10 INCREPATIO BARJESU: SIVE, Polemicae Adsertiones LOCORUM ALIQUOT 20 S. SCRIPTURAE, ab imposturis Perversionum IN CATECHESI 30 RACOVIANA·
SECT. I.
1. [...] Verbum, An Sermo. Ut Deo Filio competat.
2. Id, per Quod alterius voluntas narratur, Sermo ejus dici potest, sed non Is per Quem.
3. Principium pro Aeterno. Vox principii refertur ad subjectam [Page 2] materiam. Omnium consensui repugnare, Quid?
4. Christum faciunt Pomeridianum Deum, atque ex Dono solúm.
5. Ante Luciferum Ros Nativitatis, sítne pro, Qui Tibi nascetur, An pro, Unde Tu natus es.
6. Quaelibet sententia habet suam sibi materiam subjectam.
7. Materia subjecta ex mente loci aestimanda est.
8. In principio esse, Quo nihil est prius, est certissima notio Aeternitatis. Dies seculi. 10
9. Dies Antiqui dicebantur, post 700 Annos, de Seculo proximo ab Exodo ex Aegypto.
10. Mentio Dierum aut Initii stat cum Aeternitate.
11. Egressiones Messiae, Una Aeterna, In Initio; Alia, à diebus seculi, In Carne.
12. Ubi terminus à Quo geminatur ab Hebraeis, ibi Ab est Ante in posteriore.
13. Hodie pro Aeterno; potest enim Ab aeterno fluxisse, [...] In aeternum fluere. [...].
14. Psalmus 2 sensum literalem de Davide non habet, 20 sed mysticum de Messia per Prophetiam.
15. Hodie genui te comprehendit Christi Generationem, & Pontificatum, & Resurrectionem.
16. Aliud est Deum genuisse, Aliud Genitos ex Deo esse. [...] de partu spirituali. [...].
17. Rei sit, an Cognitionis, Principium Euangelii: Aeternum enim est, Quoad rem. Bona voluntas Dei erga Homines.
VOcabulum [...], inter caeteras suas significationes, 30 Verbum vertatur an Sermo, haud multum quidem interest. In Sacris praesertim literis eò minùs contendendum est, quia tam sublimem secum sensum saepe in iis apportat, at Latinâ quidem nullâ dictione aut plenè, aut propriè satìs exprimi possit. Quem illum veró? ubi à SSpiritu attribuitur unigenito Dei Filio, à Patre procedenti, velut à mente Aeterna, (à [Page 3] mente enim nostra & verbum nostrum) cujus ipse igitur perfectissima Imago est, (prout & humanae mentis verbum, quo ipsa seipsam intelligit, est mentis humanae perfecta imago) ínque ipsa intimus aeternùm permanet, sempérque praesens separari unquam ab ea non potest; licèt per adsumtam naturam humanam illapsus ipse nobis in notitiam nostram sit, utì & verbum nostrum internum aliis per [...]ermonem manifestatur. Judicii ergò lis mera olim erat inter viros literatos, & vitio tum carebat, 10 per Verbum an per Sermonem sacra ea loca ab iis exprimerentur. Sequiore autem jam Aevo nostro, ex infelicis ingenii malitia, profectum est, ipsámque Simonis [...], Act. 8.23. sapere videtur, quòd Christum Dominum, ubi [...] dicitur, haud facilè patiantur novi clientes aliter quàm Sermonem appellari. Quid itá? Divinam enim Christi naturam cùm ejurati jam sint, omníque Personarum in Essentia Divina distinctioni bella (horrida bella) indixerint, metuunt jam sibi à vocabulo Verbum, nè cordatis 20 sobriéque sapientibus vel vox ea Aeternum Dei Verbum, quo sese intelligit, & quod intimum secum semper habet, in memoriam revocaret. Christum igitur non Verbum, sed Sermonem appellitari imperant, Rationémque hanc (nè sine ratione insanire suis videantur) adfibulant, Quia Deus Pater per Christum voluntatem suam omnem perfectè exposuit; ergò Christus à Johanne Sermo dicitur, Catecheseos Racovianae paginâ 91. Atque ità jam vertendus ille locus est, In principio erat Sermo; & Sermo erat apud Deum; & Deus erat 30 Sermo, Joh. 1.1.
2. Siccine verò, O Boni? Ex usu igitur communi hoc praecipitis? An ex aliquo sacro? Dicite, De quo idiomate est, Qui voluntatem Heri sui, Regísve, aliis annunciat, Heri eum, Regísve Sermonem appellitari? Audiamus ergò, obtestamur, Quis erat sermo Cyri? Quis Alexandri, aut Caesaris? Aut, extrà nè abeamus, De Abrahamo, Mose, Samuele, Davide, Esaia quid censetis? [Page 4] Ecquis omnium veterum Prophetarum, partem aliquam voluntatis Dei annuntiantium, Sermo Dei ob id dictus est? quantò minùs quisquam eorum absolutè dicebatur Sermo? An verò regulam vos figere dicetis, quae in solo Jesu tenebit, Quia in illum, non ut partis alicujus, sed ut integrae voluntatis Divinae expositae Internuntium adspicitis? Illi ergò hanc gratiam facietis, Sermo Ille ut audiat. Enim vero novum non est, ut id, per quod alterius voluntas nobis aperitur, sermonis ejus rationem aliquam habeat. Jam olim sub ferula 10 didicimus, Epistolam esse Sermonem absentis ad absentem. Sed & signa saepe, muta licèt, loquuntur tamen, Vultúque ipso laeditur interdum pietas. Verùm ut lator epistolae pro scribentis sermone habeatur, aut per quem voluntas Divina cognoscitur, ut ille Sermo ob id indigetetur, tam insolens hoc est, tam ob omni ratione, usúque alienum, ut novae huic Theologiae tantùm [...] esse, atque ab ea solùm epocha aetatem ducere, ad Socininae igitur ferulae dictamina purè putè referendum esse, non possimus non decernere. 20
3. Cui interea non subolet quid ex isto Soloecismo suo ipsi machinentur? Nam cùm illum sermonem, quo aliis exponitur quid Alter velit, verbum merè [...] esse oporteat, áque natura ipsa aut essentia Volentis satìs remotum, optimam hanc rationem habituros se sperant inter suos, Christum à Divina natura exturbandi, neque existimandi copiam cuiquam dandi, habere eum aliquid in Deo, quod [...] atque de Essentia ejus sit. Veruntamen & huic technae haud ausi fidere, parúmque se proficere rati, seu Sermo, seu 30 Verbum vertatur, Ab Aeterno enim si sermo fuerit, per vocabuli ineptitudinem, non posse Christum à Divinitate sua excludi, Ergò & aliam versuram, in usum suum Antichristianum priore longè accommodatiorem, fabrefecerunt, negántque eum Sermonem ab Aeterno fuisse. Quanquam enim Johannes parùm catè dixerit [...]. quanquam & vox Principium aliquando [Page 5] sumatur pro Aeterno, ut Hab. 1.12. tamen cùm ferè semper in SScripturis vox Principium referatur ad subjectam materiam, (cujus rei exempla laudare solent è V.T. Dan. 8.1. atque è N.T. Jo. 15.27. & 16.4. & Act. 11.15. Catech. Racov. p. 52.) Quis prohibet, & à Johanne nunc ità sumi? Cúmque nobis certè nullus litigandi sit animus, nulli reponimus, eos & à semetipsis prohiberi, & ab ipso Johanne: A semetipsis quidem, quia de veritate SScripturae alibi determinantes, ipsi sic statuunt, 10 Qui unanimi omnium aetatum & hominum consensui repugnare velit, hunc justissimam ejus rei causam adferre oportere, Catech. Racov. p. 3. Ex omnium autem consensu, Johannes illud In principio erat verbum de Aeternitate Christi intellexit; Ipsi verò causam heic nullam (nedum justissimam) repugnantiae suae adferunt, praeter eam (longè injustissimam) quam Logici appellant Petitionem Principii: A Johanne verò prohibentur, Quia eodem in argumento, eadem de re, eo ipso & alibi ille vocabulo [...] utitur, ad Aeternitatem verbi 20 vitae significandam, [...]. 1 Joh. 1.1. Verùm intererat jam ipsorum, locum illum de verbo vitae, quam aeternam fuisse dicit, & fuisse apud Patrem, dein & nobis manifestatam fuisse, negligere quantum poterant, & nec videre.
4. Ut demus verò iis hoc quod petunt sibi de Principio; Referri & heic oportere vocabulum illud ad subjectam materiam; habeant enim per me, quod volunt; Quid indè conficient veró? Quid? Actum igitur actutum erit de Divinitate Christi Domini nostri, 30 Nam cùm hîc subjecta materia sit Euangelium, cujus descriptionem suscepit Johannes, sine dubio per vocem Principii, Principium Euangelii Johannes intellexit, C. R. p. 52. Sine dubio? ‘ [...].’ Ex ipsorum igitur glossa ità nunc adornandus est Textus, Christus erat sermo in principio Euangelii. [Page 6] Istud verò ô quàm divinè conspirat cum ipsorum Theologia! Christum enim, Deus utcunque ut sit atque habeatur, ex dono jam habeat, (ex dono ipsorum intellige, qui non ab aeterno, ex Essentia Divina, sed ex utero virginis, donóque Patris, hoc ei largiuntur, C.R. p. 50.) suo se tamen modulo metiri oportet, atque ipsis jam Monitoribus scire, se Pomeridianum tantùm Deum esse, seró (que) satìs post Octaviani Imperii annos totos Quadraginta, [...] suam numerare. Illud verò quod vulgò adfertur, Ex utero ante luciferum genui te, Psal. 110.3. 10 (nam & eum quoque locum inter caetera convellere tenentur) ad eum nihil pertinere, neque aliud revera esse, quàm Matutinum somnium primaevae Ecclesiae, sed à pravo Senum interpretamento contractum: In Hebraeo enim legi, ab utero ante Auroram tibi Ros nativitatis tuae; esséque vaticinium de multitudine populi Christiani, instar roris matutini multiplicandi, C.R. p. 58.
5. Sed bona verba, quaesumus, magnifici Dictatores: neque enim vestrâ monitione opus est Senibus illis [...] significare Auroram, à quibus plus decies vertitur 20 [...]. Quòd verò [...] mavoluerint hoc in loco legere, non sine judicio factum ab iis videtur, ipsâ Praepositione [...] hoc ab iis postulante, longè antequam auroravit scilicet, i. ante prima momenta aurorae, dum subnigrescebat adhuc, (nam [...] primariò est nigrum esse) neque Phosphorus ipse, Aurorae anteambulo, statione suâ adhuc exierat. Veruntamen jam Lucifer, an Aurora si legatur, ecqua necessitas est ut vagè sumatur, de cujussibet diei tempestate matutina? Enimverò referri de jure nunc 30 debet ad Archetypum illud Mane, quod primum omnium è tenebris illuxit in ipsis primordiis Creationis, Quando Vesper & Mane erant dies unus, Gen. 1.5. ut hoc sit, quod SSpiritus aiat, Ante hanc auroram genui te. Quod verò ante primam temporis commensurationem exsistit, potéstne aliter esse quàm ab Ae [...]erno? Difficultas ergò nunc verè nulla [Page 7] est nisi in eo, quod Senes verterint, [...], sed & ea quoque fortassean nulla heic est. Summa enim rei huc recidet, An Ros Nativitatis tuae è mente Davidis accipietur pro unde tu natus es; an pro qui tibi nascetur? Priorem certè sensum (& quid vetat?) Senes illi, tam diu ante Messiae adventum, amplexi sunt, Ideóque, cùm Psalmus ipse Divina planè [...] sit (Davide per SSpiritum repraesentante nobis adfamina Domini Dei Patris ad Dominum Messiam Filium) Illi licèt non 10 ad literam, ad sensum tamen illum, ídque non sine grandis mysterii, propter ineffabilem eam Generationem, intuitu, unde tu natus es, reddiderunt per id, quod in Persona Patris, jam indè à Psalmi principio loquentis, aequipollet, Genui te. Recentiores verò, quibus ros Nativitatis tuae videtur jam per rerum eventum dici, pro qui tibi nascetur; illi vaticinium esse volunt de credentium multitudine. Ex utra jam parte victoria stabit, Theologis, sed sobriis, sanéque piis, & rerum singula momenta probè arbitrari edoctis, relinquitur 20 arbitrandum.
6. Ut redeamus igitur jam, unde digressi tantillum sumus. Qui [...] ad subjectam materiam referri non negabimus iis, negamus tamen ad materiam primam, hoc est, ad generalem, & indistinctam, sed ad proximam tantùm, & qua de ibi loci speciatim agitur, referendum esse. Utcunque igitur Johannes Euangelii descriptionem suscepisse ab eo dicitur, suum tamen sibi subjectum in Euangelio isto habent singulae partes ejusdem, istud haec, illud alia, substratámque materiam, non solùm 30 variam, sed & toto coelo differentem, ex variis periochis designare est. Frivolum itaque sophisma est, atque Dialecticorum, vel pueris quidem ludibrium, magistris scuticam etiam debet, de Principio Euangelii quicquam heic oggannire; nihílque probat, nisi illos qui talia effutiant, depuduisse jampridem, & nihil nunc ea in parte habere quod Bonae Fidei Theologos dicere deceat; sed & illis potissimùm se ista dicere, quibus quidlibet [Page 8] obtrudi satìs sit, vel pro Junone nubeculam. Tam insigni verò responsitandi facultate pollentes, cur ab interemtione alterius illius loci (quem modò indicavimus) abstinere voluere? Nam quid si Johannes ibi de Verbo vitae hoc dixit, [...]; At vox illa Principii in Scripturis ad subjectam refertur materiam; subjecta autem ibi materia est Epistola, quam scribendam Johannes suscepit; sine dubio ergò per vocem hanc [...] ille Principium Epistolae suae intellexit. O Divinam subtilitatem! Sed sic argumentari datum est recentis 10 Fidei paracharactis? Habebit igitur iis (si bonus esse potest,) aeternam hanc gratiam ille Dominus eorum, cui uno hoc responso res duas ingentes praestant: Nam & Christum, exosissimum hostem ejus, Divinitate suâ, (quod ipse per annos sesquimillenos, & quod excurrit, nullâ arte poterat,) nunc scitè emungunt; & ipsum Diabolum amicè liberant ab anteactorum seculorum longo convitio. Inusserat quidem ei hoc stigma Jesus, [...], Joh. 8.44. sed quid tum? Omniúmne retrò aetatum reatu quisquam 20 opinabitur eum laborasse? Fallitur. Nè semihorulae quidem jam crimen est: Nam non nisi Principio illius concionis esse coepit; Concio enim ea, (si bonos hos Patronos sequamur,) est subjecta materia, & vox Principii ad subjectam materiam referenda est.
7. Et verissimum tamen sine dubio est, quod falsarii hii exposcunt, Referri oportere vocem [...] ad subjectam materiam. Sed materiae ipsius designatio mystagogis hujusmodi nunquam permittenda est. Certè enim, in eo quod Diabolus homicida à principio audiat, 30 Dicti illius subjecta materia est ipse homo, nihílque verius dici potest, quàm indè à principio humanae naturae illum homicidii se reum praestitisse, qui Adamum, quamprimum formatus est, at (que) in eo genus omne humanum contrucidavit, Gen. 3.13. Ex eodem igitur fonte & idem Diabolus à Johanne notatur, quòd [...], Joh. 3.8. Atque hujus dicti cùm ipsum peccare [Page 9] substrata materia sit, Diabolus ergò in omnibus creaturis Dei primus esse intelligitur qui peccavit in Creatorem. Petrus autem professus SSpiritum & in ipsos Gentiles descendisse, [...], Act. 11.15. de praecipua quadam atque illustri praesentia SSpiritûs loquitur, per Linguarum Laudúmque Divinarum [...] manifestati, Act. 10.46. refértque ad primarium illum defluxum SSpiritûs in Pentecoste, Act. 2.4. Quid plura? Materia, ad quam hoc genus Relationes haberi 10 oportet, non ex argumento libri, sed ex mente loci ipsius aestimanda semper est; Ad [...]óque cùm Euangelista Principium suum sic concinnârit, [...]. de Deo ipso totum hoc dicitur; Ille sententiae hujus Argumentum, Sensus, Materia, Subjectum est; eáque propter Verbum in principio esse, ad ipsum Deum heic refertur, & nihil aliud sonat, nihil aliud vult, quàm Coaevum esse, & Coaeternum Deo.
8. In Principio igitur verbum fuisse, est ità semper 20 fuisse, ut nè imaginari quidem quisquam possit, quid fuerit eo prius. Atque ista jam praesentissima est certissimáque notio aeternitatis; quae re quidem verâ majorem emphasin secum apportat, quàm si diceretur ab aeterno fuisse. Ità enim loquendo, Locus adhuc cavillo relinquitur, (& nobis hodiè res est cum summis cavillorum Artificibus;) ac si Aeternum ipsum prius esse posset eo quod est ab Aeterno; Sed nihil esse potest prius eo quod est in Principio. Est tamen, quod & super hoc cavillentur, pérque consutos dolos, & alium SScripturae locum, Divinitatis 30 Christi ineluctabilem indicem, eludere (quantum scilicet Catechumenis suis satìs est) soleant: Sunt autem verba Prophetae, atque ità vulgò leguntur, Et tu Bethleem Ephrata minima es in Millibus Juda? Ex te mihi egredietur qui Dominator sit in Israel; Et egressiones ejus ab initio à diebus aeternitatis, Mich. 5.2. Sed hanc versionem non ferentes, ità nobis ipsi reddunt, Ex te mihi egredietur Dux, qui pascet populum meum Israel. Atque hactenus [Page 10] quidem non malè, quia Euangelistam habent immutationis suae Autorem, Ducémque [...]bi, Mat. 2.6. sed quod sequitur, de suo adsuunt, Et egressiones ejus ab initio, & à diebus seculi. Igitur quò fraudem suam plus celent, heic exclamant, à diebus Aeternitatis non exstare in Hebraeo, sed à diebus seculi. Dies autem seculi idem notant, (aiunt,) quod dies Antiqui; C. R. pag. 57. Laudatísque in eum sensum Esai. 63.9, & 11. & Mal. 3.4. referunt tandem egressiones istas Christi apud Michaeam, ad tempus illud, quo Deus Davidem, qui & Bethlemita fuit, & 10 Autor stirpis Christi, in Regem stabilivit. Satin' jam solidè haec? satìs profectò subdolé.
9. Nos ergò quid contrà reponimus? Obiter quidem primò monemus, seram esse nimis aeram illam, quam diebus seculi praescribunt novi Magistri, temporísque interstitium curtum nimis, atque breviculum, indè à Davide ad Hezechiam, (sub quo Michaeas desiit) fuisse, ut pro diebus antiquis habeatur, Enimverò sub Hezechia & Esaias flotuit, & ille tamen Dies seculi suos (quos ipsi citant) retrò retulit plus duplo; Usque ad exitum 20 enim ex Aegypto. Malacias autem (alter eorum testis) longè posterior hiis, & ille tamen Dies Antiquos accersisse videtur à peragratione Eremi. Quorsum verò, quaesumus, (si vulpinationis causâ non fuerit;) & Michaeam ipsum in istius Expositionis testem praeterierunt? Nam & alibi apud eum dies seculi reperiuntur, sed & ab eo ibi ad exitum ex eremo referuntur, Mich. 7.14. Non immeritò igitur censere licebit, de seculo illo praecipuè, quod indè ab Exodo decurrebatur, Antiquos dies ab Hebraeis dici solitos fuisse: Atque indè esse, quòd Christus 30 in Monte, respectu ad illud seculum habito, bis térque Auditores suos moneat, Quid [...] dictum fuerit, Mat. 5.21, 27, 33. Sed parum facturum hii videbant ad praesentis Computi praetextum eam calculationem. Opus enim jam erat, Divinitatis Christi furibus factis, & Temporum se fures praestare, atque Quadringentos totos annos de illo numero (ut aliquid [Page 11] videantur dicere) piè subducere, atque annos plus minus trecentos honestè inter suos erogare, qui à Davide ad Michaeam interfluxerant.
10. Sed ut missum iis faciamus, quia tam boni fures sunt, leve hoc latrocinium; (neque enim istud deerat dicentibus [...], sed [...], non animus nequam, sed ingenium certè prolixiorem aliquam Antiquitatem excogitandi, quam ex aliquo colore adaptare Dicto Prophetico ut possint:) Detur & hoc iis, Dies seculi ibi 10 non esse dies Aeternitatis; Quid indè concludunt? Quid? Ergò cùm mentio à Propheta fiat tum Initii, tum Dierum, (quae duo in Aeternitate locum non habent: C. R. pag. 57.) Quo ore potuere Christiani omnes (donec surrexerunt ipsi ad oppositum) ex isto loco Aeternitatem aliquam Christo suo exasciare? Vel eo, si placet, ore, quo jam monuimus, accommodatissimam Aeternitatis notionem esse, diei In principio fuisse. Verùm quia nos non audient, audiéntne Deum ipsum? (Aeternitatem enim ejus nondum ei directè praeciderunt;) At ille ait, ut 20 Latinus quidem habet, & ab initio ego ipse, Esai. 43.13. sed ut ex ipso fonte haurire est, [...] Potest ergò seu Initii, seu Diei mentio in Descriptionem ipsius Aeterni de se factam ingredi; Potest ergò & Captatorum istorum exceptio ineptissima esse impiissimáque!
11. Illud autem imprimis est adnotandum, Aeternitatem, quam Michaeas designare voluit, in priore sua phrasi contineri, in Egressiones ejus, ab initio, non in alterâ illâ, à diebus seculi. Observamus quidem praeclaros 30 istos versores ibi esse, ut ab initio, & à diebus seculi, pro synonymis habeantur, atque indè id agere, ut in unum idémque dictum redigant: sed illa particula & ipsorum & interpostura, & impostura est, In Hebraeo enim neque est, neque subaudiri dici potest. Duo enim esse haec quae dicuntur, Plurale illud nomen Egressiones demonstrat; non unam igitur esse, sed geminam egressionem Messiae, à Spiritu nos disertè doceri. Aeterna una est, Dei ex ipso [Page 12] Deo, (propter quod jam dixerat, egredietur mihi.) Atque haec est egressio ejus ab initio. Altera est in tempore, ut in carne Deus venturus tum erat: sed & haec Egressio erat à diebus seculi: à diebus scilicet illis, quos antiquos ab Hebraeis ex praecipua quadam nota vocari, dicíque de seculo proximo ab Exodo, jam monstravimus. Moses autem de ista egressione ejus [...] locutus est Deut. 18.18. Nisi & altiùs adhuc recurrendum videbitur, atque ad primos dies seculi, ad ipsa antiquitatis, mundíque primordia istud referre, Deo ipso in Paradiso egressionem 10 hanc pollicente, Gen. 3.15.
12. Opus quidem igitur hiis hominibus erat ut Latinus vulgaris, pro diebus seculi substitueret dies aeternitatis quò aliquid habere possint, in quo genuinum suum contra Aeternitatem Christi frangerent. Nobis verò, aeternitatis illius veneratoribus, nihil opus est. Aeternitas enim ista (quam sub altera phrasi in principio, vel in initio comprehensam esse indicavimus,) vel eò magìs illustratur, quia à diebus seculi ei proximè subjungitur. Idiomatis enim Hebraeorum est, ubi Terminus à Quo 20 cujusquam rei geminatam pariter mentionem sortitur, Praepositio utcunque eadem utrobique sit, posteriore tamen in loco exponi eam per ante. Sic ut nunc à principio, à diebus seculi, reverà valebit, à principio, ante dies seculi: utì & in Psalmo jamdudum laudato ab utero, ab aurora, hiis ipsis non abnuentibus, C.R. pag. 58. est ab utero, ante auroram. Sed & quod in Salomone legitur [...], Prov. 8.23. illud à Senibus, propter communem usum in lingua facra, redditur, [...]. Jam verò 30 quod ità dicitur in initio esse, ut ante Creationem terrae, ante diem seculi, ante primam auroram, intelligendum sit fuisse, plusquam caecum eum esse oportet, qui perspicere nolit, per necessariam reductionem resolvi dictum illud in Aeternitatem. Atque istum certè sensum, licèt geminatio ibi nulla sit, habet id quod modò citavimus ex Esai. 43.13. ibi [Page 13] enim à die nihil est nisi ante diem, & quod ante diem esse dicitur, est in initio, seu ab aeterno. Ità coincidunt haec.
13. Neque inopportunum igitur nunc erit & hiis annectere, ipsam quoque vocem Hodie, quòd in sensu sacro aequipolleat, pro eodem alicubi poni, ut [...], Hodie genui te, Psal. 2.7. Hujus autem loci pondere ità degravari se senserunt Titanes isti, ut ad amoliendam vim quadrigeminum sibi [...] appararint. 10 Aiunt enim primò, C. R. pag. 57. vocem Hodie cùm certum tempus designat, non posse praeaeternitatem denotaere. At ô quàm puerilis verè est ista fallacia! & nisi exsertè dicere velint, per Hodie nihil unquam nisi particularem hanc temporis portionem designari posse, quàm planè nihil dicunt! Sin id dixerint, utra magìs, non dico, sed summa erit vel inscitia, vel insania. Absolutè enim loquendo, nihil tam propriè adfirmari de Aeterno potest quàm Hodie; cùm Actus ille maximè commensuratus Aeternitati sit, in quo nihil praeteritum, 20 nihil futurum, sed quicquid est semper Praesens est. Jam verò necesse est ut Hodie istud sit tale, Quod dicebatur tum, cùm temporum nulla commensuratio aut successio exstiterit: si haesitent, dicant velim de Decreto divino quid statuant; Aeternúmne esse patientur statutum illud à Deo dictum ei, Filius meus tu? Ad illud verò, Hodie hoc sic refertur, ut in ordine naturae [...] habeat ipso Decreto priorem. Quin & ut nunc sunt tempora, stemus in isto centro temporis, atque (dicis caussâ) respectum dividamus. Ecquis verò 30 negabit, posse dari, in quo Antrorsum, sive de futuro, Hodie possit semper atque aeternùm fluere? Ità igitur & Retrorsum, sive de Praeterito, posse etiam semper in Deo, qui semper idem ipse est, omniáque in eo aeternùm sunt praesentia, fluxisse non potest dubitari. Neque aliud certè velle videtur illud Apostoli quod ab eo, non ad Temporis partes, quas narrationis tantùm caussâ enumerat, distinguendas, sed ad earundem omnium [Page 14] in Christo Aeternitatis fonte identitatem significandam, prolatum est, [...], Heb. 13.8. Prout & antè, è Psal. 102.17. [...], ad eandem ex omni parte Aeternitatem designandam ab ipso allegatur, Heb. 1.12.
14. Alterum igitur effugium (cùm parùm priori fidendum esse videant) est, quòd haec verba, Ego hodie genui te, primo sensu de Davide dicantur, quem constat neque ab aeterno, neque ex essentia Dei genitum esse. 10 Hem & in hoc jam alterum palpum! Nam quid hoc est, quod de primo sensu mussitant? Idne volunt, in sensu, quem vulgò vocant, Literali? Quin clarè igitur hoc eloquantur, ut ridendos se omnibus statim propinent. Argumentum enim eorum tum ità se habebit, si rectè colligatur, Eorundem verborum in Sacris non posse esse duos sensus, (quod ipsi tamen fateri coguntur, quia primum dicunt,) non unum Mysticum, & alterum Literalem; Quia constat verum non esse de Literali id quod de subjecto Mystico intelligi jubetur, 20 ideóque Mysticus sensus abnegandus est. Gratìs interea & hoc dicunt, quòd istud, Hodie genui te, primo sensu de Davide dici volunt. Satìs enim in ipso contextu esse adserimus, (non abimus tamen nunc ad singula;) propter quod fortiter negamus de quopiam, praeter Christum ipsum, quolibet sensu, praeterquam prophetico, (propter humanam ejus naturam adsumendam, Divinaeque in utero B. Virginis in Persona Christi adsociandam) à Davide istud enunciari.
15. Negationis autem hujus vel optima inter alias 30 caussa illa esto, quam ipsi sibi pro tertia molitione subornarunt. Aiunt enim, C.R. p. 58. De Generatione Aeterna non dici patet, quòd Paulus Apostolus eadem verba ad approbandam Resurrectionem Christi adferat, Act. 13.33. Et autor ad Hebraeos ad Glorificationem Domini Jesu demonstrandam citet, Heb. 1.5. Nempe hoc assidué! Istam enim hii sibi quidlibet audendi sacrósque textus [Page 15] pro libitu suo detorquendi licentiam faciunt: Atque indè jam Glorificationi D. Jesu (neque dicunt tamen, quam) id ascribunt, quod SSpiritus & ibi de Aeterna (quam ipsi sic oderunt & sublatam cupiunt) Generatione ejus, antequam Deus ipsum introduceret in Orbem, vers. 6. prolocutus est. Quin opem iis nos jam ferimus ad hujus Argumenti protasin, addimus enim, quod mantissae loco sit, eadem quoque verba ab eodem autore citari, & ad Munus ipsius sacerdotale demonstrandum, 10 Heb. 5.4. Addunt & ipsi certè in margine suo istius citationis numeros, sed dolo malo habitos; solius enim Glorificationis Domini falso illo velo obvolutos. Quid ità veró? Quia nullum ipsi in Christo suo, nisi Metaphoricum, & figurato modo loquendi dictum, Sacrificium admittunt, C. R. pag. 285. neque antequam in Coelos ascenderat, absolutum ab eo: sed neque Pontificatus ille aliquis revera est, quem verbis quidem aliquot in speciem (quo & hunc quoque palpum misellis auditoribus suis obtrudant) sic astruunt, 20 ut iisdem pariter & abnegent. Sed & illuc nunc non digredimur. Jam verò assumimus; Cùm verba ista, Filius meus Tu: Ego hodie genui te, talia sint atque tantorum mysteriorum feracia, ut ex iis non solùm aeterna Generatio Christi, sed & munus Pontificale quoque, & Resurrectio ejus ex prima statim allegatione directè concludantur, concludendum igitur est, nè de angelis quidem, (Quae Apostoli illatio ibi est, [...];) nedum de Davide ipso aliquo in sensu dici ea potuisse, sed in solius Christi (in quo visum 30 est Deo [...], Eph. 1.10.) Mysticam descriptionem, & non uno modo explicandam, aeternùm ea reservanda esse.
16. Occupat igitur jam extremum hujus sophismatis ista stropha, quòd constet Deum aliter quàm ex essentia generare, dum à Deo genitos credentes Scriptura pronunciat. Ecquis verò omnium hoc negat? Enimvero propter hoc pii Christiani premunt, urgéntque ea [Page 16] verba, Filius Tu: Genui te, ut unicum illum atque unigenitum (in quem se & hii credere profitentur) Filium Dei adserant; caeterósque omnes, qui ex Deo tamen geniti dicuntur, toto coelo, totâ naturâ, Angelos Hominésque ab eo distare. Hoccine igitur nunc illos ex iisdem verbis amoliri posse? scilicet. Posse enim Filium illum Dei aliter quàm ab Aeterno generari. At istud nos illis (rumpantur ut ilia) & negamus & pernegamus, adserimúsque, Non posse dici Ego hodie genui te sine comprehensione Aeternae Generationis. Igitur quòd locum 10 illum indicent nobis, ubi Apostolus ait, Christum ipsum potestatem dedisse credentibus in nomen suum, ut filii Dei essent, Joh. 1.12. Qui non è sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt, vers. 13. quòd & alterum quoque illum addant, Omnis qui natus ex Deo est, non potest peccare, quia ex Deo natus est, 1 Joh. 3.9. támne aut ipsi decrêrunt, aut Nos somniarunt caecutire, ut vel ipsi nè velint, vel nos non possimus observare infinitam differentiam quae est inter Deum (in illo Divino quem 20 habet cum Filio unico sermonem,) de se asserentem [...], & homines, per Regenerationem solùm Fidei, atque adoptionis gratiam in statum Filiorum admissos, dici [...], atque [...]; Sed pudet taedétque immorari hiis captiunculis! Quid verò est quod pollicentur sibi ex altero Apostolo? [...], Jac. 1.18. Meliúsne ex eo sperant, quia Verbum ibi est vocis Activae? Fortasse; miseras enim spes alere coguntur. Sed tam egregiè Metaphoricum illud est, ut nec à sexu immutando 30 abstinere curaverit: [...] enim feminarum proprium est, indicátque Apostolum de spirituali solùm in Ecclesia partu per fidem loqui, atque [...] in idem referri, quod Paulus dixit In Christo per Euangelium ego vos genui, 1 Cor. 4.15. Utraque enim vox, tum [...], tum [...], in N. Test. sumitur pro ipso Euangelio.
[Page 17]17. Tandem aliquando igitur & denuo redire datur à diverticulo: Neque enim sic abibunt nobis, qui tam facerè Christum In Principio Euangelii sermonem sibi efformârunt. Rogandi igitur sunt, id primùm ut dictitent, De Euangelio hoc locuti, principium Rei (quando esse coepit,) an principium cognitionis (quando promulgari coepit) intelligi velint. Neque enim nos feremus, quin & Euangelium, Rem ipsam quod attinet, ab Aeterno fuerit, neque ex alia ratione esse, quòd & Agnum 10 occisum ab origine mundi Joannes nobis memoret, Apoc. 13.8. & non ille solùm [...] disertè nuncupet, Apoc. 14.6. sed & Paulus quoque Euangelii hujus mysterium [...] fuisse aiat, Rom. 16.26. gratiámque nobis in Christo datam esse, [...], 2 Tim. 1.9. Quòd si ad Principium cognitionis sive Promulgationis Euangelii restringant nos, dicendum etiam, Unde & illud ordientur. Nam ut Praedictiones illius omnes, indè ab Adamo ad Christum, transiliamus, de Angelis quid dicent, Christo 20 jam tum nato proclamantibus, Gloria in Altissimis Deo, & in terris pax, [...]. Luc. 2.14? Bona enim illa voluntas Hominibus ex Deo, ecquid erat aliud quàm ipsius Euangelii Annunciatio? Jámne ergò Christum Sermonem factum esse statuunt, vel horulae Infantulum? Sin Euangelium determinent ad praedicationem ejusdem per Christum ipsum, sequimur, quocunquè vocant. Principium autem illius erat, quando Christus coepit praedicare, & dicere, Poenitentiam agite, adest enim regnum coelorum, Mat. 4.17. Jam igitur calculos componamus, 30 & quid dicant denique, aut Quorsum, breviter spectemus. Quia Deus voluntatem suam omnem per Christum perfectè exposuit hominibus, ergò Christus in Principio voluntatis Dei hominibus expositae fuit Sermo. Ut placet jam hoc? satin' se Aquilam Joannes probat ex tali sententia? At verò, si per illum voluntas Dei exposita est, tum ille erat antequam ea exponi poterat. Et tamen, donec ea omnis exposita est, Christus [Page 18] non potuit esse id propter quod dicitur ab iis esse Sermo. Sunt & alia in hiis hoc genus [...]. Tam bellis interea gyris strophísque plusquam Divinis constat circulatoria haec fides!
SECT. II.
1. Phrases dubiae exponendae sunt per loca alia: Id si nequit fieri, per consensum Patrum; si n [...]c id, tum per 10 scopum loci sui.
2. Negant Christum fuisse ante Abrahamum, tribuentes ei solùm umbilicalem Deitatem.
3. [...] pro Esse, & Fieri. De Rebus dictum. Fieri saepe est pro Evenire.
4. Gentium pater factus est, cùm ex Abramo Abrahamu [...]: spiritualis enim paternitas erat fidei, non sanguinis.
5. [...] & [...] saepe idem sunt. [...], & [...], non sunt eadem.
6. Probatur à Lapidibu [...], Quid Christus per Antequam 20 Abrahamus fuit, ego sum, volebat.
7. [...], omnium Temporum est, praesentis, praeteriti, futuri.
8. Christo dicente, [...], per Ellipsin, dicit se Messiam: sed dici solet fine supplemento, íd (que) ex usu vario.
1. OBortâ inter Partes quaestione de genuino sensu vocis phraseώsve in aliquo loco SScripturae, rectam & verae pietatis Criticen esse censemus, ad alia SScripturae loca, ubi ejusdem vocis aut phraseωs significatio extra quaestionem paret, recurrere, atque indè prioris 30 quaestionis nodos [...] solvere. Tuta quidem est ista atque salubris Regula, & ad Analogiam SScripturarum Fideíque conservandam Christianis omnibus longè dignissima. Verùm appellatione factâ aliquando ad SScripturas, quid si variis in locis eadem vox aut phrasis non unum, sed varium sensum clarè sortiatur? Quae jam nobis litem eam decidendi ratio relicta est? [Page 19] Fieri quidem id posse, atque exemplorum ejus rei abunde esse, satìs nôrunt qui operam aliquam in versanda sacra Pagina navârunt. Duplicis autem remedii in eo casu spem affulgere existimamus. Quarum primam quidem haud sine mente Dei habendam esse, vel ipsi confirmare coacti sunt, qui veterum omnium consensui repugnantē, oportere ejus rei justissimam caussam adferre, confitentur, C.R. p. 3. Altera verò consensu omni firmior est, ipsíque rationi, tam Divinae quàm humanae, optimè 10 innititur, ut sensus ille verborum pro verissimo semper habeatur, non quem pars litigans praeferendum duxerit, sed qui Perioches illius contextui sine fraude inservit, at (que) cum manifesto ipso scopo rerum inibi dictarum quàm maximè congruit.
2. Insignis autem locus est Joh. 8.58. de cujus expositione (Bone Deus!) immane quantum nunc contenditur! Verba sunt, [...]. In iis enim Antiquitas omnis semper censuit clarissimum argumentum contineri Aeternitatis 20 Filii Dei. Non ità pridem verò novus Christus sub typis natus, atque in Orbem productus est, ad quem idem adhuc dici licet quod ad Dominum tum dixerunt Judaei, Quinquaginta annos nondum habes, ver. 57. (Tantùm exspectatur, ut jam brevì Cultores ejus Racoviam evocentur, ad Jubilaei ejus primi celebrationem:) Frondatores autem Divinitatis cùm Ipsi se nunc fecerint, nullámque in natura ea Personam, seu Filii, seu SSpiritûs efflorescere pati possint, neque Deitatem certè aliam quàm merè conflatoriam (quam ipsi, scilicet, in sua ipsorum 30 imaginationis officina jam nuper cuderunt,) Christo concedere velint, negant illi, quicquam in hiis verbis de Aeternitate exprimi. Annon enim, Aliud est (aiunt) ante Abrahamum fuisse, aliud, esse aeternum? Cat. Rac. p. 53. Eam primam coitionem in ista palaestra faciunt, sed acerrima quidem non est, mera potiùs velitatio lusúsque. (Ludere enim cum Divinis nè ipsi verentur quidem.) Nos verò seriò reponimus, sono ea inter se differre sed [Page 20] sensu eadem esse; Exsistere enim eum ante tot secula, ad aliud argumentum quàm Aeternitatis commodo aliquo sensu reduci nequit. Frustrà igitur esse & adsumentum eorum, C.R. ibid. Ne hoc quidem in verbis illis expressum esse, Ipsum ante Mariam Virginem fuisse. Suum enim ipsorum aucupium solummodo sunt vocabula ea exprimi, & expressum esse, atque in fraudem Catechumenorum suorum à principio per semetipsos introducta, quasi quod in ipsa aure non resonat, adfirmari tutò possit in argumento non contineri. Sed & hanc sibi viam obiter praestruendam 10 esse duxerunt, ad Deitatis illius, quâ solâ Christum suum beare dignantur introductionem, ex Africa aliqua (ut videtur) accersitae, Monstri tantum secum ad portat; [...] enim est, & non nisi umbilicalis Deitas, ab utero scilicet B. Virginis orsa, quam Christo attribuunt.
3. Sed pergunt etiam, ad (ut ipsis placet) longè graviora. Statuunt enim ea verba posse aliter legi. Verùm quid est posse? Aiúntne, Aliter legenda esse? Nam non sequi Argumentum à Posse ad Esse, è trivio Dialecticorum 20 est. Dicant tamen & id, Quomodo possunt aliter? Hâc ratione, inquiunt, C. R. p. 53. Amen dico vobis, priusquam Abraham fiat, ego sum. Posse autem sic legi siquis ambigat, ad Regulam quam initio fiximus confugiunt, atque apparere id aiunt ex iis locis Euangelistae, ubi similis & eadem locutio Graeca habetur. Similem autem dicunt eam, [...], è Jo. 13.19. eandem verò, [...], è Jo. 14.29. atque utroque in loco verti priusquam fiat. Regulam eam igitur & nos secuti, non ad ea solùm loca, sed ad infinita alia itamus, atque indè 30 discimus verbum [...] in N. T. (praeter alias significandi varietates) promiscuè usurpari, interdum pro esse, interdum pro fieri. Quid igitur adhuc proficimus ex appellatione ad Regulam? ut & mira jam nulla sint, quòd Posse aliter legi, satis astutè dixerint, non dixerint, Debere. Addimus verò nos, Ipsum [...] aliter de Personis, aliter de Rebus dici solere. Dictum enim de Rebus, licèt [Page 21] fiat, vertatur, nihil aliud tamen velle, quàm Accidere, seu Evenire, testamur ipsa loca haec, quae laudarunt. Dicto enim è Psal. 41.9. Qui panem meum manducat, levabit calcaneum contra me; Christus subjungit, Dico hoc vobis, priusquam fiat: h. e. priusquam sic eveniat, ut à Juda tradar: Ac si pluribus dixerat, In persona Messiae hoc à Davide praenunciatum est, de quo ego jam in memetipso praemonitos vos esse volo, ut tum cùm evenerit, credatis. Sed ibi non sistimus, annectendum enim & hiis est 10 quòd ego sum. Quae verba, (tam similia iis quae in textu hoc sunt, tam brevia etiam,) quòd jam in citatione sua amputarint tamen Putatores isti, nolumus adhuc dicere. Similiter & in illo altero, Abire me ad Patrem nunc moneo vos, priusquam fiat, (i. priusquam eveniat abire me) ut quando eveniat, credatis. Quàm parùm igitur haec faciunt ad [...], ut ex iis probetur, vertendum esse, fiat?
4. Eorum igitur jam est dicere, ipsi per id quid velint, & quae sit ejus lectionis sententia. Rogitamus verò? In 20 quo sic ipsi sibi miselli plaudunt, ut à triumpho ante victoriam stolidè canendo, temperare nequeant. Sic enim paragraphum eum ordiuntur, Sententia est admodum egregia, C. R. p. 54. Sic claudunt denique, apparet sententiam, quam attulimus, esse ipsissimam. [...]. Sed quid non licet iis erga Catechumenos suos? Audiamus verò sultis, quicquid id est. Quod è notatione nominis Abraham deprehendi potest, aiunt: constat enim inter omnes, Abrahamum notare Patrem multarum Gentium. Neque de eo contendemu [...]. Ratio enim, cur 30 [...] i. Pater excelsus, de caetero vocandus erat [...] i. Pater videns populum, ab ipso Deo assignatur, Quia Patrem multitudinis Gentium dedi te, Gen. 17.5. Hactenus interea bene habet; nam ex [...] (Quod Senibus, Paulóque ex illis, Rom. 4.17. est [...]) non magìs e [...]uere est, fieri, quàm esse. Quid indè concludunt igitur? At Abram, aiunt, non priùs factus est Abraham, quàm Dei gratia in Christo manifesta in multas [Page 22] gentes redundaret. Manifesta jam haec est, atque ipsissima falsitas, & egregia [...], quam isti, solentes suo more, pro fidei suae statumine habent. Sive enim fuisse, sive factus fuisse Pater multarum gentium dicatur, indè ab eo momento, quo Deus hoc condixit, non minùs fuit, factúsve est, jure ipso federis, & certitudine fidei, quàm postea unquam, ubi Gentes in Christum credere coeperant. E respectu enim fidei solius, non naturae aut sanguinis, ea Paternitas semper aestimanda erat, neque aliam quàm spiritualem, atque indè ab ipsa P [...]omissione 10 actu praesentem, Rationem habere dicenda; Licèt hii sententiae egregiae suae satìs putidè id adsuerunt, C. R. p. 55. Quòd Abrahamus unius tantùm Gentis antea Pater fuerit. Quasi de stemmate corporeo, aut naturalis duntaxat propaginis paterna ejus conditio fuisset.
5. Non alium igitur nugatoribus istis adversarium damus, quàm ipsum Apostolum; Quanquam enim & ille eâdem locutione semel usus sit, [...], Rom. 4.18. Nihil tamen de ità fieri quòd in eo vocabulo somniarit, ipse abundè monstrat, ex 20 eo quòd verbum esse bis térque praemiserit; [...], v. 11. & [...], v. 13. & [...], v. 16. Sed neque captatoribus istis non istud quoque objectandum est, Christum nunc non dicere, [...], sed transpositis terminis, [...]. Utcunque enim Regula haec nulla sit in Propositionibus Subjectum atque Praedicatum suum expressè ferentibus, in Propositione tamen elleiptica, qualem illi hanc sibi imaginantur, [...], atque [...], non 30 eadem semper habenda esse, vel hos ipsos confitentes reos habemus; Nam ut colorem aliquem ineptiis istis conciliare possint, & ipsi coguntur sic loqui, Abram non est factus Abraham. Sed et feliciorem longè habemus Autorem; Paulus enim ipse, cùm se illud dicere ostenderet, Patriarcha quid futurus erat, in ea Propositione Praedicatum postposuit verbo, [...]. Ut [Page 23] foret ipse, vel ut fieret, (Habeant scilicet per me, quod tantopere ardent; ne ciccum enim interduim, in hac quaestione;) Abrahamus, i. Pate [...] multarum gentium. Quis tamen hoc non iniquè ferat in inficetis istis, támque [...] ardelionibus? Nunc enim, cùm suâ interesse rentur, (Quod tamen quàm nauci nihilíque sit, censere quemvis jubeant, qui sanus est:) Ohe! egregium invenventum esse oportet, neque quicquam infra ipsissimam fidem, ut contra omnium consensum [...] reddatur per 10 fieri, & non per esse. Mox verò, ubi [...] Domini (cui toti oppedunt) nimium confirmare videtur ea expositio, non obsecrabis, ut ferant totius Ecclesiae scitum. Quid? verbum carnem factum esse? vah! Incusant [...], atque [...] per fuit vertendum esse, de causis, (nè nullas habere videantur) satìs ridiculis, (sed justissimis tamen inter suos; nam & sus sui pulcher;) vociferantur, C. R. p. 51.
6. Quid multa igitur? Proprietas certè Graeci sermonis utram (que) expositionem vocabuli in loco fert: Ideó (que) 20(quod in principio monitum est) si de cujusquam loci expositione litigetur, quia ex aliorum locorum, nunc hunc nunc illum sensum ferentium, usu dirimi ea lis non potest, ex loci ipsius, de quo contenditur, scopo & circumstantiis dirimenda est. Non abrenuntiare se quidem huic Regulae vel ipsi hii monstrant, ex eo, quod (tam frustrà licèt, ut aliàs parebit) conati sunt ibi ad Jo. 1.14. arguere. Eamus igitur jam ad locum istum, & quid ille ferat, paucis consideremus. Hem istud igitur primum, Simplex effatum hoc non esse, sed de proximè dictis totum dependere. 30 Respondetur etiam jam quaestioni. Nam factâ subindè in hoc cum Judaeis colloquio mentione Abrahami, cùm Christus tandem diceret, Abrahamum vidisse diem ejus, v. 56. Judaei, non sine fastidio, honorísque causâ quem Abrahamo deferebant, mutatâ sententiâ eâ in id quod pro Aequipollente habebant, interrogant Christum, Tu vidisti Abrahamus? v. 57. Interrogationum autem conditionem quis nescit? Quae sine negatione [Page 24] efformantur, ad vehementiùs negandum instituuntur. Reducatur itaque jam hoc in Categoricam formam, addatúrque & ratio, quâ se illi Christum mendaciloquentiae convicisse putabant, & sic se habebit; Impossibile est te, nondum annos natum quinquaginta, vidisse Abrahamum, ante annos ferè bis mille denatum. Restabat igitur jam Christo objectionem istam sic solvere, ut priori dicto suo, Abrahamum vidisse diem ejus, sua veritas constare posset. Facítque egregiè, si istos (elucidatores, è nova luce) audiamùs: Adserit enim, esse se jam in orbe, 10 antequam Gentes in Deum credant, Abrahamúmque indè Patrem suum efficiant. Sed quid hoc ad rhombum? Interrogatio erat de numero annorum ejus, déque ipsius conspectu Abrahami. Respondeat igitur ad rem, aut Pharisaeis, (satìs, nimísque nasutis,) ridendum se propinet. Ille verò rem ipsissimam acu tangit, atque sic respondet, ut Eum illi non rideant quidem, sed lapident. Sed quid ità, ô Boni? Nam si istum oportebat esse sensum [...], ecquid peccavit? quod & de vobis universis verum est, vos jam estis, priusquā sic fiat Abrahamus. 20 Verùm Judaei facto suo commonstrant, probè se novisse quid ille dixerat; ab aeterno se fuisse; existere enim priùs quàm Abrahamus in orbe fuerat. At (que) hinc illi lapides.
7. Non potest jam in contrarium quicquam vel supponi quidem, nisi Christum hii, quem Sermonem tam egregiè fecerunt, & Mercurium quoque egregium nunc faciant, aequivocandi mentiendíque Deum (quod ille tamen jam fortiter, atque in os iis rejecerat), [...], v. 55.) ità dicta per dolum sua componentem, ut, in suam ipsius gloriolam, videantur quidem ea 30 Judaeis illud dicere, quod & Ecclesia universa hactenus sensit, de Aeternitate suâ, sed tamen reservatum apud se sensum, atque ab incomparabilibus magistris, (post sesquimille annos ad id natis) tandem pandendum, habeant, sic ut aliud longè nunc dicere probentur, atque ipsissimam veritatem in se comprehendere. Praeter verò, quod evincere nullâ arte poterunt [...] hoc reddendum non esse [Page 25] nisi per fiere, neque illud unquam largiemur iis, quod ipsi satìs callidè supposuere, Potentiali jam modo [...] sumendum esse, pro priusquam fiat. Refert enim istud fiat quasi ad rem, tum cùm Christus loquebatur, futuram; Cùm Christi revera mens erat, Quid alio jam seculo olim fuerit, antequam Abrahamus seu factus, seu natus erat. Igitur quod aliàs de Participio [...] observatum à nobis est, omnium Temporum vim illud in Sacro Textu sortitum esse, idem & de Infinito suo [...] opportunè 10 nunc quoque monendum est. Saepissimè quidem sumi de tempore venturo nulli negamus, pro futurum esse. Sed est tamen, ubi & ad Praesens fertur, ut [...], Luc. 9.36. & [...], Jo. 1.12. & [...], Joh. 3.9. Est etiam ubi Tempus jam praeteritum designatur ex eo, ut [...], Luc. 3.22. & [...], Act. 19.21. & [...], Phil. 1.13. cum nonnullis aliis. Genuinissima igitur loci redditio est, Antequam Abrahamus (non 20 fiat, sed) fuit, Ego sum.
8. Denique nec illud [...] accipi nunc oportet, ut [...] dictum. Verissimum quidem est, saepe ità usurpari, ut aliquid subintelligendum sit. Sed nec illud tamen, quod Nugivenduli hii, quò hypothesi suae promtiùs ancillentur, Quia Christus orationem hanc exorsus est sic, [...], v. 12. ergò & pòst quoque, cùm dicat, [...], v. 24. & [...], v. 28. ad eundem modum & ista supplenda esse hariolantur, C. R. p. 54. Et propter 30 istud quidem esse parùm dubitamus, quòd in priore ea citatione ut cùm factum fuerit credatis, Jo. 13.19. omiserint hii [...] nè & ex eo loco, (itinere tam longo) Lectorem (pro more suo) retro cogerentur mittere ad [...]. Sed si [...] loqui saperéque velimus, Christus nunc, non de Luce Mundi magìs, quàm de Pane coeli, Jo. 6.48. de via & vita, Jo. 14.6. de estio ovium, Jo. 10.7. de Pastore eorum, v. 11. de vite, [Page 26] Jo. 15.1. de aliis, (de quibus omnibus dixit, [...]) accipiendus est. Nam id quod revera subauditur in hoc genus locis idem est quod Baptista, non ex usu solùm communi [...], Act. 13.25. sed & [...] abnuerat, [...], Jo. 1.20. Impostores verò sibi arrogaturos esse Christus praemonet, [...], Mat. 24.5. De Messia enim qui in omnium expectatione jam erat elleipses eae omnes [...] accipiendae sunt. Verùm sunt & alia loca, ubi [...] absolutè dicitur, & supplementum nullum expetit: Cùm in mari ambulans, 10 pro spectro à suis habitus est, quò ex voce eum cognoscere possent, & metu liberari, dixit, [...], Mat. 14.27. à sepulchro verò redux factus, tactuíque illorum se, in fidem resurrectionis, exponens, ait, [...], Luc. 24.39. Nunc verò, quia de aevo ipsius quaestio mota fuerat, de Aeviternitate sua respondetur ab eo, per [...] Támque durus illis sermo iste videtur, ut ipsi nil nisi lapides jam loquantur, quasi in Blasphemum scilicet. 20
SECT. III.
1. Socininos cur appellet Barjesuitas.
2. Nihil inconveniens affigendum est SScriptura, quo statuminentur Dogmata.
3. In Historiis, Regula, ab Ordine Rerum, non est rigida. Sunt etiam & Parentheses, & Prolepses.
4. Caro pro Misera Conditione; Sed & pro ipsa Natura.
5. Hypostaticam Unionem dicens, cur De Gloria addidit. 30 Non dixit, Verbum Homo factum est; E Verbo, Carnéque Christus una persona.
VErbum, an Sermo, [...] de Christo dictus verti debeat, satìs eventilatum est in Sectione dudum antegressa: In qua & quàm coacta quo (que) sit, atque in [...]pta, & re quidem verâ nulla ratio illa, ob quam Barjesuitae [Page 27] (ità enim mihi de caetero nuncupandi sunt, osores SS. Trinitatis, Hostésque Aeternitatis filii Dei; Sunt enim uti Paulus Parentem eorum, Act. 13.6. depinxit, [...], cum quae ibi sequuntur de Distorquendo vias Domini, v. 10.) Christum ab Euangelista Sermonem dictum esse commenti sunt, breviter expositum est. Sed & in sequente eam sectione egimus de voce [...], monstravimúsque illud nunc ad fuisse, nunc ad factum esse significandum in SScripturis 10 usurpatum esse. De tribus igitur vocibus, quibus Johannes Sanctissimum Mysterium [...] Divinae exposuit; [...], Jo. 1.14. solum vocabulum [...] nobis jam restat eripiendum eorum praestigiis. Antequam tamen accingamus nos ad illud, meminentes regulae quam jam proximè fiximus, de vero sensu vocis dubiae eruendo saepe ex ipsius loci scopo, aut circumstantiis, Observamus & Ipsos ex illiusmodi argumenti praetextu adfirmare, [...] non posse solùm reddi, caro fuit, verùm etiam debere. Debere autem? Quid ità, 20 ô Boni? Ordo enim verborum Johannis id docet. Doceant ergò & nos, si boni sunt, eum ordinem. Valdè enim inconvenienter locutus fuisset [...], i. Naturam divinam, ut Adversarii interpretantur, adsumsisse humanam, postquam ea jam de illo exposuisset, quae subsecuta sunt Nativitatem hominis Jesu. Haec illi, C. R. p. 91. Habemúsque illis has gratias, quòd blasphemiae igitur non sit, sed inconvenientiae solius crimen, quod in nos retorquer [...] non erubescunt. Si clamitent verò, Ferendum tamen non esse, ut Dogmatis nostri suffulciendi 30 causâ, SScripturis quicquam obtrudamus, quod tam inconveniens sit, aut cum optima dicendi ratione non congruat, succlamamus quidem & nos, Ferendum non esse; Atque ipsi ne dememinerint hujus, monentes, monstrandum jam suscipimus, vitium hoc revera nullum nostrum esse, sed ipsorum solùm dolum esse, atque convicium.
2. Agant igitur, atque ea primùm exponant nobis, quae [Page 28] exposita esse ab Euangelista aiunt, quasi de Christo jam priùs nato. Ea autem sunt quatuor; unum est, Baptistam de illo testatum esse: (ità enim loqui amant.) Nos rem agnoscimus; Nam hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de Lumine, v. 7. Secundum est, In mundo illum fuisse. Rectissimè; nam [...], v. 10. Tertium, à suis non fuisse receptum. Neque istud malè; nam [...], v. 11. Postremum est, Iis, à quibus receptus est, potestatem dedisse, ut filii Dei fierent: textuíque & hoc quadrat; nam [...], 10 [...], v. 12. De hiis igitur jam, aut ex hiis, quid? In genere, istud, Haec omnia nativitatem Christi subsecuta esse. Neque litem de hoc movebimus. Testimonium enim illud, quà Personam perhibentem, h. e. Johannem ipsum respicit, anno ferè tricesimo post natum Christum prodiit. Veruntamen si testimonii rem ipsam spectemus verbum fuisse Deum, v. 1. vitam, v. 3. lucem hominum, v. 4. veram lucem, illuminantem omnes, v. 9. non aliam nativitatem haec, quàm illam Barjesuitis nostris exosam, Aeternam, (quam ex utero ante Luciferum, 20 jam satìs confirmavimus,) subsecuta sunt. Verùm nè remorae iis simus, habeant quod volunt; exposita sint haec omnia à Johanne de Christo jampridem nato. Quid indè igitur? Igitur immanis inconvenientiae reum facimus Euangelistam. Qua in re? Quia ordinem dictorum ab eo confundimus, atque sententiam eam verbum caro factum est exponendo, ut nos imaginamur, obtorto collo cogimus eum stylum convertere ad expositionem nativitatis Christi, postquam tam multa jam, quae nativitatem eam praesupponebant, exposuerat. Absit verò tam insigne 30 [...], reíque tam incongruae turpe hoc stigma SScripturae inuri meritò posse. Alius igitur verborum illorum sensus, & quo ipsi, solentes suo more, orbem nunc beârunt, recipiendus est, cum gratiis. Atque haec jam Quadruplatorum istorum Dica est: sed à nobis [...] statim faciléque facienda.
3. Dicimas igitur primò, merè Sophistici Tortoris esse, [Page 29] in Historiis (Quarum in classem reponendae sunt S. narrationes Euangelicae) ordinis rerum tam rigidam, stolidámque normam exigere. Neque abimus hinc nunc ad Exo [...]icas; imò, non ad Geneseωs, & Exodi, totiúsque V. Test. Historias, locupletes hujus, quod dicimus, testes. Instamus enim in ipso hoc, quem objiciunt, textu. De quatuor enim praemissis illis, quae ipsi enumerarunt, Annon Testimonium, quod de Christo jampridem nato Johannem perhibere volunt, ver. 7. antecedit, primúmque 10 locum occupat, & sequitur dein, atque secundum est, Eum esse in mundo, ver. 10? Rursus postquam monuerat, receptum eum à suis non fuisse, ver. 11. narrat quid fecerit recipientibus eum, vers. 12. Ergò nec ista ferent quoque, propter inconvenientiam ordinis? Verùm nè Orbiliis hiisce Euangelista nimiùm vapulet, Quod secundò reponimus, est, Neque optimâ quidem ratione rem istam carere. Quàm multa enim in Historiis sunt, vel majoris ordinis causâ, quae datâ operâ per Parenthesin introducuntur? Et videntur quidem ista, quae Johannes 20 indè à tmematio quinto ad decimumquartum contexuit, intercalaris revera conditionis esse, atque Parentheticas lineas, si per hosce magistros licebit, neutiquam refugere. Verùm illud utcunque nè sit, tertiò tamen de Prolepsibus quid statuunt? Num & rhetoribus quoque suis anticipationibus interdicent, propter grande crimen hoc inconvenientiae? An pueris solùm suis in colorem haec ab iis ingeruntur, nè non aliquid habere se gaudeant, propter quod conveniat ut & ipsi discant esse blasphemi in Filium Dei? Nam quod de Nativitate ejus heic 30 objiciunt, è crassiore ignorantia, an fraudulentia profluxerit, incertum est. Neque enim ad connotandum tempus Natalis Christi, aut ad fastos Genethliacos ei condendos, sed tantummodo ad innuendum ineffabile mysterium Hypostaticae unionis, hoc jam dictum est, [...]. Nulla igitur perturbatio ordinis est, nulla inconvenientia, quantumcunque de rebus post Nativitatem Christi contingentibus tactum in praemissis sit, instinctui [Page 30] SSpiritûs nunc obsequi eum, atque post illa praemissa, & sanctissimam ipsam Naturarum unitarum conditionem, modúmque jam breviter significare.
4. Quàm stupenda verò est ista caecitas, partiúmque haereticarum semper propria perversitas, Ad effugiendum argumentum unionis hypostaticae, exclamare, atque ab inconvenientiae (sed nesciunt cujus) terriculamento (si placet) totos metuere, Et eandem tamen, aut longè inficetiorem, inconvenientiam ipsos sibi adornare in paralogismo, per quem decrerunt se velle effugere? Jussi 10 enim exponere quomodo ipsi verba ea Euangelistae exponant, respondent, Posse & debere ità reddi, Sermo caro fuit, C. R. pag. 90. Annectunt autem, C. R. pag. 91. Istâ ratione intelligendum id esse, Quia Christus homo fuit, omnibus miseriis & afflictionibus ac morti denique subjectus. Vocem enim Caro Scriptura in eo sensu usurpat. Scilicet! Paret igitur, posse sic interdum reddi. Sed nunquámne in alio usurpat? Nisi enim & id dixerint, quid fiet suo debere? Verùm nè in quaque argumentatione eorum cogamur putidum istud Dialecticae suae ulcus tangere, 20 Audiamus, sûltis, quid id sit, quod à Johanne, eo in sensu dictum, quem ipsi excogitarunt, omni hâc inconvenientiâ purgatissimum erit. Credatur igitur hoc dicere; Quem jam ab initio Sermonem à me appellatum fuisse audivistis, quia Deus tum per eum hominibus voluntatem suam omnem perfectè exposuisset, (Illius autem voluntatis pars palmaria fuerat, Eum ipsum miseriis, mortíque subjectum fuisse:) Illum (nunc tandem cùm meminerim) adnuntio vobis subjectum miseriis, mortíque fuisse; Ideóque eum jam appello Carnem. Et satìs 30 haec jam congruè? ordinéque & schemate Divino? At verò aliter haec verba interpretari, (aiunt) atque hoc in loco, postquam de Christo tam multa praemiserat, ut Homo jam natus erat, Carnem pro Natura Humana, (licèt Matt. 16.17, & saepe alibi ità sumatur) sumere, praeposterus ordo est, & inconvenientia Euangelistâ indignissima; Verùm ad humanae naturae fragilitatem significandam [Page 31] quòd introducta per nos vel jam sit carnis mentio, nolumus esse aliquam inconvenientiam. Et cum caeteris quidem dictis suis quàm optimè hoc convenit!
5. Cum ipso Textu verò ut conveniat, nolumus & nos non obiter expendere. Nam si respectu habito solùm ad miserias & ignominiosam mortem appellet eum Carnem, quorsum jam spiritu eodem & de Gloria ejus conjungit? Haeccine enim tam bellè conveniunt, ut commodè sic copulari possint? Miserrimus ille mortalium 10 fuit, & vidimus gloriam ejus; Gloriam verò ingentem; omnium enim conspectui exposita, omnium oculos ad se pertraxit, [...]. Gloriam immensam, Deóque ipso dignam! [...]. Quin pugnant ista potiús! verùm habito respectu ad gloriosam eam copulam, in qua Verbum, h. e. Deus filius, (Ille unigenitus Filius, existens aeternùm [...], ver. 18.) adsumtâ ad se naturâ humanâ commorandi inter homines opportunitatem sibi fecit, ínque terris sic versatus est, ut ex omni 20 in adversum occasione, nativitatis, infantiae, pueritiae, baptismi, egestatis, ignominiae, crucis, sepulcri, ipsa tamen Divinitas reluceret in homine illo, atque singula subindè eum clararent Deum, pace horum (parùm elegantium inconvenientiae spectatorum) dicimus, qui verbum ità factum carnem dixit, convenientissimè potuit pariter & de Gloria unigeniti filii dicere. Addendum denique & hoc est, quòd Caro factum est dixit, non homo factum est: quanquam non incongruè hoc applicari possit ad denotandum beneficium quod universae carni 30 nostrae indè accrevit, non de meliore nota lutóve solùm, vel nobiliore sanguine, sed & infimis omnibus abjectissimísque; Praecipuè tamen dictum est, ut Naturam solùm▪ non Personam ( Homo enim personaliter intelligi potest,) adsumtam esse significaret; Eóque ex intuitu, ut jam Personalem utriusque Naturae, tam Verbi, quàm Carnis, (Divinae, Humanaeque) unionem signare se monstraret, in numero singulari, de Verbo, [Page 32] Carnéque, subjungit, Habitavit ille; & vidimus Gloriam ejus.
SECT. IV.
1. Spiritus Christi in Prophetis. Daniel maximè quaesivit de tempore Messiae. Barjesuitae Christum faciunt Post principialem Deum.
2. Praenuntiare de Christo, non facit Spiritum Christi. 10 Subjecta materia non denominat Spiritum.
3. Spiritus Veritatis, aut Erroris. Multum interest Praedicatum sit Persona, an Res. Substantivum Substantivo jungitur pro Adjectivo.
4. Spiritus pro Homine professo Spiritualia docere. Spiritus Veritatis est Christi. SSpiritus est Spiritus Veritatis.
SScripturam dicere, Spiritum Christi fuisse in Prophetis, Barjesuitae non possunt non agnoscere. Manifestus 20 enim est ille (quem satìs oscitanter tamen ipsi citant) locus Apostoli, Prophetae, qui de illa in eos gratia, (sed tu lege; Qui de ista in vos gratia) prophetaverunt, scrutantes, ad quod aut quale tempus significaret in iis Spiritus Christi, (Tu verò & hoc lege, Declarabat, qui in illis (supple, erat) Spiritus Christi;) & adde quae ibi sequuntur, Praetestificans casuras in Christum perpessiones, multámque post illas gloriam. 1 Pet. 1.10. Tam inimica autem sunt haec, tam ex diametro contraria rudimentis Socininis, ut placendum aliquà fuerit Catechumenis suis, atque experiendum 30 quid ad hoc responderi posse prae [...]enderet [...] illud [...] Catechisticum. Atque ille rotundè, (solens enim suo more) Neque hinc naturam in Christo Divinam effici, C. R. pag. 112. Scilicet! Verùm nos, ò Bone, primo statim volatu tam altum non adscendimus. De prophetis enim hic sermo est. Age igitur, Quos illos jam dicat, id p [...]imum expedi. Dicítne senem Symeonem, [Page 33] Luc. 2.25. aut Prophetissam illam Annam? ver. 36. aut Parentem Baptistae? Luc. 2.67. an ipsum scopum loci secutus, retrocedendum esse censes ad aetates aliquantò vetustiores, (ad quas & Christus ipse respexit, Matt. 13.17.) ádque virum illum Desyderiorum, inter primos, Danielem? Dan. 9.24. Responde igitur jam primùm de hiis, de hujus mundi aetatibus. Nam in Daniele, caeterísque prophetis si Spiritus Christi inerat, quid de Numine vestro, Spiritu illo Samos [...]tanico fiet, adfirmante, Christum ante 10 Mariam non fuisse? Pudere quidem videris (quantumcunque commasculâris frontem) tam odiosae & desperatae sententiae, Neque igitur clarè hoc eloqui solere nisi vos inter vos, sed obiter tantùm, ínque locis alienioribus, quoties dicendum est, Post principialem Deum vestrum (sicut Cain olim fructus in oblatione sua, [...], à fine illo primo dierum, ut & Deut. 15.5. i. Post principiales, & sequioris notae) proferre; Atque istud esse, quòd secula omnia retrò acta transilire jam velis, déque Divina Natura indè non effecta respondeas.
20 2. Et quídni verò efficietur? Optima de ra [...]ione: Locutio enim Petri ea, non nisi nugatoria, & aequivocatoria revera est, atque à serio illo, quem sonare videtur, sensu longè aliena. Haec summa est Elenchi; quàm molliter cunque vaferrimum caput conetur id dicere. Christi enim Spiritus non erat, Spiritus hic qui in prophetis erat; Christi autem Spiritus dici potest; ait C. R. pag. 113. At quò nobis, improbe, istud potest? Quod enim potest [...]sse, potest & non esse. Sed hoc genus argumentis stare oportet fidem novam Barjesuiticam! 30 Dicat igitur, Quomodo id potest? Christi dicitur, ait, non quòd à Christo datus fuerit ille Spiritus. Hoc autem est, Non quòd aliquis Christus extiterit eo prophetarum seculo, qui spiritum illum propheticum iis immiserit. Istud est quod vult; sed modestum caput parciùs eloquitur. Sed quòd Spiritus ille, ea quae Christi erant, praenuntiavit. Atque ob hoc jam dictus est Spiritus Christi, siqua ipsi fides. Fidem autem vel indè sententiae suae conciliare [Page 34] satagit, quia in proximis sequitur apud Petrum, Spiritum eum praenuntiasse perpessiones Christi, summámque post illas gloriam ejus. At vel hinc cordato cuivis potiùs in contrarium arguere licuisset, non esse ità exponendum Spiritum Christi. Quae enim haec crambe erit, & quàm inficeta quidem nimísque insulsa tautologia, si hoc sit quod Petrus volebat, Spiritus qui in prophetis erat, praenuntians Christi passiones, gloriámque sequentem, declarabat ea quae Christi erant! Sed stomacho hii homines sunt plusquam struthiocamelino, ferramenta talia nullo negotio 10 devorare edocti, in horas singulas! Agamus verò & nos jam, ex pari consequentia. Igitur Spiritus qui in Esaia erat, cùm clamantem in deserto praenuntiabat, Esai. 40.3. Spiritus Baptistae ob id appellari poterat: cùm Regem illum Persarum, Esa. 44.28. Spiritus Cyri: cùm de coelo casurum, Esa. 14.12. Spiritus Luciferi. Spiritus autem Ezechielis, per integra duo capitula, erat Spiritus Gog. Ezech. 38.1. Danielis autem Spiritus eâdem ferè horulâ tam variè mutandus erat, in Syrum, Graecum, Romanum, ut in eo opus jam sit magistrum hunc praestare se 20 Nomenclatorem Spirituum.
3. Exhorruit igitur ad tam prodigiosum interpretamentum Catechumenus ejus, turpésque se ludos planè fieri persensit. Vellit igitur infelici adolescentulo aurem Cynthius, admonétque, Hunc loquendi modum etiam 1 Joh. 4.6. habes. C. R. pag. 113. Sed ô formose puer nimium ne crede magistri tui coloribus. Hunc enim non habes: & egregiè se mentiri scit tuus Catechista. Verba enim Johannis sunt, Nos ex Deo sumus; Qui Deum novit, audit nos Apostolos ejus. Ex hoc cognoscimus 30 Spiritum Veritatis, & Spiritum Erroris. Duos igitur Spiritus Apostolus ibi dicit, Album, Atrúmque; Habes autem in Catechista tuo solum sequiorem, nequiorem illum, Spiritum Erroris, qui neque ex Deo est, ne (que) audit Apostolum. Non audit, ais? Imó. Nam ibi, non propterea Spiritus veritatis, & spiritus erroris dicitur, quòd veritas & error, tanquam personae, eum Spiritum conferant, verùm [Page 35] eò quòd Spiritus veritatis loquatur quae veritatis sunt, & spiritus erroris, quae sunt erroris, Cat. Rac. p. 113. Tam scitè sciunt hii Auditorum suorum ora oblinere, atque glaucomata iis ob oculos ponere! Hiccine enim ille loquendi modus est, qui Petri antè fuerat? At Petrus dicit, Spiritum Christi. Christus autem (ille quem nos agnoscimus; Barjesuitarum autem Christus quid sit, quis scit?) Persona est. Persona conferens sit, necne, id solùm controvertitur ab hiis. Petri igitur 10 loquendi modus est de Persona. Verùm Johannis modus ille non est. Illum enim non de persona aliqua loqui ipse hîc ait, quia de veritate atque errore loquitur, quae Personas ipse ait non esse. Et nihil hii modi differunt? Quod Dominus igitur in blasphemos Judaeos retorsit, Filii vestri erunt judices vestri, Mat. 12.27. dicant & nunc pueri Socinini, Habetísne jam illum loquendi modum in Johanne, quem habebatis in Petro antea? Petrus expressè de Christo dixit, Ea igitur in propositione Praedicatum erit persona. Johannes jam veritatem, 20 atque errorem dicit, De rebus igitur solùm, rerúmve affectibus Praedicatum ille suum desumere videtur. Satin' ergò nunc praeceptori vestro ad argumenti sui confirmationem est respondere? Res eas non dici tanquam Personas, quod revera implicat. An satìs certè ad vos miserè eludendos dicere? Hunc loquendi modum in Johanne habetis.
4. Falsissimum tamen est & id quoque quod ille pro causae suae statumine nunc habet, Spiritum veritatis at (que) spiritum erroris ibi non dici tanquam Personas, quae spiritum 30 eum conferant. Indè enim ab Exordio capituli illius Johannes eos, qui pro Doctoribus aliorum (pro Catechistis ergò) se venditabant, appellat [...], praetendebant enim se de rebus spiritualibus, & quasi à Spiritu Dei loqui. Cavet igitur, Nè omni spiritui credatur, sed ut probentur spiritus, An ex Deo sint, 1 Joh. 4.1. Spiritum autem ex Deo esse, idem est ac si diceret, Deum contu [...]isse eum spiritum: sin Antichristus contulit, est spiritus [Page 36] Antichristi, v. 3. Prout igitur spiritus Antichristi non dicitur, quia praenuntiat de Antichristo, sed quia ex Antichristo est, atque ipse contulit eum; Ità & Spiritus Christi in Prophetis dictus est, non quia praenuntiabat de Christo, sed quia ex Christo erat, h.e. Christus ipse spiritum donârat Prophetis, per quem ipsi illa de eo praenuntiare poterant. Utroque igitur modo Personalis consideratio nunc habetur. Nam si homines solummodò respicere velimus, spiritus ipse à Johanne pro homine dicitur, atque ità Spiritus veritatis, Hebraico ritu, quo substantivum 10 substantivo adjungitur vice Adjectivi, est Homo verax, Doctor veritatis; spiritus autem erroris est Homo mendax; uno verbo, Barjesuita, falsitatis Catechista. Quòd si & ad spiritûs cujusque collatorem seu Autorem respiciamus, tum [...] atque [...] hoc in loco dicuntur per eminentiam (Articulis ipsis hoc innuentibus) atque personalem rationem hanc habent. Spiritus igitur veritatis est Spiritus Christi, i. Spiritus ipse Dei, quem & Deus confert suis: unde & apud Paulum pro synonymis habentur [...], & [...] Rom. 8.9. Spiritus 20 autem erroris est spiritus Antichristi▪ i. spiritus Diaboli, ex illius inspiramine, [...] ait v. 5. atque hoc est ex Diabolo (ut 1 Joh. 3.8.) mundi principe & patre omnis mendaciloquentiae, Joh. 8.44. Veritas autem ut à Johanne ponatur pro Christo, eccui novum esse videbitur, ex quo ipse de se asseruit, esse se ipsam veritatem? Joh. 14.6. sed & SSpiritus qu [...]que eandem nomenclaturam saepe sortitus est, atque ab ipso dicitur [...], Jo. 14.17. E contrà verò novimus, Cujus illud sit, Ibo, & ero spiritus mendacii in ore prophetarum ejus, 30 1 Reg. 22.22. Atque indè apud Paulum reperimus, Qui attendunt spiritibus erroris, & doctrinis Daemoniorum, 1 Tim. 4.1. Huc igitur jam recidit cavillus iste malefidi Catechistae.
SECT. V.
1. Qualem Hominem Deúm (que) Barjesuitae Christum faciant. Sumere formam servi, Quid.
2. Esse servum, conditio est hominis, Forma hominis est Suppositum, & Natura.
3. Angelus Dei servus est non minùs quàm homo. ICH DIEN.
10 4. Docctarum blasphemia. Panhaeresis Barjesuitarum. Nihil in SScriptura dictum fortuitó.
5. [...] de Homine dicta supponit naturam ejus. [...].
6. [...] de Deo dicta, [...], h.e. [...]. Pro adversariis habent Barjesuitae Catholicam Ecclesiam.
7. SScripturas vitiant, ad exemplum Diaboli.
8. Aeternitatem Christi ut ex hoc Textu ipsi refugiant.
9. [...], necessariò infert Aeternitatem Christi.
20 10. Instar, Quid sit. Christum esse in forma Dei, plus est quàm formam Dei esse in Christo. [...].
11. Opera Dei facere, Omnia Ei parere, Adorari, non faciunt Christum: sic enim Angeli, Moses, Sancti, imò & Diabolus.
12. Aequalitas cum Deo in quo consistat. SS. Triados consubstantialitas, coaeternitas, coaequalitas.
13. Paulus optimus loquendi magister. Neutrum Plurale de persona dictum. [...].
14. Deus, ut pater sit hominum, ut & Christi. [...]. Christi 30 Aequalitas cum Deo infert diversitatem Personarum, Naturae unitatem.
15. Aliud est Seipsum inanire, aliud Exinanire formam suam.
16. [...] ut differat à Compositis suis: Non, ut nè sit Res, sed, ut nè exerat se.
17. [...] Christi Stationes Tres, Creari; Hominem esse; in Mundo versari, [...].
[Page 38]18. [...].
19. Quibus gradibus Christus jam homo humiliavit se; Quos Barjesuitae in eo confundunt.
20. Quàm futilem aequalitatem cum Deo adscribant Christo suo.
21. Faciunt nimirum, Deus ut nè fuerit, donec resurrexerit: sed distinctio Temporum in Christo est destructio Barjesuitismi.
DOno quidem dederunt Barjesuitae Christo suo (ardent 10 enim eum efflictim) ut verus homo, & cum alicujus quoque mantissa (qualis ea cun (que) sit) Deitatis, merus homo ut nè sit. Veruntamen vel Humanitatem ille suam de cujusquam alterius dono, praeterquam de suo, de praedicatione Pauli, de interpretatione universae Ecclesiae ut habeat, nulli patiuntur. Igitur cùm Paulus adfirmârit, sumsisse eum formam servi, Phil. 2.7. Quicquid Ecclesia semper senserit, inficias jam it novus homo, pugil ille Catechisticus, ne (que) sinit istud denotare naturam humanam. C.R. p. 91. Quídni verò, ô Bone? Enimverò, (si fatendum est 20 quod res est; sed parciùs tamen at (que) in aurem dictum volumus) odimus nos inficetum illud vocabulum sumere. Talem enim eum fi largiamur fuisse, qui naturam, quam antè non habebat, sumere poterat, quid nobis misellis fiet? Stabítne per nos, qui hominem quidem eum, at (que) ex unciola quadam jam deum esse jussimus, quin jus suum brevì repetat, ipsám (que) divinam naturam (in qua suo sibi gladio, quod est verbum Dei, Eph. 6.17. jugulanda, nos operam jam semisecularem non infeliciter, (longè enim proserpsit) posuisse gloriamur;) resumat sibi, Orbí (que) Christiano 30 restituat, quam per sesquimille annos, Judaeorum omnium Gentiúm (que) ingratiis, venerati fuerunt SS. in unitate Trinitatem? Non placet igitur, quicquid erit, de natura humana dici illam, quam sumsit, formam servi: ínque ejus rei refutationem, hem vobis, argumento gemino, & utroque perachillaeo, pugnamus: Primum est (quia servum esse ad fortunam & conditionem hominis refertur.) [Page 39] Alterum, (quia in N.T. haec vox forma semel fortassis tantùm alibi usurpatur, Mar. 16.12. ídque in eo sensu, quo non naturam hominis, sed exteriorem speciem significat. C. R. p. 92.)
2. Et verissimè quidem illud in principio prolocutus est, servum esse, ad fortunam, & conditionem hominis referri. Sed indè quid? Hoccine inficiationem ejus confirmabit? Sumere formam servi, non esse sumere naturam hominis. An è contrà potiùs, ad affirmationem confirmandam quammaximè 10 faciet? Eripiendus igitur est jam huic monstro Christiani gladius suus, ínque ipsius jugulum retorquendus. Nam cùm servum esse, sit conditio fortunae hominis, necesse est ut forma servi sit aliquid amplius. Quid igitur erit? Conditio enim & illa hominis non erit, nisi, in usum Socininum, condenda nunc sit conditio conditionis. Etenim monendi sunt, non dixisse Apostolum, fecit se servum, fuisset quidem illa adsumtae, quam volunt, conditionis percommoda expressio: sed sumsit formam servi, ait. Atque haec alia planè res est, oculúmque aliquem 20(praeterquam nycticoracinum) habentibus indicat, adsumtum esse id, in quo illa conditio ferebatur; de subjecto igitur ità conditionato (sit venia verbo) hoc dicitur, Suppositum autem conditionis servilis est ipsa natura rationalis, Quam habeat necesse est, (&, si antè non habebat, adsumat) quisquis servilem conditionem, quacunque de causa, facere voluerit suam. Planissimè igitur aequipollent haec, Sumere naturam humanam, atque sumere formam servi. Pariter quoque & hoc (ut vel ilia Barjesuitis cum Juda rumpantur) ex ea sumtione sequitur, sumtorem ipsum jam 30 antequam formam illam, ínque illa forma conditionem servilem admisit, aliter in se extitisse, formaeque seu naturae alterius participem priùs fuisse. Atque hanc ipsissimam esse mentem verborum Apostoli proximè antecedentium, [...], ver. 6. in Sectionis istius decursu pòst indicabitur.
3. Sed quoniam luctam nobis nunc esse novimus cum [Page 40] captatoribus dolosis, solâque versutiâ servare se solitis, non toedebit, ità hanc viam, priusquam de ea decedamus, communire, ut ab objectiunculae, ex ipsis verbis arripiendae, molestia, morâque deinceps immunes simus. Formam enim servi sumere, si naturam humanam supponere dicatur, quorsum Paulus eodem statim halitu, de eadem natura subjungit, at (que) adsumtorem formae servi, & in similitudine hominum factum esse monet? [...]. Suppôsto enim priore, hoccine non plane [...]? Planissimê. Et superfluum quidem nimis fuisset, 10 si de solis hominibus nunc institueretur sermo. Extra terminos enim naturae humanae positos non egrediendo, neque Relationem aliam habendo, quàm quae hominum ad homines, ut homo homini sit dominus, & homo homini servus, Qui servus esse jam dicitur, nihil opus est ut & homo dicatur. Sed cùm latiùs multò jam patescat hic saltus, atque Correlatio haec à Paulo instituta è potiore parte sui Divina sit, ad hominum Dominum, non hominem, sed Deum ipsum; mediáque cùm natura sit, Deum inter & hominem, Rationalis illa quidem sed intellectualis 20 atque Angelica, quae Domini Dei serva quoque sit, Nè igitur intelligeretur dicere, naturam hanc eum sumsisse, [...], Heb. 2.16. Quo in loco etiam, hos Tortores, prae metu adsumtae naturae, video artem suam sidiculariam exercuisse: dicto de natura servi sumta, expositionis suae caussâ, congruè subjungit, de Facto in similitudinem hominum. Homines autem, quales sint cunque per suam inter se conditionem, Servi, an certè Domini, relatione tamen ad Deum habitâ, universi Servi sunt; Ità ut Imperatoribus ipsis, Regibus, 30 Principibus omnibus, Saxonicum illud Scitum Principis Walliae, ICH DIEN, hoc jam respectu commune esse debeat. Atque istud solùm est, quod Apostolus nunc dicit sub forma servi, súbque notione [...] ejus, neque ad caeteras Serviles [...] conditiones descendit, nisi sub notione [...] in Tmematio sequente.
[Page 41]4. Igitur quod secundo in loco, de usu ipsius vocis forma huc conferunt, nè hilum juvabit eos: Sed an nos quicquam juvabit, ad dignotionem ipsorum, qui viri revera sient, alii jam censeant. P [...]imò enim, quòd semel tantùm ea vox occurrat alibi in scriptis N. T. ídque in eo sensu, ut non naturam, sed exteriorem speciem significet; Catechista praemonet, Nè illud quoque dissimulandum esse, C. R. p. 92. Nos verò nos tam caudices esse non dissimulamus, ut nè percipere quidem fateamur, 10 quorsum id ab eo dicatur, aut quò tendat ea praemonitio, nisi istud innuat, nè à Docetarum quidem, Marcionitarum, Manichaeorum blasphemiis se sic abhorrere, Quin & hoc in loco igitur [...] ità accipi oportere, neque Christum verè, sed apparenter tantùm, in corpore Phantastico, speciéque exteriore, natum, versatum, passum fuisse, resurrexisse etiam, & adscendisse, facilè admitterent, si ad caeteras insanias suas id quicquam facturum esse videretur. Paratos enim se, ex ipsa religione sua, quam Haereseωn omnium [...], 20 communéque Prostibulum esse voluere, pharetram suam (ubi ex re sua erit) comiter aperire [...], ut loquitur Sapiens, Ecclus. 26.12. Sed nec illud quidem satìs adsequimur, Cat. Rac. p. 93. quòd vocem eam semel fortassis tantùm alibi usurpatam aiat. Nam quid est illud fortassis? Itáne etiam erga Spiritum, (quem de Essentia Divina pari cum fastidio deturbârunt) animatus est, ut fortuitum aliquid in ipsius dictatis admittat, vocísque cujusquam, aut vel apicis quidem, usurpationem fortè fortunâ 30 in eo, per imprudentiam, aut incogitantiam contigisse intelligat? Enimverò, quid velit, nescimus, sed [...] non sperandi, (quanquam libentissimè velimus,) necessitatem faciunt nobis nefanda caeterorum Dogmatum suorum prodigia.
5. Si verò id in eo loco, Mar. 16.12. vel fortassis observâsset, abs re ista non fuisset, Christi illam apparitionem [Page 42] [...], Quam ipse exteriorem speciem satìs temerè vocat, non fuisse in alia natura quàm humana, non in Taurina, Leonina, Aquilina, sed in ipsa forma, (Hominis dicam? an) certè, in forma sua: neque igitur [...], dicitur, neque [...] quàm parum igitur ea locutio facit ad hanc, [...]; Diversitatem autem, quae nunc apparebat, ex ipso oculorum suorum defectu enatam fuisse, non ex aliqua vel speciei quidem Christi mutatione, clarum est è verbis alterius Euangelistae: Ait enim, non, 10 Rediisse Dominum ad veram suam formam, cùm panem iis porrigeret, Sed ipsorum oculos, (occlusos antè ad hoc,) aperturam nactos fuisse, atque tum ipsos eum, in eadem forma, quam ab initio habuerat, cognovisse. Luc. 24.31. Quanquam etiam vox ipsa [...] alibi in N. T. non occurrat, Conjugata tamen, indéque composita alia habentur, [...]. Quae non nisi de vera natura hominis (vel de meliore natura) perfectâque ratione ejus rei, gratiaeve in homine, ad quam 20 significandam applicantur, usquam usurpantur. Tantâque de industria istud observatum est à SSpiritu, ut cùm Paulus praemiserat [...], in hortamento tamen ad contraria officia, non placuerit dicere, [...], sed hoc alterum, [...], ut absolutam atque realem mentis humanae renovationem eò meliùs depingeret, Rom. 12.2. Quod & in finali quoque corporum, & totius hominis glorificatione non aliter adnotatum esse, notare, miraríque par est. Ait enim, [...] 30 [...], (quid? noluit jam dicere, [...], sed) [...]. Phil. 3.21. Denique & ipsi Senes è Lingua Sacra vocem illam communem [...], ubi de rebus aliis usurpatur, verterunt nunc [...], nunc [...], nunc [...], nunc [...], verùm de homine, ubi dictum repererunt, ibi esse voluere, [...], [Page 43] Esai. 44.13. quasi vocabulo peculiari naturae hominis usi.
6. Hominis tamen naturam cùm heic dicamus, quòd & de Deo quoque enuntiari, adnotandum nunc sit, notionem istam vocabuli [...] non subruit, sed sublevat, perficítque. Nihil enim in Rationali, aut Intellectiva natura est, quod in Divina eminentissimè non existat. De Deo autem [...] convenientissimè dicitur, ut ineffabilis illius naturae, propriissima expressio, [...], eo ipso in sensu, quo veteres Graeci 10 per [...] solebant, inter caeteras significationes, & ipsam [...] comprehendere. Ante annos 40 ità adnotatum à me reperio ad Lexicon meum ex Aeschyli Eumenid. v. 420, [...] quod à Scholiasta exponitur, [...]. Latini autem vocabuli notatio ex ipso Graeco traducta est, per literarum duarum elegantem transpositionem, unde [...] est Forma. Atque istud jam est, quòd Christus, qui formam servi in mundo accepit, respectu Generationis suae aeternae, [...], ab Apostolo antè 20 dictus est. Ad quem locum Barjesuitae quid respondeant, nihil habent: Quid sophisticetur tamen Catechista, excutere nunc licebit. Neque hîc extare (ait) quod adversa pars confectum velit. De vocabulis autem cum [...]nsulso cavillatore nulli nunc litigabimus. Mittimus ergò, eò impudentiae ab Haereticis istis processum esse, ut adversùs Sacras literas, imò adversùs Christum ipsum, & S. denique Triadem os suum aperire non veriti, neque se tamen (inter nepotulos suos) pro parte Orthodoxa habere, at (que) Ecclesias omnes, & universam Antiquitatem Partem 30 adversam nuncupare, vereantur. Mittimus etiam stolidam eam, ut verba ejus ferunt, implicationem. Nam id, quod ille Adversam partem indè confectum velle, dicit, accipi non potest, nisi de Corollario ex iis verbis deducendo: Exceptio tamen ipsius est, id ibi non extare. Crimen igitur hoc est, Corollarium quod indè deducendum est, non totidem verbis ibi reperiri. Sed eant haec deliria. Ecquâ ratione verò firmat exceptionem suam? Certè pinguissimâ, & [Page 44] sui semper simili: Aliud enim est, quod Apostolus ait, Cùm in formâ Dei esset, formam servi adsumsit, Aliud verò, Natura Divina adsumsit humanam. Nam quis dixerat ea verbis eadem esse? Nemon'? Quem ergò Adversarium habet? Adversa enim pars (vel ipso teste) tantùm dixerat, Hoc ex illo confici posse. Sed Nugatorculo condonemus & hoc. Tandem igitur post ridiculas istas ambages, hem, seriò se componit, respondét (que) de tripode, Etenim hîc forma Dei designare non potest Dei naturam. Sed de eo mox videbimus.
7. Interea non sic elabetur Proteus manifestarius. Apostolus 10 enim id nusquam ait, Cùm in forma Dei esset, formam servi assumsit. Hoc igitur jam genitoris sui habet Catechista; Eodem enim exemplo cum ipso Christo egit & Ille in eremo; Scriptum est, clamavit ille, Mat. 4.6. Sed carptim tamen, subsultímque citavit locum, omisítque, quod intermedium ibi erat, sibíque ipsi os obstruxisset, si non surripuisset; Custodient te, ait, sed omisit, in omnibus viis tuis, nè reponi statim posset, Hominem se deorsum conjicere de pinnaculo Templi, nullam esse viarum suarum. Apostolus igitur quod ait, istud est, vel 20 potiùs, ista sunt, quae ait; Duo enim distincta sunt, & utrumque egregiam habet hypothesin suam praefixam. Prima hypothesis est, Cùm Jesus Christus in forma Dei esset, non rapinam existimavit esse aequalem Deo. Altera hypothesis est, Cùm Jesus seipsum exinanierat, sumsit formam servi. Spectate jam Veteratoris artificium. Nam si hanc disterminationē hypotheseωn patiantur, Barjesuitae pereunt. Ibi igitur primùm omnium sunt, ut actutùm confundant, quae Apostolus distinxerat, at (que) unicam capturam faciunt, Cùm in forma Dei esset, sumsit formam servi. Quòd si sic 30 abire poterunt, actum est ilicet; de caetero securi sunt. Fungos enim fungissimos eos esse oportet, si [...] illud non possint facilè eludere. Verùm nobis, ô lepide, non placet [...] ista Theologia. Pari passu nos cum Apostolo gradiendum esse decernimus, primámque hanc stationem esse jubemus, Christus in forma Dei existens, sine omni rapina aequalis Deo erat. Age ergò jam, [Page 45] fallax Desultor, Profer huc Christum tuum, si habeas, ut comparetur ad Christum, quem Paulus praedicat. Accurrite sultis & vos Catechumeni Racoviani, & quam Duci vestro, misere occaecato, [...] Act. 13.11. [...] Sacer hic locus porrigat, attenditote.
8. Sed Christum ille suum sic illico producit. Qui in mundo, Instar Dei, opera Dei efficiebat; Et cui, sicut Deo, omnia parebant, & cui Divina Adoratio exhibebatur. C.R. p. 94. Benè habet! Quam mox igitur inquiremus, an haec sint 10 Christi, quem è Paulo nunc quaerimus, genuina signa; An & ob haec dicendus quisquam sit [...], atque omni rapinâ semotâ, [...]. Sed primum jam ademti huic monstro luminis indicium esse jubemus, primum illud verbum ejus, Qui in mundo. In mundo enim si Christus ejus tum erat, quid ad [...] illud? Neque id nunc objiciemus, quàm ille futiliter soleat vocabulum ipsum mundus exponere. Sed quicquid per Mundum velit, ut [...] prorsus nunc repellimus. In mundo enim ità Christum esse, praesupponit 20 eum jam priùs factum esse in similitudine hominū: praesupponit autem illud, eum antè inanivisse seipsum. Et sunt haec quidem omnia de Christo verissima. Sed de quo? Et quo ordine? Annon de illo, qui Paulo jam teste, antequam inanierat seipsum, in forma Dei erat atque aequalis Deo? Hunc nos igitur Christum ut proferant, jam postulamus. At hunc illi nullius coloris nôrunt, nullum agnoscunt. Ipse enim hic est, quicquid Paulus ille deliravit, quem ipsi oderunt cane pejus & angue, cui & ante semiseculum publicè abrenuntiârunt, 30 atque expetunt jampridem periisse. At (que) eant quidem quò digni sunt. Etenim piis, verísque Christi veri cultoribus nunquam poterunt Divinum hunc processum, Ordiném (que) verborum Dei extorquere de manibus, aut de mentibus excutere.
9. Nè possint quidem, Ipse SSpiritus divinitus curavit, per Adversativum illud [...], quod de industria interpositum esse adserimus, adversùs Barjesuitarum perditam [Page 46] vafritiem. Noluit enim Paulus dicere, quod ad ipsam quidem sententiam aequipolluerat, Qui in forma Dei existens, neque rapinam ratus aequalem se Deo esse, inanivit seipsum, formâque servi sumtâ, in similitudine hominum factus est. Sed quoniam praevidit Dominus, è Stygiis cavernis, sero tandem seculo, prodituros lumbricos, atque Aeternitatem Filii sui arrosuros, objecit igitur particulam illam Adversativam Sed, quae sola satìs supérque est ad ausa haec Tartarea aeternùm pessundanda, sed inanivit seipsum; perinde enim valet, acsi dixerimus, aequalis 10 Deo ab aeterno fuerat. Ecqua mira igitur sunt, si vaferrimum caput, verbis hisce Apostoli jam semel ab eo productis, postea cùm ad loci, (excussionem? imò,) excisionem se accingeret, nihil prius habuit, quàm ut Actuum istorum, ab Apostolo tam solicitè divisorum, distinctionem sileret penitus, celaret etiam quantum poterat, (aliquadántenus quidem se rem tam invisam iis, in ipsa citatione prima, enervâsse fisus, mutando istud Sed, legendóque, verùm exinanivit:) per elumbem denique expositionem sic obscuraret, ut omnino confunderet? Sen [...]it 20 enim miser, ni faxit, occidisse se. Unicum enim illud [...], tantam ex Deo virtutem hoc in loco sortitur, ut lapilii Davidici instar, de funda Spirituali ritè jactum, ad horrendum hoc Socinitatis monstrum prosternendum abunde sufficiat. Quid itá? Exigit enim, ut Christus Dei, verus Christus nè sit, nisi (Quem illi devoverunt, & execrantur) Qui, antequam seipsum ità submisit, homo ut fieret, Deo Patri Coaeternus, & Coaequalis etiam fuerit.
10. Vapidum igitur commentum est, nihílque sapit 30 praeter dolum malum, quòd De existendo in forma Dei dicere rogatus, Christum de suo obtrudit, quem instar Dei, si placet, fuisse adseverat. Instar autem? Quid hoc jam ad [...]; ex ore praesertim Barjesuitae, Qui Arianis [...] patronis, aequiparari se, est ubi fastidiat, C. R. p. 106. Christo tamen ipse Ariano quovis (vel ipsis Anomoeis) longè inju [...]iosior! Sed quicquid intellectum voluerit, [Page 47] (plus, minúsve) per suum Instar, ad praesentem locum nihil facit. Neque enim Apostolus dixit, [...]. Proclivius quidem fuisset id torquere, & nescio quid in Christo instar Dei ex eo dicto comminisci. Sed nunc, non quid in Christo fuerit, sed in quo Christus fuerit, Apostolo institutum est dicere, erátque (ait) in forma Dei. Forma igitur ista de Deo ipso praedicatur, Forma ipsius est. Nihil igitur praeter naturam Dei, (ut antè monstravimus) illud designare potest: Nisi 10 & exteriorem aliquam speciem Socinini, (non de trivio [...],) habere se sperent, quam & Deo Patri largiantur. Mantissae etiam loco est, quòd Christus in illa forma [...] ab eo dicatur. Nôrunt enim Graeci, [...] ad rei cujusque substantiam habere peculiarem relationem, Sic ut verè [...] dici Filium vel hinc concludamus, optimè licebit. Corollarium autem Divinissimum illud, quod Christus ipse, de Christo enim [...] istud dicitur, indè deducit, quoniam in forma Dei erat, ergò sacrilegium nullum in eo erat, [...], tam 20 malè ominatis in Barjesuitas verbis concipitur, ut nè semel nominare quidem in loci hujus Metaphrasi Catechista contentus sit. Quid ni? urgetur inpraesentiarum (heu nimiùm!) caeterorum argumentorum vi. Benigna autem est ista locutio ejus, instar dei, poterítque, si bellè tractetur à suis, etiam & ad [...] extendere videri. Erit autem deinceps (sed alieniore ab infaustis hiis argumentis loco) hanc phrasin (nè non credatur ad omnia par esse) repetendi ansa, C. R. p. 103. atque tum licebit ei eâdem fideliâ, quae nunc quidem nè 30 teruncio aestimanda est, & illum parietem optimè dealbare.
11. Fiat igitur ei licentia nunc explicandi suum instar. Facítque peregregiè, [...], utì de decrepito me puerum Aeschylus docuit. Primum autem est, Quia Christus opera Dei in mundo efficiebat. Quod felix igitur, faustúmque Mosi (ut de Angelis nihil dicamus) olim fuerit! Nam si opera Dei in mundo efficere, [Page 48] faciat Christum, inserátque formae Dei, Moses, quod nemo putârat, erat Christus senior, Christorúmque divites nos esse nunc oportet; Promisit enim ipse, Qui in ipsum crederent, non ea solùm opera, quae ipse faciebat, sed & majora etiam facturos esse. Jo. 14.12. Parum interea erat, quod istud Instar Christo prae caeteris contulit; majora enim quotquot effecerunt, ex ista consequentia, magìs instar Dei evaserunt. Igitur cùm hoc justo curtius sit, annectitur secundum, Quia Christo, sicut Deo, omnia parebant. Sed Omnia Barjesuitarum quàm 10 curta & illa, paucáque sint, &, ipsorum dicto, Non omnia, ipsi (per nos) exponant, tum è Joh. 1.3. C. R. p. 73. tum ex ad Heb. 1.3. C. R. p. 83. tum è Joan. 16.15. C. R. p. 107. tum denique è 1 Cor. 8.6. C. R. p. 117. Sed huc addatur, quòd & extra Ecclesiam Judaeorum (mundi quidem nè millessimam partem, sed gestorum tamen à Christo in omni vita limitem) Diabolo omnia, sicut Deo, parebant. Manifestum indicium habemus in Samaritis, qui Simoni, per multos annos praestigiis suis eos dementanti, [...] 20 [...]. Act. 8.10. Quid? Ergóne hii & Claudio Imperatori astipulantur, & Numen Divinum Simoni Deo Sancto rectè attributum esse censent, ex isto argumento suo, Quia cùm omnia ei parerent, instar Dei erat? Eugepae! Per istos igitur ad [...] jus habebunt tum Simon ipse, tum & Simonis dominus! Similis autem farinae, parísque per omnia momenti & Tertium adponitur, Quia Christo Divina adoratio exhibebatur. Neque tamen Quando, aut Ubi, aut à Quibus 30 exhibita est, dicit, suâ enim plurimum intererat, nè diceretur; neque certè quicquam refert ad [...], ut dicatur: Nam & Jovi; Saturno, Plutoni, Vitulo etiam, & Feli, Leguminibus denique ipsis exhibitam fuisse, quis nescit? Verùm cùm alii colores deerant homulo, vel odiosis istis, atque ex Ethnicismo ipso petitis, utendum erat, ad lucidae Caussae obductionem.
