Curru te Comitante suo.
Armiger et dux es, nec te generosior alter
Et qui ferre potest, singulus, omnis, erit.
Tales perge (precor) Complures edere fructus;
Primitias habui, quam decimare Velim!
Franc. Howard.

Ad Henricum Oxenden Armig de JOBO suo Triumphanti.

EN, quo ritè carent Civilia bella, Triumphum▪
Cúmque suo IOBƲM Laurca Ʋate manet.
En, quem diluerit non Servi scomma, Triumphum!
Bis vincit, streperam qui premit Invidiam.
Invida Laurigeras vitent quoque Fulmina chartas:
Tutior haud virtus SIC Pietate viris.
L. Jacob.

In gratiam Authoris Ingeniosissi­mi, et vere Generosi, [...].

TƲrma Camaenarum langues, [...] aut su [...]?
His tuus hic medicans est Panacea liber.
Regius infestat morbus tua membra? probatum est,
Sume librum manibus, mantéque liber eris.
Joh. Neale.

Ad Henricum Oxenden Armigerū, Virum verè Philomusū de Tempestivâ JOBI TRIƲMPHANTIS sui editione.

OXindene mihi multò charissime, JOBƲM
Legens tuum, nostríque mecum pensitans
Temporis aerumnas, plures contemplor Jobos
In insulis Britanniatum singulis,
Hîc, illîc (quocun (que) oculorum Lumina flecto)
Mirabilem ob toler antiam spectabiles.
Horum alij▪ bellis passim grassantibus, orbi,
Parentibus (que) et Liberis; alij bonis
Quadrantem ad summum exuti, sibi quaerere sedes
Coguntur exulando nudi extraneas.
Quin Martis, mortis (que) alij (mirabile visu)
Vim perferunt, Locum suum nec deserunt,
Sed (tanquàm infracto veteranus pectore miles)
Audentiores contrà eundo, copias
Fundunt hostiles, subéunt aut fata, cadentes
Honesta duro in proelio per vulnera.
Intereà (heu!) pessum tota it Respublica, partes
Dum schisma eam in contrarias sic distrabit,
Nos et nescimus (dubijs Gens acta procellis)
Quis fit futurus us (que) adbûc rerum exitus.
Spes tamen haud expes nostra est; Deus Ille (jacentem
Qui sustulit JOBƲM potens de pulvere,
Qui prole orbatum, et pecude omni, prole beavit
Grege et ampliori quàm priùs) Ille idem DEƲS
Nos jubet esse ratos; Tantùm expectemus, et hora
(Toties cupita scilicet Patientibus)
Grata superveniet; Multos alterna revisens
Fortuna humi pessundatos saepè extulit.
Temporis intereâ ne cui Solamina desint,
Cordatiores suscitat Deus viros,
Qui valeant, aufint (que), sinistro hoc tempore, dictis
Scriptísqve ferre opem malis praesentibus;
Téque alios inter, veri, OXINDENE, et honesti
Syncerè amantem; hînc protinùs Tu (nobilis
[...] tanquam) miserae infortunia Gentis
Reíque corpus publicae Lacerum videns
Vulneribus, tàm pulcra adbibes [...] nostris,
Salomonis illa ut comparem meritò aureis
Argento insculptis, summo artis acumine, Malis
Tàm congruunt, tàm prodeúntque commodè.
Eugè, agè, quem decorant generosa Insignia Avorum,
Nec Litterae, ornamenta animi, Minùs bonae;
Macte hác, quam Auspicibus musis, virtute, Teipsum
Martis (que) praebens Mercurij (que) Filium.
Jo. Ludd.

Ad Authorem hujus libelli cui titulus est JOB TRIƲMPHANS.

FAe licem sellâ jactet se Roma curuli,
Terrarum et dominos, se peperisse duces,
Quam meruisse homini nihil est mortale trophaeum?
Pauperior merito haec palmula (Jobe) tuo est.
Bella movere cupis certos habitura Triumphos?
Jobus in exemplar fit tibi (lector) ovans.
Scilicet in duris rebus patientia gliscit,
Argentum veluti comprobat igne faber.
Pompeius fieres? Caesar? vel maior utróque?
Alpha Monarcharum te superando clues.
Militiae caput est Jobus, tua carmina pingunt
Totum ut plagoso vulnere corpus erat:
Passus ut in natis, malesuada à conjuge passus,
In vitâ est passus Job graviora nece,
His didicit miser hic miseris succurrere; Jobi
Antidotum nobis dira venena dabunt.
Oxindenus Amans beat hoc te munere, utrâque
Sume manu, atque oculus cernat utérque datum,
Zoilus ut frendat dentes, licet ilia rumpat,
Hunc sobolem Phaebi, saecla futura colent.
E. B.

Ad Henricum Oxindenum Armigerum ne JOBUS suus TRIUMPHANS supprimatur diutius, supplex EPISTOLA.

AEQua fuit Jobi, dudùm patientia nostra,
Dum dignum Phaebo in carcere claudis opus.
Facta tenebraerum fas est sua fata manere,
Admisit nullam pagina sacra scelus.
Ni scelus, hoc pietatis opus voveatur in orco,
Cum servis domivi, compatiendo pati.
Ne timeas vulgus nehulonum, et inutile mundo,
Nec Chrysippaeas Lumina caeca faces;
Ipse Camillus eris noster facundus, (et imus
Sit locus in castris,) to doce miles ero.
E. B.

PATRI suo dilecto HEN OXINDEN armigero, de JOBO suo TRIUMPHANTI.

DƲm tua scripta lego (Genitor) vox personat aurem,
Ʋin te Victorem? me Duce, DISCE PATI;
Passus enim est CHRISTUS Dux Invictissimus, olim
Qni Morte, haud armis Daemona V [...]cit ovans,
Passi & Discipuli sunt fortiter Illius omnes,
Sicque sequuti Ipsum sunt super astra DƲCEM.
Ante Illos etiam Patriarchae, omnésque Prophetae,
Tristia sunt Passi multa, volente DEO.
Sic tu, Disce Pati, & tandem sine fine perennis
His, tibi cum JOBO (Nate) TRIƲMPHƲS erit.
Lectori.
En datu [...] in speculum JOBI PATIENTIA (Lector)
Frangere quod mulier Daemone plena nequit.
Cernitur hac ingens parva sub mole COLOSSƲS,
Natus ubi Eois finibus alter ATLAS,
Totum sustentans CREDENTƲM scilicet Orbem,
Esse REDEMPTOREM dum scit, et esse SUUM.
THO. OXINDEN.