[Page 49]12. Denuò ergò cogitur Spermologus ab infelici hac crambe repetenda non abstinere, cùm reddenda ei est ratio, cur Christus aequalis Deo dicatur. Aequalitas Christi cum Deo in eo est, (ait) quòd eâ virtute, quā in eum Deus contulit, ea omnia effecerit, quae ipsius Dei sunt, tanquam Deus ipse. C. R. p. 103. Quàm nullae autem hae rationes hac in parte sint, jam satìs indicavimus; Quàm longè verò à Paulo discedant, ejúsque argumentum non corrigant quidem, sed corrumpant, nunc indicandum est. Ratio enim, 10 ob quam Paulus Christum, aut ut rectiùs eloquamur, ob quam Christus ipse apud Paulum, se Deo aequalem ducit, 1. non extrà quaeritur, sed penitior est, atque ipsius formae Divinae [...]. Nam quoniam existebat in forma Dei, existimabat se aequalem Deo. Est ea ibi vis Participii [...]. 2. Non ex posteriore aliquo dono collatum id fuit, sed primaevum jus erat ipsius naturae, [...]. Largitione scilicet nullâ indigebat, qui nôrat suum ab initio fuisse. 3. Describitur hoc ipsum per duo Praesentia, [...], & [...], ad Aeternitatis, quae semper 20 praesens est, connotationem, Existere eum in forma Dei, & Aequalem esse Deo. Adsurgit igitur jam ex hiis S. illa Trias, (quam si Barjesuitae, [...], intueri nullo modo possint, quantumlibet ab Apostolo ad vivum depictam, in poenam contumaciae suae est,) Dei nimirum Filii cum Deo patre consubstantialitas, coaeternitas, coaequalitas.
13. Neque praetereunda etiam est ipsa phrasis, (mysterio enim suo non caret,) quâ SSpiritui visum est Aequalitatem istam exprimere. Quanquam enim ad Graecorum 30 elegantias non immeritò referendum sit, nomina pluralia neutra saepe pro singularibus poni; Quanquam & Paulum etiam, elegantiarum, loquendíque magistrum facilè existimemus, quicquid alii in eo caecutiant; Admittendum tamen non est, vel [...] vitio captum eum fuisse, nullâque de caussa vocum novitates adfectâsse, vel facilè reperiri, ubi sermone de Personis habito, Neutra Pluralia usurpentur pro singularibus masculinis. Non poterat [Page 50] igitur, me judice, aliquid excogitari, ad ineffabilem Identitatem naturae, sive Essentiae Personarum Divinarum, meliùs connotandam, quàm ut Filius de seipso decerneret, non videri aut Reputari se, sed revera [...], & Quid? non [...], aut [...], neque etiam [...], (quae suo quidem modo possunt & de hominibus fortean dici:) Sed quò omni, & tamen [...] modo ità esse constaret, [...]. Cujus ego me exemplum haud unquam videre nunc memini. Proximum huic, longo sed intervallo 10 proximum, est illud, quod ad Lexicon meum olim notavi è Mitylenaeorum legatione, (Thucyd. lib. 3.) [...]. i. conditione pares inter nos, ádque Deum jam supplices sumus. Quod verò ibidem notavi è Constantin. de Administ. Imp. c. 45. [...], de exactis exemplaribus Indultorum à Principe, quae in Archivis servabant, tam plenè huic loco non respondet, quia de Personarum paritate istud ibi non magìs dicitur, quàm & illud, [...], dictum est à Christo, Luc. 6.34. 20
14. Tu verò, Catechumene, quaere jam ab Informatore tuo, Si aequalitas Christi cum Deo consistebat in eo tantùm, quòd Christus, quae Dei erant, efficiebat, per virtutem sibi à Deo collatam; cur Judaei mortem Christo ob id meditantur? Cur & Johannes, pro majore in eo crimine habitum ab iis aiat, quòd se aequalem Deo fecerat, quàm quòd Sabbatum solverat? Joh. 5.18. Mone igitur, ut oculis, si possit, utatur, observétque longè aliam eo in loco rationem Aequalitatis suae cum Deo, ab Euangelista adsignari, [...]. Quòd à Latino 30 quidem (Nostrorum quoque Duce) satìs caecè redditur, Quia Patrem suum dicebat Deum. Hoccine enim Sabbati violatione gravius, mortéque dignius videri poterat iis, qui & ipsi, non diu pòst, gloriari ausi sunt, [...]. Joh 8.41? Sed hoc intererat; Judaei cùm seipsos dicebant, de Deo, ut de Creatore, atque communi Parente generis sui, locuti sunt: Sed Christum [Page 51] intellexerunt, locutum esse, de sua solius atque personali Generatione; Atque indè inferunt, de Aequalitatis cum Deo Affectatione; Christus enim per [...], voluit [...]. Quod illi neminem dicere posse agnoscebant, quin necesse habendum erat, ut aequalis Deo esset: E divina enim Generatione specialiter dicta, vel Judaeis quidem judicibus, necessariò sequebatur Patris, Filií (que) Aequalitas. Et satìs quidem suboluisse hoc vulpeculae videtur, Quia futilem illam Aequalitatis descriptionem subjuncturus 10 utcunque, cum ipsa tamen verborum citatione aliud sibi eff [...]gium protinus adornat. Respondet enim, Quòd Christus sit aequalis Deo, id divinam in eo naturam nullo modo probat. Cat. Rac. p. 103. Non credis veró? At ipse tamen Catechista dixit: sed audi porrò, imò hinc res adversa colligitur. Jámne credis? An vis, qui colligi dicit, dicat etiam, per quem Collectorem? Colligít ne enim cum Christo? secùs autem cùm sit, colligere ejus est dissipare, Luc. 11.23. testamúrque ipsam, quem ille adfibulat, rationem. Nam si Christus Deo, qui naturâ Deus est, ait, (varios enim, quicquid 20 simulant, Barjesuitae sibi Deos habent;) aequalis est, efficitur, (ô quantum colligendo profecit hic homo! sed qualis Collectio ejus, talis & Effectio:) quòd is idem Deus esse non possit. Ad cujus blasphemiae aciem retundendam, nobis in praesentiarum satìs erit, tam in se ea retunsa est, addere alterum Non. Ità igitur postrema ejus verba formamus, efficitur, quòd is idem, Deus non possit non esse. Diversas enim Personas in illa Natura, sed Deum Unum, evincit ea ipsa aequalitas.
15. Redire igitur nobis nunc licet ad Formam Dei, 30 quam iste designare non posse Dei naturam, alterius ratiunculae arundini innixus, adserit. Cat. R. p. 92. Illa est, Quia Apostolus scribit, Dei formam Christum exinanivisse, Deus verò Naturam suam exinanire nullo modo potest. Siccine veró? Scribítne Apostolus Christum exinanivisse formam Dei? ubinam? Aut enim illud ab eo dicendum est, aut nobis denuò dicendum est, in probationem jam dicti priùs de eo, particulam illam Adversativam [...], ità [Page 52] exterruisse hominem, & tam citò, longéque à Paulo abegisse, ut exciderit jam misero, quid Apostolus scripserit. Apostolus quidem scripsit, [...]. Ità nimirum comparasse se Christum, (quod, Deus cùm erat, potuit,) ut qui in ipsa forma Dei, h. e. ex natura sua Deus ab aeterno extiterat, adeóque Deo Patri per omnia aequalis semper fuerat, tandem seipsum inaniret. Sed hoc est impossibile, ait Catechista: Deus seipsum exinanire non potest. Utri igitur nunc credemus? Homulo huic Czarcoviano? An ipsi Paulo? Verùm Paulo nè credamus, mutat 10 ipse quaestionem fraudulenter, atque jam, non Quid Christus ipse fuerit, fecerítve, (Deum enim esse eum, praemissa abundè evincunt;) sed, Quid Deus possit, in quaestionem ab eo vocatur. Ut verè de hiis vaticinatum fuisse Davidem videamus, Contra excelsum loquuntur; posuerunt in Coelum os suum. Psal. 73.9. Emollire se tamen [...] suam sperat, (& parùm aberat, quin erubuerat; Sed perierat ei antè frons;) quia Deum dicit non posse exinanire naturam suam. Ea verò de re tam certus est, ut nec cumulare id vereatur; addit enim, nullo modo 20 potest. Nunc igitur specimen specitur: Nos enim Apostolum, imò Deum secuti, quod isti de aeterno Deo dici posse pernegant, fortiter adserimus, Potuisse Deum suo modo inanire seipsum.
16. Suo modo, autem non alio consilio intromittimus, quàm in debitam sanctissimi illius Mysterii, indè à principio rerum, non solùm silentio suppressi, Rom. 16.25. sed & absconditi etiam, Col. 1.26. venerationem. Quin & viam pariter Sophistis istis praestruemus, cùm nullo modo, sic clamitent, nè sub verbo [...] plus tegant vapidi, 30 quàm ausi sunt adhuc proloqui. Quanquam enim inter Graecos ipsos interdum, aliis etiam in linguis (Latinam non excipio, Anglicanam autem nostram omnium minimè,) satìs infeliciter permisceri soleant significationis hujus vocabula, ex natura tamen sua longè differunt simplex [...], at (que) indè composita, [...]. Haec enim talem Evacuationem, seu Exinanitionem [Page 53] secum ferunt, quae plenariam quidem Exhaustionem, Psal. 74.8. totalem expoliationem, 2 Par. 24.11. absolutam extirpationem, Psal. 136.10. summámque effusionem, Gen. 42.35. designent. At verò [...] de partiaria quacunque, temporaria, arbitraria imminutione, vel sepositione, vel contractione dici potest, atque ità accipi, non ut nè sit res id quod est, nedum ut [...], aut pro rejectamento fit, sed tantùm, ut nè vires suas pro tempore exerat, atque ut virtutem suam, qua ex parte velit, tantisper 10 suspendat, aut vigorem pro placito minuat, molliátve. In N.T. nusquam alibi reperitur hoc verbum activè positum, nisi 1 Cor. 9.15. atque ibi Apostolus profitetur se sibi cavere, nequâ minuere ei vel tantillulum quisquam possit existimationem ipsius, aut quicquam omnino deradere de pia sua exultatione adversùs Pseudapostolos. Sed nec alium sensum habet etiam passivè positum, 2 Cor. 9.3. additâ tamen ibi & modificatione expressâ, [...]. Ad hanc igitur notionem vocabuli, intelligendus est Deus Filius plenitudini majestatis, 20 gloriaeque suae Divinae, cùm homo fieri voluit, atque in terris versari, tales limites seu cancellos, pro infinita sua sapientia, potentia, bonitate posuisse, ut plenum se solius gratiae, atque veritatis pro tempore suis exhiberet, Joh. 1.14. licèt & tum quidem, prout & nunc, tota plenitudo Deitatis inhabitaret in eo corporaliter. Col. 2.9. Quantò rectiùs igitur, atque ex re Theologica longè consultiùs nostri fecissent, si vel ipsum verbum, but he emptied himself, retinuissent potiùs, quàm ut ad inficetam suam, auraeque popularis rationibus 30 nimiùm subjectam paraphrasin abirent, He made himself of no reputation? Sed multò tamen propiùs ad rem ipsam, locí (que) scopum attinget, si vertatur, But he abated himself.
17. Atque hac jam in parte, ut expectandum sit suffragium Barjesuiticum, Deus quid possit, quid non? ut per hosce magistros stet, nè liceat olim Domino Jesu fecisse quod voluit de suo, de se? Inanivit seipsum, h.e. sepôstâ [Page 54] parumper, seductâque pro suo arbitrio, & cedere tantillū à se jussâ majestate suä, Minuit seipsum, ait Paulus. Intercedit jam Tribunus, Orci filius, atque hoc, ut duriusculè dictum videri posset, ausu prophano sic enunciat, Deus naturam suam exinanire nullo modo potest. Eugepae! Quod Jesus ipse sibi praestare nunquam potuit, Barjesuitae possunt! Ille seipsum vel ad tempus minuere non potuit, Hoc enim fuisset, naturam Divinam exinanire: At ipsi ei naturam Divinam (velit, nolit) non exinanire solùm se posse confidunt, sed & in aeternum excludere. Sed increpabit 10 eos Dominus. Nos interea Pauli vestigiis inhaerentes, Divinae ipsius [...] trinas heic observamus quasi stationes. Prima est, quòd naturam creatam sibi adsumserit, atque ex eo respectu dicitur, [...]. Altera est, quòd non Angelicam eam, sed Humanam esse voluerit, atque indè dicitur, [...]. Quòd verò non simpliciter dictum sit, [...], sed cum additione ea, [...], ad insignem hujus stationis ex utraque parte limitationem factum est: Ex parte Dei, significat, naturam ipsam Divinam non seposuisse 20 Christum, sed majestatem solùm, & vim; non igitur est factus merus, licèt verus, non purus Homo; pariter enim & Deus erat: Ex parte autem hominis, ad excludendum peccatum; verum scilicet hominem eum fuisse, hominibus tamen universis tantùm similem; Quia quae hominum omnium naturalis jam ex lapsu Adami adfectio, atque imminutio est, sine peccato ille fuit, & tantùm [...]. Rom. 8.3. Tertia verò est, quòd homo jam factus, ne (que) se pro tempore, Angelorum instar, coelo ipsi, at (que) Patris tantùm conspectui, ad cujus Dextram nunc sedet, 30 neque ex primi hominis privilegio illo, quod servare Adamus non potuit, solius Paradisi incolatui sese reservavit, sed Humano more, heic in orbe terrarum moratus inter homines, versatús (que) est, at (que) ob id dicitur, [...]. Quicquid enim ad externam dispositionem nostram communiter pertinet, [...] id comprehendit; [...] autem Hebraismus merus est, & in N.T. non infrequens, [Page 55] ad connotandam, non aliquam Quaestionem rei, sed rem duntaxat, praeter quàm expectabatur, certó (que) cōtingentem.
18. Merae igitur, turpésque offuciae sunt, & Catechistâ Polonico solo dignae, quòd nepotulis suis [...] istud suppeditet, An ex hiis verbis, Habitu inventu [...] est ut homo, non appareat, Christum incarnatum fuisse? Cat. R. p. 93. Puerorum enim nostrorum in plateis planè exemplo, qui imagunculas ipsi sibi, stolidásque pupas efformant, & dein baculis suis hostiliter petunt, ferociter ille sic contrà insurgit, 10 Null [...] modo. Etenim ea oratio nihil in se habet ejusmodi. O dictum Athleticê! Etiámne probat tremendam suam [...]? Nihil dubitat. Nam de Samsone in literis sacris legimus, quòd idem futurus erat ut homo, Jud. 16.7. & 11. Ut homo? Et risum teneatis, Auditores? Nam Samsonis, de familia Danitarum, atque Manoa Patre nati, Jud. 13.2. illud, ut homo, Quid est, ad Christi, de coelo, Deóque (vel ipsis non abnuentibus) nati, habitu inventus est, ut homo? Nihil enim haec inter se, an toto quidem coelo, differunt, [...], ibi de Samsone, atque heic 20 de Christo, [...]? Sed & more suo pervulgari, Scripturam ipsam, jam ubi distorquere nequit, mentitur. Neque enim ità de Samsone in Sacris literis legitur, quòd idem futurus erat, (sive neutraliter, sive masculinè illud idem sumi cupiat) sed verba Samsonis haec sunt, [...], i. & ero ut unus quivis homo. Habet enim vim suam Articulus ille, acsi dixerat, ut ex hominibus quilibet aliu [...]. Samsone igitur caeciorem esse oportet, qui ex hiis locis lucem se accersere posse hariolatur ad Mysterii hujus expositionem, [...] 30 [...]. Et tamen ejusdem prorsus farinae est, quod & è Psal. 82.6. obtrudit, ipso SSpiritu suum [...] ibidem etiam exponente per [...]. Neque abstinere se tamen miser poterat à scurrili epiphonemate, de diis istis, at (que) filiis Altissimi, certum est non posse dici, eo [...] incarnatos fuisse. Utinam verò neque de Barjesuitis possit, eos infatuatos esse!
19. Apostolus autem transactis jam Divinae [...] [Page 56] gradibus, per quos Deus Filius, (quem descripsit v. 6.) voluit descendere de se, atque seipsum imminuere, v. 7. proximè ad Divinam ejus [...] transit, [...], narrátque, quî Filius jam Dei, hominís (que) Jesus, submittere se porrò voluit in nostrum commodum. Meminisse enim semper oportet, illud esse primarium scopum to [...]ius hujus exegeseωs. Nam, Nè quae sua sunt, quis (que) quaerat, sed quae aliorum sunt, quisque, mandatum Apostoli est, v. 4. Hortamen [...]o autem huic ut alacriter pareant, ab exemplo Christi urget, ut idem adfectus in illis erga alios sit, 10 qui in Christo fuit, v. 5. Explicandum igitur restabat, ut Christus se habuerit, quantóque de fastigio se submiserit, ut nobis saluti esse possit. Ordine autem haec prosequitur, Exponendo primùm, Quantus ab aeterno Christus fuerit, v. 6. Dein, Quantopere sese minuerit, ut homo inter homines esse posset, v. 7. Quousque deni (que) se hominem humiliaverit, suám (que) dignitatem, voluptatem, vitam incolumitati nostrae posthabuerit, v. 8. Enecat certè Barjesuitas Apostolus per gradualem istam Christi [...], atque [...] dispertitionem. Ideó (que) Catechista totus ibi est, ut confutet, 20 commisceát (que). Confundere autem se haec egregiè sperat, dum locum totum intelligi suadeat, De Christo facto servo, & mancipio, & ex aliis vulgaribus uno, cùm ultrò se rapi, vinciri, caedi, & occidi permiserit. Cat. Rac. p. 94. Et sunt quidem ista quatuor, quae enumerat, [...] Dominicae mirabiles scenae: Verùm singula haec ad Extremum actum pertinent, ne (que) aliae quàm [...] ipsius partes solummodò sunt; Ne (que) enim die uno integro antecesserunt ante mortem Christi haec omnia.
20. Dicite igitur Nobilissimi Fures, Quid factum est 30 Epitasi omni? Quid de reliqua vita Christi, cujus annos totos triginta primùm, dein & quatuor alios, omni notâ majores, suffurati, nè postremum ejus diem nunc totū nobis opponitis? Atqui Christus [...] suae initia fundâsse dignoscitur, [...], Luc. 1.48. tum cùm uteri materni carceres primùm subiit, pérque totius aetatis suae decursum, mirificis [Page 57] deinceps exemplis eandem confirmavit. Praeiverunt etiam ipsi vitae ejus egregiae illae, quas nos jam modò (paragr. 16.) Paulo ipso descriptore, delineavimus, stationes tres [...] ejus: Supereminebat autem istis omnibus Divina illa, Deóque plena Protasis, textu ipso enarrante, Quid Christus ab aeterno fuerat, antequam aut minuere se aut humiliare coeperat. Támne helluones igitur Divinorum estis, ut haec omnia, citiùs quàm vel asparagi coquantur, abligurire possitis? Verùm ità facto 10 opus erat, aut Babyloni Socininae ruendum funditus erat! Dissimulant tamen hanc [...], quantum possunt, verbóque tenus, paratos se praetendunt Apostolum audire, atque Aequalitatem in Christo cum Deo agnoscere; Sed quam? quia Deus in Eum virtutem contulit, omnia efficiendi, quae Dei sunt. C. R. p. 103. Quàm nihili verò id sit in hoc argumento, jam suprà indicavimus. Addendum etiam est, quòd omnia dicunt, sed non dicunt, Quae ea sint; & contulit dicunt, sed non dicunt, Quando. Intelligunt autem, postquam è Maria natus est. Absorpta 20 igitur, (utì jam satìs tetigimus) atque deglutita est [...] illa Christi, cum toto [...], quam Apostolus praemittit, antecessu.
21. Quin & vitam quoque Christi ab utero in terris omnem, (quadraginta diebus, è sepulchro illis, exceptis,) cur non devoratam, deletámque ab iis esse dicamus, quid impedit? Quanquam enim aliquid in genere per summum dolum proloquantur, C. R. pag. 94. de operibus Dei quae Christum in mundo efficere volunt, instar Dei, omniáque ei parere; fecisse tamen eum omnia docent, non nisi per virtutem eam, quam in Eum, (Ei enim, quòd non dicant, non 30 caret & illud suâ fraude;) contulit Deus, C. R. pag. 103. Illius autem Potestatis donationem non priùs factam volunt, quàm excitatus ipse à Deo è sepulchro est, C. R. pag. 80, 225. sic ut mortem ipsius ea tota subsecuta sit. Advertite igitur jam, quò res haec redigatur ab iis. Etenim vel in ipsorum sensum si cogi Paulus jam posset, nihílque per formam Dei, aut Aequalitatem cum Deo, quàm quod [Page 58] ipsi comminiscuntur, nihil per [...] atque [...], quàm ex ipsorum voto, velle eum, daretur, (Dabitur autem, cùm & ipsi Deo Patri Thronum Ejus clepserint:) non effugiet tamen Apostolus, quin misere vapulet iis, quòd tam immane [...] moliri ausus sit, ut de statu Christi glorioso (amplius enim Ei non concedunt) tam longâ serie ante passionem, & resurrectionem ipsius, praemitteret hoc omni in textu, cogerétque eos ad id amoliendum, etiam ea in speciem dicere videri, quae [...] planissimè sunt, atque cum suis ipsorum scitis nequeunt 10 consistere. Sed receptui jam canendum est. Igitur quod ille olim dixit, Distingue tempora, & concordabis scripturas; licebit & huc jam applicare pro Epiphonemate, Distingue tantùm tempora haec, & conculcabis hanc aspidem, confundésque Barjesuitas, vel ex ipso istarum rerum ordine.
SECT. VI. 20
1. Ut juventur à Latino V. Barjesuitae, ubi Graeci codices habent, [...].
2. Erratum fortean est sumendo (-) pro Ὃ. Majusculis solis Graeci Vetusti Codices exarabantur.
3. Ut velit Barjesuita Deum Patrem in carne manifestatum esse.
4. Sicubi Christus Caro dicatur, Natura Ejus designatur, non Conditio, Quia ea peccatrix semper est.
5. Caro quà Natura, de Christo, déque Nobis, dicitur; 30 Quà conditio Naturae, de Nobis etiam, sed de Christo nunquam. Apparere non est [...]. Apparuit olim Deus in naturis humilioribus.
6. [...] nusquam dicitur de Virtuali Praesentia; sed Reali semper, aut Personali. [...] De Supposito eodem semper dicitur, In Carne sua; Transitivè non sumitur, nisi [...] exprimatur.
[Page 59]7. Adsumi Persona, nequit dici, nisi personali in Admissione; Recipi, in Metaphoricâ. [...], ab [...] est Rursum, Resumi, ab [...], est Sursum, Sustolli. [...], Quid.
8. [...] pro [...], & pro [...]. Sensus, si dubius, eruendus est è contextu, & Scopo Loci.
9. Receptus in Gloriam, cur Catholicus vertat, sed Socininus nullus ferat? Christum de Coelo descendisse.
10. Deus, id est, Euangelium, ait Ille; Quia est Voluntas 10 Dei de servandis Hominibus.
11. [...] poscit Ocularem conspectum. [...] de Persona dicitur: [...], De Spectabili Objecto. Recipi vulgò usurpatur pro Accipi.
12. Paraphrastica Accommodatio non est genuinus sensus. Essentialiter sumendo, Christus est Patris Voluntas, Sapientia, Potentia; Nisi sic sumat Barjesuita, Idololatra fit.
QUid agitis verò, Pontificii? Romanam Ecclesiam 20 solam esse Catholicam crepatis, neque vestrâ tamen interesse putatis, infelix telum, quod contra Catholicam fidem è vestro solùm armamentario depromsit Racoviana pernicies, è manibus ipsorum extorquere? Negant illi Deum Filium; negant [...] Filii Dei; negant, eam fidem nobis è clarissimo illo loco Paulino, [...], 1 Tim. 3.16. posse confirmari. Et variis quidem versutiis ad hanc inficiationem instruuntur: Sed quae primaria iis est, vobis acceptam ferunt. Vos versionem 30 illam vulgarem Latinam Coelo jampridem donastis, Sixtíque V. Autoritate eam fidei Regulam esse jussistis. At in ipsa, aiunt, non legitur vox illa Deus, quare ex eo loco certum nihil concludi potest, C. R. pag. 94. Haec vos auditis, & non labra movetis? non in praelium jamdiu protruditis magnos vestros Pyrgopolinicas, Jesuitas, Barjesuitis hiisce qui occurrant, sartámque tectam vobis conservent de Versione vestra insanissimam Sanctionem? [Page 60] An ad vos solos non spectare hanc Provinciam confiditis, quia &, à multis aliis Exemplaribus vetustis abesse eam vocem adfirment? C. R. ibidem. Verùm non poteritis sic effugere. Nam per dolum (pessimum eum quidem, sed fide Barjesuiticâ dignissimum) hoc ab iis adfirmatur, multa in genere Exemplaria crepantibus, verùm illa, si Res rectè excutiatur, non Graeca, (in Graeco enim nullo, Quantum audio, vel Codice, vel Expositore, non legitur [...]) Sed tantùm Latina intelligentibus se dicere, Quorum vestrum semper 10 vos Antesignanum esse vultis, atque agmen illud ducere. In vos igitur jure summo devolvitur Latinarum versionum omne Patrocinium: Quid dicitis igitur? An, Scriptores vestros, mysterium illud Pietatis, quod ibi antecedit, de Christo ipso accipere, atque ex ea acceptione supplendum esse, Suppositum, Deus? Vah! Albis dentibus ridebunt vos (neque praeter meritum) ob isthoc responsum. Scriptores vestros illi non magìs faciunt, quàm vos Illorum; Nihílque audire certi sunt, praeter ipsum textum, Quem nunc de vestro beneficio, cum voluptate 20 legunt, Quod manifestatum est, & non, Deus manifestatus est.
2. Verùm stabit sacro textui sua fides, Jesuitarum atque Barjesuitarum omnium ingratiis. Graecè enim Apostolum scripsisse non audent negare; Graecorum autem universus consensus (ni pessimè memini) nobis heic [...] exhibet. Velint igitur nolint Haeretici, de Deo manifestato in carne, certò hinc concludere possumus. Possumus & de Latinorum errore, unde obortus sit, non certò concludere quidem, sed satìs [...] conjicere 30 tamen. Nam cùm vetustissimi codices Graecorum ex integro omnes per majusculas literas exarati fuerint, proclive erat oscitanti veteris Latini (Correctori, non dico, sed) corruptori, cùm in exemplar vetustum Graecum inciderat, quod Θ solùm hoc in loco conscriptum habebat, pro ΘΕΟϹ, illud pro Relativo Ο sumere: videbat enim verba illa omnia, [...] [Page 61] [...] indifferenter se habere ad quodlibet genus, neque masculino magìs quàm neutrali posse inservire; ideóque pro Deus manifestatus est, facilè supposuit, Quod manifestatum est. Verum istud fuerit, nécne, vehementer non contendimus. Inficiatores verò majestatis Christi opprimentur ab ipsius Graeci Textûs gloria: neque Sixtus V. servare eos poterit, quin in contradictione sua à Latina lectione, utcunque accersita, penitus confundantur. Neque ipsi quidem, 10 qui cùm in rem suam facturum esse sperant, urgere nunquam obliviscuntur, ut in Graecis se loca habeant, vehementer hoc diffitentur, (fronte enim magìs quàm naso carent hii homines:) Proximè igitur post haec apponunt, quod concessioni manifestae aequipolleat, dum salvos se futuros stolidè videri volunt, etiamsi ea vox, Deus, in Textu legeretur. C. R. pag. 49. Sequamur igitur eos jam oportet ad illud prodigium.
3. Dicat igitur nobilis Thraso, quâ spe jam fretus 20 etiamsi suum jactitet. Quod audiant, velim, ferre si possint, qui nomen Christo, quocunque sub coelo, dederunt. Nullam enim esse caussam, ait, cur ad Patrem referri non possit. C. R. ibidem. Quid est? Vultis ut eloquatur? Hoc igitur dicit, aiente Paulo, quòd Deus in carne manifestatus est, nihil omnino impedit, ait Barjesuita, quin de Deo Patre in carne manifestato accipienda sit ea sententia. Deum autem Patrem cùm dicit, non è tribus Personis unam illam, primámque, (Patripassianos enim non longè superare, plurimùm fastidit:) 30 sed unicum solum Deum, atque Integram, Divinam Essentiam intelligi vult se dicere. Et hoc Mysterium jam non est? Est profectò maximum. Verùm neque [...] mysterium, de quo Apostolus dicere instituit, est, (sed quae pravitatis Haereticae apud primaevos Patres Nomenclatura vulgò facta est, [...]) neque cum [...] quicquam commune habet, putà quod Orbi Christiano inauditum supra annos [Page 62] sesquimille diu fuerit, atque etiamnum piis omnibus invisum sit, aliámque sibi nequit, quàm paupertinam, & clandestinam, i. Socininam confessionem, nè nunc quidem obtendere. Audite verò sûltis, quàm suaviter & caetera concinant. Nam si per religionem à Christo introductam (de ea Paulus ibi agit) factum sit, ut Deus Pater manifestatus fuerit in Carne, per eandem & idem Deus Pater justificatus fuit in Spiritu. Quídni & hoc suis exponit mirabilis iste Mysta? Per eandem etiam, quòd Deus Pater tum visus sit ab Angelis; Deus 10 Pater praedicatus sit inter Gentes; Deo Patri fides habita sit in mundo; Deus Pater receptus sit in gloriam. Recitasse autem haec jam satìs est, neque opus nobis erit, impias, insanásque conclusiones, quae sponte suâ ex hiis protuberant, sigillatim appingere. Ista nimirum de caussa, nè ipse quidem Catechista, quàm perfrictae cunque frontis sit, ausus adhuc est ea singula percensere; Sed cùm haec de Deo Patre affirmari possint, in genere dixerat, C. R. pag. 94. dolo suo sibi cavere voluit, déque Senario illo Paulino intermedias quatuor Sententias alto silentio 20 premit, ad primam tantùm, ultimámque aliquid contentus dicere.
4. Ad primam autem quod oggannit, sic se habet. Paulo Mysterii Christianae religionis caput faciente, Deum manifestatum esse in carne, Hoc Barjesuita esse vult, Deum Patrem apparuisse in Christo, & Apostolis, qui caro fuerunt, C. R. ibidem. Et sunt quidem in hac expositione varia, quae si divisim expendantur, verè satìs enuntiantur, Apparuit enim Deus in Christo: Apparuit & in Apostolis Christi: Christus etiam caro fuit: 30 fuere etiam Apostoli. Conjunctim tamen haec ab eo prolata, ádque mentem loci exponendam fraudulenter obtrusa, ad falsissimarum pravitatis Socininae conclusionum venena instillanda insigniter faciunt. In an [...]ido [...]o igitur nostro ordiri libet ab eo, quòd Christum & Apostolos carnem fuisse dicat, & de Christo quidem saepe sic responsitat. Jam antè convenimus eum, Johannis [Page 63] illud, Verbum caro factum est, Joh. 1.14. ità diluentem, Sermo caro fuit, & sic se demum exponentem, Quoniam Christus homo fuit, omnibus miseriis, & afflictionibus, ac morti denique subjectus. C.R. p. 92. Et nè quid temere ab eo, aut sine sanctissima ratione adfirmari videatur, subjungit, vocem Caro eo in sensu usurpat Scriptura, ut ex iis locis perspicuum est, ubi Deus loquitur, Non contendet Spiritus meus cum homine in aeternum, Quia caro est; Gen. 6.3. & Petrus, Omnis Caro ut foenum, 10 1 Pet. 1.24. C. R. pag. 92. Scopus autem Impostoris jam iste est; Christum ab Euangelista Carnem illic dici vult, non ad Naturam ipsam humanam, quam assumsisse ab Orthodoxis creditur, designandam, sed tantùm ad naturae illius, in qua natus est, conditionem describendam, infirmam scilicet & caducam. Et verissimum quidem est, loca illa, quae laudavit, de conditione naturae humanae loqui intendere; & per summam tamen fraudem ab eo in hoc argumento adducuntur; de conditione enim ea loquuntur, non solùm ex eventu, quia 20 natura hominum imbecillis, atque mortalis est, verùm praecipuè propter Caussam ejusdem, quia impura, atque [...] est. Ad refellendum igitur hoc Sophisma, (quo ipse suos fallit, partem rei tantùm dicendo) nos statuimus, ubi caro enuntiatur de Christo, necesse esse, ut non ad communem conditionem, sed ad solam naturam ipsam in eo connotandam usurpetur. Ratio luculenta est, quia in conditione humanae naturae, si de e [...] ageretur, primas agit peccatum. In Christo autem, humana natura (licèt homo ipse, caetera si spectentur, [...] 30 [...] fuerit) fuit tamen semper [...], Heb. 4.15. Ista igitur prima ejus fraus est.
5. Eandem verò repetit, quòd carne jam dictâ, de ea, in Christo, & in Apostolis, pariter adsumat, junctímque pronuntiet, quòd caro fuerint. Non, quin ità fuerint; fuere enim, & naturâ quidem ipsâ pares; sed conditione tamen inter se diversissimi. Caro igitur, quà naturam humanam denotat, (ex quo solo intuitu, de [Page 64] Christo in SScripturis dicitur) non de Christo solo, sed & de Apostolis quoque, de nobis omnibus, pariter dici potest; Verùm quà conditionem naturae humanae designat, (extra quam de homine nemine, nè de Apostolis ipsis, unquam usurpatur) ad Christum nullo modo referri potest: Pari enim sub conditione naturae, quâ nos, neque Caro Christus, neque homo fuit. Haec altera igitur ejus fraus est; quòd in voce hac Carnis, Christum atque Apostolos pariter consociet. Ut nihil porrò heic queramur, de non observata ab eo, vel aliter infinita Christum inter atque 10 Apostolos differentia; Illos, pro sua cujusque mensura, Eph. 4.16. sed mensurâ tamen, ratâque portione, semper aestimandos; Christum verò, non ad mensuram, Joh. 3.34. [...], Col. 1.19. Et Huic tamen ut Christus, atque Apostoli nullo jam discrimine agantur? Factum quidem hoc ab eo esse scio, ad alterius erroris (errores enim erroribus pertegere miser cogitur, nè insanùm perpluant;) statuminationem; verùm nolo nunc digredi, aut extra has lineas expatiari. Apparuisse autem Deum in Christo & 20 Apostolis, quid hoc ad rem? Quodnam Religionis mysterium Paulus ex hoc consurgere perspexit, propter quod triumphum hunc canat, quasi quod prioribus seculis negatum fuerat? An ex eo erat, quia sic se Deus submittere jam voluit, ínque tam humili natura praesentiam suam mundo exhibere? Ità quidem Barjesuita innuit, apparuit enim, ait, in illis qui Caro fuerunt. Sed quid mirum, novúmve hoc? Quodnam mysterium spirat? Annon jam antè idem fecerat Deus, & in rebus longè humilioribus? Apparuit olim in jumento Balaamitico, 30 aperuit enim Jehova os asinae, Num. 22.28. Apparuit in ipsis vermiculis Aegyptiacis: digitus Dei erat in iis, Exod. 8.19. Quid pluribus opu'st? Si hoc ex respectu igitur procudat Paulus Mysteria Pietatis, ipsum quidem, cujus dicta distorquere nil Iste veretur, naso quoque aliàs suspendat, expectabimus; Ditiora enim talium mysteriorum prisca secula fuisse constat.
[Page 65]6. Respondeat igitur oportet, cùm apparuit suum nobis obtrudat, quid hoc sit ad Pauli [...]. Vocabulum quidem [...] apud Exteros Graecos rariùs occurrere memini: tam frequentem verò in Sacris literis, (plusquam tricies enim reperitur in N.T.) usum obtinuit, ut ex eo solùm Thesauro significatio ejusdem depromenda optimè sit. Quanquam verò apud Marcum, atque Johannem locus unus & alter sint, in quibus non per manifestari, sed per apparere tralatum sit; nego tamen 10 aliquem locum esse, ubi de virtuali solùm Praesentia usurpetur, sed semper, de reali, si de rebus enuntiatum sit, vel de Personali, si de Personis. Hoccine igitur est, quod Barjesuita vult? Deum Patrem Personalem suam praesentiam exhibuisse in carne, in Christo scilicet, atque Apostolis? Non dicet, opinor, quanquam nihil fidejubebo ipsius nomine. Atqui nos, Deum Filium personaliter in carne versatum fuisse, fidenter adserimus, ex ipso jam Paulo edocti, [...]. Et quia [...] dicitur, igitur de Deo Patre, quà ille in Christo 20 aut Apostolis apparuisse supponitur, non posse intelligi contendimus. Nam & [...] locutio est, quae in N. T. haud multò rariùs usurpatur; absolutè autem sic positum nusquam reperitur, (quocunque cum actu conjunctum sit, sive cum [...], ut Rom. 7.5. sive cum [...], ut 2 Cor. 10.3. sive cum [...], ut 1 Pet. 4.2. sive cum [...], ut heic) quin reflexivè, & de eodem illo supposito sumatur, qui Esse, Ambulare, Vivere, Manifestari dicitur, idémque valet quod, in sua ipsius carne. Transitivè enim si quando significare jubetur, 30 quid uni Personae usu veniat in altera, (Quod Barjesuitam velle necesse est, cùm Deum Patrem apparuisse in Christo & Apostolis ineptiat,) disertè exprimi illa altera Persona solet; sic enim, non [...], sed [...], ait Apostolus de Pseudapostolis è Galatarum circumcisione sibi gloriam quaeritantibus, Gal. 6.12. Sic & hoc ipso verbo [...] usus, ait, [...], cùm nos [Page 66] manifestarios socios vitae D. Jesu futuros pollicetur, 2 Cor. 4.11. Exponere igitur, Deum manifestatum in carne, quod absolutè enuntiatur, per Dei Patris nescio quam apparitionem in Christo, & Apostolis, tam ab omni non solùm recto sensu, sed & usu quoque loquendi alienum est, ut in neminem cadere possit, praeterquam de grege Socinino Catechistam, vel Grammaticorum pueris ridendum se propinare solitum, modò possit pueros suos aliquà lactare, vanissimâque vel miseri paralogismi specie eos producere. 10
7. Dicto autem jam, quod de Deo manifestato in carne habebat, quid saltu porrò possit, experitur, quatuórque illa, quae interjacent, uno volatu, nullo negotio praetervectus, concludit denique, quod autem inferius legitur, receptus est in gloriam, id in Graeco habetur, receptus est in gloria, i. cum gloria, aut gloriosé. C.R. p. 94. In Graeco autem? Benè habet! Textui igitur Graeco, illudere utcunque (si possit) per fidem Barjesuiticam liceat, non licet tamen ei non submittere. Vocabulum igitur [...] jam non excludetur. Sed libet percontari, ubi sic legitur, Receptus est? In Latino, 20 quem citavit, legitur, assumtus est, eadémque verba, Mar. 14.19. sunt, Dominus assumtus est in Coelum. Neque aliter variis in locis habetur; Receptus est, quod sciam, nullibi. Non hoc aio, quòd illam lectionem huic praeferam, malímve [...] verti assumtum esse quàm receptum esse, sed quòd subrideam, artémque hominis laudem, viam sibi tam callidè praestruentis, quasi ex recepta solùm, atque communi lectione ferretur ad id, quod ipse in animo coquit in fraudem verae interpretationis. Videbat enim assumi, ubi de Persona dicitur, (ut hoc, Deus assumtus est) 30 non posse cogi ut alium quàm Personalis admissionis sensum admittat; ejuranda autem prorsùs est ei Personalis horum verborum interpretatio. Sed Recipi vocabulum est ex usu communi flexibilius, potéstque Deus receptus est minore cum vi ad sensum Metaphoricum abduci, sic ut non ipsum Deum tamen, sed aliquid sui, ex Deo aliquid receptum esse, intelligatur. Jam verò vocabulum [Page 67] Graecum, apud Exteros Autores, ex vi praepositionis [...], significationem vulgarem habet Iterationis, éstque Resumere, Recipere, Repetere. In usum verò sacrum non Receptum est, quà [...] significat Rursum, sed tantùm quà significat Sursum, i. [...], habétque sensum suscipiendi, sublevandi, sustollendi. Sic scutum levantes in defensionem sui, dicuntur [...], Eph. 6.16. armáque sibi induere, est [...], ver. 13. quod in humeros quoque tollebant, [...] dicuntur, Act. 7.43. 10 itidem & in equum, Act. 23.31. Qui verò in navi jam vehebant, conscendentes ad se [...] leguntur, Act. 20.13, 14. & 2 Tim. 4.11. Et quod in coelos denique evehitur, est [...], ut praeter loca jam dicta videre est, Act. 1.2, 11, 22. atque Act. 10.16. Unicus tamen locus occurrit, Luc. 9.51. ubi [...], non pro assumtione in coelos, ut vulgo Interpretum placet, sed pro Refectione, seu Resumtione virium, sumi oportere, jam alibi exposui.
8. Verùm id quod Pietatem hominis jam laedit, est, 20 quia [...] redditur in gloriam (Receptionem enim personae illud plusquam innuit;) cùm reddi tamen oporteat, in gloria, atque id nihil est, nisi cum gloria. Et de Praepositionum quidem promiscuo (pro more Hebraico) usu in N. T. jam saepe dictum est. [...] usurpari saepe pro [...], evincunt haec loca, [...], Mar. 1.23. &, [...]; Mar. 9.50. &, [...], Luc. 14 31. &, [...], Luc. 22.49. &, [...], Act. 11.16. &, [...], Rom. 15.29. &, [...], 2 Cor. 3.17. &, [...], Eph. 6.2. &, [...] 30 [...], Heb. 9.25. &, [...], Jac. 3.18. &, [...], 2 Pet. 2.16. Caeterùm & pro [...] non minùs usurpari liquet, per [...], Mar. 1.16. &, [...], Luc. 19.30. &, [...], Joh. 3.35. &, [...], Joh. 5.4. &, [...], Rom. 1.23. &, [...], 2 Cor. 8.16. &, [...], 1 Thes. 1.8. &, [...], Heb. 4.11. &, [...], 2 Pet. 1.13. &, [...], Jud. v. 24. [Page 68] Sunt & alia loca in utraque acceptione; sed haec jam mihi ad manum erant; & satìs, supérque sunt, ad contundendam audaciam hominis, aientis, In Graeco est, in gloria, i. cum gloria. Imò, ô Bone, dic, siquid modestè dicere potest Barjesuita, In Graeco est, in gloria, & id esse potest, cum gloria. Ne (que) enim, id est, posse à te dici sine summa insania, abundè jam indicatum est. Sed quomodo igitur dirimetur haec lis? Cùm possit sic esse, debeat e [...]iam nécne, unde cons [...]abit? Certè quod in consimilibus casibus fieri necesse est, Experiundum est, Quid ex ipsius loci scopo, aut circumstantiis, 10 quid è contextu erui possit ad istam decisionem.
9. Hoc autem primùm inter partes interest, quòd Barjesuita non ferat in gloriam substitui pro in gloria; ad id de necessitate miser adigitur, nè pereat protinus, nisi hypothesi suae inserviat, nullóque modo admittat, quod omni modo pernegandum ipsi est, si salvus esse velit, Personalem hanc, quam Paulus dicit, receptionem fuisse. Orthodoxi contrà, necessitate nullâ urgentur; Indè enim à principio testimonii hujus, pro concesso, per Deus manifestatus est in carne, ab iis sumitur, personaliter 20 haec omnia enuntiari: Illi tamen in gloriam legendum censent, non ut quicquam sibi lucrentur in argumento suo, non ut excludant etiam in gloria vel cum gloria; sed tantùm ut satisfaciant scopo loci, atque amplitudinem mysterii, quod Apostolus depraedicat, pleniùs adsequantur. Adde autem, quòd destrui etiam persentiant ipsum etymon [...], nisi legatur in gloriam. Sive enim id Sursum sit, & ab [...] formetur, sublatum esse in coelos dicit, i. in locum gloriae, quò & Christum adscendisse nè ipse Barjesuita negat: sive sit Rursum, & ex 30 [...] compositum, in idem recidit; Exinde enim antè descenderat Christus, è sinu & gloria Patris; illuc igitur redeundum ei erat, [...], Joh. 6.62. Quo quidem dicto suo Dominus scandalizari nôrat tum Judaeos, qui non credebant, tum Judam, qui proditurus eum erat, (Quibus succenturiari jam par est & omnes Barjesuitas;) sed argumentum [Page 69] stat immotum, Paulo ipso sic alibi inferente, [...], Eph. 4.9. Cogitúrque & ipse Catechista tandem perlibenter admittere, Propriè dici filium hominis de coelo descendisse, ideóque & in coelos adscensurum esse, Jo. 3.13. C. R. p. 114.
10. Quo ore igitur, quóve consilio, quod alibi laetus concedit, inficias heic ire potest? Dicam. Nam & sublestâ 10 satìs fide illud ibi concedit, de filio scilicet hominis id dici, sed non de Filio Dei. Et heic, cùm Deus expressè praeeat in capite dicendorum ei, Deus manifestatus est in carne, & quae sequuntur; igitur &, Deus receptus est; Nisi personalitatem illam (sit venia verbo) suffurari aliquà, déque sensu loci subducere possit, atque Metaphoricam expositionem dictis Paulinis affingere, actutum miser occidet, atque Socinitas tota dispergetur cum pulvisculo. Quid fit igitur? Commasculatâ de more fronte, cùm jam speraret se scopulos, à quibus antè metuendum 20 ei meritò erat, per dolos suos, quorum remigium satìs indicavimus, effugisse, tandem ad integri loci recitationem se sic accingit, Deus manifestatus est in carne, justificatus est in spiritu, apparuit Angelis, praedicatus est gentibus, Fides habita est illi in mundo, receptus est in gloria. Atque jam sine haesitatione adserit, hujus testimonii sensum esse, C. R. p. 95. Deus, i. (non Deus, sed) voluntas Dei de servandis hominibus, quod uno quidem verbo, est, Euangelium. Hoc autem ut satìs congruè sensúque sano dictum ab eo videatur, jam [...] est ei perfectè 30 patefacta est. Dein in carne, est per infirmos homines; Christúmque ipsum designat, & Apostolos: [...] autem ei est, pro vero agnita est: tum [...] est, apparuit, & perspecta est: porrò [...] est, omnes crediderunt ei: denique [...] est, insignem in modum, & summa cum gloria recepta est.
11. Nos jam quid contrá? nihil jam priùs dictis addere curamus, nisi quod Textus ipse Lectioni huic opponit. [Page 70] Neque enim tanti esse arbitramur ista deliria, ut aliter cum iis nunc pugnemus, quàm pugnant ipsa cum verbis, quibus innituntur. Quasi [...] igitur monemus hominem, 1. Quoad usum sacrum, satìs non esse ad [...], qualemcunque, aut quàm perfectam cunque patefactionem, nisi sensui ipsi, quod patefieri dicitur, expositum fuerit, atque imprimis, oculo. Testamur ad hoc & alterum Apostolum, hoc ipso in argumento, ad suum [...] semel iterúmque fortiter pressum ab eo, non solùm ter adjungentem [...], cúmque eo, 10 nequid somniari possit de metaphora, copulantem [...], 1 Jo. 1.1. verùm etiam, ubi de [...] quid sentiat interserendum ei sit, solummodò urgentem [...], v. 2. 2. Aurem etiam amicè vellimus homini, & sciscitamur, Quae major licentia ipsi sit, negandi [...] verti posse in gloriam, quàm nobis esse jam poterit, negandi [...] verti posse, per carnem? Caro autem ea quae verè fuerit, jamdudum indicatum est. 3. Monemus etiam [...] in Theologicis nunquam usurpari, nunquam referri posse, nisi de conditione alicujus 20 personae. 4. Addimus, esse & eandem [...] rationem, quatenus semper (& plus vicies Spiritus eo Tempore in N. T. usus est) usurpatur de objecto Spectabili. 5. Quid quòd & hic ipse sese ea in parte ex inopinato subruat, Etenim, nisi ad Personae suppositionem feratur, cùm [...] vertat, omnes crediderunt ei, turpem Apostolo [...] infert, nihil aliud & in hoc dicenti, quàm quod in [...] supponitur ab ipso priùs dixisse, ab omnibus pro vera agnita est. 6. Denique si [...] id solum designet, quòd insigni modo, atque 30 cum gloria recepta sit, doceat, qua in re differat à jam proximè dicto, [...]; Vúltne enim, Euangelium universalem quidem per orbem fidem in principio sortitum esse, Sed non nisi post tempus aliquod meruisse gloriam? 7. Ut nihil nunc adsuamus, de Catechresi hac in praegrandi Theologo verè puerili, quae neque [...], neque [...] rationem aliquam in [...] [Page 71] observare novit, Recipíque id dicit cum vulgo, quod non aliter quàm accipi, seu admitti, intelligendum in eo est.
12. Sed pudet toedétque me difficilium harum, quas in rem Religionis, [...], quod aiunt, introducit, ineptiarum. Summa igitur haec esto; Quod voluntati Dei de servandis hominibus, ex hoc Textu, per accommodationem quandam, paraphrasticè adscribere satagit, vehementer non rejicimus; Habent enim singula 10 suo modo verum in se sensum, licèt frigidè satìs, segnitérque ab eo explicata sint. Verùm quòd somnia jam sua pro primitivo, & genuino ipso sensu verborum Apostoli venditare velit, Mysteriúmque pietatis, quod singulari modo Paulus ibi elucidat, mysterium tamen indè per tot secula remansisse credendum sit, donec Hieronymus à Moscorow cum suis Magistris in scenam prodierit, & suam mentem (heu! parùm eminentem) pro Paulina voluerit jusserit haberi, jam hoc omnem non Impietatem solùm, sed & stoliditatem superat. Nisi iidem Autores 20 nunc esse nobis velint, ut haec, quam subornant, voluntas Dei, essentialiter tamen dici intelligatur. Eo enim in sensu haud illubenter admissuri sumus, quicquid in Deo est, seu Intellectus appelletur, seu Voluntas, ipse Deus ut sit, próque ipso Deo habeatur: neque quicquam obstabit, quin Christus Dei filius, ab Angelorum choro, cùm nasceretur, [...] proclamatus, Luc. 2.14. áque Paulo, Dei potentia, & sapientia dictus, 1 Cor. 1.24. itidem & voluntas Dei jam ex istis, (si quid opus sit eâ variatione) audiat. Uno igitur verbo ut rem omnem ex pediamus; 30 Paulus dixit, Deus manifestatus est. Catechista dicit, voluntas Dei. Respondeat ergò, voluntas haec, quam dicit, Deus ipse est, nécne? Esse si dicat, satìs est nobis. Ipse videat, Justissimam causam variationis suae afferre ut possit, C. R. p. 3. nè cum servo nequam ex ore suo damnetur, Luc. 19.22. Quòd si non patiatur, Deus ut sit, caveat fibi inter caetera & à crimine Idololatrico; Deum enim è Textu sciens prudénsque depulit, [Page 72] & loco Dei suffecit, quod (ut ipse gloriatur) non est Deus.
SECT. VII.
1. Aerianum Scelus. Presbyteri Episcopos pellunt ex Ecclesia.
2. Contra Socininam Blasphemiam 8 Corollaria.
3. A Posse ad Esse, non sequi Argumentum. 10
4. Sanguinem Christi ut velint dici sanguinem Dei Patris.
5. Petitio Principii quàm familiaris sit Barjesuitae!
6. Quod in Propheta est Metonymia atque Metaphora, in Paulo Tropus non est.
7. Ex eadem causa idem Effectus. Absurdo Uno dat [...] caetera sequentur.
8. Post Gloriam, Quid. Propheta Deum introducere solent in sua persona loquentem.
9. Dominus exercituum, & Pater, & Filius. Christus, ut 20 Deus, misit, ut Homo, missus est.
10. Oculus ejus, Proverbialiter, pro Oculo Cujuspiam. Pupilla Oculi, Pars tenerrima. Adagia saepe concisa sunt.
11. Per [...] dicuntur de Deo, quae Hominis sunt.
12. Ejus, & Propriè suus, ut differant. Deus Pater nequit dici habere Proprium sanguinem; De Christo dicitur.
13. Quòd Christi [...] sit dictum, est Argumentum Incarnationis. Nulla Conjunctio potest transferre [...]. 30
14. Non placet iis, Ecclesiae Dei Acquisitionē & Redemtionem fieri per satisfactionem è sanguine Christi.
15. Quis finis fuerit fusionis Christi Sanguinis.
PAraenesis illa, quâ Apostolus usus est, quando Asiaticis Episcopis extremùm valedixit, [...], Act. 20.28. monitio [...] [Page 73] non erat, aut cunis illis Ecclesiae solùm data, atque cum eorum personis terminanda, sed in omnem aetatem, universum ordinem, functionémque eorum respiciebat. Habuit igitur semper suum in Ecclesia Christi locum, & an ullâ unquam aetate majorem, quàm sequiore hoc aevo hodiéque obtinuit, equidem nescio. Ut Gregi quidem toti caverent, [...], nunquam non inculcandum erat, propter Haeresium, Schismatúmque, per fraudem Satanae subindè pullulantium, contagionem. Verùm 10 praeter illam pestem, sibi cum gregibus suis communem, quòd & sibimet ipsis speciatim cavendum esse Paulus monuerit, [...] Sero huic seculo potissimùm paratam fuisse eam praemonitionem quis nunc non videt? Aetas enim nunc agitur, in qua revocato ab inferis Aëriano furore, factâque cum ipsius gregis Christi parte insana conjuratione, bella, horrida bella indicuntur ipsi SSpiritui, quòd Episcopos in Ecclesia Dei collocârit; pérque mille jam perjuria, latrocinia, homicidia, sub Sacrae Caussae praetextu, sanctificata, eò per Scoticanam 20 factionem perventum est, ut vel Christi summis ingratiis, (sed Christi, si placet, caussâ; Christi enim nomen continuo boatu vehementer resonare loca omnia docent, qui re tamen verâ neminem Christum agnoscunt, praeter semetipsos:) Episcopos ex Ecclesia Christi aeternùm exulare jusserint. Ecclesiam igitur nunc hii homines venditant, non in qua SSpiritus tam parùm providè Rectores posuerat Episcopos, sed in quam (quod longè praecellentius est, & Christo dignius) ipsi sese intruserunt pro Episcopis; Perquisitam & hanc quoque per sanguinem, non quidem 30 Christi ipsius, Deóque, sed Christorum tamen, Sanctorúmque, & Deo hujus seculi; cui & nomen quoque (praeierunt enim & ad hoc piissimi Nomenclatores Scoti) inditum est, Regnum Jesu Christi. Verùm abstinebimus; sparsim enim jam saepéque in hiis Anamerycismis tactum est, quod de novitia hac pietate, ex variis Scripturae locis, monendum habuimus.
2. Quòd nunc verò ad hanc Paraenesin delati simus, [Page 74] alterius animadversionis caussâ factum est. Observamus enim ità SSpiritui visum fuisse Paulinam hanc monitionem efformare, ut vel ex verbis ejusdem & alteri quoque impiissimae sententiae nostro jam aevo, plus quàm prioribus, atque longè immaniùs grassanti, & naturam humanam cum Divina in Persona Christi conjunctam esse abneganti, validissimè occurri possit. Sic enim pergit Apostolus, [...]. O praeclaram igitur hanc sententiam, atque Divinorum sensuum 10 ad miraculum divitem! Nam primo statim intuitu, Corollaria non pauca exinde nata cuivis enumerare est. 1. Esse in terris Ecclesiam, Unam, Sanctam, Catholicam, Apostolicam. 2. Ecclesiam hanc qui habere dicendus est, Deum esse. 3. Qui administrat hanc Ecclesiam, esse SSpiritum. 4. SSpiritum per Episcopos suos eam ab initio administrare, regere, pascere. 5. Qui acquisivit Ecclesiam hanc, eundem & Deum esse. 6. Sed & Sanguinem proprium habere Deum hunc. 7. Per sanguinem suum acquisivisse Deum hanc Ecclesiam. 8. Sanguinem, 20 quo Ecclesia acquisita est, esse proprium sanguinem ipsius Dei. Possunt & alia ex hoc fonte hauriri; sed haec [...] sunt, spontéque suâ se nobis offerunt.
3. Jam in hanc arenam igitur provocemus denuò necesse est, blasphemum caput, [...] illum [...] & [...], Barjesuitarum, Polonicum Catechistam. Ille enim ad haec, quid? Respondet, nomen Dei hoc loco non referri ad Christum necessariò, C. R. p. 69. Non necessariò autem? Quòd si vel contingenter, verè modò, referri ad Christum possit, ipsis necessariò pereundum erit; 30 tum enim contingit, (velint nolint ipsi) Christum ab aeterno Deum fuisse. Verùm non pugnabimus de verbis illius; accipiemus quod dicit, ex ipsius sensu; non posse ex hoc loco probari Christum esse Deum: nullam enim necessitatem esse, ut hoc nomen, Dei, de Christo à Paulo dici intelligatur, C. R. p. 69. Quid ità verò, scelus? Ad ipsum [...]nim Deum Patrem referri posse. Referri posse quid? Annon [Page 75] suppositum quaestionis ipse jam fecerat, nomen Dei? Certé. Atque ergò Seraphicus Doctor non veretur nunc adserere, Nomen Dei referri posse ad ipsum Deum Patrem. O subtile atque stupendum acumen! Jam omne punctum tulisset, addidisset modò, quoniam nos in Polonia ità volumus. Sed tamen sciscitari licebit, Quorsum nobis hoc Posse ejus? De natura enim [...] est; Quod potest esse, posse & non esse. Poterítne ergò per illum & non referri ad Deum Patrem nomen 10 dei? Potest fortassean & hoc in Theologia Barjesuitica admitti. Sed quod nunc [...] est, hoc ex eo audiamus. Quomodo potest id, quod à Paulo hoc in loco dicitur de Deo, ad Deum Patrem referri? Dicitur enim quòd Deus acquisivit Ecclesiam: Deúsne Pater est Acquisitor, aut Redemptor fidelium? Dicitur etiam, quòd proprio sanguine acquisivit eam: Deúsne Pater proprium sanguinem aut habet, aut solvit alteri?
4. Profectò aliquà jam cogendus est, ut habeat, potiùs quàm ut Barjesuitae cogantur ad Christum se recipere, 20 eúmque pro Deo isto agnoscere. Videte ergò, quibus nervis conficere se rem hanc Catechista speret, Sanguinem enim eum, quem Christus fudit, Apostolus vocat sanguinem Dei Patris, C.R. p. 70. Ain verò? Quem Christus fudit? Optimè habet. Et ille sanguis est sanguis Dei Patris? Scilicet. Subolet ergò nunc, cur hii, tam jurati in Christum sint, illiúsque Divinitatem tam cupidè ei interimant, quia illum fudisse credunt sanguinem Dei Patris sui: Meram igitur vindictam moliuntur, putà quibus datum est, (sed ex quo oraculo, non dicunt,) ut ipsi sint ultores 30 sanguinis Dei. Jus quidem illud sanguinis ulciscendi in Lege vetere dabatur maximè propinquo, Num. 35.21. atque ipsos Dei Patris cognatissimos esse, eccui jam, vel ob hoc, licebit dubitare? Igitur, qui sanguinem, quem Christus fudit, vocari à Paulo volunt Sanguinem Dei Patris, quin & Paulo dicam hanc inscribunt, quòd non sit istud clarè prolocutus, cúmque [...] mentionem in Scriptis suis tam familiariter, (plus quàm vicies [Page 76] enim in Epistolis ejus occurrit,) facere solitus sit, hoc in loco, (in tanti momenti re, ne disperdantur pii Barjesuitae,) quòd oblitus sit officii sui? An verò Barjesuitica revera haec audacia est, Pauli mentem turpissimè mentita? Nobísque jam satìs, supérque erit, fortiter negare, quod illi impudenter aiunt. Aiunt illi, Paulum ibi sanguinem, quem Christus fudit, vocare Sanguinem Dei Patris. Largiuntur igitur nobis, quod nos cum Paulo sanctissimè adserimus, sanguinem eum, per quem acquisita est Ecclesia Dei, esse Christi sanguinem. Nos igitur hoc contenti, 10 non modò negamus iis, sed & ejuramus etiam, atque abominamur adsumentum, quod illi stolidissimè adnectunt, Paulum vocare eum sanguinem sanguinem Dei Patris; jubemúsque ut prodigiosam adfirmationem, si respui, atque explodi nè velint, probatione velint aliquâ, modò possint, communire.
5. At cui frons & fides indè à principio periere, ut ille probatione unquam videatur destitui? Probat igitur sine mora, magnificé. Paulus enim sanguinem à Christo fusum vocat sanguinem Dei Patris, eo genere loquendi, & eam 20 ob caussam, quo genere loquendi, & quā ob caussam Propheta ait, eum, qui tangit populum Dei, tangere pupillam oculi Dei ipsius, C.R. p. 70. Ex quo genere probandi, & quam ob caussam nos jam ei in os regerimus, probationem ejus non solùm in genere frivolam esse, & albis dentibus ridendam, sed speciatim etiam esse, (ligonem enim ligonem fas est dicere) meram petitionem principii. Erat enim jam [...], (éque sua ipsius institutione prognatum erat,) An Paulus ità dixerit. Hoc jam illi cùm probandum sit, facetissimum caput pro concesso sumit Paulum 30 ità dicere, atque id tantùm allaborat, ut vervecibus suis persuadeat, Quo in genere, & Quam ob caussam Paulus sic loqui poterat. Vah! Potuisse dicere, atque dixisse, quantum immane discrepant? Tali autem in argumento, alterum pro altero supponere, quibus oportet, ( [...]bilis, dicam? an certè) scuticis, excipi? Veruntamen ut dicis caussâ & hanc mis [...]llo Sophistae imposturam condonemus, [Page 77] camus sultis jam ad Prophetam, quem ipse laudat in suum praesidium, spectemúsque, An candidiùs quicquam cum eo, an pari planè fraude, quâ & cum Paulo, egerit. Prophetae autem verba haec agnoscimus, Tangens vos, tangens pupillam [...], oculi ejus, Zach. 2.8. Sed quonam Antecedente gaudeat Relativum illud Ejus, hoc jam nobis restabit breviter exquirendum.
6. Barjesuitam audivimus. Ille dum reddat pupillam oculi Dei ipsius, id agit, Ut si Deus Pater oculum, 10 aut pupillam ex alio habere dicatur, non minùs & sanguinem dici possit ex alio habere. Et Latinus quidem vulgaris, quasi ità de Deo Patre locum istum intelligi commonstrare velit, vertit, Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei. Sed tamen ad hoc exclamat Barjesuita noster, & nullus fert, ut verba ea Oculi mei legantur, sed Oculi ejus. Quid ità ve [...]ó? De Deo licèt dici ea velit, à Deo tamen nè dicantur, plurimum ipsius interest, utì mox indicabimus. Sed ad haec, quid Nos? Meminentes, quid Barjesuitae crepare visum fuit, Paulum de 20 sanguine Dei Patris, eodem in genere, in quo Propheta, atque eandem ob causam, ob quam Propheta de oculo Dei Patris, locutum esse, sequimur eum haut gravatè ad utrumque horum. Et in genere loquendi primùm, imposturam ejus alteram expandimus. Ipse enim Paulum ità locutum vult, ut duabus diversis personis, Christo, Deóque Patri, unum eundémque sanguinem attribuat. Hoccine verò in genere locutus est Propheta? Illéne eandem oculi pupill [...]m, Deo, & populo Dei adsignat? An verò populi caussam contentus est in genere agere, atque 30 interminatur cuicunque eorum tactioni, sive in oculo sit, sive in ore, sive in latere, sive in pede, & pupillam oculi ejus tangit Hostis, ubicunque eos tetigerit, h. e. quomodocunque eos vexaverit? Igitur alio omnino in genere Propheta loquitur, in alio Paulus: In Metonymico Propheta, atque Metaphorico, in figurato prorsus genere, Tropúmque merum redolente: Paulum verò figurâ omni vacare, ipse Barjesuita agnoscit, loqui enim eum de re [Page 78] verè praestita, de naturali Christi sanguine, realiter fuso. Sic quidem ipse; Sed addimus nos, quod ille altum dissimulat, loqui etiam de ingentis pretii sanguine, in terminis Justitiae, Deo Patri persoluti, pro redemtione eorum, quos in Ecclesiam suam coalescere volebat. Diversissimo igitur in genere dicuntur, quae à Paulo, & quae à Zacharia.
7. Diversam quoque ob caussam, & non ob eandem, istud quod locuti sunt, locuti videntur Propheta, atque Apostolus. Ait enim ipse Barjesuita, In caussa cur Christi sanguis sanguis ipsius Dei Patris à Paulo vocetur, esse summā 10 conjunctionem, quae est inter Deum Patrem, & Christum. C. R. pag. 70. Eadémne verò conjunctio erat inter Deum Patrem & Israelitas? Summóne in gradu connectebatur & populus ille cum Deo? Si neget, neget Eandem ob caussam ista dici: Si adfirmet, implicat: summum enim in Christo esse nequibat, quod ille commune habebat cum omni populo. Doceat nos etiam eadem è caussa cur non idem effectus sequitur? Oedipum se praestet nobis, atque aenigma hoc explicet: Nam si conjunctio (ut ait) caussa erat; Minor autem inter Deum populúmque 20 erat conjunctio, quàm inter Christum, Deúmque, unde tamen, vice versâ, effectus major ibi ex parte populi, quàm heic, ex parte Christi? Sanguis enim Christi est, sed ex conjunctione cum Deo Patre nihil sanguini Christi accrescit, sed tantùm & Dei Patris sanguis esse dicitur ibi apud Paulum: Idem igitur sanguis eadem in sententia de utroque praedicatur. Apud Prophetam verò, Quilibet è populo est pars una, imò & quidlibet è quolibet, (vel capitis capillus igitur, ut Luc. 21.18.) & tamen si tangatur, tangitur non Deus solùm, sed & oculus atque 30 pupilla ipsius Dei Patris, si Barjesuitae credimus. Haeccine verò jam ei sunt eadem? & ob eandem caussam ista ab utroque dicuntur? Sed ità semper fieri amavit: Nam, Philosopho monente, Uno absurdo dato (Nihil autem absurdius est, quàm sanguinem Christi dici sanguinem Dei Patris:) caetera, rupto statim aggere, non tam sequuntur, quàm irruunt.
[Page 79]8. Frustrà igitur planissimè est hoc, quod in aliquem insulsissimi dicti de sanguine Dei Patris praetextum, è Propheta huc per oculum Dei accersitur. Sed porrò jam addimus, Haud esse accipiendum Prophetam, acsi de oculo Dei ipsius, quod Barjesuita hariolatur, istud dixerit. Sive enim, Deus ipse sit, sive Angelus Dei, qui ea verba proferat, Tangens vos, est tangens pupillam oculi, in idem penitus recidet. Catechista quidem contendit, quia est [...] Oculi ejus, necesse igitur esse, ut dictum illud referatur,, 10 non ad Dominum Exercituum, sed ad Legatum ejus, C. R. pag. 63. Verùm perquam tenuis est ista ratio, veríque ponderis consequentiam non habet. Verba enim Prophetae sic se habent, Quia sic dicit Dominus Exercituum, post gloriam (subaudi, in me collatam, aut aliquid simile: Nam eo in sensu & David eâdem phrasi usus videtur, Psal. 73.23. ideóque à Graecis ibi redditur, non [...], post gloriam, sed [...], cum gloria) misit me ad gentes spoliantes vos; Quia tangens vos, est tangens pupillam oculi ejus. Et hoc quidem Latinus, 20 ut antè monui, cùm praesumeret esse dictum ab ipso Deo. ob id reddidit, pupillam oculi mei. Barjesuita contrà, cùm in Hebraeo sit oculi ejus, laetus, lubénsque hoc arripit, & exinde toto opere contendit, esse dictum à Legato solùm Dei, qui jam cum Zacharia, alióque Angelo colloqui coeperat, ver. 4. Et verum quidem est, quod uterque dicunt. Est Legati hujus dictum, ut Catechista urget: est & Dei ipsius, ut à Latino supponitur. Quòd verò negativè à Barjesuita urgeatur, necesse esse non referri ad Dominum Exercituum, sed ad Legatum ejus, necessarium 30 quidem est hoc ad ipsius caussam, sed falsissimum omnino in se est, atque à mente SSpiritûs alienissimum. Qui loquitur enim, Legatus ille est, sed & Deum quoque loquentem illa citat, & quod in Prophetis familiarissimum est, (paret per Mosem, in mandatis ad Pharaonem, pérque Samuelem, & caeteros deincipes Prophetas:) quid Deus ipse dici volebat, non suis ipsius ille, sed Dei à verbis, atque in Persona Dei sic [Page 80] exprimit, ut non alius, quàam Deus ipse loqui [...] diatur.
9. Apud Zachariam igitur, qui dicit, Misit me, idem ille revera est qui & longè antea eâdem locutione usus, dixit, [...] misit me, Esa. 60.1. neque igitur, ad Christum Dominum, Esaiae verba ea ad se applicantem, Luc. 4.28. ab Orthodoxis torqueri dicendum est (quod Barjesuitae impurum convitium est, C. R. pag. 62.) sed, quod verba ipsa loquuntur, Christi ipsius, Legato utcunque recitante, in sua Persona effatum est; Ille se missum 10 esse ad Gentes eas profitetur. Quanquam igitur non sine risu suo, sannâque excipiendum ille censeat, quod nos arbitremur, dici ibi Dominum Exercituum missum esse à Domino Exercituum, C. R. pag. 63. Sciat tamen oportet, Arbitrii nostri rem non esse, sed dictaminis ipsius Divini; ipsum igitur SSpiritum ille, non Orthodoxos, [...], Joh. 3.10. Ità enim à SSpiritu [...] in ore Legati ejus, dicitur, Sic dicit Dominus Exercituum, post gloriam misit me. Qui misit igitur Dominus Exercituum erat; Dominus 20 quoque Exercituum, qui missus est: Idem ille, ex Natura sua Divina, Dominus▪ D [...]úsque, Deus Filius, quoad Naturam humanam, quam hypostaticè sibi conjunxerat in utero B. Virginis, missus in mundum, ipso se hoc profitente, dicitur: Ut jam, nè rideant porrò Barjesuitae, sed frendeant, intabescántque, aeternúmque invidentibus rumpantur ut ilia.
10. Vocabulum autem, [...], quòd urgeatur, cavillatio hominis an sit, an mera hallucinatio, nolo temere statuere. Verùm istud statuo, dictum prophetae, Christum 30 Dominum Exercituum dicere, Dominum Exercituum Deum Patrem, misisse eum ad gentes populi sui expilatrices, Quia tangentes populum suum, erant tangentes pupillam oculi ejus, si sobriè sapere velimus sanctámque Criticen colere, difficile nihil in se habere. Neque enim ad Dominum Exercituum in alterutra Persona, (non ad Deum Filium, non ad Deum Patrem) refertur [Page 81] istud, oculos ejus, sed proverbialiter tantùm ab ipso usurpatur, ex usu Hebraeorum satìs familiari, ut quod homini in summo pretio est, & nequid detrimenti capiat, omni curâ atque teneritudine custoditum semper est, & custodiendum, Pupilla oculi ejus, audiat. Pro more igitur Adagiorum, in quibus saepe vocabulum unum alterúmque sufficit, & notissima res per phrasin concisam compendiosè efferri solet, Paroemiae hujus Divinae, si rectè explicare velimus, sensus est, Tangentes populum Dei, tam 10 esse Deo invisos, ac homini cuipiam, atque oculos habenti, infensus infestúsque est, qui tangit pupillam oculi ejus. Neque ego ex meipso hoc, aut meôpte cerebro, sed ex usu Sacro, dico. Habeo enim Exemplum Senum, qui hac ipsa in phrasi, ubi & vocabulum est [...], Deut. 32.10. pronomen tamen affixum de industria supprimunt, & propter rationem istam Proverbialem non aliter reddunt, quàm [...], i. ut natura hominem docet custodire pupillam oculi. Quòd si Senum Autoritas, in suae ipsorum linguae explicatione, 20 usúque, minor cuipiam sit, eccum, qui satìs supérque erit: Davidis enim est illud, [...], Psal. 17.8. Pro mente, moréque Adagiorum omittit & ille pronomen, &, quia Deum ipsum alloquitur, nihil aliud ait, quàm [...], & non dicit [...]. Quod tamen, ubi ad hominem sermo est, affigi interdum reperiemus, ut, [...], Thren. 2.18. interdum tamen & sileri, ut, [...], Ecclus. 17.22.
11. Explicato autem jam prophetâ, oculóque ejus 30 à Festucis, h. e. loco ipso à captionibus Barjesuiticis vindicato, Christíque Divinitate, & Personâ Dei Fil [...]i ex iisdem verbis abunde expositâ, redeundum nobis nunc est ad locum Apostoli, de sanguine Dei. Atque Christi ipsius quòd sanguis ille revera sit, indicavimus, Barjesuitam non posse negare: Sed quia negandum à Principio susceperat. Christum verum, aeternúmque Deum esse, Suadere igitur velle, ut Dei sanguis ab Apostolo dictus, [Page 82] pro sanguine Dei Patris ab illo intendatur. Colore autem ad id eo usum fuisse ostendimus, quia eo in genere, & eam ob caussam (ut ineptè declamitat) reperisse se apud Prophetam sperabat, De Deo dici oculum ejus. Istud verò quàm infeliciter ei, ínque summam execrandae suae caussae ruinam, ab eo productum sit, alii jam judicent. Veruntamen cùm in V. Test. frequens illa Allegoria sit, & non oculus solùm, sed & Manus, Pes, Caput, Cor, alia membra, Deo quasi per [...] ex vulgari figura attribuantur, benignè cum eo agemus, neque à 10 beneficio, quod sibi à Propheta pollicetur, si aliud nihil in contrarium occurrat, per nos excludetur. Esto igitur, Zachariam eo genere loquendi usum esse, De oculo Dei Patris. Quid tum postea? Ergóne & Paulus eodem usus est, De sanguine Dei Patris? Non sequi & hoc abunde monstravimus. Verùm in tam misella caussa, nè non nimiúm benevoli ei simus, vel & hoc quoque transilire, (Argumentum à Posse ad Esse; Quod nè pueri quidem Dialecticorum ferent.) non abnuemus. Sed nec sic ei res succedet tamen. Ejusmodi enim verba 20 Apostoli sunt, ut nè possint quidem, ad id, quod è Propheta, (sed frustrà,) sperabatur, per fas accommodari.
12. Supposito enim Zachariam de Deo Patre Oculum ejus dicere; Hoc tamen nequit esse id, quod jam de Deo Apostolus dicit; Paulus enim non dicit Sanguinem ejus. Dicit quidem, [...]. Dicimus & nos ex eo, Deum acquisivisse Ecclesiam per proprium suum sanguinem. Nescítne verò mirabilis Catechista distinguere, inter sanguinem ejus, atque sanguinem proprium? At nos 30 pernegamus ei, posse ex aliquo praetextu fieri, ut Deus Pater dicatur habere [...]. Quod ubicunque dicitur, de Christo Homine-Deo solo, in sua ipsius persona, intelligitur, ut Heb. 9.12. & 13.12. ideóque à Syro (nisi pessimè recolo) alicubi redditur, per sanguinem animae suae. Caussam quidem Barjesuita (sed Non-Caussam pro Caussa) praetendit, summam conjunctionem [Page 83] Christi cum Deo Patre: nos verò conjunctionem longè conjunctiorem, quam & Nycticoracis hujus oculi ferre non possunt, in natura Divina Humanáque hypostaticam unionem, agnoscimus; Neque nos tamen audemus, possumúsve proprio suo sanguine Deum Patrem sic aspergere. Quid enim? Si illius proprius sanguis dici possit, quia Christi sanguis erat, Quod re quidem verâ implicat, Annon per eandem rationem, & ex utero propriae Parentis suae nasci Deus ille Israelis, & pendere 10 in propria Cruce, & corpus proprium Dei Patris in proprio sepulchro exanime jacere, & ipse denique sibi proprius filius esse, (Christum enim Deus Pater [...] habere dicitur, Rom. 8.32.) dicetur?
13. Argumentum igitur nos fortissimum [...] Christi, atque duarum naturarum in eadem Persona unitarum, hinc astruimus; Perquisivit Ecclesiam Deus (ait) per proprium sanguinem. Jam verò Perquirere est actus Personae; Deus naturam Divinam dicit; sanguis Humanam; Proprius autem additur, ad exclusionem 20 [...], Heb. 9.25. ut alienae opis non fuisse, neque alio quocunque sacrificio, praeterquam sui ipsius stetisse sciamus Ecclesiae Christi acquisitionem. Aliter igitur si Barjesuitae lubeat interpretari [...], ut quod unius Personae est, sub alicujus Conjunctionis colore, alterius tamen personae jure habeatur, idem & Matribus, atque uxoribus in grege suo Autor esto, modò de conjunctissima cum maritis suis parte cavere sibi velint, operámque dare satìs incestuosis libidinibus, ut confidant se tamen mandatum Dei, prout sibi ab Apostolis injunctum 30 est, [...], 1 Cor. 7.2. & [...], Eph. 5.22, & 1 Pet. 3.1. optimè perimplere, atque ex Barjesuiticae Religionis novo jure, per legem summae Conjunctionis, propriis tamen viris suis se semper uti.
14. Nec dum absolvere licet hanc Sectionem. Adsumentum enim ipse sibi hoc facit, Neque verò praetereundum est silentio, quòd in Editione Syriaca loco Dei [Page 84] legatur Christi, C. R. pag. 70. Quod in purae igitur Syrorum fidei encomium cedat, Filii Divinitatem semper agnostentium, Christúmque, & Deum pro eodem habentium, in immortale verò Barjesuitarum Stigma, qui Christi Ecclesiam aliquam, (Absit verò, ut de aliqua, praeter suam ipsorum loquantur,) esse volunt, & non Dei. Verùm quid si nos jam ipsius adsumento usi, sic tandem finire optemus? Neque verò praetereundum est silentio, quòd versipelle hoc animal Catechisticum neque eo genere loquendi utatur, neque eam ob caussam, quo genere 10 loquendi, & quam ob caussam, Apostolus usus est, quem ille tamen tantopere jam vexavit. Pauli enim sententia est, Dei Ecclesiam esse, quia Christus eam ob caussam sanguinem suum fudit, ut per eum acquirere sibi Ecclesiam posset. Porrò etiam, quo in genere acquisitionem istam intellexerit, eosdem postea per Epistolam commonefacit, ubi [...] cum eadem consociat, [...], Eph. 1.14. Acquisitionem igitur eam vult, quae per redemtionem facta est è Christi sanguine. At verò de Acquisitione déve Redemtione, 20 altum heic in Catechista, Caussam quantumlibet crepante, silentium. Quid caussae sit, rogitas? Odit enim, & abnegat scelestus illam causs [...]m. Adeatur Capitulum ejus Octavum de Prophetico Christi munere, clarúmque erit infaustos hosce mag [...]stros Redemtionem omnem per Christum abominari, quódque ille morte suâ salutem nobis aeternam meritus fuerit, aut per sanguinem suum pro peccatis nostris satisfecerit justitiae Dei, pro fallacia & mend [...]cio habere. Istud igitur est, quòd ad insignem hunc locum Paulinum De Ecclesia Dei proprio 30 suo sanguine acquisita, nihil jam ex isto, (loci tamen Expositorem se faciente,) audire sit, sed tantùm quòd Christus sanguinem fudit, & denuò, (sed in genere, & perquam dolosè) quòd pro nobis fusus ille sit; & te [...]tiò, quòd sanguis in eum finem (sed quem eum, aut qualem, non dicit,) fusus, ipsius Dei sanguis jure vocari potest. De Ecclesia verò Dei, de Acquisitione Ecclesiae per istum [Page 85] Sanguinem, (non obstante jam ridiculo strepitu ejus, De eo genere loquendi, & eam ob causam, quo genere loquendi, & quam ob causam Paulus dixit,) nè [...] quidem.
15. Tumultuatur certè ea in parte, & inter eundum spargit arenam Bos, ut aliquid videatur dicere; sed id solùm agit miser, ut majores offundat tenebras. Dicto enim Conjunctionem inter Deum Patrem, & Christum in Causa esse, cur Christi sanguis, sanguis ipsius 10 Dei Patris dicatur, Cat. Rac. p. 70. continuò subjungit, Praesertim si quis expendat, quatenus is est pro nobis fusu [...]. Praesertim? & Quatenus? Quid sibi volunt haec? Si aliquem heic sensum habeant, hunc esse oportet, Manifestum fore, sanguinem eum optima de ratione Sanguinem Patris dici, si hoc expendatur. Optimè habet; Proponat igitur rationem, ut expendamus. Etenim (ait) Christus est agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Certissimè est, Baptistâ sic indicante, Joh. 1.29. Sed quid indé? Ergóne, quo jure Deus Pater Agnum habere, à Baptista dicatur, 20 eodem & Sanguinem habere, à Paulo dicendus est? Expectabamus certè hanc illationem à Barjesuita, quidlibet è quolibet inferente, ubi fraudi locum esse viderit. Quod tamen & nos illi nulli negabimus. Agnum Deus Pater habet, sed tamen ipse non est Agnus; paríque respectu habeat & Sanguinem, sed ipsius tamen non erit sanguis, scilicet non [...]. Deflectit verò heic Proteus, & quasi de Caussa jam aliter dicturus, sic elabitur, Unde sanguis in eum finem fusus, ipsius Dei sanguis jure vocari potest. 30 Jam Unde hoc, est Ergò, ideóque à fine fusionis peti nunc videtur conclusio ejus. Sed quae est ista, non Consequentia, sed Confusio? Aut è tam variorum terminorum coacervatione quî concludi poterit? Sanguis igitur in eum finem fusus, (Quem ille neque Meritorium, neque Satisfactorium, neque Redemtorium esse patitur, neque pretii, aut virtutis acquisitivae aliquid in se habere; sed vapido sub pectore vulpes, Quo in genere [Page 86] finium esse sinet, astutè servat:) Dei Patris Sanguis quo jure vocari potest? Quin igitur legem laudat nobis? quin exponit jus? Sed insulso Juris Coctori satìs fuit inter suos ità dicere, atque è Scena ea exiit; Atque eat per me, quò dignus est.
SECT. VIII.
1. Pontificatus Christi probatur sub Ellipsi. Legalia in 10 Tabernaculo erant umbra Coelestium.
2. Ellipseων atque Supplementorum Periculum, atque Lex.
3. [...] est Illativum, Ut probet, quod antè dictum est. A Majore duplex Argumentum.
4. In Textu Sacro habenda semper est ratio Consequentiae. Tutissimum Supplementum Ellipseωs est repetendo quid ex antedictis.
5. Participium Praesens Verbi Substantivi designat Rei naturam. Esse Sacerdotis. Fraus Barjesuitica contra Sacerdotale munus Christi. 20
6. Nostra Dialectus Adjectivum non fert sine Substantivo.
NEque animus mihi nunc est, neque opus certè, ut recitem, quàm variè ab aliis exponantur illa verba Apostoli, [...], Hebr. 8.4. Ex ipsis igitur autoribus ea petantur per me, quorum ego sententias utcunque meminerim, verba tamen non teneo. Verùm semper quidem miratus sum, à genuino sensu loci tantopere eos deflexisse; Quem (nisi nimiùm caecutio) ex 30 Elleipseως (Sacro textui, & praesertim Paulino, perquam familiaris,) proclivi, atque necessaria suppletione, non minore poterant cum facilitate, quàm veritate, atque voluptate, eruisse. Sic enim se res habet. Esse Christum, Apostolum, atque Pontificem Professionis nostrae, jam antè praemisit, Heb. 3.1. Pontificem nobis fidelem in omnibus, quae apud Deum pro nobis agenda sunt, Heb. 2.17. Ab [Page 87] aeterno quidem ità factum à Deo, Heb. 5.5. (ex eadem ratione, quâ & Agnus erat occisus ab origine mundi, Apoc. 13.8.) atque ex corpore, quod Deus ei aptârat, paratum, Heb. 10.5. ex iis, quae in corpore eo passus est, edoctum, Heb. 5.8. atque ex adscensione denique in coelos commodè jam dispositum, 4.14. ad opus suum Archieraticum pro nobis ibi apud Thronum gratiae: Q [...]ódnam verò opus illud? A pari conditione terrena petendum est huic Quaesito responsum. Cultus enim ille, qui tum vigebat, 10 terrestris, Deo ipso ità instituente in populo suo, erat figura, & umbra Coelestium, Heb. 8.5. Igitur cùm in terris Pontifex omnis ad offerendum pro populo institutus fuerit, Heb. 5.1. Multò jam magìs est ista conditio Pontificis nostri in Coelestibus: Oportet igitur ut & Christus in Coelis nunc habeat, quod offerat. Et disertè quidem hoc ab Apostolo concluditur, [...], Heb. 8.3. Apostolus enim per Demonstrativum istud, [...], designat Jesum Christum ad 20 Dextram Throni Majestatis Divinae in carne nostra jam sedentem, v. 1. Atque pro Pontifice nostro sese gerentem in eo Tabernaculo, ver. 2. fieríque non posse, ait, quin Oblationem semper ille ibi habeat, Deo ex Archieratica sua functione praesentandam, in populi sui gratiam.
2. Huic autem dicto, quod proximè subjungat, Si in terris esset, nè Sacerdos quidem esset; hoc ego nunc, nè non cohaereat, [...] ab eo dictum esse adsero, supplendúmque esse id, quod subintelligitur, repetendo 30 [...], (Quae tutissima omnium in supplementis via est,) id quod antecessit, sic, Si in terris esset, nè Sacerdos quidem esset, nisi haberet quod offerret. Non ferent me, opinor, qui aliter hactenus interpretati hoc sunt, atque (ut suum quisque sensum defendant,) exclamabunt, Periculosam nimis esse licentiam cuilibet quidlibet pro suo arbitrio introducendi in Textum Sacrum, sub praetextu elleipseωn. Quibus ego me certè suffragatorem [Page 88] acerrimum do, rémque periculosissimae aleae plenam esse denuntio, non audendam quidem à quoquam, neque à nobis unquam admittendam, nisi sub gemina conditione Sanctissima. Prima est, ubi, ni fiat supplementum, integer, sanúsque sensus à verbis abesse videatur: Altera, ubi non Textus solùm supplemento egere, sed & Contextus, scopúsque loci illud ipsum supplementum exigere: Quod & ex ipso contextu si accersatur, eò erit ab omni periculo immunius. Exclusissimum igitur ab hoc loco si me esse jam reponant, Quoniam 10 verba haec per se satìs perspicua sunt, nullámque ex nobis opem desyderant, ut re [...]tè, faciléque intelligantur, Nè sic quidem (bona cum bonorum venia) possum repelli. Habeo quidem nunc prae oculis Sophistam omnium [...], qui de verbis hiisce Pauli ità definivit, Apertè scriptor iste Divinus testatur, Christum, si in terris esset, nè Sacerdotem quidem futurum. Neque expectare possum, quin & ab aliis, viris melioris fidei atque eruditionis, qui mecum nondum sentiunt, satìs per se aperta esse Apostoli verba censeantur, 20 neque ergò supplemento alicui dandum esse heic locum, ut, cùm dicat, Si in terris esset, cognoscamus, quid in eo voluerit.
3. Ut fidem igitur meam liberem, jam necesse est. Brevis autem responsio est. Non sunt (inquam) ea Apostoli verba; Si in terris esset, nè Sacerdos quidem esset; Sed quod Paulus dicit, est, Si enim in terris esset, nè Sacerdos quidem esset: Haec verò duo immane quantum differunt! Enimvero, [...], atque [...], quoad loci expositionem, jam toto coelo distant. Est enim [...] particula 30 Rationalis, antecedentis adsertionis illativa. Atque hinc ista obscuritas. Dixerat, Necesse est, Christum habere, quod offerat. Quid ità verò, ô bone Paule? Si enim, ait, Hem! reddit rationem; certè geminam consociat in una ratione rationem. Argumentum scilicet ei instituitur à Majore, & planè bicorne est. In terris quidem Sacerdos non esset, ait; atque Assumtio est, [Page 89] Multò magìs non erit in Coelis: Sunt enim Terrestria hoc in genere tantùm imago & umbra Coelestium, v. 5. Illud igitur est primum. Dein, Nè Sacerdos quidem esset, ait; Assume, Multò minùs, Pontifex summus erit: Illud est alterum. Proferantur verò jam in medium (sicui sit opportunitas & animus) aliorum interpretationes, atque in promtu heic est mihi quod adversùs fingulas objiciam. Simplici huic dicto nihil allaboro; adpono tantùm quod Apostolus adponit, [...] quae [...]óque, 10 Quae jam consequentia? Quae Illatio? Profectò planè nulla erit ex eorum interpretamentis. Necesse esse, ut Christus jam in Coelis aliquid habeat, quod offerat, Quia si in terra esset, nè Sacerdos quidem esset; Si simpliciter, atque [...], sumatur, non magìs sequitur quàm si ego nunc dixero, Necesse esse, ut Christus jam in coelis pro Hostia ipsa, seu Agno Dei, habeatur, Quia si in terra esset, nè sacerdos quidem esset. Quod quomodo sequatur nè ipsa Sphinx expediet.
4. Facit ergò, [...], ut ad hanc ellipsin pius Lector 20 animum advertat; facit ipsa consequentiae necessitas, ut repetatur, quod Paulus jam dixerat, atque ut indè extrahatur Illationis Apostolicae supplementum. Adsumentum ergò hominis cujusquam esse, cave dixeris; Neque enim ità haberi, sine contumelia, potest: Quod ex ipso SSpiritu fluere, atque è Divini Authoris breviloquentia enatum, suâ sponte se nobis, per caussativam eam particulam, & tam exertè exhibere, [...] Oportet, qui non videant. Atque hoc jam illud est, quod de contextûs ipsius, scopíque loci ratione, 30 in supplementis semper habenda, modò à me praemonitum est. Qua de, nequid in hoc ambigatur, hem & alteram mantissam. Dicto enim, [...] supple verò, [...]. addit, [...]. Istud autem Latinus vulgaris misere transtulit, cùm essent, qui offerrent secundum legem munera. Nostri autem nihilo infeliciùs, dicam? an paulò absurdiùs, [Page 90] Seeing that there are Priests, that offer gifts according to the Law. Igitur cùm & ipsi perspicerent, quàm inanis haec interpretatio non modò consequentiae omnis, sed & boni probíque sensûs erat, in margine adposuere, Seeing that they are Priests. Et paulò quidem rectiùs jam hoc: verùm si [...] cupiamus, ità sit, Seeing that Priests are they that offer gifts. Jámque manifesta est & ex hac parte argumenti Paulini consequentia: Dixerat, Christum in coelis, Pontifex cùm sit, habere, quod offerat. Quid i [...]á? Quia si in terra esset, nè Sacerdos esse 10 poss [...]t, nisi haberet, quod de lege offerret. Ecquis verò hoc jam negabit ei? Probatur; ídque ex ipsa natura, atque definitione Sacerdotis; Sacerdotes enim sunt, qui munera habent, & offerunt. Sequitur ergò jam ex hiis, Christus nè habeat, atque Sacerdos nè sit; Nè in terra quidem; Quantò magìs, nè in coelo? Non ex ordine Sacerdotum; Quantò magìs, non summus Pontifex?
5. Observare igitur est, participium Praesens verbi substantivi, Illativum (ut plurimùm) esse, reíque rationem 20 in se comprehendere; Ità, [...], Heb. 13.3. significat, Quia in Corpore estis, &, [...], 1 Thess. 5.8. est, quoniam nos diei sumus, &, [...], 2 Pet. 1.18. est, Quia eramus cum eo. Quantò magìs verò, cùm in Regimine absoluto ponitur, ut, [...], caussam ipsam rei designare intelligetur? Ait igitur, Sacerdos in terra non erit, (quantò minùs Pontifex in coelo?) nisi habeat, quod offerat; Quoniam de essentia Sacerdotis est, Oblatorem esse. Atque hae jam sunt Divinissimi hujus loci rectae, veréque Theologicae consecutiones; 30 Ad quarum explicationem eò ardentiùs impulsus sum, ex quo observo, illos Domini Jesu devotissimos (ô Deus!) Cultores, non dico, (praeterquam nomine,) sed re quidem verâ, Irrisores, atque Expoliatores, Barjesuitas, aliorum Doctorum virorum errore abusos, verba ista Pauli, ut nudè, simplicitérque dicta, accipientium, pro fundamento jam sibi habere, Christum, si in terris [Page 91] esset, nè Sacerdotem quidem futurum, C. R. p. 291. & p. 77. quò possint eum Sacerdotali suo officio, (quod vel in coelo quidem, per paralogismum ab intercessione mera, vel Benedictione Melchisedeciana, jam misere decurtant ei:) prorsùs expoliare, quantisper in terris erat. Igitur, nè cogantur concedere, vel Christo aliquid ex hypostatica naturarum unione (quam toti oderunt, & abominantur,) pretii, meritíve, vel nobis ex ipsius Spontanea passione Satisfactionis aut Redemtionis beneficium 10 aliquod accrevisse, perfrictâ jam fronte pernegant, vel Mortem ejus Sacrificium pro nobis fuisse, vel ipsum, antequam adscenderat in coelos à cruce, Pontificem nostrum omnino extitisse: Atque ex hoc intuitu, nè non aliquam semper fraudem immisceant; quod Paulus dixit, Si enim esset, ipsi convertunt, in, quamdiu enim erat in terra.
6. Sed quàm misere decollârit iis ex hoc loco spes omnis, arbitratu jam facile cuivis Nost [...]ûm erit, qui è praemissis probè perpenderit, istam esse loci veram 20 versionem, v. 3. For every high Priest is ordained, for to offer gifts and sacrifices: whereupon of necessity, this [high Priest] also is to have somewhat to offer. v. 4. For if he were on earth, he should not be a Priest, [unles he had.] Priests being those, that do offer gifts according to the Law. Ità verò, [...], reddendum esse censeo. Nam cùm ex necessitate Dialecti nostrae non possit sine substantivo suo exprimi, praestabilius multò est, ut, this high Priest, legatur à nobis, quàm (ut nunc legitur,) this man. In hac enim hypothesi, 30 illud proximius est, istud est remotius, nimísque genericum.
SECT. IX.
1. Articulus unicus praefixus Duobus Attributis, argumento est, ea de Uno eodémque Subjecto accipi debere. [...]. Lucas Pauli Amannensis ad Hebraeos.
2. Regulas Haeretici certas esse nolunt, sed Ambulatorias.
3. SScripturae sunt sanctissimè tractanda. Multitudo Collectivè est Unum.
4. Cur Catechista audiat mihi Barjesuita.
5. Christus disertè dictus est Solus Deus. [...] usque ad 10 Creationem recurrit.
6. In Regno Christi, & Dei, Cur Christus praeponatur Deo. [...], Christus.
HAbeo & aliud [...] de Articulo Graecorum, sacrae Critices studiosis non indignum. Ubi enim duobus praedicatis Articulus unicus praefigitur, de more Graeci sermonis indicio est, utraque ea de uno eodémque subjecto indifferenter debere intelligi. Exemplum esto illud Apostoli, [...], 20 Heb. 12.2. Gemina enim videmus esse praedicata, [...], atque [...]. Sed unico anteambulone gaudent, Neque enim dictum est, [...], Sed, [...], semel praefixum, utrique sufficit. Quid itá? Quia de eadem Persona, de D. Jesu, (quem propositionis illius, si in formam Categoricam compingatur, subjectum esse oportet,) pariter enuntiantur. Tam firma autem atque inconcussa haec Regula est, Ut, vel ejus rei caussâ, nunquam mihi probare potuerit argumentum suum Doctissimus Vir, (qui sibi tamen in eo 30 mirè placuisse videbatur; nec dum & mihi excidit:) per quod appositionem illam [...], ad solum [...], referri voluit, & non spectare ad [...], Sed seorsim istud accipi, quasi subaudito [...]. Quanquam enim verum esse possit, (est tamen, cur & de eo dubitetur, ex Hebr. 7.11, 19.) quod ipse acutè observavit, [...] atque [...], in hac Epistola [Page 93] nunquam usurpari, (Occurrunt autem vel decies;) quin ad personas semper, déque hominibus ipsis, & non de affectione eorum aliqua praedicentur, non sequitur tamen illatio ejus, Ut Christus ea propter heic non dicatur, [...]. In aliis enim locis SScripturae plusquam decies reperire est, vocabula ea de rebus ipsis, déque humanis attributis enuntiari: Idque apud Lucam ipsum, Pauli (ut fas credere, alibíque à me indicatum est,) Amanuensem ad hanc Epistolam; Ut, [...] 10 [...], Luc. 1.45. &, [...], Luc. 2.43. &, [...], Act. 20.24. Quid quòd & ab alio Apostolo disertè dicatur, [...], Jac. 2.22. ut & [...], ab altero, ter, 1 Jo. 2.5. & 4.12, 17. Quòd non sequatur verò heic Illatio ejus, vel Articulo huic uni attribui posse censeo, Qui ut eidem subjecto utrumque praedicatum agglutinat, ità & utrique Praedicato idem objectum Effectúmque impertit. Nostri igitur non malè verba locârunt, The author and finisher of our 20 faith.
2. Verùm nunc repertus est nobis novus homo, novae & prodigiosae non [...] solùm, sed & [...] etiam recens [...], Qui Articulo huic suam autoritatem derogat, C. R. p. 66. Tenendúmque esse praecipit, Eam regulam apud Graecos non esse perpetuam. Non perpetuam autem? Et amicè quidem hoc; Regula enim ut sit, nullus negat: Tantùm, nè sit, imperat, nisi ipso annuente. Et nè lector quidem incertus sit, atque animi pendeat, aliam ei regulam praescribere videtur, atque ubi 30 locus priori regulae non sit, id è rei circumstantia deprehendi jubet, C. R. p. 66. Sed haec mera impostura est, ut semotâ demùm publicâ Regulâ, ex cujusque arbitrio pendeat res. Quod Dictatori novo felix, faustúmque erit, Quia hoc admisso, Quò quisque perfrictioris frontis est, & quidlibet adfirmandi audentior, eò certiùs rei circumstantiam (velit, nolit ea) in partes suas adiget. Sed heus tu, Qui aes triplex hoc in fronte geris, unde [Page 94] tibi istud Imperium in Regulas? Ohe! Non esse eam regulam perpetuam, Testimonia ipsius novi Foederis demonstrant, C. R. p. 66. Ecquis verò tam ferreus, ut pugnet adversùs demonstrationes? Absit. Sed tamen videamus sodes eas, ut discamus cedere.
3. Nam ubi scriptum est, (ait) Ejecit omnes vendentes & Ementes, in Graeco est unus tantùm Articulus praefixus iis vocibus, Ementes & vendentes. C. R. p. 66. Certissimè est unicus, [...], Mat. 21.12. Quid indè veró? Vacillat ergò 10 regula (ait.) Neque enim utrumque Praedicatum ad unicam personam ibi refertur, licèt unicus A [...]ticulus sit. Et risum teneatis, Amici? An, Quia Res sacra agitur, indignatione potiùs Divinâ excandescitis, Audere quenquam, Religionem ipsam tam Sophisticis modis tractare, verbúmque Sacrosanctissimum Dei, per cavilla, & Diabolicas Captiones foedè cauponari? Quàm perdita enim haec fallacia est, obortâ quaestione, de Singularibus, sed uno de subjecto praedicandis, locum obtrudere, ubi SSpiritus, non de unica, sed de pluribus simul personis instituit dicere, 20 atque indè argutari, quòd unica persona non sit? Et tamen spissâ hâc fraude, quam molitur, nihil revera proficit adversus regulam eam Articuli. Nam & heic, [...], quantocunque in hominum numero sunt, sunt tamen unum illud, quod à Christo ejicitur è Templo: non una Persona quidem, sed (quod aequipollet in hoc quaesito;) ex pluribus personis unum corpus, unum praedicationis istius subjectum, (collectivè enim tota ea multitudo accipienda est,) atque ità unioni Logicae, quae per unicum articulum intenditur, nè hilum 30 praejudicat.
4. Ut [...] interea nobis liceat, (quod Anglicè dicimus. To scorn:) impudentem istum Impostorem cum putida sua Demonstratione. Demonstrat enim nihil, nisi quàm fallacem fidem hii homines colant, solámque per Sophisticam quàm ridiculè sperent, (si tamen spe [...]ent, curé [...]tve;) se salvos fieri. Huic enim geminum [Page 95] est, quòd (nè exemplis hac in re non abundare videatur, qui Testimonia crepabat,) non sine pompa subjungat, Quibus similia habes, Mar. 11.15. & Luc. 19.45. C. R. p. 66. Salva igitur nunc res est: Potuit enim jam verum dicere. Similiáne enim non erunt ea loca, quae obtrudit, cùm nihil aliud sint, nisi ejusdem Historiae in aliis Euangeliis repetitio, iisdémque verbis, atque sub eadem unici articuli Regula, rem eandem enarrent, atque in eandem ab ipso fraudem huc denuò adsuantur, quam 10 nos in eo nunc aversamur, atque explodimus? Satìs verò persensit, Solers [...], imposturae suae hanc infelicitatem, atque (ut aliquà, credatur bene rem gerere) insanam antilogiam suam magnificè clausit, Ac praterea, locus, Eph. 5.5. ápertè indicat, Eam Regulam non esse perpetuam, C.R. p. 66. Ain' verò, Aperté? Quin apertè igitur verba loci citas nobis? Verùm istud minùs placet ei. Apertè enim Verba illa nobis hoc confirmant, cujus pernegandi gratiâ Veterator iste [...], omnem hanc telam hactenus texuit. Ex istis igitur 20 nunc cuiquam, nasum aliquem in rebus Theologicis habenti, subolebit, Quem ego me virum intelligam dicere. Quis enim omnium Ipse esse nunc potest, nisi Ille (quem, ut antè tetigi, Apostolus in Antesignano ejus graphicè descripsit, Act. 13.10.) Propago Diaboli; dolo atque malitiâ omni refertus, probitatis osor, & (quod caput est) viarum Domini rectarum, h. e. SScripturarum, veríque sensûs earum, perpetuus Distortor; Quem nos ergò uno jam verbo indigetavimus (Non per convitium, neque ex aliquo, studio, aut 30 titulo Partium, Sed ex eadem ratione, quâ Dominus Judaeis dixit, Esse eos ex Patre suo Diabolo, Quoniam desyderia illius studebant facere, Jo. 8.44.) Barjesuitam.
5. Sic enim se res habet. Secundam illi Personam in Divinis, Deíque filii, tum Aeternitatem, tum Incarnationem detestati, inter alia loca infinita SScripturae, miserrimè se tortos sentiebant verbis illis, in capita [Page 96] ipsorum malè ominatis, Apostoli, Quòd irrepserant (putà, in Ecclesiam Christi,) homines irreligiosi, qui olim, (i. indè à Creatione, cùm Deus ipse contradistinxit Semen Mulieris, & semen Diaboli, Gen. 3.15.) praescripti sunt ad hanc damnationem, (Atque hinc est, quòd è praecipuo quodam intuitu, Paulus Barjesum disertè nuncupavit filium Diaboli:) [...], Jud. v. 4. Et quid jam faceret infelix Hyperaspista? Non videri citare hunc locum, fuisset, manus aeternùm dare. Citat igitur, Sed fraudulenter, pessimâque fide: 10 legit enim, Solum Herum, & Dominum Jesum Christum negantes. Neque nescio quidem, Potuisse eum (quod saepe solet) è variis Editionibus, de vera Lectione loci litem aliquam praetendere. Sed vafer sapuit; Non enim placebat, tantisper in verbis tam inauspicatis sibi, capútque ipsorum tam punctim, caesimque petentibus, immorari; Quorum genuina quoque lectio penes vetustorum codicum MSS. fidem futura erat. Quid igitur respondet? Planè nihil: Ut canis in Nilo, Bibit tantùm, & abit. Nactus certè [...], nè nihil 20 dicere videretur, ait Orthodoxos evincere conari ex eo loco, quia unicus Articulus praefixus est, ad Christum ea verba referri debere, C. R. p. 65. Ea verba? Eloquere, Subdole; Quae ea? Nam de voce, [...], nulla potest esse Quaestio. Neque de, [...], rectè locum legenti, Solum Deum, & Herum Dominum Jesum Christum. Nulla enim Conjunctio copulat Herum, & Dominum, non dixit, [...], sed, [...]. Non ultima igitur haec fraus est, 30 quòd in praemissis suis de ea sola voce quaerere proponat, An Christus Solus herus ibi dictus sit, C. R. p. 60. Verùm à Juda dicitur Solus Deus, & Herus Dominus noster Jesus Christus. Atque jam ex ea Regula unius Articuli, (quam oppugnator iste expugnare non potest, quicquid non pudeat oppedere,) de D. Jesu dicitur, ipsum esse [...], [Page 97] [...]. Ex utroque igitur vocabulo (praeter crimen suae Negationis) Barjesuitica Caussa aeternùm jugulatur.
6. Quòd si admittatur, veram eam lectionem esse, quam ipse propinat, [...]. ut tamen nec indè Regulae de Articulo quicquam decrescere, sed Soricem suo indicio perire, indicemus. Ad locum enim eum nunc redimus, in quem ipse non erubuit, quasi Regulae huic adversantem, intendere digitum. Verba ea sunt, [...] 10 [...], Eph. 5.5. Eccui igitur jam mira sunt, quòd & ab istis recitandis planè abhorruit? Quid enim poterat in execrandam caussam eorum feralius dici? Vel ex ipso Sono talium locorum mors Barjesuitis est. Nam dicere Regnatorem esse Christum, & Deum, nihil aliud est, nihil esse potest, quàm, Christum Deum regnare, at (que) hoc est, quod nos profitemur, Hominem Christum esse, & verum Deum. Unico igitur articulo homo ille, Deús (que) contenti sunt, Quia ex hypostatica unione, unam Personam Constituunt: Ne (que) ex alia ratione à Paulo, interjectâ jam 20 Conjunctione, divisim nominantur, (quod & ex ipso ordine verborum liquet;) quàm ad Regnum illud, Homines inter heic in terris, quod Gratiae est, distinguendum ab illo sequente in coelis, aeterno, & Gloriae; Non poterunt (ait) ad illius haereditariam possessionem, multò minùs ad hujus, unquam pervenire. Consona autem sunt hiis, & rem egregiè confirmant, quae è Secunda Petri (Ex ea autem Petri, istam Judae prognatam esse, quis nescit?) petere est. Praemonet enim & illa, falsos doctores irrepturos, viámque veritatis in blasphemiam redacturos, (hoc est, blasphemis 30 suis glossematiis, & torsionibus depravaturos) certámque indè sibi & Sectariis suis perniciem inducturos, Speciatim verò, in hoc flagitium (quo de nunc agimus) ruituros, [...], 2 Pet. 2.1. Quem autem Herum illum vult Petrus? Eundem, quem & Judas, Dominum nostrum Jesum Christum, probatur ex eo, quod ipse apposuit, [...]. Quid igitur plura? Sunt jam istae Barjesuiticae Domini nostri Jesu Christi abnegationes, Esse [Page 98] eum cum Patre & Spiritu unum Deum. Esse [...] illum. Esse & Redemtorem nostrum.
SECT. X.
1. Magnus Deus ut Christus vocetur. Articulus unicus duobus Praedicatis, [...] nusquam in N.T. nisi de Christo, atque Ejus Adventu.
2. Tres Adventus Christi. Substantivum Substantivo additum 10 pro Adjectivo; praecipuè, cum vocabulo [...].
3. Divinitas Christi celabatur donec resurrexerat; Aliter, non crucifixissent. Ex Euangeliis Argumentum nullum sequetur contra Deitatem Christi.
EJusdem planè farinae cum priore est, quod commentus est de loco Apostoli, [...]. Tit. 2.13. Negat enim Christum Servatorem esse, qui ibi appellatur, Magnus Deus. 20 Negat, (sed alio argumento nullo, quàm Lectorem remittendo ad id, quod explosum jam à nobis est;) per Regulam istam unius articuli praefixi geminis praedicatis, posse id probari; Cat. Rac. p. 66. Cùm tamen eodem in Commate exemplum ejusdem antecedat, Argumento enim est, [...], sub una eadémque expectatione pariter atque ex aequo cadere, quas unici videmus Articuli ductu gaudere. Verùm ille de solo Deo Patre dici Magnum Deum vult, & qui ab Arianismo se satìs abhorrere alicubi praetendit, Cat. Rac. pag. 106. jam 30 cùm suâ interesse putat, commune hoc cum Arianis dogma totus arripit, Filium esse Patre Minorem hoc ipso ex loco jam olim probare satagentibus, Quia Magnum Deum dici eum ab Apostolo somniabant, Distinctionis caussâ à Filio. Sed quam non Haeresin Barjesuitae amplectuntur, quâ possint aliquem blasphemiis suis colorem accersere? Verùm nec Latino Vulgari jam [Page 99] parcit, vertenti, expectantes adventum gloriae Magni Dei. Quídni veró? Cavet enim sibi, nè objiciatur, Adventum Dei nullum expectari à nobis, praeterquam Christi; non Patris, non Spiritûs, sed solùm Filii. Utinam verò grandius crimen nullum in Latino eo nunc extaret, quàm quòd [...] vertatur Adventus. Quanquam enim Apparitionem verti oportuit, veniam tamen facilè meretur, ex duplici gratia, tum quòd [...] in omni N. T. non occurrat, nisi de Christo solo; 10 tum quòd nusquam etiam, nisi de Adventu aliquo Christi,
2. Seu Primo eo, & in Carnem; ut, Gratia Dei data nobis ante secula, sed manifestata nunc per Apparitionem Servatoris nostri Jesu Christi. 2 Tim. 1.10. Seu Medio, & ad Judicium Gentis suae; ut, Quem destruet, apparitione Praesentiae suae; 2 Thess. 2.8. Seu Ul [...]imo, & in fine Mundi; ut, servare mandatum, usque ad apparitionem Domini nostri Jesu Christi; 1 Tim. 6.14. & rursus, Coram Domino nostro Jesu Christo, judicaturo vivos & 20 mortuos in Apparitione ejus; 2 Tim. 4.1. Illud verò quod ab eo dictum est, Omnibus, qui dilexerint apparitionem ejus; 2 Tim. 4.8. De quolibet horum Adventuum non malè intelligi poterit; Atque alibi vocabulum hoc non legitur. Propter hunc igitur constantem usum ejusdem, tam de Christo solo, quàm de Adventu ipsius aliquo, summa cum ratione postula [...]i à nonnullis videtur, (quod & ipsi Catechistae alicubi non displicuit, Cat. Rac. p. 118.) ut Appositio ista nominis Substantivi ad Substantivum, [...], ex familiari 30 Hebraismo, sumatur jam pro Adjectivo, prout factum esse dicimus, [...], Matth. 19.28. &, [...], Eph. 1.14. &, [...], ver. 18. &, [...], Phil. 3.21. &, [...], Col. 1.11. &, [...], 1 Tim. 1.12. &, [...], Jac. 2.1. & saepe alibi.
[Page 100]3. Atque alias quidem hoc genus Appositiones nunc adpono nullas, Infinitae licèt sint: Sed in vocabulo [...], nolui non istas producere, tum ut vulgarem ejusdem usum monstrare possim, tum ut vel indè, alterius objectionis (quâ & heic, & alibi mirè digladiatur,) aciem retundere. Expectari enim apparitionem gloriae magni Dei, de solius Dei Patris gloria dictum esse, Ille Cat. Rac. pag. 67. nil dubitat se satìs probare, ex ipsius Christi verbis, non semel professi, Venturum se esse in gloria Dei Patris sui, Matth. 16.27. & Mar. 8.38. Jam 10 verò praecitata illa à nobis loca (quibus & totidem alia è N.T. succenturiare licebit) eandem appellitant, [...] suam ipsius Christi gloriam. Est etiam ubi & distinctim dicitur, [...]. Luc. 9.26. Quid igitur rei est? Sobriè nimirum, sanctéque à nobis distinguendum est, inter ea, quae à SSpiritu de Domino Jesu, ante Passionem ejus, & quae pòst, dicta occurrunt. Indè enim à B. Parentis suae Sponsalibus usque ad crucem, dicta, factáque sunt omnia, ut aliquadantenus tegeretur ejus Divinitas. Et ab Apostolo 20 ratio hujus luculentissima redditur, Nam si cognovissent, utique non crucifixissent, [...]. 1 Cor. 2.8. Gloriae igitur Christi, non Patris, imputandum hoc est; Quae nisi ad tempus scitè cooperta fuisset, poterat (quantum ad homines) & Mors ejus, & tota [...] Domini interturbari. Filium ergò hominis Ipse se vulgò appellitabat; Nihílque sibi, quod non hominem sonaret, adscribebat; Siquid verò alium sensum habebat, tam parcè interspergebatur, támque Divinâ arte celabat Ille seipsum, Ut, esse eum Christum illum, Filium 30 Dei viventi [...], nè à Petro quidem ipso sine praecipua quadam Dei Patris ope, perspici posset, Mat. 16.17. Quàm insanus igitur jam paralogismus iste est, & Impostoribus hiis solùm accommodus, Quae Christus datâ operâ de se, tantummodo quà Homo erat, atque in velamen Divinae suae naturae, vulgò protulit, ea nunc, summis reliquarum Scripturarum ingratiis, ad eam Naturam [Page 101] abolendam, prorsúsque abnegandam intorquere? Sed fermentum istud verè Diabolicum est, (Cat. Rac. p. 35, 50, 67, 112, 120. sed & adhuc alibi:) pér (que) omnem massam religionis Barjesuiticae dispersum, usui nulli est, nisi ut corrumpat universam.
SECT. XI.
1. De Vi Articuli in Graecis, ejúsque geminatione.
10 2. Ens, Unum, Verum, convertibilia sunt. Trinitas tota perfectissimâ ratione Deus est. Pater Deus esse nequit sine Aeterno Filio. Pater pro Autore.
3. Vita Aeterna, & Verus Deus, sunt idem. Relatio non semper fit ad proximum, sed ad remotius.
4. Quodnam sit Antecedens [...] in nonnullis locis.
5. Id saepe est Antecedens, Quo de potissimùm sermo est.
QUid agemus igitur cum hujusmodi, Hominibus non 20 possum dicere, sed prodigiis hominum, Marte omni [...], vultúmque sibi suum toties mutantibus, ut Proteus ipse nihil ad eos? Etenim, quem Articuli Graeci autoritatem pro suo arbitrio spernere jam monstravimus, & cùm sibi adversari eum putet, súsque déque habere, ubi tamen ex re sua facturum quid sperat Catechista, potestatem ei largitur, incomparabilem, immensam, infinitam, & quae non fidem omnem, sed & veritatem quo (que) superet. Loquatur enim ille locus, [...] 1 Joh. 5.20. Nam eam esse nunc vim hujus Articuli 30 vult, ut vel Christum, (Quem ille quidem, ex benignitate sua, non negabit esse verum Deum, Cat. Rac. p. 64.) disterminabit tamen à vero Deo, atque exclusissimum ab hoc loco faciet. Quid ità veró? Quia is locus verba ea, hic est verus Deus, de Christo accipi non admittit, Cat. Rac ibid. Ain' verò, Scelus? Locus non admittit? Imò, Haereticus non admittit; saltem, non admittere, & Christum loco suo pellere, conatur. Sed frustrá. Locum enim vel [Page 102] maximè velle se de Christo accipi, atque (ut plus dicam) de alio praeterea nemine accipi posse, clarissimo indicio sunt vel verba conjuncta, [...]. Indè enim sic concludere est, qui verus Deus est, idem est & vita aeterna. Atque è converso, qui vita aeterna est, idem est & verus Deus. Vitam autem aeternam Christum esse, ex ipso Epistolae exordio, (illud enim nunc agit Divinus Apostolus, ut in quo orsa ei est Epistola, in eodem & terminetur,) manifestè videre est: Christum enim, (Quem & oculis se, & auribus, & 10 manibus usurpásse adserit, 1 Joh. 1.1.) annuntiare se iis professus, non aliter id exprimit, quàm, vidimus & annuntiamus vobis [...], ver. 2. Geminatur autem ab eo articulus, ut majore jam Emphasi Christum prosequatur, cùm moneat. Eum esse illam vitam aeternam. At (que) ista jam vera est, at (que) ex ipso idiomate, & natura Graeci sermonis nata, vis hujus Articuli.
2. Sed novus homo Catechista H.M. à M. veris rebus non contentus, agi heic affirmat, non solùm de vero Deo, sed & de illo uno vero Deo, ut articulus in Graeco additus 20 indicat, Cat. Rac. p. 64. Quod articulo Graeco jam bene vortat, tantum sibi derepente Patronum, Pugilémque nacto! Nos interea eum (quantus quantus est,) naso suspendimus, cum Distinctione sua, differentiam nullam revera habente. Verum enim Deum, atque illum verum Deum, aut (nè non largiamur ei, quod tamen in verbis ipsis [...] non habetur; sed Ens, & Unum, & Verum converti, bene novimus;) Illum unum verum Deum, Unum atque eundem esse adserimus, Patrem, Filium, & SSpiritum, tres Personas, sed unum Deum. Nunc igitur, 30 cùm nos, Christum verum Deum esse, adseramus, mera Petitio principii in eo est, cùm & hominem verum, mera [...] est, quòd ille adsumit, Christum non esse illum unum Deum, qui per se, & perfectissimâ ratione Deus est, cùm is Deus tantùm sit pater, Cat. Rac. ibid. Esse enim Deum Verum, Increatum, Immensum, Incomprehensibilem, Aeternum, Omnipotentem, Est, Esse [Page 103] per se, & perfectissimâ ratione Deum; Talis autem est Deus Filius; talis est & Deus Spiritus; & neuter minor est, aut minùs talis, quàm est Deus Pater. Habeant enim licèt Personalitatis suae quisque divisam rationem, & sibi propriam; Per se tamen, perfectissiméque tales existunt, habéntque pariter omnes ejusdem Divinitatis unitatem, gloriaeque aequalitatem, & Majestatis Coaeternitatem. Quod Catechista igitur, (Principium hoc misere emendicatus) pro concesso sumat, (probando enim nunquam fuit, 10 erítve:) Deum suum, sic esse Unum Verum Deum, ut per eam rationem excludat reliquas personas à sua Deitate, atque eapropter appellet eum Deum Patrem, planè implicat. Quomodo enim, ut Deus, Pater audiet, nisi Filium Deum Aeternum habeat? Specificámne Deitatis suae differentiam debebit externae, vel finitae, vel postnatae, vel Accidentali alicui, & Metaphoricae rationi, ex qua Pater evadet? Ità quidem facto est opus; neque enim ab aeterno extitit Pater, si istum audiamus. Quid igitur Barjesuita praestat Poetis ipsis? Apud 20 eos enim celebratur & talis pater Aeneas, & è Diis suis, Ille Nivis atque Grandinis Pater, ventorúmque Pater ipse Aeolus.
3. Articulum igitur hunc, cui soli in tam perverso sensu, caussâque desperata haud ausus est fidere, elabi passus, Pronomen ipsum, quod praeit, apprehendit, negátque jam digito illo, [...], Christum monstrari. Ille negat; Nos adfirmamus; Utri jam credetur? Adfirmationis enim nostrae confirmationem nos è verbis subjunctis jam attulimus. De quo enim dicitur, [...] 30 [...], De eodem etiam &, [...]. Christus igitur noster [...]. Ut ejulandum jam misero huic sit, atque inclementer secum agi querendum, quòd eum non nisi ex improviso prorsùs, incautóque adoriamur! ô perversos Adversarios! ô crudeles Infidiatores! Quod ille tantùm praecaverat, ex antecedentibus verbis nè probaretur, Nos jam probamus è subsequentibus. Ait quidem ille, Nec quicquam juvat Adversarios, qui propterea [Page 104] volunt, [...], ad Christum referri, quòd Christi mentio proximè antecesserit, C.R. pag. 64. Volumus certè nos & id; Idque miserandus Disputator actutùm sentiet. Verùm erat & postica sanna, cui occurrere eum potiùs oportebat, si se salvum volebat, atque ex ea jam totus occidit. Videamus autem, Lector, si tu non nevis, Quantum & ipsum juvare possit, quod ab antecessu sic sese praemunierit. Ait quidem, Pronomen illud, [...], non semper ad proximè praecedentes personas, sed ad remotiores interdum referri, C.R. p. 65. Producit verò & tria Scripturae loca 10 in dicti sui fidem, ex Act. 7.18, 19. & Act. 10.6. & 2 Joh. 7. de quibus quid à nobis regerendum jam sit, breviter sic habe.
4. Et de Relativis quidem in genere, verum esse quod adserit, nulli inficiamur; Abunde enim exemplorum in N. Test. est. Verùm de isto Relativo, [...], quàm imbellem delectum sibi fecerit, jam tuum, Lector, erit judicium. Hoc tantùm praefamur, Antecedentiam Personarum in sententiis esse duplicem, Unam, ex ordine solùm, sitúque Verborum, Alteram, ex ipsa Serie, & sensu dictorum; 20 Ad hanc autem attendendum nobis esse, at (que) ad hanc si relatio habeatur, non esse eam ad personam remotiorem, sed propriam eam esse, (eáque propter ad propissimam,) Relationem. Jam verò in illis verbis, [...], Act. 7.18. Quanquam nomen Josephi scribatur proximè ante [...], nullam tamen rationem illius habet ut proximi Antecedentis sui; Quia eo respectu, [...], parenthesis planè est, potéstque sine sensûs detrimento tam abesse, quàm adesse; Sed verum 30 Antecedens est totum illud Complexum, [...] neque intermedia ista verba, inter [...] & [...], aliter accipienda sunt, quàm si nomen Adjectivum essent, si fas dicere, [...], aut aliquid simile. In altero verò Exemplo deploratior ei res est: Praeter enim manifestam parenthesin primae partis illius tmematii, [...] [Page 105] [...] commonstrat & prius illud [...] etiam & proximum istud quod subsequitur, [...], pari conjugio ad unam eandémque Petri personam ex aequo pertinere. Act. 10.6. Nihilo feliciùs succedet ei res & in Exemplo ejus tertio. Nam cùm Apostolus dicat, Quòd multi Seductores introierunt in Orbem, qui non agnoscunt Jesum Christum venisse in carne: (Nequeo autem ego non & heic [...], atque uno verbo interrogare, Annon sit & haec Prophetia de Barjesuitis?) 10 Iste est impostor, & ille Antichristus, 2. Joh. 7. ex ipsa jam variatione Numeri, à Plurali ad Singularem, cum Relativo, Multi, atque, Iste, clarissimè paret, familiarem elleipsin esse, è cujus necessario supplemento, [...], repetendo quod dictum jam erat, [...] vel [...], jam Relativum, [...], genuino suo Antecedente quàm proximè perfruetur. Abs re denique non erit, sciscitari, Personarum Antecedentium quas ille sibi metas ponat? Licétne enim, per eum, retrò referre ad quantumlibèt remotam? An ad penultimam 20 tantúm? Aut in quoto gradu Remotionis!
5. Et profitetur quidem, satìs ex arte, Relativa ista saepenumero referri ad id, de quo potissimùm sermo est, C. R. pag. 64. Neque nos abnuimus quidem. Id tantùm quaerimus, An hoc in loco ipse jam hoc faciat? De quo enim heic potissimùm sermo est? De Deo Filio? An de Deo Patre? Verba sunt, Scimus, quòd Filius Dei venit: & dedit nobis intellectum; ut cognoscamus [...]. Atque iste est Deus Pater, succlamat Catechista. Nihil opus est, ut pugnemus; videtur tamen, 30 quòd non sit Pater, sed & hoc elleiptiκως quoque dici, pro, [...] Ni enim ità sit, quid fiet verbis subsecutis? [...]. Eò tamen parciùs hoc urgeo, quia posse regeri video, vel ex ipso Relativo hoc, [...], debere, [...], ad Deum Patrem referri. Accipiemus igitur hoc responsum, (ut in Christo nos esse monstremus;) Atque de utroque jam dici adseremus, Primò, [Page 106] de Patre; Dein, & de Filio. Nam istud, [...], cùm copulâ omni careat, per Appositionem dicitur, valétque, Videlicet: vel, Id est: vel, Quandoquidem: in illo Vero Deo, in Filio ejus Jesu Christo: Iste est ille verus Deus, & illa vita Aeterna. Et de utroque cùm jam sermo sit, non potest, [...], non & ad Christum ex pari ratione referri. Ecquis autem non perspicit, Apostolum jam hoc in dicto respicere ad dictum illud Christi, quod & ipse refert, [...] 10 [...], Joh. 17.3? Eo autem in dicto, non secluditur Deus Filius à vera & aequali Divinitate, sed tantùm includitur Homo Deus in cognitione nobis ad aeternam vitam necessaria. Neque enim mirum esse poterit, parem conditionem Deitatis ibi meritò supponi, ubi par necessitas cognitionis mortalibus imponitur.
SECT. XII.
1. Articulus unicus Duobus Nominibus praefixus. [...] 20 [...], in N. T. non dicitur, nisi de Christo solúm.
NE & ista pagellae pars vacet, Adsumentum nunc esto ad Regulam non semel jam tactam, De unico Articulo Nominibus duobus praefixo, locus ille Apostoli, [...]. 2 Thes. 1.12. Ibi enim de Jesu Christo praedicari tum [...], tum [...], paret vel ex eo Articuli indicio. Quàm nollem igitur, Tralatoribus nostris posse hanc dicam inscribi, si 30 non ex eo respectu, quòd Regulam istam unici articuli non agnoverint, ex eo tamen, quòd Textum ipsum violârint, obtruseríntque ei Articulum, ubi nullus erat, adeóque cum inficetissimis illis Divinitatis Christi inficiatoribus temere conspiraverint; Verterunt enim, according to the Grace of our God, and the Lord Iesus Christ; Deúmque inter, & Christum, ex imbenigna [Page 107] ea additione, distinxerunt; cùm verti oporteat, of our God and Lord, Jesus Christ. Sed & observatu indignum non est, quòd illa locutio quoque, [...], ab Apostolorum nemine usurpetur, (& satìs quidem rarò ab iis usurpatur;) quin de Christo Domino solùm possit, debeátque accipi. Testor nobile par Apostolorum; Paulum, ex antecedente tmematio, 2 Thes. 1.11. atque ex antecedente Epistola; 1 Thess. 2.2. & 3.9. Petrúmque ex altera sua, [...] 10 [...], 2 Pet. 1.1. Quo in loco & unici quoque Articuli ratio non est negligenda, Quantumcunque nostri eâdem quâ priùs chordâ oberrantes, & in eo quoque vertendo turpiter lapsi fuerint.
SECT. XIII:
1. [...], de Rebus Futuris, usurpatur Metaphoricè, de Personis Venturis, Proprié.
20 2. Existentia omnium Temporum est. Christum suum Barjesuitae Verum Deum faciunt, sed Claudum atque Acephalum.
3. Praeteritum, Praesens, atque Futurum, in nullius Aeternitatis descriptionem veniunt, nisi Dei Hominis. [...], ante Christi Adventum in Carnem, non dicitur.
4. Quod Christus ipse de Se loquitur, Barjesuita citare noluit.
5. Joannes in Apocalypsi Bene precatur iis à Christo, Primò, quà Deus est, & Dein, quà Homo est.
30 QUòd non aliam agnoscat rationem Polonicus Sophista, cur Orthodoxi Christum eum esse velint, Qui in Scripturis dicitur Dominus Deus Omnipotens, Qui erat, & qui est, & qui venturus est, Apoc. 4.8. nisi Quia neminem praeter Christum venturum esse arbitrentur, C. R. pag. 68. summam hominis Imposturam arguit; Quòd & eam rationem tam puerilibus modis arietet, summam [Page 108] caussae suae desperationem. Primò enim, quàm ridiculum est hoc, quod de vocabulo ipso ineptit? Verùm tenendum est, eam vocem, quam illi reddiderunt, venturus est, reddi aquè posse, futurus est. C. R. ibidem. Tenendum autem? Quomodo? ut Caesar olim, in arena prolapsus, tenuit te, Africa. Etiam & aequè poterit? O inauditam Barjesuitarum aequitatem! At si [...] potest esse futurus est, Quid impediet, quin aequè esse poterit & [...], Esse? Quòd si reponatur, ipsos non tam ad naturam vocum, quàm ad usum attendere, Pol ex usu suo, (hoc est, 10 fluctuando) sibi sapiunt: De usu igitur jam nos instruat. Sunt enim Sexaginta in N. T. loca, in quibus Participium hoc, [...], occurrit. Bene habet, Nam ille in Duobus eorum futurum aliquid reperisse se non dubitat. Hoccine igitur non est aequé? Sed proferat utcunque suam Duadem. C. R. pag. 68. Nam Dominus ait de Spiritu, quem Apostolis promittebat, quòd illis esset futura annuntiaturus, Jo. 16.13. Imò, Dominus dixit, [...]. At illa, futura erant, inquiet. De eo pòst videbimus. Quòd si erant, quid tum? Quicquid enim venturum 20 est, futurum est. Quorsum igitur ille bina tantùm loca huc allegat miser? Praeterea, Quaestionis hujus institutum est, Quid in SScripturis, [...], significet, at (que) hoc est, Quando Participium istud de Personis enuntiatur: Ille verò jam narrat nobis, quid [...] sint, scilicet quando de rebus per Metaphoram usurpetur ista vox. Quid distent igitur aera lupinis, hic homo nè scit quidem; atque nè curet, jam quidem expedit: At verò addit, C. R. pag. 68. Legimus etiam diem Festum futuram, Act. 18.21. Legimus certè, [...], ejusdémque 30 & hoc generis esse cum priore exemplo dicimus, atque solennem illum diem festum proximè venientem significare; prout &, [...], Act. 13.44. dicebatur de Sabbato sequente. Quanta igitur haec ei è duobus locis suis victoria? Sed talibus triumphis solet ille rem suam beare!
2. Habet tamen in subsidiis & terribile, Deinde, quo hostes suos miserè conterat, siquid porrò mussitent. [Page 109] Deinde quis est, qui nesciat, cùm priùs dictum sit, Qui erat, & Qui est, & posterius hoc, quod additum est, per Futurum esse, reddi debere; ut ubique de Existentia ea oratio accipiatur, & non, in prioribus duobus membris, De Existentia, in postremo, De Adventu? C. R. pag. 68. Igitur, quod in Paroemia est, Nullus. Magnus. Malus. Piscis. Turpitèr enim atrum desinunt in piscem, aut si quid vilius est, longi hii logi. Quasi quod de Adventu dicitur, non dicatur de Existentia? Imò verò, ut 10 [...] dicit Existentiam eam, quae antecesserat, atque [...], Existentiam, quae Praesens erat, ità & [...] Existentiam eam, quae Pòst ventura erat. [...] igitur Catechistam, quis non juraret, qui nesciat eum, Ut Pusiones suos dementet, hanc operam solùm dare? Sed neque sic abibit tamen; habet enim praeterea, quod mantissae loco adjiciat, aítque, Nec est quisquam, qui non animadvertat, heic describi Aeternitatem Dei, quae tempus praeteritum, praesens, & futurum comprehendit, C. R. p. 69. Esto veró. Quid indè concludet? Ad Christum ergò non sinet hoc 20 pertinere, Quia Christum nè vult esse Deum? Non audet quidem id clarè dicere, professus toties, Se non negare, Christum esse verum Deum, C. R. pag. 64. Sed si eloqui expediret, illud est, quod vult. Verus enim quantumcunque sit, ex Barjesuitica veritate, mancus tamen, claudúsque Deus iis est, ut Vulcanus nihil ad eum: Certè Deum verè Acephalum eum faciunt, principio suae Aeternitatis, quam & Tempus Praeteritum comprehendere aiunt, carentem; Nam caput hoc habere eum ipsi non sinunt, nisi in ventre B. Virginis Parentis suae, C. R. pag. 30 53. Atque indè toties apud hunc contra Praeaeternitatem Christi sermo, C. R. pag. 51. Praerosâ autem ab hiis bestiolis Aeternitate ejus, qualisnam ille jam Deus est? Habitóque Temporum respectu, Quae major jam Christi sui, quàm & sua ipsorum, (De futuro semper durantium,) Divinitas? Infelix igitur hoc telum retorqueamus ei oportet in Caput suum.
3. Accipimus enim, quod ait, In hiis verbis, [...] [Page 110] [...], describi quidem Aeternitatem Dei: Sed Aeternitatem tantùm illam, quam Barjesuitica fides execratur, Aeternitatem solùm Dei Filii, h. e. Personae in Divinis secundae, Naturam humanam cum natura sua Divina hypostaticè unitam habentis; Atque hinc jam terminorum istorum temporis enumeratio. Simpliciter enim loquendo, Aeternitas Dei nullis temporum commensurationibus comprehenditur; Nescit, Quid sit Prius, aut Posterius, quid fuisse, aut praeteritum esse; Expectationem quoque futuri nullam admittit, neque habet 10 in se, quod venturum dici potest. Deus in se solùm, atque aeternùm Praesens est: Sum qui sum, sine Adjecto aliquo, est nomen ejus, Exod. 3.14. & alîus distinctionis ille incapax est. Verùm habito jam respectu, quòd Verbum Ae [...]ernum Caro etiam fieri voluit, quòd & in plenitudine temporis, à semetipso ab aeterno praeordinati, in orbem venerit, jam non solùm [...], sed & [...] quoque, atque [...], Appellationi suae à se adjungitur. Observari autem velim, quòd de ea ratione, per quam Ae [...]ernitati suae Divinae subjunguntur ab ipso [...], 20 & [...], ex eadem est, ubi non solùm à Divinis illis Praecentoribus [...] praeponitur, priorémque lo [...]um quàm [...] sortitur, Apoc. 4.8. sed & [...] ab Angelo aquarum prorsus omittitur, Apoc. 16.5. Haec verò in absolutam descriptionem Aeternitatis Dei non possunt cadere, ut temporis ratio aliqua ei praescribatur, quan [...]ò minùs, ut interturbetur, aut loco moveatur, omnium minimè ut adimatur pars integra ejusdem; sed è sola modificatione, per mysterium incarnationis introducta, haec omnia sequuntur. Atque indè est, (& notatu 30 hac in parte non indignum) quòd cùm vox ista, [...], à Spiritu ad ultimi illius [...] expressionem usurpetur, ante tamen primum Christi Adventum, in carnem scilicet, nunquam id factum fuerit: ex hac tandem conditione, Advenire Deum-Hominem, Dei Filius & [...] in SScripturis audiit.
4. Praeter igitur, supérque probationes omnes, qua [...] [Page 111] nunc tetigimus, palmaria jam ratio, quòd Orthodoxi statuant Christum esse Eum, qui in SScripturis dicitur, Dominus Deus omnipotens, Qui Est, Qui Erat, & Qui Venturus est: ista est, Qui Autorem ejusdem habent omni exceptione, Quaestione, fide majorem; Christus enim ipse hoc ipsum de se professus est, [...], Apoc. 1.8. Christúmne verò negabunt esse, qui haec loquatur? Notum certè est, 10 furens, atque desperans Barjesuita quid possit: sed totus Textus reclamitat; Ipsius Jesu Christi Apocalypsis haec est, ver. 1. Ipse est, Qui ad Ecclesias jam missurus eo ipso sub titulo, ver. 11. visendum se Johanni in peculiari sua figura monstrat, ver. 13. eadémque de se repetit, Apoc. 2.1, & 18. Ipse denique, qui quo stylo Apocalypsin suam heic orsus est, eodem quoque claudit eam, Apoc. 21.6. & 22.13. Verùm quòd Christi ipsius verba citare ad hoc noluit, sed eadem citat è Cantico 4 Animalium, Apoc. 4.8. nullo alio consilio fecit, quàm per 20 summam fraudem, ut eò liberiùs posset, (sed paulò obliquiùs, tectiúsque) ipsi Christo convitium dicere, ea de se aliis in locis dicere id auso, quod hoc ex loco dici ab Orthodoxis, non nisi per crassum errorem impurissimo ore evomit, C.R. pag. 69.
5. Quin & ibi etiam est, ut dilectum quoque discipulum, quantum per cavillum possit, adigere videatur in contumeliae suae patrocinium. Ille enim VII Ecclesias sic adfatur, Gratia vobis, & Pax ab eo, qui est, & qui erat, & qui venturus est; & à VII Spiritibus coram throno 30 ipsius; & à Jesu Christo. Atque ibi quidem, per dolum desinit citationem suam Planus iste; (Solvere enim Jesum, praecipuè edoctus est.) Sed nos pergentes adjungimus, Qui est testis ille fidelis, & primogenitus è mortuis, & Princeps Regum terrae. Apoc. 1.4. E suis autem praemissis, non pudet eum sic inferre, è quo testimonio apparet, Jesum Christum ab eo Qui est, Qui erat, & Qui futurus est, esse longè alium, C. R. pag. 69, Ecquem [Page 112] verò sanum, atque oculos habentem movet, quid Sophistae caeco caecorum duci apparere videatur? Nos cavillum sic repellimus, Precari iis gratiam, primò ab eo, Qui est, & erat, & erit: h. e. Quà ipse est Deus Filius aeternùm benedictus: Deinde verò & à Jesu Christo, qui Martyr est, & à mortuis primogenitus, & Rex Regum: h. e. Quà homo in Deum adsumtus est. Nihil est in hoc Testimonio, (quicquid de crasso errore à subtili Errone isto praetenditur; quin unum eundémque designari à Johanne nos intelligamus, neque 10 longè, neque propè Alium à se, sed in alia, aliâque natura, per dispensationem Divinam, Personam unissimam, eandissimámque.
SECT. XIV.
1. Lucrum apud nos fieri posse, (si cum Re Sacra non esset,) è monstratione Barjesuitae.
2. Ut Presbyterani Regiâ Majestate abuti solent, sic Illi 20 SScripturis.
3. Nè Christi aeternitas indè probetur, negant Eum creâsse mundum.
4. Christus creavit, quicquid Deus per Christum, & quicquid Christus, Deus. Secula, Quid.
5. [...] nunquam designat id quod futurum est. [...] omnia Tempora comprehendunt, déque Deo, aut Christo solùm dicuntur.
6. Hypostatica Unio probatur è gradatione in encomiis Christi. Aoristus saepe habet significationem Praeteriti plusquam 30 Perfecti.
7. Cur Jesum appellant Nazarenum. A primo Conceptu fiebat Dominus & Haeres omnium. Nomen JESUS ut datum Ei.
8. Potestatis in Conceptu datae cur mentio fiat post Resurrectionem.
9. Post Resurrectionem etiam & Missum se dixit. Potestatem [Page 113] quam in se habuit, Discipulis ante mortem impertiit.
NOn exiguam in lucri partem apud nos Anglos poni videmus, quod è Populo, propter monstrata iis portenta, aut è praestigiarum omne genus editionibus, colligi facilè solet. Nisi igitur execrandus Catechista, ludorum & versutiarum suarum argumentum illud sibi fecerat, quod Nos Sacrosanctissimum esse ducimus, & non nisi 10 cum summa Religione & Veneratione semper tractandum, Verbum scilicet Divinum, SScripturaeque Canonem, Quos ego jam proventus possem cuiquam polliceri, si Histrioniam hanc ad tempus exercere in populo velit, coloribúsque ad vivum suis depictum Barjesuitam in scena propinare, cum sceleratis omnibus Responsionum suarum strophis, fraudibúsque, non odiorum solùm inter Pios, sed & cachinnorum quoque profana in plebe abunde feracibus? Verùm quae populo & pueris placeant, alii moliantur: Cordatis solùm ista, judiciúmque habentibus, 20 & Divinae Theologiae studiosis à Me dantur; Quorum certè plurimùm interesse arbitror, paucis seriò praemonitos esse, ubi res dederit, quid Ludiones isti praevaricentur.
2. Istud igitur se nunc offert. Expulsà ab iis Divinâ naturâ, & Aeternitate Dei Filii, cùm se satìs persentiscerent, infinitâ Testimoniorum mole è SScripturis ea in parte obrui, Aliquid audendum iis erat, quod speciem in plebe ferret amoliendi dirum illud infortunium. SScripturas enim (si verba eorum audiamus) profitentur 30 se admittere. Sed re quidem verâ non aliis modis Autoritatem earum accipiunt, quàm vidimus in Scotia consimilem feram (quae Aë [...]iana apud eos factio est,) accipere Autoritatem Monarchicam. Summam enim & illi Fidem, Majestatísque Regiae Venerationem graphicè simulant; Sed in eo tamen toti sunt, ut Imperatoriam Potestatem servum sibi Pecus habeant, Jure nullo potitam, nisi quod in Verba ipsorum juratur, Placito [...]úmque suorum [Page 114] popularium (Quod Ipsi splendidè mentito nomine Regnum Jesu Christi appellitârunt) Ministram solùm & Executricem dicto audientem; Uno verbo, Ut Reges regnentur, à suis Presbyteris, Sceptríque Autoritas, ut nulla verè sit, nisi quam accep [...]am ferat Sacerrimis Ipsorum conventibus. Eodem igitur exemplo, paríque fide Barjesuitae SScripturas venerantur. Scripturae enim ut sint, atque Autoritate suâ sanctè fruantur; Boni Viri nil abnuunt. Sed Quâ? An primaevâ illâ, priscâve? ex Apostolorum, Martyrum, Patrum, Ecclesiae totius Christi 10 sensu derivatâ? Absit, ut sic insaniant. Sed, quo Barjesu Discipulos possis agnoscere, novitiâ, atque è suo jam cerebro primùm calente, & non nisi per vim, detorsiones, cavilla, sophismatum genus omne in suos ipsorum sensus (velit, nolit) coactâ. Uti jam ad hoc Lectorem velim oculis suis, atque observare, Primò quidem, Dichotomias multas frivolas, (nullâ arte, fidéve ab eo institutas, sed in pompam solùm, fraudémque introductas, ut, confusis indè atque stupefactis, Discipulis videatur Orthodoxorum sententiam, non exactè solùm nôsse, sed ex arte quoque 20 collegisse,) In quarum [...] sequentis paragraphi partem aliquam nunc quasi per parenthesin prodigere, abs re fortassean non erit.
3. Illarum igitur prima est, Divinam Ipsi (de Or [...]hodoxis hoc ait) in Christo naturam asserere conantur, Dum student, Aut è Scripturis evincere, quae in iis non habentur, Aut dum ex iis, quae in Scripturis habentur, perperàm vatiocinantur, & malè rem suam conficiunt, Cat. Rac. p. 51. Proxima huic est, Ill [...] quae de Christo è Scripturis evincere conantur, & illic non habentur, est Praeaeternitas Christi, 30 eámque duplici Scripturarum genere approbare nituntur, Primum ejusmodi est, in quo expressam eam esse putant; Secundum in quo licèt expressa non sit, eam tamen colligi arbitrantur, Cat. Rac. p. 51. Perdura, obtestor, si bonus es, Lector, inficetias istas partitionum, naso tantùm suspendere contentus. Tertia est, Testimonia in quibus non putant exprimi quidem Praeaeternitatem Christi, sed ex iis [Page 115] tamen eam effici posse, sunt ea quae videntur Domino Jesu quasdam res attribuere ab aeterno, quasdam verò tempore certo & finito. C.R. p. 55. Quarta est, Loca Scripturae, quae videntur Christo, quaedam tempore certo & definito tribuere, sunt dupl [...]cia; Alia enim, Nomina, Alia, Facta respiciunt, quae Christo à Scriptura attribui opinantur, Cat. Rac. p. 60. Plura jam nolo: Sed tandem aliquando post devorata insulsa haec deliria, (in quibus quas protulit instantias plurimas jam antè contudimus:) Lector 10 porrò observet, ut ex illis Testimoniis quae Facta & operationes Christo à Scriptura attributas respicere, Cat. Rac. pag. 72. ait, pedem in iis figat, in quibus Orthodoxi existimant, Christo attribui quòd Coelum & Terram creârit, súbque eo Capite quinque loca sacra alleget. Quinque autem? Quid itá? Dicam. Non quin & multò plura, claráque eo in argumento in SScripturis habeantur: sed quòd singulis à se privatim examinatis, contra Quin (que) haec tantùm comminisci quicquam po [...]uit, quod in speciem aliquam (miserrimam licèt, & Autore solo dignam) 20 possit suis obtrudere; Eo igitur consilio ea sola seligit.
4. Igitur cùm Mihi, ex Officio Diurno percensendum erat exordium Epistolae ad Hebraeos, Ecce delatus sum in unum alterúm (que) Locorum eorum, quae ille obelisco suo (sed stramineo, cuspidém (que) nullam habente) confige [...]e se nil dubitat. Primum est, [...]. Heb. 1.2. Quo posito, sic contrà insurgit, C.R. p. 79. Ad primum eo pacto respondeo, quòd ibi palàm scriptum sit, non Christum fecisse, sed Deum per Christum fecisse secula. Habes responsum 30 ejus, & quàm tersum illud, nolim Te quaerere, Lector, sed quàm solidum! Satin' enim valida habenda est haec Consequentia, Quia David Civitatem suam aedificari, & Salomon Templum per Architectos curârunt, ergò Aedificatores illi neutiquam sunt dicendi Regiam extruxisse, ne (que) Templum, Architecti? Quanquam & penitior longè diviniór (que) est ratio Christi, ex Deo extruente, quàm Fabrorum ex Davide. Ut servi enim subdití (que), & ipso Rege multò minores, [Page 116] multùm ab eo conditione at (que) dignitate diversi, operas suas locabant Architecti: sed Christus, Verbum illud Patris est, idem cum Patre, & Patri coaequale, quod Ipse Deus est, Jo. 1.1. per quod Coeli firmati sunt, Psal. 33.6. prout ab Apostolo describi videmus Creationis illa Primordia, Per fidē intelligimus, aptata esse secula, Verbo Dei, Heb. 11.3. Verbo quidem Beneplaciti sui, sed quod explevit Verbum Deus Ipse. Christus igitur creavit quicquid Deus per Christum creavit, & quicquid Christus, Deus; eó (que) jam pacto palàm in fumos abit omnis ista Cavillatio: sed & oculus 10 jam à nobis retrò non immeritò flectendus est ad illam Dichotomiarum suarū modò citatarum ridiculam pompam, quâ se obruturum sperabat Praeaeternitatem Christi. Secula enim (hoc est Universum, quod Temporum revolutionibus & commensurationibus subjicitur) an Ipse Christus fecerit, an Deus per Christum, indifferenter se habet in hoc argumento. Per Christum autem, Ille non negat; Vel exinde igitur sequitur, Christum ante secula, quae ab ipso, vel per ipsum fiebant, extitisse, id est, Ante Tempora omnia; Ab aeterno igitur ipsum fuisse, licèt tempore certo & definito 20 Creationem absolverit, vel potiùs per Creationem certam temporum Definitionem.
5. Et certè parùm placere homini suam exceptionem, ex ipsa fuga ejus paret. Dicto enim citiùs deserit eam, at (que) ad alteram fraudē sub voce secula transfugit; Quam non solùm Praesentia at (que) Praeterita, verùm etiam Futura significare posse, in confesso est, ait C.R. p. 80. Sed quid hoc ad rem? Nam cùm ipse ad hoc jam tendat, nè locus ille Apostoli de Praeterita jam olim rerum Creatione dici intelligatur, de Voce Secula nulli Quaestioni nunc locus est, nisi, An futura sola 30 significare ea Vox possit. At hoc si ait, strenuè repellimus, adserimús (que) Vocabulum [...], quod vel centies in N.T. repe [...]ire est, Tempus Futurum, separatim at (que) solitariè, nunquam designare, nisi & Limitationem suā pariter adpositam habeat; Ut [...], Mat. 12.32. &, [...], Mar. 10 32. &, [...], Luc. 20.35. &, [...], Eph. 2.7. Ampliamus [Page 117] verò, dicimúsque, [...], in numero Multitudinis saepissime quidem legi, sed si absolutè, & sine limitatione adjuncta stet, nunquam poni, nisi ut omnia Tempora ex aequo comprehendat, Praesentia, Praeterita, Futura, ab Aeterno ad Aeternum. Addere denique possumus in Personalem nullam enuntiationem Plurale hoc, [...], unquam ingredi, nisi quae de solo Deo, Christóque fit; exceptis paucis aliquot locis in Apocalypsi, In quibus propter effectum Judiciorum Dei, etiam & de 10 aliis Personis enuntiatur, [...], sed Metaphoricè ibi solùm dicitur, pro Semper, ut Apoc. 14.11. & 19.3. & 20.10. & 22.5. Praelibatis autem jam hiis, ad Sophistam nostrum redimus, auditum, Quid Ipsi nunc de voce, Secula, videatur. Ille verò, De Futuris hîc agi, respondet. Bene habet! Dicat igitur, Quae ipse Secula intelligat, Futura. An illa in fine Mundi, in quibus Judicium agetur? Atqui de illis, [...], dictum tum esse oportuit, & non, [...] Nondum enim existunt, factáve sunt. Sin de Ultimis jam Temporibus hiis sub 20 Euangelio, ex Adventu Christi, intelligi velit, Secula, cùm istud dicebatur, Praesentia illa tum erant, sempérque fluentia jam sunt, atque Futura dici nullo modo possunt, nisi per summam catachresim, fraudémque.
6. Verùm ipsi quidem nè hilum refert, aut Quid aut Quomodo dicantur, modò obtinere posset, De Creatione Rerum nè dicantur. Ibi igitur totus est, Non, Ut quae ista Secula sint, quae per Christum facta esse non negat, exponat, (nè sibi malum turdus cacet,) sed ut de 30 prima Mundi Creatione non posse dici (si placet) demonstret; Idque ex hoc Argumento confectum iri somniat, Quia per eum, Quem Haeredem universorum constituit Deus, Secula ista dicantur condita esse, Cat. Rac. p. 80. Scilicet! Quídni enim? Nam Jesus Nazarenus (ait) non priùs constitutus est Haeres Universorum, quàm eum Deus ex mortuis excitavit. Cat. Rac. p. 80. De hoc autem pòst videbimus. Sed (nè moremur) [Page 118] jam detur. Et quid tum postea? Ergóne Creationis Ille Author non fuit? Vah! Non sequitur; Neque enim Qui dicit, per eum quem Haeredem constituit, praesumendus est dicere, per eum, postquam Haeredem eum constituit. Distinguenda igitur sunt Tempora, distinguendi Actus, distinguenda omnia. Locutus est Nobis per Filium, ait. Sed quem Filium? Naturalem illum, atque solo Deo operante, è B. Virgine genitum, Quem & totius Mundi Dominum (quà Homo erat) jam constituerat; sed & idem Naturae quoque Divinae su [...]e Filius 10 erat, Verbum Deus, per quem universa ab Origine creaverat. Gradatio igitur haec manifesta est in Praedicatis de Filio Dei; Quae & non obscurè innui videtur ex transpositione particulae, [...], cùm non sit dictum consecutivè, [...], sed Cumulativè, [...]. Per eam autem Gradationem Apostolus ascendit, ab assumtae Naturae in Christo conditione, quam illustrat ex Universali jam rerum Dominio, etiam & ad Divinae aeternaeque, Quam delineat ex Universi Mundi Conditura; Pérque istam encomiorum Christi conjunctionem, argumentum Nobis irrefragabile 20 suppeditatur utriusque Naturae in Christo Hypostaticè unitae. Et multò quidem clariùs hoc Lectoribus primo statim adspectu apparuisset, si Interpretes Officio suo non defuissent. [...] enim, & [...] non sunt heic Constituit, & Fecit, sed Constituerat, & Fecerat, vertíque à nostris oportuit, By his Son; Whom he had appointed Heir of all things; By whom also He had made the Worlds. Esse enim Aoristi hujus istam saepe Potestatem, jam saepe à Me admonitum est; Exempláque ejus rei sunt, [...] Matth. 14.3. &, [...] 30 Matth. 27.37. &, [...] v. 55. &, [...] Mar. 16.1. &, [...] Luc. 7.30. &, [...] Joan. 5.13. &, [...] Act. 1.17. &, [...] Phil. 4.15. cum pluribus aliis, quae nescio an priùs recensuerim.
7. Verùm priusquam hinc pedem feramus, Quid illud est, quod de Jesu Nazareno ipse narrare nobis coeperat? Titulum enim illum Nos nulli abnuimus; Licèt minore [Page 119] cum convitio Christi Domini, à Pilato in crucem ejus inscriptus sit, Jo. 19.19. imò, à Daemoniis ipsis de eo usurpatus, Mar. 1.24. quàm à Barjesuita nunc heic, atque in fronte infelicis sui libelli, intenditur. Jesus Nazarenus (ait) non priùs constitutus Haeres Universorum fuit, quàm eum Deus ex mortuis excitavit. Atque hinc quidem ista nunc appellationis Dominicae alteratio; Ad Mendacii hujus (Quod Religionis Barjesuiticae altera ferè columna est) statuminationem, Jesus Nazarenus nunc 10 derepente audit, Qui toties antè Christus ab eo dictus est. Quid ità veró? Quia Messiam aut Christum si dixerat, ab Humanitatis suae Primordiis, cùm Messias Christúsque exiit, eo Honore donatum eum fuisse, nemo dubitaret. Ait enim ipse, Praedicabo Legem, de qua Dominus dixit ad Me, Filius meus es Tu, hodie genui Te; Postula à Me, & dabo Tibi Gentes haereditatem tuam, Psal. 2.8. In ipso scilicet Conceptionis Momento, Haereditatem hanc crevit; Quamprimum Sanctissima Virgo dixerat Angelo, Ecce Ancilla Domini; Fiat Mihi secundùm 20 Verbum Tuum, Luc. 1.38. Facta & ipsa est Mater Domini, v. 43. Conjuncta igitur haec & [...] semper fuisse habenda sunt, Quando Mater adsensum praebuit, Homo factus est; Quando Homo, & Christus; Quando Christus, & Dominus. Petrus quidem Dominum priore in loco ponit, Certissimè sciant Judaei omnes, [...] Act. 2.36. Estque & ibi, [...], fecerat, That God had made him both Lord and Christ, quem illi sub nomine Jesu Nazareni modò affixerant Cruci. Hinc igitur est, quòd 30 quamprimum nascatur, Coelo ipso Teste, nasci dicatur eo ipso momento Christus & Dominus, Luc. 2.11. imò, antequam nascatur, pro Domino habetur, & Praecursorem suum habet, Luc. 1.76. Expectanda igitur utcunque Circumcisio ipsius erat, antequam Ille Jesus publicè appellatus fuerit, Luc. 2.21. (Privatae enim erant binae illae Praemonitiones Angelicae, Una, paulò antequam conciperetur, Luc. 1.31. & altera denuò non multò pòst, [Page 120] Matth. 1.21.) Expectanda etiam post reditum ex Aegypto aliquot annorum Mora in ea Urbecula, antequam pro Nazareno habitus fuerit, Mat [...]h. 2.23. Ille ipse tamen qui successu temporum Jesus & Nazarenus audit, ex utero Dominus extitit, Prophetâ olim non aliter ratiocinante, Filius datus est Nobis; atque tum quamprimùm datus est, Principatus ejus super humerum ejus, Esa. 9 6. At (que) ex hoc respectu solùm (Dominii Universi, non alicujus Successionis,) Haeres Universorum constitutus heic dicitur, ex eo quòd Haeredis est, esse Dominum omnium. Gal. 4.1. 10
8. Quàm immanes igitur sunt istae detruncationes Christi! quàm barbarae mutilationes Filii Dei! Deus cùm à Nobis dicitur, Divinitatem ei ad Umbilicum, & ultrà, praescindunt; Esto Deus, inquiunt, sed nullus ante Mariam. Sin Dominum eum vocamus, nisi & Dominium ejus aliquà praerodere possent, mortui essent: Igitur & Dominus erit, aiunt, Sed non erit à Principio Humanitatis suae, Non nisi finitâ demum in terris vitâ ipsius, Non enim erit, si ipsos audimus, donec resurrexerit. Quídni veró? Patet hoc (ait) q [...]òd tum demum omnis Potestas in 20 Coelo & Terra ei data à Patre fuerit, C. R. p. 80. Siccine veró? Dicite Fides, Pietásque, Quid agemus cum hoc monstro Hominis, qui totus, quantus, Praevaricator est? Haut alio igitur consilio locum nullum citare jam ausus est, quàm nè Lector oculis suis usus, fraudem ejus illico detegeret; Verùm niti eum scimus illis Verbis Christi, postquam redux factus est à Sepulcro, professi, Data est Mihi omnis Potestas in coelo & in terra, Matth. 28.18. Sed dic, ô Bone, Qui dixit tum, Data est, dixítne Datam esse tum? Et tum demum Datam? id est, 30 tum, & non antea. Quae sunt istae Praestigiae, & verborum Fraudulentiae? Ut nihil igitur nunc urgeamus à Tempore vocabuli, [...], Dicta tamen, Factáque Domini abunde suppetunt in contrarium urgenda. Nam, Omnia mihi traditae sunt à Patre, jam olim dixerat Matth. 11.27. Verbum quidem quo ibi utitur, est, [...], sed illud habere, [...], in se, & aliquid amplius, facilè discitur [Page 121] è Gal. 2.20. & Eph. 5.2, & 25. Sed & ipsi Baptistae longè ante Christum denato, conspicuum hoc erat, atque Ipse verbo [...] utitur, Omnia dedit Pater in manu ejus Jo. 3.36. Quod verò ad Patrem Christus ipse dicit, Dedisti ei Potestatem omnis carnis, Joan. 17.2. id dicti hujus post Resurrectionem & ratio tota, & fundamentum est. Nam qui Apostolis suis limites antè posuerat, extra domum Israelis nè pedem ferrent, Matth. 10.6. abiturus tamen nunc in coelos, quia probè Patrem nôrat, Potestatem 10 ei ab initio dedisse omnis carnis, nunc igitur iisdem Apostolis mandat, in omnes Gentes ut exeant, Matth. 28.19. Atque ex hoc solo intuitu, Ut mutati consilii sui rationem suis exponat, ad Gentes, negatas iis priùs, ut nunc se conferant, Potestatis illius, non tum demum, sed à principio (ut antè audierant) sibi datae, nunc denuò meminit.
9. Pluribus verò si quid opus esse videatur, adeatur unica illa Concio ejus, Hierosolymis longè ante Passionem ipsius habita, atque in ea reperietur etiam tum à Patre 20 datum ei fuisse omne Judicium, Jo. 5.22. i. Regimen & Gubernationem omnem, ait Ipse Sophista, & potestatem quoque exercendi Judicium illud, quà Homo erat, v. 27. Data etiam opera, per quae probari poterat, quòd ipse Messias erat. v. 36. Quod Po [...]esta [...]is denique omnis summa est, Datum ei & Vitam in seipso habere, non alitèr quàm Pater ipse habet, hoc est, Potestatem vivificandi omnia. v. 26. Addatur autem huc, quòd Christus dum in vivis jam erat, Jus & Moderamen Ovium suarum, i. Ecclesiae suae, datum sibi adserat, Jo. 10.28. Vitae e [...]iam 30 Mortísque suae arbitrium, v. 18. Datum etiam Gloriae Divinae participium, v. 22. Datam denique Potestatem tum remittendi Peccata in terris, Mar. 2.10. tum imperitandi Daemoniis, Luc. 4.36. Uno verbo, Universa Patrem in manus ipsius dedisse, Jo. 13.3. Atque haec (inter alia) Dicta ab eo habemus. Concinunt igitur hiis & Facta ipsius. De SSpiritu enim, ab initio sibi, & non ad mensuram (nè temporis quidem) dato, Jo. 3.34. impertit & [Page 122] ille Apostolis suis, iísque in prima Emissione eorum dat Potestatem (Dátne verò quod tunc non habuit?) in impuros Spiritus, Matth. 10.1. & sanandi omnes morbos, Mar. 3.15. sub Pedibus etiam calcandi omnem Potestatem inimici, Luc. 10.19. & quod omnium denique Primum est, Quamprimum in mundum Ipse venerat, Quotquot eum per fidem receperunt, Dandi & iis Potestatem ut fierent Filii Dei, Jo. 1.12. Christo igitur postquam resurrexerat, tum demum Potestatem suam dari qui dixerit, quia cùm resurrexerat, datam eam fuisse ex occasione 10 dixit, idem eodem Paralogismo suadeat, neque missum eum à Patre fuisse, antequam resurrexerat; Nam & postquam resurrexerat, Apostolis etiam dixit, sicut Me misit Pater, & ego mitto Vos, Joan. 20.21. Verum futile istud Commentum est, ad Aeternitatis Filii Dei abnegationem, per teterrimam fraudem, à Barjesui [...]a (quod & saepe in Usus suos repetit, C.R. p. 225. & p. 275.) introductum, nè Christus habeatur pro Seculorum omnium Conditore. De Primo igitur loco haec: In secundo an foeliciùs ei successerit cavillatio ejus, alterius Sectionis 20 erit.
SECT. XV.
1. Catech [...]sta quid velit per Deum Patrem. Ut Christum sinat esse Deum. [...], De Quo dicantur.
2. A dicto de Persona ad Res abducere, fraudem olet. Praestantia Christi, quà Homo est, est à Se, sed quà est 30 Deus.
3. Creatio mundi ut Christo adscribenda sit.
4. Citationum in N. T. nihil [...], aut otiari.
ADfirmatâ ab Apostolo Excellentiâ Christi supra omnes Angelos, Heb. 1.4. varia è V. T. Testimonia subjungit ad illius rei confirmationem. In iis, [Page 123] Unum est, petitum è Psal. 102.15. Et, tu in principio, Domine, terram fundâsti; Et opera manuum tuarum sunt coeli. Heb. 1.10. Ipsi peribunt, sed tu permanes. v. 11. Testimonium autem hoc, quia Creationem Mundi Domino attribuit, Veterator Barjesuiticus (quidlibet audendi, adserendíque certus, quod ex re sua impurissima sit;) respondet, Non de Christo, sed de Deo, accipiendum esse. C. R. p. 80. Non, quin Christum ille & Deum esse sinet, modò sorte eâ Divinâ contentus abibit, quam Mulciber 10 ipse fabricavit ei ex Officina sua, Metaphoricam, Mancámque, & cum natura Divina reapse pugnantem: Sed, quòd veri nominis Deum Patrem, ( [...]úmque, ex eo titulo contradistinctum à Filio, & SSpiritu, ídque Naturâ ipsâ, & non Personâ,) ille solummodo agnoscit esse Creatorem Coeli, & Terrae. Usitata igitur ei distinctio ea est, inter Deum Patrem, & Christum: C. R. p. 70. Et nunc tamen, quantumcunque aliàs depuduit, puduit Patris mentionem facere, quia Proximis in Verbis subjungere cogitur, Quòd idem Scriptor (Tu, Lector, Divinum ad 20 Hebraeos authorem, Quem hic revera odit, eadem de caussa, quâ Achabus Michaeam, 1 Reg. 21.8. intellige:) istud ad Filium Dei referat. C. R. p. 80. Refert certé: nec aliter, quàm quod Hebraeis universis, Dei tamen Israelis (ut iste Patrem indigetare amat,) devotissimis Cultoribus, in confesso erat; Quod & ex ipsa particula, [...], abunde colligitur; Conjungit enim hoc, cum eo, quod priùs dixerat, [...]. v. 8. Dicit etiam & hoc ad eundem Filium, Tu, Domine, in initio creasti omnia. Quis verò dicit hoc? Deus ipse est, Filium suum 30 qui Deum adfatur. Neque enim nomen substantivum aliud habet, [...] v. 5. &, [...] v. 6. &, [...] v. 7. &, [...] v. 13. Deus ipse dicit hoc, ad quem tamen hoc à Davide, in Psalmo, unde petitum est, dicitur. Verùm quia David in Spiritu, mysticóque sensu locutus est, juxta Spiritualem igitur Davidis intellectum Apostolus nunc ait, Deum istud, (per Davidem scilicet) ad Filium dicere, Tu fundâsti.
[Page 124]2. Contra Deum igitur dicentem quid aget jam Barjesuita? Ohe! Tam iners non est, aut nominis sui indignus, ut dictum Dei facili negotio non possit ludos facere. Lancem igitur solertiae suae actutum arripit, atque Exp [...]ndendum est, (ait) Sermonem in eo Testimonio, non de una re, sed de duabus potissimùm haberi expressé. C. R. p. 80. De unâ Re? Vah, Jam haec prima ejus fallacia est, ut à Persona ad Res Lectorem abducat. At verò Deus ipse, David, Paulus, ibi potissimùm hoc in sermone, solúmque sunt, Ut Excellentiam Dei Filii, supra omnes Creaturas, supra Angelos ipsos, evehant, Neque 10 alio quovis respectu, in isto Testimonio consideratur Rerum vel Creatio, vel abolitio, nisi ut Divinae illius personae, Christi, de quo Sermo est, Creantis ab aeterno, aeternúmque pro placito suo abolentis, Dignitas indè extollatur, atque expendatur [...]. Istud igitur unicè est, quod revera nunc expendendum est; licèt, hoc modo parcere Personae, quam ex animo odit, vulpecula didicit; Atque indè de Rebus dicere indè ab initio inceptat, ut de Principali Scopo abductos Auditores, incautósque faciliùs fallat, perdátque. Sed hiis praemonitis, audiamus jam sultis, 20 Quid ille expendendum habeat de duabus rebus suis, C. R. p. 81. Perspicuum est, (ait) quòd is Author priorem earum (i. Creationem Coeli & Terrae,) ad Christum non referat. Ain' ve [...]ó? Tantaene nequitiae ille nobis Autor est, ut rerum perdendarum tantùm velit nos pati Christum Deum esse, Numénque ejus (cum Manichaeorum Deo altero) ad abolitiones solas praestandas damnare? Quibus verò perspicillis usus, hoc perspicis? Quòd ille in hoc capite praestantiam Christi demonstrare proposuerit, C. R. p. 81. Quid tum? Non [...]am tamen, quam à seipso 30 habeat, sed quam haereditavit, & quâ praestantior Angelis effectus est. Quorsum autem haec stolida cautio? Neque enim nos Christum hominem praestantiam suam à seipso homine habere dicimus, sed per unionem Hypostaticam haereditare eam, (h. e. propriè atque de jure paterno possidere) Nomen illud Filii Dei, Angelísque omnibus ex [Page 125] ista gratia infinitis parasangis supereminere; Filium enim Dei infinitè majorem esse Angelis necesse est.
3. Quid igitur est, quod angit hominem? Quia ejus generis praestantia Creatio Coeli & Terrae neque est, neque esse potest, C. R. ibid. Ejus generis? Cujus? Quae jure filii possidetur; & quae filium supra Angelos evehit? Cujus Contrarium ergò est verum, si hoc velit. Creâsse enim Coelum & Terram, est & Angelos ipsos, qui in Coelis sunt, creâsse; Filius verò solus est Idea 10 illa in Mente Dei, Verbum illud in corde Divino, primáque omnium Caussa; pérque Filium solum Deus creavit omnia. At praestantiam Creativam non aliam esse oportet, quàm quae à seipso habetur; Hoccine est, quod vult? Volumus & nos hoc ipsum; Atque Christo homini communicari quidem praestantiam istam dicimus, sed à seipso Deo: Et Barjesuitam non aliunde confundi, quàm à seipso, quòd Jesum hunc solverit. Retorquemus igitur ei in jugulum suam ipsius illationem, apparet enim manifestè, in [...]um finem Testimonium hoc ab Epistolae Scriptore 20 allatum esse, ut Christum creâsse coelum, & terram probaret, C. R. ibid. Quod verò hiis ipse magnâ ambage allaborat, quasi verba illa in Psalmo, quae coelorum terraeque creationem celebrant, nullo alio fine introducta in Epistolam fuerint, quàm ut posterior ejusdem testimonii pars, quae de Rerum abolitione est, intelligi posset, hei, quàm turpe est difficiles has nugas nectere? quàm stultus labor est tam ridicularum ineptiarum? Quasi, (si id fuisset; quod ipse vigilans somniat,) Apostolus, breviloquentiae sacrae optimus prae caeteris 30 Magister, cùm se tantâ necessitate (si deliris placet,) propter Relativum [...], compulsum sentiret, loco ejusdem non potuisset, facilius, gratiúsque Antecedens ipsum [...] sufficere, quàm integrum tmematium in vanum producere. Sed Barjesuiticae harae ingeniis haec tam cra [...]a ab eo scribuntur; Et suem sui pulcherrimum esse, quis vetat?
4. At non sic effugiemus. Nam & alii Scriptores [Page 126] sacri (ait) ad eum modum citant Testimonia Scripturae nullâ adacti necessitate, C. R. pag. 82. Vapulabunt igitur, si quid mea vota valent, Hieronymo huic [...], aut, si calumnia haec sit, ipse eorum vices luat. Citet igitur, atque prodire nobis jubeat illos Citatores. Facit verò, atque pro Legistarum nostrorum formula, Vous aves, exclamat. Habes Mat. 12. ver. 18, 19, 20 & 21; ubi nimis apertum est, ver. 19. tantùm ad propositum Euangelistae pertinere, cùm id voluerit probare, cur Christus, nè palàm fieret, interdiceret, C. R. ibid. Sed nimis aperta, 10 putidáque est haec calumnia, nimísque dolosa Propositi Christi curtatio. Volebat enim Christus per omnem Israelem eò tectiùs pergere, nè interturbaretur transitus ejus ad Gentes denique; Atque hoc consilium, expositum in ver. 18, conclusúmque in ver. 19, per totam eam citationem pertexitur. Proximam autem Dicam inscribit Petro, cujus propositum (docendi Spiritum effusum esse supra discipulos) contineri ait, Act. 2. ver. 17, & 18, ille tamen tmematia alia tria adjunxit. Certé. Adventus enim Christi secundus (seu ad Judicium Mundi, seu ad Excidium Gentis suae; Quae duo ab Apostolis ipsis 20 tum vix satìs distinguebantur;) in dies singulos ab iis (ut alibi indicavi) tum expectabatur, parandúsque erat populus Dei quantocyùs ad Media salutis suae, fidem & Invocationem, ídque Petri propositum ibi est, atque ex illis praemissis concluditur. Sed Petrus denuò plectitur ei, propter ver. 25, 26, 27, 28. ibidem ab eo introductos, cùm ver. 27 solùm faciat ad propositum approbandi, Christum à morte detineri fuisse impossibile. Verùm, nisi huic Nudè aliquid adfirmare sit approbare, ad Caussae, 30 Processûs, Effectuum, resuscitati Christi probationem, apprimè necessaria est integra ea perioche, quam Petrus apposuit. Denique & hoc ipso in Capitulo, ubi propositum est probare, Christum Angelis praestantiorem factum esse, nihil ad rem pertinere ait illa verba dilexisti justitiam, & odio habuisti iniquitateus; ver. 9. Verùm sciat Lavernio, & ea verba, & id quod ex iis [Page 127] verbis eo in tmemate infertur, sed à Barjesuita, jam fure manifestario, surripitur, supprimitúrque, propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exultationis prae consortibus tuis, imprimis pertinere ad depingendam Divinam Excellentiam Christi: Ad Barjesuiticae autem perfidiae [...] satìs inpraesentiarum erit transpositio verborum eorum [...] facta, Diligit enim ipse iniquitatem, & odio habet justitiam.
10 SECT. XVI.
1. Verborum transpositio. [...], interdum est Alio vice, & Alio in Loco. [...] pro Domino. Sic [...] & [...].
2. Christus erat Dominus à Conceptu. [...], Verbum Juris. Angelorum obsequia Christo praestita ab initio.
3. Christi in Orbem 4 Adventus. Patri adscripsit omnia, ut celaret Divinitatem suam, donee passus erat.
20 4. Ut Angeli Christo in carne servierunt. Aoristus habe [...] sensum Temporis perfectè Praeteriti.
5. [...] nequit significare Mundum Futurum, nisi addatur [...]. De Praesente dicitur. Futurum Christus administrabit per Sanctos suos, non, per Angelos.
6. Mundus [...] dicitur solo respectu ad Homines. [...] Adversativè interdum ponitur. Paulus Senes sequitur, Qui Secundam personam mutârant in Tertiam.
TAM facilis est, & non invenusta quidem, transpositio 30 vocabulorum, cùm Apostolus dicat, [...], Heb. 1.6. pro [...]. Ut semper miratus sim, inventos esse viros eruditos, qui (parùm cogitantes. Quas hâc in parte suppetias Barjesuitis ferant, Cat. Rac. p. 76.) pro violenta Metathesi istud habuerunt, acritérque contenderunt, Adverbium [...] referendum esse ad Verbum [...], sumendúmque locum de altera in Mundum introductione Filii Dei. Neque [Page 128] que enim exemplo sacro caret, ubi [...] post initium sententiae apponitur, nec tamen ad iterationem sequentis verbi intenditur, ut, [...], 1 Cor. 12.21. Sed & in ipsa significatione vocabuli, ratio optima se nobis offert, cur nostro modo nunc accipi oporteat. Licèt enim [...] simpliciter quidem sumtum, significet rursus, iterum, hoc est, alterâ vice, solet tamen in Sacris, si testimonii citati Res agatur, significare, alio in loco: Atque indè Euangelista, post laudata jam verba Prophetae, ex Esa. 53.1. subjungit, [...], Joan. 12.39. cùm tamen 10 Testimonium illud ex antedictis Prophetae accersitum sit, Esai. 6.10. ideóque non iterum, aut secundâ vice, Sed alio in loco, dictum id fuisse intelligit. Neque in alium sensum usurpatur & 1 Cor. 3.20. & Heb. 2.13. & alibi. Praeterea ad hanc de primo Christi Adventu confirmationem, non exiguum facit & ipsum illud vocabulum, [...]. Merus enim in se Hebraismus est; Atque ut eum [...] modò indigitârat, ver. 2. vocabulo nullam successionis, sed solius Dominii rationem ibi habente, Ità & [...] eum nunc appellat, ex ejusdem Dominii 20 tantùm atque Principatûs, non ex ordinis alicujus, nascendíve respectu: Quo exemplo & vocem [...] quam Senes vulgò reddiderunt [...] est tamen, ubi per [...] exponunt, 1 Paral. 26.6. Similiter & vox, [...], Quae plus centies iis est, [...] vertitur tamen ab iis, [...], Gen. 25.25. paríque ratione & ad [...] quoque ab ipsis inflectitur, Zach. 4.7.
2. Jam verò, Christum, in prima sua mundi editione, quamprimum Verbum Caro factum est, factum fuisse 30 & Dominum, Christúmque, abunde jamdudum monstratum à nobis est. Hujus autem Dominii lemniscatissimum signaculum esse decernimus edictum istud, & adorent eum omnes Angeli Dei. Ex optima igitur ratione, ab Interpretibus, Syro, Nostrísque ab Expositoribus etiam (siqua fides memoriae meae) Graecis atque Latinis non paucis, talis Syntaxis heic adornata est, ut in ipsius loci [Page 129] sensu, [...], satìs divisum sit à verbo, [...], sic ut Introductio ista Christi, non nisi de primo omnium ejus in Mundum adventu, accipi possit. Siqua verò & in ipso verbo, [...], emphasis attendenda jam sit, quasi vocabulum Juris illud esse voluerit SSpiritus, etiam & ea, nascente tum Christo, abunde impleta est: Nam in ea nascentis Introductione, plenissimam Dominus Jesus Inductionem, Missionémque in Jus, & Possessionem universi mundi sortitus est. Actutùm igitur & Angelos ipsos 10 videmus strenuè obire, quod ipsis imperatum est, atque in novi Principis sui observantiam certatim obsequia sua praestare, ínque omne genus officia, ad Illius cultum spectantia, promtissimè incumbere. Principalis ille Gabriel, jam nuntius fit ad B. Virginem, Luc. 1.26. Idem ille (opinor,) qui & Josepho mox ea de re per insomnium satisfacit. Matth. 1.20. Angelus porrò est, qui natum jam Pastoribus primò annuntiat, Luc. 2.9. Tota dein Cohors coelica, quae Natales eos celebrat, ver. 13. Angelus, qui post Magorum digressionem imperatam, Mat. 20 2.12. infantem in Aegyptum abducendi Author est, ver. 13, reducem quoque faciendi, ver. 19. & in Galilaeam secedendi, ver. 22. Neque pluribus opus est; Quem enim famulatum Christo, in Eremo, in omni vita, in Agonia, in Resurrectione, in Ascensione denique, Angelorum ordines praestiterunt, Christianum neminem latere potest; neminem etiam, ut & malis Angelis imperitârit, eósque sibi, ubi volebat, subditos & dicto suo audientes semper habuerit.
3. Ad aliam igitur, praeter primam eam, Introductionem 30 Christi in Orbem, verba ista torquere, vis planè est, non intempestiva solùm, sed & consilii expers. Licèt enim alios ex eo tempore Adventus Christi Ecclesia piè numerat, Unum, cùm Mundus, ex Apostolorum praedicatione, per fidem Christum recepit, Dominúmque suum esse agnovit; Alterum, cùm sub Aquilis Romanis, in furore suo venisse eum Judaei senserunt, ad excidium suae Gentis; Expectemus verò & Tertium denique, [Page 130] cùm in fine Mundi judicatum omnes veniet; Ex ipsa tamen incertitudine, utrum horum trium Apostolum velle dicetur, parùm consultò faciet, quisquis primam illam, certámque introductionem transiliens, alteram poscat [...], quam nequit decernere. Sed neque veri quidem Non inis introductiones tres istae habendae sunt. Clara quidem res est, quòd in primo ejus Adventu Pater ipsum introduxit: Et confirmatur vel ex hoc, quòd ipsi alteram jam introductionem flagitent. Prioris autem in promtu est ratio, Quia Divinitas ipsius, nequà interturbaretur 10 [...] ejus, celanda tum ab hominibus, Daemonibúsque erat, ( Nam si cognovissent, non crucifixissent, 1 Cor. 2.8.) Omnia igitur Patris nomine, nutúque, Patris omniáque auspiciis, atque imperiis gesta sunt, Omnia denique tam sapienter comparata, Ut verbum Caro factum, Carnem tamen eam pro velo Verbi haberet, moréque humano, Christus, Dominus licèt, non pro Domino tamen, sed pro Pupillo se gereret, Rectè igitur tum, non tam ipse venisse, quàm à Deo introductus esse videretur. Sed in caeteris ejus Adventibus aliter longè se res 20 habuit, aliter & habitura est. Ex quo enim in Coelos hinc abiit, Potestatem omnem, quam ipse, ut Deus, ex Deo habet, ità jam exeruit semper, exerétque, Ut omni Mundo jam manifestum sit, è suômet ipsum Arbitrio, próque Divino suo bene placito, Hominem Deum, per se, aut per suos, pro libitu suo, agere, jubere, accedere, judicare, administrare, perimplere omnia.
4. Ingenuè igitur nobiscum agant, & reliquorum Adventuum utrum velint, speciatim designent. An illum, per quem Christus in corda Mortalium, ex Euangelii promulgatione, 30 sese penetravit? At & ex Angelorum quoque parte ut hoc applicent, oportet, monstréntque nobis, Quodnam Mandatum Divinis illis Spiritibus de novo tum exiit, Quam & illi adorationem, aut tum praecipuè praestiterunt, aut praestare jussi sint, quam non antè praestiterant. Nisi Angelos Apocalypticos intelligere se nunc dicent, Apostolos atque eorum Successores Episcopos, [Page 131] sanctissimos quidem illos cultores Christi, & perenniservos ejus: Verùm hoc non stabit cum scopo ipsius Capituli, Quod ad Excellentiam Christi supra omnes illos coeli Angelos, è Testimoniis V. Test. commonstrandam instituitur. Multò minùs parebit hoc in Adventu Domini ad Excidium Judaeorum. Quanquam enim per malorum Angelorum immissiones, Psal. 78.50, Proditricem Gentem tum misere contriverit, Nihil tamen hoc ad Myriadas illas Angelorum Dei, quibus omnibus imperatum 10 ex ista nunc lege est, ut Christo suo inserviant. Minimè omnium, ad Extremum illum, atque Judiciarium Adventum Domini poterunt hoc applicare. Repugnat enim (si nihil aliud esset) ipsum tempus Verbi, quo usum esse Apostolum, quàm nollem, Interpretes non observando confirmare Catechistae suam fraudem, quam ex eadem illatione adornat, C. R. pag. 76. Nam, cùm introdueit, Latini vulgaris est; & Nostrorum, ex eo, when he bringeth in. Atqui in Textu, non est, [...], nedum (quod ad sensum ipsorum opus est, de re tam longè 20 pòst futura,) est, [...] sed est, [...]. Atque illud rei vel tum praeteritae significationem habere necesse est, Quando introduxit, vel, introduxerat. when he brought in, vel, had brought in. utì jam saepe admonitum à me est de genuina significatione illius Aoristi.
5. Verùm ut porrò pergamus. Quòd indè sibi satisfacere nonnulli velint, Quia ultimus Adventus Domini futurus est cum ingenti gloria & Majestate, stipantibus eum omnibus Angelis sanctis, Matth. 25.31, non 30 parùm hac in parte, verissima sit licèt, erratur ab iis. Praestabunt enim Divinae illae virtutes Obsequium istud Christo Domino, non ex tum calente, aut recente aliquo jussu Dei, quo de Textus iste nunc agit, sed ex eodem Edicto ex antiquo lato, atque [...] Christi coaevo. Quantò minùs sequetur Argumentum aliorum, à Vocabulo [...] petitum, si eo Apostolus paulò pòst, de seculo illo futuro (fortassean) usus fuerit? [...] [Page 132] [...], Heb. 2.5. Ex isto enim Testimonio, malè saburratum hoc dogma eorum vel maximè subruitur. Praeter enim, Quòd Angelos, quos Christus in aerem, de coelo ad Judicium descendens (quia Solus tum, aut sine Gloriae suae Ministris apparere nè vult) secum adducet; non videatur tamen retenturus in ista Clientela, (non enim de nihilo ait, [...].) Sed amandaturus eos in Coelum denuò, quamprimum ipsum in throno suo collocaverint, Matth. 19.28. atque Electos ad ipsum in nubes 10 congregaverint, 1 Thess. 4.17. Sanctorum suorum operâ dein (ut alibi edisserui,) solùm usurus in Orbis universi Administratione; vel id respondeant, obtestor, Quorsum Apostolus, [...], ibi jam denuò nominans, pro Epitheto adjungat ei, [...], nisi Specificationis ergô? ut vel indè cognoscamus, [...], absolutè, & sine tali additamento positam, non posse sic accipi, ut ipsi jam imaginantur. At, inquiunt, [...], dicit; De Mundo autem nusquam antea locutus in hac Epistola est, nisi hoc ipso in loco. Ità quidem & Catechista 20 C. R. pag. 76. in rem suam instituit argumentum; sed malè colligitur ab hiis. Neque enim de quo antea dixerat, intelligi se nunc volebat Apostolus, sed de quo jam tum loquebatur; non dicit ergò, [...], ut Joh. 16.1, aut, [...]. ut 2 Cor. 7.14, aut, [...], quidem, ut Act. 16.13. Sed in Praesenti, [...], quod distinctionis solius gratiâ adponi manifestum est, ut etiam jam, [...], se dicere intelligatur, quam priùs dixerat.
6. De primo igitur Domini Adventu, atque in Carnem, 30 hunc locum exponi oportere, abunde jam paret; Neque alia (opinor) de Caussa, dicere noluit, [...], (Quod tamen hac ipsa in re ab ipso pòst dicitur, Heb. 10.5.) Sed, [...] dixit, quàm ad specialem denotationem conversationis Christi cum Hominibus jam futurae; [...] enim propriè Orbem ab humano genere habitatum denotat. Particulâ autem, non [Page 133] Copulativâ, [...], sed Adversativâ, [...], quòd usus jam fuerit, (quanquam & illud quoque, rem tam exiguam, magni Interpretes negligendum duxerunt,) me quidem aestimatore, in hoc argumento parvi pendendum non est. Nam, Qui capituli totius scopus est, ad Excellentiae Christi prae omnibus Angelis descriptionem, Disparatio ista (illo quidem, atque illo modo, Deum de Christo, & ad Christum suum locutum fuisse, de Angelis verò non nisi isto,) non exigui ponderis allegatio est. Eô autem plus momenti 10 in se jam habet, quòd Apostolus (mentis Divinae irrefragabilis Interpres jam à Christo factus) Senum sententiam sequi maluerit, atque Personam ipsam immutare, in usum suum. A Davide enim Praeceptum istud in Secunda Persona profertur, Incurvate vos ei, Psal. 97.6. quasi Deus Angelos suos (quod iis honorificentiae plenum est,) comiter compellaverit, atque officia haec erga Filium suum ipse iis praescripserit: Sed, [...], in te [...]tia Persona jam Senum, Paulíque interpretatio est, quasi Deo, Christi sui deliciis ità jam abrepto, colloquiis 20 sic occupato, ut Angelos ipsos adfari haud lubeat, vacétve, sed servorum exemplo, eos heri sui conciso solo Edicto contentos esse oporteat, Omnes eum adorent. Cur verò David Idolorum Cultoribus jam opposuerit [...] Qui, [...], heic redduntur; Quanta etiam allusio, atque alliteratio in Psalmo eo sit inter eos, & [...] non est hujus Disquisitionis. Verto verò locum, But then again, when he had brought the first born.
30 SECT. XVII.
1. Barjesuitae velitatio cum Jesuita De Cultu Sanctorum.
2. Christum habent, alium ab Orbe toto Christiano. Ut Eum sinant esse Deum.
3. SScripturae, praecipientes cultum Christi, probant ejus Deitatem. Personae in Divinis.
[Page 134]4. Nullus Cultus inter Christianos, nisi imperatus. Sanctorum nusquam praecipitur.
5. Sanctos in coelis intercedere pro nobis, nesciant licèt, quae heic gerantur, neque preces audiant.
6. Paulum poscentem, Ut pro eo orarent, poterant & illi poscere, Ut Ille pro iis. Sed Nos nunc non possumus;
7. Neque Jure Naturali, Quia efficere nequimus, ut audiant; neque Divino, Quia nusquam scribitur.
8. Theologis indigna est Quaestio, Cur non? Vivos rogare, ut orent pro Aliis, est ut monere eos Officii sui. 10
9. Sancti in Coelis, non rogati, monitíve, semper praestant quod Suum est. Nec Coelos, nec Angelus precamur, ut expleant Officia sua.
OCcurrunt, [...], pugnacissima duo Capita, Racovianus Catechista, & Jesuita, nec sine aliquot arbitris ex utraque haeresi. Spectaculum non inficetum videbatur, Partium duarum, Primo statim intuitu invicem incalescentium. Barjesuita verò, (Genus enim esse dicuntur, propter Artis suae, verbum Dei viásque Domini 20 callidè distorquendi, fiduciam, insanùm magisteriale;) sine mora involat in Pontificium, eúmque, ut Legis Divinae violatorem, increpat. Jesuita contrà, neque fronte cuiquam, neque linguâ cedere doctus, summo cum fastidio incursantem repellit, eúmque Divinae majestatis violatorem execratur. Sed Catechistae, quia Actorem primus se fecerat, primae probationis partes incumbere omnibus visae sunt, jubetúrque ille instare, Quid agi Romae objiciat in fraudem legis Dei. Peccant enim publicè (ait) in Praeceptum illud Primum, 30 Non habebis Deos alienos coram me. Habent enim alios praeter Deum, quos Divino cul [...]u at (que) honore prosequuntur, Virginém (que) Mariam, & alios Sanctos, ut Divinam potestatem habentes, adorant, invocántque, C. R. pag. 152. Haec summa Objectionis erat. Reponit actutùm Jesuita, Per summam calumniam haec singula dici; Nequaquam enim Praeceptum illud Dei immutari ab iis, cùm [Page 135] omnis, qui B. Virgini, Sanctísque exhibetur Cultus, in Dei gloriam redundet. Tantummodo ratio ipsius, & modus nonnihil immutatus est. Etenim sub Lege, ante Christum, immediatè tantùm, sed jam sub Christo, etiam mediatè Deus colitur. Praeterea cùm ea lex velit, Nè Deos alienos habeamus, B. Virgo verò, Sanctíque non sint Dii alieni, Sed in eo ipso cultu, qui illis exhibetur, sint Deo ipsi subordinati, Apparet, Legem Dei nullo modo mutari; Cùm Subordinata non pugnare, notissimum sit. 10 Insurgentem denuò Catechistam ad haec, atque plurima contra hanc Defensionem Jesuitae, habere se dicentem, non tulit Ille, sed Dei, Hominúmque fidem inclamans, Dicat primùm Barjesuita (ait) de tota argumentatione mea, An recta, ve [...]á [...]ue est! An secus! Rectam esse si largiatur, Habemus, quod volumus; Quid opu'st alio Responso! Vicimus caussam, Et Ille calumniatur. Si neget rectam esse, Recta tamen erit vel illius summis ingratiis, suó [...]ue miser indicio sorex peribit. Ipsissima enim haec Media sunt, ipsissima sunt verba Catechistae, C. R. 20 pag. 150. Quibus ille probatum iit, teneri se Christum illum suum pro Deo agnoscere, eúmque cultu Divino prosequi.
2. I [...]fremuit jam non nemo, (Convitium hoc esse, & non t [...]m Parti suae, quam Christo Domino fieri, Quem ille, non sine Scommate, appellârit Christum illum suum.) Sed Jesuita, Scomma nullum est; Necessaria increpatio est, omníque convitio caret. Neque enim vos eundem Christum cum Orbe Christiano, sed Alium, vestrúmque, colitis, Alium longè ab eo, quem Ecclesia Catholica indè à 30 principio professa est. Per charientismum quidem vos pro vero Deo agnoscere dicitis Christum vestrum; Sed re tamen verâ veri nominis Deum eum esse abnegatis, Divinam enim ei naturam praeciditis, Cat. R. p. 126. Deúmque non Deum esse cogitis. Imaginem igitur Dei invisibilis, utì à Paulo definitur, Col. 1.15. esse non sinitis aliter, quàm ut indè concludatis eum, ipsum Deum non esse, Quia Imago ejus tantummodo est, C. R. p. 109. Neque, Characterem [Page 136] etiam [...], Heb. 1.3. quàm ut, [...], pro promisso sumere liceat, atque ità obtorto collo pertrahere, [...], ad rerum à Deo promissarum, Per Christum exhibitionem, Cat. Rac. pag. 110. Ibi igitur revera estis, ut Christum Deum revera non habeatis, Quem licèt verbis, (verbis enim vestris adfari vos licet, Cat. Rac. p. 151.) negare non audeatis, reipsa negetis tamen: Id enim obstinatè agitis, ut Christus vester Deus non sit aliter, quàm quatenus sublimi quâdam Majestate, rerúmque omnium potestate donatum eum esse vultis, ídque nonnisi post resurrectionem 10 ejus à morte, Cat. Rac. p. 225. (Neophytum ergò Deum, & ipso Arianorum Christo infinitis Parasangis inferiorem;) Sed ob illas tamen magnificas dotes (concurrente permissu vestro,) & non propter essentiam suam, verámque Divinitatem, adorandum eum jam, colendúmque esse. Ex hujusmodi autem respectibus, cùm & Nos B. Virginem, & Sanctos Coelicolas Christi asseclas, justè coli atque adorari contendamus, vos jam, Nostris ad hoc argumentis, cultum Christi vestri (Creaturae quidem in se, licèt omnium sublimissimae 20 tandem factae, Deí (que) Titulo insignitae, sed Creaturae tamen,) defendere coacti, cultum tamen nostrum tam impudenter arietatis? Additurus fortean vester Athleta erat aliud argumentum De cultu Christi in SScripturis imperato, Cat. Rac. p. 147. Sed quorsum hoc, siquid per se valeant rationes illae, (quas alibi urget) à Cultu Mediato, atque à Subordinatione ductae? Si non valeant, quanta cum fraude ibi adductae sunt? Concedi autem vobis eas nunquam patiemur, & nobis negari; nunquam prodesse vobis, atque nobis eripi. 30
3. Ad alia pergentem interturbat pars opposita, gravatissimè ferens, potuisse haec dici, & non potuisse refelli: Ad Hominem enim argumentum erat satìs ineluctabile! Quoniam verò deerat qui partibus praesideret, atque Autoritate suâ Moderatoriâ altercantes in ordinem redactos, continere se intra Regulas Disputandi cogeret, omnia actutùm dilapsa sunt in clamorem, & tumultum. [Page 137] Secessum igitur ex abrupto est. Optandum verò fuisset, neutri interclusam occasionem fuisse, plura pro placito in hiis addendi: Non Catechistae igitur; sed ut ad loca SScripturae Divinam adorationem Christo deberi docentia, progredi eum alter sivisset. Ex illis enim omnibus (Quae multa esse ipse non dissimulat, C. R. p. 146.) retorqueri optimè potuisset, quod ille contra Divinam in Christo Naturam impuro ore intorserat. Nullo enim alio consilio argumentari ipse potest, 10 praecipi in SScripturis Divinus ut Honor exhibeatur Christo; nisi quòd sine praecepto, cuiquam Divinam Naturam non habenti (quod ille de Christo supponit,) honorem Divinum exhiberi licitè non posse, supponeret. Per me igitur, nunquam non habeat hoc, quod postulat: Aequissima enim res est, atque aeterno eo fundamento nititur, Quod Deus ipse jam olim noluit non annuncia [...]e, tum cùm de Christo suo populum disertè praemonuit, Ego Jehova: Hoc Nomen meum: Et gloriam meam alteri non dabo, Esai. 42.8. Sequitur igitur nunc irrefragabiliter, Christum 20 Dei Filium, (Cui non solùm gloriam suam Deus expressè dedit, praecepítque, ut omnes honorent Filium, sicut honorant Patrem, Joh. 5.25. verùm etiam admonuit Fideles, officii sui esse, In gloriam Dei Patris, confiteri, quòd Jesus Christus est Dominus, Phil. 2.11.) Ipsum verè esse Jehovam; Hoc & Ejus Nomen esse; Alterum igitur Naturâ à Patre non esse Eum, esse non posse; Licèt propter Naturalem illam [...], Quae Patris, Filiíque inter Se semper est, (Nos autem Personas nuncupamus;) eatenus quidem diversificentur, Personaeque, Prima, & Secunda, 30 vulgò appellitentur.
4. Ecquid verò repositurus ille erat ad elenchum Jesuitae, Quóve Sophismate sperabat evincere, Media eadem, quibus ipse usus in loco fuerat pro adoratione Christi sui, nihil illis, à quibus surripuerat, profutura, pro adoratione Matris Christi, incertum nunc est. Est quidem, ubi ille Romanam Ecclesiam nequaquam excusari in ea parte posse statuat, licèt eo nomine id faciant, ut Deo [Page 138] ipsi cultum exhibeant, C. R. p. 152. Et ratione utitur ad sententiae suae confirmationem apprimè bonâ: Quia in cultu Divino, non satìs est opinione, quantumvis speciosà, niti; Sed & veritate quoque ipsâ opus est. Salva igitur Pontificiis haec res esse nequit, nisi testimonium aliquod SScripturae proferant, per quod probabitur, tum licere homini [...]us, tum expedire, Parentem Christi non modò [...], ut Luc. 1.48. Sed & [...] etiam per Cultum & Invocationem. Similis quoque probatio incumbit, (Sanctos in coelis opem suam poscendos esse,) 10 bonâque se fide credere, utcunque in prima promulgatione Euangelii, Petrus ipse non excepit B. Virginem, cùm asseruit, Nomen nullum aliud, praeter Christum, sub coelo datum ad hoc esse in hominibus, Act. 4.12, In coelo tamen nunc innumera Sanctorum nomina dari, Quorum merita, atque intercessiones, (Petri Successore ità jubente) necessar [...]ò requirunt ad Salutem hominibus conciliandam.
5. Speciosa quidem ea, piáque satìs (siquid ego rectè judico) opinio est, Coelicolas Omnes Deum dies 20 noctésque interpellare, in gratiam Catholicae suae Ecclesiae, cujus & ipsi Pars maxima, atque palmaria sunt. Veruntamen ob hoc, (Quòd, neque quo ordine, modóve, ab iis istud fiat, neque quibus in terminis consistat, Deus cuiquam unquam revelârit;) invocandos, adorandósque à Fidelibus Sanctos esse, Qui dixerint, probent primùm oportet, (ex illis fide dignis pagellis) non istam solùm adsertionem, sed & alteram ei praeviam, Scire Sanctos illos Superos, quae in terris geruntur omnia, & Quid cuique heic maximè conveniat, 30 precésque & vota Sup [...]licantium extemplò audire: Quod Psalmista tamen Deo soli reservasse videtur, Tu audis Orationem: Ad te omnis caro veniet,) Psal. 65.2. Nè abeamus nunc ad difficiliores eorum nugas hoc ipso in argumento, Cuique in Ecclesia liberum esse, delectum suum facere, & quem sibi volet, ex eo numero Patronum aut adsciscere, aut certè abdicare; Et quae [Page 139] in Orbe nostro per studia partium insanis modis geruntur, eorundem viam in religione sua terere, coelóque inferre; Sanctas denique illas animas secularibus obsequiis, procantium planè ritu, (Aedibus, Altaribus, Anathematibus, Peregrinationibus, Thure, Votis, Titulis, Vestibus, Cereis, aliis Munusculis,) deliniri, pellicíque oportere; Cum reliquis festivae illius Ecclesiae crepundiis.
6. Nam quod ab ipsorum Hyperaspistis (Et unicum 10 revera argumentum est quod hac in Caussa habent, rationis aliquam speciem prae se ferens; Ipsi autem validissimum esse stolidè crepant;) vel centies ferè urgeri memini, Divorum Suorum invocationes non minùs licitas esse, quàm sunt Fidelium in terris inter Se pro Se mutua intercessio, atque oratio, toties à Paulo in Epistolis expetita: tam insignis haec fallacia est, ut non alio, si animum advertamus, responso opus sit ad Caussam eorum subruendam, ipsósque jugulandos suo gladio. Sic enim procedimus; 20 Negamus iis, Licitum esse Fidelibus in terra orationes pro Se mutuùm postulare. Mirè igitur triumphant, atque Pauli Loca, hoc ipsum exposcentis sibi, (Praeter alia plurima, in quibus ipse orationes suas pro aliis non tacet;) numerant, Rom. 15.30. Eph. 6.18. Col. 4.3. 1 Thess. 5.25. 2 Thess. 3.1. Hebr. 13.18. Philem. 22. Jam quid nos? Cedimus igitur actutùm, atque hanc veniam precati, solóque Pauli nomine victos nos fassi, Sanctè pollicemur, de caetero nunquam non adsensuros, licitam rem, piísque 30 omnibus dignissimam esse, ut mutua officia, Sancti in terris, mutua Suffragia, Preces, Opem Sanctam postulent; cùm tam manifestâ Authoritate, praxíque Apostoli nitatur. Adsumant igitur jam Pontificii ex hac concessione nostra, Quid indè inferunt? Si Paulus (inquiunt) implorat pro se Orationes Fidelium ad Deum, licet & Fidelibus, vicissim atque similiter, implorare Orationes Pauli pro ipsis. [Page 140] Scilicet; Procul omni dubio licet: Concedimus & hoc quoque, Sed detonsâ tamen, antequam procedimus, fallaciâ, quam à Tempore ipso machinantur; Paulus enim hodiéque non implorat, sed olim, cùm in vivis erat, implorabat viventium Orationes; vicéque versâ, & tunc Fidelibus licebat, Pauli tum viventis orationes pro ipsis postulare.
7. Excandescunt verò ad haec, atque istam temporum discriminationem nullo modo ferunt. Nam si Pauli in hac mortali carne viventis orationes poterant postulare, multò magìs poterunt & mortalitate hâc 10 jam exuti, atque regnantis cum Christo, clamitant. Sed nos usque reclamamus, atque istud jam iis strenuè pernegamus. Illud enim possumus, quod jure possumus: At Pauli jam in coelis Orationes nullo jure postulare possumus: Non jure Naturali; quia efficere nullo modo possumus, ut nos Paulus audiat. Ridiculum enim est illud Poetae, ‘— Venti Divûm referatis ad aures.’ Non jure Divino; quia Paulum, cujus Authoritate statim 20 coegerunt nos concedere licitum esse viventibus Mutuas Orationes postulare: neque fecisse hoc commonstrant, neque fieri praecepisse. Hoc igitur jam quod postulemus ab iis, cùm Juris Divini nunc Quaestio sit, injuriam iis nullam postulando facimus: Enimverò mirè morigeros haberi nos volumus, qui sic obsecundemus, & ipsos sequamur. Annon hanc ipsi methodum nobis jam praescripserunt, Qui negantibus justè postulari viventium suffragia, non aliter extorquendum 30 à nobis adsensum monstrârunt, quàm à frequente, quod protulerunt, exemplo Pauli? Proferant igitur jam denuò aut Paulinam, aut aliam aliquam è sacro Textu Authoritatem, Siquid, in Caussa jam longè perplexiore, extorquere nobis sperent; Eapropter jam magìs obniti edoctis, Quia tam paratos priùs Pauli Productores, in luto haerere jam persentimus, [Page 141] atque Paulum nullum in promtu habere, quem proferre possint.
8. Satisfacit autem hoc abunde Sophisticae illi, atque Theologis verè indignae, eorum, qui acutissimi in iis visi sunt, Sciscitationi, (Si Orationes in terris viventium, cur non & in coelo Regnantium?) Responsio haec ad Hominem plenissima est, Quia vel de viventibus quidem dictum, confirmari debere ab exemplo Pauli, ipsi sponte suâ censuerunt. Síccine verò argumentari, dicam? 10 an certè cauponari Theologiam, edocti sunt, cùm confirmare se posse sciunt, ad ravim id facere, Cùm non possunt, interrogare, Cur non? Quin confirment nobis etiam & de in Coelo agentibus, vel è Paulo, vel è Pauli Collegis: Ni f [...]xint, Interrogatores ipsi primùm dicant, Cur non, suis jam ipsorum legibus destituti, naso suspendentur à nobis ob rem tam gratìs dictam? Cur non, tam captiosi vitilitigatores, ire foras jubebuntur cum suis Quaestiunculis? Neque tamen ista nunc oggerimus, nisi quòd Davidicae gloriae apicem esse meminerimus, Hosti, quem 20 Lapillo straverat, etiam gladium Suum eripere, eóque Solo cervices Goliae demetere. Nam & Ratione quàm optimâ hac in re Nos non destituimur. Etenim quòd Fidelium in terris suffragia à Fidelibus póstulentur, Postulatio ista omnis, est etiam Sancta Monitio. Homines enim sunt, qui postulant, & qui postulantur, Fideles utcunque, Sanctíque: Et Humanum est, (etiam sanctorum,) Errare interdum, decipi, oblivisci, ab officio abesse, deficere in necessariis, tepere saepe, interdum & torpere. Nulli itaque injuriae, aut contumeliae, 30 sed Beneficio potiùs est, beneficium ab iis postulando, veternum etiam excutere, atque ciere eos ad officium: Orando, ut Orent pro nobis, commonefacere eos, Pro se, pro nobis, pro omnibus semper orandum esse: Charitatis eorum stricturas aliquas exposcendo nobis, Divinissimas virtutis illius flammas in ipsis excitare, atque adaugere.