OPPRESSIS TERRARUM DOMINIS.

EGregiam Jobi patientiam olim Regis totius Orientis lon­gè locupletissimi, omnibus admirandam & ab ipso Mundi Conditore tantis laudibus celebratam, vobis prae reliquis, ô Regibus procellis hujus seculi vehementioribus expositis imitan­dam proposui; Quibus enim potius quàm Principibus legenda & meditanda sunt heroica magnorum Principum gesta? ha­betis hic praevium exemplar JOBƲM cujus novissimis bene­dixit DOMINƲS magis quàm primis, & ut olim fic ali­quando vos procul dubio beatos reddet; ipse enim per os Aposto­li sui dixit ECCE BEATOS PRAEDICAMƲS EOS QƲI SƲSTINƲERƲNT; PATIENTIAM JOB AƲDISTIS, ET FINEM DOMINI ƲIDISTIS, qualem vobis ex imo corde humiliter exoptat

HEN. OXINDEN de Bartham.

IOBUS TRIUMPHANS.

INsignem pietate virum, famulúmque Jehovae
(Cujus per totum nota est patientia mundum)
Laudibus ac meritis super aurea sydera coeli
Tollere fert animus; Tu magni Rector Olympi
Succurre, & sacris conatibus annue nostris.
Finibus est Arabum tellus porrecta sub Ortum
Solis, ea Ausitis dicta est, ubi maximus Heros
Stirpis Edomeae florebat, sceptra gubernans
Pacificè, dictus IOBUS, Justissimus unus
Qui fuit in terris, & servantissimus aequi;
Assiduo Hic purâ est veneratus mente JEHOVAM,
Impia sacrilegae fugiens consortia turbae,
Cui septem fuerant pulcherrima pignora nati,
Et tres eximiae praestanti corpore natae,
In quarum egregio mirum decus ore nitebat;
Nec minùs ille opibus dives quàm dives & agris,
Millia cui septem pecudum, ter mille cameli,
Mille boves, quingentae asinae, quin infuper illi
Semper erat presto famulorum copia tanta,
Nullus ut Eois hôc ditior esset in oris,
Dumque alternatim celebrant convivia nati,
Invitantque suas in splendida tecta sorores
Ad Cererem, & laeti spumantia pocula Bacchí
Et dum curabant convivia mutua fratres,
Votis sanctificat natos, mittitque ministros
Qui moveant precibus placandam Numinis iram;
Ipse autem surgens cumprimùm albescere caepit
Alma dies, holocausta Deo tot ponit in aris
Quot numerat natos, secumque haec corde volutat;
Ah! fortasse mei plena inter pocula nati
Peccarunt nomenque Dei sanctum ore profano
Laeserunt; talem ille die se quoque gerebat,
Integer haud fictis veneratus numina votis.
Et tantae pietatis opus peragebat Jobus,
Mane novo quoties Phoebus de gurgite surgit,
Primaevi in mensis dum gustant fercula fratris
Nati, sydereâ residens Deus altus in aulâ
Concilium vocat, Hûic subito glomerantur in unum
Innumeri aligeri juvenes, natique Tonantis,
Nempè ejus jussu (cui parent omnia) primo;
Per medios ditâ furiarum à sede profectus
Sese infert Stygius (visu mirabile) Daemon
Cui JOVA; heus undè acer ades captivus Averni?
Extemplo Satanas JOVAE respondit, ab oris
Terrae adsum extremis quas nocte dieque pererro:
Tum DEUS; annè nieum vidisti has inter JOBUM,
Fidum illum usque mei cultorem numinis? Orbis
Nullum totus ei peperit pietate secundum;
Respondens Satanas, dixit, frustrà Omnipotentem
JOB timet? hunc vallo cinxisti, & maenibus altis;
Nonne tuis donis exuberat, atque favore
Laetus ovat, divis pecoris ditissimus agris
Cujus in immensum crevit possessio acervum;
Sin homini tristes morbos, subitamque ruinam
Immitas, pereántve armenta immensa, gregésque,
Fallor, hic ingratus si te non portinùs ore
Latranti coràm incessat, tua dextera quamvis
Fudit opes illi sua celsa palatia circùm.
Cui Deus; ecce igitur, meus Hic quaecunque fidelis
JOBUS habet, tua sunt, in eum tibi plena potestas
Fortunasque datur, sed corpus tangere nolo
Te tantum Illius, vitaeve abrumpere filum.
Haec ubi dicta, fugit Satanas velocior Euro,
Vel jaculo à facie Domini terásque revisit.
Jámque suifratris primaevi in sedibus omnes
Laeti una fratres animis, ternaeque sorores
Dulcia faecundis carpebant fercula mensis,
Miscebantque hilares Lenaei pôcla liquoris,
Ocyus accurrit cùm JOBI ad limina tristis
Nuntius, his implens miserandis questibus auras;
Ah! dum vomeribus subigebant arva coloni,
Juxtà, & tardigradae carpebant gramen asellae,
Ecce ferae gentes subi ò irrupere Sabaei
Omnia vastantes latè custo dibus ipsis,
Occisis, solúsque evasi nuncius horum:
Vix fandi finem fecit, quando advolat alter,
Haec referens: summo ceciderunt fulgura caelo
Quae consumpserunt pecudes, pecudumqué magistros;
Solus ego evasi, qui sim tibi nuncius horum:
Tertius, haec illo memorante, accessit, & inquit
(Crede mihi) turmas rigidi eduxere Sabaei
Tres, quibus errantes furtim invasere camelos,
Ablatísque illis pueri cecidere sub ense;
Solus ego evasi, qui sim tibi nuncius horum,
Vix ea fatus erat, quartúsque supervenit illi
Ista addens; dùm Iobe tui (vix temperat ille
A lachrymis) nati, & natae convivia laeti
AEdibus in fratris majoris nuper habebant,
Extemplò adversi fremebundo turbine venti
Erupere Austro, deserti è finibus orti,
Et semul incubuere horrendo murmure tectis,
Atque everterunt imis à sedibus aedes,
Unde gravi lapsu natorum membra tuorum
Obruta cuncta jacent miserè tumulata sub illis,
Vixque adeò super unus eram, qui haec tristia ferrem
Nuncius! Hoc Genitor casu perculsus acerbo
Surrexit, vestemquè suam laceravit (ut illis
Mos patrius,) secuítque comam, tristísque petivit
Suppliciter terras, divinum numen adorans,
Et placido tandem has effudit pectore voces.
Nudus ego exivi ex utero genitricis, & illa
Me nudum accipiet. reducem; mihi dona IEHOVA
Cuncta dedit, proprioque eadem nunc jure reposcit,
Esto ergò illus benedictum in secula Nomen
IOBUS adhûc ullo temeravit crimine linguam,
Nec contrà DOMINUM se indigna est ore loquutus.
Sed non contentus poenas tentasse per istas
Egregium virtute virum est Stygis incola diri,
Ergò ubi tecta patent summi Genitoris Olympi,
Ipseque Rex Divum insolio sedet arduus, illuc
Concilium aligerum (qui temperat omnia) cogit,
(Namque ibi quis sedeat magnus nisi Conditor Orbis?)
Hos inter Satanas (quo non deformius ullum
Aut magis horrendum monstrum Natura creavit)
Irruit infernâ dirarum à sede sororum,
Audax, et stetit ante Deum; mox Arbiter Orbis
Haec illi; Satana undè hùc irrequietus & effrons
Rursus ades? contrà hic; è mundi finibus adsum,
Quos modò (terrarum emensus loca cuncta) revisi.
Tum DEUS, annè meum vidisti (dicito) IOBUM
Cui pietate parem totus non protulit Orbis?
Qui sanctâ, quae recta, animâ fucóque carente
Integer amplectens, Dominúmque Deúmque Jehovam
Me colit, & pravi vitat contagia Mundi;
Cernis ut antiquae salvum pietatis honorem
Servat ad hûc? quamvis hominis rerúmque suarum
Perdendi tu suasor eras: haec dixerat; ille
Arte malâ Stygiisque dolis instructus, iniquè
Objecit JOBO nova crimina mixta querelis,
Paenásque emeritas, nullo cogente, reposcit.
(Pluto mihi causas memora, quo Numine laeso,
Quidve tot infandos te iratum volvere casus,
Mirandum pietate virum tot adire dolores
Impulit? an tantas Satanae mens ardet in iras?
Non erat in JOBO species scelerísve dolíve
Sed scelus omne tuum, Satana; nullum ille nec ausus
Nec voluit patrare nefas, non excidit ore
Fraus ulla, aut ulli voluit succumbere culpae.)
O Deus omnipotens (inquit) te pectore ficto
JOB colit, & nudis veneratur Numina verbis,
Dulce sonans linguâ dum mens meditatur iniquum,
Is se ipsum non Te, TUAMUNERA, non tua facta
Diligit, ille dolos versans tua praemia temnit;
Ardua, quem tantis super aethera laudibus effers;
Corpus ei solidum Tu membraque plena dedisti
Succi, & fulgentes eaquantia lumina stellas;
Si mihi fas esset morbis affligere carnem,
Carnem, quam extollit supra omnia dona JEHOVAE
Extemplò cernes quae sit patientia Jobi,
Mirum erit in faciem nisi Te tuus integer ille
Incessat probris dictísque accendat amaris;
Subiicit Omnipotens blateranti haec ore maligno
Talibus; insontem flammâ flagroque probandum
Ecce remitto tibi, vitae tamen illius uni
Parce memor; Saranas auditis laetior istis
Ocyus à DOMINO se proripit, atque latenter
Invadens JOBUM tetro ferit ulcere corpus;
Dira lues hominis perrentat viscera sancti
Interiora acri penitus suffusa veneno,
Atque etiam à summo percurrens vertice ad imos
Plantarum articulos squallentia membra pererrat.
Continuò huic alius color est, & marcida vultum
Deformat facies, horrendo in corpore crustae
Concrescunt subitae, scabies turpissima mirè
Commaculat totum (visu miserabile) corpus.
Hinc jacet in terra secum sua fata revolvens
Aspera, & invictos animos in corpore versat
Languenti, nec eum constans fiducia liquit,
Quamvis (heu!) testâ est abradere membra coactus▪
Membra modis mir is fluido deformia tabo
Haec tulit egregius JOBUS, virtute secundus
Nullis heroum, quas aurea saecla tulerunt:
Vir bonus & fortis rebus non deficit arctis,
Sed constans similisque sui, veréque quadratus,
Nevè à proposito varians magis ille movetur
Quàm vel dura silex solet, aut Marpesia cautes;
Quamvis assiduis rundatur flatibus Heros
Fortunae adversis, licè hînc furit Eurus, & illînc
Auster, & instabiles exuscitat Africus undas,
Stant tamen immoti scopuli; licet horrida sternant
Ilice de nigrâ vernantes flamina frondes,
Stat tamen ipsa haerens radici immobilis arbor:
Tunditur haud aliter JOBUS fortissimus Heros
Flaribus adversis, tamen imperterritus ille
Stat fultus bonitate Dei, cunctósque dolores
Exuperat virtute suâ, firmatáque mens est
Contrà omnes casus, contrà omnia spicula Ditis.
Prostratum in terra spectans male suada maritum
JOBI uxor, miserum sic est affata jacentem;
Ah, Conjux, videas (sivis) qnò te tua virtus,
Quo te certa fides, quò spes cultúsque JEHOVAE
Deduxit; meritis annè haec sunt praemia vestris?
Ah sanctè recubas, quam mollis lectus, & oris
Quàm decus egregium est, quàm sunt fragrantia membra
Et quam pulchra tibì; nempe haec tibi munera JOVA
Magna dedit, quoniam coluisti sanctiùs illum,
Et magis assiduè reliquis mortalibus, hînc est
Quod dederit tali tam spendida praemia servo.
Nonnè fuit satius jucundae gaudia vitae
Carpere, & in summo traducere tempora luxu
Amplexus inter dulces, atque oscula? nonne
Spumantes praestat pateras haurire Lyaei,
Expleri dapibus, moxque indulgere choreis,
Quàm sic affligi solo pietatis amore?
Quid tibi jam pietas prodest tua, quid tua virtus,
Quid benefacta, quibus toties in rebus egenis
Juvisti miseros? annè haec est debita merces
Et dignus pietatis honos? quis crederet esse
Numen quod mundum regat, aut mortalia curet?
Nùm caelo pietas ulla est, quae praemia reddit