9. Aliter autem se res longè habet in Choro Coelesti. [Page 142] Monitione nullâ nostrâ illi indigent, nullâ excitatione. Silentibus quantumcunque mortalibus, aut despectui quidem habentibus, illi tamen tam miselli non sunt, ut nostro vitio, quod suum est, perpetim non agant, Non possunt enim non agere, quia non possunt delinquere. Quantum igitur licere sciunt, atque expedire, non rogati, non minùs, quam rogati, ipsi pro nobis ultrò intercedunt apud Dominum; Ab officiis omne genus Divinis (praecipuè Charitatis, quae iis in Regionibus aeternùm viret;) nunquam absunt, quicquid à nobis agatur, aut non, nunquam 10 intermittunt, neque cessante celeusmate nostro, Cessatores illi fiunt. Nam quod de animalibus illis coeli [...]is dicitur, [...], Apoc. 4.8. etiam ad eos pertinet, [...], Apoc. 7.15. Haut magìs igitur solicitandi à nobis in opem nostram Illi sunt, quàm aut Diem precamur, ut redeat, Solem, ut influat, Lunam, stellásque, ut noctibus praesint, Aut quàm Intelligentias rogamus, ut Orbes, quibus praesident, informare, atque movere nè definant, Aut quaàm Angelis denique 20 supplicamus, ut faciant, quod nunquam non faciunt, ad ministeria Sanctorum prodeant, Heb. 1.14. éque jussu Divino custodiam nostri capescant, & salutem nostram in terris communiant. In Caussa igitur Sanctorum apud Deum agentium, nullae partes nostrae sunt, nisi ut Gratiam eorum strenuè imitantes, gratiásque Deo pro iis quotidie agentes, eorum quidem memoriam piâ semper mente fideliter celebremus, sed Christum solum, Regem Sanctorum, Apoc. 15.3. adoremus & invocemus. 30
SECT. XVIII.
1. Pro Creaturae Cultu, quem negat Jesuitis, Quid ipse Barjesuita.
2. Quae Gloria Creaturis concessa est. Divini Cultûs [Page 143] nulla. Christo debetur ex Unitate Naturae. Electi, ut sint Unum.
3. Christo nihil Divinum tribuunt nisi post Resurrectionem. Deus & Homo quî possint Unum esse.
4. Laus est minus quid, quàm Gloria. Idola omnia Deus minùs aestimat, quàm è Servis suis Unum.
SEctionem antegressam jam vix absolveram, cùm planè perspiciam, adsumento opus esse. Incido 10 enim in locum ejusdem Catechistae, qui ad Textum eum Prophetae, quem Paragr. 3. allegavimus, Gloriam meam alteri non dabo, Esa. 42.8. ex professo Sic respondet; ‘Satis apparet, quid sibi velit illa particula, Alteri; Etenim illico ea consequuntur, Neque honorem meum Sculptilibus. De hiis itaque eo loco Deus loquitur, Qui cum eo communionem nullam habent, Et quibus, si gloria, & honor aliquis tribueretur, in eum non redundaret. Verùm nequaquam dicit, Se cum eo non communicaturum gloriam suam, qui ex eo pendeat, & qui 20 sit ei subordinatus. Hâc ratione enim nihil decedit ipsius gloriae, cùm universa in eum referatur. Etenim cùm Dominus Jesus à Deo pendeat, & ei subordinatus sit, quicquid honoris ei exhibetur, id totum in ipsum Deum redundat.’ Haec ille, C. R. p. 122. O si Jesuita igitur nunc denuò adesset, atque ea, quae ipse priùs ex isto strenuè ursit, pro cultu Sanctorum, nunc persentiret, cramben solummodo fuisse, à Barjesuita ibi repetitam ex isto Loco, Sed tamen Seipsum, qui de Sanctorum Cultu Jesuitam damnârat, miserè enecantem! 30 Prohiberi autem jam nullo jure potest, quin & Locus iste in Jesuitae (absentis nunc utcunque) gratiam accommodetur adversùs hostem suum, útque illatio à Catechista heic instituta, (Argumentum enim ad Hominem est, ut ut in se nè hilum valeat:) ad Pontificiorum Caussam confirmandam non minùs conformetur. Sic igitur legatur, ‘Nequaquam dicit Deus, se cum iis non communicaturum gloriam suam, Qui ex eo pendeant, & qui sint ei subordinati. [Page 144] Hâc ratione enim nihil decedit ipsius gloriae, Cùm universa in eum referatur. Etenim cùm B. Virgo, Sanctíque in Coelis à Deo pendeant, & ei Subordinati sint, quicquid honoris iis exhibetur, id totum in ipsum Deum redundat.’ Quo jure igitur, Qui istam Consequentiam sibi nunc pro cultu Christi Sui (vero enim Christo Divinus Cultus ex alio longè capite debetur;) concedi postulat, eandem tamen Pontificiis pro Sanctorum Cultu detrahat, abnegétque, Aut quâ fronte, nisi insanùm perfrictâ, & verè perditâ, in eorum 10 [...] involare possit, cùm & ipsum redarguat culpa eorum, eandem prorsus cum ipso hanc Defensionem habentium; ipse Catechista (reus jam bis habitus in hoc genere,) per me videat, & responsionem suam, ubi satìs excoctam sibi esse confidat, iis adponi jubeat.
2. Nos interea, Quod de Cultu propter Dependentiam, déque Divino Honore aliis per Subordinativum Jus communicando, aut Deum per Redundantiam etiam adorando, jam satìs priùs dictum est, non repetimus. Sunt quidem in Creaturis suis, quas Deus multiplici gloriâ vestivit: 20 Sua est ipsi Coelo, Astrísque; Sua etiam sub Coelo, Regibus, at (que) Principibus gloria; Est (que) ea omnis de Deo ipso de flua, propter Deū debita, sub Deo ordinata, & in Deum redundans. Sed non est ea ista gloria; Nusquam paret, Esse eam Divinae Adorationis, & Invocationis. Soli sibi hanc Deus aeternùm reservat, at (que) Alteri nemini dabit; Hoc est, Nusquam jussit dari; non patietur dari; Siquis cuiquam, praeterquam Deo, quocunque praetextu, dederit, rapinae reus erit, atque severâ ultione plectetur. Messiae tamen Suo cùm & hanc▪ dedisse eum sciamus, daríque ab 30 omnibus, etiam ab Angelis universis, Heb. 1.6. praeceperit, reluctentur Barjesuitae, rumpantur ut ilia, erit Messias & ipse Jehova, non Alter à Deo, Sed ejusdem Dei Altera tantum Persona; Ille enim & Pater unum sunt, Jo. 10.30. una eadémque est utriusque Natura, utriusque Essentia; licét cum ea inter se Distinctione, ut Unus non sint, sed Personae duae, [Page 145] Neque quicquam huic Testimonio officit, quod ab illis, per Summum cavillum, opponitur, Cat. Rac. p. 102. Dixit quidem Christus ibidem, Pater qui dedit oves Mihi, Major omnibus est; & nemo potest rapere eas è Manu Patris Mei. Sed de Raptoribus solùm, & non de Se ipso intelligendus est, universis illis Patrem majorem esse, Rapere igitur in eorum potestate non esse; Oves autem sic datas ei esse, ut in Patris quoque manu adhuc sint, sic ut sua, Patrísque manus una sit, Hoc est, Potestas atque 10 Providentia Divina in utroque sit eadem; Quae quidem Unitatis in iis maxima est probatio. Dixit e [...]iam alibi Christus, Serva illos in nomine tuo, ut Illi sint Unum, quemadmodum & Nos. Jo. 17.11. Electi enim, Personis quantumcunque distincti, habent & suam quoque inter Se Unitatem; Non Naturae solùm dico, quâ Homines sunt, [...], Act. 17.26. Sed & quâ Electi sunt, Specialem aliam, id est, Spiritualem, & Gratiae; [...], Act. 4.32. Unum corpus enim sunt in Christo, Rom. 12.3. [...], Eph. 20 4.4. déque hac Unitate eorum Christus ibidem Se exponit, Ut & ipsi in Nobis Unum sint, Jo. 17.21. eo enim pacto fierent, [...], ver. 23.
3. Improba autem distortio est, soló (que) eo digna, qui Solens Suo More, dictum hoc Christi, Unum sumus, ità pervertit, Ut, De Voluntate aut de Potentia in Salutis nostrae ratione accipi debere, statuat. Debere, verò, [...]! Quo de jure, obtestor? Quiáne Tu nunc jubes? Satìs pro imperio. Non Sic acceperunt Antecessores illi tui, quos Christus adfatus est, Lapides enim sustul [...]runt ut lapidarent 30 eum, ver. 31. Quem (si id volebat,) tam paratum in salutem hominum, plausu potiùs in coelum evehere debuerant. An jure optimo sic ac [...]ipi debuisse dices, Quia ità Pater ei dederat? Ain' vero? Patrem cùm Oves ei jam antè in manus daret, dedisse & eam potentiam? Ergò, jam si habebat, cùm ista diceret, Mensium non paucorum (nequid ampliùs dicam) Spatio, (ut optimè colligitur, ex aliquot pòst itineribus ejus, Joan. 10.40. & 11.54. & 12.1.) [Page 146] antequam in Crucem actus est, Cur toties jam ex te audimus, próque fundamento tibi positum est, De Christo tuo salutis Authore facto, déque Potestate, & caeteris donis à Patre in eum collatis, non nisi post resurrectionem ejus? Cat. Rac. pag. 80. & 127. & 225. Quin monetis eum igitur, ut temporis, Suíque meliùs meminens, dicat, Ego & Pater Unum Erimus: De cujus veriloquentia tam piè cautos vos Barjesuitas esse audimus, ut cùm ad Latronem in Cruce respondisse legatur, Amen, dico tibi, Hodie mecum eris in paradiso, Luc. 23.43. per Horas verò 10 Quadraginta (plùs minùs) ante Resurrectionem illud Hodie, dictum fuerit, Authores Lectoribus fueritis Sapiendi, atque aliter interpungendi ea verba, Christum enim vestrum dixisse, Amen, dico tibi Hodie, eris mecum in paradiso. Veruntamen neque Sic abibis: Supererit enim & hoc enucleandum tibi, Quâ tandem torsione, quibúsque fidiculis efficies, ut Christus tuus, Qui Naturam neutiquam Divinam, sed Humanam, solùm nactus est, id est, Creatam, finitámque, Voluntate tamen atque Potentiâ Unum sit cum ipso Deo, Increato, atque Infinito, 20 Cùm Finiti ad Infinitum nulla proportio sit. Quantò minùs Infiniti, atque Finiti (Quale est [...],) Unitas esse poterit? Enimverò, quâ Homo Voluntatem Divinae voluntati conformem habet, eatenus Deus & Homo ille Unum, idémque Velle dici possunt, Quâ Divinae etiam potentiae particeps fit, eatenus Unum Posse eos, sed Unum Esse eos, dici non potest, nisi Suppositâ Naturarum (Divinae, Humanaeque) Hypostaticâ unione: Ex eo autem Supposito, (licèt ex eo Solo) Homo ille, Patérque rectè dicentur Unum Esse. 30
4. Caeterùm ad id, quod in Propheta sequi objiciebatur, Gloriam meam Alteri non dabo, & laudem meam Sculptilibus; Quandoquidem eo Solùm argumento Nos non nitamur, neque ad adserendam Christo Suam Divinitatem, neque ad abnegandum Divinum Honorem cuivis creaturae, próque Solius Dei Adoratione; pauca jam sufficient. Istud igitur dicimus, Unicâ licèt negatione, [Page 147] pro idiomate Hebraico, contentae videantur, Duas tamen ibi, distinctásque Sententias esse; Quarum in Posteriore, quae Priori sic annexa est per modum Argumenti à Majore, repetendum, [...], est antegressum Negativum. Ista enim Mens loci est, Gloriam meam cuipiam Alteri (quantaecunque eminentiae fuerit, quàm vicinae cunque relationis,) non dabo: Mea enim haec, (hoc est, Dei Solius) gloria est, & non Deo non debita, non danda: Quanto magìs igitur Sculptilibus, atque eorum Incubatoribus, 10 Daemoniis, Gentium illis Numinibus, nè tantulum dabo quidem, Non de Laude Mea aliquid? Et ex ipsis certè verbis colligi hoc non ineptè potest; tum à mutatione vocabuli, [...], in illud, quod multo minus in se esse novimus, quàm [...], tum ex variatione quoque ipsius Numeri, Ut minore in pretio apud Deum Gloriae, esse Sculptilia ea universa simul sumta, Dii utcunque à Gentilibus habebantur, sciamus, vel Unico Singulari Altero, (Hôc, vel Illo) in Creaturis, Dei famulis, & Sculptilia 20 exosis, Locum suum habente.
SECT. XIX.
1. Barjesuita est Haereticorum callidissimus per torsiones SScripturae. Ecclesiam credit Catholicam, sed non Ecclesiae.
2. Ubi torquere SScripturas nequit, squallet. [...] semel tantùm habetur, atque [...], ut de Persona.
30 3. Exhibere, non est Effigiare. [...] ad Formam Rei refertur.
4. [...] non est [...]. Promissa Dei. Fraus est in non interpretandis Vocibus.
ILlud, non nescimus versutias ejus, 2 Cor. 2.11. Licèt ab Apostolo dictum sit de ipso Diabolo, licebit tamen mihi & ad Filium hunc Diaboli, Act. 13.10. applicare, ad Barjesuitam meum, Non nescire me, Quantâ Cogitationum [Page 148] vafritie, quibúsque ad fallendum astutiis instruatur, è quibus in Ecclesia Christi callidior nunc evadit cunctis Decessoribus suis Haereticis, Ut & Serpens in Paradiso erat cunctis Animantibus terrae, Gen. 3.1. Quanquam verò, pro Summa Parentis Sui abundantia, Eph. 6.11. & ipse [...] istarum ditissimus sit, nullúmque non genus [...], Eph. 4.14. in promtu, atque ad unguem habeat, Palmarium tamen ei, Artísque suae Caput in quolibet ferè Quaesito est, Vocabulorum phraseώnque SScripturae Sophistica distortio, 10 Et quia in utraque Lingua, Hebraea, Graecâque, eadem Vox, eadémque Locutio, simpliciter saepe sumatur, saepe & per Metaphoram, proptérque Figurae rationem ad diversas Significationes diversis in Locis accommodetur, ex ea techna cavere impuro suo Capiti, atque si Simplici dicto peti Se sentiat, confugere ad Tropum; Sin sub Figura hâc pereundum ei sit, aut Tropos Omnes ejurare, aut ad alteram Figuram transfugere; Spretis interea, pessúmque datis, non Loci solùm Scopo, sed & Sanctae Catholicae Ecclesiae (Quam, Se credere dicit; 20 (Dicet & Diabolus:) Sed Cui, neuter: De ea enim non sunt,) Consensu; Acsi Socinino jam demum aevo Ecclesia Christiana Sapere coeperat, & quae sub Domino Jesu per tot Secula caecutierat antè, neque Legem ipsam Christi, id est, N.T. exponere poterat, nonnisi Barjesu jam beneficio mirabilem lucem nacta sit, & nunc ad amussim calleat omnia. Quàm longè verò haec à contumelia absint, & quàm merito suo maximo in Barjesuitam à me cudantur, indicio sint ea, quae de Racoviano Catechista jam saepe, (obiter tantùm, at (que) ut mihi, Sacrae solùm Critices 30 vestigia prementi, incidebat,) dé (que) pluribus vocabulis, phrasibúsque ab ipso tortis, monita à me sunt, atque ubi inciderint, sunt porrò monenda.
2. Quod inpraesentiarum verò monendum occurrit, est, Ut in Ecclesia Christi cordati qui sunt, piéque & sobriè sapiunt, mecum observent, quàm miserè magnus iste ardelio flaccescat, atque non solùm acuminis [Page 149] omnis, sed & rationis quoque expers sit, & turpiter squalleat, si quando consuetis istis dolis destituatur, & per silentium SSpiritûs (Quem, an ob istam injuriam, infensiùs, impensiúsque oderit, non dico;) relinquatur, ut piscis in arido, à solito illo [...] suo exclusissimus. Exempli gratiâ, Cùm Apostolus inter alia diserta Divinae in Christo Naturae argumenta, quae in Barjesuitarum illum exosum eculeum, (Capitulum primum dico Epistolae suae ad Hebraeos;) congessit, 10 adserat, Filium esse, [...], Hebr. 1.3. Quid ad hoc Proteus noster? Verùm apage malè ominatam quaestionem. Illéne ut quicquam ad hoc? Unde terrarum haberet, cùm vocabulum illud, Character, nusquam praeterea in Sacris literis reperiatur, ex cujus amphibolia aliquid sibi possit in capitis sui salutem extundere? Cùm & altera ea vox, Hypostasis, licèt quater alibi usurpetur, solùm tamen hoc in loco praedicetur de Deo, ut de Persona, [...], Caeterísque in locis tantam spiret Rerum, 20 ad quas refertur, certitudinem, evidentiam, realitatem, ut ex pumice aquam citiùs expromere quis possit, quàm ex iis aliquam in hunc Locum cavillationem? Igitur cùm jam Spirituali Jezabeli, Apoc. 2.20. Stibium suum, & quod Capiti suo Bonum faciat, 2 Reg. 9.30. SScriptura inviderit, commasculanda erat meretricia frons, atque, nè nihil videretur dicere, [...], aliquid, quàm futile idcunque, pro Responso extrudendum erat. Ait igitur, Quòd verò Christus Character Hypostaseos Dei dictus sit, hoc intelligi debet, 30 Deum, quicquid nobis promisit, jam reipsâ in Christo exhibuisse, Cat. Rac. pag. 110. Atque ista jam est Ovi sui [...] praeclara exclusio!
3. Debet autem? Nempe hoc assidué? Sed quo jure, ô Bone, universi Fideles hoc genus Debitores à te fiunt? Non alio quidem quàm Barjesuitico. Sed dices, Annon enim quod efformatur, eatenus & exhibetur? Credendus quidem es hoc dicere: Et certissimè [Page 150] exhibetur. Exhibetur quoque non minùs & Ovum, quod excluditur. Sed neque exclusio Ovi tui, neque exhibitio promissi alicujus dicenda est Rei efformatio. Characterismus propriè s [...]gnificat ipsius formae in quaque re figurationem, Naturae, atque Essentiae effigiationem, atque indè, [...], à Basilio dici, notatum mihi est ad Lexicon, ex Hexaem. 4 o. Ipsum quidem Graecorum, [...], deductum est ab Hebraeorum, [...], quod est, exarando repraesentare, seu insculpendo sic describere rem, ut praesens 10 ibi distinctè adsit; Neque alio jam modo dicit Apostolus, Filium Dei esse, Characterem Hypostaseωs Patris sui; Ejusdem nimirum Naturae alteram Personam.
4. Tum quod Cybelista obtrudere heic satagit de Promissis Dei, hei, quàm evanidum est! Stat quidem Deus, aeternúmque stabit, promissis suis, exhibétque ea, [...], & in Christo semper exhibet. Sed quid indé; Ergóne est Character exhibitio? Ergóne & Hypostasis est Promissio? Quâ demùm Authoritate hoc 20 firmabit nobis? Peregregiâ veró: suâ ipsius enim, hoc est, egregiè ridiculâ, & despuendâ. Dabo ei tamen, quia Bonus est, quî salva ei inter pullos suos res haec erit. Nam, [...], Graecis est Pollicitatio, seu Repromissio. Ab ea verò quàm parùm, literulísque, sonóque, abludit, [...]! Hoc igitur satìs ei sit; Nam & quod apud Senes vulgò legitur, [...], Deut. 11.6. Alii correctiùs legendum censuerunt, [...]. Enimverò tali aliquâ Defensione opus habet putidum istud Scitum, 30 quod ille tam gratìs suos docuit, Intelligi debere. Sed laudem quidem suam meretur, quòd hactenus sapuerit Catum Caput, ut neutrum horum vocabulorum interpretari Suis voluerit, aut aliter, quàm Graecè, Characterem Hypostaseos, unquam exprimere, Nè suboleret iis, quid rei esset, si vel ipsum Latinum Vulgarem, (minùs utcunque & in hoc exactum) secutus fuisset, [Page 151] (Quem aliis in locis tamen, cùm in rem suam esse vide [...]tur, nè vult non premere,) legissétque, Filius est Figura Substantiae D [...]i. Sed veniâ hâc dignus est; Fecit enim quod potuit miser; Atque in re tam desperata, est aliquid prodiisse tenus.
SECT. XX.
10 1. Per [...] vocabulorum distorquentur SScriptura.
2. [...], & [...] ut differant. Divinum de Rebus aliis, praeter Deum, dici obtinuit.
3. A Posse ad Esse, non sequitur. [...], voluntatem Dei, non solam, sed cum omnibus Attributis Ejus, complectitur.
4. Christus praeferendus est universis Sapientibus.
5. Infinita inter eos disparitas est. [...] est Personae.
6. Christianos mirè continet in fide & Officio, quòd sciant, 20 Christum esse Deum.
7. Deitas in Christo corporaliter, ex parte Dei dicitur propter Hypostaticam Unionem, ex parte Hominis, Quia non Animam Humanam solùm, sed & Carnem adsumsit.
8. Corporaliter poni tantùm pro Integre, quàm ridiculum!
9, Summa mentiendi Ars est, ut verum etiam suo modo sit, quod dicitur. Barjesuita in hoc eminet. [...].
30 QUàm miserè torquetur, & aestuat infelix Barjesuita, ex altera illa Apostoli Sententia de Christo, [...], Col. 2.9? Nam & heic SSpiritus, (vel ob hoc, Odio ipsius plusquam Vatiniano dignissimus ab eo habitus,) inclementer interclusit ei familiarem stropharum suarum viam, Ex eo quòd & horum vocabulorum, [...], atque [...], neutro usus sit in aliis N.T. locis, per quorum [Page 152] [...], ille aliquem sibi clypeum fabrefacere posset, contra tam fatalis sibi sententiae vim. Quid igitur facit? Quod miserè reum decet: S to Judâ Descriptore, Despumat suum ipsius dedecus, Jud. ver. 13. & praeterea nihil. Primò enim, ut Textum ipsum, quantum possit, corrumpat, dat Operam; Arrosum igitur, semesúmque allegat. In Quaestione quidem Responso suo praefixa, Scelestus Praeceptor Discipulum ejus, Praeceptore suo fideliorem esse per fraudem voluit, curavítque, ut verbum ipsum Apostoli apponeret, Déque Omni 10 in Christo Plenitudine interrogaret: Verùm ipse respondet ei, De Aliqua. Absorbet igitur, tam infaustum ei, Universale illud, [...], aítque, Plenitudo in eo habitat, Cat. Rac. pag. 110. Illud primum est. Minùs etiam ad palatum ei facit ipsa, [...], ab Apostolo praedicata de Christo: Habitare enim, nisi impropriè sumatur, Personae est; Dicere igitur, [...] habitare in Christo, nimis apertè innuit Naturarum Unionem in eadem Persona. Declinat igitur & hoc; Nam quicquid id est, (plus, minúsve) est quod juvabit, si silentio supprimatur; de Habitatione 20 igitur nè [...]. Ità igitur loquitur, ut transeat jam ad tempus habitare in eo, quasi nihil aliud sit, quàm in eo esse, vel eum habere, vel quidlibet aliud. Hoc est Secundum.
2. Prae caeteris verò non placet illa vox, [...]. Deitas enim illa est; At si omnis Deitas in Christo adsit, quî fierit poterit, ut Ille Essentiâ Deus non sit? Nunc igitur adhaerendum est Vulgari Latino, Ille parùm attentè reddit, non, Plenitudo Deitatis, sed, Plenitudo Divinitatis. Amicè factum est, ait vulpecula, accipítque 30 versionem ejus, neque aliter heic legit, quàm Plenitudo Divinitatis. Quanquam enim in ipso Deo, [...], atque [...], eadem reverâ sint, (consulatur ad hoc, Rom. 1.20.) Solóque ex contemplationis nostrae modo differant, de Christo tamen nunc cùm agatur, cujus Deitatem iste sacerrimè harpagavit, [...] magìs ad rem Barjesuiticam faciet. Nam quid si in Christo [...] esse [Page 153] dicatur? Annon Homo ipse erat? Ipsa autem Anima Humana, [...], vulgò audit, & ‘— Divinae Particula Aurae.’ Sed & Numinis id, quod Gentilium Diis attributum est, [...] passim dicitur; Applicari denique hoc ad res inferiores, Deitatis omnis inanes, satísque in se viles, argumento erit illud, ‘ 10 — Divinum opus Alcimedontis,’ apud Poetam. Atque hoc jam Tertium est. Hiis igitur sic praeparatis, jam sacer Agyrta nil veretur animi sui sententiam exponere.
3. Ait igitur, Primùm, haec vox, Divinitas, designare potest Voluntatem Dei, C. R. pag. 111. Ad hujus autem cavilli refutationem satìs jam nobis esset, regerere, At haec vox, Deitas, non potest id designare. Dicto enim hoc, actum est de Responso ejus. Veruntamen non sic abibit ineptulus Sophista. Respondeat, 20 Primò, Quorsum illud, Potest, suum? sequitúrne à Posse Argumentum ad Esse? Juramento nos contrà (jusserit) contendemus, Posse & egregium Catechistam, ineptire, cavillari, sophistam agere: Ipse concludat igitur. Negamus ei tamen, Posse &, [...], id est, Divinitatem, Dei Voluntatem designare. Si possit, exemplum aliquod proferat. Hoc praesertim in loco nè possit, suus ipsius paralogismus impedit. De Sola enim voluntate Dei designanda, ille se accipi intendit, quam Dominum Jesum mundo per Doctrinam 30 suam patefecisse vult. Hujus igitur doli caussâ clàm surripuit vocabulum, [...]. Jam verò, [...], licèt sensu sano dici possit universa Attributa Divina in se comprehendere, Voluntatem, Majestatem, Simplicitatem, Bonitatem, Aeternitatem, Justitiam, Sapientiam, Providentiam, Omnipotentiam, Quicquid denique ex ipsa mentione Deitatis, in animum nostrum de Deo cadere potest, Voluntatem tamen solam, (exclusivè ad [Page 154] caetera idiomata Divina, sic ut Plenitudo Voluntatis Dei pro solitaria in Ch [...]isto Habitatrice nunc sumatur, Tota autem Deitas incolatum in eo non habeat,) designare non potest.
4. Cogitur igitur & fallaciam fallaciâ pertegere, nè perpluant, cùm ad hujus commenti confirmationem sic subjungat, Dictum hoc de Christo, Plenitudinem Divinitatis in eo habitare corporaliter, opponi ab Apostolo, non Personis, sed Philosophiae, & Legi. Falsiffimum enim & hoc esse, ipsa verba Apostoli proclamant; 10 Nam, [...] &, [...], de Personis, atque ipsis hominibus, expressè dicuntur. Licèt igitur hominem Paulus neminem nominat, non minùs tamen hominibus, legem suam, aut Philosophiam obtrudentibus, quàm ipsi Legi aut Philosophiae, dicendus est opponere effatum istud de Christo: ut sileat coram eo omnis terra, Habac. 2.20. Cadit igitur prorsùs ea propositio. Cedit & altera quoque, quam indè adsumit. Nam & si hoc non ità esset, ideò tamen, De Christi Doctrina solùm, 20 & non de Persona ejus, accipi hanc sententiam, tam absonum planè, frivolúmque est, (Quod ille tamen perspicuum ex eo argumento esse, stolidè gloriatur) ut omni non consequentiâ solùm ex iis praemissis, sed & ratione quoque in se, careat.
5. Sive enim Philosophia & lex Mosis, sive Philosophi ipsi Scientiam suam, Judaeíque Legem suam vendirantes, (utrum verò statuatur, in hac Quaestione, nè ciccum quidem interduim;) Pars opposita nunc sit, Per summam tamen fraudem ab eo dicitur, Apostolum 30 iis opponere orationem eam. Ille verò opponit iis ipsum Christum. Diserta sunt verba ejus, [...]. Jam verò si rectè hoc sequeretur, (u [...]ì ille callidè supponit,) Hoc de Christo iis opponi, Quia Doctrina ejus erat Voluntas Dei; Quantò magìs sequetur, Christum ipsum iis opponi, quia ipsa Deitas in Christo inhabitat! Alia autem Oppositio heic nulla [Page 155] instituitur, quàm à Personarum infinita disparitate; Estque Argumenti ejus ipse Scopus, Non oportere pati Fideles per Philosophiae, Legísve Dictatores spoliari se, abducíque à Christo, cùm ipsi Christum ipsum Ducem sibi Dominúmque habeant, non particularis alicujus Scientiae aut Doctrinae magistrum solùm, sed in quo etiam Deitatis ipsius tota Plenitudo corporaliter habitet. Quàm prodigiosè igitur haec vis fiat verbis Apostoli, adserere, Accipi haec (à quoquam scilicet, praeterquam 10 ab Impostore Barjesuita;) De doctrina inhabitante in Christo, & non de Persona, jam satìs indicatum est, ex triplici eo medio. Neque enim, [...], dicenda est, Voluntas Dei, nedum est, illius Doctrina in Christo; Neque, [...], de sola Voluntate Dei accipi ullo modo potest; Neque etiam accipi solet, [...], cum suis Conjugatis (semicenties tamen in N. T. occurrunt) nisi de Personali cujuspiam inhabitatione.
6. Neque etiam ut aliter hoc in loco accipiatur, 20 patientur geminae aliae maximi momenti res: Prima est, Tempus ipsum, quo Apostolus jam hoc in Verbo usus est. Licèt enim haec ab eo scripta sint, Non cùm Christus in terris agebat, docebátque suos Voluntatem Dei Patris, sed post aliquot lustra, cùm in coelis jam diu Dominus consederat, in Praesenti tamen etiam jam ponit; Non dicit igitur, [...], Quo tamen exemplo dixit de Fide ipsa Christiana, [...], 2 Tim. 1.5. sed ratione Personae, aeternùm 30 ejusdem, ait, [...]. Istud verò si ad Doctrinam solùm Christi in Coelo jam considentis restringeretur, ad argumentum Apostoli nè tantulum quidem faceret, neque ponderis aliquid in se haberet, ad Christianos in Fide Christi, atque Officio suo continendos: Ex altero verò respectu, Quia in Carne sua ipsorum, (in corpore enim Christi, Coelorum nunc incolâ,) Deitas [Page 156] ipsa in tota plenitudine ejusdem Personaliter, indè à momento [...], etiamnum habitat, Quid non sunt praestituri Fideles, atque summâ Fide elaboraturi, Ut divelli se nunquam patiantur ab Illius (In quo & seipsos quoque Divinitus repletos esse intelligunt, [...], vers. 10.) spirituali & mysticâ unione? Alterum verò, quod, Plenitudinem omnem Deitatis, de sola Dei voluntate, per Doctrinam Christi explicanda, accipi non sinet, est, quòd, inhabitare ea in Christo à Paulo dicatur, [...] 10 Estque jam Quintum hoc & ineluctabile Argumentum, contra insanam eam, & execrandam Loci distortionem.
7. Ut igitur ab hoc ictu iste se liberat? Planè aufugit nequam; sed veteratorio tamen, hoc est, suo, modo, Cum Pollicitatione, (si placet) se denuò pugnaturum. Sed ista reverâ res est: Quantumcunque perfricuerat ipse frontem ad quidlibet audendum, deerat tamen ei jam, quâ in se quidem, confidentia, tot immanes absurditates, uno simul tempore, sine omni 20 probatione, congerendi; Quâ de sectariis suis, spes, posse iis tam crassè imponi, ut hoc unico jam haustu velint tantorum prodigiorum amystin educere. Gloriosulâ igitur aposiopesi usus, De hac verò voce, Corporaliter, quid ea notet, inferiùs suo loco audies, ait, Cat. Rac. pag. 111. & abit. [...], astutiarum Daedale. Ut enim magìs Suus locus quisquam huic voci esse possit, quàm heic, ubi modus inhabitationis, (quam ipsius Deitatis, ínque omni plenitudine ejusdem, in Christo esse, ab 30 Apostolo edocemur) explicari se postulat? locum Tuum igitur dic, sceleste, non suum. Tu ubi locum nactus fueris, probationem declinandi, obitérque elabendi, incautúmque & parùm memorem Auditorem tuum ludos faciendi, tum audiet. In loco scilicet, ubi sperare poteris, haut certò pereundum tibi esse, [...]el à Veritate, si ea dicatur, vel ab impostura, si nihil [Page 157] ad rem dicatur; Istud enim vis; atque loco suo, est loco Barjesuitico, loco ad fallendum accommodatissimo. Ad dicendum verò, quid, Corporaliter, notet, hic locus aptissimus est, ut Christiani jam ex Paulo intelligant, In Christo perfectam Deitatem inhabitare corporaliter, i. Ex parte Dei, Non per gratiam solummodo, aut Virtutum inoperationem, Quomodo Deus in sanctis suis, praesertim in Prophetis, atque Apostolis habitasse dictus est, sed per Unionem Personalem cum Corporea 10 ea Substantia, quam adsumpsit ad Deum: Rursùs, Corporaliter, i. Ex parte Hominis, Non solùm quoad Animam Humanam, sed etiam quoad Carnem ipsam, membráque è B. Virgine prognata; Utrumque enim horum, tam Corpus, quàm Animam, Deitas attraxit sibi in Hypostasin Verbi. Atque haec jam est Unio Dei & Hominis in Christo, Natura scilicet utraque in unica Persona; Corporaliter, adesse dicta, propter modos jam dictos; Inhabitare, etiam, Quia Personalis hujus Existentiae modus permanens jam, atque perennis est; Jesus 20 Christus, Heri & Hodie, idem Ille, & in aeternum, Heb. 13.8.
8. Veruntamen quoniam ità libet, i. (licet Judae abire in locum suum, Act. 1.25.) Audiamus igitur nunc quid hoc sit. Post pagellas igitur bis denas, mutatóque jam & Capitulo, & titulo, ait, Cùm adserit, omnem Plenitudinem Deitatis in Christo habitare, Corporaliter, id est, quòd in Doctrina Christi tota Dei voluntas integre & reipsâ est patefacta. C.R. p. 130. Eugepae! Habemus nunc Locum suum! Locus igitur nunc nobis est ineffabilem 30 tanti migistri subtilitatem demirandi. Ubi enim est Locus iste Suus? Oh, inter Scita sua de Prophetico Christi munere; Neque enim ille tam profanus est, oblitúsve vel Christi, vel Sui, ut temerè ista misceat. Utut igitur, Habitare plenitudinem Deitatis in Christo, spectabat ad priora Quaesita sua, De Persona Christi, Corporaliter tamen habitare in eo, non spectat nisi ad Doctrinam Christi, & ad munus ejus Propheticum. O stupendum [Page 158] acumen! Vos verò, O Boni, auditum haec admissi, Sacer est Locus, Extrà ridete, atque in Loco, [...], sapite. Quid verò, si nihil aliud hâc in re nunc dicat, cùm de Prophetia Christi dicit, quàm dixit antè, cùm de Persona ejus agebatur? Nemo tamen nunc aufit dicere, Dicere eum haec, sed nil Probare. In tanto enim Dictatore, Annon idem bis dixisse, (quàm gratìs cunque) aequipollebit simplici Probationi? Tum verò, hoccine jam est idem? Doctrinam quidem Christi, antè dixit, & Voluntatem Dei, antè; Atque eadem nunc denuò 10 dicendo, satìs, supérque probat, Rem ità se habere. Verùm, qui antè dixit, potest esse, nunc, ut abundè probâsse eum, atque vicisse cognoscamus, dicit, id est. Sed &, quod antè sapienter suppresserat, disertè nunc addit, habitare, exponítque, per patefactam esse, addit & signum nunc universale, dicit, omnem plenitudinem. Denique pro Divinitatis, Piè reponit, Deitatis. Locus enim Suus haec omnia tutè dicendi nunc est, cùm probita haec singula fuisse antè à nemine non inficeto dubitabitur. Igitur & Textum ipsum (Quicquid antè furti, 20 aut falsimonii iste infimulabatur,) nunc, pro innato suo candore, citat satìs Corporaliter; Id enim ipse esse vult, integre, & reipsâ.
9. Hem igitur vobis, Pulli, quod aeternùm beabit vos; Habete nunc in Loco Suo, Verborum Paulinorum elucidationem è Polonia, longè diviniorem, quàm Paulus ipse unquam vidit vel in Luce illa Meridiana supra splendorem solis, Act. 26.12. vel in Tertio Coelo denique 2 Cor. 12.2. sic enim se res nunc habet. Paulus, satìs obscurè, pro suo more, dixit, In Christo habitat omnis 30 plenitudo Deitatis Corporaliter. Heu, Quantae heic Tenebrae! Igitur Bonus Barjesuita, post secundas cogitationes, (aeternùm jam excussâ caligine, per Paulum olim Parenti suo inflictâ, ex oculis ejus;) luculentè haec exponit, 1 In Christo, id est, In Euangelio. 2 Habitat, id est, patefacta est. 3 Omnis Plenitudo, id est, tota Voluntas. 4 Deitatis, id est, Dei. 5 Corporaliter, id [Page 159] est, integre, & reipsâ. Ut placet verò! Quid malum! Naso suspenditis has glossas! Satísque ridiculè coactas esse clamatis! Erratis profectò, Juvenes, neque satìs rem adsecuti estis; Praeter enim quod gratìs dictae sint, sunt etiam insanùm violentae, & seriò execrandae, Neque tamen non habent singula haec, quae dicuntur, suam veritatem. Tota enim Voluntas Dei integrè per Christum patefacta nobis est. Est ista scilicet Barjesuiticae Artis, Fraudísque Palma. Habebant enim & veritatem suam 10 primigenia illa mendacia in Paradiso, Non moriemini. Scit Deus, quòd aperientur oculi vestri. Et eritis, sicut Dii, Gen. 3.5. Eat igitur per me jam Antesignanus vester, atque Primogenituram sacerrimi Genitoris sui (vel nunc hoc demum aevo) sibi soli vendicet; (Nam & in Campo Haeretico non minùs quàm in Vinea Dominica, fieri poterit, ut meritò sint [...], Mar. 10.31.) Qui in distorquendis verbis, atque hoc est, in pervertendis viis Domini, tam Corporaliter quidem, (Ita enim ipse ex hoc loco exponi jubet, id est, tam integre, 20 atque re ipsâ) Tam Spiritualiter verò, (ut ego mavelim hoc dicere, ex usu vocabuli illius, Apoc. 11.8.) id est, tam ad vivum, atque reverâ, utrumque Parentem suum referat, Barjesum illum, Titulo, sed Re, Bar Satanam, Act. 13.10.
30 SECT. XXI.
1. Triumphus Charitatis à Paulo descriptus: [...], (unde Tegere) à Paulo solo usurpatur in Sacris.
2. Charitas omnia fert; Quae ea sit, in Deum, an in Homines. Omnia, per distributionem accommodam. Refertur ad subjectam materiam.
[Page 160]3. [...], quando est, Factum est, & quando est, Fuit.
4. Fieri per, non designat Causam Secundam, Mediámve in Divinis.
5. Opera S. Trinitatis ad extrà sunt indìvisa. Adfuit Christus in Creatione mundi.
6. In Christo omnia sunt Nova.
7. De Personis Neutraliter dici. Alcoranus Socininus, Catechismus Racovianus.
8. Sub Euangelii nomine Quid comprehendatur.
9. Paulus Propheticè locutus videtur de Barjesuitis. Certò 10 Futura enuntiantur in Praeterito.
10. Subjecta materia non dicitur, nisi de materiâ ipsius loci.
11. Sententia quaeque, vel Absolutè in se, vel proximè dependentem, materiam suam habet.
12. Per Christum ipsum Vocationem Gentium, atque Abolitionem legalium institui.
13. Creatio est processus ex Non Esse ad Esse, in Natura, ínque Gratia.
14. Per Christum Quae reconciliari dicuntur. 20
15. Vocabuli, Omnia, materia subjecta per Actum Reflexum reperienda est.
16. Verbum Virtutis est Placitum Omnipotentiae. [...].
17. Materia Loci cujusque est pressè servanda.
18. Materia subjecta vel expressa est, vel inclusa.
19. Christus, quod habet, ut homo à Deo habet, ut Deus à Se Ipso.
20. Suppleatur Verbum Substantivum, & Lux clara 30 fiet.
21. Nomen Patris pro Creatore. Tautologia nulla in SScripturis.
NON paucorum aliquot dierum opus esse oportet, Divinum illum Triumphum, quem Charitati super omnia adornavit Apostolus, 1 Cor. 13.1. ordine describere, [Page 161] singuláque quae in ea pompa exhibentur, pro ipso, tum Authoris, tum Rei, merito, exponere. Est ipsa quidem, [...], ad miraculum gloriosa; sed absolutâ in tribus tmematiis eâ, actutùm uno ferè spiritu, sedecim quasi Victoriarum Insignia, (mirâ Arte, Adfirmativa Septem Negativis Novem intertexta) produxit, dicam? an cumulavit quidem? In Adfirmativis autem, O quàm stupendum in modum, ingentes Quatuor Provincias, Quatuor Vocabulis, atque unico tmematiolo, absolvit! 10 [...]. ver. 7. Jam verò in hiis, Primum illud, [...], Latinis utcunque suum, Tegere, dedisse meritò creditur, solius tamen Pauli vocabulum in Sacro Codice est. Et quod miremur magìs, licèt in ista ad Corinthios, non semel Vox ista Universali [...], ab Apostolo decoretur, (Adfirmat enim & de se, [...], 1 Cor. 9.12.) alibi tamen nusquam usurpavit, nisi in contrarium, atque abnegativè, [...], 1 Thess. 3.1. & rursus, [...], ver. 5. 20 Igitur quid hoc esse dicemus? Aliàs ipsum, [...], aliàs, [...]. & in eodem quoque Argumento utrumque, Charitativo scilicet, ínque aliorum bonum! Necesse igitur nunc est, ut [...] expendamus, Affirmationes istae Apostolicae, quid velint, & quid valeat Universale ejus [...]. Nam & in sententia sequente, est quòd eodem planè scrupulo torqueamur. Quid ait? Charitas credit! Esto verò; Id enim est, Homines Charitate inflammatos, per eam credere omnia. Aliter enim, Credere Charitatis Actus 30 proprius non est; Charitas diligit, Actu suo elicito; Sed Actu quidem Imperato, Credere dicitur. Verùm, an laudabitur jam ab universali pisteumate Charitas, Cùm Author ipse Fidei nostrae, Fons idem, Dominúsque Charitatis, haberet, in quo nos praemonendi ab ipso eramus, [...], Matth. 24.23. Ex eâque cautione, Dilectus Domini Discipulus nos porrò submonuit, [...] [Page 162] [...], 1 Joan. 4.1. hoc est, Nè fidem habeamus omnibus, qui SSpiritu agi se praetendunt. Istud, [...], igitur necessariò secum trahit etiam, [...]. Sed & eadem haec ratio prorsus est contra tertium horum quoque, [...]. Cùm neque Natura Humana ferat, Nihil à nobis desperari, Neque Voluntas Divina, Omnia ab eo postulari. Ut de Quarto denique, [...], Nihil nunc disceptemus.
2. Adactos igitur ex istis Rationibus viros eruditos 10 esse memini in pugnam non levem de sensu hujus loci. Sunt enim in illis, Qui ad Deum solum referri jubent ista, [...]. Homines pios scilicet, verâque Charitate perfusos, ex eo officio, alacriter omnia sufferre, quae à Deo ipsis imposita sunt; Fideliter omnia credere, quae Divinitùs iis proponuntur; Immotè omnia sperare, quae Deus ipsis promisit; Fortiter omnia sustinere, ubi Deo videtur moram trahere. Alii verò reclamitant, urgéntque, Triumphum istum Charitatis ab Apostolo non aliter institui, quàm de Victoria ejusdem 20 ex officiis suis erga Proximum. Exponi igitur primariò oportere haec omnia de Hominibus ipsis, Ad Deum autem, [...], aliam ista non habere, quàm & Praecedentia illa caetera habent; Quatenùs & fluunt omnia, ex Charitate nostra in Deum, ut necessaria Effecta ejusdem, & animis nostris probant, confirmántque Eam, ut figna, mentiri nescia. Esse tamen & alios observabam, quibus in hanc palaestram haut visum est descendere, sed rem in genere potiùs pertractare, atque unicâ hâc cautione contentos abire, Esse in vocabulo, 30 Omnia ex mente SSpiritûs, Distributionem, non simpliciter Universalem, verùm Conditionatam tantùm interdum, atque Accommodam. Jámque verissimè quidem istud prolocuti sunt: Sed quod ad hanc tamen litem dirimendam nullo modo sufficit, Quia nulli dicunt, Unde Conditio ea depromenda fit, Quóve Authore, vel Qua ex Regula fiet ista Accommodatio. [Page 163] Absit enim, ut Arbitraria, atque Ambulatoria res sit, atque pro captu Lectorum, (quanto minùs, pro placito eorum?) quotidie accommodanda. Rectiùs igitur illi, & ad rem propissimè, Qui vocabulum hoc, Omnia, in SScripturis censent semper accommodari oportere ad materiam subjectam, sic ut comprehensio vocabuli restringatur, Ubi, & Quatenus materia restringitur, amplietur etiam, pro ejusdem amplitudine. Tutissimam autem hanc regulam esse, ab ipsius SSpiritûs 10 exemplo discitur, Qui plurimis in locis per subjunctionem factam vel Participii, ut, [...], Matth. 26.52. &, [...], 1 Cor. 1.2. vel Relativi, (quod centies opinor in N. T. factum esse;) docuit, Signum istud Universale, in loco, ex Materia subjecta circumscribere, neque ulteriùs extendere, quàm juxta limites eidem positos in ea ipsa sententia.
3. Plaudit verò sibi non segniter ob istanc Regulam Barjesuita meus, támque felicem eam faustámque 20 scelerato suo capiti servando futuram pollicetur, ut térque quatérque ipsum, cùm alitèr non possit non perire, eam ad aram summa cum fiducia confugientem reperiam. Suffuratus enim Christo Divinam suam Aeternitatem, Orthodoxos persentit acriter insequi, certámque praedoni ruinam intentare ex eo Testimonio, quòd, Omnia per eum facta sunt, Joan. 1.3. Igitur quid Ille? Aliquantisper quidem ad alia, [...], in fugam datus, se recipit. Exclamat enim primò, in hoc Testimonio, non haberi, creata Omnia sunt, verùm 30 Facta sunt, Cat. Rac. p. 73. Sed quid indé? Per summam scilicet fraudem ipse instituerat Quaestionem suam sub eo vocabulo, An res omnes in principio per Christum creatae sint. Sed ô ridiculam, improbámque captionem! Nam neque si sic propositum fuisset. Res omnes in principio per Christum f [...]ctas fuisse, Minùs indè secuta fuisset probatio Aeternitatis Christi; Neque insigni huic Captatori satìs istud fuisset, si ipsum [Page 164] vocabulum interpositum heic ab Euangelista fuisset, Nam operam paulò pòst navat, ut altero in Testimonio & illud eludat quoque, prout mox parebit. Sed bene habet interea, quòd, Omnia per eum facta esse, nullus jam rejiciat. Joannis vox est, [...], addítque, [...], & rursus, [...], ver. 10. & rursus, [...], ver. 12. atque in hiis quidem omnibus admittit, factum esse. Post alterum tamen tmematium, cùm contra infaniam suam facere persentiat, totis viribus 10 contendit, nè, [...], vertatur, factum est, sed, fuit, ver. 14. futili satìs ratione ad id praetensâ, Cat. Rac. p. 90. quae refutata jam pridem à Nobis est. Exempla verò, quae pro se ibidem attulit, si dolosè tantùm ab eo, atque in speciem introducta fuerint, astutam quidem Vulpem eum esse probant, sin seriò, & sine fraude, parùm acutum Grammaticum. Verum enim utcunque sit, quod ille ibi adserit, [...], in multis locis SScripturae posse verti, Fuit, habeátque hoc praecipuè locum, ubi copula ipsa 20 locatur ante Subjectum, aut Praedicatum suum, Quod in Exemplis ab ipso allatis è Luc. 24.19. & Jo. 1.6. factum est: Debere tamen ità verti, (Quod ille ibi per paralogismum satìs ineptum confirmat,) nunquam tenet in aliquo loco, ubi Subjectum & Praedicatum praeponuntur suae Copulae. Corruit igitur Fundamentum exceptionis suae contra Incarnationem Verbi ex eo Testimonio probatam, Verùm ille satìs gnarus, huic latebrae parùm fidendum esse, ut Canis in Nilo, bibit, & abit: Fugientem igitur illi porrò insequuntur. 30
4. Secundò autem tergiversatur, atque Orthodoxis sic objicit, Modus iste loquendi, Omnia per ipsum facta sunt, non eum, qui prima Caussa sit alicujus rei, verùm C [...]ussam Secundam, aut Mediam exprimit, C. R. p. 73. Et est quidem ista Responsio è Communibus suis antris alterum, ad quod sorex iste saepe cogitur diffugere; Sed è [Page 165] materia planè sabulosa est, & nullo ferè negotio dispergetur. Longè enim Alia est ratio operandi in Natura Divina, Alia in Rebus Creatis; frustráque & impiè creditur, è Caussis Naturalibus, & Subordinatis, atque indè Secundae, aut Mediae Caussae ordinem atque denominationem accipientibus, aestimare licere ineffabilem eam, Communionem, quae Patrem inter, Filiúmque & SSpiritum, in SScripturis memoratur. In iis igitur & Deum quoque, per SSpiritum suum Omnia facere, imò, & omnia 10 per Deum ipsum (Barjesuitâ ipso non negante,) C. R. p. 117. fieri, adseruntur. Inep [...]issimum igitur est, quod ibi succlamat, Alitèr haec de Deo, quàm de Christo accipi. Quid ità ve [...]ó? Annon istud de Christo, Omnia per eum fieri, dicitur, Quia Omnes Caussae Mediae (Tuísne verbis uti licet?) per quas fit aliquid, non aliunde sint, nisi à Christo, neque sint ejusmodi, ut vel illae (addemus enim hoc verbis tuis;) sine ipso agere possint, vel ille sine illis agere non possit. Ecquid verò amplius hiis & Tu dixisti de Deo Patre?
20 5. Dextrè igitur nos accipimus, quod tu sinistrè satis intorques, & tecum adserimus, De Christo dici, Omnia per eum facta fuisse, Quia per eum alius quis, (nempe, Deus Pater, per Verbum suum, Deum Filium) omnia ea operatus est: Locum etiam, in quo expressè hoc haberi ais, nos expressiùs laudamus, verba enim ipsa adscribere non refugimus, Quae sit dispensatio Mysterii absconditi à Seculis in Deo, qui omnia creavit per Jesum Christum, Eph. 3.9. Hinc autem tu quid infers? Nam heic expressè habes, omnia creavit. Id est Primum. Quòd si 30 regeras, non dici Christum creâsse Omnia, sed Deum per Christum, haec jam eadem esse nos modò indicavimus, Opera enim SS. Trinitatis ad extrà sunt indivisa. Hoc est Secundum. Quod si adhuc negites, impraesentiarum sufficiet, (Argumentum enim ad Hominem ineluctabile est,) vel ex loco, quem ipse allegasti, probare. Ex hoc enim supponere jam cogeris, (quod alibi tamen abnegas) Deum Filium Patri in rerum Omnium Creatione adfuisse, ut ille [Page 166] per Christum, (tanquam per Mediam Caussam; ais tu,) crearet omnia. Dominus autem Jesus ipse ut unus ex rebus in principio creatis existat, cum Arianismo (si qua Fides dictis tuis,) C. R. p. 106. abnegasti. Concedas igitur necesse est, Christum, (in initio praesentem, & non ut Creaturam,) Creatorem ipsum, atque Deum semper extitisse. Verùm quia nec heic perstas, sequimur usque, & à diverticulis tuis in priorem viam tecum reversi, stamus jam expectantes, quid tandem dictes, de ipso vocabulo, Omnia.
6. Ais verò, vox, Omnia, non pro omnibus prorsus 10 rebus heic sumitur, sed ad Subjectam Materiam restringitur omnino. Ad hoc autem quid jam nos? Ex parte quidem una (Duo enim sunt, quae in hoc dicuntur à Te;) toti adsentimur; sed ex altera, toti abnuimus: Fallaciter igitur à te complicata, resolvimus tantùm atque retorquemus in caput tuum: vox, omnia, ad Subjectam Materiam omnino, sempérque restringitur: Ergò pro omnibus prorsus rebus in hac sententia, sumenda est. Tu quidem pro arte tua, ut ad alium actutùm locum lectorem 20 abducas, id probandum adsumis, quod Nos tibi nulli negamus; Inque dicti fidem allegas, C. R. p. 74. exemplum singulare, quod extat, 2 Cor. 5.17. in quo habetur sermo de re, huic, de qua Joannes tractat, admodum simili, (vah! ad quae lenocinia Verborum Productori nunc vacat!) ubi dicitur, omnia nova facta esse, cùm certum tamen sit, multa extare, quae nova facta non sint: Sed ligonem ligonem dicere oportet; Pace igitur tuâ dixerim, Certo Certius est, egregiè te [...], atque splendidè haec mentiri. Restringendo enim ad Materiam 30 ibi Subjectam, (Ab ea autem lege, quam ipse fixisti, non poteris nunc, non patiemur te avelli:) Nihil aut tunc extabat, aut etiamnum extat, quod novum factum non sit. Subjecta enim Materia in ista Pauli sententia est, Quicquid est in Christo: Ità Apostolus, [...], praemisit, siquis est in Christo, nova Creatura est. Atque ex eo Supposito, subjungit, Vetera praeterierunt, hoc est, abolita [Page 167] sunt omnia, quatenus extra Christum erant, Atque ecce (in Christo nunc) Nova facta sunt omnia. Haec jam est Materia hoc in loco Subjecta; universa ut comprehendat, quae aliquo modo in Christo sunt.
7. Sive de Personis Solis, Fidem Christi verè professis, intelligere ista, jubeamur, (Neutraliter enim & de Personis loqui didicimus ex ipso Christo, Joan. 6.39. & 17.2.) Sive de Rebus quoque Ritibúsque fidem & religionem Christianam absolventibus, eatenùs enim q [...]â 10 in Christo sunt, Omnia sunt nova. Novatorem igitur utcunque ex alia parte Barjesuita Se ad prodigi [...]m usque praestet, evagando tamen heic tam perditè extra Subjectam Materiam, próque iis solummodo, quae in Christo sunt, impudenter suis obtrudendo ea, quae in mundo (si placet) rerúmque natura extare ei certum est, Veteratorem se non incertum usque demonstrat, veterísque illius Serpentis, Apoc. 12.9. certissimam sobolem. Parcatur autem labori, Suadeo, at [...]ue Res (Novas non factas) nè quaesiverit extra se; Locupletes enim Testes ei hac 20 in parte vel nos habebit. Nam in Alcorano isto Socinino, (Catechismum intellige Racovianum) Fidei suae, (Christianae tamen non dico, Sed cum adsumento, Barjesuiticae) monstrificam [...]; non Veteris solùm Judaismi Portiones magnas, sed & Vetustarū quo (que) Hereseωn inde Christo (ferè) Omnium Monumenta extare tam certū est, ut ego me ei Debitorem jam hoc Nomine dem. In promtu enim, paratóque nunc habeo, (antequam Symmystarum suorum quempiam oculis usurpare mihi contingat, aut ab iis quicquam ad hoc probandum mutuò sumere, praeter 30 quod conjecisse ferantur omnes in hanc Catechesin:) Sigillatim ei, (ubi jusserit, aut in jus vocaverit) omnia numerare, atque debitum hoc, & fidem meam exolvere.
8. Atque altera quidem jam haec reverà digressio fuit; Sed non inamoena tamen; & quam ipse, per me, totus luat; Cui necessariò indicandum jam erat, cùm illuc tam praefidenter provocaret nos, Quàm infeliciter [Page 168] ei cedat Exemplum singulare suum, quámque nihil ex eo proficiat, praeterquam ad Caussae suae ruinam. Verùm ille tamen securus sui, certúsque vervecum suorum, quibus ista scribi, [...], non minùs extare, quàm Res in Orbe, Novas non factas, redit in viam non sine triumpho quodam, pergítque, per eandem fallaciam, Suos denuò ludos facere. Adsumit ergò, cùm verò Subjecta apud Joannē Materia sit Euangelium, apparet vocem, Omnia, de iis omnibus quae quo (que) modo ad Euangelium pertinent, accipi debere. C. R. p. 74. Etiam denuò Debere! 10 Sed age, Cur? Quia, Subjecta Materia est Euangelium, ait. An sit verò, pòst videbimus: Quòd si ità sit, Ille aut rectè inferre discat, aut Dialecticorum pueris ludibrium hoc debeat. Supposito enim, Euangelium esse Subjectam Materiam, annon, restringendo vocem, Omnia, ad Subjectam Materiam, Illatio, si ritè fiat, esse debet, Omnia Euangelia per ipsum facta sunt? Hunc igitur esse jubet primarium hujus loci sensum? per consequentiam autem aliquam, atque dicendi Tropum, (Continentis nimirum pro Contento) fieri fortè potest, ut Euangelii 20 nomenclatura applicetur ad singula, quae in Euangelio dicuntur: Sed quae figura erit, & quo sub axe nata, cùm per solam coactionem, atque immanem vim vox, Euangelium, extendatur tam crudeliter, ut de rebus quoquomodo ad Euangelium pertinentibus, de Effectibus, Eventibúsque omnibus sub Euangelio editis, de ritibus etiam, aut conditionibus quibuscunque Euangelii tempore institutis, desitísve, usurpare liceat, & qui talia intendat facta esse dicere, dicat facta esse Euangelia, atque per Christum facta esse? [...]! Veruntamen 30 quoniam ità vult, sequamur eum. Respondeat ergò, nullóne modo ad Euangelium pertinebat, cùm Joannes istud scriberet, Herodem occidisse infantes; Diabolum tentare Christum; Herodem alterum fratris sui Uxorem habere; Illius Filiam Baptistae Caput auferre; Daemoniacum ab integra legione possideri; Pharisaeos esse incomparabiles Hypocri [...]as; Saducaeos negare Resurrectionem; [Page 169] Herodianos vitae Domini piè insidiari; Divitem aestuare in Inferno; Petrum ter abnegare Herum; Judam prodere Christum, & miserabili exemplo [...], Nè infinitus in hiis sim; De hiis, omnibúsque similibus, hem nunc Determinationem sanctissimi Barjesuitae, ad Euangelium haec omnia (suo modo) pertinent, Ergò, omnia ista per Jesum facta sunt.
9. In tam felici igitur Successu hominis, nequeo imperare mihi, Quin ad singulare illud Exemplum, ad 10 quod ipse modò abduxerat nos, jam eum denuò (velit, nolit) revocem, quo & [...] ipsius singulare Exemplum ex eo quoque, in aeternam ejus memoriam statuatur. Paulus dixit, Omnia facta sunt nova. Vin' jam, Lector, dicti illius divinam elucidationem? Audi ergò Racovianum. Cùm restringi oporteat vocem, Omnia, ad Subjectam Materiam, Subjecta autem Materia ibi apud Paulum sit Epistola ea ad Corinthios, apparet vocem, Omnia, de iis omnibus, quae quoquo modo ad eam Epistolam pertinent, accipi debere, C. R. p. 74. Quid? Mirificè, 20 Scio, hoc placet tibi. Vides igitur, Novam hanc Epistolam factam esse; Nova enim est, cùm Secunda sit, & à priore altera. Pergamus verò ex ipsius exemplo. Ad hanc enim Epistolam plurima pertinent, quae specialem à nobis observationem postulant; Satanae cogitationes vaferrimas esse, & ad decipiendos homines compositas, c. 2. v. 11. Esse multos, qui cauponabantur Verbum Dei, v. 17. Qui ambulabant in summa astutia, atque dolosè tractabant Verbum, c. 4. v. 2. Quorum mentes Deus hujus seculi excaecarat, nè affulgeret iis Claritas Euangelii Christi, 30 Qui Imago Dei est, v. 4. Qui corrumpebant animos hominum, atque abducebant à simplicitate, quae est in Christo, c. 11. v. 3. Qui Jesum praedicarent, quem Apostoli non praedicarant, v. 4. Qui (inverted †)eudoapostoli erant, dolosi Operarii, transformantes se in Apostolos Christi, ut Satanas se in Angelum Lucis, v. 13. Jam verò, ex Definitione Extatici Doctoris, omnia haec Epistolae hujus Subjecta Materia sunt. Igitur cùm & dictum Pauli sit, [Page 170] Omnia facta sunt Nova, atque vocem hanc, Omnia, ad Subjectam Materiam restringi oporteat, perpendatur, obtestor, An Historicam solùm veritatem Citationes, quas jam protulimus, habere censebuntur, an etiam Propheticam (De rebus enim certissimè futuris in Tempore Praeterito loqui, Propheticae locutionis idioma est:) ità ut, omnia haec Nova facta sunt, exponatur, Esse certò, quando Nova omnia haec fient; venire Tempus, Quando alius Jesus ab Apostolis non praedicatus; praedicabitur; Fieri etiam hoc oportere, summo cum dolo, & per omne genus 10 Sophisticen, ídque ab ipsis Satanae Ministris; ante omnia non ferentibus, Christum esse Imaginem Dei. Atque jam rogandus est ipse Barjesuita, Quid sibi videatur de tali Expositione, ad ipsius exemplum, Regulámque tam affabre facta.
10. Saltem dicat, Quâ fide, (Catechisticâ solùm suâ, an certè bonâ, Serióque,) dixerit, quòd Subjecta apud Joannem Materia sit Euangelium. Injuriam enim Joanni insigniter facit, qui ab Euangelio solo eum laudaverit, non minùs ab Apocalypsi, atque ab Epistolis ejus 20 aestimandum. Sed exclamabit nunc, scio, hanc esse Meram [...]. Nam, apud Joannem, quod dicat, ex usu communi intelligi oportere, In eo loco Joannis, Rectè monet. Absit autem ut nos verborum Venaturam faciamus. De eo loco Joannis, nisi ipse nevelit denuò, accipiemus, Verùm unde probat ille nobis Materiam Subjectam illius loci esse Euangelium? An Quia ipse dicit? An Quia in Euangelio ille Locus est? Ergóne verò cujusque Loci in eo Euangelio Subjecta Materia est Euangelium? At siquid habeat insanius hoc, insulsiúsve, dicat & id quoque. 30 Nam (in proposito ut nè instemus,) Annon loca sunt in hoc Euangelio, In nomine proprio si alius venerit, cum accipietis. c. 5. v. 43. Ille homicida erat ab initio. c. 8. v. 44. Istud verò nemo accumbentium noverat. c. 13. v. 28. Pueruli, ecquid Obsonii habetis? c. 21.5. (Infinita alia transilimus;) Horúmne ergò singulorum locorum Subjectam Materiam statui oportet Euangelium? [Page 171] omnem Corybantiasmum superat! Quod de Euangelio igitur nemo putarat, Est & illud, ex hujus jam decreto, Totum in toto, & totum in qualibet parte. Verùm habemus ei has gratias, quòd ex ista regula, praeter spem, exponere jam nos doceat alium Locum huic simillimum, (Nam & de Christo dicitur; & in hoc Euangelio dicitur; & non à Joanne solùm, sed & à Petro quoque; & vocem hanc, Omnia, in se habet; Domine, Tu novisti Omnia) Jo. 21.17. Vultísve igitur & vos jam, Pulli Socinini, & hujus 10 Loci, Omnia, cognoscere? Nae vos Catechistam habetis Expositorem (Supra fidem) mirabilem! Nam cùm Subjecta apud Joannem Materia sit Euangelium, ad eam restringendus est & hujus loci sensus. Est igitur, Domine, tu cognoscis Euangelium, & omnia, quae quoquo modo ad Euangelium pertinent. Et verissimum est, quod dicit. Sed quid tum postea? Ergò & Petrinam Dilectionem, Domine, tu scis, Quia amo te. Sed pro appendice sit, Ergò & Barjesuiticam imposturam, Tu scis, Domine, quàm graphicè praevaricetur.
20 11. Ad dictam autem regulam De Subjecta Materia quòd provocet, & has ei gratias ingentes habemus, praeterquam quòd in fraudem hoc, (in speciem enim solam) faciat. Tam sancta enim ea Regula est, atque à Theologis omnibus tam religiosè colenda, Ut quolibet in Loco haut alium ad sensum sententiam aliquam pertrahere fas sit, quàm qui genuinè eruendus sit è Materia Subjecta. Verùm (nè lactare nos possint, & usque fallere;) è Materia, Qua? & Subjecta, Cui? E propria scilicet. Non igitur è Materia prima, Sed è propissima, 30 non è longè Semotiore aliqua, Sed è proxima. Subjectam eo in loco Materiam esse oportet, iis ipsis Verbis substratam, ínque ea sententia (si absoluta ea, perfectáque sit; si non, sed dependeat, tum in ea, ex qua dependet,) comprehensam. Materia haec est in omnibus dictis verè Subjecta. Jam verò sub hujus regulae praetextu, lineas omnes confestim transilire, atque extra oleas quenquam sic decurrere, ut desertâ prorsus propriâ materiâ loci, [Page 172] evagetur, atque generalem aliquam materiae notionem subintroducat sibi, hic Dolus, hoc Scelus est, unde Theologia commutatur planè in (inverted †)eudologiam, neque pro dolosa solùm ambulatione, sed & probrosa moechatione haberi oportet, Quia jam pro legitimè Subjecta & ritè conjuge Materia, usurariam sumit Supposititiam, & alienam. Loci igitur istius, Omnia per eum facta sunt, Materia verè Subjecta (Quicquid Barjesuitam, in suo AntiChristianismo, Nè Christus Creator Rerum habeatur, insanire coactum audivimus:) est, Quicquid in Rerum Natura fuit 10 unquam, erítve; Conditor ipse omnium fuit. Et sequitur quidem hoc ex ipso Ordine dicendorum: Primò, Ut doceret Joannes, Deus Filius Qui fuerit; Persona altera, [...], v. 1. Sed Naturâ idem; [...]. Dein, Quid fecerit; [...]. V. 3. Atque ea de re, nè quicquam erretur, quod in Collectivo adfirmârat Pluraliter, [...], per Distributivam Negationem Singulariter etiam diducit, Sine ipso factum est nihil. Ità quidem vulgò vertitur, sed minore, quàm par est, cum emphasi; vocabulum enim est, [...]. Sic 20 ut in ista Negatione concludantur ad unum omnia, Quae facta unquam fuere; Sine verbo facta est nè Res una. Poterat ergò & à Nostris (Latinum non malè emendantibus) paulò significantiùs verti, And without him was made not any one thing, that hath bin made.
12. Subjectam igitur Materiam suam sententia ipsa clarè annuntiat, Rerum Omnium Universitati adaequatè parem. Ut jam non explodendus modò, sed & execrandus etiam sit effrons Catechista cum suo delirio, haut veritus adserere, SSpiritum addidisse ea 30 verba, Sine ipso factum est nihil, in gratiam Barjesuiticam, ut eo meliùs illustraret blasphemas ipsius ineptias; Quas cùm repetere quidem reverâ ipsum puderet, tegere, quantum potest, contentus, appellat, Illa, [...]t, Illa superiora, &, ejus generis quaedam. C. R. p. 74. tandémque de Vocatione Gentium, & Abolitione Caeremoniarum (de quibus nemo ambigebat) longos satìs [Page 173] Logos per fraudem subnectit, nuntiátque, Ea facta esse per Christum; Et non facta per eum tamen; Sed per Apostolos facta esse; & facta non sine Christo tamen. (Egregiè enim fluctuat, ut dolo suo aliquam nebulam offundat.) Quasi duae hae res non parem omnino conditionem sortitae sint cum caeteris operibus Christi, cum promulg [...]tione Euangelii, Verbi disseminatione, Sacramentorum celebratione, Ecclesiae plantatione. Sed iste meliore eas illustratione ex ipso Joanne opus habuisse vult, 10(Neque tamen debuisse à Joanne expressè nominari, sed, honoris caussâ, fidei Barjesuiticae reservari:) nè stolidi atque tardicordes Christiani, (Tales enim eos ab isto haberi, Quis ex hoc non videt?) ambigere possint, an Abolitio legalium, atque Vocatio Gentium à Christo factae fuerint. Periisset igitur Christo tum excussi jugi Legalis Honor, tum introductae Plenitudinis Gentium Gloria, Nisi Sagacissimae Socinitati jam tandem suboluisset, per annos plusquam sesquimillenos latuisse res istas, (praetérque illas nihil,) sub hac Sententia, sine ipso factum 20 est nihil; jámque per ipsos, nare tam beatâ praeditos, publicari Mundo, Christóque Autori adseri, Quod (E reliquis Euangeliis; è Stellâ magorum; Novi jugi annuntiatione; Fissurâ Veli; Maceriae solutione; Chirographi deletione; missione denique in omnes Gentes cum mandatis solùm suis,) neque mundo satìs innotuerat, neque Christo in laudem suam cesserat. [...]! Verùm hiis se siliquis pascere porcos istos oportet!
13. Habent verò & loca alia Vocem hanc, Omnia, 30 quae cùm pessimè Se cruciari ex iis sentiat, eodem hoc gladio, quantumvis plumbeo, atque secandi exorte, transadigi jubet, sed cautè tamen, atque ex arte sua, hoc est, egregiè Veteratoria. Igitur cùm à Paulo dictum sit, In ipso creata sunt Omnia; & rursus, Omnia per ipsum, & in ipsum creata fuere, Col. 1.16. non placet heic, ad Subjectam Materiam, Omnia, referre, non ad Epistolae Materiam extravagari. Apostolus enim ipse Subjectam hoc in [Page 174] loco Materiam, tam invidiosè quidem, descripsit, ut locum nullum cavillandi ea in parte reliquerit. Ait enim, Creata sunt omnia; ea quae in coelis, & ea quae in terris; Quae Visibilia, & Quae Invisibilia; sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum, & ad ipsum creata fuere. Quid igitur jam facit? Neque adhaerere ausus priori suae Exceptioni, (De Christo haec dici, tanquam de Secunda, & Media Caussa;) obiter tantum, & in transitu solùm id nominat. Videt enim, si [...] possit & heic parem colorem ei paralogismo 10 conciliare, praestò tamen adesse & [...], & [...], quae rem totam in integrum plusquam restituent. Ad, Creandi, quidem Vocabulum, quod pro diffugio ei antè fuit, quia non usurpa [...]ur ibi à Joanne; necesse est, ut aliquid videatur jam dicere. Ait igitur, Verbum, Creari, non solùm de Vetere, sed etiam de Nova Creatione in SScriptura usurpari, C. R. pag. 78. Triáque exempla in eum sensum laudat. Sed quorsum haec Nugatio? Ecquis enim omnium hoc negabit ei? Dicitur, Creari, de Rebus omnibus, ex non esse ad esse procedentibus. Ad Naturam 20 igitur non magìs referri potest, quàm ad Gratiam; Ex qua & Nos, Creari, Fideles dicimus, atque neminem nasci, sed F [...]eri Christianum.
14. Verùm tu hoc responde, Potéstne, Creari, hoc in loco accipi de Nova Creatione? Súntne ea quae in coelis, & ea quae in terris? Súntne Omnia, quae Visibilia sunt, & quae Invisibilia? Súntne Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, de nupera atque recente Creaturarum editione? Hui! Quàm aestuat! Non placet tam restrictim examinari haec. Deserit ergò & istam 30 Berenicen, quantacun (que) cum [...] à Se ridiculè introductam, tandémque respondet, Praeterea, ea verba, omnia in coelis, & in terra, non usurpari pro omnibus prorsùs apparet, C. R. pag. 78. Quidni veró? Quia paulò inferiùs subjecit, Deum per Christum reconciliasse omnia, pacémque fecisse inter ea, sive ea super terra sint, sive ea in coelis, ver. 20. Rectissimé. Sed quid? Haeccine inter se [Page 175] adversantur, omnia, quae in Coelis, Terrísque sunt, Creata esse per Christum: Per Christum etiam reconciliari inter se omnia in Coelis, Terrísque? Ecqua in hiis pugna est? Neque id ausus est disertè dicere. Quid igitur rei est? Revera merus lusus est, & puerilis tantùm paralogismus, in aliquam speciem objectionis pueris suis obtrudendus, sed tergori ipsius magistri literis ulmeis meritò inscribendus: Sic autem se habet, Quia omnia in Coelis & Terris Paulus dicit de Rebus per Christum Reconciliatis, Quae tamen 10 Omnia prorsùs non esse, satìs novimus, sed esse tantùm Omnia, quae reconciliantur, Ergò cùm de rebus per Christum Creatis idem dicat, de prorsus omnibus, (Quaecunque Creata sunt scilicet,) accipiendus non est. Annon hoc omnem sùbtilitatem superat? Semper ità non est; Ergò, non heic. Profecto si id solùm voluisset, De longè pluribus, omnia per eum creata sunt, dici, quàm, omnia per eum reconciliata sunt, pedibus iremus in sententiam. Ex hoc enim, jam eò magìs sequeretur, omnia Creari, de omnibus prorsus dici. Enimverò (ut semel 20 jam hoc moneamus,) Est ista Materiam Subjectam in quaque sententia designandi optima atque tutissima via, per Actum in se Reflexum ad eam connotandam procedere.
15. Divinum ad hoc exemplum ipsius SSpiritûs habemus ibi apud Joannem; Nam, omnia per ipsum facta sunt: & sine illo res nulla facta est, aequipollet huic, Quaecunque facta sunt, per ipsum facta sunt. Similiter & in hiis jam praestandum est, omnia per ipsum Creata sunt, significare oportet, Quaecunque creata sunt, per ipsum creata 30 sunt. In illo quoque Reconciliationis negotio, licèt restrictius Creatione sit, ad eandem tamen methodum, omnia per ipsum reconciliata sunt, nihil aliud esse debet, quàm, Quaecunque reconciliata sunt; per ipsum reconciliata sunt. Haec est vera ea Relatio, quam vox, omnia, ad Subjectam Materiam semper habet. Atque opportunè jam ista consyderatio non ingratum nobis hunc reditum praestat ad illa Quatuor Paulina effata, à quibus [Page 176] Sectionem hanc orsi sumus. Adserit ille, Divinam eam Virtutem, [...], quam ibi in Coelos pro merito evehit, [...]. Cupin' tu jam, pie lector, Scire, quae isthaec, [...], sint? Vin' describatur tibi tam concisarum Sententiolarum Subjecta Materia? Jam facilis est ad haec via, & verè lactea: Reflecte Actum cujusque, & habes, Omnia. Charitas omnia sustinet, Putà, Quae à Christiano Fratribus ignoscenda sunt. Charitas omnia credit. Quae Fidei ipsius esse ritè proponuntur. 10 Charitas omnia sperat. Quae sub officio Spei cadunt. Charitas omnia tolerat. Quae Patientiam Christianam requirunt. Uno verbo, Sustinet quae sustinenda sunt; Credit credenda; Sperat speranda; Tolerátque toleranda.
16. Sed jam pergendum est; Nondum enim absolvimus omnia. Neque igitur fert Christomachus iste, ut, Christum res omnes creatas conservare, probetur ex iis verbis, Portánsque omnia verbo virtutis suae, Heb. 1.3. Respondet igitur, Verbum, Omnia, heic non minùs, quàm in pluribus 20 locis aliis, non omnia in universum sine ulla exceptione designare. C.R. p. 83. Verùm & heic nos non credimus tibi (inverted †)eudole, veritatis tam manifestario Paracharactae: Addit ergò, sed ad ea tantùm, quae ad Christi Regnum pertineant, referri. Istud verò quantò minùs tibi credimus, in sensu tuo, partem maximam Regni Christi harpagare jurato? In sensu enim recto, Ad Regnum Christi Omnia in universum sine ulla exceptione pertinent. Sed fidem ille, cùm non inveniat, faciet. Ad confirmandum igitur se accingit, Quòd verò vox, omnia, hoc in loco, ad ea duntaxat referatur, 30 ex ipsa Materia Subjecta satìs apparet, C.R. p. 84. Ohe! Duo jam Adverbia advocavit, Duntaxat, & Satìs, & ex illis rem factam se habere confidit, Caussámque suam bene peroratam. Nobis verò certum est, & Verba ejus, & Adverbia, tam gratìs accersita, nullámque secum probationem apportantia, pariter, [...], Duntaxat in Speciem enim probationis fieri, quod ad Materiam Subjectam [Page 177] referri cupiat, istud omnium satìs apparet, quia nondum distinguit, Quam Materiam, Aut Cui, Vel Ubi subjectam velit. Quid? An generaliorem aliquam? Novimus enim, qui non ità pridem recepit Se ad Euangelium. Sed hoc nunc praesensit, esse periculosae plenum opus aleae, Quia hinc si pedem moveat, in foveam incidit, Primum enim hoc Epistolae hujus Capitulum diris Barjesuitismi tormentis est refertissimum. Sapit ergo sibi, atque extravagari nunc non audet. An igitur, Huic 10 tantùm Loco Subjectam? Praeter eam profectò, Materiam nullam verè dici Subjectam, jam indicatum est. Omnia igitur Christum, verbo vi [...]tutis Suae, hoc est, Solo verbo placitóque Suo potestatem atque virtutem omnem habente, Ferre, Conservare, Gubernare, Administrare, (De Significatione enim, [...], exclusivè ad aliquod horum, & stulta est, & improba Lis.) ex ipsius Sermonis idiomate, (cùm in textu nulla sit restrictio adjecta,) pertinge [...]e ad Omnia oportet, quae Latione, Conservatione, Gubernatione, Administratione opus habent; ideóque de 20 Rebus Creatis Omnibus accipi, Sine virtute ista, [...], actu [...]ùm, aeternúmque ruituris. Ex ipsâ igitur Materia Subjecta jam satìs apparet, quàm impudenter ille nunc praevaricetur; Cùm in ipso contextu Singula Virtutem eam loquantur, quae sese extendit ad Omnia in universum sine ulla exceptione.
17. Igitur cùm tam feliciter Res ei hactenus successerit, Omniáque quae in adversum objecta sunt, tanto pugili Singula obstare nequiverint, majus opus jam molitur, bináque loca pariter in arenam protrudit, ut uno 30 ictu geminis hostibus prostratis, Rem confectam ei dent, conclama [...]ámque, [...]! Divina igitur Christo Natura adseri nè possit, vel ex illis verbis, Omnia quae Pater habet, Mea Sunt, Joan. 16.15. vel ex illis, Mea Omnia, Tua Sunt, & Tua, Mea, Joan. 17.10. Respondet, Vox, Omnia, ad Subjectam Materiam ferè semper refertur: Quare ex ejusmodi locis non potest ullo modo, quod volunt effici, Cat. Rac. pag. 107. Non ullo modo! [Page 178] O immitem Sententiam! Verùm agite, pariabimus ei; Non potest ullo modo sequi haec Negatio, Catechistae igitur, Quare, est [...], & Consequentiam nullam habet. Capiti autem suo caveat, quantum potest: Nam cùm Vox, Omnia, ad subjectam Materiam referatur, Ex hiis locis, Divina, quam volumus, in Christo Natura necessariò efficitur. At jam in ista, [...], quid fiet? Expendenda necessariò est utriusque Loci Materia. Eatur igitur ad Loca, Primus est, Omnia quae Pater habet, Mea Sunt. Sic illi visum est legere; 10 Nam SScriptura cùm sit, si non aliquà vitiasset, mortuus esset. Verba verò sunt, [...], Omnia Quaecunque habet Pater, Mea Sunt. Sed inimica nimis ei est Vox, Quaecunque, Christúmque sonat, imò clarat, Deum. Praecidit igitur ei ad nates impurus Ammonita, 2 Sam. 10.4. & surripuit, cunque. Sed hoc in Barjesuita parum est. Agat igitur, jam dicat, Quae est Materia Subjecta hujus Loci. Respondet verò, Materia Subjecta capite 16 est. O infidum Caput! ídque non in 16, sed in largissimo Folio! De Capitis Materia dicit, de Loci pollicitus 20 dicere; Locus autem hic illius Capituli nè centesima quidem pars est. Sed sic solet beare amicos! Quin si verum dicendum est, Debent ei immortales has gratias Sui, quòd mitiùs jam cum iis agat, quàm priùs, neque ad Materiam totius Euangelii sed ad Capitis tantùm, (Nunquid non modicum est?) eos ableget.
18. Sed agamus sodes; Inquiramus, quae & haec Illatio sit. Nam Materia Subjecta Capite 16. est etiam Persecutio Fidelium, ver. 2. est Christi Discessio, ver. 5. Diaboli Convictio, ver. 11. SSpiritûs Annuntiatio, ver. 14. 30 Discipulorum perturbatio, ver. 19. Consolatio, ver. 23. Professio, ver. 30. Dissipatio denique, ver. 33. Quid! Omniáne haec sunt Dicti istius Subjecta Materia? An, Caussam dicit, cur hunc de SSpiritu ille Solùm seligat, nisi ut blasphemae suae hypothesi hôc magis inserviat? Sed & purget jam se oportet ab audacia plus quàm Diabolica. Christus dicit, Omnia. Idem etiam, nequid erretur in [Page 179] dicto eo, Subjecta Materia quae hoc in loco sit, ipse determinat, Quaecunque habet Pater. Sed intercedit Barjesuita, statuítque intelligi debere, Quae SSpiritus Discipulis revelabit. Jesu ipsi jam credetur? An Barjesuitae? Verùm huic nè credatur, Christus ipse Satìs cavit; Ait enim non semel, SSpiritum accepturum esse; Quid? Non, [...], Accipiet Mea, Sua enim sunt, Quaecunque Patris sunt; sed, [...], ver. 14. aliquid de Suo (quantum Discipulis expediret scilicet;) SSpiritus revelaturus iis erat: Quae 10 revelaturus ergò erat, non sunt Materia Subjecta, ad quam referri oportet istud, Omnia. De nihilo igitur non fuisse Opinor, quòd voculam illam, ferè, religiosè nunc cautus, Impostor heic interposuerit, Ait enim, Vox, Omnia, ad Materiam Subjectam ferè Semper refertur. Ubi enim SSpiritus ipse [...] designat, Quid sub Voce, Omnia, intelligi oporteat, (Quod in hoc loco factum est, dicit enim, Omnia Sua esse, Quaecunque habet Pater,) ibi per nequitiem solùm, dolúmque malum, quaeritur Subjecta Materia, ad quam referri possit. Verùm Pyrgopolinices noster, ut 20 SScripturarum se Solum Dominum, (domi saltem suae) esse monst [...]et, ubi nunc SSpiritus Subjectam Materiam designavit, aliam tamen Quaerit, déque Suo Substituit; ubi verò non designavit specialem, quàm parùm ille Sensus suos loci ipsius, Subjectae Materiae submiserit, jam fatim indicavimus.
19. Transeundum igitur nunc ad Secundum horum Locorum est: Et Quae Mea, Omnia Tua Sunt, & Quae Tua, Mea. Eâdem autem chordâ & heic oberrat, atque ut Subjectam Materiam eruat Sibi, nè ad Divinam Naturam 30 referre cogatur hoc, Omnia, narrat nobis, (ut antè▪) Quid 17 hoc Capite agatur. Agitur verò in eodem & de Rebus Antesecularibus, ver. 5. & de filio Perditionis, ver. 12. & de Mundo atque Maligno, ver. 15. Sed ait, Apertissimè constat agi de discipulis, quos Deus Christo dederat, Verùm quid indé? Nequítne ergò Christus esse id quod est, Q [...]ia Discipulos à Patre habet? Aut cùm jam dixerat, Rogo te pro hiis, (Discipulis suis scilicet) quos dedisti [Page 180] mihi, quoniam tui sunt, ver. 9. quod proximè atque eodem spiritu subjungat, Et Mea Omnia, Tua Sunt, tautologicè solùm dici oportet, neque aliud Significare, quàm omnes mei Discipuli sunt tui? Ferret quidem hoc Barjesuita libenter; sed non Feret ipsa Conjunctio, [...]. Nam qui ad Deum eodem tempore dicit; Discipuli Mei Tui Sunt, Et Omnia Mea, Tua Sunt, non Solùm de Discipulis, Sed & de alia re omni, quae sua dicenda est, intelligendus est dicere: Qui verò pergit usque, & cum Deo reciprocat, Et Omnia Tua, Sunt Mea, Naturam ipsam imprimis dicat 10 oportet, aliúsque esse non potest, quàm Secunda Persona, Deus Filius, Deitate Idem, Gloriâ aequalis, Majestate coaeternus. Satìs hoc sensit vaferrimum Caput, ínque Majorem Cautelam tenuibus hiis filis argutiolam alteram subsidiariam subnexuit, Praeterea, cùm quicquid Christus habeat, habeat Patris dono, non autem à Seipso, hinc apparet, ipsum Divinam Naturam habere nullo modo posse, C.R. pag. 108. Verùm Socinuli hujus, Nullo Modo, quàm nullam vim habeat, & ejus, Apparet, quàm merum phantasma sit, jam Satìs experti sumus. Reponimus 20 igitur uno verbo, Quicquid Christus habet, ut Homo est, Dei dono habet: Sed ut Deus est, Omnia à Seipso habet. Igitur quod & Iste, quasi in objectionis suae Confirmationem, adsumit, Quia Naturâ Deus omnia à Seipso habet, ambabus ulnis & nos accipimus; Habet enim Christus, quâ Deus est, & à Seipso Omnia.
20. Jam tandem ergo enavigavimus haec, Omnia, atque terram videmus. Nam quod ab Apostolo dictum est, Nobis unus Dominus Jesus Christus, Per quem omnia, & nos per eum, 1 Cor. 8.6. post velitationum nonnihil, 30 (quod nos jam antè, ubi inciderat, obiter coercuimus:) quasi confectâ jam re, non sine fastidio transilit, Nè commemorandum [...]ihi sit, verbum, Omnia, ad Subjectam Materiam referri, C. R. pag. 117. Profectò commemoret, nécne, nos nil moramur: Meminisse verò nè definat, & rectè referre, nisi vapulare nobis velit, id monemus. Quàm ipse verò heic Materiam Subjectam comminiscatur, [Page 181] Socinelli (fortè) ejus ex verbis suis, quia Sensu Omni carent, eò meliùs adsequentur: verùm nobis non placet esse tam cicuribus. Quod ità habere, indè apparet; ait. Sed Quid est illud, Quod? An, verbum, Omnia, referri ad Subjectam Materiam? Optimé! Et, verbum, Omnia, referri ad Subjectam Materiam, ità se habere indè apparet. Elegantissimè hoc! Et unde apparet? Quòd Apostolus agit de iis Omnibus rebus, quae ad populum Christianum pertinent. Hoc acutissimè! Ubi autem de iis 10 agit? Ista in Epistola? An, in isto Capitulo? Certè, utrum velit, parùm refert. Ex iis enim Locis Materiam Loci cujusquam unquam accersi, An fallaciùs dicatur, aut stolidiùs credatur, nondum inter nos convenit. Habet enim, (quod jam saepe monuimus) quaeque Sententia vel absolutam in se, vel ex proxima dependentem, Materiam suam Subjectam. In hac igitur, per Christum Omnia, Supplenda solùm est Elleipsis, quâ nihil vulgarius apud Paulum, Verbi Substantivi, Omnia sunt per Christum. Atque jam si quaeratur, Omnia quae? Reflecte solùm, & 20 habes, Omnia quae sunt, sunt per eum; Quae Facta sunt, Joannis verbo; Quae Creata sunt, Pauli; Quae in rerum Natura sunt scilicet: Eodem planè exemplo, quo & ibidem dicit, Omnia ex Deo Patre. Subjecta ergò Materia est Rerum Universitas.
21. At quid tum fiet Demonstratione Barjesuiticâ? Ait enim ille, Apostolum agere de rebus ad populum Christianum pertinentibus, duo haec verba demonstrant, Nobis, & Pater. Demonstrant verò & aliquid aliud agi, quod & saepissimè à Nobis jam demonstratum est, Catechistam 30 scilicet agere ridiculum Sophistam. Agítne enim Paulus de iis Solis ibi? At nullum aliud vocabulum ad Res universas tam propriè pertingit, ac istud Patris. Indè enim &, Pater Pluviae, Deus audit, Job. 38.28. & Unus Omnium Pater, Mal. 2.10. Sed & alterum vocabulum illud, Nobis, hoc ipsum exigit. Plus quàm Tautologia enim esset, post. Per Christum Omnia, addi, Et Nos per Christum, Si, Omnia, ibi de Christianis, nedum de Solis, [Page 182] accipi oporteret. Ipsa igitur Conjunctio, [...], docere poterat Magistrum Lituanicum, quomodo, [...], exponere debeat: Per Christum Omnia; puta, Quae in Natura Creata sunt. Et Nos quoque per Christum; Creati denuò in Gratia. Corollarium igitur ipsius, (nè longiores nunc in re tam manifesta simus) Castrare primùm contenti, atque veritati, Sceleratam ei Negationem demetendo, restituere, amicè sic reponimus, Unde [...]fficitur, Christum Simpliciter, & absolutè, non certa solùm de Caussa aliqua, dictum esse, Dominum Unum, per quem 10 Omnia; Quare Divinam Naturam in eo indè probari, Cat. Rac. pag. 118. Siquis verò Locus in prodigioso Libello praeterea supersit, in quo Eum pro Libitu suo exponere, hoc est, Corrumpere Vocem, Omnia, adhuc me fugit, pòst adsuetur hiis, ubi inciderit, [...].
SECT. XXII. 20
1. Elleipseων in S. Textu Supplementa ut facienda sint. Repetendo optimè fiunt.
2. Quae Tempora Christo suo Barjesuita ponit, Ut sit; Ut sit Rex; Ut & Propheta sit.
3. Ut & Sacerdos etiam: nam non antequam in Coelos rediit.
4. Fallacia ejus Una est, è confusione Temporum, sumendo, Si esset, pro, Quando fuit.
5. Altera, à Vocabulo suppresso, Scopóque Loci neglecto. 30
6. Regula de Ellipsibus, earúmque Supplementis. [...] supponit aliquid aliud praeter id de quo dicitur.
7. Nisi ex ea ratione, Graeci non dicunt, [...], sed, [...]. Particula [...], per, Posse, rectè exponitur.
8. Interpretibus fas non est, Ellipsin facere. Articulus est interdum [...]. Sacerdotis Esse fluit ab Offerre.
[Page 183]9. Sacerdotium de Coelo solùm descendit. Ut Sacerdotium Christi in Melchizedeco adumbra [...]um sit à Parte Antè & Póst. Christus ipse & Sacerdos & Hostiae.
ELleipseων plenas varióque in genere, esse, tum locutiones ipsius Christi, tum Epistolas Apostolorum, (Paulinas p [...]aesertim, propter connatam ejus breviloquentiam;) post tot jam exempla à nobis connotata, probatione 10 aliquâ egere non existimamus. Supplementum verò earum ut in quoque Loco institui oporteat, absit, cujusque qui volet, arbitrio aut optioni relinquatur: Ex necessitate enim ipsius sensûs, verborúmque Syntaxi, illud imprimis aestimandum est, debitámque in hiis Analogiam ni servet, meliore semper jure, quàm obtruditur, est repellendum. Minimè quidem hac in parte peccari spem esse oportet, ubi suppletur solùm per repetitionem, [...], neque aliter quàm iterando aliquid, quod in Contextu praecesserat, confici jubetur id, quod in sensu 20 deesse putatur. Neque tamen expectandum nunc à Nobis est, quibus rem hanc habere cum Barjesuitis contingit, ut vel hiis se legibus illi lubenter subjiciant, aut non gravatissimè ferant, quantumcunque decurratur intra istas lineas, quod jam molimur. Castiganda enim jam venit improbitatis eorum pars non exigua, atque eripiendus est iis Locus, Quem ipsi nequissimè à Se violatum, coactúmque id dicere, quod à mente Apostoli longissimè abest, unam habent, solámque damnatissimae suae Sententiae defensionem.
30 2. Quàm bonus quidem, felíxque Suo Christo Catechista fuerit, jam pridem conspeximus, & quàm impensè pro Benignitate Barjesuitica curaverit, Nè non sit Deus: Divinissimo solùm exemplo, Ut Paulo, nè propter excellentiam Revelationum nimiùm extolleretur, datus aliquando est Angelus Satanae, qui Colaphis ipsum acciperet, 2 Cor. 12.17. Ità & Se datum Christo, Ut quam largiuntur ei Deitatem, Moderetur tamen, atque nè nimis [Page 184] extollatur, Colaphis & eum cogat, Nisi Deus esse nolit, ut quas ei metas, quae tempora ponere visum ipsis sit, accipiat, licèt indè reverà fiat, Ut Deus nè sit. Jubet igitur, Ut serâ solùm Divinitate gaudeat, & vel ipso Herode Magno junior multò Deus sit; Uno enim Verbo, nè fuerit, id quod Est, ante uterum Virginis, Cat. Rac. pag. 53. Propheta etiam ut Sit, Conceditur; Tam insignis quidem Expositor Voluntatis Dei, Ut indè, Sermo Dei, audiat, Cat. Rac. pag. 91. Sed neque hoc tamen, ante principium Euangelii. Ità enim exponi 10 oportere illud Joannis, In principio erat Verbum, Jo. 1.1. quòd Christus scilicet in principio Euangelii fuit ille Sermo, Cat. Rac. pag. 52. Principium autem Euangelii ad Baptistae praedicationem disertè restringi novimus, Mar. 1.1. Atque ità annos ferè triginta, Luc. 3.23. nuperus iste Deus eorum agere cogitur, antequam ad Propheticam Dignitatem admitti ab iis possit. Rex autem ut foret, grandioris gratiae res erat; Illud igitur obtinere ab iis non potuit, (Quicquid Magi, De Rege tum nato, stolidè percontati sunt, Matth. 2.1.) nisi altero post Doctoratum 20 datum Quadriennio: Nam, non priùs constitutus Heres Universorum fuit, (ea autem est & Regni Constitutio, Psal. 2.6.) quàm Eum Deus ex mortuis excitavit, ait Cat. Rac. p. 80. Eugepae! Quibus gradibus, temporúmque intercapedine quàm Sapienter divisas, Deo Suo Praerogativas ipsius nôrunt hii homuli erogare!
3. Ad Summam tamen nondum perventum est. Superest enim & alter adhuc Praeeminentiae ipsius Gradus, Munere Sacerdotali quoque ut investiatur, fiátque ab iis Summus Pontifex. Neque isto certè 30 Honore non dignantur Eum, Sed More tamen Suo, Ut viros Sapientes decet, interponi volunt Spatium Temporis & in hoc, Quò sentiat Christus Suus, indies Se apud eos gratiâ proficere; Placétque iis, Primò, Ut praestoletur, postquam è Sepulcro rediit, ad Quadraginta dies, Act. 1.3. Pòst, jubent, In Coelos rectà ut eat, ibí (que) Corpus, quod apparari ei jusserant, Muneri ei [Page 185] Pontificali accommodatum, id est, Immortale, accipiat, C. R. p. 98. Atque ità evadat Pontifex, &, quod in terris peragere non poterat, C. R. p. 189. ibi Se ad Oblationem accingat, atque Sacrificandi Munere perfungatur, C. R. p. 244. Excitatus enim à morte licèt jam fuer [...]t, nôrant tamen illi, Quid fieri posset; Quicquid Paulus Novisse Se aiat, Christum resuscitatum non ampliùs mori, Rom. 6.9, Sapiebant illi, atque in terris quantisper moram trahebat, Mortale ei Corpus esse sciebant, 10 In Coelos igitur ingrediendum ei esse, antequam aptato illo Corpore, Heb. 10.5, indui eum sinerent, C. R. p. 98. Hem! Quid Rei est, Lector? Horrésne ad haec? Exhorruerunt quidem & pulli illi Polonici, atque exclamârunt, Quid! Annon Christus erat Sacerdos, antequam in Coelos adscenderat? C. R. p. 29. Sed motos hos Fluctus quàm ille facilè composuit? uno verbo Magistrali, Non erat: actutùm fecit, nè mussitare porrò ausint. Bonus tamen est quoque, & nè nimis imperiosè cum Suis agere videatur, inficiationis tam peremtoriae probationem 20 non inficetam apponere dignatus, ait, Nam apertè Scriptor ille Divinus testatur, Si in terris esset, eum nè Sacerdot [...]m futurum, Heb. 8.4. Et peramoenus quidem ei hic Locus est, locus est & pluribus umbris: Jam modò enim, attulerat eundem eadem in re, C. R. p. 290. & repetit nunc denuo, ut (pro Sua Autoritate) idem per idem probet. Sed & antea quoque eodem Se tegmine beârat, ubi ingressum Christi in Mundum, Heb. 10.5, non de Mundo Praesenti, Sed de Futuro accipi mandârat, Quandoquidem Si in terris 30 esset, nè Sacerdos quidem esset, C. R. p. 77. Agamus igitur cum bono Deo, hunc Locum paulisper eventilemus.
4. In eo autem, an aliquam [...] Apostolus instituit, &, Qui in Coelis Pontifex est, in terris nè Sacerdotem esse, adserat, nè nimiùm evagemur, nunc non disquirimus. Ad illud igitur Solùm accingimus nos, quod in Quaestione hac praecipuum est; Cúmque Iste, [Page 186] in probationem insanae suae adsertionis, aiat, aperte is Scriptor Divinus testatur: Nos contrà, Consentimus in Judicem, atque Scriptorem eundem testamur, (Divinus enim reverâ est, & novit, Quis & Qualis hic homo sit, qui sic tangat eum, [...], Luc. 7.39.) Quàm apertè ille Testimonium hoc torqueat, vitiétque. Quaestio enim, quam ipse proposuerat, erat, de Christo, antequam adscenderet in coelos, id est, (aequipollent enim;) Quantisper in terris adfuit. Igitur cùm Paulus haec scriberet, nihil potuit ea de re ab eo 10 dici, nisi Sub notione Temporis jam antè Praeteriti, De eo scilicet Tempore, Quando Dominus Mundo interfuit, & de quo jam est Quaestio, an Christus tum fuit Sacerdos. Sed istud, quod ipse è Paulo nunc citat, est, Si in terris esset, atque istud Temporis notionem nullam habere potest, nisi vel jam tum Praesentis, vel pòst Futuri. Atque hoc tamen tam apertum est è Paulo Testimonium? An re quidem verâ, Apertum est in Barjesuita falsimonium? Nam, Si esset, aliud longè est, quàm, Quando erat, aut, dum fuit; Apertè igitur 20 nihil hinc sequitur, neque, Christum, antequam in Coelos adscenderet, Sacerdotem non fuisse, per aliquam Consequentiam concludi indè potest, praeterquam per Barjesuiticam, quae ut plurimùm est nulla, falsa semper est atque Sophistica. Istud igitur jam primum esto; Suppositionem, De re non nisi Praesenti, aut Futura, ab isto Scriptore factam, Citatorem hunc Supposititiam jam facere, & pro re diu antè Praeterita sumere.
5. Sed & qui toties hunc Locum pro Se laudavit, dicat, Quid factum est Particulis, [...]. Ità enim sunt 30 verba Scriptoris, Quem Nos Paulum appellare, nulli veremur; [...]. Caussativam autem eae vim in Se habent, atque ad aliquid probandum interseruntur. Illud autem quid sit, si exquiramus, apertè indè probabitur, quàm graphica ista nunc praevaricatio sit. Dixerat Apostolus, Necesse esse, Pontifice [...] nostrum Christum in Coelis jam aliquid habere, quod offerat. [Page 187] [...]onfirmat autem ex hoc, Quia si in terris esset, Sacerdos utique non esset. Sed Pace S. Pauli, interrogemus, necesse est, Quae est ista Consequentia? Si in terris existens Christus Sacerdos non esset, Ergò, In Coelis existens, habet, quod [...]fferat. Verùm ex Mente S. Pauli, habemus, quod respondeamus, Consequentiam hanc optimam esse, & luculentissimam. Elleipsis enim Solummodo in eo, quod posteriùs dixit, est, Cujus Supplementum, Si jam per Rei, quae probanda erat, repetitionem, fiat, 10(Quo nihil in usu sermonis facilius, nihil in ipsa ratione naturalius est:) argumento Apostolico tum Lucem, tum Confirmationem abunde praestabit, Sic, Si enim in terris esset, (repete heic, & Supple, atque non haberet, quod offerat.) Sacerdos utique non esset. Directè igitur nunc concluditur, Multò magìs necessarium est, Pontifex in Coelis cùm sit, ut quod offerat, habeat. Atque haec jam est vera vis verborum, genuinus hic & apertus Loci Sensus.
6. Quod si Paralogismo jam suo emunctus, Barjesuita 20 reclamiter, Ferendum enim omnino non esse, ut in Sacro Textu Elleipseis quisque, quas volet, somniet; Quanto minùs, ut ad libitum, atque pro Suo sibi placito subornet, per quod suppleatur, [...] nos atque [...] habet, totísque viribus ei suff [...]agamur. Elleipseων enim leges illas, quas, in exordio hujus Sectionis, de jure figendas esse monuimus, refigere nemini licere protestamur, neque è Suopte solùm cerebro, aut quod deesse censeatur, imaginari, aut unde supplebitur, Comminisci. Nos igitur ad Scopum, Sensúmque loci primò 30 confugimus, atque eum Si non rectè teneamus, Si non clarè illustremus, ilicet, quin repellamur, Caussam non dicimus. Evincimus praeterea quod volumus, & ex ipsis verbis Loci. Per enim ipsum, [...], Probationis Caussâ ab Apostolo annexum, aliam Consequentiam nullam, quàm quae jam à Nobis introducta est, probari posse, modò indicavimus. Porrò & alteram particulam, [...], ad eandem probationem huc accimus. Simplex enim [Page 188] Negatio cùm non Sit, Sed & Disjunctivum quoque in Se comprehendat, necesse est, ut aliquid Secum quod contrà respondeat, vel Expressum, vel Subintellectum, habeat. Rectè igitur ex priore, Sensus petitur, Si non habet, quod offerat. Neque habet utique, unde Sacerdos Sit. Si non illud, Neque & hoc. Pariatio en [...]m quaedam seu Conduplicatio semper in hiis Subest.