Debita vel justis, vel poenis punit iniquos?
Ah! quoties nudos texisti vestibus? at jam
Ipse sedes nudus papulis faetentibus horrens;
Quique ministrâsti jejunis ventribus escas,
Jejunus nuc ipse sedes, & pallidus ore;
Qui clausos tenebris, & caeco carcere vinctos
Solari solìtus fueras, nunc nemo tuorum
Apparet, qui te dictis soletur amicis;
Qui medicas adhibere manus ad vulnus egeni
Non dedignatus fueras, tua vulnera nemo
Curat, nec miseri quisquam miseretur IOBI.
Qui modò cum summis residebas Arbiter omnis
In solio litis, procerum stipante catervâ,
Nunc cineres inter dejectus, stercora & ista,
Abradis testâ scabiem, saniémque cruentam:
Haec si sit merces pictati debita tantae,
Praemia virtuti si sint haec congrua tali,
Testeris non esse DEUM, vel si sit, iniqum
Dicito, et extemplò certae succumbito morti,
(O conjux malegrata Deo, malefida marito,
Quae non contenta es maledicta referre JEHOVAE,
Vèrum etiam suades discrimen mortis inire
Saeva virum, trist émque accendere Numinis iram;
Túne animam cupis ergo viri cum corpore perdi?
Queis thalamus curae est, quique indulgetis amori,
Consiliis temerè uxorum ne credite, néve
Ʋllam adhibite fidem, quibus est reverentia nulla
Numinis aetherii: nunquàm colet illa maritum,
Pectore quae toto non diligit omnipotentem.
Nulla fides, ubi nullus amor; quae Relligionis
Vincula non servat, nec vincla jugalia curat.)
Rixantis patiens haec scilicet omnia JOBUS
Audiit uxoris strepere, sed pectore tristi
Iratoque simul; cui respondere paratus
Talibus increpuit sponsam tam prava monentem;
O Conjux, Conjux, quae te dementia cepit?
Garrula lingua tibi est, mentem praecurrit, & illa
Aeterno fundens insulsa, & inania verba
De DOMINO (cujus mandatis omnia parent.)
Credo equidèm (nec vana fides) sine Numinis hujus
Cognitione nihil dictum est, factum ve sub axe;
Quicquid in hac vita mortalibus accidit, illud
Caelitus emissum est; immo haec, quae faetida cernis,
Ʋlcera (crede mihi) tot nunquàm aut tanta fuissent,
Ni DEUS omnipotens ea decrevisset ab alto
Mittenda, ille etiam est, rerum cui summa potestas
Qui regit aetherii fulgentia sydera caeli;
Qui mare velivolum versat fluctusque jacentes
Tollit, & hos tursum suevit componere motus.
Ille humanarum rerum moderatur habena;
Nam quosdam ponit sublimi in vertice regni,
Quos iterum elatos fundum deturbat ad imum;
Rur sùm alios contrà medio de pulvere tollit.
Ille quidem variis nos auxit honoribus, ille
Divitiis amplis cumulavit, nosque beatos
Reddidit, & pulchrâ et numerosa â prole parentes▪
Non deerant nobis halantes floribus horti,
Piscosique lacus, aequataque culmina caelo,
Non deerant epulae, & generosi pocula Bacchi;
Vitâ quinetiam lougâ firmísque fruebar
Viribus, & nullis tenuato corpore morbis,
Utile nec quicquam deerat mini, nam nihil unquàm
Omnipotens, potui quod mente optare, negavit;
Ergo DEƲS cùm sit tantorum causa bonorum,
Quorum participes voluit nos hactenùs esse,
Nos mola cuncta decet tranquillo pectore ferre,
Et quascunque volet paenas infligere nobis
Sedato tolerare animo, cùm scilecet aequum est
Submittant nati patriis sua terga flagellis.
Sic ait, haud ullis aerumnis territus Heros,,
Nec quenquam incusans, Dominum nec voce lacessens,
Sed tulit inflictas sine culpâ aut murmure poenas,
Sub mittens se se patienter Numinis irae.
Eccè autèm subitò magnas it fama per urbes,
Quae cognatorum JOBI pervenit ad aures
Ocyor aut jaculo, emiffâ cornúve sagittâ,
Hi novitate rei stupefacti, ut corpus amici
Audivere pedis de plancâ ad verticis [...]
Faedari ulceribus, nec toto in corpore partem
Langveuti imm̧nem macie saniéque cruentâ
Extemplò glomeratim adsunt, ardore videndi
Flagrantes summo, media inter tormina, amicum:
At simul ac tristi ten uatum tabe cadaver
Viderunt, ut & ora modis pallentia miris,
Aspectu primo non cognovere sodalem;
Ast ubi cognorant tundentes pectora palmis,
Immersere alto lachrymarum flumine ocellos;
Descindunt vestes, et comptos antè capillos
Insperso (de more suorum) pulvere faedant,
Et feriunt clamore altissima sydera caeli,
Scptem illîc maesti noctésque diésque sedentes
Anxietate animi vix vel mutire valentes;
Verùm hi, quorum munus erat rationibus uti, et
Confirmare fidem validis languen is amici,
Et qui debebant solari hortatibus, ecce
Illius infandum tentant augere dolorem,
Linguísque armatis laechali felle veneni.
Heu! miserè insulsis duplicarunt vulnera verbis,
Et fixa in venis sua spicula caeca relinquunt;
Nam falsò incusant illum scelerísque dolíque
Dùm méritò affirmant tales sufferre dolores,
(Quis credat?) dicunt etiam majora mereri
Supplicia a DOMINO, quia ficto hunc corde colebat.
Haec est conditio vitae mortalis; amici
Obsequium praebent, circumstant, blandáque dicunt,
Dum Fortuna favet; sed quando recedit, iidim
Aufugiunt, & nos miseros in limine linquunt.
Quinetiam vultus assumunt saepe feveros,
Obliquántque oculos; olim qui fronte serenâ
Nos aspexerunt, nunc terrae ut inutile pondus
Despiciunt, pedibúsque premunt, & jurgia miscent.
Sic, quando radiis lustrat Sol aureus orbem,
Cantillant volucres, arrident undíque flores;
Sed simulac Phaebus se nubibus abdidit atris,
Ecce silent omnes; tenebris tristatur Olympus,
Sant stupidae pecudes, & flos torpescit in agris.
Tempore vernali cum Mundus ubíque renidet,
Circùm tecta volant, & cantibus aëra complent
Aestivae volucres, sed quando bruma propinquat,
Turmatìm hinc peregrè fugiunt, & aprica requirunt;
Sic cum tristis hyems Fortunae invasit JOBUM
Discessere omnes, solum, & liquere sodales,
Tres tantum intersunt, sed qui pro melle venenum
Dant, saevis illi stimulantes corda sagittis,
JOB tamen invictus perstans, fortissimus unus
Qui fuit in terris, animis ingentibus iras
Istorúmque tulit fastus, inimicáque verba,
Et postquàm casus animo, superaverat omnes,
Invicto dominantem antè prostravit & ipsum
Inferni regem, triste & mirabile monstrum;
Huic Pater omnipotens victori praemia reddit
Tres numero egregias forma superante puellas
Addidit, & septem natos, multosque suorum
Natorùm natos, & qui nascuntur ab illis;
Ereptas duplicavit opes, plenusque dierum
JOBUS erat, vita cum fata suprema subivit,
Sic nihil amittit, verùm lucratur abundè,
Pro DOMINO qui perdit opes; qui fert sua daemna
Fortiter, & patienti animo, fiducia cujus
Durat in extremis, mediáque in morte triumphat;
Ditior est talis pauper quàm dives avarus
Qui numerat gemmas, aerisque surique talenta;
Infirmus talis longè est robustior illo
Qui membris & mole valet: sapientiùs ille
Instiinit vitam, didicit qui tristia ferre
Aequo animo, qùam qui rerum cognoscere causas
Dans operam versat veterum monumenta virorum;
Qui jacet in tenebris, & caeci carceris umbris,
Non tamen ipse malis cedit, faelicior illo est
Nec non liberior, qui libertate potitus
Corporis, est animae vitiis captivus iniquis.
Non hic qui leges aliis, sed qui sibi ponit,
Rex est dicendus; Rex est quise sibi subdit,
Qui fastum subigit, qui luxum respuit emnem,
Latiùs hic regnat quam Caesar, & omnis Juli
Progenies olim, quorum quaecunque sub axe
Stellifero tellus extersa est jussa subivit.
Talis erat JOBUS Rex longè illustrior inter
Immundos recubans cineres, quàm quandò sedebat
Purpureos inter proceres sublimis in aula.
Sic, postquam caelum pluvialibus horruit Austris,
Diffugiurit tandem nubes, & luce serenâ
Splendescit Mundus, pulsâ caligine Phoebus
Emicat, & radiis convexa rubentibus ornat.
Sic, postquàm tumidis jactarunt mota procellis
Aequora ventorum flatus, maris impetus omnis
Cessat, & aequato laetatur navita Ponto.
Sic postquàm brumam invexit Capricornus inertem,
Succedit tempus vernum, quo prata virescunt
Gramine, dum harmonicas variat Philomela querelas.
Tandem acer desaevit hyems, nec aquosus Orion
Contristat caelos, nec inhorrent arva pruinis,
Sed gratâ vice ver Zephyrique tepentibus auris
Evocat halantes per prata nitentia flores;
Haud aliter postquàm divini Numinis ira
Saeviit in IOBUM, post quam spoliaverat ipsum
Divitiis, postquàm viduasset honoribus, atquè
Prostravisset humi, & sobolis tot pignora chara
Sustulit antè diem, tandèm placatus JOBUM
Respexit, veterémque favore amplexus amicum
Faucibus à mortis revocans, de pulvere tollens
Restituit sobolem pecudes duplicavit abactas,
Et tursum in solio firmari fecit avito.
Oter foelices illi. qui fortitèr atquè
Aequo animo didicere pati sua tristia damna,
Qui non suceumbunt oneri, qui pondera casus
Adversi sufferre valent, saevasque procellas
Fortunae, intrepido possunt contemnere vultu!
Hi non dificient quamvis mare fluctibus orbem
Obruat, & rutili solvatur machina caeli.
His Pater omnipotens vires, animosque ministrans,
Praeclaros reddet post praelia saeva triumphos.
Quis JOBUM dicet miserum, licèt omnium egenum,
Divitiisque suis, Regnoquè ejectus avito?
Dum spoliatorem spoliat, Satanamque repellit,
Invictis animis, & tela immissa retorquet,
Dúmque argumentis hostes confundit acutis,
Et sese totis opponens viribus Orcum
Servitio premit, & toti dominatur Averno.
Macte tuâ laude hâc JOB nam sic itur ad astra,
Per tua supplicia, & cruciatus tendimus omnes
In caelum, via difficilis, sed certa; cruenta,
Sed clara; excordi forsan mentuenda, sed illi,
Qui JOBI invictam gerit alto in pectore mentem
Non formidanda est, quandò calcavit eandem
CHRISTUS, & hoc ipso conscendit tramite caelum
Per mare fluctisonum tot tempesta tibus actus
Tandèm ad securos appellit navita portus.
Optatam quicunque cupit contingere metam,
Algeat, & sudet, nitatur & instet oportet.
Non semper medicina valet, quae dulcis; at illa
Prodest, quae morbos succis expellit amaris,
Illa arbor valida, & firmis radicibus haeret,
Flatibus, trisonis quam ventus quassar, & urget.
Saepe aperire decet scalpello vulnus acuto,
Caustica saepe adhibenda cuti sunt aspra tenellae;
Ergò quisquis amat cum JOBO attingere portum
Pacatum vitae, & multos faeliciter annos
Implere, ediscat cum forti incommoda JOBI
Omnia posse pati miserandae huic obvia vitae,
Certandum est nobis, volumus si praemia pugnae
Per varios casus per tot discrimina re [...]um
Tendimus in caelum, sine caede & sanguine nemo
Rite triumphabit nec regna hostilia subdet.
Romani magna proclamant voce Catonem
Esse virum fortem (qui sese occiderat ense)
Nec mortis metuisse viam, nec Caesaris iram,
Dum stricto petit ense latus, propriúmque cruorem