7. Haec autem jam ratio nè intercalanda fit, addimus, ex idiomate Graecorum aliter esse, ubi per Meram, Solámque Negationem, quae hujus sunt generis, dicuntur. 10 Ità Christus Judaeos nobis, produxit, [...], Matth. 23.30. [...], aiunt, non aiunt, [...] Sed &, hac ipsa in Epistola, [...], Heb. 4.8. Imò, hoc ipso in Capitulo, [...], Hebr. 8.7. Quibus geminum est & illud, [...]; Hebr. 10.2. Ecquis igitur tam obesae na [...]is est, ut non s [...]boleat ei, amplius multò comprehendi in [...], quàm in [...], atque aliquid necessariò supponi, 20 ad quod [...] conferatur? Illud autem heic è jam proximè dicto repetendum esse dicimus, Non esse ei, quod offerat, Neque igitur eum esse Sacerdotem. Denique & Tertia ea particula, [...], cuiquam verè Grammatico, atque locutionem Graecanicam acutè callenti, hoc ipsum non obscurè innuit. Neque enim [...] Tantùm Caussâ nunc inditur, aut Expletiva solùm est, ut interdum fieri amat, sed verè [...] heic est, súbque ratione ea Potentiali addita, exponi debet, [...], Neque esse posset Sacerdos. Non posset autem? Quidni? 30 Supponitur enim destitutus esse eo quod Characteristicum est in Sacerdote, atque ad formalem rationem ejus requiritur, constitutum scilicet non habere, quod offerat.
8. Neque heic sistimus etiam. Probationis enim loco non aspernabili nobis erit, quòd Apostolus ad haec, à nobis jam allata, quae non videbantur Confirmatione egere, [Page 189] confirmanda t [...]men proximè procedat, Primò ad illud, Quenquam in terris, non habentem, quod offerat, Sacerdotem esse non posse. Istud autem disertissimè facit, cùm subjungat, [...]. Tacendum quidem non est, Interpretibus satìs infeliciter ista cessisse. Latinus enim Vulgaris, praeter quòd lapsus est in Tempore Participiorum, quae Praesentia sunt, factâ quoque, (Quod in Interprete nullo modo ferendum est) elleipsi principalis vocabuli, [...] 10 [...], & reddito loco, Cùm essent, qui offerrent, varios variè fefellit. Sed Articulus ille, [...], utraque in statione Emphasin suam propè [...], habet, & recta Versio est, eò quòd Sacerdotes sunt ii, qui offerunt ex lege Munera. Ex hac autem interpretatione, adeóque ex verbis, & mente Apostoli, directè jam sequitur, Quum de Esse Sacerdotis sit, ut offerat, quod constitutum est, Quibus nihil constitutum est, quod offerant, eos Sacerdotes esse non posse.
9. Dein verò, ex hoc praemisso, Apostolus regreditur 20 ad id, quod primò concluserat; Necesse esse, ut Pontifex noster in Coelis habeat quod offerat. Idque jam confirmat Argumento à Majore. Praevidebat enim posse regeri, Non esse eandem rationem Sacerdotis in Coelis, quae est in terris; Sed tacitae objectioni occurrit, mul óque magìs rem se sic habere in Coelis demonstrat, Quia de Coelo fluxit illa in terris Conditio, & tota terrestris Sacerdotii Religio, Umbra tantùm erat, Cultríxque Sacerdotii Superni, Eâque de caussâ solùm à Mose constitutum fuerat, tum cùm ipse Sacerdotes institueret inter 30 homines, quae illi in terris Munera offerent, Quia idem ei in Monte (unde illi Omnium exempla desumebantur,) antè monstratum fuerat, oblationem scilicet ab aeterno in Coelis fieri. Jam verò istud aliter exponi non potest, quàm de aeterno Christi Sacerdotio; Adumbrato quidem longè ante Mosen & in Melchisedeco, Idque non solùm à partè Pòst, Quia ille Sacerdos erat qui [...] non habebat, Sed etiam à parte Antè, Quia [Page 190] [...] quoque nullam habebat, Heb. 7.3. atque per haec ex integro adsimilatus erat ipsi Filio Dei; Quem nos jam, Quia obtulit ipse se, Heb. 9.14. [...], Eph. 5.2. non Sacerdotem solùm agnoscimus, Sed & Agnum quoque occisum ab origine mundi, Apoc. 13.8. Eat igitur nunc Lavernio, quò dignus est, cum suis Mostellariis, ab hoc loco Apostoli toto jam Coelo exclusissimis.
SECT. XXIII. 10
1. Christus Barjesuitarum Qualis Deus sit. Syllogismorum Lex.
2. Ante Tempora Secularia, Quae sint.
3. An Christus sub Decreto Praedestinationis redigendus sit.
4. Naturae utrius (que) in Hypostatica Unione probatio. [...]. Nomen Patris pro tota Trinitate. 20
ACcurrite igitur, quantum potestis, Dialecticorum pueri; Nam vestra res ex parte jam agitur, Quaestio enim est de Syllogismo: & nobilis ille Catechista Conclusionem quidem tantùm non negat, Sed pravam eam prorsus esse, & perperàm ab Orthodoxis astructam, id magno ore clamitat, C. R. p. 99. Vestri igitur judicii, per me, primae partes jam sunto. Conclusio autem eorum, (quam ille, Scelus, damnavit quidem; atque erutam 30 velit;) ista est, Ergò, Christus est Deus. Verum autem perfectúmque Deum intelligunt se dicere; non Vocatitium solùm aut Secundarium Deum, Deum ex grandioribus aliquot Conditionibus Sed factum tamen paucis retrò Seculis, (Quod Lepidus iste Christo suo liberaliter indulget;) Sed absolutè Deum, Qui per se, per suam Deitatem, atque perfectissimâ ratione (ut ipse postulat, C. R. [Page 191] p. 64.) Deus est, Naturámque sibi Divinam habet. Jam verò Syllogismi, per quem istud ab Orthodoxis concluditur, Praemissae Propositiones, (quarum alteram ab eo, siquid regulas vestras curasset, negari, subruíve oportebat; Sed horrebat misello animus eas aut efformare, aut recitare.) sic se habebunt, Qui, antequam mundus erat, erat cum Patre in Gloria, ille verus Deus est, At Christus, antequam mundus erat, erat cum Patre in gloria: Ergó. Major confirmatur, Quia antequam mundus 10 erat, esse aliquid cum Deo in gloria, quod Deus non erat, turpiter implicat, erat enim, antequam erat. Assumtio verò probatur, Quia Christus gloriam habuit apud Patrem, antequam mundus erat, Jo. 17.5. Ille verò jam, neutram Propositionem (quicquid de Conclusione ab iis perperàm confecta priùs eboârat;) distinctè abnegans, confusè sic respondet, Neque hinc Natura Divina probatur, C. R. p. 111. At quid est hoc revera, nisi negare Conclusionem? Sensit vafer, atque nè vobis, ingenui Pueri, grande hoc ludibrium deberet, 20 adfibulat, quod argumenti rationem adversùs Praemissarum aliquam, (sed nescitis Quam,) habere videatur; Regerit enim, Posse aliquem gloriam habere, antequam Mundus fieret, apud Deum, nec tamen hinc effici, eum esse Deum. Vos igitur jam dicite, Perperámne illi Conclusionem suam adstruxerunt, an satìs quidem [...] illi argumentati sunt; verùm ipse Responsum suum perperàm, atque perversè confecit? Sed ut Sophistam tamen decuit, sperantem, Quò confusiorem Se praestet, eò difficiliùs se ab antagonistis confutari, aut corripi posse.
30 2. Verùm agite, ô Boni; neque enim sic effugiet Monedula. Accipimus igitur, quod respondet, adserimúsque in oppositum, supposito, Aliquem habuisse gloriam apud Deum, antequam mundus fieret, necessariò indè effici, Eum esse Deum. Probatione autem hujus Affirmationis, quam in se apertam, nobísque in proclivi esse sciebat, non expectatâ, maluit versutus ille de ea via deflectere, atque Negationem suam per paralogismos [Page 192] obfirmandam suscipere; subjungit igitur, apparere id 2 Tim. 1.9. ubi Apostolus de credentibus ait, Illis datam fuisse gratiam ante tempora secularia, C. R. p. 112. Et quid jam Nos? Certè, inficias non imus, talia fe [...]è verba ibi loci reperiri. Excepto tamen, quòd pro aequipollentibus, ante tempora secularia, & antequam mundus erat, admittamus, caetera Apostoli verba ibi, pauciora esse, quàm Barjesuitae ex iis cavilla sunt, facilè ostendimus. Primò enim pro Gloria, obtrudit nobis, Gratiam; Dein, pro singulari 10 unius gloria, communem omnium gratiam. Quae igitur heic similitudo? Quae proportio? Rursùs, pro eo, quod Christus dixit, habuisse se apud Deum, obtrudit ille, quod ab Apostolo dici ait, à Deo illis datam fuisse. Haeccine verò ut eadem sint? Enim verò toto coelo differunt, ut mox parebit. Verùm & nos hoc ei negamus, Apostolum dicere, fidelibus datam esse gratiam ante seculae. Quod Apostolus dicit, istud est, Vocatos à Deo fideles fuisse, secundùm suum propositum & gratiam datam iis in Christo Jesu ante secula. 20 Longè verò alia haec res est; facítque, ut nos ad retundendam tam insignem impudentiam, furti quoque Sacrilegum Caput incusare cogamur, Quòd geminas phrases ex eo textu clanculùm subducere ausus sit, Unam, euntem prae, [...], alteram, subsecutam, [...] Quas dicti Apostolici sensum ex complexu suo infinitè variare, & ab hoc Barjesuitae sensu planissimè alium, (ab usu igitur ejus penitùs semotum) facere, par est, ut nunc paucis indicemus.
3. Parem enim si ille utriusque Loci rationem esse 30 jubeat, dictúmque illud Christi per dictum hoc Apostoli exponendum censeat, age, Monstret nobis primò, Quaenam illa prothesis Divina fuit, secundùm quam & Christus dicetur, Gloriam suam habuisse ante secula. Quòd si hac in parte nullas ille delicias fortassean facturus sit, qui Christo (est, [Page 193] ubi) oppedat illud, non exprimi, Ipsum ante Mariam faisse, Cat. Rac. p. 53, Facilè igitur statuat, Potuisse Deum in praevia illa Voluntate [...]ua, aeternóque decreto, & Christum ipsum praedestinare; At non tam facilè extricare se videbitur in parte altera; (à qua quidem, jugulum Caussae suae tam strictim petente, immunis ut esse posset, sub doloso brevitatis ob [...]utu, utramque suppressit:) Nam Gratia ista fidelibus per propositum data est, in Christo Jesu. Quid jam? Antevortit 10 igitur Christus Jesus & Antesecularem illam Dationem Gratiae; In ipso enim data est: Istud est primum. Oportet etiam, ex paritate rationis, Ut Gloriam, quam Christus ante Mundum apud Deum habuit, habuerit in Christo Jesu, hoc est, in Seipso; Ex Natura igitur ut fuerit, & non ex dono alio; Illa autem Natura alia esse non poterat, quàm verè Divina. Insigniter igitur cavillatur, Qui distingui inter ista nevelit, summúmque per dolum satagit, ut Dari, atque Haberi, pro iisdem heic habeantur. Dari quidem 20 tum quid à Deo dicitur, respectu certitudinis illius [...], quâ futuris pòst seculis, istam in Christo gratiam fideles habituros decrevit Deus, licèt Actu nec ea, nec illi tum extitere, Qui tum haberent, quod dabatur iis. Est enim, habere, verbum Possessivum, atque Actum aut Fruitionem praesentem designat. Observandum igitur est, quòd neque Paulus de fidelibus dixit, Gratiam, quam habuere ante secula, neque Christus de Se, Gloriam, quam ante Mundum dedisti mihi, aut quam decrêsti me aliquando habiturum, sed, 30 quam tum, antequam Mundus erat, ipse habui. Illa verò, si in Decreto solùm, (ut iste miser gratìs nugatur,) fuisset, donum Gratiae tum fuisset, Gloriae non fuisset, (neque igitur habuisse se Gloriam dicere Christus poterat,) antequam in eam introiisset. Satìs igitur conscius ipse sibi horum paralogismorum, nè uno actutùm indicio periret, & aliud sibi, praeterea, paravit, ad quod ubi necessitas esset, perfugeret, Praeterea [Page 194] (ait) scriptum heic est, Jesum rogare hanc gloriam: Quod naturae Divinae prorsus repugnat, Cat. Rac. pag. 112.
4. Ain' verò, insane? Naturae Divinae repugnat, Jesum rogare Eam? Quid verò potest dici Naturae utrique (Divinae, Humanaeque) convenientius, quàm Hominem Jesum rogare Deum Patrem? Quid potuit igitur feliciùs allegari ad fidei Christianae integritatem conservandam, ádque Socininae haereseως blasphemiam contundendam, quàm Locus iste, in quo utriusque Naturae Hypostaticam unionem tam ad vivum ab ipso 10 Jesu delineatam videmus? Jam Hominem quidem Jesum fuisse, Humanâ naturâ verè praeditum, illud Adversarii facilè admittunt; Sed & illud hinc (contra alios haereticos, & illud negantes,) optimè adseritur, quia Gloriam sibi adhuc deesse, (quâ parte scilicet Homo erat,) agnoscit, poscítque Patrem, ut nunc tandem, (consummato jam opere toto, quod ab Homine Jesu praestandum erat, ver. 4.) admittatur ad Passionis suae trophaeum, (precationem enim istam factam 20 fuisse proximè ante proditionem suam, novimus è Joh. 18.1.) atque ità ingrediatur in Gloriam suam, Luc. 24.26. Deum autem eundem ipsum quoque fuisse, Naturaeque in se Divinae participem, manifestè probatur, Quòd & gloriam habuerit, antequam Mundus erat; Quòd & eam habuerit, non [...], ut Donum aliquod, aut Charisma ei concessum à Patre, sed [...], apud Patrem, unà cum Patre, ex ipsa Natura ejus profectam. Fuisse Eum denique Deum, Hominémque in una eadémque Persona, concluditur, 30 Quòd idem iste Jesus, Qui in Divina Natura ab initio erat; Sibi jam, id est, Humanae Naturae suae, quam adsumserat, precetur complementum illius Gloriae, quam ipse, quâ Deus erat, ab aeterno habebat apud Patrem, quae ab Homine igitur nemine haberi jam poterat, nisi qui & idem erat Deus. Sub titulo autem hoc, Patris, variis de Caussis, (non Distinctionis [Page 195] solùm, Ordinísque Naturae, sed Honoris quoque, & Celationis etiam suae, dum in terris versabatur,) precatur hoc sibi Christus ab ea Deitate, in qua & ipse tum erat, & Quae ab initio (illa enim vox ejus jam duodecennis, erat, Luc. 2.49, illa extremùm spirantis, Luc. 23.46, Resurgentis etiam, Jo. 20.17. & adscendentis denique, Luc. 24.49.) per omne Euangelium Pater ab eo appellitatur. Tantum est, ô Boni, quod vos jam volebam. Sophistâ autem isto 10 abundè nunc vobis propinato, Quem, propter & disputandi fraudem, derideatis, & Dogmatis impietatem, detestemini, Claudite jam hos rivos, domúmque vestram ite, cum bono Deo.
SECT. XXIV.
20 1. [...] interdum ponitur pro [...]; Nempe. [...] comprehendit omnia Tempora. Aeternitas in Partes non distinguitur.
2. [...], in Christi Titulo additur, quia Homo quoque erat. Homo, Aeternus est à Parte Pòst, licèt non à Parte Anté.
3. [...] in Titulo Christi, Temporis rationem non habet, nam tum esset [...].
4. [...] significat & Erat, & Fuerat. Personae omnes aeternùm futurae sunt, non Res omnes.
30 5. Messias propter certitudinem Promissi dictus est [...], antequam innotuerat Eum venisse. Adventus Medius Christi, ad Excidium Judaeorum, non est Finalis ille ad Mundi Judicium.
6. Est ubi [...] in Titulo Christi omittitur, & Cur. Respectu Ultimi Judicii etiam nunc dicendus est [...].
[Page 196]AD illa verba, [...], Apoc. 1.4. quòd Nostri in margine suo adnotârint Locum alium, in Exod. 3.14. reprehendendum neu [...]iquam est. De tribus enim h [...]is, quae nunc à Johanne dicuntur, Primum eorum, [...], prorsùs consonat, idémque omnino est, cum dicto illo Dei ad Mosem de Divino nomine suo, [...], verùm quòd à Commentatoribus ità elucidentur haec verba Johannis, acsi ille Salutationem suam Epistolarem, primò ordiretur à Deo Patre, Angelísque primariis 10 Throni ejus Astitibus, & secundò, à Jesu Christo, propter illa verba insequentia, [...], ver. 5. minùs mihi attentè, acutéve id facere videntur. Súntne enim aliqui Spiritus, quos [...] Johannem oportuit, atque Jesum Christum in secundis consistere jubere? Est igitur (nisi cum cartulis meis & memoria mihi omnis penitùs aufûgit;) ubi abundè monstravi contra Barjesuitam meum, (ex hoc ipso paralogismo ineptè tripudiantem, Cat. Rac. pag. 69.) particulam [...] apud Graecos, etiam in Sacro 20 N. T. usu, saepe valere idem, quod [...], scilicet, Nempe, eáque propter [...] tantùm heic sumendam esse, vertíque à nobis debere, Namely, vel Even, from Iesus Christ, vel, that is, from Iesus. Verùm nè occîdat haec crambe, nihil repeto. Istud solùm obiter submoneo, septem illos Spiritus, Qui & septem Lampades dicuntur, Apoc. 4.5. & septem Oculi, Apoc. 5.6. peculiares esse Christi Astites in Throno suo; Habet enim & Christus thronum Gratiae suae, divisum à throno Majestatis Dei, Apoc. 3.21. Ex occasione ve [...]ò Authoritatis 30 illius, quae ex ipso Deo de se profluxit, non pigebit jam annectere, id quod reliquum est in ista sententia Johannis, scilicet, [...], non posse de ipso aeterno Deo, quâ Deus est▪ sine [...], stultíque laboris elencho enunciari. Absolutè enim loquendo, Ens, & Unum, & Verum, & Aeternum, ità inter se complicata sunt, ut si de quoquam rectè dicatur, [...], Qui [Page 197] est, frustrà omnino sit de eodem annectere, Qui fuit; & qui erit. Ni Fuerit enim, Erítque semper, neque Ens aut Esse verè dicitur; Minuitúrque ex aliqua temporis additione, non augetur [...]. Optimè hoc edocemur ab ipsius Dei exemplo eo, Mosem ibi de sua appellatione, etiam ad Popularem captum instruentis, neque tamen [...] suo quicquam allaborantis. Stolidè igitur à Barjesuita, improbéque supponitur, non aliter potuisse à Johanne satìs 10 describi aeternitatem Dei, Quoniam ipsa Tempus, Praeteritum, Praesens, atque Futurum, comprehendit, Cat. Rac. pag. 68. Comprehendit enim & [...], omnia ista diastemata.
2. Quorsum igitur nunc tam distinctim à Johanne haec apponuntur? Qu [...]s hoc interrogat? Si Barjesuita; Respondeo, Propter Barjesuitarum, suíque similium, impietatem. Praesensit nimirum SSpiritus, si de Jesu Christo nihil ampliùs nunc Apostolus diceret, quàm [...], neque adjungeret Secundum illud, [...] 20 [...], cùm & Jesum Christum ille piè agnosceret, verum hominem esse, verae Deitati ejus vel indè oppedere voluisse pestes istas fidei Christianae, Arianam primùm, dein Arianâ errantiorem, Barjesuiticam: Dicerent enim, Erat, Quando non erat ille, non erat ante rerum Creationem; Licèt ipse primò creatus fuerit, & tum caeterorum factus Creator, ait Arianus: Non erat ante Mariam matrem, Cat. Rac. pag. 53. neque tum in natura Divina erat, Cat. Rac. pag. 48. licèt praecellentissimâ tum potestate & Dignitate donatus, Cat. Rac. 30 pag. 88. ait Barjesuita. Jam verò habere & ipsam Essentiam hominis cujusque aiunt suam Aeternitatem à parte Pòst, atque [...] in eo genere & de eo dici posse, licèt non ità. fuerit à parte Antè, sed in tempore suo quisque coeperit. Atque istud quidem est, quòd Barjesuita tantopere se vexet, Cat. Rac. p. 51. Nè Praeaeternitas Christi (ut vocat) probari aliquâ videatur. Verùm quicquid ille cavilletur, ex isto reverà intuitu [Page 198] jam est, ad Deum filium [...] designandum, quòd pariter inseratur utrumque ab Apostolo, [...]. Qua quidem de caussa, semper idem, suíque similis, verbum istud [...] alibi etiam tam religiosè inculcat, In capite enim Epistolae suae, ( [...],) bis ab eo ponitur [...], 1 Jo. 1.1. In Euangelii autem, ( [...], Jo. 1.1.) térque quatérque [...] repetitur.
3. A solo igitur Jesu Christo, à quo tota haec Apocalypsis processit, procedit omnis haec Salutatio. Ejus Nomenclaturam videmus librum ipsum prae se ferre, 10 est [...], ver. 1. Quam licèt ipse, ut homo erat, à Deitate sua accepisse suis manifestandam dicitur, manifestat jam tamen, ut Deus-homo, Apostolo suo, atque ab eo Deo-homine Apostolus Salutem hanc omnem Ecclesiis intelligendus est dicere. Idem enim ille est, qui iisdem verbis designatur, cùm statim ipse ingeminet, [...], ver. 8. Idem & in illo trisagio 20 Epiphonemate, [...], Apoc. 4.8. Idem dein in acclamatione Presbyterorum, [...], Apoc. 11.17. Idem denique ex ore ipsius Angeli, [...], Apoc. 16.5. Atque ex Angelica quidem ista Salutatione, manifestò jam parere adserimus, tertiam illam partem, [...], ex 30 nulla temporum, Praesentis, Praeteriti, Futuri, ratione, relatione, aut distinctione, Sed ex alia planè Caussa, toties in isto elogio jam adjunctum fuisse. Nam si ex temporis respectu necessarium fuisset in prioribus Locis addi, omitti quidem nè nunc posset, sine Soloecismo ipsius Angeli. Quinetiam, de tempore intelligendum, ex communi verborum analogia oportuerat [Page 199] esse, [...], & non, [...]. Qua quidem in parte Barjesuita meus egregiè se philosophari confidit, (sed sa [...]ìs pueriliter id praestat) dum probare satagit, quòd [...], non venturus est, (venturum enim esse neminem nôrat, nisi Christum; licèt per impudentissimum cavillum sciscitetur, Quod est inconveniens, si dicatur Deus Pater venturus, cùm filius ad mundum judicandum venerit? Cat. Rac. p. 67.) Sed, futurus est, aequè reddi possit, Cat. Rac. pag. 68. An verò nostri in aliquem Codicem 10 inciderint, in quo [...] ibi jam legatur, quòd ipsi verterint, and shalt be: cùm semper anteà reddiderint, and which art to come: aut qua alia de caussa ibi jam mutaverint, equidem nescio. Nimiò verò velim, ut & Pronomen ipsum ubique immutâssent, veréque Personaliter, & sine vulgi nostri, Personas cum Rebus per cacoethes miserè confundentis, soloecismo, in hiis omnibus semper enunciâssent, who art.
4. Caeterùm tempus ipsum quod attinet, geminis iis jam praemissis, (Esse, in [...], sempérque Fuisse, in 20 [...]) quicquid de Futuro jam adfibulatur, sive [...], sive [...], fuerit, otiatur, & planè [...]: Neque enim aliter esse potest, ubi ea supponuntur. In rebus quidem iis, quae ex natura sua termini, atque abolitionis propriè capaces sunt, aliter usu venire posse non negamus. Mutari enim ibi potest Est in non Est, atque illud [...], licèt in Praeterito Imperfecto sumtum, significet Erat, in Aoristo tamen secundo sumtum, significabit fuerat, atque ità [...] indicabit, Rem eam praeteriisse, atque tum non Esse. 30 Est quidem in Grammaticorum choro non nemo, (memini enim, ex quo olim inter eos versabar; dicíque mirabar,) cui non placet, ut hujus Verbi Tempora Aorista in usu sint. Verùm (ipsius pace quidem, si fieri possit, si non, vel ingratiis,) jampridem à me in Sacrae hujus Critices Anamerycismis indicatum est, non ex mente solùm optimorum Magistrorum, statuentium, si verbum in [...] reduplicatione careat, idem esse regulariter, tum [Page 200] Imperfectum, tum Aoristum secundum, verùm etiam ex usu SSpiritûs, in Mar. 11.13. & Mar. 15.25. aliísque in locis multis, exceptione omni majoribus, [...], poni interdum pro eo, quod jam abierat, cessarátque, sive esse desierat, idémque Graecè dicere, quod & Latinè dici vel pueri nôrunt, in, fuimus Troes: fuit Ilium. Jam verò alia planè res in Personis est, atque in iis, Aeternitatem suam sortitis, ut hoc absolutè admittatur, plusquam implicat. In iis igitur, si ad solam Futuri temporis adnotationem aliquid adsuatur, 10 inficetus pleonasmus est, nequid dicam asperiús. Inquies igitur, Unde est, quod tertium hoc, [...], in ista sententia toties adjunctum reperiamus? Dicam jam istud [...], Adjunctâ etiam (ut par est) ratione, Quare toties à Johanne adjunctum antè, in postrema tamen ea citatione ejus, non adjungitur.
5. Propter certitudinem Promissi Divini, Messiam aliquando venturum, proptérque expectationem illam Gentium, Gen. 49.10, Ipsum antequam in Mundum veniret, 20 & postquam venerat, antequam Mundo innotuerat, [...] vulgò nuncupatum fuisse, vel pueri non nesciunt in Schola Christiana. Ad eundem autem modum, ex occasione novi Promissi per Ipsum Suis sanctè praestiti, cùm hinc abiret, Se brevì rediturum, atque de hostibus suis vindictam sumturum, fideles autem servos suos ad se adsumturum, (Quae omnia in ultimo illo Sermone suo in Monte Olivarum, ab Euangelista fusè memorantur, Matt. Cap. 24. & 25.) facilè obtinuit, ut redux jam in coelum factus, quotidiè à suis expectaretur, 30 atque [...] etiam tum audiret. Memor igitur ipse servorum suorum, atque Promissi sui, Johanni jam ex eo planè intuitu Author est, ut ipsum jam iis ab ea notione (inter alia) describat, quòd sit [...], atque Expectationi eorum sine mora responsurus sit. Primum omnium igitur est, post Salutationes istas finitas, à quo Apostolus, quasi qui quaestionem hanc anticipare volebat, [Page 201] Bene precaris nobis ab Eo, Qui venturus est; Sed quando veniet?) orditur, [...], ver. 7. Adventum quidem Christi Finalem illum, atque ad mundi Judicium, Apostolos ipsos in initio praedicationis suae, atque fideles omnes, suo demùm aevo futurum expectasse, jampridem ex variis argumentis indicatum à me est. Verùm SSpiritus ista jam de medio tantùm ipsius Adventu, atque ad Gentis Proditricis Judicium, Excidiúmque, (Quod post tempora in hac parte 10 Apocalypseωs supposita, brevì secutum est,) intelligendus est dicere. Atque hinc istae tam frequentes [...] mentiones!
6 Atque hinc etiam, in illo Paeane Angelico, ejusdem omissio! Nam cùm tum mirificis modis Dominus praesti [...]erat, quicquid pollicitus fuerat, atque absolutae jampridem erant, non in Judaeos solùm, atque Judaizantes per Universum Orbem, sed & in Ethnicos etiam, quì Euangelio juratos sese hostes probarant, eíque submittere prorsus renuerant, gravissimae ultiones; Jámque de caetero, 20 Ecclesiae suae, Reíque Christianae decursus erat, futurúsque erat, usque ad consummationem seculi, Qualem ipse quidem decretum apud se habebat in aeterno consilio suo, sed de quo, dum in terris ageret, nihil ille suos praemonuerat, nih [...]l praestandum à se specialiter promiserat, (Q [...]anquam non deesse scio, qui vel de posterio [...]is hujus Aevi Rebus putida deliria sua orbi obtrudere sategerunt, pro Praemonitionibus Apocalypticis!) Justit ae quidem, atque S [...]nctitati ipsius, tam abundè expletis, applauditur à Choro Coelesti, sed, [...], tum omittitur, neque 30 in Titulum ipsius ibi introducitur. Solùm enim ad res eas jam tum in orbe praestitas Angelus ille respexit, & non ad futuras in fine mundi; Earum autem respectu hodiéque licebit Dominum Jesum, [...], celebrare, atque ipsum Apostoli Epilogum accinere, [...], Apoc. 22.20.
SECT. XXV.
1. Barjesus in Orbe Ethnico primus AntiChristus, fraude & sedulitate insignis.
2. Filios ejus non esse Christianos. Agnitio qualiscunque Symboli Apostolici non facit Christianum; Baptismus facit.
3. In Baptismo est Probatio SS. Trinitatis.
4. Tres enim Personae, atque Deitas Una docetur ex [...]a Formula. 10
5. Quantum Christo deferre Barjesuitae videntur. Formula Baptismi est Summula Fidei.
6. Oderunt Illi Baptismum, propter eam Formam in administrando.
7. Christianus nemo Socinum sequi potest, praeter stolidissimam plebem, atque [...] aliquot, falli aptissimos.
8. Quae sit conjunctio Filii, SSpiritúsque cum Patre in Baptismo: Fidei & Obedientiae professio in eo. 20
9. Aestas Judaeis sine pluvia. Ut Deum timebant, Ut & Samuelem.
10. [...] in Regimine suo, cum affixo [...] est pro Credere, cum [...] pro Confidere.
11. Verbum Gratiae ejus, est Euangelium Christi. Omnipotentia Christi [...] dicitur. [...].
12. Stoliditas eorum qui Socinitatem sectantur.
13. Baptismi alii aequivocè sic dicti. [...] est Ad, magìs quàm In. Moses pro Religione Mosaicâ. Ut Nubes & 30 Mare erant Typi Baptismi.
14. Christus ponitur pro Corpore suo Mystico, In quod nos baptizari dicimur.
15. Professio Fidei in Baptismo Christiano. In Joannis Baptismo Quae Professio.
16. Judaeos satìs audivisse de SSpiritu; sed non audivisse antè, Esse Eum distinctam in SS Triade Personam.
[Page 203]17. Baptizari in Aliquem, nusquam dicitur. Barjesuita quàm abundet fraudibus.
18. Nomen Domini & Deus, pro Eodem usurpantur. Baptizari nos in Christum, quomodo dicatur.
NEmini mira esse debent, cùm Barjesus ille resisteret Apostolis Euangelium Proconsuli annuntiantibus, operámque daret, ut averteret eum à fide Christi, Act. 13.8. si tam vehemente procellâ invectus in Magum Paulus fuerit, 10 SSpiritúque praeeunte, nuncuparit eum, Plenum doli, plenum improbitatis, hostem Justitiae, filium Diaboli, ver. 10. Atrocissima enim utcun (que) haec atque immanissima stigmata sint, merito tamen ipsius maximo inusta sunt, Qui pro Pseudoprophetico suo instituto, tanta cum contumacia auderet se primum in orbe Ethnico AntiChristum praestare, Salutís (que) aeternae praeconio tam perditè sese opponere: Justissimam igitur hanc pervicaciae suae mercedem retulit Elymas ex istis increpationibus. Veruntamen quòd Apostolus cumularit etiam haec convitia, pondúsque terribile 20 iis addiderit, ex eo signo universali, non semel, sed ter, adjecto, eúmque [...] plenum dixerit, & [...], atque inimicum [...], non potui non mirari hanc hyperbolen, Cujus nè rationem quidem (Rationis tamen expers nihil admittere Divinus ille Pauli zelus poterat;) potiorem aliquam excogitare unquam potui; quàm ut Prophetiae quoque loco haberetur, & Posteritati datum, quò & nos praemoneret, quales, filius ille Diaboli, filios ipse habiturus erat. Quanquam igitur, [...], Characteristica nequitiae ejus nota sit, Quasi qui emissus 30 à Patre suo Diabolo fuerat, ex opposito ad Baptistam, (Ille enim praeierat Domino, monuerátque omnes, [...], Matt. 3.3. hujus igitur opus tum erat, subsequi Dominum, atque [...], Act. 13.10. Satagebat ergò [...], ver. 8. ideóque totus erat in pervertendo, & distorquendo vias Domini;) Auctior tamen ei, atque provectior haec nequitia erat ex [Page 204] adjunctis geminis ejusdem conditionibus, Fraudulentiâ scilicet, atque Sedulitate, quarum prior quidem denotatur sub egregiis illis titulis, [...], Altera verò comprehenditur sub istis signis universalibus, [...], praesertim cum annexa illa increpatione, [...]; Jam verò Catechistae mei Racoviani (è cujus vestigiis totius Socinini prodigii [...] aestimanda jam à me in hac Solitudine est;) purum putum hoc ingenium est; In utroque hoc cacoethi sic ille eminet, ut Barjesû filium facilè possimus agnoscere eum, parenti suo 10 tam similem, Viásque Domini, hoc est, Verbum Veritatis, tanta cum arte pervertentem, tanta quoque cum sedulitate, ut locus SScripturae nullus ferè sit, quem, si attigerit, (attingit autem loca plurima,) non corruperit, si vel salutârit quidem, non distorserit.
2. Instemus autem nunc, necesse erit, nè injuriam hanc facere, atque Sacerrimae Factioni convitium dicere videamur. Sumimus igitur, quod nunc incidit, (Sed ad quodlibet aliud Religionis Caput, in quo ipsi ab Ecclesia Catholica desciverunt, pòst secuturi eos, quocunque, 20 quandocunque vocarint;) de sancto Baptismate, quod & Initiatio est in Ecclesiam Christi, atque etiam exterius [...] omnium veri nominis Christianorum. Pro Christianis igitur non adulterinis, si Barjesuitae hii [...], sacrósque latices Baptismales exosi, haberi se postulent, monstrent necesse est, quo jure id nominis sibi, aut quo argumento vendicent. Novimus quidem, ubi pro summa despuendi capitis arrogantia stolidè gloriatus fuerit iste impudentiae Magister, Fidei Symbolum, quod vulgò Apostolicum vocant, nobiscum universi Christiani amplectuntur, 30 C. R. pag. 47. Ain' veró? Vobiscum universi Christiani? [...]! Christiani quidem universi Symbolum illud indè à principio amplexati sunt: Vos verò cum illis an consentiatis omnino, incertum est, incertum etiam, quousque consentiatis. Monendi autem porrò estis, hactenus etiam consentire quenquam, ut non possit non agnoscere vera esse, quae in [Page 205] illo Symbolo celebrantur, non sufficere ad faciendum Christianum. Etenim vel ipse Proavus vester, Barjesû illius parens, Symbolum hoc, velit nolit, cogitur agnoscere, utì Apostolus in simili argumento, [...], Jac. 2.19. Ergóne & Diabolus est vobis Christianus? Enimverò est, Sed qualis vos, ô Boni! Veriverbio autem qui Christiani sunt, tales fiunt, non ex materia sola istius fidei, hoc est, non ex qualicun (que) agnitione rerum in eo Symbolo contentarum, sed ex formali professione 10 ejusdem, éque publicè data Christo per Baptismum, & Ecclesiae in Baptismo, (ídque post [...] aut [...], Mat. 28.19.) Fide, tam de vero, plenóque adsensu suo, quàm de submissione quoque & subjectione Nomini, in quod baptizantur, déque pia & sincera per omnem vitam obedientia. Nemo igitur nascitur Christianus, neque in Christianam conditionem quisquam usquam succrescit, nisi ex Baptismo: Beneficium est, quod Christus suis indulget, ut nomen ejus ferant, Qui nomina sua ipsi in Baptismo dederunt, pactúmque cum eo in 20 Ecclesia inierunt, de Officiis Christianis fideliter ei praestandis. Hunc Ille quidem aditum ad se, hanc in ovile suum januam semper patere voluit, [...], (non solùm in Regimen ovium, sed & in ipsum Agmen,) [...] Joh. 10.1. Neque igitur ex alio intuitu ab Ephesinis illis quaesivit Apostolus, [...]; Act. 19.3. nisi ut cognoscere posset, cùm pro Discipulis se gererent, quam Fidei, quum baptizabantur, Professionem fecerant, adeóque an institutum à Christo Baptismum adhuc susceperant, qui de SSpiritu nihil 30 dum audierant.
3. Verum principalis propositi non immemores, propiùs nunc accedamus ad illa SScripturae Loca, Baptismi Sacramentum nobis exhibentia, in quibus perditus iste Sophista sceleratas suas strophas, diastrophásque exercere veritus non est, atque haeretico suo modo in iis genuinum frangere. Diserta autem sunt illa verba institutionis Dominicae, tum cùm in coelos rediens aliam Baptizationis [Page 206] formulam Discipulis suis, quàm quâ in Judaea hactenus usi fuerant, praescriberet, [...], Matth. 28.19. Attendite igitur nunc huic Circulatori. Unicum hunc locum sufficere videbat ad totius Barjesuitismi sui destructionem: Danda itaque ei summa opera erat, ut hunc, quaquâ posset, subrueret, nervósque ejusdem prorsus succideret. Quid agit igitur? Prima haec fraus est, quasi sub Catechisticae brevitatis praetextu, ut conjungat cum hoc Loco Loca alia, non absimilis quidem argumenti, 10 sed contra quae tamen melioribus ipse se cavillis instructum esse sperabat, ut hâc demum arte, siquid proficere posse videretur contra illa, etiam & in hujus loci diminutionem cederet ipsa conjunctio. Satìs autem modestum appariturum esse confidebat, quod primò postulat, Ex istis locis argumentari nos (Orthodoxos putà) solere, Quia mentio in iis fit Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, C. R. pag. 36. Et verè quidem hoc jam prolocutus est, SS. Trinitatis probatio ex istorum locorum mente à nobis confirmatur, mentio illa utcunque (eatenùs enim mentitur,) 20 exacta, & [...], quae in isto quidem Loco est, in caeteris illis Locis non fiat. Sed istud facilè damus ei. Procedit ergò, & generatim respondet, ea testimonia tantùm docere, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum esse, C. R. pag. 37. Et quid tum porró? Quod nos non solùm agnoscimus, verumetiam constanter adserimus, ait. Satin' hoc Pugilicé? Sed & istud parum est Barjesuitico praestigiatori. Ampliat igitur, Ità ut nè Christianum quidem eum esse posse, qui id ignorat, aut non credat, pronuntiomus, C. R. ibid. O Divinum arbitrum! Huic igitur ut Christianus 30 quisquam jam diffidat? ut in tanti Zelotae verba omnia non juret, qui tam mirabilem sese praestet veritatis Pronuntiatorem? Apage verò sublestum Veteratorem! Qui in speciem solùm, fraudémque ista subjunxit, ut subdulcare posset venenum improbissimae Sententiae, quam jam propinaverat. Nos verò neganti Christi Deitatem neutiquam deferimus, ut quis Christianus sit, ab eo pronuntietur.
[Page 207]4. Quid? Haec loca docere tantùm, Patrem, Filium & Spiritum Sanctum, esse? Impurum os, & mendaciloquentissimum! Neque negamus tamen, Doceri illud è quavis sententia, quod per veram consequentiam ex ea diduci potest. Verùm si quid aliud praeterea in eadem insit, quod praecipuè intenditur, & cujus adfirmandi caussâ ipsa sententia prolata fuit, jam ea hoc docere dicenda est, hoc quod proximum atque palmarium est, neque sine dolo pessimo restringi potest ad aliquid solùm, quod est remotius. 10 De caeteris verò hiis locis pòst, [...], videndi opportunitas erit. Istum quod attinet, quem nunc prae manibus habemus, mandare jam Dominum, ut dein baptizentur omnes in nomen Patris, & Filii, & SSpiritûs, Quod principaliter in hoc docetur, adserimus esse illud, quod nemo, praeter [...] Barjesuitam, (videt autem & ille, sed intabescit videndo, oculísque suis maledicit;) non clarè videt, tres esse Personas à Baptizandis omnibus agnoscendas; (Habet enim quilibet horum personalem suam, distinctámque appellationem, Pater suam, & Filius suam, & 20 Spiritus suam:) Naturam autem, sive Essentiam horum trium, non solùm Divinam esse; (In eodem enim Ordine, Conditione, Praedicamento cum ipso Patre, sunt Filius, SSpiritúsque, Deus ergò sunt:) verumetiam unam eandémque esse; (Unum enim est, idémque nomen, & commune Trium, in quod omnes baptizantur; Neque enim dictum est Collectivè, [...], sed nec Distinctivè, [...] sed Conjunctivè, seu potiùs, Identicè, [...], de omnibus, unum illud scilicet, idémque 30 nomen trium;) Jam verò hanc in formam ut baptizarentur homines, hoc est, ut divinum hoc mysterium profiterentur, atque in istam professionem baptizari se cuperent, impossibile erat, donec summatim docerentur, haec ità esse. Doctrinae igitur S. Triados, (Quam indè à Principio, Ecclesia tota Christiana adorat, nulla nisi Antichristiana potest execrari;) primum illud atque principalissimum est, solitariúmque in antecessu Baptismi, quod ex [Page 208] isto loco docetur. Ut eat nunc quò dignus est infrunitus Barjesuita, cum falsissimo illo, & fallacissimo Restrictivo suo, tantúm.
5. Et metuere quidem ipse sibi videtur, nè Responsio generalis sua minùs solida, aut secura videatur, Pergit igitur ad novam technam, pullósque suos objicere docet, Attamen ex hac conjunctione istorum trium, tres esse Personas in una Divina Essentia videtur posse colligi, C. R. pag. 37. Sed contrà insurgit, & primò quidem, quàm magisterialiter! ( Nullo pacto.) Verùm nos tam Monosyllabi 10 non sumus, ut non rideamus hoc, urgeamúsque, Quidni, ô Bone Magister? Jam igitur, quàm Sophisticé! Quia, etiamsi Pater, & Filius, & Spiritus sint conjuncti in Baptismo, effici tamen non potest, Eas Personas esse in una Essentia Divina, C. R. pag. 38. Sed & haec jam altera grandis fallacia est, (cogitur enim fallacias fallaciis pertegere, nè perpluant;) planéque biformis est; primò, ex facta à se subdola suppositione; Dein, ex ipsa, quam indè infert, [...] complicatione. Primum quod attinet, per, Etiamsi, illud suum ità supponit, acsi de una, eadémque 20 trium Personarum natura nullo alio modo constare nobis posset, nisi quia conjunguntur in ista formula Baptismi; cùm nobis in parato sit, ex ipsa praestantissima Naturae Divinae conditione, éque variis SScripturae locis eam exponentibus, idipsum confirmare; Christúmque adseramus (Quem & ipse no [...] ausit non agnoscere,) omnem Dei voluntatem perfectissimâ ratione in coelis edoctum fuisse, & ad eandem hominibus publicandam è coelo magnificè missum fuisse, eámque perfectè iis enarrasse, C.R. p. 129. Eo solùm consilio Baptismi formulam horum trium conjunctione 30 condecorasse, Quia tam palmarium hoc in Essentia Divina est: Voluit igitur, ut omnibus ad ipsum accedentibus innotesceret, sine summaria hujus fide, nè admitti quenquam posse, ad jus & spem Mysterii Dei, & Patris, & Christi, Col. 2.2. Secundò verò, ex illatione ea, quam Catechista indè facit, Quid ab eo negetur, quis expediet nobis? An, non indè effici, Eos esse Personas? An, non indè effici, Eos [Page 209] esse in una Essentia? Nam ad utrumque horum illud quod dicit applicari potest, & utrumque à se intelligi, colligere datur, ex confirmatione, quam adfibulat; Sic enim procedit, nam in Scripturis minimè novum est, in aliis rebus, non minùs, quàm Baptismus, Divinis, Deo conjungi & Personas, & Res, quae ad Essentiam Dei nullo modo pertinent, Cat. Rac. p. 38.
6. Ad istius autem Sententiae suae Eventilationem priusquam concedamus, silentio praeterire non oportet, 10 inficetam illam, quam fecit, parenthesin, In aliis rebus, non minùs, quàm Baptismus, Divinis. Quorsum enim intertruditur hoc ab eo? Facítne aliquid ad sententiae suae promotionem? Ecquid aut ponderis, aut roboris, aut lucis ei conciliat? Luci profectò magìs officit, paulóque obscurior sententia redditur ex ea additione. Satìs autem vera si esset, integra satìs, perfectáque sententia est, demtâ ipsâ parenthesi. Ponderis denique nihil à non insano sperari poterat, è farcimento, non solùm odioso, (Ità enim semper se habere solent hoc genus Comparationes;) 20 sed & insipido etiam, atque egregiè falso: Nam ut populus Israeliticus timeret Deum, atque Mosen, in aevo suo, aut Samuelem, in suo; Ut Ecclesia etiam aliqua, vel commendaretur Deo, & verbo Gratiae ejus, vel confortaretur in Deo, & in virtute Potentiae ejus, (Haec illa tamen sunt, quae instantiae caussâ ipse profert;) Res longè minùs Divinae sunt, quàm est Sacramentum Baptismi, à Christo in Sanguine suo, indè à Principio, institutum, ad Catholicae Ecclesiae suae, omniúmque in ea membrorum Initiationem. Sed, quod est in proverbio, 30 Mala Mens, malus Animus: Lavernio hic Sanctum Baptismum (tam manifestarium Deitatis, quam ille execratur, in Filio, SSpiritúque Adsertorem) non poterat sine alicujus blasphemiae convitio intactum praeterire, pérque infaustam [...] hanc (sceleratissimi animi indicem) quasi Divini nihil in se habentem temnere, catulísque suis temnendum propinare.
7. Sed praefecto jam obiter hoc ungue malae [Page 210] bestiae, ad ipsius sententiae suae meritum excutiendum nunc nos accommodemus. Audiat verò Fides, audiat Veritas; Nam quae est ista Consequentia? Quia in Scripturis cum Deo saepe conjunguntur tum Personae, tum Res, quae ad Essentiam Divinam nullo modo pertinent. Ergò, Effici non potest, ut Filius, & SSpiritus cum Patre in Baptismo conjuncti, variae sint Personae in eadem Essentia. Quâ quidem conclusione nihil absurdius, aut inconsequentius inferri potest! Quin ex pari ratione Paulum jubeat sibimet ipsi contradicere, &, Quia Deus 10 multipliciter, variéque locutus est olim patribus per Prophetas, Heb. 1.1. concludat ergò, Effici non posse, ut novissimo tempore locutus sit nobis per Filium, ver. 2. Illatio quidem absimilis non est. Sed sic solet argumentari versipellis iste. Probè enim novit, quibus nectat suas decipulas; vel Misello suo, stultóque popello, qui planè nihil intelligunt, vel iis, (quorum conditio deploratior est, atque ut turpiter decipiantur, multò aptior,) sciolis aliquot, & [...], qui sui judicii acumine freti, nae intelligendo, prout ipsi sibi videntur, facilè faciunt, ut nihil intelligant. 20 (Extra harum verò Classium alteram, nunquam adhuc reperi, nunquam reperturum me opinor quenquam Socininis glaucomatibus excaecatum.) Vel in Speciem igitur ingeniosi argumenti siquid comminisci possit, salvam sibi rem fore nihil dubitat, neque simplici fallaciae quicquam allaborandum esse. Istam tamen, quam solam nunc vibrandam habebat, tam crassam esse praesensit vulpecula, ut nè verbis quidem satìs apertis, quod maximè cupit, ausus fuerit exprimere. Opinari enim Mammacuthos suos vult, in sanctissima ea Baptismi formula, 30 In nomine Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, Orthodoxos à mera solùm conjunctione horum argumentum suum firmare, Deitatémque Filio, & SSpiritui adserere ob aliam rem nullam, nisi quia conjunguntur Deo, paritér (que) cum Patre in eadem Propositione nominantur. Ad ora igitur suorum hac in parte sublinenda, scitulè apponit iis ridiculam illam, quam fecit, venaturam Propositionum [Page 211] aliquot, in quibus (si placet) tum Personas, tum res videre est, Divinam Essentiam nullam sortitas, ex ejusmodi cum Deo conjunctione.
8. Et dignum quidem Socininis pullis est istud pulpamentum! Verùm sciant miselli volumus, Nos non ex ejusmodi, quam nè explicare quidem aut eloqui Magister eorum audeat, hoc est, non ex fortuita aliqua, aut accidentali, non ex Rhetorica qualicunque conjunctione cum Deo, Naturam Divinam Filio, Sanctóque Spiritui 10 accersere. Id genus conjunctiones tam vulgares esse agnoscimus, tam nullius argumenti aut ponderis, ut vel ipsum Parentem suum Satanam (si nos obsecret Catechista) largiri velimus ei, sic aliquando cum Deo conjunctum fuisse. Nam quod uno in loco dicitur, Dominus iratus est contra Israel, & concitavit Davidem, 2. Sam. 14.1. in alio legitur, Stetit Satanas contra Israel, & concitavit Davidem, 1 Par. 21.1. Argumentatio autem nostra longè alia est, Ab unica ista, Speciali, Singulari, Reali, Naturali, Essentiali, Identica, Divina conjunctione, quam Deus 20 Filius, Lumen de Lumine, verè Deus de verè Deo, nos docuit in hac propositione; Per quam significavit nobis, Qui in Deum Patrem baptizandi sunt, ad aeternae, si rectè credere perstiterint, Salutis consecutionem, & in Filium quoque, Sanctúmque Spiritum baptizari eos oportere; Eandem, quae in Patrem est, etiam in Filium, Spiritúm (que) fidem omnium esse debere, eandem professionem, eandem Deditionem, & dedicationem sui; Patris enim, Filií (que) & Sancti Spiritûs esse unum idémque Nomen, hoc est, unum idémque Numen, unam Deitatem, Aequalem Gloriam, Coaeternam 30 Majestatem. Hoc autem modo conjungi cum Deo, sic ut non minùs, non magìs, non aliter, in nomen Patris, quàm in Filii, SSpiritûsque baptizetur Humanum genus omne, jam hoc necessariò atque irrefragabiliter inferre Naturam Divinam, in Filio, & in SSpiritu, non minùs, non aliter, quàm in Deo Patre est, immotè adserimus, atque Christianis omnibus (ringantur interea, quantum volent, rumpantúr (que) Barjesuitica prodigia,) in Monade ista [Page 212] Divinā Triadē, in Triade Monadē esse aeternùm adorandā.
9. Haud tamen refugimus & Exempla, quae protulit, quid ferant, piâ mente expendere. Duo autem Paria ea este voluit, Personarum primum, è V. T. Alterum dein & Rerum, è N.T. Jam in illis, istud praeire jussit, Et timuit omnis populus valdè Dominum & Samuelem, 1 Sam. 12.18. C.R. p. 38. Conjungitur igitur heic cum Deo Samuel, quoad timorem populi. Verissimé; Sed ex hoc exemplo ipse nè hilum proficit; Duae enim diversissimae res hae sunt, longè aliter timebatur ab iis Deus, aliter Samuel. Nam cùm jam, praeter 10 quòd coelum sudum fuisse, imbriúm (que) aut tempestatum purissimum conspexerant, etiam & tempus ipsum nôrant, pro natura Regionis suae, alienum à pluviis esse, (Annon enim messis tritici eo die erat? ver. 17. id est, aristae jam primò maturuerant: A principio autem messis, antequam aquae stillare è Coelo solebant apud eos, non exiguum temporis spatium semper fuisse, notatur ex ipsa historia, 2 Sam. 21.10.) Deum tamen ipsum viderent, Quia ipsius [...], & non Samuelis Regimen, 1 Sam. 8.7. (nec sine summo fastidio quo (que)) obstinatè repulissent, ità commotum 20 esse, ut mutato quasi naturae cursu, Tempestate tantâ eos praeter spem percelleret, Conscii jam ipsi sibi summae proterviae suae, trepidare coeperunt, atque exitium praesentaneum ab irato Deo sibimet ominari. At (que) istud opinor esse, ad extremum hunc Divinae ultionis metum praenotandum, quòd particula illa, [...], separatur ab ipso verbo, nominí (que) Jehovae tantùm praeponitur, Timuerunt omnes vehementer Deum. Ne (que) eo tamen timore solùm perculsi sunt, sed etiam timuerunt (quantum hominem timeri par est,) & Samuelem. Quidni enim? Experti jam eum, 30 quem ipsi tam indignis modis rejecerant, (hominem omni exceptione majorem, tantâque integritate, ô Deus! & sanctitate praepollentem!) Deo ità se probare, ut Josue ipsius ferè exemplo, coelo imperare potuerit, Solóque verbo suo, alienâ prorsus tempestate, tempestatem inducere, Formidare quidem non immeritò poterant, nè hominem sese jam ille praestaret, ipsorum vel hactenus [Page 213] similem, ut par pari rependeret, & quod in ipso erat, ipsos porrò plectendos à Deo suo obtineret. Locus igitur nunc conjunctioni huic opportunè factus est, Timuerunt omnes valdè Deum, & Samuelem; Dominum scilicet, Summo timore, & Samuelem, suo. Jámque nobili Catechistae, pro scitissima arte sua, comminiscendum relinquimus, siquam ille similem huic dissimilitudinem inter tres personas excudere possit, in illa formula Baptizandi in nomen Patris, & Filii, & Spiritûs 10 Sancti.
10. Sed & alterum ejus, quod attulit, Exemplum, ejusdem ferè farinae est; cum insigni tamen mantissa, (fidem enim alicui habere, longè plus esse retur, quàm timere eum:) propter quam visum ei est, loco id suo movere, & tempore antiquius multò, posteriùs tamen in hanc scenam producere, quò haerere jam magìs, mentésque Auditorum occupare diutiùs possit. Verba sunt, Et timuit populus Dominum, & crediderunt Domino, & Mosi servo suo, Exod. 14.31. Sed ipse, (quo intuitu, 20 aut quàm subdolè, nunc non dicimus,) corrigit Latinum vulgarem, aítque juxta Hebraicam veritatem legi, Credidit in Jehova, & in Mose servo ejus, C. R. p. 38. Profectò Verbum illud, [...], quacunque à re Objectum, cui creditur, suum accersat, sive à Deo ipso, sive ab Hominibus, sive & à Natura aliqua inferiore, non unius generis syntaxin in Lingua Sancta sortitum est; Ut plurimùm tamen, si ipsa Veracitas dictorum potissimùm respiciatur, meráque Credendi res agatur, in Regimine suo affixum habet [...], ut Gen. 45.26. Exod. 4.8, & 9. 30 2 Par. 9.6. (formatur tamen id ipsum per [...] affixum, 2 Reg. 17.4.) Esai. 43.10. Jer. 40.14. aliísque totidem in Locis aliis. Ubi verò & Certitudo, (sive Potestatis, sive Promissi sit,) intenditur, unde & Confidendi quoque Actus subinfertur, in Regimine affixum esse solet [...], ut Gen. 15.6. Exod. 14.31. Num. 14.11. 1 Sam. 27.12. 2 Par. 20.20. bis, Job. 15.31. aliísque in Locis duplò pluribus; eóque in sensu, à Graecis interdum [Page 214] per [...], interdum per [...], exprimitur. Veruntamen nobis nunc nihil opus erit istaec [...], quia ipse SSpiritus in ista, quam fecit, conjunctione Personarum, Credendi tamen disjunctam atque differentem acceptionem se velle, disertè indicavit, Credebant enim, ait, Deo, ut Domino, & summo Imperatori, Mosi autem, non nisi [...], ut Instrumento scilicet, & Administro. Paritatem igitur illam, seu potiùs Identitatem Naturae Divinae, quam, ex formula ea Baptismi à Christo instituta, Nos Patrem inter, Filiúmque, & SSpiritum probari statuimus, 10 bardum eum, blennúmque esse oportet, qui ex hoc Loco Mosis credat, Ludionem, atque Sophistam, qui vel speret, posse enervari.
11. Transilimus igitur ad reliqua Exempla, quae solens ille more suo, (violentiore, an fraudulentiore, difficile est dicere;) in argumentum istud è N. T. angariavit. Unum autem est, Commendo vos Deo, & verbo Graetiae ejus, Act. 20.31. Alterum est, Confortemini in Domino, & in virtute potentiae Ejus, Eph. 6.10. Habemus igitur heic, ait, Res cum Deo conjunctas, quae ad Essentiam ejus nullo 20 modo pertinent. Ain' verò, [...]; Tam peremtorié? Planè nullo modo? Habétne Deus Barjesuiticus quicquam in se, quòd (non dico, Deus non sit, sed) nullo modo ad Deum pertineat? Praecipuè verò ut Verbum Dei, & Gratia Dei, intimae apud Deum gratiae non sint? Virtus atque Potentia ejus, ut Virtutem nullam essentialem sibi habeant? meréne erunt externae, atque accidentales, & à Subjecto suo mobiles? Quanquam vel si sic ei inessent haec omnia, cùm tamen introducta aliunde non sint, Sed intùs enata è Seipso profluant, aliquo igitur 30 modo (vel ità quidem considerata) ad Essentiam ejus pertinebunt. Verùm neque nunc opus est nobis, de Essentia Dei, déve Attributis Divinis cum Barjesuita in arenam descendere. Condonantes igitur ei suum, nullo modo, quasi nullo sensu, nullâ etiam fide, frontéve, praeterquam Barjesuiticâ, ab eo dictum, istud solùm nunc respondeat, volumus, Dominus iste, cum quo conjunguntur [Page 215] Virtus & Potentia, Quis ille est? Annon est ipse Christus? Ipse enim est omnium Dominus. Quod de industria interjectum ab Apostolo est, Act. 10.36. déque idiomate Apostolico est, ipsis Theologorum discipulis perquàm notissimo, Ubi Dominum dicant, Christum dicere. Sed & eodem exemplo, Deum illum etiam, cum quo conjunxit Verbum Gratiae ipsius, eundem Christum Paulus volebat. Verbum verò Ejus, & Gratiam ejus, nihil aliud esse, nisi Euangelium Christi, ludentis operam 10 erit, ego si probare jam satagam, abnegantis fidem, ipse si ausit negare. Cum Christo autem ista conjunctim praedicari, ecquid non proprii in se alit? ecquid propter quod Deitate suâ mulctandus sit? Figura tamen dictionis, rectè si rem arbitremur, in utroque hoc dicto inest, in N. T. non infrequens illa, & nusquam quàm heic conspectior, non ineptè quidem, [...] dicta, cùm dividitur ipsum Praedicatum à Subjecto suo, & quod unicum in se esse poterat, sub forma bimembri enuntiatur. Ità igitur jam, Confortemini in Domino, & in virtute potentiae 20 ejus, idem omnino est cum, Confortemini in omnipotenti Virtute Christi; &, Commendo vos Deo, atque Verbo Gratiae ipsius, idem est cum, Commendo vos gratiosissimo Euangelio Christi. Hiis autem jam par aliquid Daedalus iste procudat nobis ex instituto Christi, de Baptismo in nomen Patris, & Filii, & SSpiritûs, & deosculabimur hominem, Phyllidáque solus vel sine Baptismate habebit.
12. Et sensit ille quidem, capiti suo nondum satìs cautum esse ex priore paralogismo; Ad alium igitur confugit, 30 Puerísque suis, sic à se denuò objicere doctis, veruntamen ipsi statuunt, Eum oportere prorsùs esse Deum, in cujus nomen baptizamur, terribiliter jam respondet, Errant vehementer. [...]! Errare quidem humanum est: Sed Orthodoxos unà omnes, & in tanti momenti re, & tam restrictim, diúque cogitata, & vehementer tamen errare? Nullam profectò caussam dicimus, quin, ille si verum hoc dicat, miserorum Erronum stigmate [Page 216] ipsi inurantur, Sin aliter verò, ipse spurcissimi Calumniatoris. Audiamus igitur, ut fidem suam liberet. Nam legimus in Scripturis, Israelitas bap [...]izatos fuisse in Mosen, 1 Cor. 10.2. & quosdam discipulos in Baptisma Joannis, Act. 19.3. Legimus quidem: Et quid tum postea? At neque Moses Deus est, neque Baptisma Joannis est Persona, nedum Deus, C. R. p. 39. Neque Catechista quidem cercopithecus est, Sed tamen bipedum omnium, & caudâ carentium est caput [...], despuíque dignissimum. Nam praeter scurrilem Sannam, quid haec ad rhombum? 10 Quaestio à seipso instituta est, An ex Baptismo in nomen alicujus, supponendum sit, illum esse Deum? Hoc qui pernegat, ille ut non aliam inficiationis suae rationem praetendere possit, quàm Quia neque Moses, in quem baptizabantur, (Sed non audet dicere, In cujus nomen,) neque baptisma Joannis, in quod baptizabantur, Deitatem indè consequebantur? Agedum ergò, fruatur suâ fronte; vel pueri tamen ejus, Utrum horum, An Orthodoxos à recta fide, an Magistrum suum ab ipsa Quaestione, vehementiùs errare, ex eo responso probetur, censento. Nobis 20 interea, antequam ad id abeamus, ut quid distet, inter Baptizari in hunc, vel in hoc, & baptizari in nomen Christi, excutiamus, duo jam obiter adnotanda sunt. Primum est, (quo de jamdudum ex parte monuimus,) bene nôsse Barjesuitam, tam stipites planè, mentéque omni motos eos esse, cum quibus illi fidei suae formandae res est, ut opus iis sit vel hoc moneri, Mosen nondum esse Deum, neque Baptisma, quod Joannes contulit, esse Personam aliquam. Alterum est, tum cùm urceolus iste Catechisticus primò exiit in Polonia, aliquantò Christianiores 30 fuisse informatores istos, quàm nunc esse dicuntur, neque docuisse suos tam contem [...]im sentire de Baptismo in Christum, quos Baptismum Suum jam tum profiteri docebant, atque Pueros hos de seipsis, (Aiunt enim, In cujus nomen baptizamur,) tam impunè dicere, C. R. p. 38.
13. Verùm haec [...] tantùm intercidunt. Cardo autem totius quaestionis in quo vertatur, istud est. Exposito [Page 217] antè à nobis, Baptizari in nomen Patris, & Filii, & SSpiritûs, Quid sit, & Ad quid tendat in sensu Christi, Deum igitur eum esse oportere, in cujus nomen Catholica Christi Ecclesia baptizata semper, baptizanda semper est, necessariò indè inferri, nos constanter adserimus. Hujus autem Consequentiae nervos incidere se posse, si divivinum hoc Christi institutum quoquo modo deprimat, comparét (que) ad quodlibet aliud aequivocè dictum Baptisma, seu Mosis illud fuerit, seu Johannis, quisquis credat 10 quidem, ex insania est, & seipsum decipit, quisquis conetur utcunque, ex impostura fit, ut decipiat alios. Praeter enim caeteras omnes Baptismorum horum, qui nunc obtruduntur, disparitates, nihil est in idiomate Graecorum, cur baptizari [...], & [...], magìs reddi oporteat, In Mosen, & in Johannis Baptisma, quàm, Ad Mosen, & ad Johannis Baptisma. Nostri ergò cum sua laude reddiderunt, unto Moses, &, unto Iohns Baptism. Primò enim, Mosen quod attinet, manifestus hoc in loco Tropus est, neque igitur ad Personam 20 ipsam Mosis designandam id dicitur, Quasi nemo omnium ex Aegypto liberatorum fuerit, qui non professus à principio fuerit, se in Mosis cultum, atque obsequium Baptismo eo initiari; sed sub nomine hoc Mosis, per Metonymiam in N. T. non infrequentem (utì videre est Mat. 23.2. Mar. 7.10. Jo. 7.23. Act. 6.11. & 15.21. & 21.21.) comprehenditur Lex ipsa Sacrorum, hoc est Religio illa, Cultûsque Divini forma, quam Deus tum coepit populo suo per Ministerium Mosis praescribere. Omnes igitur ad Mosen baptizabantur, ait Paulus, hoc 30 est, in Ecclesia illa, (quae tum figura erat Futurae sub Christo) juxta ritus suos sub Mose, ádque Institutionem, quam ei datum est adornare, habebant & illi Baptismum, seu potiùs Baptismi figuram quandam, Baptismi hujus, quem jam Christus Ecclesiae suae praescripsit, insignem typum. Nam prout Christus mandavit discipulis, quum ad Apostolatum eos emisit, ut ipsi duplicem operam navarent in universorum admissione ad Christum, [Page 218] [...] eos primò, Quò in Discipulatûs illius desyderium, gaudiúmque pertrahere mortales possent, dein & [...], quò in mystici sui corporis participium eos inserere, Mat. 28.19. Ità & Israelitae illi universi, Nube divinâ circumdati primò, pòst & per ipsum mare traducti à Mose, in sensu Spirituali quasi Baptismum quendam consecuti fuisse dicuntur ab Apostolo.
14. Hunc autem esse genuinum Loci istius sensum, optimè colligitur, tum ex additione, quam proximè facit, cibi etiam, potûsque Spiritualis Israelitarum, v. 3. (Figuram 10 igitur jam utriusque Sacramenti, à Christo pòst instituti, habuisse connotantur.) tum ex frequenti ea repetitione universalis signi, [...]. Non posset enim illud non nimiùm, frustráque abundare censeri, in tam brevi Protasi vel quinquies iteratum, nisi quòd de industria à se sic admissum fuisse Paulus innuat, per insignem illam, quam, cùm ad Apodosin suam ventum est, imminutionem statim fecit, Sed non fuit beneplacitum Deo, [...], 1 Cor. 10.5. Atque indè occasionem sibi praestruat, commonefaciendi etiam Corinthios, 20 quibus ei nunc per Epistolam Sermo est, Quicquid ipsi sibi de professione sua Christiana pollicebantur, neque illis tamen jam satìs futurum, quòd in tam Sanctae Religionis consortium admissi fuerant, quòd Baptismo in Christum donati, quòd Spiritualiter denique pasti, potíque, nisi ab id genus flagitiis, propter quae Israelitarum illorum pars maxima, Sacrarum rerum participes utcunque facti, olim exciderant, jam sibi caverint, v. 6. Huic autem Figurae, quâ eos baptizatos ad Mosen dicit, cùm initiatos solùm ad Sacra Mosaica, secundùm ritum Religionis 30 quem à Mose acceperant, fuisse intelligat, gemina est & illa ejusdem Apostoli, ubi parissimo modo, [...], dicit, Gal. 3.17. neque Christum tamen in propria persona sua, sed in toto Corpore Mystico Religionem Christi profitente, per id intelligit: A qua etiam neque hac ipsa in Epistola multum abludit, cùm, [...], dicens, 1 Cor. 12.12. non Christum solùm, sed Sanctam [Page 219] universam Ecclesiam Christianam (propter quam etiam omnes [...] baptizatos esse ait, v. 13.) manifestè complectatur. Accensâ autem jam hâc face ad Apostolicae phraseωs elucidationem, Barjesuitae vices suas nunc cedimus, Ut monstret, si aut animus ei, aut facultas porrò sit, Cur nos istud, quod ex Baptismo ad Mosen dicto, in hanc Quaestionem protrusum ab eo est, non solùm coactum esse dicamus, ádque suos lactandos tantummodo datum, sed & ad ipsum [...], de 10 baptismo, in nomen Dei, Christíque, planè nihil.
15. Superest etiam, ut quid in altera phrasi praevaricatus sit, paucis commoneamus. Neque istud tamen, quòd discipulos istos Ephesinos, qui responderant, baptizatos se fuisse, [...], Act. 19.3. pro bardis aut imperitis accipi jubeamus, rerum quippe omnium tam ignaris, ut nè quidem scirent, An Spiritus Sanctus esset, V. 2. Paulum enim videmus Responsum eorum accipere, atque ex eo ostendere, rectè satìs respondisse eos ad id, quod ipse quaesierat. Baptizatos igitur 20 se fuisse ad Baptisma Johannis, eundem sensum habeat necesse est, quem Interrogatio ipsa Pauli, cui responsum ab iis est, habebat: Ea erat, Ad quid igitur baptizati estis? Occasio autem ei erat illud interrogandi, quia duodecim hii, pro discipulis Christi Se gerentes, neque Confirmationis tamen beneficium (ad illud enim tendebat Apostolus in ista Catechizatione eorum gratiam eam collaturus jam iis, si fortean nondum Confirmati fuissent:) se unquam accepisse, neque audivisse quidem, si Spiritus sit, professi fuerant. Hem! Nè audivisse? Miratus hoc Apostolus, 30 de Baptismo eorum apud se meritò jam dubitare coepit. Ecquis enim poterat baptizari in nomen Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, neque audivisse de Spiritu tamen? Hinc ista Interrogatio, Ad quid baptizati fuistis? Hoc autem est, Quam professionem fidei suae tum fecerant; seu, In qua professione admissi ad Baptismum fuerant? Tum illi, Baptizatos se ad Johannis Baptisma fuisse. Quid igitur erit hoc? Scilicet Johannis Se solummodo [Page 220] modo imbutos fuisse baptismate; Neque igitur Professionem aliam praestitisse, quàm quâ in eo instituto opus erat, Esse se peccatores, atque externam eam lotionem avidissimis animis adire, tum in promissionem poenitentiae suae, vitaeque Sanctè innovandae, tum in Spem, atque tesseram internae, quâ maximè indigebant, Ablutionis, propter remissionem peccatorum ab ipso Messia, qui jamjam post Johannem veniebat, ipsis indulgendam. Jámque satìs est & ista brevis explicatio loci, ad Barjesuiticam imposturam denudandam, ádque vel luscis quidem manifestandum, 10 quàm longissimè tum à re ipsa, tum à sana mente sit, quod ille contra SS. Triadem in Baptismo Christiano contentam intorsisse se opinatur ex ea locutione, Baptizatos istos fuisse, [...]. Ad Baptismum ejus scilicet, hoc est, secundùm illam Formam, atque in illa Professione, quae in Johannis tinctione requirebantur.
16. Perpendatur autem jam porrò à cordatis Theologis velim, Annon amplius aliquid, & Pneumatomachorum consiliis summè inimicum, ex hoc ipso Dialogo eruendum 20 meritò sit. Nam ut pro concesso sumatur de hiis duodecim, quod & de Apollo priùs dici videtur, novisse eos solùm Johannis baptisma, Act. 18.25. At hii, Johannis baptismate priùs imbuti, próque discipulis Christi jam habiti, Cujates erunt? Annon de Gente, Sanguinéque Judaeorum? Bene habet. Judaeus autem quisquam, multò minùs integra Dodecas eorum, ut dicere possit, se non audivisse quidem, An Spiritus Sanctus sit? Scripturarum tam assidui, tam fideles Auditores, ánnon saepe audierant de impletis Spiritu Dei, Exod. 31.3. & 30 35.3. & Num. 11.29. & 27.18. & Jud. 3.10. & 1 Sam. 10.10. & 2 Sam. 23.2. & 2 Par. 15.1. cum infinitis id genus locis aliis, Spiritum Domini Dei disertè nominantibus? Sanctus quidem ibidem non cognominatur; Sed poterítne non Sanctus esse, cùm Dei, Dominíque sit? Audierant verò & de Spiritu Dei bono, Nehem. 9.20. atque Psal. 143.10. de Spiritu Domini ad Sapientiam & [Page 221] Intelligentiam, & fortitudinem, Esai. 11.2. De Spiritu Gratiae & Miserationum, Zach. 12.10. Nec dum ista aliquid sunt? Agamus ergò, quod abunde erit; A Davide enim audierant Sanctum ipsum Spiritum, ut idioma Hebraicum fert, Spiritum Sanctitatis ejus, Psal. 51.15. & ab altero Propheta, Dominus Deus Jehovah misit me, & Spiritus ejus, dicit Dominus Redemptor Sanctus tuus Israel, Esa. 48 17. apud quem geminatur etiam pòst, Spiritus Sanctitatis suae, Esa. 63.10, & 11. Praeter haec verò, 10 Annon in ipso illo Baptismo, ad quem se nunc recipiunt, refricabatur iis memoria Sancti Spiritûs? Johannes enim (quod & Paulus eos jam monet, ver. 4.) universos, quos baptizabat, monebat, ut crederent in Eum, qui post ipsum veniebat. At Quem Illum? Expressè hoc, praeter omnia, Qui baptizaturus eos erat [...], Matth. 3.11. Mar. 1.8. Luc. 3.16. Audivisse ergò eos Spiritum Sanctum esse, negari nullo modo potest. Atque hoc tu, Paule, jam audis, & non labra moves? In os tibi reponunt, non audivisse [...]os, & nihil te hoc movet? Quòd si (mitior 20 Petro, in mendax par conjugum, Act. 5.4.) non perdis istos, neque intonas tamen in tam perditè mentientes? Manifestum igitur vel ex hoc est, nullum mendacium jam fuisse. Quid igitur erit? Eo scilicet in sensu, quo & illi Paulum ex ipsius Quaestione acceperant, Paulus ipsos accipit, (Non audivisse se priùs, Spiritum Sanctum esse ipsum Deum; Non esse distinctam in Natura Divina Personam; Scilicet de SS. Triade, Deo Patre, Deo Filio, & Deo Spiritu Sancto, De Tribus Personis, atque Uno D [...]o, jam primùm audire se aiunt, Quî poterant 30 igitur audire, de distinctione Personae ejus, vel de Charismatum donatione, unquam antea?) Veruntamen & haec audire potuisse eos, Apostolus, non sine tecta reprehensione monet, si pro officio Discipulorum, atque ex monito Baptistae, in Illum, qui sequebatur eum, recto modo credidissent, si ergò quaesivissent, Quid Christus iste pòst docuerat, & Quid à Messia promulgatum fuerat, quum ipse Baptismum suum institueret.
[Page 222]17. Nil opus igitur jam erit, Veteratorem istum (Quod ipse tamen sibi, sed in majorem suorum fraudem, paravit,) à Pueris ipsius urgeri, longè aliud videri, In nomen alicujus baptizari, aliud verò, In aliquem baptizari, C. R. pag. 39. Verissima enim utcunque ista admonitio sit, atque Magistri hujus [...] Nequaquam, nil aliud sit, quàm [...] impudentis & nequam Magistri, Nos tamen, In aliquem baptizari, in sensu suo simplici, proprióque, nec tropum inferente, nusquam dictum esse, jam satìs ostendimus: Eâque de caussa esse notandum 10 est, quòd Paulus, ubi in proprium eum sensum instituenda e [...] Quaestio erat, non interroget, [...]; sed mutatâ hac Phrasi, ait, [...]; 1 Cor. 1 13. eadémque de ratione & paulò pòst addit, Nequi [...] dicat, quòd in meum ipsius nomen baptizaverim, ver. 15. Noluítque dicere, In meipsum? Neque tamen non optimè meminimus, hoc, quod universis aliis, Personis, Rebúsque, jam abjudicamus, de Christo tamen non semel dici, Baptizari nos in Christum, ut Rom. 6.3. & Gal. 20 3.27. Sed ex gemina, quam reddituri sumus, hujus rei ratione, Barjesuitam non summi solùm erroris arguendum esse monstrabimus, sed & summae quoque impudentiae, quòd ipse nihil veritus sit, etiam & ista Loca huc in aliquam haereseos suae defensitationem allegare. Aliquid quidem de vi idiotismi Hebraici, idioticè satìs, non dicam, sed nimìs Sophisticè, praemittit, ex qua, Idem saepe in Nomen alicujus facere, quod in aliquem facere, significare, notum esse, ait, C.R. pag. 39. Sed prima haec fraus ejus, (numerum enim nunc cum eo ut ineamus, necesse 30 est,) hac ipsa in parte est, quòd mutet Quaestionem; Ea enim nobis hactenus fuit de Baptismate, atque ille jam nescio quid obtrudit de aliis factis. Altera est, quòd mutet Modum Verbi; (Neque enim caret & istud suâ fraude.) An idem sit, Baptizari in aliquem, quod baptizari in nomen ali [...]ujus, de eo quaerebatur, sed quod ille jam reponit, de fieri in aliquem, aut in nomen alicujus, [Page 223] non est, sed novum aliquid est, De facere. Tertia est, quòd mutet Ordinem horum; Quod quaerebatur enim, erat, An idem sit baptizari in aliquem, atque baptizari in nomen alicujus: Ille, vice versâ, (nè non recolamus eum esse filium Barjesu [...],) transponit ista, ordinéque perverso, ait, Quod dicitur in nomen alicujus facere, idem esse, quod In aliquem: Quo de quidem nemo jam dubitabat; Minus enim esse in Majore, certum est, sed non in Minore Majus. Quarta est, quòd ambulare 10 in hiis quoque nolit, nisi dolosè, & in gener [...]libus; Facere in aliquem, ait, & Saepe, & Notum est. Sed nec quid facere, nec in quem, nec ubi sit, nec quibus notum, nec quicquam distinctè indicat, nè indicetur, ipse quàm graphicè mentiatur.
18. Quis autem, obtestor, unquam legit, Facere in aliquem, nisi illud, In eum, sumendum sit, pro contra eum? Et notum quidem optimè est; ubi Sermo de Deo ipso est, phrases Hebraicas, ex idiomate illius Linguae, idem significare, seu nomen Domini dicant, seu Deum ipsum. 20 Ità passim leguntur, Invocare Nomen Domini; Timere Nomen ejus; Laudare illud; Diligere; Magnificare; Blasphemare etiam; Jurare per illud; Aedificare domum Nomini; Confiteri Nomini; Ministrare ei; Cum infinitis aliis, Quae & de Deo quoque ipso, non minùs omnia dicuntur. Haeccine verò quicquam patrocinantur Barjesuiticae huic absurditati, facere in aliquem, aut in Nomen alicujus? Praesertim verò, cùm etsi Praepositio In addatur, de solo Deo hoc teneat, idem esse In Deum, atque in nomen Dei. Sed Barjesuitica omnis haec impostura 30 intercidit, nisi quod contrà objectat, de Homine accipiatur. Observetis igitur, sultis, Serpentigenae istius, omnem Protea superantis, lepidas versutias. Esse in Natura Divina distinctas tres Personas Catholici confirmamus, Quia Baptismus Suis omnibus à Christo institutus est, In nomen Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti. Reclamitat Barjesuita, primóque objicit, Cum Deo Patre conjungi posse, tum Personas, tum Res, quae Essentiam nullam [Page 224] Divinam exinde sortiuntur. Sed eo cavillo exturbatu [...], Secundò clamat, etiam in re Baptismi instare se posse; Fuisse enim Baptismum in Mosen, ínque Johannem, neque Mosen tamen, neque Johannem indè Deos evasisse. Fug [...]tus etiam & ex hoc Cresphugeto, unáque meminisse jussus, Non disputare se nunc ad idem, Nam, si illud In aliquem, vel propriè, atque sine Figura dictum fuisset, aliud tamen esse, In nomen ejus baptizari, istud enim Deitatem necessariò praesupponere; Tertiò jam (quidlibet audendi certus,) clamitat, In eum, atque in nomen ejus, 10 idem significare: Atque ad hoc confirmandum, cùm se alio omni vel colore quidem destitutum sentiret, [...] omnem supergressus, in Hostium suorum castra confugit, instátque in proposi [...]o eorum, adserítque Baptizari in nomen Christi, & baptizari in Christum, pro eodem posita esse, C. R. pag. 39. Enimverò posita sunt; Idque ad immortalem triumphum Caussae Christianae, sed ad aeternam confusionem Barjesuiticae impietatis, evidentissimum istud Deitatis in Christo argumentum, confiteri jam coactae. Quanquam enim Baptismus noster 20 Tres illas Divinas Personas, non aliter quàm ipsa Deitas Sua, ex aequo respiciat, ádque Patrem, Filium, & SSpiritum in communi, & indistinctim referatur fides, quam in illud Nomen baptizati profitemur, SSpiritui tamen visum est, in Christi Solius Nomine, (Quia quà Filius Dei est, Secunda, Mediáque Persona in illis tribus est, Quà filius Hominis est, ipsius Baptismi Author nobis atque Institutor est;) totam Deitatem [...], atque absolutè de Baptismo nostro interdum dicere, Nos, qui in Nomen Patris, & Filii, & SSpiritûs baptizati eramus, in 30 Christum baptizatos fuisse. Superest igitur jam nihil impraesentiarum, nisi, ut post Gloriam omnem SS. Triadi dictam, succlamemus etiam, Barjesuita, totus, quantus, dolus pessimus est!
SECT. XXVI.
1. Baptismus cur Barjesuitis exosus. Christi Praeceptum.
2. Illi Sacramentum aut Mysterium non agnoscunt. Coenam Domini habent pro nuda Caeremonia.
3. Valedictoria Promissio Christi ad Barjesuitas, (Missionem nullam habentes,) non pertinet. Cur Catechisticam 10 formam induerunt sibi.
4. Baptismum exolevisse volunt cum Gentilismo & Judaismo.
5. In Baptismo, attenditur non Unde, sed Quó. Primi Christiani erant & Legis Judaicae zelotae.
6. Ad Baptismum nil refert Unde veniant, nisi in Sensu Spirituali, à peccatis.
7. Nè Joannis Baptismus erat per [...] dicendus Aquae Baptismus.
8. Paedo Baptismum impiè negant habere Mandatum aut 20 Exemplum in SScripturis.
9. Utrumque elici potest è mente Christi. Infantes possunt stipulari in Bonum suum.
10. Quòd Infantes baptizentur, est è Praecepto Christi.
11. Regeneratio est à SSpiritu, non ab Aqua, sed per Aquam, Christo sic instituente.
12. Regeneratio Barjesuitarum Quae. Infantes tam Regenerari possunt, quàm Generari.
13. In Sacramento, SSpiritui, non Aquae, totum adscribitur.
30 14. Cur Baptismus Idololatriae insimuletur à Barjesuitis.
15. Verbum in Sacramento operatur, Sed non separatim à SSpiritu.
16. Lavacrum Regenerationis, non Metaphoricè dicitur, sed Metonymicé.
17. Habere, apud nos, est Verbum Possessivum: & Signum Temporis Verborum.
[Page 226]18. [...] est vel Subjectivè, vel Effectivé.
19. Et, interdum ponitur, pro Hoc est. Regeneratio in Baptismo ut sit.
20. Catechisticae Formae indutae dolus. Per Baptismum ablui peccata.
21. Invocatio Domini in Baptismo, cum Fidei professione.
22. [...] est vel Desuper, vel Denuo, Et in Regeneratione nostra utrumque est.
23. SSpiritus & Ecclesia generant Christianum. Aqua 10 Baptismalis dici etiam Spiritualis potest.
24. Quàm stolidè praevaricentur è Vocabulis [...] & [...].
25. Baptismus à Christo institutus longè praecellit aliis. Per ignem Apostoli baptizati sunt.
26. Nihil valent Argumentationes à Non est scriptum. Generatío est vel Naturalis, vel Caeremonialis, vel Spiritualis.
BArjesuiticis Catellis quid incusserit [...] 20 [...] suum, jam antè tetigimus. Ipsa enim institutio Baptismi, fieri à Christo jussi, [...] Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, Matth. 28.19, si jam aliud praeterea extaret nihil in Sacra pagina, trium Personarum in eadem Deitate fidem, (Quam Barjesuitica Erinnys, teterrima illa terrae propago, ex guttis genitalium Veteris totius Haereseos, nostro jam Seculo, enata, oppugnat.) Satìs, supérque adserit. Metus igitur iis erat, nè vel solius Baptismi, universis impertiti Authoritate, impertiendíque Reverentiâ, horrenda ipsorum adversùs SS. Triadem rabies 30 ab omnibus, vel pilum quidem boni viri, aut sanae mentis habentibus, brevì exterminaretur. Quid igitur faciunt? Quod sic metuunt, oderunt, Quod oderunt, periisse expetunt. Indè à principio igitur omnes fraudes nectere decretum iis est, totísque medullis insudare, siquâ Sacramentum ipsum subruere possint, usúmque & opinionem S. Baptismatis in Ecclesia, si fortè non possint [Page 227] prorsus excludere, arrodere tamen, & saeviter imminuere. Ex hoc igitur carcinomate ebullivit Echetae Racoviano suum De Prophetico Jesu Christi munere Caput quartum, Cui & titulum ob id fecit, De Baptismo Aquae, C. R. pag. 195. Methodo autem ad hoc quàm captiosâ, (Nunquam enim non praevaricandum ei est,) turpitérque fallaci usus sit, praemonito opus est. Dicto enim, Christum, praeter ea, quae Mandatis Dei per Mosen adjicere visum est, etiam alia Praecepta, sigillatim, & sua, 10 tradidisse, C. R. pag. 178. Quaerenti, Quae ista fuerint, respondet, Esse ea duplicia, respicere enim quaedam eorum, Mores; Quaedam, externos Actus Religiosos, Cat. Rac. p. 179. Optimè habet. Tantum igitur Magistrum, quia mendacem eum esse non oportet, memorem etiam esse nemo dubitat, sed tantùm ex re ipsorum esse, hoc ipsum, quod de quibusdam, déque Religiosis Actibus, ab ipso, in Plurali numero, propositum antè, promissúmque est, rescindere, atque post pagellulas non multas, pro singulari sua arte, monere suos, Quod externum aliquem 20 Actum Religiosum respiciat, Unum duntaxat Praeceptum Christi esse, Coenam nempe Domini, C. R. pag. 186.
2. Cui igitur jam non subolet, quàm versatile hiis hominibus ingenium sit, & quàm egregiè valeat, quocunquè verterint? Quid? Etiámne demendum est misello populo quicquam de Sacramentis Ecclesiae? Nos videant, (inquit iste,) atque fatendum facilè erit, Pontificios Praedones nihil esse ad nos. Illi quidem Calicem è Sacramento Coenae popello suo subduxerant. Parùm est, atque rem exiguam audentium! Quantò praeclariùs Nos? 30 Postquam enim Christo ipsi Naturam suam Divinam adimendam esse decreverimus, nequid dehinc vel cogitandi quidem de ea occasio cuiquam subeat ex nomenclatura rerum, Nos etiam haeretica sua vocabula (Mysterium, & Sacramentum) in Alcorano hoc nostro, nè vel semel quidem nominentur curavimus, ut Sanctos decet ex hara Polonica. Caeremonias eas vulgò vocari, istud quidem, atque de pia industria, non semel à nobis monitum [Page 228] est, C. R. pag. 179, & 186. Praeter enim, quòd non parùm minuere possit ea consyderatio de vera, solidáque Sanctitate, Rem quoque planè [...], & solummodò ad tempus duraturam denotat. Hoc primum nobis consilium fuit. Dein, ex altero nunc consilio est, quòd qui paulò jam priùs non poteramus non de Caeremoniis pluribus à Christo imperatis promittere, nunc tamen, cùm aliter nobis expedire videatur, nostra solùm Authoritate freti, etiam priorem earum penitus subduci jussimus, neque sinimus, Caeremoniali quidem in numero 10 aliquid ut habeant nostrae Editionis Christianuli, praeter unicum illud, quod Coenam Domini quidem appellitamus, Sed & eam, ità utì ab Antesignano nostro Racoviano, (arreptâ ad hoc è Pontificiorum deliramentis occasione aliquâ;) circumscripta, decurtata, atque exinanita est, Coenam Racovianam potiùs appellitandam. Ad id verò expatiari jam non placet, cùm de numero solùm Praeceptorum Christi disquisitio haec sit. Memoriam etiam homini nè porrò refricemus, Támne verò & frontem perdidit, ut & viciniae toti indè male cesserit, actúmque 20 jam Barjesuitae de utroque oculo simul cum fronte fuerit? Nam verbis in illis, [...], Matth. 28.19. Nemo omnium, [...] quantum libet sit, vel [...] quidem, non videre poterit clarum Praeceptum Domini de Actu Religioso: Praeceptum, quod ex ipsa Natura rerum, ordinéque decoro anteire oportebat, Ut laventur omnes, antequam coenentur: Et quod ad universos sub aeterna Regula à Christo extendebatur; E [...] quod in ipso Adscensu suo, specialis ei atque ultima 30 vox, & jussio erat; Et quod cum ingenti promisso (Praecepta autem cum promisso quàm sint attendenda, Paulo monitore discimus, Eph. 6.2.) imponebatur, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummation [...]m Seculi, ver. 20.
3. Ad haec igitur quid venerabilis Catechista? Nè [...]. Ne (que) enim in ipsorum coetu quisquam est, ad quem ea Promissio [Page 229] pertinet. Facta est ea in gratiam Apostolorum, at (que) ab iis Substituendorū seriatim in finem seculi, ( [...], ait Christus, hoc est, Cum illis, Qui à Vobis, (prout Vos à me, atque Ego à Patre meo, Joan. 20.21.) Ordinationem, Missionémque Canonicam, & non mentitam Successionem, (sic ut vos in Illis praesentes semper habeam) sortientur; Igitur & cum illis, qui eam nunc sortiti sunt, & qui deincipes sortituri sunt, aeternùm adero, Sed cum illis Solis; Quorum Barjesuita jam quisquam 10 pars nulla est. Sapere tamen istum, suo more, non negamus, atque ex arte sua satìs in tuto apud suos esse. Eo enim consilio sub Catechistica forma institutum ab eo hoc magma est, ut ipse solus semper delectum facere possit, Nepotulísque suis, pro suo ipsius placito, obtrudere, quae velit, & in quibus imponere se iis posse minùs dubitet, Quae verò difficiliora esse, & vires, fraudésque suas superare praesentiat, sub Catechisticae (si placet) brevitatis cucullo, sileat ea, siccóque pede transiliat. Neque tamen Nos, nisi nimiùm obesae naris esse velimus, non odoramur, (Amici 20 enim est, odorari quid velit amicus:) quid ipse sibi pro effugio, licèt eloqui ausus non sit, paraverit, contra Praeceptum hoc Christi de Baptismo. Post illa enim, quae de unico Caeremoniali Praecepto, de Coena Domini, more suo, (hoc est, mangonizandi, instituto sub praetextu exponendi Praeceptum, atque Barjesuiticum virus cum expositione intermiscendi,) propinanda habuit, interesse suâ putavit, haud abire prorsus ab eo de Praeceptis Themate, donec & Baptismum, quod Praeceptum Domini in eo genere praecipuum esse sciebat, atque ab omnibus primariè 30 expectari, impuro halitu deturpaverat. Indè igitur prodiit ei Coenosum illud Capitulum de Aquae baptismo; In quo definiendo, utcunque ei altum sit de Praecepto aliquo silentium, (Quod nè nominare quidem se posse videbat, nisi eâdem prorsus operâ Lectorem mitteret ad hunc Locum Matthaei, sibi longè exosiorem, quàm Tentatori Domini illud, [...], Mat. 4.10.) Ritum tamen, usúmque ejusdem nequit non agnoscere, hominibus [Page 230] ad Christianae Religionis charisma introitum fuisse.
4. Fuisse, inquam. Nam in tempore eo imposturae hujus Cardo jam totus vertitur, Per Baptismum manifestè profitebantur homines, (ait,) se Christum pro Domino agnoscere, C.R. p. 195. Tu verò cave tibi, Lector, nè ludi fias. None enim ait, Profitentur, Quid rei igitur est? An desierunt jam in illorum regionibus Christum pro Domino habere? An faltem plus sapiunt ingeniola Barjesuitica, quàm ut istud velint, plebeio more, modóque, manifestè agnoscere? Aliquid esse oportet, quòd tempus mutaverit. Certè est. Id enim agit Vulpecul [...], ut Baptizandi 10 Ritus iste jam olim exolevisse, à Suis putetur. Et quo argumento? Quia solis iis praescribebatur à Domino, qui è Judaismo, vel è Gentilismo ad fidem Christi accedebant, C.R. p. 195. Et ex parte quidem aliqua, verum est quod dicit. Nam cùm Baptismus praecipiebatur, nemo omnium in orbe toto erat, qui Judaismum, vel Gentilismum non oleret. Sed quid tum postea? Rogas, ait? Ergò, qui nunc ad Christum accedunt, cùm neque è Judaismo, ne (que) è Gentilismo, veniant, ecquid Baptismus ad eos? [...]! Sed ad eos, qui in Barjesuitica 20 parte Scioli sibi esse videntur, lactandos, satìs sunt istiusmodi argutiolae! Praecipi iis, Qui è Judaismo, aut Gentilismo veniebant, & Praecipi iis, Quia è Judaismo, aut Gentilismo veniebant, sono tam parùm differunt, ut & sensu eadem (ô immane quantum differentia!) ab iis esse censeantur. Neque interea attendunt, quod à Magistro suo tam impudenter obtruditur, non ratione solùm omni, atque Authoritate carere, sed & per eandem omnino sequelam, etiam & à S. Eucharistia se, (Quam, 30 ut exterius quiddam Caeremoniale, Coenam Domini dictam, adhuc admittere dignantur;) & ab Oratione etiam Dominica, denique & ab Euangelii totius privilegio, ubi Magistris suis visum erit, ineluctabiliter excludendos esse; Nam & haec ad eorum solùm usum, qui Judaismi, aut Gentilismi consortes jam fuerant, indulta in principio, praescriptáque sunt.
[Page 231]5. Quod audiant igitur veri nominis Christiani omnes, audiant etiam & Barjesuitae, (si aures Socininae, ad audiendum sint;) Nos cum S. Paulo adserimus, In Jesu Christo, hoc est, ut ad Dominum Jesum accedamus, & veri Christiani simus, Salutísque aeternae consortium ex [...]o consequi possimus, neque Circumcisio aliquid valet, neque Incircumcisio; hoc est, nihil omnino refert, è Judaismo, an è Gentilismo accedant homines, sed nova Creatura, Gal. 6.15, hoc est, renovatio illa per veram fidem, quam 10 profitemur, quando per Baptismum admittimur ad Christum, ea ipsa de caussa appellatum, Lavacrum Regenerationis, Tit. 3.5. Dicimus igitur; Id quod in primaevis ipsis (Quorum Baptismo hii simulant se non oppedere,) Christianis attendebatur, erat, Quò veniebant, sed non Unde: Atque indè est, quòd sacrae omnes Locutiones ad nil aliud tendunt, Baptizari in nomen Domini, Act. 8.16. &, Baptizari in Christum, Gal. 3.27. &, Baptizari [...], Rom. 6.3. Sed [...] nunquam nusquam legitur; An [...], an [...] in 20 nullam considerationem SSpiritûs unquam veniebat, sed nunc tantùm à B [...]rjesuitis inventum est, ad stultos mortales per ridiculam eam fraudem Baptismate suo emungendos; Cum Baptismo autem, & Fide; cum Fide etiam, & Domino; Unus enim Dominus, una fides, unum baptisma, Eph. 4.5. Hoc est, Christus homo, jure Redemtionis solus Dominus noster factus, colitur sub una eadémque fide Christianorum omnium inter se, Quam illi per eandem omnium Professionem in Baptismo suo (Fidei ob hoc, Sacramento non malè dici solito,) Universi restatam faciunt. 30 Praetextus autem iste, quasi Baptismi ad nihil instituti, nisi ut ablueret homines ab illa seculari conditione, unde venerant, ab Ethnicismo, an à Judaismo, proh, quàm insulsae in se sunt, & solis asininis labris aptatae hae lactucae! Quanquam enim de Ethnicismo alia res erat, propter Idololatriam, & genus omne impietatem cum eodem indivulsè conjunctam, Quis tamen nescit, Primaevos Christianos, (Tria millia illa, hortante Petro, [...] [Page 232] [...], Act. 2.38. & innumeras illas multitudines, Act. 5.14. & 6.1. & pòst, ad aliquàm multos annos, Judaeorum credentium myriadas alias, Act. 21.20.) eo omnium animo ad Baptismum & accessisse, & ab Apostolis admissos fuisse, ut Judaicâ Religione (quam & Christiani pro ejusmodi agnoscebant, quae à Deo profecta, ad certum suum tempus duratura erat, C.R. p. 13.) adhuc fruerentur, legísque Zelotas se cum laude sua etiam in cultu Christi praestarent?
6. Ex isto igitur colore, tam aqueo & planè evanido, 10 contra Baptismum Christianorum, Barjesuita haud ampliùs proficiet, quàm ut respondere jam à nobis jubeatur, Quid factum fuisse censeat, de prole illorum, qui Christiani (nondum nomine quidem, sed Re, Fideles enim erant,) tum erant, quando universalis iste Baptismus à Domino imperatus est. Nam, (ut Absentium nulla nunc ratio habeatur,) adfuisse è fidelibus, uno pariter tempore, locóque, supra Quingentos, Paulus testis est, 1 Cor. 15.6. Ad aliquot igitur Capitum Chiliadas facilè poterat numerus liberorum ex iis adscendere. Baptismum igitur adierunt hii, annon? 20 Si neget Baptizatos fuisse, monstret etiam Diploma aliquod exemtionis eorum, per quod non ceciderunt sub generali regula, Christi Baptismum deferendum esse [...], Mat. 28.19. id est, Nè de Ethnicis solùm hoc dici, & non de Judaeis Barjesuitica ingenia cavillentur, [...], Mar. 16.15. Chiliadas igitur istas per quam Potestatem ille excipiet? & Quis dedit ei hanc Potestatem? Quòd si fuisse Baptizatos non inficietur, tum ne (que) in signum accessûs eorum è Judaismo, aut Gentilismo factum illud est, Neque satìs ipsis erat ad [...] 30 Christi obtinendum, fidelibus, id est, Christianis parentibus, natos esse. Unde veniant igitur, qui ad Christum accedunt, in sensu Spirituali solùm, attendi in Baptismo oportet; An de communi quidem Naturae corruptione profugiant, An peccatorum eos poeniteat, Diabolo, Mundóque & Carni abrenuntient, ideóque se baptizari cupiant, ad Remissionem peccatorum, Act. 2.38. ad Ablutionem peccatorum, [Page 233] Act. 22.16. Támne verò Sancta jam Pars haec Barjesuitica facta est, ut cùm adoleverint etiam, (Peccato enim Originis repudium eos misisse, non nescimus, C. R. p. 249.) eâdem, quâ Apostoli, atque primaevi Christiani gaudebant, purgatione per Baptismum neutiquam indigeant? Scilicet! Verùm nec hoc sufficiet tamen; non quantaecunque Sanctitatis simulatio; non quantaevis Puritatis praesumtio; non praetentio quantaelibet Fidei. Dominus enim est, qui sic praescripsit, [...], 10 [...], Mar. 16.16. De jure ergò communi Salutis, non magìs sufficiet hominibus Fides sine Baptismo, quàm Baptismus sine Fide. Jámque videat Barjesuita, per quod posticum ipse subinducetur ad Salutem, Qui non baptizatur.
7. Neque audet quidem illud claris verbis adfirmare. Callidè igitur se in ea parte, quantum potest, reprimit, magísque eligit, in ipsum Baptismum, quem, consiliis suis omnibus tam ex diametro adversantem, nequit non odisse, totis viribus invehi. Egerat reverà hoc jam indè à principio: 20 Titulus ipse, quem fecit huic Capitulo, De baptismo Aquae, (ut & de loco ejusdem nihil dicamus,) locuples invidentiae ipsius testis est, index odii & malevolentiae. Id si non esset, Quid facit ibi Adsamentum Aquae? Poterátne metuere, si solùm inscripsisset, De baptismo, non posse se intelligi, vel certè, posse non intelligi? Sed efferati animi haec spuma est. Siquis enim nunc Latratores Racovianos audit, Baptismus Christianorum Aquae merae negotium est, Ritus solùm exterior, C. R. p. 195. qui minus reverà in se habet, quàm aut Pilati manuum lotio habebat, aut Pharisaica patinarum 30 & poculorum ablutio. Sed Ana [...]hema M [...]ranatha; Increpandos eos relinquimus Domino, cùm venerit, S. Baptismatis In titutori. Istud interea dicimus, Nè de Johannis quidem Baptismo hoc sine sceleratae [...] convitio dici po [...]uisse. Sanctior etiam ille erat, propter gratiam eam Poenitentiae, ad quam, morali suo (ut plurimùm) modo, ingenerandam à Deo institutus est, quàm ut, per execrabilem Sannam, sed Authore i [...]to dignam, Baptismus [Page 234] Aquae, hoc est, merè extérnae ablutionis opus haberetur. Johannes tamen ipse, Baptismi à se celebrati comparatione factâ ad Baptismum, quem Christus in Ecclesia sua instituturus erat, clarè distinguit, atque se quidem baptizare [...], ait, Jo. 1.26, Sed Christi baptizationes futuras [...], v. 33. Verbis igitur Domini (siquid ea valeant apud Barjesuitas,) suademus iis, collyrio inungant oculos suos, ut videant, quod & Petrus omnibus evidenter ob oculos posuit, In Baptismo Christianorum esse non unam lotionem. Prior enim est, Exterior 10 ille Ritus per aquam, carnísque ea ablutio est, [...], 1 Pet. 3.21. Sed & Interior etiam lotio est, ad quam & significandam, & ad homines, ex instituto Dominico, deferendam, exterior ea servire jussa est: Ista autem per SSpiritum fit, éstque [...] id est, (ut occasio mihi jam saepe facta est verbum istud [...] in sensu Euangelico explicandi,) Baptismus in Christum, factâ per SSpiritum stipulatione nostrâ cum Domino, liberat nos à peccati diluvio, ínque conditionem & Statum Salutis nos 20 restituit. Ex hoc igitur intuitu natum est & illud corollarium Pauli, Corde quidem credi ad justitiam, Sed ore professionem fieri [...], Rom. 10.10. Intelligitur enim de ea Professione fidei in Christum, quam in Baptismo quemque facere, si salvus esse velit, Officii quidem, morísque Christiani est: Atque indè, tum de interiore gratia SSpiritûs in baptismo, tum de necessitate ipsius Baptismi, facilè concluditur.