Haurit, & intrepidâ transverberat ilia dextrâ.
Ast animi imbellis, timidíque fuisse negabit
Quis nisi mentis inops? siquis conferre Catonem
Cum nostro audebit JOBO; Cato namque timebaa
Ludibria & sannas hominum, nec ferre valebat
Scommata, nec risus populi, sed JOBUS inermis,
Morbidus, invalidus, nudus, contemptus, egenus,
Quem falsô incusat Daemon, malesuadaque Conjux
Ad scelus hortatur, veteres culpántque sodales,
Exagitántque hostes, omnes tamen unus JOBUS
Pertulit insultus, & crimina falsa refellit,
Hostile in pectus sua spicula cuncta retorsit:
Inque fugam vertit Satanam, celebrémque triumphum
Egit in aeternum, longè superando Catonem.
Euge animis invicte Heros cui nullus in Orbe
Par fuit, aut fuerit, nisi solus CHRISTUS IESUS:
Quis tecum audebit bello contendere, tecum,
Quis solus superasti ipsum virtute barathrum;
Cui victus SATANAS palmas extendit, & omnes
Cesserunt hostes timidi; retroque ruerunt?
Te tua percelebrem reddet per saecula virtus,
Famaque per totum vulgabitur inclyta mundum,
Dum mare fluctisonis littus diverberat undis,
Dum caelum terras, dum volvitur aequora circum,
Semper honos, nomémque tuum laudésque manebunt.
Saive sancte JOBAB veterum fortissime regum;
Quem neque turgentem fastu fortuna secunda
Sustulit, aut animum dejecit rebus in arctis:
Te nunquam adversis fregit sors saeva procellis,
Sed tibi mens immota manens, invictáque tempsit
Vim Satanae, eunctasque minas flagrantis Averni:
Haud rupi absimilis quam fluctibus undique tundit
Pontus, & assiduis insultibus irritus urget.
Aut veluti validis quercus radicibus haerens
Montibus, in cursant rabidi quam turbine venti
Sternere certantes vulsis radicibus, illa
Stat defixa tamen, viresque repellit inanes
Ventorum, atque omnes rabiosi murmuris auras.
Tu mihi discipulos CHRISTI superasse videris;
Hi piscatores fuerant, & semper egeni;
Quid mirum est igitur tulerant si fortiter illi
Paupertatis onus, caedemque & vincula dura?
Sed tu cum fueras regali semine cretus,
E Rex ipse auro fulgens ostroque decorus,
Omnigenísque fluens opibus, dapibúsque superbis
Quem comitabantur famulorum maxima turba,
Quemque omnes venerabantur juvenésque senésque,
Te tantos potuisse pati sine labe labores,
Et non dicendos patienter ferre dolores.
Miramur, ferimusque tuas super aethera laudes.
Petrus Apostolici Princeps erat ordinis, atque
Christi discipulus, quem natum patre Tonante
Confessus fuerat, cum tot miracula Christi
Vidisser, tamen Hic subito trepidavit ad unam
Ancillae vocem, Christumque negavit IESUM,
Ast inter medios tu stas interritus hostes,
Et velut Athletes invictus viribus omnes
Despicis insultus Satanae pedibusque repellis.
Conatus, Ditisque minas contemnis inanes.
Te nulli movere metus, tentatio nulla
Fortunae adversae recto de tramite flexit;
At tibi quae fuerat rebus mens aequa secundis
Mansit in adversis, nullis concussa procellis:
Vulnera cum Thomas vidit tetigitque magistri
Credidit, & Dominum tandem cognovit JESUM.
Sed tu cum nondum sub luminis editus auras
CHRISTUS erat, nondum vel nomine cognitus orbi
Corde Deum credis linguaque fateris JESUM.
Esse REDEMPTOREM propria (que) in carne videndum,
Cum mundum in cineres suprema coegerit hora.
Quanto igitur fuerat major fiducia JOBI
Quam Petri aut Thomae quorum alter fassus JESUM
At nisi presentem, sed turpiter abnegat alter!
Preterea nemo est mortali semine cretus
Martyrium toties animo qui pertulit aequo.
Ac Tu magne JOBAB cui non crux una, nec unus
Tortor erat; tormenta quidem graviora tulisti
Quam quos ab sumpfit fornax Babylonica, vel quos
Saevi projectos laniarunt dente leones.
Quos male suada fames vexat, quos turpis egestas,
Vel quos dira lues crudeli tab [...]peredit:
Non tantos, similisque tuis sensere dolores.
Non te distulerant rapidae in diversa quadrigae,
Nec de sublimi specutla vesana Tyrannis
Praecipitem dedit in scopulos merfitque sub undas;
Nec tua Carnifices laniarunt membra flagellis,
Non sicut Stephanus saxorum nube fuisti
Obrutus, aut oleo ferventi coctus ut ille
Cui Dominus matrem moriturus tradit alendam,
Aut coctus lento veluti Laurentius igne.
Tu graviora tamen tormenta et damna tulifti
Omnibus his, dum tu sc [...]ptris opibusque beatus
Fulgebas inter Cives fidosque ministros,
Ut stellas inter fulgescit Luna minores,
Tu subito cunctis 'spoliatus honoribus, uno
Divitias omnes oculorum perdis in ictu,
Spretus et irrisus solio dejectus ab alto,
Omnibus exhaustus jam casibus omnium egenus,
Vibe, domo, sociis exutus, & orbus amicis,
Aeger, inops, nudus, caeno projectus in udo,
Et radens miser heu testa tua tabida membra.
Quem velut, monstrum fugiunt horrentque sodalcs,
Orbus prole pia superest tibi nullus amicus
Qui praeberevolet duri solatia casus,
Quem vexat verbis malefida procacibus uxor,
Inque virum sanctum, digna atque indigna relatu
Vociferans, ipsique Deo maledicere suadens.
Teque etiam exagitat divinus terror, et omnes
In te demittit numen caeleste procellas;
Te petit occultis, & vulnerat usque Sagittis
Ille suis, nullam requiem spaciumve furori
Concedens, premitassidue, noctésque diséque.
Somnus qui requiem cunct [...]s animalibus affert,