8. Sed ist haec omnia, qui sub ferula Catechi [...]tae militant, scient juxtà cum ignarissimis. Ipse enim securus 30 suo modo pergit, atque ut Baptismum (quocunque modo) oppugnet, quantum possit, in Anabaptistarum castra primò se penetrat, & quasi de aetate solùm Baptizandorum solicitus jam esset, quaerit, Num ad eum Ritum infantes pertinent? C. R. p. 195. O quantum igitur mutatus jam Polypus! Vel enim stolidè istud, hoc jam seculo, éque sola animi impotentia, aliquâ ut noceat, nunc [Page 235] quaeritur, Vel à Judaismo, aut Gentilismo accedat quisquam ad Sacros latices, neutiquam respiciendum esse fatetur, modò pedibus ipse suis accedat, atque aliorum gestamen nè sit. Agedum verò, si sit, si aliorum pedibus utatur, quid tum? O piaculum! Infantes ad eum Ritum ut pertineant? Nullo pacto, C. R. p. 196. Quoniam igitur hoc displicet ei, hem, mutamus terminos, quaerimúsque, An Ritus iste pertineat ad Infantes? Respondeat Magister. Sed per infortunium, quod 10 in Sapientem cadere potest, profectò non putârat, praestitisse Quaestionem ità institui. Credamus igitur & ad hoc responderi ab eo, Nullo Pacto. Sed quídni? Quia in Scripturis (ait) nullum Mandatum, aut Exemplum ea de re habemus, C. R. p. 196, Haec prima ipsius ratio est; Atque haec quidem satìs vacillat. Multa enim ad Christianos in vita sua ex Officio pertinent, quorum è Scripturis expectari non oportet, Aut Mandatū aliquod, nisi generalia illa, Omnis anima Potestatibus supremis subjecta sit, Rom. 13.1. &, Obedite Praepositis vestris, atque submittite 20 iis, Heb. 13.17, Aut Exemplum certè, nisi à paritate rationis illud, Et tu fac similiter, Luc. 10.37.
9. Neque tamen Exempli solùm, Sed & Mandati etiam plurimum, ad hanc ipsam rem Baptismi Parvulorū, (Quandoquidem Domino postea visum fuerit, Baptismum universis, pro Introitu ad Regnum suum praescribere,) contineri in facto, responsóque Christi, (Quando & ipse [...] ad se admisit, & Discipulos, prohibentes id aetatis ad ipsum adferri, severè redarguit, rationémque eam, De Jure eorum Euangelico petitam, superaddit, [...], Mat. 30 19.14, hoc est, etiamsi infantes erant, eorum tamen esse, hoc est, ad eos pertinere, Regnum coelorum, hoc est, Admissionem, & introitum in Regnum Gratiae;) alibi à nobis expositum est; Integram autem de Paedobaptismo dissertationem nunc excutere, hujus neque Loci, neque Instituti est. Vel pueris igitur exibilanda relinquetur altera illius ratio, Quia infantes, (ut res ipsa indicat,) Christum pro suo Servatore agnoscere per aetatem non possunt, C. R. [Page 236] p. 196. Nihil enim & haec res indicat, nisi puerilem Barjesuitae captionem. Illud enim potest quisque, quod jure potest: Jure autem omni Infantes, in suum beneficium, id quod per aetatem suam non possunt, per alios aetatem habentes, & Potestatem eorum, possunt. Per Ecclesiam igitur, per Sponsores, possunt agnoscere Christum Dominum suum, possunt pacisci de agnoscendo, ubi adoleverint, possunt ex isto pacto admitti ad privilegia divinae Gratiae, possunt iisdem postea, nisi abrenuntient, perfrui: Neque minùs haec omnia, quàm in regno Poloniae, 10 & magno Ducatu Lituaniae ipsi jam perfruuntur indultis, quae cùm Infantes ipsi erant, per stipulationem à Majoribus eorum, non sibi solùm, sed & Parvulis suis factam, obtinere ipsos potuisse, non negatur.
10. Miserrima igitur est ista fluctuatio, quam ad gratiam Orthodoxorum jam denuo, conciliandam, (dicam, an emendicandam, parùm refert; putida enim res est;) prodit, cùm subjungat, Qui infantes baptizant, quantumvis hac in re errent, non licere tamen ideo eos condemnare, C. R. p. 196. Vah! Imò probent Errorem esse, in tali 20 praesertim, tantíque momenti Re, tam Sancta, tam Publica, tam Catholica, atque Caussam non dicimus, quin ideo condemnentur. Imò, non licere dicimus iis, quorum interest dijudicare, non condemnare, Errorē quidem ipsum, Quando probabitur, Sed ipsos interea, qui tam stolidè pronuntiant, Errorē esse. Triobolaris igitur merae sunt, & praeterea nihil, tres quas adsuit, conditiones (si placet) cōdemnationis hujus prophylacticas. Prima enim ( modò alioquin Idololatrae non sint,) rancidum est, sub obtentu cautionis, (utì mox parebit) convitium. Altera modò piè secundùm Christi 30 praecepta vivant, Anilis delirii sputum est, sic evomitum ut in suam ipsorum faciem redundet. Infantes enim baptizare, nos adserimus, esse piam Praecepti Christi, quantum eae mente Christi colligitur, expletionem; non baptizantes ergò utroque nomine peccare, viveréque in peccato, contra Pietatem pariter, atque Praecepti intentionem. Tertia, modò alios, sententiam eorum repudiantes, [Page 237] non persequantur. Summum quidem hoc, solúmque reverâ Voti sui caput esse persentimus, ut pravitati suae immunitatem emercentur. Sed iniquissimum postulatum est. Qui S. Catholicae Ecclesiae Sententiam tanto cum fastidio tam contumeliosè repudiant, Unitatémque in Christo non sine blasphema sententia scindunt, velle tamen sententiam suam Schismaticam, [...] esse, atque à nemine judicari? Absit. Ab alia autem persecutione si hic metuere se simulet, per calumniam & hoc quoque dicitur. 10 Orthodoxorum enim Christianorum sententia est, Nè vulpeculas quidem, quae demoliuntur Vineas, Cant. 2.15, Nemini licere persequi, nisi quibus cum speciali cura Vinearum, Potestas eas capiendi desuper data est. Desinant igitur ex suo ipsorum ingenio alios aestimare, per popularem seditionem, tumultum, & vim, Religiones suas edocto statuminare. Clauditur autem ei hic Paragraphus improbissimo paralogismo, ipsí (que) Sacro Textui, per fraudem eam, & vim inferente. Nam cùm Paulus servitutem, Jugúm (que) Legis per Christi Euangelium excussum esse 20 significet, sic ut nunc Regnum Dei non sit Cibus aut Potus, (hoc est, non consistat in delectu ciborum, potuúm (que) in se adiaphororum;) Sed Justitia, Pax, & Charitas in Spiritu, Rom. 14.15; Hujus jam loci verba, (Perversionis genuinus iste filius,) ad haec distorquet, ut vel per hanc stropham suis persuadere possit, Baptismum, externum quiddam solùm, & non nisi inter res adiaphoras esse, próque sua cujusque libertate licitè posse, si fortè admitti, certè & negligi: Cùm tamen eum non Praecepti solùm, sed & Conditionis ad Salutem quoque naturam ex ipso Christo habere, jam indicatum 30 sit, Justitiámque (Quam vel in Joannis baptismo adeundo propter Divinum Beneplacitum, implendam tum fuisse, exemplo etiam suo Christus docuit, Sic implere omnem justitiam, Mat. 3.15.) & ex illa, Pacem conscientiae nostrae erga Deum; & ex illa, Gaudium Spiritûs, in se comprehendere. Ità Baptismo nostro optimè erit, unde Catechista ominabatur pessima!
11. Factâ autem jam hâc contra Paedobaptismum Anabaptistis [Page 238] gratiâ, quam eos aliquâ (Muli enim mutuùm scabunt,) retributuros, non est quòd dubitet, ad Antibaptisticum ingenium suum redit, novámque de Adultis quaestionem, Solens suo more, hoc est, vaferrimo, adornat, (Quid de eâ re statuis, Quòd sint, qui putent, se eo Ritu regenerari? C. R. p. 196.) Nam quorsum sublestae hae circuitiones? Quin succinctè quaerit, An hoc ritu regenerentur? Sed fatuis suis ludificandis datur reliquorum verborum paratura. Jam enim illi putare, Rem miram hanc esse, prorsúsque novam, Quòd sint, hoc est, 10 quòd quisquam de Baptismo aliter, quàm ipsi, animatus esse possit: Fatendum tamen esse, reperiri jam in orbe, Quos verò? nonnullos, putà tres, quatuórve, heic illic sparsim, sed raros parere nantes in gurgite Christiano; Sunt igitur; Sed Quales? Qui putent. Rem enim futilem esse, solâque opinione insanâ nixam, neque umbellam aliquam Rationis secum trahentem; & Quid? Eo, (intellige, quem ipse depinxerat,) ritu se regenerari. Stant igitur expectantes, Quid jam Polonicus Magister suus, ea de re statuat. Verùm antevortimus, atque audiant 20 primò, jubemus, Quid nos jam de doloso Magistro suo statuamus. Ipsum ad reliquas virtutes suas, parente quidem ipso Barjesû dignas, id quod palmarium in eo est, est enim mendax ipse, & Pater ejus, Jo. 8.44, ubi opus ei est, adjungere posse strenuam mendaciloquentiam. Ne (que) enim quisquam est in orbe Christiano, qui putet se regenerari ritu eo. Per Sacramentum quidem Baptismi à Christo in Ecclesia sua instituti, quotquot ad eum dignis, debitís (que) modis admittuntur, regenerari, non putant solùm, Sed sciunt etiam, & contra Barjesuitarū Parentē ipsum, Prolém (que) omnem, 30 probare sciunt, non obscuri aliqui, paucíve, Sed Christi Catholica Ecclesia. Verùm quid hoc ad pingue mendacium Catechistae? Putare regenerari Ritu eo. Externâ scilicet lotiunculâ? praeter Aquam nihil secum ferente? Mero signo illo contentâ? Hunc enim ipse Ritū non semel dixit, Hunc tantùm; Hunc etiam intelligit se dicere, Relativum suum adsuens, Ritu eo. At (que) hoc quidem se regenerari, [Page 239] hoc solo, solaquaticis Barjesuitis amentiorem esse oportet, vel qui sic de se putet, vel qui alios sic putare existimet. Regeneratio est à solo SSpiritu, ab interna ea Lotione, quam Divina bonitas animabus nostris in Christo impertit; Aqua verò de fonte, quâ caro exteriùs perfunditur, Signum solum est, (Christo authore ad id institutum,) Beneficii Spiritualis, quod in animas infunditur de fonte Gratiae. Atque isto jam Ritu, Spiritûs Sancti, per Aquam significati, & in eo Lavacro per Christi gratiam illapsi, regenerantur 10 homines.
12. Jam igitur quid ad suam ipsius Quaestionem illam [...] Polonicus? O quàm tremendum intonat! Falluntur vehementer ejusmodi, C. R. p. 196. Sed & rationem, (nunquam enim insanire vult sine ratione;) annectit, Etenim Regeneratio nihil est aliud, quàm Rationis & Voluntatis nostrae transformatio, & ad Christi Conservatoris nostri Doctrinam compositio, ut ipsa vox Regenerationis indicat, C. R. p. 197. Hanc autem descriptionem regenerationis qualemcunque (nè nimiae nobis 20 remorae in praesenti quaestione sit, Barjesuiticum anguem, in florida singulorum ferè verborum, phrasiúmque herba hac latentem, excutere;) nos ut nunc, in sensu non pravo, nostróque, sumamus, Quid indè concludit? In Infantibus Eam locum non habere, C. R. ibid. Eja! Nicodemum agit? Quaesiturus Regenerationem, redítne ad uterum matris? Jo. 3.4. Etiam denuo de Infantibus? At Quaestio jam haec à seipso instituebatur, De iis, qui putant se regenerari. Nónne verò ea locum habere potest in iis, qui possunt putare? Tum & infantes istiusmodi 30 sunt, qui falluntur vehementer, si ipse verum dicat? An illi quidem infantes sunt, & aliquid amplius, quibus ille se facilè suasurum scit, ut putent tamen eum verum dicere? Veruntamen transeat & hoc, atque ad cunas suas eum denuo sequamur. In Infantibus igitur cur locum habere nequit? Quia ignorant, quae dextra, & sinistra sit. Ignorant certé. Sed quid indé? Tantum abest, ut res tanti momenti in eos cadat, C. R. p. [Page 240] 197. [...], infelix Sophista! Ut regenerent se quidem, qui haec ignorant, ut transforment Rationem & Voluntatem suam, (Barjesuita autem Regenerationem aliam, ipsáque SSpiritûs molimina ignorat:) non cadit in eos: verùm ut regenerentur per Virtutem SSpiritûs, ut transformentur per Divinam Gratiam, ab aetate, aut à cognitione sua neutiquam pendet. Fateri jam hoc cogetur Impostor, ex eo ipso argumento, per quod negat. Negat, Regenerari in voluntate sua posse, aut transformari ad rationem, ádve Christi doctrinam componi, (utimur 10 enim nunc ipsius phrasibus;) quia tam ignari sunt, tam à Voluntatis arbitrio, usúque Rationis alieni. At ex hac ipsa Consequentia, nec homines erunt, non ad Voluntatis exercitium generati, non ad Rationis usum formati, non ad Doctrinae cujusvis perceptionem compositi: Ignorant enim, quae sit dextra, & sinistra. Verùm hiis cavillis nihil obstantibus, ex ipsa Animae vi Infantes Animalia Rationalia jam tum sunt, indè ab utero, per Semina naturae suae, pérque potentiam humanae Animae insitam, homines sunt tum, cùm quoad Doctrinae beneficium, nihil 20 à lapidibus differant, quoad Voluntatem Plantis ipsis vix pares sint, quoad Rationis usum vel à pullis, catulísque vincantur. Quid impedit igitur, aut quâ fronte, (Barjesuiticâ solùm exceptâ) negabitur, Qui ex illapsu Animae suae, ad voluntatis conditionē generantur, ad rationis formantur, ad doctrinae componuntur, ut ipsa vox generationis indicat, Eosdē ex illapsu SSpiritûs, omnia pro Beneplacito suo potēter, suavitér (que) disponentis; & Regenerari in Volūtate posse, & transformari in Ratione, & ad Christi ipsius Doctrinā componi, ut vox ipsa regenerationis indicare ab eo dicitur? 30
13. Abit igitur hinc, cunísque relictis ad Adultos se recipit. Eos verò Aquâ regenerari posse tantùm abest à veritate (ait,) ut etiam videatur quidpiam hoc idololatriae simile, C.R. p. 197. Aquam verò cùm dicit, aquam ut Caussam Regenerationis dicit, & aquam etiam solam, ut Caussam solitariā ejusdē dicit, Quod in choro tamen Christiano à nemine omnium dicitur. Neque igitur se jam [...] [Page 241] solùm praestat, sed & [...] quoque, ídque in genere omnium turpissimo, & cum umbra sua, à se nimirum formata, dimicat. Quod enim Christiani hac in re dicunt, idem est, quod Christum ipsum dicere monuimus, Regenerari homines ex aqua & Spiritu, Jo. 3.5. Spiritus igitur est, qui vivificat, Jo. 6.63. Idem ille & qui regenerat, Joh. 3.8. Aqua non nisi Signum est exterius interioris illius Gratiae, Instrumentum est, quod ad Mundationem Corporis naturaliter quidem operatur, sed ad Animae purificationem solummodo 10 ex placito Instituentis, pérque SSpiritum Sanctificantis eos, qui ritu à se imperato ad eum admissi, exinde regenerantur. Hóccine igitur est, Rei materiatae (ità loqui amat,) adscribere id, quod ipsi Deo adscribendum est? Cat. Rac. p. 197. An in contrarium ex diametro est, Spiritui, hoc est, Deo ipsi reservare, quod Barjesuita, (Qui in cortice solùm haeret, & merè psychicus est, neque percipit ea, quae sunt Spiritûs Dei. Stultitia enim ei est, neque potest ille intelligere, quia spiritualiter discernitur, 1 Cor. 2.14.) putari velit Aquae soli adscribi, Quo possit maledico ori suo praetextum 20 aliquem conciliare, ad blasphemas suas, solóque patre Barjesû satas, suspiciones, De Idololatria in Baptismo Christianorum, evomendas?
14. Paulò jam antè notatum est, primam eam fuisse è tribus illis Conditionibus, (stolidè satìs, sed nequiter ab eo intertrusis,) per quas Paedobaptismus immunis esse possit, (istud si cuiquam curae esse possit,) à Barjesuitarum, baptismi omnis Osorum, condemnatione. Verùm hoc nemini ità videtur, aut videri quidem potest, praeterquam insanissimis omnium Haereticis, hujus etiam paralogismi contumeliam 30 per sceleratam fraudem gratìs confingere coactis, ut vel suis aliquâ ità esse videatur. Sed Orthodoxi Regenerationem suam soli Deo acceptam ferunt, Locáque à Sophista jam per inanem speciem adducta in jugulum Goliae retorquent. Profitentur igitur, Deum nos genuisse, Jac. 1.18. Sed quomodo? [...] & [...]. Jam [...] ista est Euangelium Christi, (saepe in N. T. ità dictum) [...] est Via illa, & Ratio Regenerandi in Euangelio [Page 242] praescripta. Vocabulum denique [...] optimè nobis consignat Authoritatem Baptizandi in Ecclesia Christiana, Quia ità voluit, hoc est, ità visum est Domino nostro, Externum istud Lavacrum, in Signum, Mediúmque Interioris, praescribere. Corruptibili igitur rei alicui Regenerationem non attribuunt, non Aquae, non Operi suo, sed incorruptibili ipsi Verbo, 1 Pet. 1.23, per SSpiritum suū istud operanti. Eo enim respectu Christus suos monuit, Verba, quae ipse loquebatur iis, esse Spiritum, & Vitam, Jo. 6.63, ut significaretur, Regenerationem, Vitám (que) Spiritualem, 10 omnibus Verba sua, id est, Euangelii sui praecepta, in quibus Baptismum posuit, observantibus, conferri per SSpiritum.
15. Eandem autem insaniam, & in iis quae sequuntur, insanire cogitur. Apostoli enim dicto pressus, Deum servare nos per Lavacrum Regenerationis, Tit. 3.5, respondet, Apostolum non affirmare, Lavacrum illud esse aquae Baptismum, C.R. p. 198. At (que) hoc profectò non mentitur; Apostolus id non affirmat; Quî enim poterat, nisi Barjesuita esse volebat? Ille ut affirmaret, Aquae esse, hoc est, Aquae solius, (ità enim 20 Barjesuita semper intelligit:) quod Spiritûs Sancti quo (que) Baptismū esse nôrat? Sed quoniam hoc non sinimus, Aquae solius ut sit, hem, Quasi jam cedat ille nobis, Spiritûs, si velimus, (per eum) lavacrum sit, sed tum, sub duplici conditione, hoc est, cum duplici fallacia; Prima, ut non dicatur nomen SSpiritûs esse, sed Verbi. Quod Orthodoxis quidem ex aequo est; Nam & Verbum in Sacramento esse scimus, & Verbum per SSpiritum operari. Lavacrum igitur Verbi, an Spiritûs dicatur, perinde est nobis. Qui tamen non nescimus, In eodem Praedicamento esse, qui aliquam 30 virtutem adscribunt Verbo divisim à Spiritu, cum illis, qui (ut modo calumniantem istum audivimus) Aquae soli. Altera, ut Verbi, exclusivè ad aquam, dicatur, Verbi solius, & non omnino aquae. Quid ità veró? Hoc enim dato, actum penitus hac in re erit de Baptismo Christianorum. Quid enim Baptismus ad Regenerationem, à qua unico jam verbo licebit ei integrales partes Baptismi [Page 243] utrasque excludere, Spiritum, & Aquam? Haec ejus jam nequitia est, at (que) in hanc quantopere incumbat, jam indicamus. Ne (que) enim in Scripturis inusitatum est (ait) Purgationem animorum nostrorum, quae Verbo fit, figuratè lavacrum dici, C.R. p. 198. Moriar verò, nisi incomparabilis fraudium Artifex sit! Quot verba ferè, tot ei semper fallendi tendiculae! vel quatuor jam sunt in hac sententiola, Quòd animorum dicat; quòd Purgationem; quòd verbo; quòd figuraté: quae singula dolo suo non carent. Primò 10 enim, non placuit ei Animarum, (De quibus in Regeneratione Quaestio est) sed Animorum, dicere. Quid i [...]á? E gemina fraude, Una, nè peccatum Originale fateri videretur; Altera, nè de Infantibus agere. Purgationem etiam dicit; In genere scilicet, Quae ea cunque fuerit; Cùm Regeneratio non nisi specialis illa sit, innovationem importans, alterámque creationem, utì Davidem habemus ad hoc è SSpiritu praecinentem, Cor mundum crea mihi, & Spiritum rectum innova, Psal. 51.10. Fieri autem hanc Purgationem Verbo dicit, sed an solo, & sine aliquo adjecto, 20 non dicit; At verò, nisi solo intelligat se dicere, frustrà ei est, nullíque usui inservit hoc omne quod blaterat. Neque enim aliter Baptismum oppugnat, Adserentibus nobis, per Verbum in Baptismo expurgari animas; Neque constabit ei suum Figuratè. Nam si aqua etiam adsit, An Figurâ aliquâ opus erit, ut Lavacrum appelletur? Operam igitur, oleúmque perdidit.
16. Nè benignè tamen cum eo non agamus, Figuram nos in Lavacro Regenerationis facilè▪ admittimus. Sed quam Figuram? Non, quam ille vult, (licèt ad celandam 30 fraudem nominare non vult;) non Metaphoram; Ità ut locutio haec non nisi tralatitia solùm habeatur, sed Metonymiam, hoc est, Figurā Nominis pro Nomine positi, Nomen enim Partis ponitur pro Nomine Totius, Cúmque in Regeneratione nostra, ex institutione Domini, concurrant Exterior ritus per Lotionem aquae, & Interior Gratia per operationem SSpiritûs, visum tamen Spiritui est, (in majorem Sacramenti à Christo imperati, Qui & ipse externum [Page 244] eum Ritum à Johanne ministratum adire voluit, honorem, confirmationémque:) Totius nomenclaturam ab ea parte, quae externa est, at (que) in sensum omnium incurrit, quae prodroma etiam est, at (que) Mysterium istud inchoat, trahere, at (que) appellare Lavacrum Regenerationis. Desinat igitur jam puerilem istam captionem, Quia Paulus non affirmavit, Lavacrum istud Regenerationis esse aquae Baptismum. Videmus enim lavacri istam affirmationem, aquae affirmationem esse; Jámque videbimus, etiam & aquae vocabulum si expressè addidisset, neque id tamen pertinaci huic Rixae satisfecisse posse. Est enim ubi abunde id 10 addidit, Ecclesiam sanctificavit, purificans eam Lavacro aquae in verbo, Eph. 5.26, ubi lavacrum solùm non dicit, neque Aquam solam, sed junctis vocabulis utrumque dicit, Lavacrum aquae, & tamen impudentissimus iste Sophista, (Quem vel indè quidem, justissimo Dei judicio, penitus depuduisse arbitror, quia sanctam hanc nunquam accepit in fronte lotionem,) tam perfrictae jam frontis est, ut & hunc Locum ad prioris suae amentiae probationem adigere ausit, & quia etiam in verbo esse dicitur, indè 20 inferre, Aquae omnino non esse, sed figuratè dici, hoc est, Verbi solius esse; quod tamen utri (que) ex instituto Christi, in ordine suo inscribendum esse, tum Lavacro, tum Verbo, Regenerationémque Christianorum, & Sanctificationem Ecclesiae Christi, tum per aquam, ut per instrumentalem Caussam, tum per SSpiritum, ut per Efficientem, in baptismo obtineri, jam satìs monstravimus.
17. Nè horrescerent igitur Auditores ad tam desperatam, fidéque & fronte omni destitutam loci illius distortionem, hem alium locum, (siquid ex eo, ut Balaacus 30 olim cum Balaamo, in pari desperatione, Num. 23.27, proficere possit,) Sed pari cum infortunio, exquisivit. Hebraeos enim ait, qui Christo nomen jampridem dederant, nec ampliùs aquae baptismo egebant, monitos tamen esse, Ut corda aspersa haberent à conscientia mala, & corpus ablutum aquà mundâ, Heb. 10.22. Cat. Rac. p. 198. Sed ô quàm sui simillimus! Nam & ex hoc Loco immanissimè [Page 245] praevaricatur. Quàm vellem verò Polonicae linguae callentem aliquem jam mihi dari, è quo intelligere postem, quâ in dialecto illi SScripturis utantur, & an Sua eam habeat cum Anglicana nostra adfinitatem, ut ex ejus idiotismo quicquam praetendi possit ad hanc imposturam, Nam quod iste jam vertit, ut h [...]berent, hoc tum à Graeco, tum à Latino alienissimum est. A nostris quidem, non dicam, minùs communiter, (Quia praeter Vulgarem usum vix est,) redditur, having our hearts, Sed minùs tamen fideliter, 10 reddi enim oportuit, having had our hearts. Habere enim apud nos non Possessivum solùm est, aut fruitionem designat, sed & temporis etiam Signum est, solétque verbis praefigi, ad Praeteritorum, & plusquam Perfectorum denotationem. Quod Graecè igitur legitur, [...] elegans quidem in se Hellenismus est, quem & Latinus pari cum elegantia imitatur, Aspersi corda à conscientia mala, & ablati corpus aquâ purâ. Hóccine verò est, ut haberent? Hóccine etiam est id, ad quod Apostolus eos 20 hortatur? Duplici igitur jam scelere hanc fraudem communivit. Primum est, quòd Participiorum, [...], Tempora violaverit, & quod SSpiritus per ea jamdiu antè prae [...]itum significat, Qui [...] habuerint, ille ad futuri consecutionem distorse [...]i [...], ut haberent. A nobis igitur optimè vertetur, We having been sprinkled in our consciences, and our bodies been w [...]shed. Alterum est, quod & totius Locisententiam, sen [...]ú [...] (que) corrupe [...]it. Hortamentum enim Apostoli est, si ad verba antecedentia relatio habeatur, Ut adeamus Deum cum vero corde, in [...] 30 fidei. Sin potiùs ad verba subsequentia, ut immotam servemus Professionem spei nostrae. Media autem haec verba, de aspersione Cordium, & ablutione Corporum, caussa quidem sunt, ex qua, non sunt ipsa Res, ad quam hortatur eos, ipsa Ratio hortamenti sunt, sed non sunt Fi [...]is ejusdem; Motivum certè egregium sunt ad utrumlibet, Deum ut fidenter jam adeamus, quandoquidem ità purificati fuimus; &, quoniam ità purificati fuimus, ut teneamus usque, quod [Page 246] tum professi sumus: Sic ut, uno ferè verbo, Res haec tota jam recidat ad confirmationem Baptismi Christianorum, quem per consuetam sibi perversionem verborum, Catechista exterminatum voluit. Etenim quia in Baptismo non Corda solùm ex aspergine Sancti Spiritûs, sed & Corpora quoque ex Aquae lavacro mundata nobis jam antè fuere, Ergò & Deum, cui Nomen in Baptismo dedimus, adire nil dubitemus, Et de fide etiam quam in B [...]ptismo professi sumus, nunquam decidamus. Haec est sententia Apostoli; Quae verò Barjesuitae sit, antè audiistis; De eo 10 igitur quae vestra sit, nunc dicite.
18. Quanquam & ille, conscius ipse sibi nefandae suae in hiis praevaricationis, sententiam contra seipsum non inevidentem fert. Desertis enim istis ad Ephesios atque Hebraeos Locis, solam confusionem ei hoc in argumento praestare jam visis, actutùm retro labitur ad Lavacrum Regenerationis, unde exciderat, expertum, siquid è secundis cogitationibus, (quae ei scelestiores semper sunt,) extundere ibi possit, quod Lavacro ei aquam omnem subducere possit, & siccam suam Figuram pro aqua suffundere. 20 Videte igitur quo Canali speret id fieri. Denique ipse Apostolus eodem loco ipso, quem prae manibus habemus, seipsum explicat, Quid per Lavacrum Regenerationis intelligat, Ea verba subjiciens, quae superioribus lucem afferunt, Et Renovationem Spiritûs Sancti, Cat. Rac. p. 198. Verba autem in Paulo sunt haec, [...], Tit. 3.5. De quorum quidem elucidatione, haud abs re erit jam pauca interserere. Renovationem enim SSpiritûs cùm audiamus, neutiquam oportet id Subjectivè accipi, acsi SSpiritum renovari dicat, 30 (eo tamen modo dixit [...], Rom. 12.2.) sed Effectivè, opus nimirum istud esse SSpiritûs, Qui nos renovat, servátque. In Casu verò secundo, [...], cur, aut unde regatur, extra omnem quidem Quaestionem non est. Copulativa Conjunctio [...] manifestè indicat, eodem modo regi, quo & illud, quod antecessit, & quîcum copulatur. Antecedere autem [...], [Page 247] regíque in eo Casu per Appositionem ad [...], nemo non videt. Ergò & [...], ab eodem regi par est, dicíque [...]. Sed hoc ut Barjesuita noster ferat? [...] ille, quod prorsùs exclusum nunc it, tam facilè ut repetat? Nunquam obsecrabis. Quid agit igitur? Sperat quidem meliusculam rem suam fore, si Regimen [...] accersatur paulò remotiùs, ab ipsa Praepositione [...] scilicet, dicíque haec à Paulo, jubeantur [...], 10 [...]. Captatâ igitur opportunitate Praepositionis Latinae Per, eam repeti supponit, vertítque non, Per lavacrum Regenerationis, & Renovationis Spiritûs, in Casu secundo, sed in quarto, Per lavacrum Regenerationis, & Renovationem Spiritûs.
19. Neque nobis certè placet tam inutilis contentionis serram cum eo reciprocare; Neque enim fortunae hujus Graeciae in hoc vertuntur. Habeat igitur, obtestor, quod vult, Deum servare nos per lavacrum Regenerationis, & 20 per Renovationem Spiritûs Sancti. Hóccine enim non est illud, quod nos à principio jam diximus? Annon ex ipso Christo accepisse nos monstravimus, Regenerationem esse ex Aqua & SSpiritu? Non per Aquam solam igitur, (Praeter quam nihil in Instituto Christi, quicquid Christus dixerit, videre volunt Terrigenae isti talpae, & ob id appellitant Aquae Baptismum:) Sed per Aquam & Spiritum; Lavat Ecclesia; Renovat SSpiritus; Signum, (quod imperavit Christus,) Ecclesia suppeditat; SSpiritus (quem Christus promisit mansurum nobiscum [...], Jo. 14.16.) 30 consignat Gratiam. Nos igitur lucis istius, Solarem omnem superantis, immortales Christo gratias agimus, precamúrque, ut neque Barjesû filiis immortales suae tenebrae sint, sed [...] tantùm, Act. 13.11, atque ut Solem veritatis Divinae aliquando possint videre, & venerari. Sed rem longè aliam serpens iste Epidaurius jam heic conspicatus est. Videt enim ille hanc particulam, Et, tantum valere posse, quantum, hoc est, Cat. Rac p. 199. Posse autem? [Page 248] Nempe hoc aeternum! valere verò nesciunt argumenta Barjesuitica nisi à Posse ad Esse? Utinam verò sic, ex parte nonnulla; Nam tum & ipsum Barjesuitam (ubi bonus Deus adegerit eum,) Posse non mentiri, Posse non sophisticari, nulli negabimus. Quòd si Orthodoxi me (omnium postremissimum) audient, dabitur ei nunc & hoc, Et valebit, hoc est, atque Catechistae imperia secuti, legemus locum, Servat nos Deus per lavacrum Regenerationis, hoc est, per Renovationem Spiritûs Sancti; & ergò, Quid? Ergò, Lavacrum hoc, Figura sola? ergò, mera Metaphora erit? Sequetur 10 hoc ad Graecas Kalendas. Sed, ergò Regeneratio, & Renovatio SSpiritûs, unum idémque sunt; Ergò qui Christi praecepto parent, & ritè baptizantur, ex ea ipsa lotione, non externam ablutionem solùm sortiuntur, sed & per SSpiritum eodem momento renovantur; Fiunt membra Christi; Filii Ecclesiae; Haeredes Regni; Inque mortem Christi immersi, exeunt Novae Creaturae: Naturaliter quidem jam haec, & cum Deo sequuntur. At (que) indè Baptismus, piè, scité (que), nomenclaturam reportat ab utraque actione; A parte enim conspectiore sui, audit lavacrum, à 20 Mystica parte, lavacrum Regenerationis.
20. Ne (que) manum tamen de hac tabula tollere ei placet. Barjesuiticae nimirum subtilitatis hoc habet, in Catechisticam formam à principio exasciatus, ut universam scenam solus implere posset, Personás (que) omnes, (Pyramum, Thisben, Leonem, etiam & Parietem,) unus agere. Perspectis igitur apud se in quo (que) argumento Locis SScripturae, quae contra Barj [...]suitismum militant, In quibus nihil se habere videt, quod ex aliquo colore reponat, sapit, at (que) ea intacta praeterit; Quibus verò nebulam aliquam à se offundi, per 30 quascun (que) fallendi artes, posse sperat, ea non protrudere est nefas. Supersunt igitur ei nunc duo Loca vexanda, antequā hinc abeat. Unum est, quòd Ananias Paulum hortetur. [...], Act. 22.16. Ad haec igitur, nè peccata ablui per B [...]ptismum credatur, jam longos logos nectit, nihil ad rem, quando Caeremoniae exteriori id adscribitur, quod ad Salutem prorsùs pertinet, C.R. p. 199. [Page 249] Sed hoc jam satìs à nobis explosum est. Exteriori enim Caeremoniae ab Orthodoxis nihil adscribitur, sed Interiori Gratiae, & Virtuti SSpiritûs, quae per Exteriorem eum Actum, Ritú [...]que, quem Christus ipse ad id ordinavit, significatur, producitúrque. Umbratile igitur, & valdè futile est, quod de Adumbratione nescio qua obtrudit, summéque Haereticum est, quòd Adumbrationis suae exemplum sumi posse opinetur à Communione Corporis & Sanguinis Christi, quae in Sanctissimo eo Sacramento Verè 10 at (que) Realiter exhibentur, utì suo loco, [...], indicabitur. Neque igitur &, Nos per Baptismum induisse Christum, (quod è Gal. 3.27. quoque citat,) umbra aliqua, aut fictio juris est, sed Divina Conditio ad communionem Sanctorum pertinens, Mysticam quidem illam, & Spiritualem, sed Realem, Verámque, sic ut in Corpus ejus in baptismo insiti, j [...]m mundo abrenuntiaverimus, f [...]ctíque ex aequo nunc omnes, (sine discrimine nationis, ordinis, sexûs, ver. 28.) Membra ipsius simus. Muliebre igitur Corollarium est, & è gynaeceo traductum, Ananiae verba 20 eâ ratione (hoc est, umbratili suâ, & plusquam metaphoricâ, solidaeque rationis nihil in se habente;) intelligi posse, & debere, C.R. pag. 200. Quàm non debeant enim, jam antè o [...]tensum est. A Posse verò ad Esse, Catechistae aeterna rationis, id est, insaniae suae, R [...]g [...]la est.
21. Habet tamen in subsidiis & aliud Posse, si umbrae suae minùs deferatur. Subjungit enim, Ananiae verba ad hunc modum accipi posse, non, ut Paulus per Baptismum Aquae peccata ablueret, verùm ut baptizaretur, & peccata ablueret, invocando nomen Domini, C. R. pag. 200. 30 Euge veró! Q [...]asi in priorem paralogismum & hoc quoque j [...]m non recidat. Ità enim ipse argutatur, ac si nos peccatorum ablutionem externo soli Ritui, sine interiore SSpiritûs ope, adscriberemus; In ipsa etiam externa actione, acsi ad solam tinctionem, & aquae aspersionem attenderemus, & non ad Fidei quoque Professionem, Deíque Invocationem, quae in Baptismo pariter fiunt. Sciat igitur Barjesuita, Ananiam in monito ad B [...]tismum suo, [Page 250] Sacramentalem istam invocationem, atque integrum Ritum Baptismalem intellexisse. Parebit autem hoc, quia Paulum, antequam ipse adiret eum, Precari multùm diúque, Deúmque invocare, ex ipso Deo edoctus est, [...], Act. 9.11, hortatur tamen eum, ut jam denuò precatus, ad ablutionem peccatorum baptizaretur cum Invocatione Domini; Cum ea scilicet, quae de more Sacro Fidei Professionem adjunctam habebat, ínque celebratione Baptismi in usu Ecclesiae vel tum erat. Horsum igitur spectat, quòd & ipse Paulus pòst, ubi Fidem 10 in corde, ad justitiam, atque in ore Professionem, [...] requiri monuerat, Rom. 10.10, illico subjungat, [...], ver. 13. Istud enim vult, (ut alibi exposuimus,) Quicunque ritè baptizatur, in Statum Salutis admittitur.
22. Tandem aliquando igitur terram videmus. Sola enim jam restat ei ista Quaestiuncula, Annon Christus cum Nicodemo, Joh. 3.5, agat de Aquae Baptismo? C. R. pag. 200. Expediebat ei scilicet, ut à Loco consiliis Barjesuiticis tam inimico, videretur suos aliquâ liberare. 20 Commasculatâ igitur fronte, pernegat, quae Christus ibi disserit, ad Baptismum pertinere; Atque Quadrupedem sibi hanc inficiationem adornat, Ratiunculis quatuor, quasi totidem pedibus, à se instructam, quò fortiùs incedat, meliúsque pertranseat. Prima est, Quia illic Dominus agit de Generatione superna, id est, Coelesti, C. R. pag. 200. Agit certè; Atque ergò agere de Baptismo, nulli dubitabunt, nisi curvae in terras animae, & coelestium inanes. Regeneratio enim, quam è Baptismo, in terris adipiscimur, Terrestris solùm ob id non est, sed & Coelo descendit. 30 Consepulti enim cum Christo in mortem ejus per Baptismum Resurrectionis quoque ejus ad Vitae novitatem consortes reddimur, Rom. 6.4. Phrasis autem Domini ad Nicodemum est, [...], atque istud [...] est Desuper. Concludi igitur ex eo nequit, vel quòd non nisi in Superis solùm sit, vel quòd in terris e [...]iam non sit; nam & Apostolus Sapientiam, quae heic in [Page 251] hominibus est, distinguit in [...], & [...], Jac. 3.15. Verùm [...] est etiam Denuò, Paulo Galatas ità increpante, [...]; Gal. 4 9: & Christum ità hoc intellexisse, paret, quia Nicodemum, ità sumentem verba ejus, atque ob id interrogantem, Quomodo potest homo generari, qui Senex est? ver. 4, ea in parte nullus correxit; sed de tali Regeneratione intelligi se voluit, quae in Senes quoque cadere possit, De Baptismo scilicet, quem introitum fore intend [...]rat in Regnum 10 coelorum, hoc est, in Ecclesiam suam, in statum Euangelii, in Regnum Gratiae. Primo igitur jam pede claudicat haec bestia. Secunda ei ratio est, Quia Christus agit de ejusmodi generatione, sine qua nemo in coelum intrare potest, quod dici non posse de Aquae Baptismo, ipsa ratio indicat, C. R. pag. 200. Nihilo autem sanior jam & iste pes est. Generationem enim, sine qua Christus ait, Neminem intrare pòsse in Regnum Dei, (hoc est, in Ecclesiam suam, primò, & per eam, in Coelos:) negari non posse de Baptismo Christianorum, ipsam 20 rationem indicare, non gratìs solùm (ut illud à Barjesuita) dicitur, sed & solidè à nobis probatur, tum è placito Domini, introitum eum patefacientis ( Nemo enim salvabitur, nisi qui credit, & baptizatur, Mar. 16.16,) tum è stipulatione, quae cum Deo per resurrectionem Christi, ex qua introitum hunc patefecerit, in Baptismo fit, 1 Pet. 3.21. Solis enim in ista Arca Vectoribus dari, è mundi hujus diluvio in Coelos appellere.
23. Pergit igitur ad tertium Sophisma. Jámque licèt 30 Christus de Aqua disertè loquatur, Aquam tamen non voluisse, adserit. Quidni veró? Loquitur enim & de Spiritu, ait. Loquitur: Sed quid tum? At quod ait de aqua, & quod ait de Spiritu, ea diversa non sunt. Apage verò has ambages: Quorsum enim coquuntur, praeterquam ad fraudem? Generari hominem ex aqua, & generari eundem è Spiritu, haec ea sunt quae Christus ait. Haeccine verò sunt, quae ille diversa esse negat? Quod [Page 252] felix igitur, faustúmque sit, Convenimus. Negamus enim & Nos diversa esse, quoad id de quo jam agitur, effectum scilicet Regenerationis. Conjunctus enim Actus est, unum idémque Apotelesma, Sanctae Ecclesiae, per Aquam, Sancti Spiritûs, per Influxum suum: Illa, è Jussu Christi, Fidéque sua, intingit, Ille è Promisso Christi, Gratiâque sua, influit, & sic generatur Novus homo, SSpiritus & Ecclesia generant Christianum. Verùm hoc aliud longè est, quàm quod vulpes volebat, cùm negaret, ea diversa esse. Neque enim ille de complexis 10 hiis, De generari ex aqua, & generari è SSpiritu, accipi se jam cupiebat, sed de ipsis Simplicibus vocibus, De Aqua, & Spiritu, atque haec non esse diversa, sed, per aquam intelligi ipsum Spiritum, Cat. Rac. pag. 200. Atque indè concludi (si placet) Christum de Aqua non esse locutum. Oh, bene habet! Videmus igitur nunc, rogandum esse Christum, ut (in gratiam Barjesuitarum, Nominis jam ipsius tam bonam partem sortitorum;) mutetur sermo ipsius, atque ut locus legatur, Nisi quìs generetur è Spiritu, & è Spiritu. Hoccine jam placebit iis? 20 Hui! Nec dum habent, quod volunt; nec dum enim audent Christo (quanquam de Christo quid non audent?) tam insanam battologiam adfibulare. Quid ergò esse hoc volunt? Per aquam, vel ipsum Spiritum, vel aquam Spiritualem intelligi, Cat. Rac. pag. 200. Síccine veró? Locúmne habet, vel, in fide Barjesuitica? Quanquam verò istud pugnet cum exemplo Pauli, professi de se, Ego verò sic curro, non quasi in incertum, 1 Cor. 9.26, audeamus tamen, cum bona Christi venia, ut istos lucremur, vel sic locum legere, nisi quis generetur vel 30 ex aqua Spirituali, vel è Spiritu. Modò jam nos doceant, quomodo ipsi distingui velint aquam suam Spiritualem ab ipso SSpiritu. Aquam enim Baptismalem, propter & institutum Domini ad opus hoc Divinum, propter & in opere ipso Illapsum SSpiritûs, Spiritualem aquam appellari, (praesertim cùm sic Barjesuitis placeat) nulli reclamitamus, Verùm illi nec istud agunt etiam; Atque [Page 253] jam imbenignè nos cum iis agere credimur, qui haerere iis adhuc hanc aquam cogimus, quam à Sensu Christi ipsi penitus subductam volunt, Idque de ratione insanùm bona.
24. Etenim, Videtur planum esse, quòd ea particula, &, hoc in loco significare possit, id est, C. R. pag. 201. Salva verò jam iis aeternùm res est: Nam, nullo modo, eorum invictissimè nunc confirmatur, per Videri, & Posse esse. Nos tamen (subrusticiores aliquot in Anglia,) nil 10 veremur nasum emungere, atque haec duo accinere, Id quod potest Esse, Potest & non Esse, &, Aliud longè est, quod caeco, aut oculos claudenti; aliud, quod oculis rectè utenti, Videtur. Videbimus tamen, (quia hic tam bonus, atque politus est,) ut & hoc confirmatum eat. Nam in simili loco ita significare videmus, ubi dicitur quòd Christus baptizaturus esset, Spiritu, & igne, C.R. pag. 201. Locum autem dicit, Matth. 3.11. & Luc. 3.16. [...]. Híccine verò est similis Locus? An nos non abs re jam saepe monuimus, 20 cavendum semper esse, quid Impostoribus videatur? Primò enim, Locus ille de baptizatione hominum est, atque in ipso vocabulo suo Baptizandi, Baptista Aquam supponit: At iste Locus, de Generatione Hominum est, unde si aquae mentionem suffurentur, similis Locus non potest esse, sed omnium dissimillimus. Rursùs, cùm ille Locus sit, [...] iste verò, [...], similésne jam hii sunt? Nam, ut mittamus de diversitate Praepositionum [...] & [...], sensum dictorum infinitè variante, dicere, Annon ipse 30 ordo Verborum (Spiritus enim, in uno loco, antecedit, in altero, sequitur;) Similitudinem omnem exponendi & per id est, penitissimè excludet? Igitur si fortè, cum Spiritu, & igne, accipiendum fuerit, pro cum Spiritu, id est, cum igne, quasi Spiritum devorante, ut ergò ex aqua & Spiritu sumi oporteat, pro ex aqua, id est, è Spiritu, quasi aquam absorbente? Annon verò hae pudendae quidem affaniae sunt, quibus Barjesuita suos miserùm [Page 254] [...], sed Res tamen dissimiles sunt, totóque coelo inter se disterminatae?
25. Verùm respondeat etiam nobis, Quo Authore, praeterquam Ordinis sui parente illo, In iis verbis, Baptizabit vos cum spiritu & igne, oportet istud &, in id est, transformari? Dicétne, Quia igne Christus ad baptizationes nusquam usus est? Eò magìs igitur est hoc contra suum id est. Nos verò Christum igne aliquando usum esse, & semper, hodiéque, re ipsâ, per ignem eum significatâ, uti, totius Barjesuitismi ingratiis, defendimus. 10 Jamjam enim in coelos rediturus, Sacramentum Baptismi, quem omnes in ea Gente optimè jam norant, Apostolis suis, & per eos, Ecclesiae suae, usque ad consummationem seculi, imperat, Matth. 28.20. Quoniam verò nolebat Baptismum hunc, à se jam institutum ad Initiationem in regnum Dei, neque tanto operi imparem esse, neque vulgari Judaeorum omnium, atque ipsius etiam Johannis baptismo non longè praecellere, Apostolis, quibus jusserat jam exire, ver. 19. jubet tamen, ut aliquantisper mantent, Luc. 24.49. Et quo Consilio? Eundi quidem, 20 Ut baptizent universos: manendi verò, ut ipsi primò baptizentur, Donec induamini (ait) virtute ex alto, hoc est, baptismo Spiritûs Sancti, quem post non multos dies effusurum se in eos esse spondet, Act. 1.5. Atque haec Virtus decimo pòst die praestita iis est: Nam in Pentecoste, SSpiritus in specie ignis in eos descendit, Act. 2.3. Petri verbo, (ut Baptismum referat) à Christo effusus est, ver. 33. atque ut Apostoli, non sibi solùm, sed per eos universis ad Christum admittendis, dari scirent, in forma linguarum ignearum super eos consedit, quos jam interiùs 30 etiam Charismatibus suis repleverat, ver. 4. Hic igitur jam Baptismus est, quem Ecclesia Christi in aeternum celebrat, Lavacrum Regenerationis, quam Christus Nicodemo jam tum praenuntiaverat, non per aquam solùm, sed per SSpiritûs quoque (Quem in igne illo linguarum repraesentari tum placuit.) operationem.
26. Igitur pede in uno jam, eóque nimis ridiculo, [Page 255] stat miserabile hoc animalculum. Sic enim claudit, Atque ideo, (putà, quia, ut ille fingit, de vera Aqua non agebatur cum Nicodemo;) Christus in eodem colloquii progressu, nullam ampliùs aquae, sed tan [...]ùm Spiritûs mentionem facit, C. R. pag. 201. Stolidum caput, non dicemus; Nescimus enim, ánnon longè asperius aliquid ei, Qui quid dicat, satìs novit, inscribendum sit, (Ergò vervecino suo gregi, quibus ille ista satìs futura esse novit, reservanda sit stoliditas;) Sed improbo Capiti tamen suo 10 caveat, qui non nesciat vel inter pueros explodi argumenta ab eo topico accersita, Quia non est scriptum: ipse tamen triumphare se posse sperat, Quia bis, aut ter scriptum non est. Nam quorsum scriberetur? Quorsum diceretur? Id agebat Christus, quod ei tum prae manibus erat, ut Nicodemum, Doctorem Israelis, doctiorem redderet in re Regenerationis, doctrinâque Euangelii sui. Sciebat eum non nescire Generationem Naturalem, quâ homo generabat hominem; sed nec Caeremonialem etiam, sive Legalem, quae Generatio quaedam, id est, Regeneratio 20 in suo genere, habenda erat, ínque Politia Judaica jam generalis Ritus erat, ut non solùm Proselyti de Gentilismo, sed & soboles omnis Israelitica, per aquae baptismum ad Religionis suae sacra initiabantur. Jam verò cùm Nicodemus audiret Christum, hiis non contentum, aliam insuper Generationem, [...], exigere ab omnibus, qui se salvos esse avebant, ad hoc jam stupet, haerétque. Erudit igitur eum Dominus, monstrátque, ità facto opus esse ad Salutem hominum, Ut duplici Generationi, à Nicodemo agnitae, addatur & tertia. Naturalem 30 igitur, eam è Parentibus, utì necessariò supponebat, alterámque, quam Legalem hactenus habuerant, ex aquae baptismo, retenturus & ipse usque erat, & suam quoque facturus, ità etiam cum illis Spiritualem, Tertiámque requisiturum se nunc ab omnibus esse declarat, qui ad Regnum Dei affectarent viam. Rebus igitur sic stantibus, Aquae Generationem, tam probè cognitam, tam omnium in usu, vel semel nominasse, satìs ei, supérque [Page 256] erat, (Praesertim cùm solùm apud se, in beneplaciti sui proposito, (colloquente jam tum Nicodemo cum eo,) & nondum in Ecclesiae suae Politia, Baptismi Caeremoniam à Judaeis ad suos transtulerat, praeceptóque suo confirmaverat:) ideóque ad Spiritualis Generationis fidem ingenerandam solùm, reliquus colloquii cum Nicodemo progressus destinabatur nunc à Domino.
SECT. XXVII. 10
1. [...]. Ventus. Quae Personarum sunt, ut de Rebus dici possunt. Persona non est nisi Intelligentis.
2. Vox non est Rationalis Naturae propria. [...] & [...] idem sunt. Vocales in Literis. [...] & [...]. SSpiritum vocari Deum.
3. Legem loqui, atque SScripturam praenuntiare, redit in Authorem earum, SSpiritum. Peccati Vis. Encomia Caritatis: Quae non in Abstracto consideratur, 20 sed in Subjecto suo, Homine.
INter Barjesuitarum blasphemias in SSpiritum, Catechista illud ad Nicodemum de Vento produxit, [...], Joh. 3.8. Subítne verò mirari, quorsum produxerit? Ego dicam. Indè ab initio, Qui Vir ipse fuerit, audivistis; Plenus omni dolo Barjesus, & Filius diaboli, Act. 13.10. Sperabat igitur, cùm Res tam vilis, atque vulgaris, ac Ventum esse putant, 30 dicatur [...], vel ipsam Nomenclaturam hanc non parùm, in animis perditae suae Sectae, detrecturam esse de SSpiritûs existimatione, gloriâque. Non nego tamen aliud esse, quod (pro arte sua) vafrè praetendit. Nam cùm nihil habeat, quo protegere se possit â fatali eo telo, Ea, quae & Personarum, & Dei ipsius propria sunt, in SScripturis attribui Spiritui Sancto; [Page 257] hoc tandem effugium sibi adornat, Ad eundem modum haec de SSpiritu dici, quo in aliis Scripturae locis id saepenumero Rebus attribuitur, quod Personarum est; Neque tamen Res illa propterea Personae censentur, C.R. p. 215. Probare autem se simulat adsertionem hanc per quinque Instantias, Peccati; Legis; Scripturae; Caritatis; Venti. De caeteris igitur pòst; Nunc (Latini versionem secuti, Qui nititur mendaciis, hic pascit ventum, Pro. 10.5.) de Vento quàm verè hoc dixerit, paucis inquirimus. Tribuuntur autem 10 vento ibi à Servatore, flare; velle; vocem edere; venire; vadere. Haeccine verò ait, esse Personarum propria? Animatorum quidem propria si dixisset, aliquantò propiùs à vero abfuisset. Personae autem alîus planè generis sunt: De nulla enim natura dicuntur infra intellectu praeditam. An verò quicquid flat, vult, vocem edit, vadit, venit, Barjesuitis aut Homo est, aut supra Hominem? Ità esse oportet, si haec Personarum esse jusserint, Brutá (que) jam omnia erunt Barjesuitarum fratres.
2. Neque nunc exclamet, Se non de singulis hiis, quasi 20 de Personarum propriis, accipi velle. Quin ipse distinxerit igitur, de quibus accipi se tulerit, digitúmque ad ea, quae voluerit, intenderit! Verùm ut vices ejus jam suppleamus, De Voce quid sentiat, quaerimus. Estnè illa Intellectualis, aut Rationalis Naturae propria? Solúmne hominem semper Vox sonabit? Asellum igitur Balaami Monitorem & ei addicimus; Habebat enim ille vocem suam Arcadicam, antequam humana ei dabatur ad Correptionem Heri sui. Memorat etiam nobis Paulus [...], tibiam, tubam, citharam, atque 30 exinde [...] & [...] pro iisdem disertè ponit, 1 Cor. 14.7. Sed & inter ipsas literulas, Philosophi (SScripturarum idioma nullum secuti) distinxerunt, Graeci, [...], Vocales, Latini. An igitur instare nos malit in voce [...]; At nec ista ad Personas proprio aliquo jure pertinet. Omnium enim Grammaticorum consensu ità distinguuntur [...] & [...], ut dici hoc quidem de ratione praeditis solùm statuant, illud verò [Page 258] [...]. Qualia igitur [...] censebimus Catechistae Pullos esse, quibus istud de vento jam ausit ipse obtrudere? Praesertim ut in hoc argumento jam faciat? De quo tanto cum hiatu, in ipsa ferè fronte putidi libelli, tam Thrasonicè promiserat, quòd Scriptura attribuat ea Spiritui Sancto, quae ipsius Dei sunt, non ob hoc factum est, quòd Spiritus vel Deus sit, vel Persona Divinitatis, sed longè aliam ob causam, ut suo loco audietur, Cat. Rac. pag. 35. Jam igitur auditur: Hic ille locus suus est. Et nónne egregiam jam Caussam propinat suis? Sperârat, credo, oblitos 10 eos fore, Quos Montes pollicebatur; Hactenus igitur distulerat. Verùm ecce nunc quàm ridiculum murem peperit! Caussam aliam rei nullam ille jam habet, praeter Modum quendam aliis in rebus, meram (si placet) similitudinem, cámque tum maxima ex parte falsam, tum & gratìs jam ab eo dictam, Adque rem quaesitam, De Deitate scilicet SSpiritûs, pertinere non aliâ fide firmatam, quàm Quoniam ipsi videtur in aliis rebus ità esse, vel esse posse, igitur & in ista, omnium sanctissima, divinissimâque, ità esse. Verùm ista purum putum Barjesuitismum sapiunt, 20 qui nobis jam saepe vapulavit. Eidem etiam virtuti inscribendum est, quòd Qui, ibi in initio tam confidenter adseruit. Spiritum S. nusquam in Scripturis vocari expressè Deum, C.R. p. 35. fateatur nunc se vocabulum illud, expressè, in fraudem, purúmque cavillum indidisse; Fateri enim nunc cogitur, sub nomine Spiritûs S. saepe Deum ipsum intelligi, C.R. p. 216. Quae verò realis & Theologo digna differentia sit inter Spiritum vocari Deum; atque sub nomine Spiritûs intelligi ipsum Deum, expectandum nobis porrò est istud è Polonia.
3. Verùm nè Argumenti ejus vim, quae penitus nulla 30 est, declinare videamur; De vento ejus hactenus locuti, jam ad caeteras instantias ejus sic breviter progredimur. Nam quòd Lex dicatur, [...], Rom. 3.19, quòd & Scriptura, [...], Gal. 3.8, non nisi vulgaris Metonymia ista est, Legem, atque Scripturam nominans pro Authore ipso Legis atque Scripturae, [Page 259] pro ipso scilicet SSpiritu, Qui locutus est in Prophetis, Heb. 1.1. De peccato autem quòd Paulus adserat, ipsum [...], Rom. 7.11. Personarum utcunque neque haec sint propria; (sunt enim ex inferiore natura multa, quibus haec propriè competunt;) sub eodem tamen elencho concludi & hoc nunc meretur, sub quo, quod sequitur illud de Caritate, 1 Cor. 13.4. Omnia enim illa, quae à Caritate tam praeclarè agi, vel non agi memorantur, non in Abstracto intelliguntur 10 dici, sed in Subjecto suo, hoc est, in Personis hominum caritate praeditorum, quatenus etiam eâdem non imbuuntur solùm, sed & aguntur quidem, atque secundùm eam, operantur. Igitur quid pii viri, perenniservi J. Christi, praestantissimâ hâc omnium Virtute ex Domino suo donati, ductíque per Ejusdem gratiam, suaviter ipsos, fortitérque ad hujusmodi actus impellentem, praestare, quid & vitare soleant, Apostolum jam dicere, luculentè paret ex illa suppositione, de Semetipso, non semel solùm praemissa, sed & tertiò repetita, Caritatem autem si non habeo, 20 ver. 1, 2, 3. & non in nubibus tantùm proposita, Caritas autem si non sit. Nihilominùs solitae brevitati pariter atque elegantiae ejus dandum est, quòd postquam sic praemiserat, animíque sui mentem clarè exposuerat, jam pro Caritatem veram habentes, quâ tales sunt, sic, & sic se habent; uno verbo perstringat, Caritas haec agit, fugít (que). Jam verò in locis illis, quae de SSpiritu in SScripturis habentur, talis [...], aut Figurae cujusquam locum nullum esse, sed ea omnia vel de sua ipsius Persona, Praesentiâque (Quâ Deus ipse est, cum Patre Filióque unà, 30 adorandus, unà glorificandus;) vel de Donis atque Effectibus à SSpiritu profluentibus accipienda esse, abunde tum parebit, cùm ad particularem Loci cujusque excussionem, cum bono Deo, pervenire contigerit.
SECT. XXVIII.
1. Propositio Interrogativa reducenda est ad Categoricam. Spiritus Cujus (que) est Quisque. Articulus [...] positus. Nemo novit alterius arcana.
2. Dei arcana SSpiritus Dei solus novit. Duorum Articulorum alter emphaticus est.
3. SSpiritus Deus est. Quomodo dici potest, In Deo esse. Hominis Spiritus, Qualis.
4. SSpiritum esse Personam; Sed Barjesuita vult esse Virtutem. 10 Charismata appellantur Spiritus.
5. In SScriptura, multa dicuntur de SSpiritu, quae Personam esse probant; Multa, Quae Personae non conveniunt, Quia dicuntur de Donis SSpiritûs. [...].
6. SSpiritûs Dona sunt de Gratia ea, quae Christo dabatur non ad Mensuram.
AD elucidationem Interrogationis illius Paulinae, [...]; 1 Cor. 2.11, commodissimè procedetur, 20 Primò, si Interrogationem ipsam in Categoricam formam reducamus, at (que) Propositionem universalem Negativam (utì Natura fert Interrogationum, si Negatione careant, eò fortiùs negantium;) ex ea conficiamus; Ea igitur sic erit, [...]. Secundo in loco mirè proficiemus, si & Exceptivâ eâ Particulâ, [...], semotâ, dividamus jam hoc quod dictum est, at (que) ex posteriore ea parte adjuncta, Propositionē alteram Adfirmativam exaedificemus, sic, [...]. Ex ista autem Partium reductione, jam facilê parebit, 30 Quae mens Apostoli ex integro sit, & quàm planè coacta, curtá (que) sit Vulgaris Expositio Interpretum, quae ad hoc solùm intenditur, Quòd noverit homo arcana hominis, è Spiritu hominis esse. At quis hoc negârit? Spiritus enim hominis, hoc est, animus cujus (que), is est Quis (que): Ecqua mira igitur sunt, Spiritui suo debere quem (que), quod sciat de se, cùm eidē debeat & Quod sit? Verùm longè aliā rem Apostolus [Page 261] nunc agit. Per hanc enim Propositionē, ( [...]) supponitur totum hoc, quod Interpretes apportant; Habet Scilicet Articulus ille, [...], vim, si non Demonstrativam, Nemo novit arcana hujus, vel Illius hominis, digito jam notati, certè tamen Discretivam, & omnes extra se in genere sejungit, Nemo novit cujusquā alterius arcana, nullius novit quisquam, praeterquam sua. Istud igitur est, quòd non contentus fuerit Apostolus dicere, [...]; Sed cum pleonasmo adjecto, [...]; 10 Addi enim mihi videtur vocabulum hoc [...], ex duplici respectu; Primarius quidem adfirmationem Collectivam habet, & universim complectens, innuit, Esse Deum [...], Act. 1.24, omniáque omnium arcana ei patere; Alter verò ità negat, ut homines omnes ad unum excludat ab aliorum cognitione; in hominibus enim nemini datum esse, vel unius alterius cor intelligere.
2. Propositio igitur illa Secunda, quam fieri modò suasimus, haud aliter sumenda erit, quàm ut Restrictivae 20 reverâ aequipolleat, Spiritus suus cujusque arcana sua novit; hoc est, sua solùm; In universa natura humana, secreta sua sunt sibi, & suo solius spiritui arcana cujusque sua cognita sunt. Ex istis autem praemissis, Argumentum Apostoli de SSpiritu Dei, illiús (que) arcanis, jam optimè sequetur; à Majore enim est, Si quae hominis sunt, nemini omnium cognita, praeterquam spiritui suo, sint, Quantò magìs, quae sunt Dei, à solo Spiritu Dei cognosci poterunt, & à nemine alio, nisi cui ille revelaverit? Ista certè Argumentationis Apostolicae vera emphasis 30 est; Ideóque & illud, quod Spiritui hominis heic adnexum est, [...], pleonasticum nihil in se reverâ habet, sed de industria, optimóque consilio Apostolus sic loquitur, Non, quod quisquam id nesciat, Spiritum hominis esse in eo, sed ut omnes persentiant, [...] jam adjungi ab eo istud, [...], & non in genere, De Homine, Sed de eo ipso Individuo id intelligi, nihílque aliud dici, quàm, Qui [Page 262] suus cujusque spiritus est, hunc, quae hujus sunt, solum noscere. Igitur cùm codices Graecos M S. quò vetustiores sunt, eò magis sciamus in accentuum Spirituúmque affixis deficere, ecquid grande jam audebo, in loco tam manifesto, (alios utcunque hoc, aliam Sententiam, veram quidem illam, Sed inutilem, minúsque appositam ad id quod Apostolus dicit, secutos, fugerit,) Si non, [...], Sed Reciprocè, [...], legi postulavero? Nemo enim novit, quae hominis cujusque sunt, nisi Spiritus, qui in semetipso est. Similiter igitur, neque quae 10 Dei sunt, quisquam novit, nisi ipse Spiritus Dei, aut (si hoc mavelint) nisi Spiritus ipsius Dei. Ità enim in N.T. ut plurimùm intenditur, ut è duobus Articulis pariter conjunctis, prout in hiis, [...], atque, [...] expediat quidem alterum, (alterutrum autem satìs est,) [...], & cum emphasi justa sumi. Nobis igitur sic verto hunc locum, For who knowes among men, the thoughts of any man, but that spirit of man, which is in himself? Even so the Secrets of God not any one knowes, but the very Spirit of God. 20 Nam quòd nostri verterint haec, the things of man, neque illud solùm, sed etiam, the things of God, pro misera oscitantia habeo, & stolidissimo Anglicismo. Sed & quòd, [...], communiter à nobis vertatur, No body, vel no man, licèt hac jam in re non multùm abs re sit, propriè tamen loquendo Linguae nostrae tam ruditatem, quàm paupertatem arguit, ut notasse me opinor ad Mar. 13.32.
3. Missâ autem nunc Protasi, quam in Interrogatione sua Apostolus concinnavit, transeamus jam par est ad 30 id, quod Principale in hoc dicto est, ad ipsam Apodosin. Solus Spiritus cujusque (ait) hominis ullius arcana novit; Solus igitur & Dei arcana, Spiritus Dei. Jam igitur ex hoc quis non concludit, Prout Spiritus ille hominis, est ipse Homo, ità & Spiritum hunc Dei, esse ipsum Deum? Aliter enim, malè contulisse censebitur Apostolus Res disparem in se rationem habentes; Peribítque Argumentationi [Page 263] illius omnis Consequentia, neque à Pari quidem, (Quantò minus à Majore?) erit, si Spiritus Dei inferiore se modo habeat, respectu Dei, quàm Spiritus hominis, (quîcum Comparatio haec fit) se habet, respectu hominis. Et esse tamen permagnam inter Spirituum horum conditiones, propter eminentiam alterius eorum, differentiam, Apostolus id satìs nôrat; Sed eminentia ea ex parte Spiritûs Dei est, eámque jam satìs notat, per geminam Restrictionem injectam ab eo in Spiritum hominis, 10 quarum neutri locum esse videbimus in Spiritu Dei. Est enim ei Spiritus hominis, [...]. Suus Scilicet cujusque singularis, propriúsque est, Et quot Homines tot Spiritus. Ea prima Limitatio est; Atque altera, Quia Spiritus iste inest, est [...]. Principalis quidem pars Compositi est, Pars tamen utcunque est, ideóque dicitur, Spiritus hominis est in homine. De Deo autem nihil tale dicitur. Deus enim Essentia Simplicissima, omníque modo prorsùs incomposita est. Dicto igitur, [...], nihil heic additur: Tantùm est, 20 Spiritus Dei est; Absolutè igitur & Deus est. Vide igitur jam mihi Barjesuitae plusquam Serpentinam calliditatem. Ibi enim ille totus est, ut sumantur & haec verba cum eodem adsumento, Nisi Spiritus Dei, qui in ipso Deo est. Addit ergò, (pro ingenti sua in SSpiritum pietate,) rationem, Quia Spiritus non est natura extra Deum, sed in ipso, C. R. p. 213. Et habet quidem è Patribus non neminem, (Tertullianus est, nisi memoriâ pessimè sum falsus,) ità legentem haec, atque indè ità inferentem, Ergò Spiritum esse naturâ Deum, Quia non est aliquid 30 extra Deum, sed in ipso. In ipso? At Quomodo? In sensu scilicet suo, Sanó [...]ue; Neque enim divisus ab eo est; est unius Substantiae, Naturae ejusdem consors, Potestate idem, Gloriâ aequalis; non igitur extra Deum quaerendus; non pro Patris, Filiíque ministro habendus: Ut illorum tum temporum [...] ferebat. Atqui hoc, quod ex ista lectione infertur, Barjesuita execratur, Esse SSpiritum naturâ Deum, odit ille, [Page 264] atque non minùs aversatur, quàm veterum Haeresiarcharum quilibet; Et omnino tamen istud agit, ut Spiritus dicatur in Deo esse.
4. Quae istae verò praestigiae sint, quaeritis? Dicam. Primò, ex ista locutione (si admittatur) excudere se posse sperant cavillum, per quod excludi possit SSpiritus, nè ipse in Natura Divina Persona sit. Ità enim cavillatur, ( Quoniam Sanctus Spiritus in Deo est, nec tamen in Spiritu Sancto reciprocè dici potest esse Deum, hinc apparet, Spiritum Sanctum non esse Personam, C. R. p. 214.) Imò verò, hinc apparet, Barjesuitam esse, quod dicere nolo. 10 Praeter enim quod de lectione Supposititia infert, futile etiam hoc, & ridiculè captiosum est, quod de (recip [...]ocè dicendo) postulat, neque ad conditionem Personae ullatenus requiritur. Q [...]id agimus igitur? Quod Theologos decet. Ut omnem è phrasibus [...] arceamus, ipsam Apostoli locutionem retinemus, atque in caput disputatoris Sophisma ipsius sic retorquemus, Quoniam Sanctus Spiritus Dei Spiritus est, neque Natura extra Deum, Quae verò de bonitate Dei procedunt, ab ipso Sancto Spiritu fieri, daríque dicuntur, hinc apparet, Spiritum 20 Sanctum esse Personam. Quid jam ad haec Barjesuita? Quod Serpentes, ut se servent, varios gyros adornat. Spiritum Sanctum esse Virtutem Dei, id quidem hinc apparere, facilè concedet; (& ista certè altera fraudis suae ratio est, cur dici velit, Spiritum esse in Deo, Ut Qualitates scilicet sunt in suo Subjecto, Virtúsque in homine est.) Id igitur ut suadere possit, ità pergit, C. R. p. 214. (Ut verba Christi ad Apostolos indicant▪ Manete in urbe donec induamini virtute ex alto, Luc. 24.49.) 30 Sed praeter interpretamenti istius torsionem, ut [...], restringatur ad Solam (nescit quam) virtutem in Deo, etiam & Argumenti hujus, si in Syllogismum redigatur, ut Terminos enumerent, explodántque, Dialecticorum tironibus curae erit. Nos interea, quod maximè interest, sic breviter monemus, vix esse vocabulum in Sacro Codice aliquod [...], quàm vocabulum, [Page 265] Spiritus, est. Istud imprimis liquet, non solùm dici, ut de Caussa Efficiente, verùm etiam, ut de Caussae illius Effectu, déque Donis ejusdem vulgò sumi, ipsáque Charismata SSpiritûs vocari Spiritum. Sub hujus igitur paralogismi praesidio, tanquam sub Ajacis clypeo Septemplici, Barjesuita delitescit. Quaestione enim motâ, An Spiritus sit Deus; An sit Persona in Deitate; Eccui non paret, de Spiritu jam, ut de Caussa, déque ea Natura Divina, quae Res scit, efficit, agitat, quaeri institui? Verùm 10 quicquid ille contrà reponit, ex illis locis petitur, quae de Spiritu dicta sunt, ut Effectum, Donáque ipsius significent; Neque veretur tamen ille ex iis concludere, Spiritum neque Deum, neque Personam esse, Quia ea quae Spiritui attribuuntur in Scriptura, nullâ prorsus ratione Personae convenire possunt, C. R. p. 213.
5. Támne impudenter verò, Mendaciorum Magister? Ea, quae attribuuntur? Ain', in universo genere? Nihil in SScripturâ attribui SSpiritui, quod Personae conveniat? Nisi hoc dixeris, jam improbus Sophista es, & Socininum 20 Gregem tuum (utì meritum quidem eorum est;) ingenti ludibrio habes. Satìs enim adversùs te Orthodoxae parti est, si unum, alterúmve, (Quantò magìs, si perplurima?) quae in SScriptura attribuuntur SSpiritui, Personam ejus loquantur, comprobéntque. Hoc autem fateri ipse mox cogeris; In variis enim SScripturae locis, ais, Actiones Personarum propriae, atque ad Deum ipsum spectantes, Spiritui attribuuntur. C. R. p. 215. Quod cordatus tamen Lector observet, Disertis verbis ista laudare, vel ipsum serpentem jam pudet, Sed nec infelicem digitum 30 intendere audet ad ea loca, (Ex parte tamen Caussae suae, utrumque hoc jam sedulò facit;) Quia tam manifestè pugnant cum ipsius blasphemiis in SSpiritum. Nos igitur, ut verbo jam absolvamus, quod res est, sic statuimus. Utraque ista adsertio verissima est. Sunt in SScriptura plurima SSpiritui attributa, quae Personam sonant, eámque necessariò inferunt. SSpiritus ergò Persona est. Sunt etiam plurima, quae Personae nullo modo conveniant. [Page 266] Neque tamen ista impediunt, quin ipse Persona sit. Quid itá? Quia quae hujus farinae sunt, non intenduntur de ipsa Persona ejus dici; Non enim dicuntur de SSpiritu ipso, ut de Caussâ, Sed ut de Effectu Ipsius, déque ejus Charismatibus, dicantur utcunque sub eadem nomenclatura SSpiritûs. Talis erat illa Virtus (si pro Virtute sola fas sumere;) quâ imbuendos eos esse promiserat Christus, & quae tam divinis modis, tum Externis, (praesertim in Pentecoste) tum Internis, Gratiaeque plenitudinem spirantibus, exeruit se in Apostolis. Sed vocabulum ibi est, 10 [...], comprehendít (que) in se, non tam virtutem, (Quam vocem tamen Barjesuita, ut perverso suo sensui jam plurimùm facientem, plurimi facit:) quàm & Potestatem quoque & Efficientiam, quae è SSpiritu, tanquam è Fonte primario atque Authore, in Apostolos ipsos, ut in Substitutos, & Cooperarios suos, derivata est.
6. Hic igitur ille jam Spiritus est, Qui suis dari dicitur, Act. 5.32, & ex quo dedit Dominus, 1 Jo. 4.13. Hic ille, quem in duplo sibi dari Elizaeus postulavit ab Elia, 2 Reg. 2.9. De hoc Spiritu effundebatur in Pentecoste, 20 Act. 2.17, & (si id contendant quoque) v. 33. In hunc Spiritum potari fideles dicuntur, 1 Cor. 12.13. Hôc etiam impleri, Eph. 5.8, ídque juxta Promissum illud Christi, quod Barjesuita in partes distribui, quâ fide reddidit, jam non quaero, Joan. 7.39. De hoc Spiritu, qui erat in Mose, Deus abstulit, & dedit senioribus populi sui, Num. 11.25 Hunc denique Spiritum nè extinguant, Fideles ab Apostolo monentur, 1 Thess. 5.19. Jámque Barjesuitam nostrum datâ operâ secuti sumus, ad omnia ea loca, quae ipse (Catechisticâ suâ brevitate heic jam non 30 obstante,) odiosae suae Caussae statuminandae subornavit; Uno tantùm excepto; Cujus quidem verba ille per dolum corrupit, falsé (que) citavit, sic, Spiritum dari secundùm mensuram, C.R. p. 213. à nobis verò praeteriri neutiquam oportet, Quia verba ipsa Pauli clarissimè exponunt, Quid intelligendum revera sit per vocem Spiritus in caeteris Locis à Catechista laudatis: Ea scilicet non esse dicta, de [Page 267] Ipso SSpiritu Authore & Largitore, atque ut est in se, Sed de Charismatibus ab Ipso effusis, atque ex ea solùm ratione appellationem ipsius ferentibus. Sic enim se habent verba Apostoli, Unicuique nostrûm data est Gratia secundùm mensuram donationis Christi, Eph. 4.7. id est, In ea proportione, quae Donatori ipsi Christo visa est. Sed attende, Lector: Data est Gratia, ait Paulus; Spiritus datus est, ait Barjesuita; neque hoc quidem malè, in isto jam sensu, (Deóque has gratias agimus, quòd verum dicere 10 Barjesuita potuit, etiam cùm mentiri voluit:) sumendo scilicet Spiritum, pro Gratia & Effectis Spiritûs. Cùm tamen & Spiritus in hoc sensu, (Barjesuita enim nec hoc ibi omisit;) ipsi Christo, etiam quà Homo erat, propter Hypostaticae Unionis Gratiam, non ad mensuram dabatur, Jo. 3.34.
SECT. XXIX.
20 1. Vera lectio Loci unde petenda sit. Firmat Textum verum, quòd sic corruptus fuerit.
2. Perhibere testimonium, quando supponit Personam, quando Non.
3. Pater, Verbum, & SSpiritus ut concurrant in Testimonium. [...], refertur ad Singulos, de quibus Sermo est. Propter Dignitatem Personae conjunctae Neutralia enuntiantur Masculiné.
4. Christum fuisse Verum Hominem, verúmque Deum, 30 infiniti in Coelo Testes sunt.
5. Testimonio Unum. [...].
6. [...], nil Barjesuitae est, nisi Virtus Dei. Nomina Neutralia unde habent Relativum Masculinum.
7. Unitas Naturae in III Personis Divinis. Processus SSpiritûs. [...], & [...] interdum est Determinativum.
[Page 268]MIserrimum illud [...] est, & se solo dignum, quod contra fidem Codicum Sacrorum Barjesuita adornat sibi, in illo Divinissimo Testimonio, [...], 1. Jo. 5.7. Dicto enim, Ex iis nihil certi effici posse; rationem hanc adnectit, Quia notum est, in Graecis Exemplaribus Vetustioribus, ac in Syriaco, denique in Latinis versionibus Antiquioribus, ea Verba non haberi, Quemadmodum praecipui 10 ex Adversariis nostris id ostendunt, C. R. p. 40. Pro Adversariis autem suis, quos ille Gregem suum habere velit, nihil nunc moramur; nedum, quem ille delectum jam fecerit, aut qui Gregarii, Qui Praecipui in iis ab eo habeantur. Sed vapidâ certè fraude suâ non caret, (aliquâ autem non carebit unquam Barjesuita, in parte aliqua;) quod de Exemplaribus Vetustioribus, & Versionibus Antiquioribus tam speciosè oggannit. Nisi enim de Vetustissimis, & Antiquissimis dicere velit, nihil (praeter Nugas & fraudes) agit. Provocamus enim nos ad 20 Secula antequam Pestis Ariana grassari coeperat. Nam si constare poterit, (Constabit autem abunde, tum è Graecis, tum è Latinis, Sicui animus est, & opportunitas adeundi;) Locum istum non aliter lectum fuisse ab illorum retrô aevorum primae vis Authoribus, quàm ut nos jam legimus, certissimè indè, quod ritè petimus, concludi potest, atque eò quidem certiùs, quò corruptior iste Locus, aut mutilatior, (Non uno enim modo sceleratam Vim passa est ista perioche;) postea per Haereticorum nequitiem prodiit. Neque vehementer quidem de hoc pugnaturus 30 videtur Barjesuita paulò pòst, (Testes enim ei semper sumus, Naso eum multò minùs, quàm Fronte, carere;) ideóque subjungit, Etiamsi haec verba in Scripturis haberentur, ex iis tamen concludi non posse, Tres Personas esse in una Divinitate, C. R. p. 41. Agamus igitur sultis, atque in hanc jam arenam paulisper nos demus.
[Page 269]2. Sic autem ille porrò insurgit, Nam locus iste nulla de re alia agit, quàm de Testimonio ejusmodi, Jesum nempe esse Filium Dei. Sed quàm elumbe est hoc dictum, quam ineptum etiam & temerarium! Certè si Locum istum nihil aliud praeter id intendere dixerat, Scopúmque ejusdem esse Testimonium hoc de Jesu, minùs quidem errasset, propiúsque à vera rei ratione abfuisset. Primaria enim ratio, cur verba haec ab Apostolo nunc introducuntur, est, Testimoniorum istorum tam 10 irrefragabilium productio. Veruntamen non id unicè dicitur. Nam id si solum fuisset, abunde ad id sufficere potuisset, dici, Est in Coelo Testimonium unum, Est in Terra, alterum. Verùm SSpiritus Author Apostolo est, ut porrò ampliet, Déque Testimoniorum horum Varietate, Ordine, Fine, Praecellentia, (verbo licèt haec singula) ut agat; Ut de Testium etiam ipsorum Numero, Natura, Conditione, Concentu; Omnia haec hoc in loco dicuntur; Sed Barjesuitae tamen (nequid indè plectatur,) haec omnia sunt nulla alia res, quàm ipsum Testimonium. 20 Forsitan inquiet, Nihil ibi agi de Personis Divinis, hoc se velle. Falsa verò est & haec negatio, & Ratio ejus negandi malesana & fallax est. Addit enim; Testimonium hoc perhiberi posse ab iis, Qui Personae non sunt, C. R. pag. 41. Ain' verò Politum caput? Súntne Qui? & Personae tamen non sunt? Oedipo jam opus erit. Nam quod Apostolus ipse dixerit, [...], Plurale illud Masculinum [...] ex dignitate Personae procedit; Persona enim in illis tribus reperitur. Verùm ut condonemus ei hoc: Audiamus tandem, quid 30 hac in re velit. Istud scilicet, Testimonium perhibere, non esse Actionem propriam Personae: Haec argumenti ejus ratio, atque vis est. Atque hanc rationem nos neque prorsus repudiamus, neque facilè admittimus. Distinguimus ergó. [...] enim, ut sumitur, pro sponte sua testando adesse, Fidémque & Autoritatem cujuspiam denotat, qui ultroneae operae, aut vivae vocis testimonium fert, Personam necessariò infert; Atque eam hujus [Page 270] Loci rationem esse adserimus: verùm, ut sumitur pro significare rem, vel medium Logicum denotat, quod in declarationem, aut Probationem dicti factíve cujusquam adducitur, Personam non constituit.
3. Verùm miserè fallitur Barjesuita, & acumen SSpiritûs, quem minuere cupit, nullus adsequitur, Cùm ex ea solùm ratione, quia Testimonium perhibere dicuntur, Filio, Sanctóque Spiritui Personas in Deitate vendicare nos imaginetur. Eam quidem rationem cur eripi nobis non sinamus, jam audiit. Neque enim Pater solùm Coelestis 10 suae vocis oraculo, testando saepe Christo adfuit, in Baptismo, Matt. 3.17, in Transfiguratione, Matth. 17.5, in Precatione Christi, Joh. 12.28; Sed & Filius ipse quoque ut de se testatus fuerit, (nè totum nunc Euangelium allegemus,) optimè relucet ex iis Locis, in quibus disertè [...] sermo est, Joh. 5.34, 36, 39. & 8.14. & 10.25. & 13.21. & 18.37. & 1 Tim. 6.13. & Apoc. 1.5. Sanctus Spiritus denique, praeter alia hoc genus Testimonia sua, singulari etiam modo suo, & vocem omnem superante, Descendendo scilicet de Coelo, in 20 Columbae forma, in Christum jam baptizatum, Joh. 1.33, ínque Linguarum ignearum, in Pentecoste, Act. 2.4, Personale illud Testimonium Christo perhibuit, de quo Christus praemonuerat suos, [...], Joh. 15.26. Personae igitur locuples probatio est hujuscemodi de Christo Testimonii jam perhibitio; Personam enim esse oportet, quisquis ad hunc modum potest testimonium suum adferre. Verùm Nos ex eadem jam sacra Critica, quam Christus ibi praeire nobis videtur, ad Sancto Spiritui Personam adserendam, 30 (Dicto enim, [...], ut ipsum de Persona loqui pareret, Personale Relativum ei subjungit, neque enim dicit, [...], sed in Genere Masculino, [...], hoc est, Illa persona) pari exemplo & hoc in loco, cùm Apostolus dicat, [...], ex isto Relativo, [...], Personam unicuique eorum suam, Patri, Verbo, Spiritui, hoc est, Tribus Testibus tres Personas, [Page 271] facliè extorquebimus; Istud enim sequentia verba, (Barjesuitae enim telum istud extorquere nunc è manibus, atque in ipsum retorquere nefas non est;) abunde indicant, C. R. pag. 41. Dicto enim ibi, [...], id quod iis subjungit, non est [...], sed nudè [...]. Quid ità veró? Quia in hiis Tribus, una licèt, unica tantùm jam Persona est, (Ob cujus quidem Dignitatem tria ista Nomina Neutralia, sub Masculini tamen Generis Relatione connectuntur, dicítque 10 [...], & non dicit [...].) Sed ex eo, quod antè, de Patre, Verbo, Spiritu, dixerit, non solùm [...], sed [...], ex hoc jam singulis eorum suam Personam competere, (ex aequo enim refertur [...] ad singulos, ut Matt. 13.38. Luc. 8.15. Joh. 17.11. Act. 20.5. & passim alibi) nè concludamus, nunquam prohibere poterit universus Barjesuitismus.
14. Persona autem una illa, quam intelligi dicimus in secundo eo Testimonio, [...], Est Persona ipsa Christi, quâ homo erat, & Spiritus ille est Spiritus 20 ipsius Christi, Anima scilicet humana ejus, quam ultrò emisit, quum voce magnâ exclamans è Psal. 31.6, Pater, in manus tuas commendo Spiritum meum, Luc. 23.46, Capútque inclinans tradidisse Spiritum suum dicitur, Joh. 19.30. E terris igitur non potest jam certius aliquod Testimonium de Christo excudi, quàm in quod consentit Spiritus ipsius, cum aqua & sanguine defluentibus à latere ejus, atque veram Naturam Humanam, quam constituerant in Christo, commonstrantibus. Missis igitur aliis omnibus in terra testibus, Trigam hanc Apostolus 30 è Natura ipsa Humana producit, contra illius tum aevi haereticos, Christum verum Hominem non fuisse, sed Spectrum solummodo, & Phantasma, dogmatizare non veritos. Sed Testium illorum Trium, qui in Coelo [...] dicuntur, jam longè Divinior Authoritas est; Christum quidem, verum etiam Deum esse, Deum de Deo, veríque Dei verum Filium, Qui perhibeant hoc Testimonium, soli idonei, soli digni hii Tres sunt, Soli enim [Page 272] Increatam Naturam hii habent, Soli sunt Deus, Soli igitur de Deo Judicium, Deo non indignum, ferre possunt. In natura enim Creata, atque hiis inferiore, si Testes ibi quaerantur ei, Quid audimus de Tribus? Sunt in Coelo, non Tres, sed Termilleni & ultrà, ex illis Myriadibus Angelorum, éque Panegyri illa, & Ecclesia Primogenitorum in Coelis descriptorum, Heb. 12.23, Qui ad Testimonium istud de Jesu Christo Dei Filio citari optimè possent. Vel Trium igitur solummodo allegatio haec Divinitatis egregia comprobatio est: Qui audit, Sunt, qui, 10 Hii Tres, unde jam audebit de tribus Personis dubitare, aut inficiari Trinitatem? Qui audit, Hii Unum, unde de Natura ambiget, aut negabit Unitatem?
5. Nam quod Barjesuita ibidem subjungat, eos unum Testimonio dici, sed non Essentiâ, omnem impudentiam superat. Quorsum enim ità diceretur? Annon id jam satìs dixerat, qui dixerat, eos Tres ità [...] esse? Ecquid opus erat ergò, ut frivolum adsumentum faceret, ad dicendum id denuo? Ut qui jam dixit, eos unum hoc [...], idem etiam dicat, eos [...] se 20 unum facere? Quin id si erat, (si esse quidem poterat,) potiùs dicendum ei erat, [...], eodem exemplo, quo & Paulum locutum esse novimus, [...], Gal. 3.28. Sed ipse, referendo ad Naturam, dicit [...]. Neque juvabit eum, quod è sequentis tmematii corruptela intorquere huc allaborat: Indicio hujus sunt, (ait) eadem prorsùs verba ibi addita, C. R. pag. 41. Antiquum igitur ille & heic obtinet: Nam, eadem prorsùs verba illa non sunt; sed ipse (pro pietate sua incomparabili) mavelit, eorum peccatis, quorum 30 & erroribus, communicare, foedámque Textûs depravationem jam suam facere, potiùs quàm damnatâ Caussâ prorsùs cadere. Asserimus igitur, Verba ea sequentia, si libera à vi sint, & rectè loqui sinantur, dupliciter ab hiis differre: Neque enim illa sunt, [...], ut antè notavimus, sed tantùm, [...]. Dein non sunt [...] sed, [...]. Quae si rectè vertantur, nil [Page 273] aliud sonant, quàm ad ipsum unum sunt: ponuntúrque cum ea variatione, ad denotandum, non, In idem Testimonium de Christo ea consentire, (verissimum licèt & istud sit,) sed ad unam Christi Humanitatem constituendam ea concurrere. Hoc enim Apostolus vult, Esse in Terra Testes hos, Spiritum, Aquam, Sanguinem, ex ipsa Natura Christi, quâ Homo erat, accersitos, ad veram in eo Humanam Substantiam, (utì, & in Coelo è Divina Natura, Priores Tres, ad Divinam,) comprobandam. Mirè 10 igitur haec jam per omnia consonant!
6. Memini tamen (non nego) esse ex Eruditorum classe, qui Testimonium istud secundum, in quo Aqua & Sanguis unâ testari dicuntur, etiam pro Testimonio SSpiritûs accipi volunt, & non dici de Spiritu Creato, hoc est, de Anima Humana Christi. Fruantur igitur opinione suâ. Mihi satìs est, cur eorum animum non geram, ex ipsis verbis Textûs exponere, primò, quòd disparatim haec instituantur ab Apostolo, De Testibus in Coelo, Testibúsque in Terra; secundò, quòd [...] 20 [...] expressè ab eo vocetur, cùm de Spiritu eo Divino intendatur dicere; nunc verò tantùm dicitur [...]. Spiritus autem Humanus Christi, Sanctissimus utcunque semper erat, [...] tamen non erat; tertiò, quòd utraque Testimonia haec accersi videantur ex eo, quod in ipsa Natura atque Substantia intimum est; Ideóque restringuntur ad Tres, in utraque Natura; In Increata Natura, ad Tres Personas illas Divinas, Patrem, Verbum, & SSpiritum; In Creata itidem, ad Partes integrales illius Naturae, ad Spiritum scilicet, id est, Animam 30 Christi, ex parte una, atque ex altera, ad praecipuos illos duos Humores corporis humani, Aquam, & Sanguinem. Quibus verò jam has rationes non probo, cur de Christi ipsius Spiritu intelligi hoc optem, suas, per me, sequantur, de Spiritu Sancto. Solum Barjesuitam semper excipio, eúmque ità definientem nullus fero. Ipsius quidem istud est, In hoc Testimonio, Tres sunt, qui testantur super Terram, Spiritus, Aqua, & Sanguis; sin [...] [Page 274] dubio voce Spiritûs Spiritus Dei designatur, C.R. pag. 218. Sed illius opinionem (Quam ille in contumeliam solùm SSpiritûs sectatur;) quâ ea illius est, ipsa verba Textûs respuunt. Nam cùm ille Spiritum Dei pro Persona non habeat, neque pro tertia ista Divina, neque pro Creata aliqua, (ut olim Ariani;) neque quicquam aliud esse sinat, quàm Virtutem quandam Dei, C. R. pag. 216. hoc jam supposito, soloecismum grandem in Apostolo esse oportet, dicere [...]. Ratio est, Quia si [...] Personam veram nullam in se complectantur, de lege ipsa Grammatica necessarium ei fuisset dicere, [...]. In Masculino autem genere quòd enuntientur, [...] &, [...], datum est hoc, ut jam modò tetigi, Praeeminentiae atque Dignitati Personae illius, sive Divina sit, sive humana, quae comprehenditur in vocabulo Spiritûs; Barjesuita autem utramque abnegat.
7. Superest igitur jam nihil nobis ex isto loco, nisi illud obiter adnotandum sit, In priore Testimonio, [...], propter summam Naturae 20 Unitatem inter Patrem, & Filium, (Quem suo more, Joh. 1.1, [...] indigetat) omitti ipsam Copulam [...], quae tamen SSpiritui, ejusdem Unitatis consorti, praefigitur; (sed, ex alio respectu,) ad innuendum scilicet Processum suum è Patre, Filióque. Sed nec istud fortassean Theologorum excussione indignum est, quòd in mentione Spiritûs in N. T. ubi Relatio aliqua est ad extra se, ibi [...] poni soleat ante [...], utì in locis ferè centenis videre est; ubi verò ipsius Essentiae solùm, aut 30 Personalitatis vicinior respectus est, ibi [...] ponatur ante [...], ut heic, & Matth. 28.19, istóque Ordine, vix decies alibi. De particula denique prima [...], monere abs re non erit, gaudere eam interdum significatione Determinativâ magìs, quàm Caussativâ, atque valere [...], ità ut, vel saltem, Illativam esse, pro [...], Quamobrem. Ità enim &, [...], Joh. 15.5, [Page 275] sumi oportet: &, [...], 2 Cor. 7.8. &, [...], ver. 14. & hac ipsa in Epistola, [...], 1 Joh. 3.11. &, [...], ver. 20. ínque omnibus hiis locis verti à Nobis par est, So that, vel Wherefore.
SECT. XXX.
10 1. Barjesuitae, quô Symbolum Fidei & recipiant, & respuant, (Negent enim Christum esse Deum, SSpiritum esse Personam,) aiunt, Fidem non esse in Deum solúm. SSpiritus Deus vocatur.
2. SSpiritum esse Virtutem Dei tantùm, non stabit cum Symbolo, per quod In SSpiritum creditur.
3. [...] pro [...] Argumentativè positum. Articuli Quis usus.
4. Negatio, (si subaudiatur Particula, Solùm) magìs confirmat. 20 Restrictivum illud saepe subaudiri.
5. Christus aperuit mysterium SS. Trinitatis, sed per verba, quae tum aliter accipi poterant, nè Crucem suam evacuaret. SSpiritus ea omnia pòst exposuit.
6. Christus velabat dicta sua Titulis [...] atque [...]. Apostolus cujusque est Quisque.
7. Fides in Christum & in Deum, est eadem. Satisfactio Christi. [...] cum Infinitivo.
MIra quidem nemini esse oportet, Quòd Duces Barjesuitici 30 gregis omnibus nervis contendant, nè Verveces sui opinentur, Fidem, quâ homines in Deum credere dicuntur, soli Deo deberi. Quid enim ipsis misellis fiet, nisi aliter credere liceat? Qui inficias ire jubentur, Christum habere veram Naturam Dei, Qui Spiritum Sanctum esse Personam Divinam ejurare didicerunt, Quomodo illi Christianae fidei Symbolum quod vocant Apostolicum (De cujus tamen professione Ductores [Page 276] sui tanta cum stoliditate, atque insolentia gloriantur,) illud, non, Se cum universis Christianis, sed universos (si placet) Christianos cum illis, amplecti, C. R. pag. 47. recitare unquam poterunt, Credo in Deum Patrem omnipotentem: Credo in Jesum Christum unicum ejus Filium: Credo in Spiritum Sanctum, nisi alicui, praeterquam ipsi Deo, fides (saltem Barjesuitica, quae eacunque dicenda est;) attribuenda, non minùs, quàam ipsi Deo, sit? Igitur qui haec dicitis, egregii Magistri, dicite, fides illa vestra, quâ in Patrem creditis, quâ in Filium quoque, Spiritúmque, 10 an una, eadém (que) est? Si esse eandem dicatis, Unde & illi, in quos creditis, unum idémque non sunt? Si negatis esse, Quò nobis Apostolus cum suo, Unus Dominus. Una Fides. Unum Baptisma, Eph. 4.5? Videte sodes, ánnon expungendum sit totum illud tmematiolum cum suis in ea trinitate Unitatibus? Ibi quidem vos indè ab initio vestro fortiter fuistis, ut illud Unum Baptisma exturbetis: Unâ igitur eant vobis & Una Fides, & Unus Dominus. Vobis enim, quod ibi sequitur, satìs erit, Unus Deus, & Pater omnium, ver. 6. Verùm si hoc jam reperi 20 vobis, quod vestrûm nemo ausit, pro insigni tamen pietate vestra, istud jam respondete, Quorsum creditis Vos in Spiritum Sanctum? In eum quidem Nos, (Duo autem cum faciunt idem, non est idem:) credere nosmet profitemur, quia SSpiritum & esse Deum credimus, & in SScriptura expressè vocari Deum, Act. 5.4, novimus, quod vos tamen expressè abnegare non puduit, C.R. pag. 35.
2. An enim est, Quia SSpiritui concessistis, ut Aliquid in Deo sit, Deíque ipsius, in quem creditis, Virtutem 30 habendum eum esse decrêstis? C. R. pag. 214. Sed hinc ista jurgia! Nihílne enim in Deo vestro, praeter istam Virtutem, est, quod vestrâ fide jam dignum sit? Quid igitur fit Aeternitate ejus? Quid, Justitiâ? Quid, Sapientiâ? Quid Potentiâ? Nam & haec, ut necessariò credenda, est ubi proponitis, Cat. Rac. pag. 30. An verò haec omnia comprehendi in Deo intelligitis, quando [Page 277] dicitis, Credo in Deum Patrem? Bene habet! Solùm igitur esse videmus, quòd quoties incipitis dicere, Credo, de Sancto Spiritu nulla vobis unquam adest cogitatiuncula. Omissum ergò priùs, interponitis eum, in via inter eundum, quam primùm sentiatis eum quasi postliminio obrepere. Sperabimus enim, nihil vos reperisse, cur Divinus Spiritus iste, separatus à Deo suo, longiúsque stare jussus sit, quàm caetera, quae in Deo sunt omnia, & quae cum Deo comprehenduntur à vobis, quoties credere in 10 eum ordiamini. Nisi fortean, ex illis ab Elia olim suppositis, 1 Reg. 18.27, aliquid imbibistis, propter quod alio tempore in SSpiritum credendum esse remini, quàm quo in ipsum Deum & quicquid in Deo, praeter SSpiritum, est, didicistis credere. Si boni igitur estis, dicite, Quid est? Quid? An hoc omne rejiciendum dicetis in ipsum SSpiritum? Nolle enim praecellentem hanc Dei (ut appellatis) Virtutem, tam in confuso solùm accipi, neque contentum eum esse sub ea generali in Deum Patrem fide comprehendi, ideóque pro imperio suo mandare vobis, ut eo 20 jam loco, sigillatim ipsius mentionem faciatis, ipsúmque scorsim per se adoretis, & separatim à reliquis Virtutibus Dei. Aliquid quidem apud vos hoc esse oportet, Qui non potestis non agnoscere, plurimas res esse, quas Deus non aliâ Virtute suâ (ità loqui semper amatis:) quàm per Sanctum Spiritum operetur, & efficiat, Cat. Rac. p. 216. Virtutémque suam Deus, per istam Virtutem suam (per enim Spiritum suum) exerere cognoscatis. Aliquid sine dubio jam subest, quòd nihil esse Sanctum Spiritum, nisi Dei Virtutem, professi, credatis tamen divisim, non in Deum 30 solùm, sed & in Spiritum Sanctum. Atque talium quidem aenigmatum portentis (sed molliter tantùm tangimus,) abundare oportet revocatam jam [...] ab Inferis, (Veterum enim Haereticorum ferè omnium vestigiis insistere elegistis;) Religionem! Sed felices interea, ad invidiam, Poloni, apud quos Fides enascitur ferramentis (vel hiisce quidem,) concoquendis tam idonea, ut Struthocameli jam omnes nihil ad eos!
[Page 278]3. In Patrem autem hii credere se professi, quòd in Christum filium quoque credere se adnectant, jam alia res erit. Dari scilicet hoc dicent Christi mandato; Ità enim ipse imperavit, Ne turbetur cor vestrum: Creditis in Deum; & in me credite, Jo. 14.1. Et aequum certè dicunt. Verùm nos & in hoc jam ampliamus. Neque enim pro Mandato Domini solùm hoc, sed etiam, (cùm Christus nihil unquam mandârit non divinae rationis refertissimum;) pro Argumento quoque habemus, Creditis in Deum; Ergò credite in me. Novum certè in N.T. non est, ut [...] 10 usurpetur Caussaliter. Dabo iis, si postulent, (in promtu enim sunt) supra bis sena Exempla, ubi ponitur pro [...], pro [...], etiam nihilo sunt pauciora. Ipsius Christi illud ad istos Discipulos, [...], est, [...], Joh. 13.10. Ità & [...], ex ore Dei, est, [...], Act. 7.34. & [...], est, [...], Act. 10.5. & 13.11. & [...], est, [...], Act. 26.26. Sic & [...], est, [...], 1 Cor. 5.13. & [...], est, [...], Col. 1.17. & [...], est, [...], Heb. 3.19. cui simile habetur, Heb. 13.6, & bis ità occurrit, 1 Jo. 2.27. Mitto reliqua. Locuples igitur Argumentum est istud ejusdem Divinae 20 Naturae in Christo, ex ea ratione qui jusserit, [...] quanquam non negârim, Apostolos ipsos hanc Illationem, (ut & alia à Domino dicta plurima, tum cùm dicerentur;) non nisi seriùs intellexisse. Quâ autem fronte nunc (praeterquam Catechisticâ hâc) affirmari potuit, Tantum abesse, ut ex hoc loco probetur, Christum Naturâ esse Deum, ut potiùs longè diversum effici, perspicuum sit, Cat. Rac. p. 119. Tu verò intellige, Lector, perspicillis Barjesuiticis utendum si sit, transversa tuentibus, atque ad 30 omnia distorquenda fabrè factis. Nauci igitur facias rationem, quam in ruentis Caussae subsidium, ex ipsis hiis verbis elicere ille se sperat, Articulus enim (ait) in Graeco additus [...], indicio est, agi de Deo illo uno (Quod certè est verissimum:) inter quem & se Christus discrimen apertè ponit, C.R. p. 120. At (que) hoc est falsissimum. Myopasmus certè hic ille est, non tam Hominis quidem, [Page 279] quàm totius Factionis! Articulus enim iste, non ad aliquod Personae discrimen, sed ad Naturae ipsius Divinae designationem additus est; Atque in ea Natura, cùm se Unum, Idém (que) (licet non Eundem,) Christus (Humanam Naturam utcun (que) adsumserat sibi,) esse sciret, indè igitur est, quòd ità argumentetur, Quia in ipsum verum Deum (sed in praeterea neminem,) credendum esse novistis; Credite ergò in Me, at (que) sereno animo, Me authore, estote.
4. Praevidit, opinor, hoc infortunium sibi ab Articulo: 10 Dilabitur igitur sine mora ad alium locum, aít (que), Quòd fides non attribuatur nisi Deo ipsi, hoc Christus ipse solvit, C.R. p. 120. Sed nos aienti parùm credimus. Ut confirmare igitur possit, sic pergit, Christus ipse solvit, dum ait, Qui credit in Me, non credit in Me, Sed in Eum, qui misit Me. Locus autem est, Jo. 12.44. Optimè habet! Habemus enim jam confitentem reum. Innuit enim, nullam ibi in Christo intentionem fuisse solvendi illud, Soli Deo Fidem deberi; Sed tamen eo ipsum modo locutum fuisse, ut (Barjesuitâ jam ad hoc intercedente cum suis fidiculis,) eò pertrahi possit, ut 20 videatur illud solvere. Hoc enim intelligendum est, per dum ait: id est, verba ipsius, nihil tale cogitantis quidem, tam incautè tamen (ô piaculum!) ab eo prolata sunt, ut torqueri possint ad talem solutionem. Apage verò scelestam torsionem! Nos enim impurum Calumniatorem [...], & pernegamus, Posse. Probaturiens igitur ille, addit, Unde perspicuum est Christum eam fidem sibi non arrogare, quam ipsi Deo debemus. Cujus tamen contrarium jam verum est; (Ut indè perspicuum sit, quàm nulla unquam fides debeatur hiis Barjesuitis:) 30 Eandem enim esse fidem Christus adserit, quâ in ipsum credetur, & quâ in Patrem, qui ipsum miserat. Observandum enim est Hebraeorum idioma in Christi ea locutione, Apud quos pervulgare erat, quod negari possit videri, simpliciter tamen non negati, sed per Restrictivam particulam, ex usu communi subauditam, eò magìs confirmari. Contradictio certè acerrima, aliter esset; uno eodém (que) spiritu dici, credit in me, &, non credit in me; [Page 280] proh! Quae pugna? Verùm addito (quod in hiis phrasibus, saepe quidem exprimitur, saepe etiam subintelligitur,) Restrictivo (Solùm,) optima jam pax in verbis iis, optima & Lux, Qui credit in me, non solùm in me credit, sed in eum, qui misit me. Annon est, ubi Petrum ità loquentem audimus? Non mentitus es hominibus, sed ipsi Deo, id est, non solùm Hominibus, Act. 5.4 Ità & Paulum, Non est nobis lucta adversus carnem & sanguinem, sed adversus Principatus, id est, non solùm adversus carnem, Eph. 6.12. Ità etiam in V.T. Mosen, Non sunt contra nos murmura 10 vestra, sed contra Deum, id est, non contra nos solùm, Exod. 16.8. Ita deni (que) (nè plura accumulemus,) illud è Propheta, Misericordiam volo, & non Sacrificium, id est, non solùm Sacrificium, Hos. 6.6. Christus ipse cavillantes Pharisaeos, ín (que) illis Barjesuitam monet, eundum ei esse, ut ediscat, quid hoc velit, Mat. 9.13. Neque sic praemonitus tamen abstinere se miser potuit ab hoc cavillo.
5. Ex malo enim animo, atque nil aliud curante, nisi ut veritati tenebras offundere, suósque scitè fallere posset, procedere hoc, luculentè paret ex eo, quòd & sequentia 20 Christi verba, licèt per copulam à Domino hiis conjuncta, conjungere vafer noluit; Qui credit in Me, non credit in Me, sed in Eum, qui misit Me: Et qui Me videt, videt Eum, qui misit Me. Ità se Christi verba habent, Jo. 12.45, nullá (que) est in posteriore hoc membro Negatio. In utro (que) autem membro cùm par processus sit, vel hinc concludimus, non esse aliam credendi in Eum, quàm & videndi Eum, rationem; Qui videt Eum, videt Deum; & qui videt Eum, non videt Eum, id est, non Eum solùm, sed Eum etiam videt, qui misit Eum. Una igitur utriusque Visio est; 30 Una in utrumque Fides est; Credere in Filium, est, Credere in Patrem, & Videre Filium, est, Patrem Videre. Aeternùm igitur admiranda, adorandáque à nobis est infinita Christi Sapientia, Qui (in abundantiorem cautelam adversùs haec secuturarum Haereseῶν Venena) ipse discipulis suis ineffabile hoc mysterium (Trinitatis in Unitate, Unitatísque in Trinitate,) noluit non ore proprio, verbísque disertis [Page 281] subindè aperire, tam tecto tamen loquendi modo id fecit, ut illi Literalem solùm sensum secuti, Principalem & Mysticum, tum cùm Ille locutus est, minùs assecuti fuerint. Ità enim facto opus quoque erat, Nè, si ante Crucem ejus innotuisset, non verum se Hominem solùm, sed & verum Deum fuisse, [...], 1 Cor. 2.8, interturbatáque fuissent Divinae suae Dispensationis consilia. Ad hunc igitur modum jam puer agere coepit, atque cum Parentibus suis 10 sic locutus est, ut quanquam satìs scirent, quid diceret, nescirent tamen, quid dictum illud verè volebat, Luc. 2.50. Cum discipulis verò dum ageret, Bone Deus, quàm multa, quàm grandia, [...], dictáque non dicta fuere, aliquo quidem familiari in sensu rectè percepta, Sed in praecipuo, atque Divinitatem ejus spirante, non intellecta ab iis! Sancto nimirum Spiritui mandanda erat ea Provincia, ut cùm Christus plurima porrò dicenda haberet, quae Discipuli tum non poterant [...], Jo. 16.12. plurima 20 etiam jam saepe dixerat, quae in cor ipsorum, in Sublimi eorundem sensu, nondum ascenderant, Luc. 18.34, Ille doceret eos omnia, ducerétque eos in omnem Veritatem, Jo. 16.13, omniáque ab ipso priùs dicta in memoriam iis revocaret, Jo. 14.26. Ejus igitur influxu demùm, atque irradiatione factum est, ut ea, quae in principio satìs non ceperant, postquam Jesus glorificatus est, optimè tunc meminerint, Jo. 12.16.
6. Jam verò, egregiè prae caeteris faciebant ad hanc Divinorum Dictorum Christi pro tempore [...], 30 Tituli duo, quibus ille nunquam non ferè usus est. Principalissimus quidem erat, [...]. Proximus verò, [...]. Quoad priorem enim horum, Quicquid Christus ipse de Se, de Natura sua Divina, de Unitate sua, De Paritate, Potestate, Aeternitate ipso cum Deo, (prout Deus ipse de Deo Genitore suo erat;) unquam diceret, obumbratum tamen ad tempus est ex eo, Quòd eâdem quoque phrasi [...] [Page 282] passim utebatur erga populum, Deúmque, ut Creatorem eorum, vulgò appellabat, [...]. Quoad alterum verò, [...], in quantum ipse, Homo quà erat, [...], utì legitur, Heb. 3.1. verè dicebatur, ( Missus enim Homo Christus à Deo, hoc est, à Sanctissima Trinitate ipsa; (Opera enim S. Trinitatis ad extrà sunt indivisa:) erat, ad Humani Generis Redemptionem obeundam:) sub ista quoque notione, non se velabat solùm, eáque de Se, quae Humanam suam Naturam solummodo sonabant, 10 iis inculcabat, sed & ea etiam saepe interspergebat, quae solius Dei erant, Parem sibi cum Patre, qui miserat, honorem deberi, Jo. 5.23. Doctrinam suam ex ipso Deo esse, Jo. 7.16. Qui audit Ipsum habere vitam aeternam, atque in judicium non venire, Jo. 5.24. Se vitam aeternam in semetipso habere, vocéque suâ excitaturum esse mortuos, v. 26. Credere in ipsum, & credere in Deum, videre ipsum, & videre Deum, idem esse, Jo. 12.44. Se atque Patrem, unum esse, Jo. 8.16, cum plurimis aliis Hypostaticae suae Unionis Mysteriis passim per Euangelia 20 sparsis. Haec enim omnia, non sine admiratione quidem summa audita, Discipulos tamen suos in praesentiarum latebant, propter diversam intentionem Tituli in iisdem adjuncti, [...]. De praecipuo enim more Gentis suae, atque ex usu communi, & ad omnem inter eos juris effectum, innotuerat jam, invaluerátque, Apostolum cujusque esse Quemque; Quoad rem gerendam, esse Eum ipsum à quo missus est; Atque Mandatarios sine omni exceptione Mandantis Personam gerere, ipsiúsque nomine, Sermone, Authoritate, Dignitate, 30 uti licere. Sub Civilis igitur pariter & Ecclesiasticae istius Expositionis operimento satìs tecta transierunt ei dicta sua omnia, de quibus ipse suos, alio in sensu, omniúmque Divinissimo, subindè praemonitos à se esse volebat; A Sancto Spiritu verò pòst initiandos ad ea, atque Mysteriorum eorum in Adyta inducendos, scientiámque plenam edocendos, Atque istud jam est, quòd [Page 283] in isto Johannis Euangelio, numerare est, ex parte sua, Quem Deus, Patérque [...], atque ex parte Dei, Patrísque [...], plusquam quadragies factam ab eo mentionem.
7. Igitur, quod hiis adsuitur à Catechista, Etenim Fidem, quae in ipso Deo terminatur, & quae eum, ut rerum omnium primum Authorem respicit, hanc Christo non attribui, constat, C. R. p. 120. constat, nil aliud esse, quàm futilem Petitionem Principii. Christo enim, 10 in quantum & ipse Deus est, etiam illam Fidem, (in Deo ipso terminatam, Deúm (que) ut primum Authorem omnium intuitam) attribui jam satìs indicatum est. Verùm cùm Barjesuita expulerit Unionem Naturarum in Christo, argumentari in hiis non aliter ille didicit, quàm ex Antichristi spiritu, 1 Jo. 4.3, solvendo Jesum, summâque jam nobis cum impudentia objicit, quae à nobis hac in parte pro Christo dicuntur, Christum ipsum solvere. Quòd verò superstruit, Etenim eò in Christum Fidem collocamus, quòd nos felices efficiendi Potestatem à Deo 20 acceperit, eique Muneri sit praepositus, C. R. p. 120. nullâ utcunque consequentiâ hoc introductum nunc sit, nulli tamen respuimus. Monemus utcunque de Christo Homine solùm accipi haec oportere; Eúmque etiam, alio planè modo felices nos efficere, & longè aliter Munere isto suo fungi, quàm infelix Barjesuitae animus, Morte nimirum suâ salutem nobis merendo, Deóque pro peccatis nostris plenariè satisfaciendo, ferre potest, C. R. p. 227. Illud denique in quo concludit, Fidem nostram in Christum, per Christum ad ipsum Deum, tanquam 30 ad ultimum finem, dirigi, pronâ fide admittimus, de eodem scilicet Christo Homine; Sed in quantum & ipse, quatenus Deus quoque est, Ultimus ille Finis est. Veruntamen negamus ei, Locum Apostoli, quem ad hoc allegavit, satìs accuratè ab ipso, aut ab Expositoribus aliis, accipi. Nam [...], 1 Pet. 1.21, non est, Ut ipse, omnium pessimè, reddit, Ut fides vestra, & Spes in Deo sit. Quasi jam [Page 284] Christus, alius omnino à Deo esset: Sed si exactè vertere velimus, est, Unde fides vestra, & Spes in Deo sunt: In Christum enim ipsum, ut in Deum illum credimus. Particula autem [...] cum verbo Infinitivo, & Temporis Praesentis, conjuncta, Caussativa non est, Sed tantùm Consecutiva, nunquam igitur ponitur Potentialiter, pro Ut ità sit, Sed Determinativè semper, pro Unde ità est. Adeatur ad hoc Mat. 8.24, & 28, cum Exemplis hoc genus in N. T. quater Denis aliis. Gemina solummodo excipio, quae variare observo, Mat. 15.33, & Luc. 9.55: 10 Verùm Infinitiva illa in Tempore Praesenti non sunt, sed in Aoristo. Vertatur igitur hoc à Nobis, So that your faith and hope are in God.
SECT. XXXI.
1. Gloriam Dei, cùm Christus habeat, Deus est. [...], de duobus dicitur. In Deo, Esse, & Dici unum sunt. 20
2. Barjesuitae nullo alio Argumento defendere sciunt, Christi sui Cultum, quàm quo Idololatrae Cultum Solis, Lunaeque, & Pontificii Imaginum suarum.
3. Christo Nomen Jehovae verè competit. Argumentum à Posse ad Esse, nil valet.
4. Nomen Jehovae non potest sumi de Hierosolymis, aut de Israele.
5. Fraus ex mistione Tralationum, & omissione vocabuli. 30
6. [...] etiam cum [...] in Regimine, Transitivè interdum sumi debet, saepe etiam Acquisitivé.
7. Vocabit, subaudito [...], quod Collectivum est, ponitur, pro Vocabunt, at (que) indè (ex Activa in Passivam) pro Vocabitur.
8. Christus quàm verè Jehova fit! Barjesuitae quàm rectè sic nuncupati!
[Page 285]CHristo Divinam Gloriam suam à Deo communicari, nè ipsi Barjesuitae quidem, (Qui Quid non audent?) ausi sunt inficias ire. Orthodoxi igitur vel hinc adversùs illos concludunt, Ergò Christus Dei, non Factitius solùm, &, Barjesuiticus, id est, ad aliquam Temporis, Modíque mensuram, sed absolutè, atque ex ipsa Natura sua, Deus est. Hoc enim dicentes innituntur diffinitivae illi sententiae, quam Deus ipse tam peremtoriè 10 tulit, Ego Jehovah. Hoc est Nomen meum. Et gloriam meam Alteri non dabo, Et laudem meam Sculptilibus, Esai. 42.8. Hinc enim optimè inferunt, Filium, cui Gloria illa, Noménque Jehovae ab ipso Jehova data sunt, Alterum à Deo, esse, dicíve non posse, sed (ut Ipse diffinivit,) Ipsum, Patrémque Unum esse, Joan. 10.30, id est, Deitatem Personae utriusque unam esse, Majestatem coaeternam, coaequalem Gloriam. Ipsum autem vocabulum, [...], Quod ibi in Propheta significat Alterum, cùm ab Adverbio [...], quod est 20 Pòst, ductum sit, (Gutturale autem illud Majores Nostri sic expresserunt, ut indè dixerint, After,) insanam Haereticorum horum Distinctionem contundit, quâ Divinum Honorem non nisi certo quodam tempore Christo datum profitentur, sed non ab aeterno habitum, Neque igitur Divinam Naturam eum habere. Neque malè quidem hoc infertur, C. R. p. 122: Nam non haberet certè, si ab aeterno non haberet. Quae autem est haec (sed Barjesuitarum familiaris, & sua, est;) perversitas, Qui nè sibi, (jam professis, Gloriam 30 Divinam communicatam esse Christo,) contradicere videantur, Deum ipsum contradicentem sibi propinant nobis? Non Dabo [...], ait Deus, Non ergò, tardè venienti, Non cuiquam, Qui pòst est: Illi contrà, Dedisse Deum Christo, aiunt, sed diu Pòst, post infinita secula, sic ut Deus ab aeterno non sit, sed tantùm in tempore. Utri igitur jam credetur, videant omnes non insani, Deo ipsi, an Racoviano [Page 286] Magistro. Par autem Ratio quoque est in vocabulo, quo Senes hoc expresserunt, [...] Notissima enim est Grammaticorum notatio ea, [...] Contradistinguit igitur seipsum Deus ab universo mundo; Jámque ex Una Parte stat ipsa Divina Essentia, de qua propriè dicitur ab eo, Ego Jehova: Hoc est Nomen meum: ex altera verò statuitur, quicquid in Orbe est, quod hoc Nomen, hoc Numen, id est, hanc Naturam non habet. (In Deo enim Nomen 10 Ejus, & Natura Ejus, Idem sunt: eáque propter Quaestioni, Quod est Nomen Ejus? Ipse reponi jubet, Sum, Qui sum, Exod. 3.14) Parti autem huic, Quae Altera à Deo est, Gloriam meam non dabo, ait Deus, Nè toti quidem, nedum alicui ejusdem Particulae. Filius ergò, cui Gloria ista datur à Deo, ex parte ea Priore est, Ille non est Alter, sed Ipse Jehova, Noménque istud, & Naturam Ejus habet; Habet enim indè & Gloriam Ejus.
2. Hiis igitur angustiis ut se eripiat Catechista, ad 20 sequentium verborum salices fugit miser, Et laudem meam Sculptilibus: respondétque, Ex illis satìs apparere, quid sibi velit haec Particula, Alteri, Cat. Rac. p. 122. Nos verò jam antè alicubi monstravimus, quàm tenue perfugium (è puerili enim Paralogismo stat,) ista responsio ferat, Repeti enim [...] oportere negationem eam Dei, Non Dabo, verbáque exponi, Et non dabo laudem meam Sculptilibus; Ex ista autem repetitione, (Quam necessariam facit, ad ipsam Syntaxin verborum, omissio Negationis;) apparebit, 30 Alteram jam hanc ex Deo Sententiam esse, Copulámque istam [...], (Quod utrique quidem linguae, Hebraeae, Graecaeque commune est:) Illativam ibi reverâ esse, atque per Argumentum à Majore ductum, valere Ergò, Gloriam meam cuiquam, Quod pòst est, Neque eandem mecum à principio Naturam habet, Non dabo; Et (id est, Ergò) multò minùs [Page 287] Dabo laudem meam Sculptilibus, Quae Naturâ, & Dignitate, & Loco, & Tempore sunt omnium postremissima. Sed jam priùs disputata non placet repetere. Putidam igitur istam Distinctionem, quam Catechista ex fraude sua jam fabrefecit sibi, in apologiam pro Christo, quem sibi nudiustertius ipsi fabrefecerunt, (Scilicet, Alterum à Deo aliquem esse, vel Qui ex Deo pendeat tamen, eíque subordinatus sit, ità ut ipsius gloria in Deum redundaret; Vel 10 Qui talem communionem cum Deo non habeat, neque Gloria ejusdem in Deum referatur, Cat. Rac. p. 123. Huic autem Alteri, Deum non esse daturum Gloriam suam, sed daturum Alteri priori,) jam satìs antè risimus, Atque Jesuitis commendavimus, ut indè Sibi Imaginum suarum Religionem statuminent; Neque excludemus tamen nunc & Idololatras Ethnicos, Ut illi magnificum Catechistam hunc, (Omnium malorum Ducem,) ad Solis, Lunaeque cultum, & totius Exercitûs Coeli venerationem, ( Pendent 20 enim haec omnia ex Deo, atque Ei subordinata sunt, gloriámque suam omnem Deo acceptam ferunt, Psal. 19.1.) Authorem sibi habeant.
3. Quid sibimet interea, hac ipsa in quaestione, responderi velit, ipse nunc videat. Christo enim suo, ante semiseculum solùm ab ipsis fabrefacto, (Sub illius igitur improperii ferula, quam Moses olim Diis Ethnicorum impegit, [...], Deut. 32.17.) etiamsi Gloria Divina tribuatur, nihil tamen Dei Patris 30 gloriae decedere, nunc ait, Cat. Rac. p. 123. Q [...]i tamen in stolida Declamatione, quam praemisit adversus Orthodoxos, ait, Perquam pernitiosam esse istam opinionem, quae Gloriam unius Dei, qui tantùm Pater Christi est, obscurat, dum Gloriam eam ad Alium, qui Pater non sit, transferat, Cat. Rac. p. 42. Nisi enim ista, non solùm gratìs declamitata ab eo, sed & genuino quoque sensu omni carentia sint, Barjesuitas [Page 288] ipsos oppidò arietant, Christo suo, (qui certè, tam sero vespere factus ab iis Deus, Pater ille non est,) gloriam Patris jam tribuentes; Orthodoxos autem non laedunt, Qui eandem Christo Domino cum Deo Patre, Quia ipse Deus Filius ab aeterno est, Patríque per omnia aequalis, gloriam adserunt. Quod verò modò monitum est, Christum reverâ Alterum à Deo non esse, sed verum ipsum Jehovam, hoc cùm Caussae suae fatale fore praesentiret, est ubi è caeteris SScripturae Locis in V. T. Nomen Jehovae tribuentibus 10 Christo, unum seligit sibi, pro arte sua Catechistica, quem à se facillimè omnium vel expugnari, vel saltem perverti, illudíque posse sperabat, adserítque, Ex eo confici non posse necessariò, Nomen Jehovae Christo attribui, Cat. Rac. p. 61. Necessarium igitur fecit, ut & Nos Locum illum nunc adeamus, Qui sic se habet, Suscitabo Davidi Germen Justum, & Regnabit Rex, & intelligenter aget, & faciet judicium, & justitiam in terra. In diebus illis servabitur Judah, & Israel habitabit cum fiducia. Et istud nomen Ejus, 20 quod vocabunt Eum, JEHOVAH JUSTITIA NOSTRA, Jer. 25.6.
4. De Messia igitur an ista omnia dicantur, ecquis est, Qui ambigat, praeter Barjesuitam? Ille quidem, Necessitate miserum ad turpia cogente, quoad postrema ea verba de Nomine Jehovae, nititur in adversum, amentiaeque suae, nè desperare prorsùs videatur, praetendit egregium cavillum. Ait enim, Necessariò non probari haec de Christo dici, Quia possunt ad Alium referri. Sed Quid audimus, 30 Possunt? An ad aliquem Alium referantur à Propheta, id dicendum est. Veruntamen dabimus misello jam & hanc, (cui Ille toties plurimum debet,) Sequelam, (Quae reipsâ tamen nulla est,) à Posse ad Esse. Pernegamus enim nos, Posse haec ad Alium, Praeter Christum, referri, quòd Nomen Ejus, quo vocabunt Eum, sit, JEHOVA [Page 289] JUSTITIA NOSTRA. Audiamus igitur, quî probet, Posse. E Loco enim simili perspicitur, ait, apud eundem Prophetam, Cat. Rac. p. 61. Locum igitur & illum nunc adscribamus oportet, Quem Latinus quidem Vulgaris ità legit, ut nihil à priore Loco differat, excepto, quòd pro Israele habeat Jerusalem. Verùm ex Hebraeo sic se habet, Germinare faciam Davidi Germen Justitiae, & faciet Judicium & Justitiam in terra. In diebus ejus servabitur Judah, & Jerusalem habitabit cum fiducia; 10 Et Iste, Qui vocabit Eam, Justitia Nostra, Jer. 33.16. Observate igitur nunc Veteratorem istum, quàm graphicè vulpinetur. Nam neutram ille Lectionem, neque Textûs Hebraici, neque Latini V. ex integro sequitur, sed ex utroque consuit sibi, quod ad cavillum suum consarcinandum maximè faciet. Quanquam ergò in Hebraeo sit, quod fallaciae ipsius ex diametro adversatur, Et Iste, Qui vocabit, dissimulatâ tamen hâc clade, ille Latinum Hebraeo jam praefert, ejúsque exemplo, legit, Et istud, cúmque eo supplet, 20 Nomen, quo vocabunt, quod ab Hebraeis abest. Veruntamen, quoniam in Latino est, Nomen, quo vocabunt Eum, jam ille Lectione eâ desertâ, exclamat, in Hebraeo expressè legi, vocabunt eam, Cat. Rac. pag. 61. ideóque cùm necesse prorsùs sit istud referri ad Jerusalem, videtur igitur ei, (Sed nemini tamen, praeterquam ei, tam malum oculum habenti,) prorsùs verisimile, Ut verba ea, Vocabunt Eum, in priore Loco Jeremiae, etiam ad Israelem, cujus Loco Jerusalem posteriùs jam positam esse hallucinatur, referantur. Ei igitur jam per istas 30 strophas, Israel erit, & non Messias, Qui Jehova ibi dicitur.
5. Scopus igitur tam obliqui Animalis iste est: Ut incommunicabile Nomen hoc, Jehova, cum adsumento etiam eo, Divinae solùm Naturae proprio, Justitia nostra, potiùs quàm Messiae nunc attribuetur, (Ex quo Christum, prout non potest miser non praesagire sibi, in Divinae Naturae conditionem elevandi Argumentum invictum sequetur,) [Page 290] cedat jam licebit, per insignes istos Theologastros, Israeli, vel Jerusalem, Cuivis omnium, dummodo non Messiae. Nôrunt nimirum, actum de iis esse ex parte Euangelii, magísque in proclivi sibi futurum, cùm Dies Domini venerit, per Jerusalem justificari Se, quàm per Messiam, pérque Israelem, quàm per Christum, Salutem consequi. Istud igitur est, quòd veriti non sint, & Jeremiam nunc obtorto collo trahere, fidiculísque suis tam immaniter torquere, ut in eorum gratiam ipse (Siquid ipsis videatur, audient homines) 10 pronunciet, quòd Jerusalem, & Israel appellabuntur, Jehova Justitia Nostra. Sic enim argutantur, Videmus Jeremiam ità expressè dicere, in, Vocabunt eam, Jehova Justitia Nostra; ex simili igitur ratione, ità & priùs quoque de Israele praesumi poterit voluisse eum, in, vocabunt eum Jehova Justitia Nostra. Atque haec Fraudium ipsius Summitas est; Sed ad quam perregendam, nè foedè perpluat, & aliis offuciis opus ei est. Vafer igitur dimicat sub Latini V. clypeo, & quod Nos modò monstravimus in Textu eo non esse, 20 supplere tamen ille se ait, ex priore Loco Prophetae, & pro, Iste, Qui vocabit eam, legi jubet, istud Nomen, quo vocabunt eam. Ista praeludialis ejus techna est: Sed nec ista sufficit ei. Altera igitur est, etiam in hac ipsa parte quoque, quae tam astutè suppletur ab eo. Nam cùm & Latinus V. in priore loco Prophetae ità claudicaverit, ut ab ipso Barjesuita ibi correctus fuerit, Latinus enim Locum eum legit, Hoc est Nomen, quo vocabunt eum, sed propter Pronomen affixum in voce [...], Barjesuita ipse, (rectéque hoc,) 30 legit, Hoc est Nomen ejus, quo vocabunt eum; Suboluit tamen vulpeculae, si & cum correctione ea sua Locum hunc posteriorem ità suppleret, ut legeret, Nomen ejus, quo vocabunt eam; fallaciam suam, ex isto Foeminino Affixo [...], sibi accersitam, eodem spiritu difflaret, prorsúsque sibi inutilem ipsam redderet è duplici ratione, Primâ, quòd copularet Masculinum illud [Page 291] Affixum in [...], cum altero eo Foeminino in [...]; Secundâ, quòd & aliam Personam, Messiam scilicet, disertè assignaret, Cujus illud Nomen propriè esset; Cavet igitur sibi ab hoc infortunio, atque omisso Pronomine Ejus, quod ipse antè tam cautè suppleverat, jam legit, supplét (que) sic, & hoc Nomen, quo vocabunt eam. Haec est illa Altera.
6. Praesumit autem jam, (Atque alia haec techna est, & facilè palmaria;) istud [...] accipi non 10 debere à Nobis nisi ad Modum prorsùs Transitivum, pro, Vocabunt eam, utcunque prae oculis suis jam habeat, in priore Loco Prophetae, unde jam suppleri vult, [...] istud non appositum esse, neque [...] scriptum fuisse, sed tantùm [...], pro, Vocabunt eum. Quid igitur Nos ad haec? Ex ipsa hac variatione, quâ Prophetam, eadem denuò de re locutum, utì videmus, variandum & nobis esse in ipsius Expositione, (cùm & Regulariter quoque possimus,) non immeritò concludimus. Quanquam igitur nulli negemus, 20 Verbum hoc [...], etiam cum [...] sequatur, Nomini in Regimine praefixum, Transitivè saepe usurpari, (Exempli gratiâ, Juvenum illud, [...], Jud. 14.15, est, Vocastis nos? atque illud Davidis, [...], 1 Reg. 1.28, est, Vocate ad me Bathshebam, & ibidem, ver. 32. [...], est, Vocate ad me Sadochum: Similiter & Pro. 9.15, & Amos. 5.8, aliísque in Locis videre est.) Quia tamen [...], quod in priore loco Prophetae aberat, nunc additur ab eo, Acquisitivè nunc hoc accipiendum esse adserimus, ut in 30 exemplis hiis è 1 Reg. 1, & in plurimis aliis vulgò accipitur, phrasínque hanc jam exponendam esse, Iste est, quem vocabunt ad eam, (id est, ei,) Jehova Justitia nostra. Quàm facilè igitur jam confecta tota haec res est, fraúsque omnis sic detecta, ut plura addere opus non sit.
7. Quod ad ipsum tamen Verbum hoc [...] utroque in Loco à Jeremia usurpatum, attinet, abs Re [Page 292] praesenti non erit, breviter admonere, Esse reverâ Vocabit, in Tertia Persona Singulari, propter quod à Senibus rectè redditur, [...]. Saepe enim Verba usurpantur in Tertia Persona Indefinitè, & quasi Impersonaliter, sine Nominativo Casu expresso: Cujus Rei exempla sunt, Gen. 16.14. Amos. 4.2. Mica. 2.4. & Hab. 3.17; Nè plura jam colligam. In hiis verò, ex idiomate S tae Linguae, subintellig [...]tur Collectivum [...], Quisque, id est, Omnes; Atque indè à Latino V. aliísque redditur hoc, Vocabunt. Cùm verò ex altero 10 ejusdem Linguae idiomate sit, Tertiam istam Pluralem Activam loco Tertiae P [...]ssivae saepe sumi, (Ut, Dent, pro Detur, Nehem. 2.7, & Numerârunt, pro Numerabatur, Job. 7.3, & Annuncient, pro Annuncietur, Esai. 44.7, eodémque exemplo & [...], Luc. 12.20, nil aliud est, quàm [...] neque pluribus nunc è V. N [...]que T. immoror.) Indè jam est, quòd Nostri utroque in Loco hoc Passivè enunciârint; Et in Priore quidem non malè, His Name, whereby He sh [...]ll be called: in posteriore verò, nimis 20 oscitanter, The Name, wherewith She shall be called: cùm verti hoc oportuerit, vel juxta Verba ipsa Hebraici Textûs, This is He, that shall call unto her, vel juxta idioma Hebraicum cum fideli supplemento, (Sed quia mutatio in Vocem Passivam minùs hiis convenit,) esto, His Name, which Men shall call for her, id est, Over her, in gratiam Urbis scilicet; Ità enim [...], Num. 11.29, est Meâ Caussâ, & Psal. 118.6, est, Propter Me, id est, in bonum, & praesidium meum,
8. Gerrae igitur jam germanae sunt, nec nisi brevibus 30 Giaris dignae, quas Impostor hic pòst obtrudit, quò sceleratae sententiae suae impetiginem mollire possit, atque Scabritiem imminuere. Simulat enim, inclinare animum suum, ut concedat, (Si obnixè rogetur, putà; Atque ut Christum aliquà beet, nè animum despondeat scilicet!) Nomen Jehovae posse ad Christum referri, Cat. Rac. p. 62. Audin', Bone Jesu? [Page 293] Posse, atque Referri. Hâc igitur sorte contento abire Tibi si libeat, i; licet; Catechista hanc gratiam facit. Et tamen, (ut ejus est mos,) mox titubat, creperámque istam nimis, & reipsâ nullam, praestat. Subjungit enim, Ex altero tamen Testimonio apparet, asseri non posse, Jehovam simpliciter Christum vocari, Neque ex eo Nomine sequi, Christum reipsâ esse Jehovam, C.R. p. 62. Verùm ista sunt solùm impu [...]i stomachi, orísque malesani [...]! Ex utroque enim Loco Prophetae (à vi, dolóque Barjesuitarum 10 jam satìs per nos liberati,) paret, Christum, Solum Omnium, Sempérque, Propriè igitur, atque Simpliciter, ídque ab ipso Jehova Patre, vocari Jehovam, & prout ipsa Natura Jehovae fert, (In qua Esse & Dici, Unum, Idémque sunt,) reipsâ esse Eum, tum in Se, tum erga Nos, id quod vocatur; Jehovam, In Se; Erga Nos, Justitiam Nostram. Quocirca cùm obscoena haec progenies Socinina suffuratum iérint Christo Domino Naturam suam, Noménque Divinum, ídque ex ipsis Verbi Divini torturis, & idiomatum S tae Linguae Perversionibus, (pro nihilo 20 habentes, quod à Psalmista admonitum est, Magnificâsse Deum super omnia Nomen suum, & Verbum suum, Psal. 128.2.) eò perduxerint, ut SacroSanctissimam ipsam Nomenclaturam Jehovae, neque Angelorum cuiquam concessam, neque Hominum, (Qui tamen ex aliis Dei Appellationibus, El, atque Jah, in Appellationibus suis, in Gabriel, Uriel, Daniel, Esaiah, Jeremiah, at (que) (ex utra (que)) in Eliah, participes, Deo non improbante, facti sunt;) vel ipsi popello Israelitico, modò ea Messiae [...] decedat, inscribi nunc sategerint, Vestrum jam judicium 30 erit, Bonae, Priscaeque Fidei Theologi, Annon hoc Genitoris sui (ex Apostolico eo apparatu, Act. 13.10, insigniter phalerati,) praecipuo suo modo hii homines habeant; Et an injuriam aliquam à Nobis, (Ligonem ligonem vocare amantibus,) aut contumeliam patiantur, Quòd Honoris, quem merentur, caussâ, indè ex quo effigiem eorum omnium in Catechismi sui Symbolo intueri datum est, Pontificiis nostris Heroibus unâ jam Syllabâ [Page 294] auctiores exeant, atque ex Eo Parente suo Barjesuitae nobis audiant, Ejus plenitudinis, quam Paulus ibi celebrat, Haeredes ex Asse, ád (que) Viarum Domini, (Rectarū illarum, & Sanctarum, Quae in nomine, Verbóque ejus delineantur,) execrandam [...], tam incomparabiles Artifices.
SECT. XXXII.
1. Articulus Praepositivus sensum habet vel Universalem, 10 vel Eminentem, vel Demonstrativum. [...] & [...] usurpari pro Aequipollentibus. [...] de Corpore.
2. Ecqua Salus sine Fide in Christum? Barjesuita subdolè dividit Tempora, in Ante Patefactionem Christi, & Post. Christi [...].
3. Catechista, cùm ipse Agonotheta sit, facilè fallere scit.
4. An Patres ante Christum non crediderint in Christum.
5. Dolus malus Catechistae est, omittere quae cōtra ipsum sunt.
6. A Posse ad Esse, non sequitur, sed à Non Posse ad Non Esse, optimé. [...]. Articulus sensum 20 dividit.
7. [...] pro Genere Humano. [...]. Laus Macedonum. [...] pro In principio.
8. [...], quid. Appellationes Christi variae, antequam veniret. [...] De Duobus. Fides in Messiam ab Orbe condito.
9. Justificatio omnis, Salús (que) pendet à mera gratia Dei. Fides in Christum est Fides in Deum.
10. Foedera varia è Mose habemus. Foedus cum Abrahamo erat foedus fidei. Fides in Eum, Qui venturus, vel Qui 30 tum venerat.
11. Quae sit Aera Patefactiones Christi. Quae & Fides Latronis, Lazari, Baptistae, Zachariae, Elisabethae, Annae, Symeonis.
NIhil abs Rei veritate abire eos censeo, Qui Articulum in illis verbis Petri, [...] [Page 295] [...], Act. 4.12, vel Universaliter, pro Salute quavis, & Quocun (que) in genere, vel Eminenter, pro Salute Summa, Aeternâque, sumendum opinantur, Cùm tamen dubitandum nihil sit, Articulum hunc, isto in Loco, atque ex mente Petri, Relativam imprimis, atque Demonstrativam Vim sortiri, additúm (que) esse, Ut Suppositioni, quam praemiserat, [...], ver. 9, directè respondeat, ab Eo fuisse. Hoc igitur est, quod Apostolus vult, [...], id est, ista Salus, qua de nunc quaestio est, 10 & quâ frui Claudum istum videtis, consistit [...], id est, à Persona alia nulla concessa ei est, & ex alia nulla Virtute processit, quàm ut nunc à me expositum est, scilicet, In Nomine Jesu Christi Nazareni illius (Nam idem est & heic Articuli in [...] momentum;) Quem Vos crucifixistis, Deúsque suscitavit è mortuis, ver. 10. Verti igitur à Nobis oportet, And not in any other is this Preservation. Euangelistis autem [...] esse saepe pro [...] discimus è Matth. 9.21, & Mar. 6.56; versâque vice, [...] esse pro [...], è Matth. 20 13.15, & Luc. 4.18; Sed & ipsa [...] de Temporalibus, atque Corporeis conditionibus usurpatur alibi à Luca, Act. 7.25, & 27.34. Quòd verò Interpretes, Latinus V. Nostríque, & Expositores (quantum memini) omnes ità exponant hunc Locum, ut in sensum illum Eminentiae praecipuè propendere se demonstrent, optimâ ratione factum ab iis est, propter subjunctam ibi à Petro adfirmationis suae Rationem. Sequitur enim, [...], atque ex utro (que) eo Vocabulo, è Copulativo [...], quod nunc [...] apponitur, paríque cum antedictis 30 firmitate gavisum, etiam & antedictis illis Virtutem suam impertit; Quantò magìs verò ex ipso Caussali [...] evincitur, Haec in Universo genere interpretanda esse? Humano enim Generi nihil Salutare (Salutem quamcunque dicere velimus,) contingere posse, Quod ex Nomine isto Jesû Christi non profluat.
2. Genuinus igitur cùm iste, & Nativus Loci sensus sit, at (que) in Se irrefragabilis, Polonus ille Sophista [...], Quia [Page 296] in adversum, haut ausus sit [...] ferri, (Quantumcunque ipsius intersit non ferre, Christum Salutis universae Mundo Fontem esse;) ad consuetas strophas Se recipit, tectéque tandem servare se sperat, & per dolum Caput suum liberare, à tam crasso infortunio. Quid igitur facit? Quae Catechisticae suae imposturae non ultima Laus est, Sponte (si placet) suâ largitur aliquid, Ut vel indè, inficiandi, quod maximè negatum vult, licentiam sibi praestruat. Istam igitur Quaestionem ipse sibi magnificè proponit, Ergò sine fide in Christum nemo justificabitur? 10 Cat. Rac. p. 271. respondétque Pugilicè, atque ut Bonae Fidei nemo magìs ingenuè, Nemo prorsús. Quid potuit ergò fortiùs, candidiúsve dici? Verùm jam, ut Barjesû filium agnoscere possitis, Qui aliud velit, aliud dicat, alterâque manu Panem, alterâ Lapidem ostentet, haut citiùs Duo ea verbula, Veritatis tantum spirantia, protulerat, quàm corrigit, comprimítque Se, Ut hâc demùm fraude, quod negare antè non poterat, Scelesto suo Glossemate corrumpat, subruátque. Adnectit igitur, Verum id De eo tempore intelligendum est, quo Christus patefactus 20 est, Nam quod attinet ad Tempus, quod Christi patefactionem antecessit, De eo affirmari id non potest, Cat. Rac. pag. 271. Id? Quid? Opus est, ut eloquatur, Servari scilicet Homines per fidem in Christum: & ut Tempus quoque Patefactionis Christi quodnam velit, explicet: Satìs enim ambigua, atque in Sacris Literis peregrina est ista Vox Patefactionis Christi; Dicat igitur, Quid sit? An Manifestationem Domini in Carne vult? Vereor, ut tam rectè sentiat. Non placet utcunque ei ista Locutio; Magno enim malo suo jampridem 30 sensit, Divinam Christi Naturam nimiùm supponi, probaríque ex hoc [...], 1 Tim. 3.16. Patefactum tamen esse nusquam in SScripturis de Christo occurrit, nisi Rom. 16.26, Ubi Latino V. visum est, [...], reddere, nunc Patefactum est. Sed nè longiùs moremur. Ille Patefactionis Tempus per hunc dolum dicit, ut Christo, quod Ei ex Natura Divinum [Page 297] est, ubi velit, detrahat, neque eum non Novitium esse, aut in aliquo numero inter homines haberi, sinat, ante Resurrectionem Ejus. Has bellus hic Barjesuita metas Servatori nostro, haec tempora ponere intelligendus est, Summáque jam detestandi Dogmatis est ei, Donec Euangelium Christi per Apostolos promulgatum est, Neminem in Christum credidisse, nedum ex ea fide quenquam Justificationem atque Salutem consecutum fuisse.
10 3. Sciebat autem ex isto Dogmate, non posse se non in necessariam quidem, sed tritissimam sibi arenam, Pugnandi cum SScripturis, descendere. Hac igitur in parte Ut se nunc paret, non vulgaris astutiae (Dolus enim, an Virtus, Quis in hoste requiret?) notâ dignum est. Nam cùm ipse sese inter suos, jam indè à principio non Athletam solùm, sed Agonothetam (Catechistam enim, & Dictatorculum) constituerit, putà Qui pro suo solius arbitrio non Praesidem solùm agat, Judicémque aut Moderatorem, sed & Certationis totius Instructorem, 20 & Designatorem, Qui Leges igitur omnes, Modósque ut velit ipse, Muneribus hiisce ponat, Exclusis jam infinitis è SScriptura Argumentis, (Quae in procinctu stare videbat, ipsíque ineluctabile exitium minitari;) Unico tantùm Loco in adversum instruit Interrogatorem suum. Satin' igitur sibi sapere videtur Veterator? Satin' domi suae plaudere, forìs utcunque sibiletur? Quem enim illum unicum? Quem ipse probé perspiciebat, nullum reverà esse; Posse igitur se & salvâ Re certare, & telum tam retusum, cum summa sua gloriola, 30 ubi volebat, repellere. Sic igitur in praelium ruit; Veruntamen Locus ille, Act. 15.11, repugnare videtur huic Sententiae, ubi ait Apostolus, Nos per gratiam Jesu Christi servatum iri, Quemadmodum & illi Patres, C. R. pag. 272. Atque in hoc Certamine jam mirum quantum digladietur! Ohe! Quàm terribiliter aerem undique verberat! Vel geminam ei Pagellam implet haec [...], Quae nè umbram tamen aliquam habere potuisset, [Page 298] nisi ipse (More suo, si dixero, satìs non est; sed) indole suâ, (No [...]istis enim Hominem, atque Parentem ejus,) Textum ipsum, quem contra se producit, violarat priùs, foedéque corruperat.
4. Quaeritis verò, Quo modo? Imò, Non Uno modo. Nam & dicto Apostoli Principale vocabulum surripuit; & Litis dein totius Principale Vocabulum subornavit sibi. Apostolus enim dixit, Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus servari, quemadmodum & Illi. Jam iste, licèt de fide in Christum Quaestio ei primùm 10 instituta sit, Verbum tamen [...] clanculum subducit, aítque, Apostolum dicere, Nos per gratiam Christi servatum iri. Verùm, inquies, haec Duo [...] sunt, Quódnam ergò hoc furtum erit? At non sunt, Ut mox parebit. Pergit enim Falsarius, & Quia [...] in Prima ea Quaestione est, An Patres ante Christum in Christum crediderint, De hoc igitur ut agere videatur, Quanquam Apostolus dicto suo nil aliud subjunxerit, quàm, Quemadmodum & illi, iste porrò obtrudit, quod ab Apostoli mente longissimè abest, Quemadmodum 20 & illi Patres. O factum Barjesuiticé! Habuerit verò jam, necne, ex Orthodoxorum Partibus aliquem, (minùs cautum tamen, solidúmve, Linguaeque Graecae minùs callentem,) ex hoc Loco ità argumentantem, Seclusus jamdiu à Libris, haut scio quidem, neque certè credo, Quia ipse nemini eorum (quod pro more tamen suo alibi facit,) hoc nunc imputat. Sed id nunc non quaeritur; Neque quicquam obstabit, quin in ipsum solum haec faba tota cudatur. Nam si ipse Principale illud Verbum [...] non surripuisset è Textu, vel 30 indè facillimè diremta fuisset haec Lis; [...], ait Petrus. Manifesta autem Ellipsis est, Suppleatur igitur, [...]. Quo quid simplicius, aut naturae ipsi convenientius excogitari potest? Petríque Argumentationem hanc esse, abunde probare me memini in Superioribus, Quomodo nos credimus salvari per Christum, [Page 299] & illi ad eundem modum credunt. Adeóque Pax jam alta est nobis. Neque enim Petrum quicquam de Patribus suis è Gente Hebraica, (Quorum obiter utcunque mentionem fecerat,) sed de Filiis solùm suis è reliquis Gentibus, ejusdem secum Fidei in Christum jam participibus, ibi loci statuere, manifestum est. In aerem igitur abit haec omnis Barjesuitae Ventilatio, Armis Lusoriis jam agere satìs contenti, sed abstinere se interea, (nè luat, ruátque,) à Decretoriis.
10 5. Nimis puerile igitur Sophisma est, concludere, Neminem ante Christum in Christum credidisse, Quia ex isto Loco (ea de re nullaten us instituto,) nihil in contrarium probari potest. Abundant interea SScripturae argumentis in Orthodoxae sententiae probationem; sed Barjesuita noster solerter ratus, suâ interesse, si salvus esse velit, alia Loca omnia nec videre, negligeréque, Ità se callidè fert, acsi nusquam quicquam contra ipsum corradi possit, praeterquam ex alio quodam Textu, Quem tamen (pro summa sua astutia,) 20 Objectori suo contra se subministrare noluit. Quidni? Ut, vel ea ex praeteritione, haberetur Locus à Socinulis suis pro non digno, Qui in oppositum prematur, Sed ipse tantùm in transitu suo eum (Nè non ad omnia Stratioticè descendere videretur,) talitro levi sic mactat, De eo enim tempore quo Christus patefactus est, illa Petri verba accipienda sunt, Act. 4.12, Non esse Nomen sub Coelo datum hominibus, per quod servari oportet, nisi nomen hoc Jesus, Cat. Rac. pag. 271. Actum igitur jam est; Periit & iste Locus vel unico spiritu 30 Exterminatoris Czarkoviani! Verùm enimverò Quis non deamabit ob haec consilia graphicum Nebulonem? De Loco illo priùs citato, Qui nihil ad hanc rem est, magno cum strepitu interrogari se vult, ínque eo refutando duas Pagellas totas fortiter insumit; Locum vero hunc, Qui disertè hanc rem agit, támque perditè ipsi adversarius est, ut tota Cohors Barjesuitica ei refutando non fit, pro nihilo habet, tantúmque non [Page 300] praeterit, Veruntamen pro infinito, tum animi sui candore, tum ingenii excessu, tanti utcunque non sit, ut objici mereatur, intactum tamen non relinquit, sed verbo uno, alteróque, [...], quod in tam levi argumento satìs supérque est, conculcat statim, proterítque. O Crudele Fatum!
6. Verùm hoc crudelius tamen, quòd non sic abire nobis poterit Magnus Ardelio. Technis enim ejus in culo habitis, Nos Loci istius, (Longè quidem Divinioris, quàm cui possit ars aliqua Barjesuitica nocere;) 10 verba ipsa primò proferimus, [...], Act. 4.12. Jam ad haec, Quid? De Tempore post Christum patefactum accipienda sunt, ait Moscorovius. Nos contrà, De Solo tempore post Christi Adventum in Carne, (De Solo autem nisi ipse dicat, jam herbam porrigit,) accipienda non sunt. Utri credetur? Qui adfirmavit, inquimus, ipse jam probet. Probet autem? Ergóne Adfirmanti Catechistae tanto non credimus? Probat igitur non leviter; Negat 20 enim, De Tempore Priore id affirmari posse, Cat. Rac. pag. 271. Etiámne & Neganti jam non credemus? Certé. Qui nunquam non summo cum fastidio repellimus familiares ejus Inconsequentias, Sic esse, Quia potest sic esse; agnoscimus jam hoc optimè sequi in Negativo, Non potest esse; Ergò non est. Sed novimus, Qui Vir sit: Poscimus ergò nunc, ut probet nobis, Non posse sic esse. Quoniam verò haeret ei haec aqua, agatur igitur, quod jus & fas est, & Nos jam audiat. Probamus enim nos, ea verba Petri, à solo 30 post Adventum Christi Tempore designando tam longe abesse, ut necessarium sit De Tempore Priore accipi. Probamus autem (Quae vera Critica est,) ex ipsis verbis. Licèt enim ille, (Latino V. ubi in rem suam facit, uti contentus,) sic haec legerit, Non est Nomen aliud sub Coelo datum Hominibus, ità tamen legenda esse prorsùs negamus. Verbum [Page 301] enim Petri neque est [...] in Praesenti, neque in Praeterito [...], neque [...] in Aoristo, sed est Verbum Substantivum Praesens, [...], Cui Participium quidem Praeteritum, [...], pòst adjungitur. Jam ista verò Syntaxis ex ipsa natura Graeci sermonis, ad omne retrò Tempus recurrit, valétque hoc, indè à principio, Nomen istud solùm, & nullo unquam aevo aliud, datum est. Mirè autem augetur à SSpiritu hujus Expositionis necessitas, per additionem Articuli, Neque enim 10 dixit, [...], sed cum interjecto Articulo, [...]. Graecè igitur nihil novit, qui non intelligit, Sensum verborum ex parte dividi jam per hunc Articulum, cúmque interpunctione sua post [...], reddi oportere, Non est Nomen aliud sub Coelo, quod datum, (Supple, unquam fuit,) inter Homines. Ad omne igitur aevum, indè ab Homine creato, ádque Locum omnem, extendi debet, atque à Nobis, habitâ ratione quoque alterius Articuli, sic verti, For there 20 is not another Name under [the Cope of] Heaven, that [ever] was given among men, by which we must be saved.
7. Quid quod & hoc ipsum ex altera ea parte, [...], validissimè quoque firmetur? Nam & sine Praepositione ea, (Et sine ea ipsi quidem legerunt, cùm, Datum Hominibus, reddiderint,) vocabulum tamen [...] in numero Plurali, si Absolutè ponatur, nullámque Locorum, Temporum, aut Personarum limitationem secum ex verbis ipsis ferat in Universo genere accipiendum 30 esse, Totum enim Genus Humanum designare, tam familiare in N. Test. est, ut otio abutentis esset, exempla jam congerere. Sed cùm & [...] ab Apostolo additum sit, [...], dicant, obtestor, Quis usus istius Praepositionis sit, (habent autem exempla ejusdem, Luc 2.14. & 16.15.) nisi ad aevum omne designandum, ex quo Homines fuerunt? Apud Paulum verò singulare Exemplum occurrit, tum Participii [Page 302] hujus Praeteriti, tum Praepositionis quoque adjunctae, in illo Macedonum encomio, [...], non dicit, [...], sed, [...], neque, [...], dicit, sed, [...], 2 Cor. 8.1. Et Quorsum haec? Ut ex utriusque Locutionis momento, eô magìs Corinthiis significaret, Macedonas mirabili planè exemplo, haut citiùs Christo Nomina sua dedisse, quàm & Res; Atque indè ab exordio Fidei suae, quamprimùm Ecclesiae esse coeperant, coepisse & Ecclesiarum 10 in Judaea (praeter omnem Apostoli ipsius spem, aut expectationem,) Adjutores esse, Dedisse enim Se [...], ver. 5, (id est, in ipso principio Conversionis suae,) Deo & Apostolis, Ut quantum ipsi vellent, ab iis sumerent, in subsidium Ecclesiarum. Vertatur igitur à Nobis & iste Locus, But themselves they gave at the first (sive, at once) to the Lord, and to us, at the pleasure of God.
8. Petrus igitur quod nunc dixit, De Nomine quod datum fuerat in hominibus ad Salutem, ab Orbe condito 20 Generi Humano datum intelligit, aítque, Nomen nullum fuisse, hoc est, Nullius Personae Authoritatem, Potestatem, Dignitatem, Facultatem, (Omnia enim haec sub hoc vocabulo [...] in Sacris libris comprehendi solent,) unquam fuisse ad Salutem hominum, praeterquam Hujus Unius, Jesu Christi Nazareni; Quacunque aliâ Appellatione Ipse insignitus, antè innotuerat iis, sive Seminis Mulieris, Adamo promissi, Gen. 3.15, sive Seminis Abrahae, ad omnium Nationum Benedictionem, Gen. 22.18, sive Shilo, Gen. 49.10, sive 30 Salutaris Domini, ver. 18, sive Redemtoris sui, Job. 19.29, sive Prophetae, similis Mosi, Deut. 18.15, sive Messiae Domini, Psal. 2.2, Aut si quae fuerint aliae, antequam nasceretur Jesus, nomenclaturae Ipsius, In Eum Ipsum tamen unicè consentiebant, neque [...] unquam fuit, (fuisse [...] non negat, Variis enim Titulis Ipse subindè exprimebatur: sed [...] fuisse, pernegat, [Page 303] Graecis enim id, [...].) Quia Persona alia praeter Jesum Christum, Humano Generi unquam ad Salutem proposita nulla est; Ipse verò Messias ab origine Mundi, (Quicquid seri hii Nepotes sophisticentur in contrarium;) propositus est, Petro jam apud Synedrii Magistros, tanquam ex ipsorum concessis, hoc agente; Contendit enim, ex hac occasione Salutis Claudo praestitae, Quem Ipsi à Deo Hominibus ad Salutem ab initio propositum fuisse docebant, Messiam suum scilicet, Jesum 10 illum Nazarenum, Quem illi dudum crucifixerant, hunc Ipsum esse.
9. Sed habere se tamen Catechista praetendit, de quo porrò litiget. Quanquam enim haec Duo non possit non concedere, primò, Etiam ante Christi (ut ille loquitur) Patefactionem, adfuisse hominibus Justificandi, (ità enim, sed crassiùs loquitur,) rationem, C. R. p. 271. secundò, Ob fidem suam in Deum eos tum justificatos fuisse, Duo tamen alia sunt, quae negat; Primò enim ait, Eam justificandi rationem, in foedere per Mosen dato, 20 non fuisse comprehensam. Fuerit verò necne, nos nunc non disputabimus; Nam, Quid ad praesentem Quaestionem? Quod igitur adsuit, ut probet non fuisse, Quia omnis tum Ratio Justificandi ab ipsa Dei gratia merè pependit: hui! Quàm [...] hoc nunc ab eo, quàm [...] dictum est! Quasi aliqua unquam Justificatio, Salúsve hominibus obveniat, quae ab ipsius Dei gratia prorsùs non pendeat? Secundò verò ait, Eos tum ex fide in Christum justificatos non fuisse. Quidni veró? Ex Duplici obtentu; Uno, Quia justificabantur per fidem 30 in Deum. Rectè; Et nos toti adsentimur: Sic enim statuimus, Fides in Christum, est Fides in Deum; Non pugnant igitur haec, Adeóque ea Ratio nulla est: Altero, Quia ea justificandi ratio per fidem in Christum, in ipso foedere continetur. Continetur certè nunc in foedere Euangelii. At Quid indé? Ergóne ante Christi adventum in Carne ad Euangelii sui foedus universis Gentibus impertiendum, non potuere homines, (praesertim, [Page 304] Qui extra foedus Dei non erant,) eo privilegio ex Deo beari? Quàm plena sunt Inconsequentiarum haec omnia! Verùm ità fieri necesse est; Unum enim Absurdum, Unum Maximum, dederunt ipsi sibi; Oportet ergò Infinita sequi. Atque haec Barjesuiticae Theologiae jam Summa est!
10. Veruntamen cùm eam Justificandi rationem per fidem in Deum, comprehendi negaverit in foedere per Mosen dato, interrogemus jam necesse est, De quo se Foedere intelligat dicere. Nam si de Lege ipsa, Foederéque 10 Voluminis, quod in Sinai conscriptum est, Exod. 24.7, loquatur, egregiè nugas agit. Nam, Ut nihil urgeamus de Typis in ea Lege, suam ipsorum umbram, mentémque abunde proclamantibus, ádque Fidem in Deum omnes, quibus anima pro sale tantùm data non erat, perducentibus, Erant tum & alia quoque Foedera, quorum notitiam Mosi solùm acceptam ferimus, & quae ex accessu Legis Mosaicae neutiquam cessabant. Pacti enim rationem aliquam habebat, quod cum Adamo initum est, Gen. 3.15, cúmque Noacho pòst repetitum, 20 [...] expressè dicitur, Gen. 9.9, sed praecipuum cum Abrahamo illud, nec sine jurejurando à Deo ictum est, Gen. 22.17, ex quo reperimus Abrahamum ità Patrem Fidelium omnium factum esse, Rom. 4.11, ut etiam aeternùm jam perduret ea Relatio, atque Qui sub N. T. credunt, propter Fidem suam in Christum Abrahami Filii nuncupentur, Gal. 3.7. Temere igitur, falsóque illud negavit. Quum verò porrò adsumat, quòd Fides, quam ante Christi Adventum homines in Deum habebant, Non includebat fidem in Christum; eôque Apostolus 30 aiebat, Fidem venisse per Euangelium, C. R. pag. 272. merum & hoc Sophisma est, at (que) misella captiuncula. Ex eo ipso enim loco Apostoli, (cujus jam verba citare haut ausus est, sed in margine solùm suo, (De qua autem technula hoc interdum faciat, jam antè monuimus;) notat è Gal. 3.22 ad 25.) liquidissimè paret, Apostolum ibi de Fide in Christum loqui; Sed cum distinctione tamen Tem [...]oris, [Page 305] Fidem enim eam esse, Vel in Eum, Qui venturus erat (Quae Patrum fides ante Christum natum erat;) vel in Eum, Qui jam venerat; (Quae Pauli ipsius, & Galatarum, ad quos ille hoc scribebat, sed & omnium Christianorum hodiéque est;) Venítque ista in omnes Gentes per Euangelium.
11. Hiis autem ità conclusis, sub gemina jam conditione, condonabimus Homini insulsissimam suam Illationem, Atque ad eum modum, Illi, non propter Fidem in Dei Filium, 10 sed in ipsum Deum, sunt justificati, C.R. p. 272. Primâ, Ut ab Haereseως suae Haeredibus exponatur nobis, Quam ipsi Aeram statuant Tempori Patefactionis Christi; An, eodem Die cum Aera nostra Christiana, propter Dominum tum nascentem; An, non nisi Septimo Vitae ejus Lustro exeunte, postquam resurrexerat scilicet, incipientem: Alterâ, Ut respectu ad Aeram ab ipsis institutam habito, ostendant etiam nobis, ex istis, quas jam finxerunt sibi, Classibus, Credentium in Deum ipsum, atque Credentium in Dei Filium, in utra locari jusserint eos, de 20 quibus nunc subit quaerere. Neque tamen de Priscis Prophetis, indè ab Orbe condito, Christum tam manifestè intuentibus, annunciantibúsque, instituemus hanc Quaestionem; Sed de Christi ipsius aevo, déque Patefactionis Ejus vel Synchronis, vel proximè Prodromis. Sanctum enim illum Latronem, Qui Christum Dominum in ipsa Cruce confessus, gratiámque ipsius precatus, praesentaneae Salutis Promissum impetravit, Luc. 23.43, Utri Credentium Ordini addicere decrêrunt? Lazarum etiam, à Christo dilectum, Joan. 11.5, An sine fide abiisse 30 in primo suo Excessu, volent, aut in utrius Fidei partibus accensendum? Ipsum etiam Praecursorem Christi, Prophetam Altissimi, Luc. 1.76, Pronubum illum, & Sponsi Amicum atque Administrum, Joan. 3.29, Qua in Classe quaeremus, doceant. De Parentibus quoque ipsius respondendum erit, De Zacharia, Qui tam multa, tam illustria vaticinatus est De Salute hominum, per Christi Stellam tum ortam praenunciata, Luc. 1.78, Déque Elizabetha, [Page 306] Quae Matrem Domini, perpaucarum licèt Hebdomadum tum atque Secretam Parentem, è vocis solius appulsu adesse persensit, Beatam tamen praedicavit, ex Fide magìs, quàm ex Foetu, Beata, ait, non, Quae concepit, sed, Quae credidit, Luc. 1.45. Dicant denique & Annam Prophetidem, Viduam illam praestantissimam, Domini Jesu, nondum Bimestris, sed & tum Redemtoris, Praedicatricem, Luc. 2.38; Et Senem Symeonem, flagitantem à Deo, cùm oculi sui jam viderant [...] Ejus, Lumen Gentium, Gloriámque 10 Israelis, Ut illico dimitteretur in pace, ver. 29, Ex qua Diptychorum suorum pagina istos collocent, Qui de Tempore aliquo, quod Christi Patefactionem antecessit, Fidem in Christum adfirmari posse, tam improbè negitent.
SECT. XXXIII.
1. Argumenta Haereticorum, Nè SSpiritus Persona sit.
2. Nominari est Personarum. Esse Dei, & Nomen Dei, idem sunt. Quomodo Persona dicatur Essentia Individua.
3. Personalitatis ratio in Divinis non accersitur ab Individuatione; 20 Formalis ratio Individuationis est à divisione omnium sub una Specie.
4. Alia est Regula Naturae Cōpositae, alia Divinae & Infinitae.
5. Unus Deus in Unica Substantia. Sed impropriè dicitur una numero.
NE Sanctus Spiritus in Deitate Persona esse videatur, ut interpellare possit Promissor Racovianus, Magno se hiatu Argumenti Quintuplicis Dominum facit. Prima 30 autem sutura illius est, Quia sunt in Scripturis ea, quae Sancto Spiritui attribuuntur, & nullâ tamen prorsùs ratione Personae conveniant, C.R. p. 213. Verùm Paralogismus iste jampridem à nobis non diruptus solùm, sed & abolitus penitus est. Altera ei plica est, Quia Sanctus Spiritus non est extra Deum natura, sed in ipso Deo, C.R. p. 213. Verùm & huic quoque strophae larvam, per quam verba pro nobis [Page 307] maximè facientia contra nos dimicare jusserat, omnem detraximus. Quarta verò est, Quia Spiritus Sanctus Dei Virtus est, C.R. p. 214. atque hujus etiam imposturae cavillum abunde refutavimus. Supersunt solùm Tertia, (Ordini enim ipsius jam insistimus,) Quintáque, Quia nondum eas in aliquam Critices Sacrae [...] (quam praecipuè in hiis Exercitationibus sectamur,) introduxerimus, nè tum cùm ex occasione Initiationis nostrae in Christum, Divinam illam Formulam, in quam malesana haec Dogmata 10 peccant, In nomen Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, Mat. 28.19, ex parte Baptismi, examina verimus, Tertia autem est, Quia superiùs demonstratum est, Unam tantùm esse in Deitate Personam, C.R. p. 214. Demonstratum autem? Ne (que) nos acquiescimus? O nos perditè contumaces! Sed ubinam Gentium extat ista Demonstratio? Esse quidem meminimus, cùm in cognitione earum rerum, quas ad Essentiam Dei pertinere ait, Dichotomiâ futili institutâ, Esse duûm generum, Unum, Quae cognitu ad Salutem sint prorsùs necessaria, Alterum, Quae ad Salutem vehementer utilia, 20 C.R. p. 25. at (que) ad secundam hanc classem pertinere, Ut cognoscamus, In Essentia Dei unam tantùm Personam esse, C.R. p. 32. jussus à suis, hoc ipsum demonstrare, respondeat, Hoc sanè vel hinc patere potest, Quòd Essentia Dei sit Una numero, C.R. p. 32. Haeccine igitur est ejus Demonstratio, quam crepat? Tam gratìs dicta haec? tam tenuiter adserta? Eugepae! Vel hinc igitur patere potest, quàm facili negotio Socininnulos ille suos nôrit, ubi libet, ludos facere! Quod semel enim ab eo, (quàm futiliter cun (que)) dictum est, post ducentas pagellas iterare dignetur, jámque, 30(quia bis dictum) ecquis, etiam fortiter adfirmanti, non credet, Demonstratum ab eo satìs esse?
2. Sed bona cum Magistri venia, Quaenam est ista Consequentia? In Essentia Dei est Una tantùm Persona, Quia Essentia Dei est Una numero. Hanc enim Illationem nos majore multò cum facilitate, quàm obtruditur, repellimus. Videmus nimirum, labore suo non caruisse, ità sibi formare haec dicta, ut stolidae sectae suae Argumenti aliquid secum [Page 308] portare videri posset, quod iners reverà, at (que) elumbe verborum aucupium esse nobis cōstat, nihíl (que) praeterea dicere, quàm quod ab initio miserè effutierant, Est Unus tantùm Deus; Ergò, non sunt Tres Personae. Vapulabit igitur nobis inficetus Demonstrator hic cum coacta sua Inconsequentia, quam nos non citiùs Christiani evadimus, quàm retundere docemur, Baptizati in nomen, (in Unum Nomen, id est, in Unum Numen, Unus ergò Deus est;) Veruntamen Unam illud Nomen, est Nomen Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti. In eodem igitur Nomine, (Quia nominari est Personarum;) 10 In eadem ergò Essentia (Quia in Deo, Esse Dei, & Nomen Dei, idem sunt:) sunt Tres Personae. At (que) hoc jam, ipsum [...], & controversiae internos Caput est; Cujus iste terminos versipellis, paululùm, frustrá (que) immutando, jam stolidè gloriatur Demonstrare se, nobis non sine risu percipientibus, eum idem per idem dicere. At (que) hâc quidem cùm minùs sibi successurum esse, ipse satìs persentiret, deserit eam Sequelam, moré (que) suo sophistico (ut aliquâ pergere videatur) novam Captiunculam subornat, (Nullo pacto posse esse plures Personas in Essentia Dei, Quia Persona 20 nihil aliud est, nisi Essentia individua intelligens, C.R. p. 32.) Nam quid tum, ô Bone? Nè quidem ausus est, quid indè conclusum velit, disertè dicere; Meram enim [...] esse novit; Maluit ergò à Pueris ipsis suis sibi intentari hoc Mostellum, quàm ab Illo efformari. In hoc autem recidet, Dato, Personam quamlibet esse Essentiam Individuam, tum si plures Personae sint in Essentia Dei, plures Essentiae erunt in Essentia Dei. Et jam ad hoc, Quid nos? Certè, quia ità loqui amat Sophista, adhuc etiam sciscitamur, Quid tum? Concludétne, Ergò, Plures Dii erunt, & non 30 Unus Deus? Negamus jam ei & hanc Consequentiam: Vel ab ipso enim praesupponitur in contrarium. Nam istas, quas ille plures Essentias captiosè appellitat, in Essentia Dei esse, id est, in una eadémque Essentia, planè professus est; In Una autem Essentia Dei, unus semper Deus est: Ideóque à pluribus Diis, puerilis iste metus est; Et ad plures Deos, non nisi Sophistica argutatio.
[Page 309]3. Gratuletur igitur jam sibi (quantum volet) quaesitam hanc à se de Essentia Dei fraudem; Ad quam tamen quòd aptare speret, quae in natura Communi, De rebus quibuscunque aliis, earúmque essentiis dici solent, egregiè frustrà est. Nequâ igitur immittamus nos nunc in non necessariam aliquam Metaphysicorum concertationem, Habeat, quod tantopere flagitat; Esto Persona, nihil aliud, nisi Essentia individua intelligens. Nescítne verò, longè aliam esse rationem Rerum in Natura Creata, 10 Finitâque, Aliam, in Infinita, atque Divina? In hac igitur, Personalitatis rationem non accersendam esse ex aliqua Individuatione Essentiae, vel ipse jam satìs confirmat, Qui esse Unam in Essentia Divina Personam, sine haesitatione adserit, C. R. p. 32. Jam verò si Personam omnem, quacunque in natura fuerit, Divina, an Alia, ab eo jubeamur, pro Essentia Individua habere, Ipse nunc est, qui plurium Essentiarum in Divinis Introductorem se facit. Ubi enim una Persona est, secundùm ipsius hanc regulam, plures esse necesse est: Personalitatem 20 enim ex Individuatione oriri, ait; Formalis autem ratio Individuationis consistit in Divisione hujus à reliquis in eadem specie; plures igitur ibi esse supponitur. Verùm extremae jam audaciae, amentiaeque est, Regulas ad compositam solùm, Limitatámque Naturam pertinentes, Divinae Naturae adscribere, Actúmque illum Purissimum, Qui tota est Essentia Simplex, ac prorsus Incomposita, sub creatarum rerum conditionibus, & legibus cogere. Facessant igitur à Divinis Individuationis rationes; Solíque Compositorum Naturae serventur restrictionum istarum 30 Hypotheses; Divinae autem Personae aliam prorsùs, longéque diviniorem Personalitatis suae inter se [...] habere intelligantur, Filii nimirum Personam, ex aeterna ea Generatione, quam semper à Patre habuit, à Patris Persona distingui, Sanctíque Spiritûs Personam, ex aeterno à Patre, Filióque Processu oriri; Atque indè jam à nobis Tres istas, (seu Hypostases, seu Personae à nobis appellandae sint,) credi, simúlque adorari, simul [Page 310] glorificari; Tres autem in Una Deitate, in Una atque eadem Tres Essentia.
4. Jámque Sacros istos de Divinis Personis rivos licebit claudere. Quinta enim infelicis Hyperaspistae paratura, quanquam nè citata quidem hactenus à nobis sit, intacta tamen neutiquam est; Sed ex istis, quae jam ad Tertiam objecimus, & illa prorsus diffracta est, atque miserè lacera. Sic enim se habet, Denique si Spiritus Sanctus esset Persona, Essentiam quoque Divinam Eum habere oporteret, C. R. p. 214. Quis verò hoc negat, excepto 10 Barjesuitâ? Oportet quidem habere; Habétque eam, Sophisticae totius Haereticae ingratiis! Nihil opus igitur erat eo, quod ille, quasi probationis caussâ, subjungit, (Sed nos, jam cùm attulerit, nulli rejicimus; Ad Hypothesin autem ipsius probandam nullo modo facit.) Nam ea attribuuntur Ei, (ait) quae propria sunt Essentiae Divinae, C. R. p. 214. Sed quid, obtestor, in hac suppositione facit hoc, Nam? Probátne, Sanctum Spiritum habere Essentiam Divinam? At ne (que) ab Orthodoxo quopiam istud negatur; Neque ab ipso Haeretico probandum 20 jam proponebatur, Sed planè ibatur in contrarium. Tali enim sub Hypothesi prolatum ab eo est, Si Spiritus sit Persona. Ut vel indè negari tandem faciliùs ab eo posset. Verùm, Quid faceret miser? In tam desperata Caussa, talibus Paralogismis abundare, necesse est.
5. Ex eadem autem desperatione processit & illa Tautologia ejus, At superiùs docuimus, Substantiam Divinam unam esse numero, C. R. p. 214. Etiam denuo, Superiús? Quin digito igitur monstrat, Quâ jam 30 pagellâ, ex incomparabili demonstratore Superantem Doctorem quaerimus? Sed eadem est fidelia, quâ & hunc sibi parietem ille dealbat. Et quorsum tamen? Ut doceat, Substantiam Divinam esse Unam numero. Hui! Quàm stulto labore? Nemo enim omnium inficias it, Unum esse Deum; Divinam ergò Substantiam verè atque simpliciter Unam esse. Unum autem numero, quàm impropriè, [Page 311] & praeter S. Theologiae acumen, dicatur de Incomposita ea, atque Infinita Natura, jamdudum monuimus. Sed ex ineptissima hac locutione pendet tota ipsius spes. Assumit enim, Substantiam, quae una numero est, non posse tribus Personis esse communem, C. R. p. 214. Nos verò repetitam ab eo hanc cramben, repetito fastidio respuimus; Cui enim poterit non stomachum movere, praeterquam insensato Barjesuitae, hoc est, nondum Baptizato in Nomen illud, Patri, Filióque, & SSpiritui 10 commune? Igitur & conclusionem ejus, Quamobrem Spiritum Sanctum non esse Deitatis Personam, planum est, C. R. p. 214. Cùm probatione omni planè destitutam esse vidimus, & non nisi cavillo tam profligato innixam, planissimè mereri decernimus, ut scuticâ primùm, dein & furcâ, excipiatur.
20 SECT. XXXIV.
1. [...] pro [...]. Quod in Casu secundo respondet Voci [...], Res Principalissima esse solet.
2. [...] cum Casu tertio [...] usurpatur. Totum Complexum Relativo est pro Antecedente suo.
3. Baptismus erat Judaeorum, & Christianorum. Iste est, Exterior, in Signum, Interior, in Gratiam. Universis ad salutem necessarius.
4. [...] in Sacris neque est Stipulatio, neque Interrogatio, 30 sed Responsio, & Cur. Verborum sensus saepe mutatur per Praepositionem, quâ componuntur. [...] est [...].
5. Conscientia erga Deum. [...] est Erga, vel Ejus Caussâ. Usus Interrogandi in Baptismo, ab initio.
6. Christi Resurrectio prodest nobis ad Regenerationem. [...] cum Casu secundo significat Caussaliter, Exemplariter, Instrumentaliter, & Locomotivé.
[Page 312]VAria sunt Sacris Adnotationibus digna in illo dicto Apostoli, [...], 1 Pet. 3.21. Primae autem [...] jam nobis esto ipsa Lectio verborum; In qua perpendi par est, Quem Casum reverâ habeat Relativum illud, à quo [...]mematium incipit; Quem dein ordinem verba caetera, quae proximè sequuntur. Et Casus quidem Relativi in typis, quibus utor, Genevensibus, Secundus est, [...] Sed in Plantini, 10 Stephaníque atque Montani Editionibus, Tertius est, [...] In Billiana autem jam Rectus casus est, [...] Atque ità quidem legi cùm doctissimus Hammondus non in MS. solùm Regis Angliae, Sed in altero etiam Exemplari Magdalenensium Oxoniae, reperiret? ingeniosâ conjecturâ usus, Quia in MS. Graecis per Majusculas exaratis, [...] videtur alicubi poni pro [...], (prout in inscriptione poculi ait apud Athenaeum, [...], haberi, pro [...]) etiam & in hoc Loco ità significari autumat, legendum igitur esse in Casu Secundo, 20 [...]. Sed, praeter quòd istud multò incertius sit, quàm ut calculum alium à me ferat, nisi Rectum quidem Casum eum mihi non probari, Est in ipsa hac Syntaxi, in quam eruditus vir inclinat, quod me planè trahat in contrarium. Nam ex usu Graecorum esse jamdiu observo, vocem quidem [...] cum duplici Casu (cum Secundo saepe, saepe & cum Tertio) conjungere; Ità tamen rem constanter instituere eos, ut Casus iste Secundus, ubi ubi apponatur, de Re, ex iis quae ibi dicuntur, Potiore, & Principaliore, De Exemplari ipso, 30 & non de aliqua Figura ejus, semper enuntietur. Paulum igitur audimus dicentem, Tabernaculum, Templúmque, [...], esse [...], Heb. 9.24. Coelestium scilicet, in quae se Christus jam penetrârat. Notavíque mihi ad Lexicon, Serpentem illum Aeneum, signanter dici à Gregorio, [...] Orat. in Pasch. [Page 313] Panem autem & vinum in Sacramento appellari [...], tum à Cyrill. Mystag. Catech. 5, tum à Macario, Homil. 27. Contrà verò Res se haec jam haberet, atque ad oppositum hujus observationis fieret, si [...] heic legeretur; Arca enim Noae, atque secularis illa perpaucorum liberatio Primum atque Principalem respectum sortirentur, & Quod neque veritas Rerum, neque Dignitas pati possint, Ecclesia Christi, & Sacramentum Baptismi, Fidésque in Deum, 10 & Salus aeterna, Quasi sequioris momenti res, in Secundum locum à Petro detrudi, neque aliter quàm ut sigurae priùs dictarum, aestimari viderentur.
2. Meliorum igitur codicum fidem secutus, alteram omnino lectionem amplector, quae in Tertio Casu habet, [...] Solam enim repraesentationem, merámque similitudinem aliquam denotare solet vox, [...], ubi Tertio Casui adjungitur, adeóque promiscuè, (ut res, & occasio ferent,) de alterutra Parte, (Principaliore, an minùs; Exemplo, an Figurâ,) usurpari potest; Prout igitur 20 & illud Nonni se habere memini, in Jo. 12.30, ‘ [...]’ haud aliter quàm Adjectivè & hoc sumendum esse reor, [...]. Pretium autē operae erit, (cui animus est, & opportunitas,) exquirere, Annon in MS. per Majusculas exaratis, O atque Ο, promiscuè saepe scripta sint, (Ex ea enim occasione Vulgaris Latinus, quod est [...], 1 Cor. 4.2, vertit, Hic, quod est, [...]. Quòd si non, facilem tamen errorem (cum ista legentibus in pronuntiatione [...] sint,) lapsúmque proclivem fuisse 30 constat, alterum pro altero no [...]âsse. Jam verò siquis oculum retorqueri à me velit, Ut quodnam sit Antecedens hujus Relativi, sive [...], sive [...], legatur, obitèr nunc perquiratur, non possum non pro futili labore habere satagentiam eorum, qui per [...] dictorum inficetissimum, atque à vero sensu nimis alienum, ut ad [...]. quod proximè quidem antecedit, referri hoc possit, nescio quid sibi commenti sunt, Ut aqua Biptismi jam nos servat ab [Page 314] interitu Spirituali, ità & aquam Diluvii eos, qui in Arca erant, servâsse ab interitu eo Seculari. Sed [...]! Aquámne illam servâsse eos dicemus, à qua ipsi per Arcam servati sunt? Quis tulerit? Verum igitur Antecedens hujus Relativi est, (quod in Sacro Textu infrequens non est,) totum illud complexum, Servatos enim eos olim fuisse per Arcam ab undis: Cui simile & nunc in Ecclesia fieri per Baptismum. Quod superest verò nunc, De Ordine verborum sequentium, An legenda sint, [...], An cum transpositione 10 ea, [...] nè ciccum ferè interduim; Ad codices MS. igitur, per me, referatur. Si tamen jubear optionem facere, Priorem harum, ut minùs intertortam, antefero.
3. Jámque post Lectionem Loci, id ad quod proximè advertimus, est Distinctio, quam Apostolum datâ operâ instituisse nunc videmus, ex parte Baptismi. Dedit autem id Popularibus suis (Ad quos ista praecipuè scribuntur ab eo, C. I. V. I.) Nequid ipsi Ritui jam suo Judaico, ex quo universi, (seu Nati, seu Proselyti) solebant baptizari, 20 attribuerent. Errare igitur eos nè vult, neque existimare de Lotione ea se nunc loqui, ut ipsis illa ad salutem valeat, sed de Baptismate novo solùm, à Christo, in Coelos adscendente, instituto: Cujus quoque exterior Conditio, quâ & illud Carnis sordibus eluendis inservit, Judaico suo felicior, utibiliórve non habetur ab eo, Sed Virtus tota, Salúsque Divini Sacramenti interiùs consistit, in Conscientiarum ablutione, & Purificatione Cordium, quae fit per Fidem. Sophisticam igitur jam planè rationem esse paret, & ad Sacramentum Baptismi 30 (à Christo quidem tali formâ institutum, ut si illud stet, ruere funditus oporteat infandam Socinitatem; Ecquid miri igitur est, si, quod oderunt, exolevisse expetant?) Subruendum solùm inventam, per quam Baptismum, à Christo universis imperatum, nihil aliud haberi velit impurus Barjesuita, quàm Exteriorem Ritum, Judaeis tantummodo, aut Gentilibus proprium, ex eo palam professuris, [Page 315] transire se jam ad Religionem Christi, C. R. p. 195. Atque exinde inferat, In Ecclesia Christianorum (quibus ipse sese gratìs annumerat:) nullum ei locum, nulli eum usui reverâ esse: Improbiore quidem consilio istud molitus, foedioréque longè paralogismo, quàm quo annosam Vulpem in Apologo legimus, cùm ipsa jam, propter furta sua, parte sui posticâ miserè decurtata fuerat, Vulpecularum toti cohorti gnaviter persuadere voluisse, ut & ipsae in Syrmatis sui, minùs quidem necessariò 10 ornantis eas, interdum etiam molesti, atque vulpinationibus suis parùm commodi, Apocopen omnes jurare vellent. Apostolum verò jam videmus, exteriore Ritu Baptismi, non ulteriùs quidem aestimato à se, quàm ut in Signum sacrum à Domino institutum, religiosè observari semper oporteat, statuere tamen, interiùs in eo esse id, quod cuique, undecunque venerit, qui in Christo esse desyderat, necessarium sit Ad Salutem, Ad bonae Conscientiae scilicet, Fideíque non simulatae, (quae cum nemine uspiam gentium nascuntur) condictionem. Ità 20 enim à Domino provisum est, ut licèt Justitiam ex Fide consequamur, [...], Rom. 10.10, ad Salutem tamen porta non aperiatur, nisi ex solenni Professione ejusdem, [...]. In Baptismo autem Christianorum eminenter se habet [...] ista, in quam consentiunt, non solùm, Qui baptizat, interrogando, & Qui Baptizatur, respondendo, Sed & Deus ipse, ex cujus Auspiciis, Obsequióque, & Sancta Ecclesia Christi, ex cujus nutu, votóque ista peraguntur.
30 4. Vocabulum autem, [...], neque Stipulationem, (licèt id quod tum in Baptismo fit, vera Stipulatio sit,) neque Interrogationem, (licèt sine Interrogatione stipulatio ista non procedat,) verti heic optem, sed ex Tralatorum nostrorum optione, Responsum, the Answer. Ratio est, Quia adsit utcunque ex parte Dei, qui interroget, & ad stipulationem praeeat, ad solius tamen Respondentis Conscientiam, Fidémque, & ad Integritatem [Page 316] ipsius candidati, Res ista disertè refertur, & propterea appellatur, [...], Hiis autem de rebus, antequam respondeatur, constare nullatenus potest; Sed terminatur Sacrum hoc Scrutinium ex Responsione, factâque demum rectâ Professione, fit & Fides, & absolvitur Intinctio. Observare autem est, in vocabulis hujus generis, etiam apud Hebraeos promiscuam ali [...]uam significationum suarum communicationem. Ipsum enim [...], quod vulgò est [...], & [...], cùm tamen ad mutuum applicatur, significat & Mutuò 10 Accipere, ut Exod. 22.14, & Mutuò Dare, 1 Sam 2.20. [...], verò (quod Respondere significat, & à LXX vel ducenties redditur per [...],) iisdem tamen est [...], Dan. 2.15. & [...], Dan. 4 12. Contrà etiam, cùm verbum [...], ab illis vulgò reddatur, [...] est tamen, ubi summa cum ratione reddiderunt per [...], ut Ezech. 14.3. & 20.3, & 21. Quòd si me error meus nimiùm non auferat, Hebraismi hujus expressio in hoc ipso voc [...]bulo, [...], jam intenditu [...]. Verba enim Compo [...]ita 20 licèt lingua Sacra non habeat, Sacros tamen N. T. Scriptores observo, talem interdum vim, atque emphasin indidisse Praepositionibus, ex quibus Graeca verba componuntur, ut indè Significationem communem eorundem, pro suo Hebraico idiomate, mirè varient, augeán [...]que. O [...]inor me alicubi jam adnotâsse, [...], usurpari Mat. 5.1. non pro, accedere ad eum, unà enim cum ipso jamdiu adfuerant; sed pro, proximè eum locare se, ad dispellendam ab eo turbam. Sic & [...], Rom. 14.9. non poni pro, reviviscere, illud enim 30 jam satìs dictum erat in [...], sed pro, vitam degere denuo. [...] etiam, Gal. 5.21, non esse praedicere, sed, instanter porrò monere: & [...], Joh. 9.11, 15, 18, neque esse, rursum videre, neque, sursum aspicere, sed perfectè oculis uti: [...], Act. 15.40, non esse, eligere, sed priùs electis superaddere: [...], Act. 27.40, non esse, simpliciter levare, sed in omnium summum [Page 317] attollere; cum multis hoc genus aliis, in quorum Praepositiones momentum totius sensûs conjicitur. Atque ità heic factum esse nil dubito; adeóque [...] positum nunc esse, pro [...] Esse igitur id, quod super Interrogatione sequitur, Hoc autem est, Responsio.
5. Igitur quod ab eruditissimo Hammondo de voce [...], ad Rom. 10.20, notatum nunc repetio, Theologorum calculis dignissimum est, Ingenium enim, 10 pariter & Pietatem spirat, & ex Loci illius Scopo appositissimum est. Verùm ut Locus iste Petri iisdem prorsus limitibus ab eo restringatur, ex re non erit. Quod Paulus enim ibi è Propheta, Esa. 65.2, citat, est, [...], Non est [...]. Transi [...]ivè igitur illud ponitur, plurimúmque diffe [...]t ab hoc quod Acqui [...]itivè nunc ponitur, per Praepositionem, [...]. Connexionem quidem alterum horum cum altero, & Consequentiam alterum ex altero habet, sed sensu tamen longè aliud est, Interrogare, hoc est, Consulere Deum; atque, Interrogari, Dei 20 caussâ, hoc est, Respondere. Propriam nimirum relationem suam istud [...] habet, non ad ipsum [...], sed ad [...], planéque idem heic intendit, quod de se Paulus professus est, [...], Act. 23.1; & rursus [...], Act. 24.16. Sponsionem denique hujusce, esse praecipuam in B [...]ptismo intentionem, ipse ordo ille verborum, à Paulo alibi observatus, abunde indicat, [...], H [...]b. 10.22. Significat ergò hoc 30 [...] Erga Deum. In eo enim significatu ut [...] sumatur, pro Erga, vel Ejus Ca [...]sâ, novum in N. T. non esse, parebit, per [...], Luc. 14.31, belli Causâ; & [...], Luc. 16.8. & [...], Philem. ver. 5. & [...], ver. 6. & [...], 3 Joh. ver. 5. Confirmat denique vox ista [...], morem istum Interrogandi in Baptismo, ab ipsis initiis Fidei Christianae obtinuisse, tum ad Professionem Fidei, tum ad Renuntiationem [Page 318] Seculo: Quod ab Orthodoxis usque, etiam in Paedobaptismo, pi [...]ssimè observatur, Sponsoribus pro Infante stipulantibus, Gratiámque ei Divinam in antecessum procurantibus, suo ipsius pòst adsensu, obsequióque, ubi adoleverit, confirmandam.
6. Postremo autem in loco, Quae hiis jam subnexa sunt, [...], conjungenda sunt, ex recta Syntaxi eorum, cum [...] probandúmque est institutum eorum, Qui inter haec quae interjacent, Parentheticis formulis constringunt. Eum autem in finem 10 ab Apostolo adnexa sunt, ut Fideles, Eum de eo solùm Baptismate loqui jam intelligant, quòd à Christo, Reduce jam ex mortuis facto, institui coepit, in cultum & obsequia SS. Trinitatis. Resurrectio autem Christi à morte, & Typus nobis est, seu Caussa Exemplaris, & Monitum etiam efficacissimum Regenerationis nostrae, atque Resurrectionis à Peccato, Resurrexit enim ille propter justificationem nostram, Rom. 4.25. Longè igitur alia heic est significatio Praepositionis hujus [...], ab ea, quam in antecedaneo tmemate habet, [...], ver. 20 20. Neque enim ibi Caussalem aliquam significationem sortitur, neque Exemplariter, neque Instrumentaliter exponendum est, (licèt Interpretes minùs adverterint;) sed Localiter tantùm, ídque quasi in Hostili solo, accipiendum est, Per aquam enim, est, Ex aqua, per medias undas; Eodem planè exemplo, quo Paulus alia in re dixit, [...], 2 Cor. 11.33, & [...], Heb. 10.20, & [...], Heb. 11.29. & [...], 1 Cor. 3.15, è mediis flammis scilicet. Verto igitur jam Nobis Loci hujus partem, sic, ver. 20. 30 Into which a few, that is, eight persons, escaped through the waters. ver. 21. Of a resemblance whereunto Baptisme also now saveth us.
SECT. XXXV.
1. Articuli interdum nulla est speciaelis Vis. J [...]daeorum aberratio in Personis, familiaris erat. [...]; non est, Propheta Ille; Sed Ille (hoc est, Aliquis) Prophetarum.
2. De Uno Singulari interdum dicitur sine Articulo. Baptismorum usus. [...] Subjectivè, Caussaliter & Authoritativè 10 capitur.
3. Ellipsis omnium in N. T. maxima. Pleonasmus Relativi. Joannis Baptismus, Aquâ, Christi & SSpiritu.
4. Elleipsis ea, Euangelistae sit, an Notariorum. Fides MS. Codicum.
5. Christus tectè agit cum Nicodemo de Sacramento Baptismi. Nihil concluditur ex Videtur, vel Potest esse. Et poni interdum pro, Id est.
6. SSpiritu, & Aquâ baptizamur in Christo.
20 PRincipes Judaeorum mittunt ad Baptistam, qui sciscitarentur, Quis Tu es? Joh. 1.14. Nova enim, miráque de eo audierant, (Quid proclamarat. Matth. 3.2. Qualem vitam degebat, ver. 4. Quem Baptismum instituerat, ver. 6.) Ad Interrogationes verò eorum Ille, [...], Joh. 1.20. Duo autem jam ista, dive [...]sáque sunt, Neque idem bis, simúlque dici, somniandum est. Per [...] igitur intelligendum est, Quid Ille Negativè, praeter quàm ipsi opinabantur, 30 de Semetipso professus sit: Atque hinc est, quòd ad primum è duobus hiisce speciatim descedens, per Repetitionem id faciat; subjungit enim, [...] valé [...] que illud, ex communi inter Hebraecs usu, [...], tautologia igitur nulla est. Responsio autē haec sic se habet; Q [...]òd vos suspicari video, (Act. 13.25,) atque quaesitum venire, An Messias, qui in omnium expectatione jam est, ego sim, [...], Joh. 1.20. Tum [Page 320] illi, An ergò Elias es? (Elias enim è Propheta, Mal. 4.1, à plurimis, ut Messiae anteambulo, expectabatur; Scribis ità dictitantibus, [...], Matth. 17.10,) respondétque Ille, Non sum, Joh. 1.21. Pergunt percontatores: An ergò Propheta es? Negat & hoc quoque. De articulo autem, qui à nonnullis heic urgetur, quia in Graecis est, [...]; quid censendum sit, alibi à me tactum est. Ut detur verò jam, quod tantopere de Articulo exposcunt, non potest tamen [...] sine stribiligine reddi Ille Propheta; sic ut Messiam 10 significet, quem ille se non esse jam professus fuerat. Eccui enim, non dico credibile, sed certè possibile esse videbitur, Ut sic instructi à Principibus hii Legati venirent, scitatum, An ille esset Messias? Et, si abnueret, Ut secundò quaererent, An Elias esset? Nega [...]óque & hoc, Ut subjungerent, An esset Ille Propheta? Ille scilicet, de quo Moses scripserat, ver. 42, Qui ipse Messi [...]s erat? Enimverò error hic fuisset, cui nulla aberratio in Persona, ínve Historia, (Judaeis interdum non immeritò objicienda,) colorem aliquem conciliare potuisset. Siquid ergò 20 Articulo attribui jam oporteat, valebit [...], non, Ille Propheta, sed Ille Prophetarum. Manifestum enim est ex responsione Apostolorum ad Christum paulò pòst facta, Judaeos in solius Eliae expectatione non omnes acquievisse, sed à nonnullis Jeremiam, aut aliquem alium Prophetarum, Matth. 16.14. Veterum scilicet Illorum aliquem, Luc. 9.19, expectatum fuisse.
2. Jámque proximè pergitur ad partem Adsirmativam, atque interrogantibus illis, Quid ipse de Se diceret? ver. 22, jam illud secundò dictum, [...], 30 locum capit: Ait enim, Non negavit. Quid non? Non Rei veritatem: Non Seipsum; Non Officium, & Missionem suam; sed disertè respondet, Ego vox clamantis sum. Ubi nunc è contrario observandum est, nullum esse Articulum in [...], & tamen Singulariter istud dicitur, de Voce illa clamantis in deserto, Quem Esaias praedixerat, Esa. 40.3. quo modo &, [...], sine Articulo, [Page 321] pro ipso Messia sumi, alibi indicavi, ad Luc. 7.16. Explêrant autem jam Legati hii, quod in Mandatis secum detulerant; Jámque aliquid de suo, ex occasione responsionum Baptistae, prioribus quaestiunculis adfibulaturi, de ipso Baptismo, occasionem hanc Euangelistae praebent, monendi nos, Ex qua Secta ipsi erant, quos ex qua Tribu esse, antè monuerat, Erant autem legati ex Pharisaeis, ait, ver. 24. Sed Quorsum hoc? aut, Quid tum Postea? Dicam. Quia Pharisaei, in B [...]ptistico hoc 10 genere, jampridem ipsi plurimarum Lotionum, tum Sui, tum aliarum rerum, caeremonias, sub religionis praetextu in populum introduxerant, Mar. 7.4, eóque jam arrogantiae processerant, ut praeterquam sibi nihil tale cuipiam licere opinarentur, qui Propheta (ad minimum) non erat. Sciscitantur ergò, Si tu neque Christus, neque Elias, neque Propheta aliquis sis, [...]; ver. 25. Istud autem [...] neque Subjectivè intenditur, pro, quam rem baptizas? ut est, in [...]; Matth. 20.32: Neque Caussaliter, pro De qua ratione? 20 Quem in finem? ut in, [...]; Matth. 19.17. & [...]; Mar. 11.3. Sed potiùs Authoritativè, pro, Quo jure? ut in, [...]; Luc. 6.2. & in, [...]; Joh. 18.23. Quod quidem exertiùs postea à Pontificibus ipsis Christo dicitur, [...]; Matth. 21.23.
3. Quod verò ad hoc jam respondetur à B [...]ptista, ità ab Euangelista in Acta haec refertur, ut Elleipsin omnium in N. T. grandissimam inferre mihi videatur. Attendite enim. Quaeritur, Quo jure baptizas? Respondetur, 30 cum Distinctione, Ego baptizo in aqua. Bene habet. Et quid jam porró? Sed alius est, incognitus vobis, licèt inter vos jam sit, Qui post me venit, sed ante me semper fuit, Cui ego impar, támque inferior longè sum, ut nè A-Calceis quidem ei esse merear, ver. 27. Ità enim, (ut & hoc obiter adnotem) expono ea verba, [...]. Vertóque nobis, Of whom I am not worthy, that I should [Page 322] loose the latchet of his shooe. Licèt enim probè sciam, Pleonasmum Relativi Hebraeis perquam familiarem esse, ut sicut palea, quam dispellit eam ventus, Psal. 1.4. & Quorum os eorum, Psal. 144.8. ità tamen rem se heic habere nullus existimo, Quoniam à Matthaeo, Hebraicè primùm scribente, & H [...]braicarum formularum curantissimo, abesse video hoc idioma hac ipsa in re, [...], Matth. 3.11. Sed ut redeamus àd verticulo ad institutum. Esse inter illos, Virum alium: Esse illum, Talem, Tantúmque: Quid haec 10 ad Q [...]aestionem, Cur baptizas? Quid ad distinctionem ejus, Quòd in aqua? Quid ad Adversativam eam particulam [...], quâ usus est? [...]. Imperfectissima certè sententia haec adhuc est, neque explicitum sensum, neque politam Syntaxin habet, sine ingenti supplemento. Rationem enim reddenti, deest palmaria Ratio; In coepta distinctione, potior pars desyderatur; atque in disparatè oppositis subticetur id, quod est praecipui momenti. Cui igitur imputand [...] [...]st illa Elli [...]sis? Profectò, i [...]si Johanni Baptistae nefas est imputare. Ab eo enim [...] dictum fuisse totum hoc, quod subaudi [...]i 20 heic nunc oportere contendimus, paret, tam è cra [...]ino sermone ejus, Ille est, qui baptizat in Spiritu Sancto, Joh. 1.33, quàm è priore Euangelio, Ego non sum dignus, qui portem calceamenta ejus: Ipse vos bap [...]zabit in Spiritus, & Igne, Matth. 3.11. Ex istis autem Locis si & heic suppleatur, abunde jam satisfiet Interrogato [...]ibus. Istud enim j [...]m dicet, Quòd ego baptizem, solâ aquâ fi [...] ri videtis: Est verò, qui baptizabit & Spiritu Sancto. Ego igitur Praecursor tantùm, & quasi Praelusor ei sum: 30 Eo autem intuitu j [...]ssus sum baptizare aquâ, ut [...] illius me praestem; Per me igitur, cùm Typus ipse prodierit, manifest [...]bitur Ille Israeli; Quod ut fiat, ego j [...]m venio in aqua bap [...]izans, ver. 31. Atque ex ista ratione est, quòd haud citiùs viderat P [...]trus SSpiritum des [...]endentem in Gentiles Caesarienses, quàm de Baptismo Johannis in mentem sibi rediisse adserat, Act. 11.16.
[Page 323]4. Johanni ergò Euangelistae Soli Elleipsis ista adscribenda est: Quam & eo planè consilio admissam ab eo fuisse existimandum est, Quia tum cùm Euangelium hoc ab eo conscribebatur, nemini non audita, non praecognita jamdiu fuerat divinioris illius ex Christo Baptismi ratio. Factâ igitur Baptizationis per Johannem mentione, in mentem cujusque praecurrebat ipsum hoc supplementum; Neque opus ei esse videbatur, post tam longa intervalla ab aetate Bap [...]istae, ut dise [...]è jam id ab Historico adderetur; 10 Praetermissum ergò, atque subauditum est. Quanquam inficiandum quidem non est, Posse & ipsum Euangelistam quoque Apologiâ hâc opus non habere; Sed in Notariorum solùm, aut Operarum caput defectûs istius fabam cudendam esse. Nam si quae nunc desyderantur verba, [...], in quibuslibet vetustis hujus Euangelii Codicibus legantur, (Cujus rei investigandae mihi jam [...] nulla est opportunitas:) equidem caussam non video, cur Editores omnes N. T. impunè hoc ferant, aut cur 20 non Editionibus solùm, utroque Johanne dimisso, inscribatur haec Dica, Quòd in parte tam manifesta, Codicis cujusquam, vel si unicus fortean fuisset, fidem secuti non fuerint, verbáque, Quae & à Baptista constat jam prolata fuisse, & ad ab Euangelista nunc dictorum rectam in Verbis Compositionem, ínque sensu ipso sanam Consequentiam necessariò requiruntur, ipsi non addiderint: Quaeratur igitur por [...]ò, ut MS. se habeant. Ad Expositionem autem istius phraseων, Baptizandi [...] post tam multa ab eruditis viris adnotata, 30 non est opus, ut nunc convertatur calamus. Veruntamen non oportet Barjesuitae mei prodigiosam, nunc cùm incidat, Expositionem sic praeteriri, Ut Pueri nostri Catechumeni emungantur ludibrio eo, quod H. Magister à Moscorow iis debet, Ipse enim Spiritum & Ignem, esse nisi unam eandémque rem duabus diversis vocibus expressam, C. R. pag. 216, Non semel, tantâque cum impudentia, adserit, ut & aliorum quoque paradoxorum [Page 324] ferruminationem exinde moliatur; E quibus unum abs re praesente tam propè abest, ut licèt à nobis nunc sine digressione aliqua introduci non possit, non poenitebit tamen tantilli excursûs, quò breviter possimus id intertexere.
5. In Quaestione igitur, huic satìs adfini, An Christus cum Nicodemo, Joh. 3.5, egerit de aquae Baptismo. Negationem ille suam, (Barjesuitis aeternùm necessariam; Quia pereundum Socinitati esse sciunt, si Baptismus à Christo institutus steterit;) indè confirmatum it, Quia 10 Verba ista, Nisi quis generatus fuerit ex Aqua, & Spiritu, diversa non sunt, verùm per aquam ipse Spiritus, vel aqua Spiritualis intelligitur, C. R. pag. [...]00. Hóccine verò jam memorabile non est? Non [...] hanc nostram meritò obtinet? Tantum scilicet Chymistam derepente factum esse sacerrimum hunc Catechistam, ut uno jam spiritu suo possit ipsum spiritum aquae nobis elicere è Baptismo, atque Aquam Baptismi, quicquid de illa in Spiritum ipse non converterit, protinus annihilare! Quâ autem virtute hoc? Planè Barjesuiticâ. Rotundè enim 20 ità respondet, Ex eo videtur hoc planum esse, Cat. Rac. pag. 200. Videtur autem? Nempe hoc assidué! Veritatis ergò quod sperabamus, o [...]us hoc non est, s [...]d Praestigiarum, & Quid videatur. Verùm talibus ille A [...]gumentis, & Demonstrationibus suos solet Beare! Quid verò est id, ex quo planum esse hoc videtur? Quoniam ea particula, &, hoc in loco significare potest, id est, Cat. Rac. pag. 201. Etiam & hoc quoque, [...]! Potest esse, Ergò est: Potest alicubi ità esse, Ergò heic ità est. O beatos Auditores tam incomparabilis Magistri, ac 30 iste Racovianus videtur esse posse! Age igitur, quoniam ità vult, moneatur jam Christus loqui ex dictamine Moscorovitico, atque erit, Nisi quis generetur ex aqua, id est, Spiritu. Quid igitur? An lapsum linguae, cùm Dominus aquam diceret, fuisse vult? An aquam illam solam fuisse intelligit, quam Dominus in Capitulo priore, Joh. 2.10, in vinum commutaverat? [Page 325] Generosissimum certè illud erat, atque optimorum spirituum plenissimum! Dominum ergò ipse opinatus est istud reverâ voluisse, Nisi quis renatu [...] fuerit ex Vino, id est, Aqua Spirituali. Haec prorsus videtur jam fuisse Catechistae Theologia, & egregiè sua! Nobis verò hebetioribus, támque ca [...]ente Spiritu non actis, tale quicquam non videtur. Negamus igitur ei Hypothesin suam, neque admittimus, Et, hoc in loco significare posse, id est. At ei jam (ad omnia parato,) praesentissima probatio non deest. 10 Ità enim confirmat, Ut in simili oratione significare videmus, ubi dicitur, quòd Ch [...]istus baptizaturus esset Spiritu, & Igne, C.R. p. 201. Jámque in viam nostram red [...]ces denuo facti, [...], sumus.