Qui lenit curas, & corda [...]blita laborum,
Non tamen ille tuos poruit lenire dolores,
Sed quoties placidum carpunt defeffa soporem
Corpora per terras, sylvaeque & saeva quiescunt
Aequora, te miris turbant insomnia formis.
Tunc curae ingeminant, tunc te saevissimus horror
Circumstare solet, penitusqúe illapsa medullis
Ira Dei furit, atque altè bibit acta cruorem,
Et variis animum terroribus implet, & angit:
Ah quoties cumte tenebris nox obruit atris
Optasti ut roseos revocaret Cynthins ortus!
Et quoties cum Phaebus equos è gurgite tollit
Optasti ut seros accenderet hesperus ignes?
Nec fuit humana quisquam de gente sacerdos
Castior, aut minus in Venerem nocturná que bella
Propensus quàm tu certo dum faedere firmas
Lumina, ne formâ muliebri fracta fatiscant
Et puram inficiant Veneris contagia mentem.
Nec fuit in viduas, puerosque parentibus orbos
Aut patriâ pulsos, inopésque benig nior ullus.
Te venerande senex, nulli pietate secunde,
Ah quoties ovium vestiv it lana tuarum
Nudatos artus? quoties fuit advena mensae
Esuriens conviva tuae? tua regia portus
Instar erat miseris, & asylum semper egenis;
Nec tua pauperibus fuit unquam janua clausa.
Nec te candidior fuit aut syncerior ullus
Inter mortales, cujus sine fraude doloque
Pectus erat, nunquam simulata es mente loquutus,
Nunquam lingua fuit menti contraria, quicquid
Ore loquebaris syncero ex corde fluebat,
Nec quisquam est veterum vatum, regumve, ducùmve;
Cujus vita magis CHRISTUM referebat IESUM
Quàm tua, qui nullos questus, aut mumura fundis
In DOMINUM, qui te voluit tot adire labores,
Sed fers omnigenas patienti pectore curas.
Omnipotens Genitor, cujus sapientia fulget
Per terras, tractusque maris, coelumque profundum,
Hunc clarum pietate virum tot volvere casus
Impulit, & tantos jussit tolerare dolores,
Illius ut Virtus totum patefacta per Orbem
Clarior evadat, qux dudum obscura latebat
Sub densis veluti tenebris lux aurea mundo
Splendeat, & magnos JOBI testetur houores
Natorum natis, & qui nascentur ab illis.
Nam marcet virtus si non exerceat hostis,
Et vitiantur aquae si non moveantur, arema
Non fundit gratum, nisi comminuatur, odorem.
O quàm multa mari nautae patiuntur in alto!
Ille gubernator doctus fortisque vocatur,
Qui tempestates pelagi, fluctusque sonoros
Saepius expertus, per mille perieula Ponti,
Et Sytres, scopulosque, & monstra natantia vidit;
Quíque est luctatus cum tempestatibus atris
Saepius, & coeli didicit perferre ruinas.
Illa arbor solida est quae flatus pertulit omnes
Ventorum, fixisque tamen radicibus haeret.
Quinetiam JOBUS per tot discrimina rerum,
Per varios casus, pelagiqne per invia saxa,
Coelestis tandem patriae pervenit ad oras.
Praeterea JOBUS diris cruciatibus illis
Quos tulerat tam forti animo documenta reliquit,
Exemplumque dedit nobis, saeclisque futuris
Rebus in adversis animi constantis, ut omnes
Discamus patienti animo tolerare labores;
Ut non cedamus curarum fluctibus ullis,
Fortunaeve malis adversae, quando procellis
Nos petit, & pedibus calcar malesana superbis.
Nam si Rex tantus solio dejectus avito,
Inque fimo sedeat: Rex, quo non ditior alter,
Nec pietatis erat quisquam, nee amantior aequi,
Et Rex qui flatus irarum pertulit omnes
Caelitus emissos, pestesque Acheronte rechiso
Quas Stygiae regnator aquae de faucibus atris
Turpiter evomuit, pedibus subjecit, & hostes
Proftravit, meritósque tulit de Dite triumphos,
Si Rex rantae inquam virtutis pertullt omnes
Insultus Satanae sine murmure, nonne ministros
CHRISTI ferre decet moderato pectore clades?
Insuper omnipotens rerum qui flectit habenas
Decrevit JOBI famam celebrare per orbem,
Et super aethereas voluit confistere sedes,
Propterea ut tantis reddatur honoribus aptus
Exercendus erat, variisque laboribus heros
Purgandus, veluti purgatur in ignibus anrum.
Donaturus erat laurum pater optimus illi,
Hunc igitur decuit Virtutem oftendere mundo,
Invictosque animos deque hoste referre trophaea,
Ut videant omnes JOBUM meruisse coronam.
Praeterea ut Satanae mendacia dicta refellat
Jobum incusantis, falsò, quod scilicet ille
Mente Deum coleret simulata, quodque JEHOVA
Hunc hostes contra circum vallaverit omnes.
Praeterea insontem servum pater aetheris alti
Omnibus insidiis Satanae, atque insultibus Orci
Exposuit fecitque refellere fortiter omnes.
Sed quamvis Satanas fit Rex nigrantis Averni
Non tamen ausus erat JOBI contingere corpus,
Non auserre greges valuit, non tollere ventos,
Nec pueros potuit tectorum occidere lapsu,
Nam pater Omnipotens speluncis abdidit atris
Tartareos fratres, vinclisque coercuit omnes,
Ut sine divino nutu non audeat ullus
Exire, aut superas turbare licentiùs auras.
Quando igitur Satanas graviter nos vexat, & angit,
Ne nos praecipitent curae, turbatave mens sit,
Nam nil juris habent in corpora nostra Tyranni
Tartarei, capitisve audent vel taugere criaes
Divino sine permissu, cur ergo timemus?
Quid conturbamur? Vel quid tremor occupat artus,
Dum pater Omnipotens illos constringit habenis,
Qui nobis vires firmas animosque ministrat
Rebus in afflictis contra Cacodaemonas omnes;
Vincentique dabit caelestis praemia palmae.
Invictis animis igitur pugnemus, & omnes
Tartareas Furias superemus fortiter, IPSE▪
IPSE aderit nobis CHRISTVS pagnantibus, ergo
Nil desperemus CHRISTO duce, & auspice CHRISTO.
Et quando innumeris fuerat cruciatibus heros
Vexatus, nullum perpessus acerbi us unquam
Tormentum fuerat, quam tunc cum saeva suorum
Ferret amicorum dicteria, quando sodali
Debebant misero succurrere, tollere Regem
Prostratum, & casum misereri insontis amici,
Nec non solando tristes lenire dolores,
Et non defunctum vita calcare Leonem,
Hi miseri insultant, et verbis crimen acerbant,
Et scelerum incusant, quasi commeruisset acerba
Supplicia, & JOBUM scelus expendisse merentem
Proclamant, vexant (que) animam fine crimine puram.
Nonne fuit satis insontem vidisse sodalem
Omnibus exutum fortunis, omnibus Orbum,
Quae fibi debebant jucundam reddere vitam,
Quinetiam verbis lacerent, laedant (que) sagittis,
Oris pestiferi, linguae (que) repagula laxent,
In scelus omne viro intentantes crimina falsa.
O vos crudeles quos non miseretve pigetve
Insignem pietate virum non digna fetentem
Laedere sacrilegis scelerato ex ore querelis!
Vos decuit medicas adhibere ad vulnera dextras
Languentis miseri, to tam (que) expellere febrim,
Non augere malum, et morbo superaddere morbum,
Infandum (que) atris linguis renovare dolorem.
Quinetiam virtute IOBAB superavit Adamum,
Hic nam (que) omnigenis ornatus dotibus, at (que)
Delitiis opibusq fluens terrae (que) maris (que),
Et IOVIS imperium divino munere nactus,
Heu tamen in medio Paradisi turpiter horto
Concidit, et victus Satanae se sub juga misit.
At IOBUS medio residens in pulvere, totus
Obductus scabie, et macie confectus, egenus,
Aeger, anhela us (que) at (que) extrema per omnia ductus;
Invictum tamen ille animum, non tela timentem
Hostica, nec Satanae insultus in corde gerebat,
Non fugit, aut trepidat, validum sed pectus in hostes
Dirigit adversos, & fortiter opprimit omnes.
Magna fides, & mira fuit genitoris Abrami,
Qui dum filioli chari fortissimus heros
Cervici super incumbit gladic que minatur,
Credidit hunc potuisse Deum de faucibus Orci
Eripere, & rursus revocare ad Luminis oras!
At Jobo longè fuerat fiducia major,
Qui tum sperabat quando spes nulla salutis
Esse videbatur, cum fluctibus obrutus irae
Udique divinae fuerat, cum fracta procellis
Tota carina foret, medioque sub aequore mersa,
Jam tum sperabat venturum tempore fixo
Esse Redemptorem qui se revocaret ab umbris
Infernis, facerét que ad lumina surgere vitae,
Et jam de rapidis pereuntem tolleret undis.
Nec fuit in JOBO magis admirabile quicquam
Quam quòd duxisset puram sine crimine vitam
Tot populos inter sceleratos, fas ubi versum
Atque nefas, pietasque jacet prostrata, fidesque:
Nec metus, aut cultus divini Numinis ullus
In tota regione fuit: fic JOBUS in horto
Floruit Ausitidis, spinas velut inter acutas
Stat rosa, perpetuos exhalans suavis odores
Et viret ut medio brumali frigore laurus,
Quae neque frigoribus Brumae, nec flatibus Euri
Cedit, nec viridem foliorum amittit honorem,
Sic JOBUS mediis in tempestatibus irae
Divinae exuberat foliis, & vertice ad auras
Aethereas surgens, caput inter nubila condit.
Utque inter fluctus delapsa Arethusa Sicanos
Non sese miscet salsà cum Doridis undâ,
Nec quicquam propriae dulcedinis inter amaros
Amittit fluctus, nec JOBUS perdit iniquas
Inter tot gentes degens cultumve fidemve
Numinis aeterni, sed purae lampadis instar
Splenduit in tenebris, radiisque micantibus orbem
Illustrans, omnes errorum dispulit umbras,
Salve hominum Phoeaix, verae virtutis imago,
Arque Sacerdotum decus, & Rex magne tuotum,
Rexque Tui major, Rex invictissime Martyr,
Vates veridice, & pugil fortissime Ditis,
Inferni domitor, debellatorque Tyranni.
Herculeas laudes, cecinere & facta Latini
Admiranda quidem, sed non credenda poetae;
Sed quantum vero cedunt mendacia, quantum
Umbrae concedunt luci, nox atra diei,
Amphytrioniades tantum tibi cedlt IOBE;
Non hic Tartareum custodem in Vincla petivit,
Ut cecinit vatum Latiorum maximus olim;
Sed tu Tartareum domuisti invicte Tyrannum.
Propterea solus meruisti ut corpore gestes
Herculis exuvias, cujus caput alba coronet
Populus, & dextram nodoso robore firmes:
Nec fama Alcidis tantum telluris obivit
Fixerit aeripidem cervam licet, aut Erymanthi
[...]lacarit nemora, & lernam tremefecerit arcu,
Quantum fama tuae virtutis, fama per orbem
Tàm longè lateque volans, quam Phoebus Olympi
Dum volitat per utramque domum, quam nulla filcbunt
Saecula, dum liquido volvuntur sydera coelo,
Dum rutilans Aurora diem, noctemque silentem
Roscida mobilibus lustrabit Cynthia bigis.
FINIS.

Errata sic Lector corrigat.

PAg. 1. l. 5. lege [...]. p. 17. ver. 2. immittas. v. 3, protinus, v. 11. terrasque, p. 18. v. 5. semel, v. 19. nullo. P. 22. v. 24. streperae, p. 23. v. 18. longa, v. 31. Submit­tens, p. 24. languenti, p. 26. v. 1. aurique, p. 28. v. 7. hor­risonis, p. 31. v. 24. veluti:

Longe pluribus praesertim in accentibus & punctis occurret Lector. At vel ipse dormitet nunquam, vel candide de nobis sentiat & typographo ignoscat.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.