6. Etiámne ve [...]ó? Similis est ista oratio? Ergò & in hoc, si Catechi [...]tam audimus, Et, significa [...], id est? Vel maximè; Probatur enim ab eo prius illud ex hoc. Legendus ergò jam est & hic locus, Ille vos baptizabit Spiritu, id est, igne? Omnino. Quid igitur jam ad haec Nos? Ampliat enim jam Magister ille, neque videtur ità significare, 20 ait, sed ità significare videmus. Verùm Aliud videt Moscorovius, Aliud sani & sobrii. Nos nil tale videmus, neque nobis geminae istae surgunt in mensa lucernae: Barjesuitarum ista solùm apotelesmata sunt, & ipsis quidem dignissima! Dicat enim Christus, Aq [...]á & Spiritu, atque illi, (addito uno, id est,) actutùm convertere possunt aquam in Spiritum: Dicatur de Christo, Spiritu, & Igne, atque illi (accito eodem, Id est,) illico convertere nô [...]unt Spiritum in Ignem. Jam istae strophae Barjesuiticae sunt, Aquae in Spiritum, versâque vice, Spiritùs 30 in Ignem: [...] autem an haec ab iis fi [...]nt, an [...], (Quod in ipsius Barjesù Characterem inditum est, Act. 13.10;) id nunc nihil moramur; Sed merè Barjesuiticum esse videmus, (Paulóque Definitore, ipsius Diaboli filio prognatum,) quo nihil in rebus perversius, stupend [...]úsve! Ut Argumentum tamen, quod ex hoc praetenditur, funditus subruamus, sequimur eos, quò vocant; Sed strenuè tamen negamus, quod supponunt, Et, hoc in [Page 326] loco, Posse significare, id est. Verba enim Textûs Euangelici sunt, Baptizabit vos Spiritu Sancto, & Igne. Si igitur ex ipsorum placito, Spiritu & Igne, oportebit esse, Spiritu, id est, Igne; dicant etiam, quid fiet Sancto. Ibítne & illud in ignem? An arreptâ fugâ, in coelos redibit, (exenteratum quidem miserè, & loco suo motum;) nunciatum illic, Quid à Barjesuitis factum sit de ipso Spiritu?
SECT. XXXVI. 10
1. Spiritualem Praesentiam in Sacramento ut damnent.
2. Quò magìs Spirituale quid est, eò magìs est. Sic Christus verè erat Vitis, Panis, Petra.
3. [...]. Corpus Spirituale extat, sine abolitione conditionis Animalis.
4. Corpus Christi semper extitit tum [...], tum [...], ut & Nostra extabunt à Resurrectione. Spiritualiter ergò Participari est principalissima Participatio. 20
5. Quomodo Christus conversatus cum Suis est à Resurrectione. Ex Hypostatica Unione existens Spiritualis, Humana passus est ex Dispensatione sua.
6. De eodem Corpore dictum est, [...].
7. Pia Professio est, Modum Spiritualiter participandi in Sacramento esse inexplicabilem.
8. Certitudo Rei non pendet à Cognitione nostra. Fides non est à Videndo. Atheorum Alogologia est, Non credere 30 nisi quod vident.
9. Modus Praesentiae in Sacramento ut dicatur ignorari. Ex Precatione, an ex Recitatione sit. [...].
10. Utrum (que) ab Ecclesia Nostra bene contexitur. Modi inexplicabilitas non minuit rei Veritatem.
11. Sanctificatio, (Quam Consecrationem vocant,) Elementorum [Page 327] in Sacramento fluxit è Christi Benedictione. Hoc est Corpus meū pro Verbis Operativis haberi, Magicū est.
12. Nec illa, Lazare, Veni foras, Operativa erant, Lazaro jam tum vivente. Audiri, pro Impetrâsse.
13. Praesentia Christi in Sacramento è sola Benedictione sequitur.
14. Transubstantiationis Tempus incongruè ponitur.
15. Ipsum Nomen Transubstantiationis pugnat cum opinione eorum.
10 16. Cur Ecclesia Anglicana in Collecta Consecratoria utatur & Recitatione Verborum Christi.
17. Transmutatio Elementorum per Benedictionem; Participatio ex Fide; Spiritualis Praesentia; Concomitantia nulla; Poculi Necessitas, de Corollariis haec sunt è SScriptura.
18. Barjesuitae ut nihil agnoscant in Coena Domini praeter commemorationem Mortis Christi.
19. Indè emungunt Suos caeteris Beneficiis è Sacramento.
COntra Transubstantiationem Pontificiorum quid Barjesuita 20 meus intorserit, Romae (per me) expendatur: Quid & contra Praesentiam Corporis Christi, In pane, Sub pane, Cum pane, videant, quorum intererit. Sed, quòd esse deni (que) Racovianus non neget, Qui in Coena Domini verè corporis Dominici participes existere se autument, Spiritualiter tamen, C.R. p. 190. De hiis jam quid homuncio ille inter suos (satìs pro imperio) statuat, pretium operae nobis erit nunc breviter examinare. Enimverò quòd, commasculatâ pro more suo fronte, in genere denuntiârit, etiam & hanc, cum reliquis, Opinionem fallacem esse, at (que) erroneam, C. R. 30 p. 190. Catechisticis ejus efflorescentiis, dementiís (que) dandum est generale hoc convitium. Et quis tamen tulerit Gracchos de seditione querentes? Me igitur Censore, quidlibet viris ab hoc genuino Barjesû illius filio, objiciatur potiùs, quàm error aut fallacia. Sed sic esse Mortales istos universos, jam pridem est, quòd à nemine (ut audio) dubitetur. Sic enim erat Primus ipse Parens eorum, neutiquam passus, (quod ex primo ipsius ad genus humanum effato relucet, [Page 328] lucet, cùm ab Eva quaereret, Veréne dixit Deus? Gen. 3.1,) Ut quisquam, nisi ipso Authore, (quoniam Mendax ipse est, & Pater ejus, Jo. 8.44.) vel mendacium aliquod diceret. Verùm iste, nè sine ratione insanire videatur, rationem sententiae suae non unam pòst adfibulat. Ait igitur, Opinio ista locum habere neq [...]it, Cùm ea pugnent inter se, Reipsâ Christi Corporis esse participem, & Spiritualiter illius participem esse, C.R. p. 192. Jam verò pugnae istam, cùm de Coena Domini agitur, mentionem v [...]fer non temerè facit. Integer enim ipse Contextus B [...]rjesuitae pugnat cum Doctrina 10 tota Christiana, Quae est, De Sacramento aliquo (cujus vel nomenclaturam ipsam odit, fugít (que) Prophanus iste,) in Sacra ea Coena; De Spirituali Manducatione; De Redemtione Generis Humani; De Remissione peccatorum; De Confirmatione Fidei; De Incremento Gratiae. Hactenus igitur nunc sapit sibi Sorex, quòd Christianorum oculos animós (que) avertere, quantum possit, satagat à blasphemiarum Socininarum hiis pugnis, at (que) in aliquam inter Seipsos pugnam, si verbis eam effingere possit, defigere.
2. Ain' verò Tu, Reipsâ, at (que) Spiritualiter, pugnántne 20 ista? Támne infensa est Spiritualis conditio, ut Realem devoret? Tam inimica Rerum Entitati, ut destruat Veritatem? Jam ista certè ex te acerrimè pugnant cum omni veritate. Etenim quò magìs Spirituale quid est, eò magìs esse id, dignosci potest, Tum ex ipso Deo, Qui & Ens Entium est, & Spiritus Ipse esse dicitur, Jo. 4.24, Tum ex Christo Domino, adserente, se Vitem illam veram esse, hoc est, veri nominis, Spiritualem enim, recté (que) sic (ipsâ vite naturali rectiùs,) dictam, Jo. 15.1: Panem etiam se esse de Coelo verum, datum iis à Patre, prae quo Panis ille, quem 30 Moses in Eremo dederat, de Coelo, verúsque non erat, Jo. 6.32, At (que) haec ex eadem ratione▪ quâ & Paulus quo (que) de eo disertè definivit, Christus erat Petra. Quoniam Spiritualiter sic erat, 1 Cor. 10.4: Tum deni (que) ex ipso Sancto Spiritu, Qui & Spiritus veritatis (conspirant enim haec optimè;) praecipuè dici amat, Jo. 14.17, & Dux ad omnem veritatem, Joh. 16.13, & Veritas ipsa, 1 Jo. 5.6.
[Page 329]3. Neque quicquam jam hiis officit, quod à Psychicis quidem omnibus, Barjesuitis, Jesuitísque; (Unà enim copulantur, per hanc Sacramenti cauponandi caudam, vulpeculae istae;) pro maxima & ineluctabili difficultate jactitatur; Qui, licèt inficias ire nequeant, vel maximè esse id, quod Spiritualiter est, Quia tamen Suppositum ipsum in Sacramento Res Materialis, atque Naturalis est, (Corpus putà Christi, in Cruce fractum, & Sanguis Christi, in Cruce fusus;) contendunt ergò, 10 Rei Naturalis nullam veram participationem esse posse, nisi Naturali aliquo modo; Spiritualiter igitur si solùm à nobis participetur Corpus Christi, Vereè, atque Reipsâ non participari. Atque haec jam illa pugna est, quam clamitant, è cujus sibi per somnium fictione, verè sese protrudunt in Elenchum illum Apostoli (ad neminem unquam magìs, quàm ad ipsos nunc pertinentem,) [...], Judae v. 19. Spiritualem enim omnem Corporis Dominici praesentiam cùm ipsi execrentur, & materiei 20 soli miserè immersi, ultra sensum nihil sapiant, nullámque nisi naturalem, atque [...] rationem in Sacramento sectentur, fortiter sese jam [...] praestant, sive illud de Rebus interpretandum sit, Potiorem enim Sacramenti rationem, & quae Spiritualis, veréque Divina est, prorsus exulare jubent; Sive de Personis, Et tum vel semetipsos excludunt, (& à Latino quidem Vulgari, Nostrísque sic redditur:) Ethnicorum planè more, non plus credentes, quàm ex naturali lumine, seu potiùs crepusculo, adsequi possunt; vel saltem, 30 Posse se Nos exterminare à Participio Divino sperant, Quia Nos (sed ab ipso Christo edocti, Spiritum esse, qui vivificat, carnémque prodesse nihil, Jo. 6.63.) etiam & verba, quae hac in re prolata sunt, Spiritum esse & Vitam, Ipsi monenti credimus, próque conditione ipsa Doctrinae SSpiritûs, decernimus, Spiritualiter ista discernenda esse, & Spiritualia cum Spiritualibus semper conferenda esse, 1 Cor. 2.13.
[Page 330]4. Igitur cúm corpus Domini, in se spectatum, extiterit, non uno modo; Non [...] solùm, sed & [...] etiam; Factus est enim novissimus Adam, (hoc est, Christus,) in Spiritum vivificantem, 1 Cor. 15.45, Ecquid impedit, quin ut existit in Se, ità & participetur à nobis? Spiritualiter procul omni dubio participari potest; Atque ità satìs constabit nobis Participatio nostra, sed & verissima ea, & Principalissima erit. Naturaliter verò nè participari jam possit, (praesertim per manducationem, & 10 bibitionem; Quarum conditio (si Humanam naturam pro objecto suo habeat,) ab ipsa natura longissimè abhorret:) novimus alios plures obices poni, quibus recensendis, nunc non moramur, amovendis quidem, nè Roma ipsa sufficit. Quid igitur? An de Spi [...]ituali Existentia Corporis Christi ausit quisquam eorum dubitare? Ad fidem igitur Catholicam, quam & ipsi magno hiatu sibi praetendunt, provocamus. Credunt enim Christum in corpore mortuum esse, atque Resurrexisse. Audiatur igitur jam Apostolus; 20 Ille Corporibus Sanctorum omnium, (Quantò magìs ipsius Christi, Qui resurrexit Primitiae Dormientium? 1 Cor. 15.20.) ex ipsa resurrectione sua, conditionem eam Spiritualem provenire, [...] nos docuit; Seritur in Corruptione; Surgit in Incorruptione: Seritur in Ignominia; Surgit in Gloria: Seritur in Infirmitate; Surgit in Virtute, v. 42. Volúntne verò, ut uno hoc verbo, planéque dicat? Dicit; Seritur Corpus Animale; Surgit corpus Spirituale, v. 44: atque hoc dicendo, irrefragabiliter confirmat, quod nos jam 30 dicimus. Habuit enim Christi corpus à principio, habet igitur & jam à Resurrectione, conditionem verè Spiritualem, atque Spirituale corpus verè dictum sine dubio est: Et cujus vera Existentia Spiritualis est, ejúsne Participatio vera non erit, Quia Spiritualis est? Ut nè dicam, quod amplius est, Ejúsne Participatio aliqua esse poterit, quae Spiritualis non [Page 331] sit? Non, quòd opinemur tamen, Animalem Existentiam ex accessu Spiritualis, prorsùs abolitam fuisse: Sed cùm auctior in se, evectiórque infinitis modis indè reddita sit, & omnibus numeris perfectior, Diviniórque, necessariò nunc sequitur, Spiritualem Participationem ejusdem, esse jam Modum Participandi (quicquid Heterodoxi delirent,) verissimum, Divinissimum, Perfectissimúmque, & qui cum Excellentia Christi, Fidéque nostra vel maximè congruat.
10 5. Remansisse quidem in Christo (etiam à mortuis reduce facto) agnoscimus & Naturalem eam quoque, quam à Parente habebat, Existendi conditionem, atque pro placito suo, per specialem [...] suae Actum, aliquadantenus tum exeruisse se. Indè enim erat, Quòd audiri, videríque à suis, postquam Sesurrexerat, subindè poterat, 1 Jo. 1.1, Quòd manducaverit cum iis, Act. 10.41, Quòd ipsa vulnera sua Thomae exhibuerit, Jo. 20.27, Quòd caeteris denique carnem & ossa jam tum se habere, (praeter, quàm 20 Spiritus quisquam habet,) commonstraverit, Luc. 24.39. Veruntamen & eâdem hâc Dominum dispensatione usum fuisse, per omnem in terris vitam suam, & non à morte solùm, est, quod pronâ fide credamus; Neque igitur ex aliqua virtute Resurrectionis suae eum, sed indè à principio, per vim Hypostaticae suae Unionis, Spiritualitatem ipsam Corporis secum attulisse in uterum B. Virginis. Aliter enim si fuisset, incongruè satìs, saltem minùs appositè, ab Apostolo, citationem illam praemittente, è Gen. 2.7, factus est Primus 30 homo Adam in Animam viventem, subjungitur & hoc, (quasi quod priùs jam dicto sic respondeat, ut & citari quoque nonnullis videatur;) factus est Novissimus Adam in Spiritum Vivificantem, 1 Cor. 15.45. Primus autem Adam ab ipso primordio conditurae suae, in Animam Viventem factus est: Quae igitur jam Paritas, quae [...], aut Correspondentia erit, nisi & Secundus Adam in Spiritum [Page 332] Vivificantem ab ipso quoque momento Conceptionis suae, ità factus fuerit? Sed propter [...], ex qua ante omnia decreverat, Homo jam factus, Hominibus, [...], Heb. 4.15, parem se praestare, Sic nasci igitur, sic in terris vivere, versaríque, sic mori denique, Humiliavit semetipsum, Phil. 2.8, velavítque Coelestem Gratiam, suspendit igitur Virtutem suam, Corporísque sui Spiritualitatem, nisi raro per minutias aliquot, paucísque in rebus duntaxat, actu sese exerere passus 10 est, Donec consummata erant omnia, Quae manus Dei, atque consilium ejus praestituerant fieri, Act. 4.28.
6. Silere autem prorsus nunc non possum, antequam ad alia hinc abeam, quàm malè me habeat, quòd verba illa Apostoli hac de re, [...], 1 Cor. 15.44, tam perversè ab Interpretibus reddita reperiam. A Latino enim Vulgari leguntur, Si est Corpus Animale, est & Spirituale: Sed quàm nullo sensu? Atque 20 undè gentium illud, Si? planè [...], Turbátque genuinum Loci intellectum. Jam Nostri verò multò ineptiùs reddiderunt, There is a Naturall body, and there is a Spirituall body. Non aliter enim, ex Anglicismo eo nostro, there, and there, ista sonant, quàm de rebus disparatis planè, diversísque Corporibus, atque ità inter se disterminatis, ut Quaedam ex iis [...] sint, quaedam verò, [...]. Sed quàm longè absunt haec à mente Apostoli! De uno enim, eodémque Corpore haec ab eo expressè dicuntur, pro 30 diversis quidem temporibus, dispositionibúsque; diversam conditionem habente, Animalem primò, pòst & Spiritualem: Adseruit enim, Corpus idem, quod in una conditione seminatum est, in altera resurrecturum esse: vertendum igitur à nobis omnino est, It is a Naturall body, and it is a Spiritual Body. Jam deest quidem Linguae nostrae vocabulum, quod satìs sit exprimendo [Page 333] [...]. Redditur autem alibi à Nostris per vocem, Sensuall, ut Jac. 3.15. & Jud. v. 19. In hac verò Epistola jam Quater (neque usquam alibi in N. T. reperitur,) vertitur ab iis, Naturall. Quòd si voluisset usus, & primorum Tralatorum diligentia, potuisset non minùs verti Animall. Latinam enim Originem singula haec Naturall. Sensuall. Animall, ex aequo reportant; Sed tertium hoc tamen nondum obtinuit inter Nos.
10 7. Sententiam autem nostram, De Spirituali, eâque verè Reali Participatione Corporis Domini cùm Catechista persentiret se non posse subruere, neque (Quod, nullâ fronte, dicam, an certè perfrictissimâ? in initio eructavera [...];) posse Fallacē eam opinionem, aut erroneam esse, statuere, interesse suâ ratus, aliquâ tamen nocere, id proximo in loco agit, sugillare eam ut possit, pérque putidam calumniam suspicione, Opinionis nullo modo certae, inter suos diffamare. Igitur Qui Reipsâ Participem esse, atque spiritualiter Participem esse, pugnare, 20 priùs urserat, eâ cùm non succedat, non sic succumbit, quin succlamet tamen, Sed non est certa Opinio. Non certa autem? Immane verò quantum haec duo discrepant! Sed sequamur asellum. Et quî istud confirmat? Ipsi produnt, (ait,) cùm fatentur Modum hunc sumendi Corporis Christi esse prorsus inexplicabilem, aut quî id fiat, se planè ignorare, Cat. R. p. 192. Hem! Etiam de Proditione, Os insanum, impudens? Proditores Christi, post Judam proximi, Qui Religionem totam Christianam Jud [...]smo, Turcismo, Gentilismo 30 produnt, (Barjesuitarum Societatem, Socinitatémque me dicere intelligo:) ut non pudeat, cuipiam, quid in Religione prodat, objicere? Sed Clodio quem non licebit pro Moecho habere? Quod vertat tamen bene nobis, etiam ab Hoste; Proditio ista ingenua est, & Barjesuitis omnium invisissima; produnt enim fatendo, ait. Proditio igitur eorum reverâ haec nulla est; Sed convitium ipsius est; Fassio enim potiùs dicenda erat. [Page 334] Neque Fassio quidem rectè, nisi ab impuri oris Hoste, dici potest, Quasi Erroris jam aliqua, aut Criminis agnitio esset; Sed pia solùm, & Christiana Professio est, per quam agnoscimus, Praesentiae Corporis Christi in S [...]cramento suo Modum, (Neque simpliciter, aut in genere, Omnem, Nostri dicunt; Spiritualem enim Modum esse, abunde probare solent: Sed) Spi [...]itualem istum, verbis non posse à nobis disertè explicari. Ipsa tamen jam verba eorum, qui hoc profitentur, cùm Hic nullus adscripserit, non est, quòd in ea parte Responsum aliud à Nobis 10 nunc expectare possit.
8. Sed quod prae manibus jam est, prensandum esse censemus, premendúmque. Quaerimus igitur, Quid ad opinionis ipsius, de Praesentia Spi [...]ituali, Non Certitudinem facit Modi Inexplicabilitas, (sit venia verbo) ejusdem P [...]aesentiae? Sapit Atheismum [...]everâ Barjesuiticum ista Consequentia, ex eodem dein Argumento hoc, An opinari liceat, Deum esse, in corde suo stultè dubitaturum, Psal. 53.1, Quia Modum Existentiae ejus explicare non potest. Quorsum igitur & tuum, Sancte 20 Paule, [...] illud? Rom. 11.33. Quid? Repe [...]í [...]ne Judicia Dei [...] esse? An [...] Via [...] ejus? Quid haeres igitur, stupésque? Qui Parentem eorum, Barjesum olim adegisti ad petendum sibi viae ducem, Act. 13.11, Hem tibi jam Barjesuitas Duces! Explicare si nequis, pro incerto habe; Si ignores Modum, Rem ipsam rejice. Dedítne etiam Deus gratiam aliquam [...]; Quorsum ergò tu has gratias das? 2 Cor. 9.15. Sape verò Barjesuiticè; Si renuit enarrari, Apage, incertum est: Nè crede igitur, Sed respue. 30 Charitas etiam illa Christi, quam depraedicas, Quoniam est [...], Eph. 3.19, Quoniam, [...], Phil. 4.7, Res Tu istas tibi, per Nos, habebis, Nos pro opinionibus nullo modo certis eas habemus, Quia tanta Mysteria sunt; Quorum in Religione Socinina, nè mentionem (crede) aliquam, nedum adsensionem, aut venerationem facilè reperies. [Page 335] Philosophos nimirum nos sic laudamus (aiunt,) ut & aemulemur, Qui fidem quasi à videndo ducentes, nihil aliud credere voluere, quàm quod è lumine naturali accersere poterant; Téque ipsum, Magne Doctor Gentium, Si liberè loquendum sit, quicquid Fidem & Veritatem jactites, 1 Tim. 2, 7, Sapere magìs duceremus, cum raptus in tertium coelum tibimet videbaris, Quia tamen Modum ejusdem, An In corpore, an extra Corpus, nescivisti, 2 Cor. 12.2, Si pro Opinione non certa hoc potiùs 10 duceres, neque te delusum esse tam facilè patereris. Atque haec jam novorum Gnosticorum, hoc est, Barjesuitarum nostrorum vera, (Theologiam quidem non possum dicere; Sed) Alogologia est, quâ & ipsi sibi mirè perplacent, & nullo negotio Scitulorum multorum Psychicorum, Spiritum quidem non habentium, neque solidam scientiam, ingenia dementant. Dignum scilicet patellâ operculum!
9. Ex Modi igitur ignoratione nil magìs proficiunt Sophistae contra Certitudinem Sententiae nostrae, quàm 20 antè, ex Participationis Spiritualitate profecerunt contra ejusdem Veritatem. Praeteriri autem non oportet, quòd Quicunque sint, qui in Sacramento Modum Praesentiae Dominicae, nostraeque Participationis, nescire se dicunt, cùm elementa tamen videre se, verba audire, motum sentire, soleant profiteri, jam in uno eodémque genere haec omnia intelligendi sunt dicere; Modum igitur aliquem, qui pari passu cum Visu ambulet, aut qui Auditui respondeat, aut ab Externo aliquo Sensu perceptibilis sit, prorsus ignorare se aiunt; Sed Modum quod attinet 30 Spiritualem, & supra Sensus positum, abjudicari eum per hoc, tantum abest, ut supponi jam potiùs ex hoc, & vel maximè confirmari videatur. Quid quòd & [...]liam quoque de Modo disquisitionem agitari à Theologis jamdiu novimus. In Dubium enim vocari solet, ad quam Sanctissimae [...] Operationem consequi velimus Praesentiam eam, quam Spiritualem esse dicimus, aut per quod Mysticorum Officiorum Instrumenmentum, [Page 336] in Actum produci ipsam, definiendum sit; An ex Invocatione per Sacerdotem facta, An ex Recitatione Sacri Canonis. Occasionem autem hujus Dubitationis arripuisse videntur ex varietate vocabulorum, quibus SSpiritus hac in re usus est. Priores enim Euangelistae duo narrant nobis, Dominum in Coena, accepto quidem Pane, [...], sed Poculo, [...]. Jam Lucas verò, Paulúsque, etiam in mentione Panis ipsum [...] habent, Poculúmque [...], disertè dicitur, 1 Cor. 10.16. In Sacra igitur 10 Ecclesiarum Liturgia, referendo nunc, quod oratur, ad [...], quod recitatur verò, ad [...], jam utro horum modo Spiritualis ista Praesentia exurgere credenda sit, à multis in controversiam trahitur. Verùm ex ista, (non necessaria omnino, Sed nec u [...]ili quidem, satísve pia) lite, Dum quomodo hoc fiat, satìs anxiè disputatur, Nequid Piorum tamen animi turbentur, aut quicquam de certitudine, quam Barjesuita nunc vellicat, ipsius Spiritualis Praesentiae dimoveantur, abunde ab Ecclesia nostra, Dei Opt. Max. beneficio, provisum 20 est.
10. Adeatur enim Canon Missalis noster Anglicanus; Expendatur Collecta illa, quae Speciatim ad Sacramenti ipsius Institutionem adsignatur, atque Consecratoria vulgò audit, Formulámque ipsam Distributionis subnexam sibi secum apportat; O quàm Divino modo intertexitur! Non obscuras Commemorationis, Comprecationis, Recitationis etiam atque Exhortationis clausulas in se continet, cum interpositis quoque inter agendum Rem Sacram, tum Sacerdotis, Voventis, Benedicentis, Repetentis, 30 Operantis, tum etiam Fidelis populi, Advoventis, Venerantis, Participantis, Gratias agentis, non caecis Officiis, Cultibúsque; Adeò ut ex ista tam efficaci Sacrorū omniū, Rituū, Actuúmque Confarreatione, Contextúque, possit jam certiùs multò, securiús (que) universis constare, adesse Deū, adesse procul omni dubio Corpus Domini, Praesentés (que) (utì testamento suo Christus consignârat;) [Page 337] Praesentiâ suâ Spirituali dapsiliter beare. Stultus igitur Metus est, at (que) per impurum cavillum à Barjesuita, ad Panicum Suorum terrorem introductus, quem iis, ab opinionis nostrae Incertitudine (si placet) sic se incutere posse speret, ut eandem ipsi repudient, abnegéntque, Quiae Modu [...] ipse inexplicabilis est, & quî id fiat, plane ignoratur. Quin & Davidem igitur ipsum Suffenus iste corrigat, doceátque eum, Quia Formationis suae à Deo mirabilior est cognitio, quàm ut ipse consequi eam possit, tâmque in sublime 10 evecta, ut attingere eam nequeat, Psal. 135.5, ut B [...]rjesuiticè ergò concludat, ejurétque Opinionem ipsam, A Deo se terribiliter, atque mirificè formatum esse, v. 13. Suos deni (que) edoceat, (Cordi enim iis est, scitulis argutiis istis, & paradoxis perditè abripi;) Nè aë [...]em quidem unquam violenter moveri, ne (que) ventos flare; Quid itá? Hem! In promtu est ista ratio, Modi ipsius ignoratio: Vel Christo enim auth [...]e, Nè Nicodemus quidem ipse, (ô quantus, qualísque D r in Israele!) novit Modum illius, aut ex quo Ventus veniat, aut quò vadat, Jo. 3.8. Jam verò cùm harum 20 rerum Modi tam inexplicabiles sint, Ergò, & quae opinantur homines iisdem de rebus, nullo modo certa sunt; Ergò, & Locum habere nequeunt Opiniones istae in Theologia. Haec inclytus iste, Barjesû satus, Tortor verè Theologiae.
11. In Ecclesia autem Romana jam, (partes solùm suas quomodo libet tutandi certa,) quàm bellè provisum hac ex parte sit, Nostrum non est exponere. Aliam enim illi Praesentiam Corporis Christi defendere jamdudum jurati, id in primis nunc agunt, ut praeter [...], aut [...], 30 etiam & aliam Actionem, Gratias Agendi, Benedicendí (que) paulò adhuc posteriorem, quam Consecrandi appellitant, in Sacramenti sui Canone statuminent. Eam autem esse volunt, non sine grandi Sacrae illius Scenae diversificatione, Christi nimirum in Coena sua, ut Dei, Symbola illa jam tandem per Omnipotentiam suam Transubstantiantis, Cùm tamen precatio Benedictoria, quam jam tum praemiserat, ut Hominis tantummodo at (que) Sacerdotis fuerit, per quam ille [Page 338] primò, próque Modulo Humano, Sanctificationem solùm Elementorum petierit, sed cum ea intentione, ut transubstantiari tamen quàm mox à se Deo possent. Sed proh sancta fides! In re tam Divina, quorsum harum Ambagum quisquiliae, quas cordatus quisque nullo alio consilio introductas esse facilè perspicit, nisi ut viam sternere videantur, affingendi verbis illis, Hoc est corpus meum, Mirabilem aliquam, (Nolo enim dicere Magicam, nè convitium dicere videar; sed supranaturalem longissimè, ô Deus!) Operationem, Unde illa jam pro Instrumentaliter Operatoriis 10 Transubstantiatae tandem Praesentiae haberi mereantur? Sed in Speciem haec solùm, Sacrámque Fraudem, & prorsùs gratìs ab iis afferuntur. Benedictio enim illa Domini, quae & Gratiarum quo (que) Actio cluet, (Non quòd [...], & [...] eadem per omnia sint; Sed tamen quòd hac in re, atque Hebraeos inter, gratias suas in Mensa agere solitos, sub forma agnoscendi Deum esse Donatorem omnium, eíque propter Dona sua Benedicendi, (ut benedictus sit Deus in Pane suo; In vino suo; In carnibus suis;) tam conjuncta, at (que) complicata ista sint, ut al [...]erum ex altero intelligi semper soleat, at (que) in Actione hac alterutrum dici 20 sufficiat:) ipsa sufficiebat in se, at (que) efficaciter Impetratoria erat Sacri illius beneficii in Elementis, quod Dominus petendum intenderat. Ecquid opus est verò, ut haec jam confirmemus? Non postulaturos, confido: Si jusserint, sunt in promtu nobis probationes, ab inficiatorum nemine repellendae; Quarum una quidem impraesentiarum ex ipsa illa historia sese ingerit, ex qua ipsi primarium verborum (ut vocant) Operativorum exemplum accersere sibi solent; Quia Dominus in excitatione ea Lazari [...] 30 professus est, Novi, quòd semper me audias, Jo. 11.42. Audiri autem, in usu Sacro, esse Impetrare, nemo nescit: Impetravit igitur Christus, etiam tum, cùm benedixit.
12. Quòd verò cum illa voce Christi, Lazare, veni foràs, ver. 43, comparare ament verba ista in Coena, Hoc est corpus meum: adserántque praefidenter, Pari modo [Page 339] & haec, & illa, earum rerum, quas per ea Christus intendebat, Operativa fuisse; (ex illis enim, Lazarum è Sepulcro prodiisse; Ex istis, Corpus Christi extitisse, atque etiamnum extare quotidie, & in Sacramento [...]ffici;) Pace ipsorum, vel sal [...]em ingratiis, tam nos longè absumus ab Opinione, Parem in hi [...]s esse rationem, Ut disparissimam esse, totóque coelo divisam existimemus, Réque verâ, quicquid impetrari jam à Lazaro possit, pro nostra Sententia, & non pro Illorum, esse facturum. Quàm 10 dissimilia enim inter se sunt, Quàm disparis operae, Adfirmare solùm, atque Imperare? H [...]c primum est. Est autem nudè adfirmantis, Hoc est, dicere; Sed Prodi est Imperativum. Pergimus autem. Nam inter Adfirmationem, super Re inanimata, sensûs omnis in se, atque rationis exorte, factam, (De Pane putà, Vinó (que)) atque inter Mandatum Viventi jam, & Audienti, rationéque praedito datum, ídque à Domino suo, & de Officio tum Naturae suae, tum Rationi congruentissimo, gratissimóque, immanissima jam ista differentia est, atque 20 omnem Paritatis Spem quàm maximè superat. Jam si reponant, Inter Panem, Vinúmque, & cadaver Lazari quatriduanum, nihil interesse; Imperiorum enim heri sui, aut Dictaminum Rationis non magìs capacem esse Mortuum illum in Spelunca, quàm Symbola ipsa in Sacramento: Habemus, quod volumus; Pernegamus enim Lazarum jam tum fuisse Mortuum. Statuimus scilicet, Christum paulò priùs in vitam restituisse eum, Animámque reducem à se factam consociâsse cum corpore suo, ex eo momento, [...], ver. 38, 30 jámque redivivus ille stabat, (seu certè tantillulùm jacebat,) expectans (ut par erat,) Quid Dominus eum vellet. Utere oculis, animóque, & dic, Annon istud fuerit, quod Dominum, simulac sepulcrum ab Astitibus, utì jusserat, aperiretur, non jam precantem, sed gratias agentem audiamus, [...], ver. 41. Et nequis ambigendi vel color sit, etiam Qua de re has gratias agat, ait; Addit enim, [...], [Page 340] [...], Quia audivisti me? Ecquid igitur apertius? Nónne hinc paret, postulâsse eum paulò antè à Patre, ut Lazarus vitae restitueretur? Ideóque satìs nunc intelligens, auditum se in hoc esse, quod postulârat, ab ea jam parte inceptat, à gratiarum actione pro impetrata hac gratia: Statímque, pro imperio suo, Lazarum, dicto jam audientem, jubet, ut prodeat, ver. 43. Dictúm (que) factum; Jussa capessit, &, fasciis nihil obstantibus, prodit Lazarus, ver. 44.
13. Adsumimus igitur nunc; & verba illa, Lazare, 10 veniforàs, non frustrà solùm, sed & ineptè, in hoc Argumento, Agentium, seu Operativorum titulum inscribi dicimus, cùm nihil nunc operata fuerint, praeter quod Humanae Rationi inprimis congruebat, atque ex communi Naturae officio praestandum, vel à Servulo quidem, (Quantò magìs, ab Amico, quem & Dominus tam ineffabili Beneficio jam insignierat?) erat. Eodem igitur hoc ex intuitu, subtilis quidem magìs, quàm solida nobis semper visa est & illa Exceptio, quâ urgeri meminimus Pontificios à non nemine nostrorum; In Coena Domini, verba illa Imperativa, 20 Accipite, Manducate; potiùs habenda esse pro Operativis istis, Symbolorum Consecrationem efficientibus, quàm Hoc est corpus meum. Imperium enim aliquod cùm illis in verbis reluceat, Illatio quidem haec valido, veró (que) Argumenti ad homines acumine non caret, Quia nihil contrà obtendere nôrunt Romae, quod clypeo ipsis adversùs tam fatale telum sit, nihíl (que) reponere, praeter novella Ecclesiae suae imperia, cur posteriora verba Christi, Hoc est Corpus meum, antegressis aliis, Accipite, Manducate, praeferantur in isto negotio, Agendíque Rem eam Divinam 30 palmâ ab ipsis donentur. Verùm si sobriam, solidámque Theologiam percolere cupiamus, & hoc genus argutias, (argutae enim & hae captiones sunt:) praeteriri omnes à nobis oportet, statuíque, ex verbis iis, quibus Christum in ipso primordio Sanctissimae hujus Operationis usum esse legimus, cùm accepto pane, Benedixit, secutum protinùs esse intentioni [...] suae apotelesma, atque efficaciter, plené (que) [Page 341] impetratum esse id, quod institui volebat: Panis igitur, seu Commutationem in melius, seu Sanctificationem, seu Consecrationem appellari jam postulent, (Aucupium enim Verborum reverâ & hoc est, atque ex Captione potissimùm introducta est ista Locutionum variatio:) eam conditionem jam tum à Christo Benedicente productam fuisse, ut de eo participantes, jam ipsius Corporis Domini, in cruce pòst fracti, (quod solidum tamen adhuc, sanúm (que) ibi praesens aderat,) Spirituali Praesentiâ Realiter, Veré (que) 10 bearentur: Similiter & Sanguinis ejus, ex calicis quoque Benedictione.
14. Miserandum igitur (nè quid severiùs nunc dicamus;) est eorum, non infimi Nominis inter ipsos, Effugium, Quos cùm Veritas ipsa cogat, inficias nè eant, Benedictionem Christi in Sacramento validè efficacem fuisse, plené (que) impetratoriam ejus, quod petebat à Patre; in Caussae tamen caducae sublevationem aliquam, coguntur de articulo ipso temporis cautiunculam vel Christo ipsi obtrudere, Quasi qui apud Patrem eâdem tum prece egisse credendus 20 nunc sit, ut non statim cum ipsa petitione, seu Benedictione sua sequeretur Divinus ille Effectus, sed cum interstitiolo, & post paucula alia verba, Tum cùm Ipse voluerit scilicet. Noluisse autem Christum omnino ut fieret, donec ab eo postrema Syllaba enuntiata foret, in, hoc est corpus meum; id ex infallibili Oraculo Romano jam nuper edocti sumus. Ex eodem autem fonte & caussam etiam, cur id noluerit, petere jam licebit: Non alia enim esse proculdubio poterat, nisi quia Dominus, ità Vicarium suum (Quem non Veritatis quidem, ipsius enim Christi ille est, 30 sed Infallibilitatis titulo insigniendum esse decrêrunt Romae) olim, post Millenos, & quod longè excurrit, annos, ea in re decreturum esse, praeviderat. At (que) ex hiis jam tandem moliminibus prodigium illud prodiit, quod Transubstantiationem nunc vocitant.
15. Nova quidem Nomenclatura est, & quae vagire primùm coepit, Aerae jam Christianae non nisi cum Tertia, & sequiore Parte. Sed quid tum? Praesertim, cùm indè [Page 342] ab ortu tam insignem Divinae Providentiae notam ferat, Deo ità permittente, ut qui in tam crassum errorem Naturalis (quam ipsi volunt) Praesentiae jam conjuraverant, vocabulo ad id etiam non minùs erroneo, stupendóque, & suum ipsorum sensum arietante, uterentur; Nam, si ipsos audiamus, Quibus solis datum est haec [...] callere, Substantia Panis neutiquam transiit in Substantiam corporis, sed exterrita (ut par est,) ad Divina illa vocabula, Hoc est corpus meum, tam subitò, prorsús (que) evanuit, ut nè durare quidem tantisper ausa fuerit, dum & Accidentia sua convasare, 10 Speciésque misellas secum auferre posset. Quantò minùs opinandum est, Substantiam Divini Corporis transiisse in eam, quae evanuit, Panis Substantiam? Cui igitur Substantiae, aut unde suum Trans? Quae heic Transubstantiatio est? Translocatio quidem ista est; Succedere enim volunt Corpus de Coelo in locum Substantiae Panis; Et Transfiguratio est; Submittere enim se aiunt Sanctum Corpus Figurae, quam profugus Panis in Speciebus suis (satìs inclementer post se relictis) gesserat. Sed ecquid est aliud? Rogandi igitur sunt Romani Correctores, ut & 20 Augustodunensem istam [...] corrigere jam velint, & (nisi fatalis necessitas sic ferat, Error Errori Errorem ut semper pariat, at (que) Prodigium Dogmatis & nominis stribiligine aeternùm insigniatur, (ut ab altera porrò literula orsi, appellari hanc nunc jubeant, pro Transubstantiatione, Vicesubstantiationem.
16. Sed quicquid Romae, super vel Nomine Rei, vel Interpretamento Sanctissimae Operationis, recentiùs excogitatum est, Laudandum imprimis est, coelo (que) ipso donandum Sanctae Ecclesiae institutum, Quòd illa, Domino & 30 illam jubente, prout Ipse fecerat, Hoc facere; Ergò quid Dominus ea ipsa in re tum fecerit, dixerítque, in Canone suo reposuit, ín (que) Canonem sibi nunc, in operis sui Regulam, Normam Fidei, Cultûs at (que) Observantiae suae Exemplum, Argumentum, Indicium, Testimonium, dicta tum ab eo, gestáque omnia, religiosè quotidiè recolit, recitátque. Jam verò si Sanctorum [...] cuipiam Authorem se [Page 343] SSpiritus fecisset, in Acta sua referendi ipsas Benedictiones, quibus Christus jam in Coena, ad Panis, Viníque Sanctificationem, ád (que) transmutationem eorundem à conditione Seculari ad usum istum Spiritualem, usus est, Satìs etiam Ecclesiae, abundé (que) fuisset, iisdem Benedicendi vestigiis solùm insistere; Nihílque allaborans Formulae ab ipso Christo traditae, potuisset & Ipsa, idem cùm faceret, idem dicere, pér (que) verba ea Christi, consecrare Symbola sua, at (que) ab usu vulgari translata, ad Divinorum Officiorum 10 gratiam adaptare. Verùm cum SSpiritui visum fuerit eatenùs silere, nihíl (que) amplius dicere, quàm Benedixisse Dominum, Benedictionum autem illarum Syllabas scripto nusquam tradere, sibi jam hoc relictum esse piè sensit Ecclesia, ut ipsa Precationum suarum sibi (auspicante nihilominùs at (que) suggerente SSpiritu,) sacras Formulas conciperet, ad quotidianam Munerum suorum Benedictionem, seu Consecrationem Sacramenti. Sed in abundantem cautelam tamen, Christí (que) Sponsâ dignam, Quô & piè fateatur, dum in terris militat, fieri posse quidem, ut imperfectiusculè 20 se habeat, at (que) vel in isto, Sanctissimo, Tremendissimó (que), Opere, si non tepeat, langueat, aberret, deficiat, Humani tamen aliquid patiatur, & vel ultrà, vel citrà feratur, ne (que) aut plenè ad ipsam Benedictionis Christi emphasin pertingere possit, aut adaequatè se intra limites ejusdem continere, Divinissimo igitur consilio & ipsam Recitationem Dictorum, Factorúm (que) à Christo in Coena, cum Prece sua conjungit; Per hoc nimi [...]um professa, ex eorundem planè mente, & mentem suam jam totam componi, non nisi cum Deo enim se, quod suum est, agere, nihíl (que) jam magìs, 30 nihil minùs intendere, vovere, precari, facere, quàm quod faciebat, vel jubebat certè ipse Dominus, Quando jubebat & eam, Hoc facere.
17. Ex re igitur jam nostra est, & hoc adnotare, Praeter ea, quae in Sacra Coena, ad exemplum ipsius Domini, quotidiè peraguntur, Aliquid etiam imperatum ab Eo fuisse, quod Ipse quidem non fecit, sed ex restricto tamen Ejus praecepto, ab Ecclesia aeternùm praestatur. Ex iis autem, [Page 344] quae Dominus ipse praestitit, haec potissimùm colligenda duximus; 1 o. Quòd per Benedictionem suam ( [...], Mat. 26.26,) Panem, Vinúm (que) è Conditione sua Naturali hactenùs transmutârit, ut ad Spiritualem usum consecrarentur. 2 o. Quòd frangendo, dandó (que), ( [...], Mar. 14.22,) instituerit, Fideles omnes Corporis sui, in Cruce eo die frangendi, Participes semper deincipes per Fidem futuros. 3 o. Quòd asserendo Hoc, quod comedendum iis porrigebat, esse Corpus suum, ( [...], Mat. 26.26,) cùm Ipse tamen incolumi Corpore praesens 10 aderat, instruxerit suos, Se de Spirituali Praesentia, quâ aeternùm fruerentur, accipiendum esse. 4 o. Quòd admonendo Corpus suum pro nobis dari, ( [...], Luc. 22.19,) satìs significârit, Quanto pretio nos redemerit: 5 o. Quòd pro nobis frangi, ( [...], 1 Cor. 11.24) Quantâ caritate Se nobis impertierit. 6 o. Quòd verò Poculum, in quod, & ex quo funditur, & non nisi cum Sanguinis sui effusione, memoraverit, ( [...], Luc. 22.20,) viam omnem per haec praecluserit delirio, Participandi Sanguinem in Sacramento per Concomitantiam. 20 7 o. Effusionem autem hanc quòd ad Peccatorū Remissionem fieri declarârit, ( [...], Mat. 26.28,) Articuli istius de Remissione & Fidem & Rationē ex Merito Mortis suae profluere docuerit. 8 o. Poculum etiam istud pro Peccatis effundendum, quòd titulo N.T. insignierit, Sanguiném (que) suum Sanguinē N.T. appellaverit, ( [...], Mat. 26.28, & [...], Luc. 22.20,) demonstraverit tum necessitatē Poculi ipsius singulis exporrigendi, Qui à Peccatis suis liberari sperent, Noví (que) T. beneficio 30 perfrui: 9 o. tum certitudinem Divini hujus Beneficii, Quia Testamentum Dei est, suâ ipsius Morte confirmatum. At (que) ista quidem Corollaria, (ut pluribus nunc non allaboremus,) [...] planè sunt, sponté (que) suâ, ex eo quod Christus tum fecit, dixít (que), profluunt. Cùm verò mandârit etiam Dominus, Rem eandem Sacram & à nobis aeternùm fieri, ( [...],) praescierit tamen, non nisi post Passionem [Page 345] suam fieri id à quopiam posse, Hinc & istud porrò à nobis semper praestandum subjunxit, ut Hoc facientes, eâdem operâ, & quid in Cruce factum fuisse constaret, repraesentaremus, & Mortis suae Commemorationem exinde institueremus, pronâque fide & gratis animis epulati quotidie, Spiritualibus illis Dapibus ad Salutem aeternam vesceremur, Ipsum denique ex Divino Pacto suo, per Sacrum hoc Factum redderemus in aeternum Nostrî memorem: Ait enim Ipse, [...], 1 Cor. 11.24, & ex 10 Ipso est, quod ibi à Paulo additur, [...], ver. 28.
18. Jam satìs autem vidimus, Quid ex genuino sensu Ecclesiae, Quid etiam è nupero glossemate Romano, valeat, Hoc est Corpus meum. In Polonia verò, in Conciliabulo Barjesuitico quid, si jam quaeratur, respondendum est, Minus ferè nihilo. Nam qui Sacramenti vel nomen, vel Rem veram nullius coloris nôrunt, qui redemtionem per Christum naso suspendunt, qui Peccatorum Remissionem prorsùs eripiunt ei, qui nihil in Coena ejus agnoscunt, 20 nisi Caeremoniale quid, C.R. pag. 186, id est, Externum quendam Actum Religiosum, C. R. pag. 179, ab ipso, mortis solùm ipsius annuntiandae Caussâ, institutum, C.R. pag. 186, Quis sensus eorum verborum, nisi qui à sensu Domini longissimè aberit, ab iis expectari potest? Audite tamen sultis incomparabilem Expositorem, Quasi qui unicum verbulum, pro arte sua, explicando, extemplò Rem totam clarissimè illustrare sciat: Ait enim, In iis verbis, Hoc est Corpus meum, particula, Hoc, ad universam frangendi, sumendìque Panis, & fundendi Vini Actionem 30 referri potest, C. R. pag. 190. Bene habet. Sumatur igitur jam, hoc, acsi Dominus dixerat, Hoc quod nunc à me agitur, Et quanquam, Posse Esse, parùm, aut nihil (ut aurem ei jam saepe vulsimus) sit, in tanti tamen Magistri tam malè audientis gratiam, supponatur ista, quam postulat, relatio, loquatúrque jam Christus, & quid erit? Potéstne enim dicere? Hoc quod nunc à me agitur, est corpus meum. Certè potest, si hunc audiamus; Nam iste verus, [Page 346] nativus, atque genuinus sensus Christi verborum erit, C. R. pag. 194. Sed sub altera tamen conditione jam: Et quae tandem ea? Ut, praeter quod de unico verbulo, Hoc, primò postularat, fiat & caeterorum quoque verborum omnium accommoda Interpretatio, at (que) per, Est corpus meum, Christus intelligatur dicere, est Commemoratio, & Adumbratio, atque Repraesentatio ejus, quod fiet de corpore meo, C. R. p. 194. Annon verò satìs jam expositus est Locus? Annon bellissimè nunc exclusus est genuinus sensus? Talem nimirum Paraphrasten, tam sui semper similem, 10 dictáque Domini omnia excellenter distorquentem, non vulgariter pervertentem, meretur ea Reformatio!
19. Nemo tamen inficias it, aliquadantenus, at (que) pro portione sua, hoc quod ipse dixit, verum esse. Etenim quod in Sacramenti celebratione facimus Christiani, facimus [...] ut in memoriam sanctè revocemus, tum nobis, quid à Christo praestitum fuerit, tum Christo ipsi, imò & Deo Patri ejus, Quid Christus ipse pro nobis in se susceperit: (Memoria autem tam ampliter instituta, Barjesuitae vix ad palatum facit!) Verùm, Hóccine 20 est totum quod facimus? Hóccine solum est, quod Christi verba volunt? Hóccine primum est? An verò si vel ad antecedentem modò Paragraphum oculum retorqueamus, Decimo tantùm loco, aut vix eo, reperietur comprehendi hoc, quod ille nunc primò potuit, sed & unico, producere? Laudabimus igitur ingenium ejus, memoriam non laudabimus; Fidem certè ejus, omnium minimè; Fidei enim iste reverâ, non memoriae defectus est. Ex Corollariis scilicet antegressis relucet, esse ibi in Sacratissimo Mysterio Internum Actum Fidei; Esse Spiritualem 30 manducationem Corporis Christi; Esse Sacramentalem degustationem sanguinis ejus; Esse Redemtionem Fidelium per Christum factam; Esse Remissionem Peccatorum omnium ex ipsius Sanguine. Sed haec jam omnia iste à Principio abjudicârat, atque exinde Barjesû filius factus est. Quid faceret igitur jam, nisi quod ingeniosè fieri posse videbatur? (Ingenii enim opinione inter [Page 347] suos jam multùm inclarescit:) Quod non credit, nec meminisse vult; Quod recusat admittere, quorsum recoleret? Uno igitur grandi saltu caetera priora transilit; Atque hoc aliquid rotundè obtrudendo, quod & ab Orthodoxis bene novit (sed suo tamen sensu, loco, ordine, modo,) non rejici, callidâ hâc jam technâ Nepotulis suis (tam scitè sciolis, ut è Catholica quidem Ecclesia nihil, è Polonico autem Catechista nihil non credant;) ora sublinit; cúmque amârint ingeniosè falli, unicum è pluribus tam 10 promtè largitus, facilè eos emungit sanctissimis caeteris, sed sibi exosis, Sacramenti Beneficiis.
SECT. XXXVII.
1. Ethnicis de Deo manifestatum nihil esse volunt Barjesuitae, nisi per Euangelium.
2. [...] significat non solùm Terminum A Quo, sed & Materiam 20 Ex Qua. [...]. Quondam.
3. Philosophorum impietas justè damnabatur ab Apostolo, Quòd Deum nescierunt, è Creaturis docti Opificem.
4. Tractatûs materia generalis Sophisticè trahitur in Definitionem omnium inibi dictorum.
5. Liberatorem omnium Sceleratorum ante Christum Socinitas se praestat.
6. De Deo Quid ex Lumine naturali cognosci datum est, & Cur. [...] pro Inter.
30 7. Gnostici non possunt esse primarium Subjectum Argumenti Paulini in ad Romanos.
OCcasio jam mihi obtruditur à Catechista eventilandi ea verba Pauli, [...], Rom. 1.19. [...] [Page 348] [...], ver. 20. [...], ver. 21. Racovianus enim, ut hypothesi suae, ad quam tamen nunc abire nolo, inserviat, sic exponit, [...], ut omnino restringat ad ea facta, quae sub Euangelio tum extiterant. Ex isto autem Supposito, concludit, [...] accipienda solùm esse de Rebus iis, quae Deus non nisi per Euangelium patefecerat hominibus, nullâque ratione ab iis indagari ante potuerant. Colapho igitur duplici Interpretes caeteros ferit; Uno, quòd non conjunxerint, 10 [...], cum vocabulo [...]: Altero, quòd verterint ea, ex creatione mundi, cùm verti oporteat, à creatione mundi, eodem planè exemplo, quo dicitur, Eructabo abscondita à constitutione mundi, Mat. 13.35. Apostoli enim in hiis mentem esse, Indè à rerum conditura fuisse ista invisibilia, donec per Euangelium patefacta tandem sunt, Cat. Rac. pag. 23. Ità nimirum à novo Dictatore Apostolus velle jam jubetur!
2. De vero autem sensu Loci, póst. Sed quod Grammaticam nunc primò attinet, vellenda est Magistro auris 20 utraque: Una, propter Praepositionem istam, [...]: Altera, propter conjun [...]tionem ejusdem, quam ille fieri praecipit. Quanquam enim in altera ea quam attulit Phrasi, [...], nihil aliud intendatur dici, quàm Terminus Temporis A Quo, sensúsque ibi sit, Abdita ea semper, ab ipsa mundi origine fuisse; (Quod in Hebraeo quidem est, [...], Psal. 78.21. id est, à primo eo momento, quod sub vocabulo Latino Quondam, (ab Hebraeis fortassean mutuato) comprehendi solet:) summae tamen aut imperitiae, aut impudentiae 30 est, negare Praepositionem [...], significationem saepe, tanquam Materiae Ex Qua, habere in N.T: Ex quo plurima mihi, currente jam calamo, exempla suppetunt in eam acceptionem, ut Mat. 7.16. & 20. & 11.29. Mar. 16.9. Luc. 6.13. Act. 16.18. & 17.2. Rom. 15.15. Heb. 5.8. Apoc. 14.4. Sunt verò (scio) & non pauca alia. Verùm admisso jam hoc, quod illum ex tam infirma, tenuíque ratione urgere [Page 349] non pudet, istud, [...], reverâ jam valere, à creatione Mundi, nihilo tamen felicius est, quod pari ore de Conjunctione eorum urget, primò Negativè, non esse ea verba conjungenda cum [...], Dein Adfirmativè, conjungi ea debere cum [...]: Quandoquidem Tertium ibi in Textu detur, quod ex ratione multò potiore, (sed in sensum, Catechistae quidem Adversarium, atque cum caeteris Interpretibus benigné conspirantem,) vendicat sibi verborum eorum conjuctionem, [...], 10 scilicet; Apostolo jam hoc aiente, quòd Invisibilia Dei, ex factis à Creatione Mundi per Philosophos intellecta, conspiciebantur.
3. Ad sensum igitur Loci nunc accedemus. In quo quidem exquirendo egregium operae compendium faciemus, si veram vim, pondúsque Caussativae hujus Particulae [...], quae bis jam ab Apostolo interposita est, expendere primò velimus. Sciscitemur igitur nunc, Quare monuerit, Per Euangelium revelari Iram Dei de Coelo super impietate Hominum Veritatem in Injustitia detinentium? ver. 20 18. Respondet Apostolus, [...]. Similiter sciscitemur, Unde dicere possit, Eos factos esse inexcusabiles? ver. 20. Respondet denuo, [...], ver. 21. Quis igitur non videt, tacitae Objectioni nunc imprimis occurri, quae vel ipsi Euangelio Injustitiae Dicam hanc inscriptura erat, Quòd in primo statim Adventu Ejusdem Iram Dei iis interminetur, qui neque Euangelium, neque Deum antè noverant? Hóccine enim iniquum non est? Hóccine Juri, aut Rationi consonum, ut luant homines, 30 quod nesciunt? Diluitur autem objectio, Quia Euangelium quòd non noscant, suo ipsorum jam vitio factum est, qui audire nolunt, crederéque; Credentibus enim universis (Judaei fuerint, an Gentiles;) Euangelium est Potentia Dei ad Salutem, ver. 16: Ad justitiam enim eam est, per quam ex Fide vivetur, ver. 17. Deum autem quòd non noverint, dici hoc non potest; Quia quod de Deo cognitum, seu cognoscibile est, manifestum iis ex Deo [Page 350] erat, ver. 19. Sic ut Apologiâ omni destituerentur, ver. 20, Noverunt enim Deum, neque tamen eum esse Deum debitè agnoverunt, ver. 21. Si quaeratur verò, Quodnam illud [...], déque Deo cognos [...]ibile, sit? Respondetur, Quod convincendis iis abunde erat, in clarissimis illis Attributis ejus comprehensum, Uni [...]atis, Sempiternitatis, Potestatis, Divinitatis. Ista autem cum Invisibilia in se sint, hominibúsque in sensum non incurrant, si Quaestio porrò instituatur, unde poterant ergò cognosci? Respondetur, Intellecta ab hominibus, oculóque mentis suae, 10 quam Deus multis indiderat, apprehensa, per ea, quae à Conditura Mundi facta in oculos, sensúsque incurrebant, & ipsa planè conspiciebantur. Excellentia enim operis cujusvis abunde nobis, siquid sapimus, depraedicat Artem, Sapientiam, Potentiam ipsius Opificis.
4. Atque ista jam g [...]nuina Analysis integrae hujus periochae est. Qui igitur Viri fuerint, de quibus Apostolus in [...]ellexit se ista dicere, facilè nunc erit nobis statuere. Utcunque enim dici Euangelium non immeritò possit mate [...]ia, quam sibi Apostolus hoc in loco tractandā proposuit, 20 ex eo tamen indicio inferre, Invisibilia ea Dei, non nisi per haec quae sub Euangelio facta sunt, in cognitionem hominum producta fuisse, C.R. p. 24. Logices B [...]rjesuiticae solennis impostura est, à generali, quae tractatur, materia definire amantis, (modò in rem suam facturum sit id aucupii;) quicquid inter agendum, quocunque modo, inciderit, vel si per Argumentum à contrario introductum fuerit. Scopum verò Apostoli satìs nos jam vidimus. Dixerat, Euangelium quod annuntiabat, licèt Credentibus nil nisi Salutem, Jus [...]itiam, Fidem, Vitam spirabat, tremendâ 30 tamen Ultionis Divinae interminatione non Credentes feri [...]e. Addit autem, Apologiam eos nullam habituros, neque queri posse de Severitate aliqua, aut Injustitia. Utcunque enim ipsi Euangelium, antequam promulgaretur, non noverant, satìs tamen de Deo multis eorum, Queis meliore luto praecordia finxerat, cognitum erat ex ipso, quod indulserat iis, Lumine Naturali: Istam igitur cognitionem [Page 351] tam execrabili despretione in sese extinguentibus, aeterno erat exitio luendum, non aliter, quàm & caeteris pòst, Qui Euangelium quoque jam cùm affulserat, pari contumaciâ aversabantur, iisdémque flagitiis incocti, ibi toti erant, ut improbitate sua Veritatem detinere usque possent, atque supprimere.
5. Catechistam igitur arbitrari, nihil cuiquam de Deo unquam manifestatum fuisse, quod ad improbitatis suae condemnationem satìs esset, nisi per Lumen factorum sub 10 Euangelio, Liberatorem jam se egregium ex hoc praestat Porcis Epicuri de grege omnibus, & notissimis illis Socraticorum Cinaedorum Fossis, & universo Coetui, qui Philosophiam in Gentibus, sed cum summa foeditate, atque idolomania, professi sunt, ante Crucis Christi erectionem. Quod felix igitur, faustúmque iis è Barjesuita hoc sit, Audiant eum, lineâque ductâ, distingui se per tempora sua curent, & Fulmen istud, quo Apostolus jam jaculatus est abominandos illos Magistros, magna ex parte brutum erit; Frustrà enim feriet Duces ipsos, neque ad haram vniversam 20 eorum quotquot aetate superârunt Caligulam, Moscorovio jam auspice, quicquam pertinebit: Nullius, illi ante Christum redivivum, ingratitudinis in Deum rei erunt, ver. 21; Non imputabitur ipsis [...], ver. 22: non accensebuntur sacerrimis Idololatris, ver. 23. In honore erunt, nefandissimâ turpitudine aliquâ, naturaeque ipsius abusibus nihil obstantibus: à ver. 24. ad ver. 28. Felices, illustrésque etiam in illa nequitiae omnis, atque iniquitatis plenitudine, à ver. 29. ad ver. 31. Mutabit denique illa sententia Apostoli, Barjesuitae huic parùm dicere visi, Nullam 30 ergò nunc Condemnationem esse iis, qui in Christo Jesu sunt, secundùm carnem non ambulantibus, Rom. 8.1, ipsóque Authore, erit, Nullam ergò nunc Condemnationem esse iis, qui ante Christum Jesum erant, quantumvìs secundùm carnem ambulantibus. Sic visum est inclyto Catechistae!
6. Et quorsum veró? Infinitè quidem Socinitatis interest, ut hujuscemodi Opinionis Fides apud suos stet. Praecipuum verò est, quod nunc agitur. Illa enim, Invisibilia [Page 352] Dei dicta, de Deo tamen cognoscibilia, Unitas, Potentia, Aeternitas, Divinitas ejus, si sine SScriptura, praesertim si sine Euangelio, ex ipso Mundi opificio, manifestata à Deo fuere, [...], id est, Philosophis Ethnicis; (Quod ego tamen à nostris nolim verti, In them, quasi jam [...] valeret apud, neque certè to them, quasi redundaret Praepositio, Sed, quod ex idiomate Hebraico vulgare est, among them, Alii enim eorum plus, alii minus cognôrunt, sed inter eos non defuerunt, quibus à Deo indulta erat harum rerum cognitio:) Quid igitur reliquum est, saltem quid 10 reliquum fecisse dicentur Barjesuitae, quod jam supererit manifestandum hominibus per Euangelium? Nam illud omnium divinissimum, Mysterium Patris & Filii, & Spiritûs Sancti, SS. Monade, Triadéque comprehensum, quantum in ipsis est, penitùs evacuârunt; Redemptionem etiam per Christum excluserunt; Merito mortis Domini abrenuntiârunt; Sacramenta ipsa Ecclesiae, sacrósque Christi Ordines exulare jusserunt: Post istas igitur, caeterásque rapinas suas, exiguissimum certè erit, quod praetendi poterit, restare ab Euangelio mortalibus manifestandum, nisi jam 20 Attributa illa Dei Euangelio soli adserere, soli servare posse videantur; Quorum tamen cognitionem Deum sagaciori Hominum generi, ante Euangelium, ex ipsis operibus fuis manifestâsse, nos cum Psalmista celebramus, Psal. 19.1, Euangelii utcunque fuerit, eandem cognitionem, omnibus à se annuntiatam, etiam & illis qui antè non ignorabant, adaugere, illustrare, pe [...]ficere, confirmare, ínque Praesentis Vitae Regulam, Aeternae Tesseram, convertere. Nobis igitur nunc sic verto Locum; ver. 19. Because that which is to be knowne of God, is manifest among them: For 30 God hath manifested it unto them, ver. 20. ( For what things of Him are invisible, being understood by the things made from the Creation of the World, are well seen, Both his Eternall Power, and Divinity:) that so they should be without excuse. Sonat enim mihi hoc, [...], non ex Consecutione solùm dici, So that they are, sed ex Intentione etiam, that so they may be. Eúmque [Page 353] in sensum, & [...] istam antegressam, (quomodo [...] procreatum fuerit, ex illis, [...],) sub Parenthesi quadam comprehendi optem, ut sic referri possit istud, [...], ad antedictum, [...]. Aliter enim si sumatur, cùm dixerat jam Apostolus, esse manifestum iis, confestim etiam dicere, Deum manifestâsse iis, tantùm non [...]. Sed ex tali Punctorum ratione, non salva res solùm, sed & facilis, claráque erit.
7. Verùm ex istis nunc sequetur, Ne (que) Sententiam suam 10 vehementer mihi probare Eruditos quosdam, Qui Apostolum arbitrantur hac in parte Capituli, directè, at (que) de prima industria, invehere in Primaevos illos Haereticos, Samaritani Magi Sectatores, Cultorésque pòst, & Gnosticos tandem, (non propter [...] hoc, sed propter adfectatam ab iis singula [...]is [...] opinionem) nuncupatos. Ex ista enim Hypothesi etiam ab ipsis Argumentum hoc Apostoli reducitur ad post Euangelii promulgati tempora, Cùm neque Simon ipse, nisi post annos aliquot ab Adscensu Domini Fidei sese submiserit, Act. 8.13. Verùm, 20(obtestor) Quî hoc fieri posse dicetur, Ut illius demum temporis, illiúsque Professionis homines, qui admissi jam ad Christianae Fidei Mysteria fuerant, non aliter nunc ab Apostolo arguantur, quàm ex hoc solo, quòd cognôrint tamen, Deo competere Aeternipotentiam, atque Divinitatem, Atque indè inexcusabiles facti fuerint? Quantò magìs verò degravari poterant, (Atque debuerant certè, si hii fuissent, quorum caussâ gravis iste Elenchus prodiit;) De SS mae Trinitatis; De Incarnationis Verbi; De Redemti Mundi; De Maceriae dirutae; De Ecclesiae constitutae; 30 De totius denique Symboli Fidei cognitione, concessa iis à Deo, sed súsque déque ab ipsis habita? Non cohaerent ista, neque cum Apostoli acumine consistere possunt, aut cum recta Argumenti ipsius ratione. Mitto autem caetera non pauca, propter quae, ex communi Theologorum Sententia statuendum est, In isto [...] suo Apostolum primariò, [...]tque directè ferri in illos [...], ver. 22. Gentilium scilicet Philosophorum genus [Page 354] omne, ex ea ipsa, quam à Deo consecuti fuerant De Deo cognitione, ab omni Scelerum suorum Apologia exclusissimum. Nemo tamen inficiabitur, quin in [...] eorum depingendis, damnandísque ità se (S [...]piritu Duce) explicare potuerit Apostolus, ut eâdem operâ, ex obliquo posset, & falsissimi Nominis, Christianos illos, sed verissimi, Simoniano [...], Orbi inficiendo tum natos, eò vehementiùs Romanis ipsis, Piísque omnibus secandos, devovendósque propinare; Quos quidem, Si per Illationem ex hiis Praemissis pa [...]atam sibi, mutatâque tandem 10 Personâ eorum, compellare Paulum dixerint, rectâ (que) in eos irruere, in Capitulo sequente, [...], Rom. 2.1. pedibus ibo in sententiam.
SECT. XXXVIII.
1. Falsa Praetensio Barjesuitae est, Deum in SScripturis dupliciter 20 dici.
2. Personae Divinae omnes sunt Dominus Unus. De Deo cum Restrictione dicta sumi oportet in ordine ad Res extra Deum.
3. Qualem sibi Christum Barjesuitae finxerunt. Deus verè Unus. Christus verè Deus.
4. Omnem Christus, quà Homo, potestatem habuit, non ex vi Resurrectionis suae, sed Hypostaticae Unionis.
5. Unio Naturarum erat in Conceptione Domini.
6. Judaei ipsi arcebunt eam Barjesuitae distinctionem de 30 Deo.
7. Quomodo Deus à Christo dictus sit Pater suus, atque Omnium Pater. Judaei admittebant [...] Personarum in eadem Deitate.
8. Dixi, Dii estis, Quid. Ut Filius Dei dicatur quis. Barjesuitis reverâ Deus unus non est.
[Page 355]9. Homines cur dicantur Dii. Cur celabatur Christi Deitas ante Crucem. Sanctitas Homines facit filios Dei.
BArjesuita meus, cùm negari à se non posse sentiret, Filium, in illis Scripturis, quae asserunt, Deum esse Unum tantùm, Deum vocari, C.R. p. 33, Nè indè colligeretur, Esse igitur Filium Personam in Deitate, opus sibi esse persensit, ut in adversum niteretur, & aliquâ si posset, intercederet. Quid igitur facit? Sedeciae Pseudoprophetae 10 exemplo, in re satìs desperata, cornua ferrea sibi fabrè facientis, 1 Reg. 22.21, & ipse Distinctionis formidandae se Daedalum facit, per quam capiti suo cavere se nonnihil posse sperat, ab Argumenti, tam fe [...]alis sibi, Sectaeque suae, infortunio. Sic igitur adornat rem; Vocem hanc DEUS duobus potissimùm Modis in Scripturis usurpari, ait, Cat. Rac. p. 34. Titubat autem jam in Caussae tam Lubricae ipso vestibulo. Est autem in SScripturis & alter Modus, ab horum utroque diversus, qui & altero horum frequentiùs occurrit, cùm de D [...]is Gentium dicitur. 20 Sed avocamenta nulli sectamur: Sequimur Distinctorem ad Modos suos. Prior est, cùm designat ill [...]m, qui in Coelis, & in terra ità dominatur, & praeest, ut neminem superiorem agnoscat, Ità omnium Author est, & Principium, ut à nemine dependeat, C.R. ibid. Sed [...]! Ubi enim SScriptura sic loquitur? Monstret Textum, è quo formatur iste Modulus.
2. Non, quòd nobis haec, quae dicere velle videtur, negandi sit animus, si singulatim accepta [...] primùm suspicione purgentur, Sensu dein, non Sophistico, sed Genuino 30 & suo, De Deo absolutè (id est, in quacunque Persona Patris, Filii, aut Spiri [...]ûs Sancti) enuntientur; Aliter enim si se accipi velit, ridicula est Petitio Principii. Requirimus igitur, ut Divinae Personae, per consuta haec dicta, inter se non committantur, sed ut omnia, quae dicere videntur, sumantur in Ordine ad quicquid in Orbe praeterea est, extra Deum. Quòd vapulat igitur nobis jam Veterator, est, Quia per crassum Sophisma, Re [...] satìs in se [Page 356] Heterogeneae, sub isto distinctionis suae complexu compositae ab eo, consuraeque sunt: E quibus, (licèt aptari jam à se posse videantur ad Instandum in proposito, ádque celandam Petitionem Principii aliquid faciant;) haud ipse tamen reverà quicquam proficit, Quoniam Extraneas alias Personas (Quod ex voce ea, Nemine, non semel inculcatâ, manifestum est;) cum Deo suo comparat. Indè igitur ire foras cum consutis suis dolis jam à nobis jubetur, Qui & ipsi tamen nil minùs adserimus, Deum Patrem, Dominum esse, Deum Filium, Dominum, Deum SSpiritum, 10 Dominum, Neque tres tamen Dominos, sed unum Dominum: Adserimus etiam, SS. Triadem hanc, non solùm omnibus in Coelis, Terrâque praeesse, sed & in ipsa Triade, seorsim à rebus extra se consyderata, nihil esse superius, aut inferius, nihil prius, aut posterius; In una enim Essentia Integras tres Hypostases, & coaeternas sibi, & aequales esse.
3. Pejusculè igitur cedit ei vel Primum hoc Cornu: Succedat jam, ut poterit, Secundum. Posterior Modus est, cùm vox, Deus, eum denotat, Qui Potestatem aliquam 20 sublimem ab uno illo Deo habet, aut Deitatis Unius Illius Dei aliquâ ratione particeps est. Etenim in Scripturis propterea Deus ille unus Deus Deorum vocatur, Psal. 50.1. Atque eâ quidem posteriore ratione, Filius Dei vocatur Deus, in quibusdam Scripturae locis, C. R. pag. 34. Et ad alterum hoc membrum Distinctionis jam quid nos? Profectò non unum est, quod vel obiter in eo notamus. Primum, Satìs adhuc incertos hos Homines esse, qualem ipsi sibi Christum effinxerint, Nondum enim pendêre iis haec res desiit. Est Ille quidem, 30 aut qui Potestatem sublimem habet, aut qui aliquà Particeps est Deitatis, Hactenus certè de eo decrêrunt: Sed utrum horum, an Utrumque, cùm ista scriberentur ab eo, expectandum erat. Sapiebant enim atque in re tanti momenti, Experientiae, quam ipsis post aliquot lustra, recens tum Christus suus, facturus erat, relinqui volebant. Alterum est, Quod non contentus [Page 357] rem, (neque necessariam nunc quidem) semel dicere, tanta cum satagentia vel sibilo digna, repetendum sibi toties duxerit Numerale istud suum, Unius Illius Dei, atque, ab Uno illo Deo, &, Deus ille Unus, Quasi jam Bonae Fidei Christiani alium quàm Unum Deum crederent, coleréntque, (saltem sic ab Asellis suis credi de Orthodoxis ipse velit;) rémque hanc salvam non futuram, nisi ipse jam, tam frustrà, turpitérque Battologizando, succurrat. Addatur etiam, quòd ejus, propterea, cur Dominus 10 Deus vocetur El Elohim, Psal. 50. satìs temere huc ab eo, in hanc Christi, quam nunc molitur, descriptionem intruditur, quum ipse Christum longè recentiorem faciat, existimétque non ante Mariam Virginem fuisse, C. R. p. 53. Denique, quòd ex illis quibusdam Locis, in quibus agnoscit Filium Dei vocari Deum, ipse nullum laudare nobis voluit, (Locorum tamen, ubi in rem suam facere opinatur, Cumulator satìs prodigus,) laudanda est solertia ejus. Metuebat enim, ne malè morati Adversarii actutùm indicarent, ex ipsis illis Locis, (etiam à 20 seipso laudatis; In nullis enim factu hoc facile non erit:) aliquid amplius, ad verè Divinam in Christo Naturam adserendam, quàm sub terminis hujusmodi Diminuentibus, Potestatis alicujus, & Participii alicujus, ab ipso intenditur, eliciendum esse. Sed haec quasi in transitu jam sint.
4. Cardo autem Controversiae totius, in conclusione, quam fecit, vertitur. Filium enim Dei ait, alicubi vocari Deum, ex posteriore ea ratione: hoc est, Quia sublimem à Deo Potestatem habet; aut quia aliquâ ratione particeps est Deitatis. Hoc ipsum verò & nos jam dicimus: 30 Christus ob istas rationes vocatur aut vocari potest, Deus. Et quid indé? Ergò vicit Caussam Catechista? Vah! Ergò ridiculus ille Distinctor est, & fallax Sophista. Nisi enim addiderit, Christum, ob istas solùm rationes, Deum alicubi vocari, minùs nihilo ad rem dicit, & Distinctio ejus in fumos abit. Restrictionem autem, Solùm, si ausit addere, non solùm vapulabit denuo, sed & dein peribit. Verùm non jam primò vulpeculae [Page 358] istam astutiam notamus; Sponte largiendo partem non controversam, fileri posse sperat, celaríque, quod non audet dicere. Nos verò ipse jam paululùm audiat, etiam in parte ea, quam lubens largitur, ampliantes. Adserimus enim, Christum, quâ homo est, non solùm aliquam Potestatem sublimem, sed Potestatem omnem, omnem in Coelo, Terrâque, Mat. 28.18, accepisse. Et unde acceperit, si jubeamur dicere, Eam, non Resurrectioni ejus, (cui Barjesuitae eam, non minùs ex dolo malo adscribunt, quàm ex futili cavillo, & ponderis nihil habente, 10 Quia Christus disertis, si placet, illis verbis, quicquid Re antè praestiterit, usus non fuerit, nisi postquam resurrexerat;) Sed Hypostaticae Unioni ejus, (Barjesuitis quidem exosissimae) acceptam ferimus. Natura enim Christi Divina, per Adsumtionem Humanae in Deum, Humanam reddidit, non ex aliqua ratione duntaxat, sed ex infinita, participem Deitatis. Istâque de re nos praecipuo modo (Quasi ex praesagio quodam, quid olim Racoviae prostaret;) commonefacti ab Apostolo, videbimus, [...], nè vel Socinissimus quisquam, Depraedando 20 nos sit per Philosophiam aliquam, atque inanem fallaciam, ex traditione Hominum, & elementis Mundi, Col. 2.8, hoc est, per fallacem praetextum rationis, atque per egena rudimenta Secularis Scientiae: (Quibus Sciola ea Factio miserè dementatur:) Sed ut rectae Fidei Christi semper inhaereamus, Quoniā in ipso inhabitat omnis Plenitudo Deitatis corporaliter, v. 9. Quem Locum quàm pueriliter corrumpere nobis [...] isti sategerint, jamdiu est, ex quo indicatum à nobis est.
5. Pergit autem Fumivendulus noster, magnóque hiatu 30 promittit, Se ex ipsius Filii Dei verbis edocturum, Filium Dei in posteriore ea Significatione vocari in Scripturis Deum, C. R. p. 34. Dispereat, nisi insanùm benignus sit! Verùm audi sodes Sophista; Jam hoc denuo postulandus es, An in ea Solúm? Nisi id dixeris, Nugaris, praevaricaris, Barjesuita es. Audi igitur, quid & in hoc nos suffragemur; Christus Homo, rectè potest dici, atque in [Page 359] Scripturis dicitur, Deus. Ratio est, Quia non Potestatem solùm aliquam, aut Participium (nescis quod) Divinum, sed Plenam, Perfectam, Hypostaticam Unionem Natura ejus Humana, indè à primo momento Conceptionis ejus in utero B. Virginis, habuit cum Natura Divina. Verùm hoc magìs jam, Deus ipse & est, & esse dicitur, respectu ipsius Deitatis suae, In qua, prout Nunquam erat, quà filius Dei est, Quando non erat, Ità Nunquam erat, quà filius hominis est, Quando non unitus erat; Verè 10 igitur Deus aeternùm erat, est, erítque, Distinctionis jam Barjesuiticae fraude explosâ, aeternúmque damnatâ. Neque non audiemus tamen, quid ille se ex ipso Filio Dei habere confidat, quod pro se alleget. Verba autem sunt, Si eos dixit Deos, ad quos Sermo Dei factus est, & non potest solvi Scriptura; Quem Pater Sanctificavit, & misit in mundum vos dicitis, Quod blasphemas, Quia dixi, Filius Dei sum? Jo. 10.35. Agnoscimus autem hunc Locum, paulóque altiùs praemissa repetentes, addimus, Pollicitum Christum fuisse, Oves suas aeternâ Salute à 20 se donandas, nullâque vi à quoquam unquam rapiendas esse, v. 28. Confirmâsse verò eum hoc, Quia Pater, à quo acceperat eas, omnibus major est; E Patris igitur manibus nemo valebat rapere eas, v. 29. Per Patrem verò, cum illi Deum intelligi ab ea satìs scirent, annexuisse cum etiam, in fidem suae ipsius Potentiae, Ego, & Pater unum sumus, v. 30. Horrescere verò ad hoc Auditores, atque ad lapides se conferre, ut ipsum conterant, v. 31. Christum contrà sciscitari, Propter quid lapidatur [...] eum erant? v. 32. Respondere eos, [...] Quia Homo 30 cùm sis, facis reipsum Deum, v. 33.
6. Hóccine verò est? Quàm opportunè igitur! Hem, Catechista, Adesdum tu quantocyùs, cum mirifica tua Distinctione. Edoce fratres tuos Judaeos, quàm turpiter errent, Quia nesciunt distinguere. Sciant verò ex te, Deum dupliciter dici, Primò quidem ex absoluta sua Natura, ut verè Deum, Deum illum Unum, (cavesis, nè hoc omittas.) Secundò verò, ut Deum, per Potestatis à Deo, aut [Page 360] aliquâ ratione Deitatis etiam, acceptionem. Christum autem, (siquid ames,) se Deum facere, nisi posteriore istá ratione, dicas. Quid stas, Lapis? Quin, Lapides iis per salutarem Distinctiunculam tuam è manibus excutis? Nisi metuendum profectò tibi esse videas, Nè in tuum ipsius caput provoces eos, atque à Populo, nugas has non audiente, comminuatur Distinctorculo Cerebrum unà cum ingeniolo. Verùm id si sit, Recedas igitur, quò dignus es, atque Distinctionem tuam, quam nec Judaeis persuadebis, ut admittere velint, Racovianis tuis serves. 10 Nos interea temporis, nè in tenebris penitus versemur, ad Christum solum piâ mente nos conferimus, ex ipso expiscaturi, quid hoc rei sit.
7. Atque Illum quidem reperimus, Mysterium Deitatis suae Judaeis nunquam, (Mysterio Dispensationis suae, quam nunc obibat in carne, silentium hoc exigente;) enarravisse, Deum utcunque Patrem suum (de more suo) dicere, nunquam refugerat; Nam & Patrem vestrum, quoque, Discipulos saepe suos, saepe & Populum omnem adfatus, non minùs Eum indigetârat. Igitur quòd se, & 20 Patrem jam Unum, dixit, quicquid ipse de Se intelligebat, Sciebat tamen Judaeos nihil, ex dictis ab eo priùs, habere, cur id aliter acciperent, quàm si, Correlativo expresso, Filium se Dei dixerat. Neque aliter certè eos accepisse cum, ipsa locutio eorum indicat: Non enim dicunt, Quia homo cùm sis, dicis te Deum esse; Quod ille quidem disertè nunquam dixerat; Sed Quia facis te Deum. Ex eorum igitur interpretatione tantùm (nec malesana tamen) hoc fluebat; Probè enim colligebant, Qui Dei Filius (eo, quo nunc Christum accipiebant, modo) 30 est, oportere & eum Deum esse, quantumvís sciebant, Deum nisi Unum esse. Hactenus igitur jam & Judaeis ipsis animus, captúsque Divinior erat, Fideíque verè Christianae vicinior, quàm Barjesuiticis Sophis nunc est. Nam & illi monstrabant, credere se tum posse [...] (Eadem autem ratio erit & Unitatis, Trinitatísque.) Pro concesso enim, quod jam audiebant, [Page 361] sumto, Deum habere Filium, posse eum Deum, Unum Idémque in Se, Filióque suo esse, (ex hoc, quod Christum se Deum indè f [...]cere caussantur, sed non caussantur, eum plures Deos facere;) tantùm non profitentur.
8. Caeterùm quod Christus iis jam reposuit in hanc Summam recidet. Dixi me quidem Filium Dei, Sed quid indé? Hominem enim dicere, Sum Filius Dei, potest non blasphemia esse; Me verò ità dicere, non potest 10 esse blasphemia. Argumento autem duplici, quorum utrumque à Majore ducitur, haec duo firmat. Primum est, Dicere, quod Majus est, potest non esse blasphemia, Ergò nec hoc. Probatur Antecedens, Quia in Lege legitur, Ego dixi, Dii estis, Psal. 82.6. Illi igitur, ad quos Sermo Dei, (Demandata scilicet Authoritas Judicandi populum eum, Quâ de eos adfatur;) factus est, Dii ab eo vocantur. Majus verò istud sonat, quàm ab Homine quovis vocari Se Filium Dei. Istud primum est. Alterum verò tale est, Si ità dici potuit de illius aevi 20 Hominibus, quos nescimus tamen, quales fuerint, praeterquam quòd Judices, & Principes erant, D [...]os eos esse, Quanto magis ab omni blasphemia abesse oportet, Filium eum, quem Pater jam unum, solúmque consecravit, & ad Mandata longè majora, atque ità in mundum, misit, dicere de se, Filius Dei sum? Auditâ autem Summâ Argumentationis Christi, audiamus nunc sultis, ut ex eadem argutetur Barjesuita. Hiìs verbis apertissi [...]è indicat Christus, hanc vocem Deus, etiam iis in Scriptura attribui, qui Uno illo Deo multò inferiores sunt, C.R. p. 35. 30 Indicat certè SScripturam, eos vocare Deos, (Sed in Numero Plurali, habi [...]óque respectu publici Officii, quod illi pariter sub Deo tum gerebant:) Quibus Deus ipse, (vel, ut Barjesuita, ad indicandam ridiculam suam è verbulis captionem, loqui amat,) Unus ille Deus, (Quem Unum quidem esse Orthodoxi omnes, uno ore, cordéque firmiter profitentur; Socinini soli sic loqui affectant de eo, ut & Alterum Deum, sed aliquantò inferiorem, atque [Page 362] reipsâ Deunculum, admittere se indicent:) infinitè praecellebat. Habet igitur jam hoc. Ecquid est amplius? Est. Tum etiam, Quòd nullam aliam ob caussam majorem, Seipsum Dei filium, ac proinde Deum, asseruerit, nisi quòd à Patre Sanctificatus, & in mundum missus fuerit, C. R. p. 35.
9. Nullam majorem autem? Jam hoc Barjesuiticé! Inferri enim hinc sperat, Quia major nulla ibi jam scribitur, majorem ergò Caussam omnino nullam fuisse. Verùm dicat Paralogista, Quid opus erat jam aliâ? Dicat, 10 Quorsum Christus Caussam istâ majorem nunc allegaret. Argumentationem ejus prorsùs à majore ductum esse suprà indicatum est; Satìs enim vel in Lege fuit, Homines eos, qui in mundo antè egerant, (more humano; Satis corrupto igitur,) mundúmque haud satìs exuerant, Quia tamen vel modo communi, atque per Homines, Sed ex Dei Mandato, atque in vices Dei, ad regimen populi Dei admoti erant, Deos rectè, & sine blasphemia aliqua dici: Quantò magìs igitur, magísque omni blasphemiae vel colore quidem carere 20 oportebat; Hominem, Qui à Deo Patre, & non ab Homine, indè à principio, Modóque Speciali, sanctificatus fuerat, atque in Divinum solummodo finem, (u [...]ì ipse Christus optimè de se nôrat,) à Patre in Orbem introductus, dicere, se esse Filium Dei? Infinitè jam Major est Vis hujus Consequentiae, prae quàm erat illa prioris, quam ipsi tamen non poterant non approbare. Argumentum igitur ad Homines tam irrefragabile cùm hoc jam fuerit, majore nullo in praesentiarum opus fuisse quis non fatebitur? Neque certè Caussam, cur ipse Filius Dei 30 vocaretur, Christus ante Crucem omnino intendebat manifestare iis majorem, quàm quae ipsi competere credi posset, quà Homo erat, Etenim quòd pariter & Deus erat, id nondum erat apertè dicendum, nondum clarè enarranda illa Generatio Ejus, nè interverteretur totius Dispensationis suae Mysterium, Si enim cognovissent, non crucifixissent, 1 Cor. 2.8: (ut saepe monuimus.) Ideóque nè [Page 363] Modum quidem, aut Mensuram, ( sine Mensura eam quidem, Jo. 3.34.) Sanctificationis suae nunc exposuit iis▪ Q [...]ae per Hypostaticam Naturarum Unionem reverà in ipso extitit, prout Archangelica Annuntiatio B. Virginem, Parentem ejus, phrasi licèt aliquantulùm tectâ, edocuit, Propterea quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur filius Dei, Luc. 1.35. hoc est, Filius, quem paritura es, Quia & tum, in ipso conceptu primo, & tam absolutè Sanctus erit, ideo & Filius Dei vocabitur; Cùm & aliter tamen, 10(hoc est, ex alia Caussâ majore,) Deus etiam, non Solùm è Seculari sua, sed & ex Aeterna quoque Generatione, fuerit; Cujus quidem adserendae tum, cùm haec à Christo dicebantur, nullus ei erat Usus, Locus, Tempus.
SECT. XXXIX.
1. Collectae Ecclesiae in S. Thomae. Primus Christum professus 20 est Deum. Doxologia indè, & Hymni; Genuflectere etiam ad nomen Jesu, atque adsurgere ad Lectionem Euangelii.
2. Ut Deitatem Christi negent, negant Conclusionem. Catechistica Forma in Polemicis adsumitur ex Dolo malo.
3. Si Christus Deus sit, tum Duos esse Deos, insanè infertur.
4. Natura Humana Divinae in Christo velamen erat. Christum nullum habent Barjesuitae. Catechista vapulat, 30 Regi inscribere ausus.
5. Distinctio Naturarum in Christo, Arianos, & Socininos obruens, fundatur ab ipso Paulo.
6. Recta Ratio etiam, ut est Via Domini, à Barjesuitis pervertitur. Instare in Proposito, est Petitio Principii.
7. Substantiae, Proprietatibus adversae, in eadem Persona coire possunt. Elementa enim in quoque; Animáque & Corpus.
[Page 364]8. Unus est nobis Jesus Christus; Barjesuitis Plures esse possunt: Christus assumsit Humanam Naturam solùm, sed Perfectissimam.
9. Unionem Naturarum, à similitudine Animae & Corporis Homine, quàm miserè oppugnent!
10. Persona Quid. Naturae non est constituere Personam per se. Immane quantum Catechista sophisticetur.
SAnctissimo Ecclesiae Consilio constitutum est, In Collectâ 10 Commemorationis S. Thomae, Deo nos has Gratias agere, quòd Apostolum de Resurrectione Christi dubitantem ità confirmaverit, ut & in Nost [...]ae Fidei confirmationem illud cesse [...]it. Quàm velim verò, additum etiam fuisset, Ut & ipse Thomas Ducem se Fidelibus praestiterit, in apertam Divinae Naturae cum Humana conjunctae professionem. Thomae enim ea verè Praerogativa est; Ille, Qui ultimus ex Apostolis, & non nisi serò, post integri Septidui moram, credere voluit, Christum Hominem reducem è Sepulcro factum esse, Primus omnium 20 jam evadit, Qui ex instinctu SSpiri [...]ûs, Christum Deum, atque sub expressa nomenclatura Dei, veneratus est. Beatum igitur Cor illud, Cui primò Divina ea gratia indulta est, post expurgatam dubitandi de Resurrectione labem, in tam praesentem Hypostaticae Unionis Fidem, atque Professionem erumpere! Neque poterant quidem non expectare caeteri Sodales ej [...]s, ut ex insigni ea tam insperatae [...] gratia, erigeretur ei animus, per aliquam non minùs insignem de se Professionem, monstrandi, quàm pronâ jam Fide Redivivum Dominum crederet 30 colerétque; praestitítque hoc peregregiè, per Tria illa vocabula, Quibus (non sine gestu sui, quali par erat, proculdubio expressis,) usus tum est, [...], Joan. 20.8. Verùm quòd ex istius jam Fidei luce, tam clarè etiam perspiceret, adesse Deum, ut ab ea quoque agnitione, cultúque non temperaret, sed in officii cumulum pariter adderet, [...], jam hoc eorum omnium, si [Page 365] non fidem, expectationem tamen longissimè superavit. Inolevisse autem, vel indè, in Ecclesia Dei eum morem, disertis etiam Verbis, Modísque Deitatem Christi Domini inter Sacra publica celebrandi, abunde paret, tum ex illa Doxologia, (Quae ad Naturam solùm Divinam, ex praemonitione Mo [...]is, referenda erat, Deut. 32.3. atque ab Hebraeis in eum semper usum accini solebat,) in ipsius tamen Christi Honorem de industria ab Apostolo addita, ex Patribus est Christus secundum Carnem, Qui est super 10 omnia Deus benedictus in Secula, Rom. 9.5. tum ex priscis Ecclesiae Ritibus, sive Hymnorum erant, quos in Christi, ut Dei, Cultum Primaevi Fideles cecinisse memorantur ab ipsis Ethnicis, sive Genuflectendi ad Nomen Jesu, Exurgendíque in Honorem Lectionis Euangelii Christi: Quae ad nostra etiam Tempora piè defluxerunt, licèt nunc, prae conjuratis Pharisaeorum, id est, Aerianorum Presbyterorum machinamentis, dein & Sadducaeorum, hoc est, Anabaptistarum, atque Barjesuitarum viribus furoribúsque AntiChristianis, (conspirantibus etiam Romano [...]um, 20 id est, Jesuitarum, & Pontificiorum odiis, (atque paulò tectiùs quidem, Quia ex alio Capite, & suo, sed non segniter;) Scelus ip [...]um promoventibus,) coacta sint in fugam se dare, & cum ipsa S. Matre, Ecclesia Christi, in eremo nunc exulent.
2. Intercedit autem jam ad hoc progenies illa Barjesù, nullo modo passura, ut ad Naturam aliquam Divinam in Christo probandam, Eulogiae istae, (aut Pauli haec, aut illa Thomae) credantur pertine [...]e. Quidni ve [...]ó? Certè, Nè temere ab iis reclamari videatur, hem, 30 Catechistam suum in S [...]enam nobis protruserunt, cum Ratiunculis ejus mirè [...] ad istam impietatem, Thomas enim (ait,) eum appellat Deum, in cujus manibus clavorum, & latere lanceae vestigia deprehendit, Cat. Rac. pag. 100. Appellat certé: Atque indè Nos Deo principalissimè, dein & S. Thomae has gratias habemus, concludimúsque lanceam, clavósque in Humana sua Natura passum, etiam & Divinam Naturam habere, Appellatur [Page 366] enim à Thoma, rectâ jam tum, erectâque Fide donato, Deus. Verùm alia sunt Polono consilia, Nostris inimica planè, & nihil hinc nisi luem Christo spirantia. Horsum enim ipse ad Arma haec se, post Judaeos jam confert, non quidem ut Hominem Christum denuo, sed quod feralius est, atque Barjesuitâ dignius, ut Deitatem Christi omnem actutùm possit clavis istis configere, lanceâque confodere. Actum igitur est jamdiu Racoviae de Deo Thomae! neque mitiùs quidem agitur ibi cum Deo Pauli. Nam & Paulus, (ait,) eum Qui secundum Carnem ex Patribus 10 erat, Deum supra omnia bnedictum vocat, C. R. pag. 101. Rectissimè; Atque istam jam nos alteram nobis instituimus Gratiarum nostrarum Deo caussam, & Divinae in Christo Naturae invictam Probationem. Attamen Pugil iste à Moscorow jam curabit, ut & hâc quoque miseri excidamus, (Nósque, Deúsque noster,) & frustrà in hoc aeternùm ut simus. Quid enim faciet? Quod Barjesuitam, non Cauponantem Bella Disputationum, sed terribiliter belligerantem, in primis decet, Negabit Conclusionem. In speciem quidem istud, atque pro Arte sua 20 Barjesuitica, catastemate Catechistico, (cucullo, siquis uti volet, ad peccatorum Dialecticorum multitudinem operiendam facilè aptando,) aliquantulùm velavit, nè pueris ejus statim innotesceret: sed si paululùm excutiatur, eò demum redibit res. Ità enim à Nobis instituendum est Argumentum hoc, quod ille arietat, De quo Thomas, etiam cùm vulnera ejus videret, dixit, (Deus meus!) Quem & Paulus, è patribus utcunque in Carne ortum, dixit, Deum super omnia Benedictum, Eum Naturam, non Humanam solùm, sed & Divinam quoque 30 habere, necesse est: At de Christo, talis cùm fuerit, Paulus, Thomásque talia dixerunt: Habet ergò Christus etiam & Divinam Naturam. Respondeat igitur jam Catechista, Vósque Sectatorculi ejus piè attenditote.
3. Sic igitur Ille, quasi Retorquendo, speravit effugere se posse; Quae omnia (putà Vulnera hab [...]re, atque è Patribus esse,) dici de eo qui Naturâ Dues est, nullo modo [Page 367] posse, planum est, ibidem. Quid hoc aliud igitur nunc est, quàm Conclusionis Nostrae negatio? Hiis omnibus enim non obstantibus, Deus tamen Christus, Deus in aeternum Benedictus, ab Apostolis dictus est, Ergò habet Naturam Divinam, sic Nos. At non habet, respondet Catechista. Quam ergò propositionem nunc negat? Tantùm, Quia Bonus est, pro sua comitate & Rationem Negationis suae adsuit, Quia ea non possunt dici de Naturam Divinam habente; Quicquid scilicet Apostolis visum 10 est de eo dicere. Artem igitur horum Ducum nunc videmus: procedamus verò & ad Rationes eorum. Licèt enim ille planum esse asseruerit, veritus tamen sibi (Nam & Vulpes sentiunt, quid oleant;) nè à Nobis nimiùm nasut [...]s Nebulonibus, reponeretur, Non illud Planum esse, sed, illum planum esse, ratione egregiâ implanationem suam sibi communiendam esse duxit. Ea autem haec est; Etenim ex eo sequeretur, Duos esse D [...]os quorum Alter apud Alterum fuerit, ibidem. Sic Ille: Nos verò ridebimus pòst, & extrà; (In Divinis enim, quantum 20 propter prophana Barjesuitae consortia licet, nunc sumus;) Quod autem nunc regerimus, est, Hoc (Ex eo sequeretur,) non sequitur. Stultus omnino metus iste est, Non sequetur enim illud, Nè si ab universa Socinitate obtorto collo trahatur. Jam verò cùm Ipse Consequentiam hanc suam, tam gratìs dictam, tam non sequentem, neutiquam confirmaverit, Audiat ergò ex nobis, Quid indè sequatur quidem, ídque necessariò; Duas nimirum istas esse, in Deo quidem, non Naturas, (nam Deus nomen Naturae est;) sed Hypostases, In Christo verò, Duas 30 esse Naturas, quarum altera, ex qua Patres habuit & vulnera, id est, Humana, ad alteram, ex qua Deus aeternùm Benedictus est, id est Divinam, Hypostaticè adsumta est: Atque hinc jam sequuntur, constántque Apostolis divinae illae Eulogiae suae; ex istis verò jam sumat & ille sibi, quod ad reliquum Negationis suae repellendum satís sequetur; sic enim pergit; Haec verò (vestigia vulnerum habere, ex Patribus esse;) Hominis sunt prorsùs; [Page 368] Quae ei, qui Naturâ Deus est, adscribi nimis absonum est, ibidem. Quale verò erat ejus, Planum est, antè, tale & nunc est ejus? Absonum est, Declamatorculum nimis sonat utrumque, & praeterea nihil.
4. Conscius igitur ipse sibi, quid Praevaricetur, gnarúsque, unde ad haec Nugamenta Responsio statim accersenda sit, operam tandem dat, ut antevortat, siquâ possit, atque ut ex futili quadam veli praetensione (ità vocat,) effugium suis adornet ab isthoc infortunio: sic igitur claudit; quòd si illud distinctionis Naturarum Velum quis praetendat, 10 Jam superiùs illud amovimus, & docuimus, Hanc Distinctionem nullo modo posse sustineri, C. R. pag. 104. Praetendat autem! Cui obtestor? Rei? an Homini? Jam hoc satìs inepté! Et amovimus etiam? Hei! Quàm nimis insulsè hoc! Nam Veli vocabulum hac in quaestione si admittendum omnino sit, Erat quidem Natura Humana in Christo pro velo Divinae; ídque à ratione perquàm necessaria erat; Nè Barjesuitis, scilicet, aut Parenti eorum, imò, nè Hominibus, Daemonibúsque in principio fine dubio constaret, Christum Deum esse. Amoverunt 20 igitur Barjesuitae istud velum? (id est, Naturam Christi Humanam amoverunt etiam?) Quàm insanùm benigni sunt? Quid igitur jam factum est de Christo eorum? Nè hilum quidem ei Racoviae reliquum nunc fecerunt, si non mentiatur hic. Volumus autem, Sciat Osmylus iste, Nos satìs quoque fastidire ejus, Superiús. Quin digito monstrârit, Ubi. Nobísne enim jam, per centum retrò pagellas, perreptandum est per Augiae hoc Stabulum, ut quid amoverit ille, quid excreverit, reperiamus? Sed parcimus tamen; Quia [...] suis, Sciolis in 30 populo Socinellis, haec ab eo tum scribebantur; Utcunque Piaculare Caput veritum non fuerit, quae tum per summam in Christum Dominum contumeliam consarcinaverat, eadem & Christo Domini, Augustissimo Monarchae, Fidei, quam Barjesuitica impietas abnegat, Defensori Sanctissimo, per prophanam non erubescentis Epistolae Inscriptionem obtrudere.
[Page 369]5. Jam verò, à suis hanc Naturarum in Christo distinctionem nullo modo sustineri posse, Monitore nullo, nullo nobis Doctore opus erat. Sub hujus enim Distinctionis pondere succubuisse jamdiu novimus Arianam omnem Impietatem; Ut ei igitur nunc sustinendae, Socinitatem, (Arianos quidem maximâ Impietatis mole vincentem, Sed Rationum viribus victam, minorémque iis;) fore existimemus? Placet utcunque, Quod confitentes habeamus Reos. Ab aliis verò praeter ipsos, ab Orthodoxis 10 omnibus ut sustineri possit ista Distinctio, quae & ipsa seipsam sustinet, & verbo Dei Egregiè sustinetur, quis metus esse poterit? Vel ipsa enim, quae jam ab ipso laudata sunt, Pauli verba, omnibus (non traditis [...], Rom. 1.28, neque [...], 1 Tim. 4.2.) Distinctionis istius necessitatem, (Idque è Versione Vulgaris Latini, minus tamen dicentis, quàm Res est: & à quo Catechista discedere facilè novit, ubi pro se non facit,) non obscurè depraedicant. Aiunt enim, E Patribus Christus est, Secundùm Carnem, Sed, Deus 20 Benedictus. Verùm si Christus Humanam tantùm Naturam habuerit, quid opus omninò est, Secundùm Carnem dicere? Jam satìs enim hoc dictum erat, in E Patribus. Attamen in multò majorem Emphasin, Pauli verba sunt, [...], in quibus subauditur, è communi Hellenismo, & alterum [...], ad Regimen Articuli [...], Atque indè particula haec limitare jam Nata est, & Distinctivè posita significat, Esse quidem Christum è Patribus, sed non absolutè, atque omni ex parte sua, sed, quantum ad Carnem ejus, id est, ad Naturam Hominis in 30 Carne. Ex ea autem limitatione, & alia Natura in Christo quantum ad Spiritum, unà subintelligitur, supponitúrque in eo jam Natura Dei, ae [...]ernùm Benedicti.
6. Fidei tamen Christianae (cujus Administri sumus) concedemus hunc laborem, retrò, quia ità vult, quaerendi, atque superiùs egestorum ab eo camarinam commovendi. An luserit verò elegantulus in illis vocabulis, Velum, atque Distinctio, An datâ operâ per dolum nunc introduxerit [Page 370] ea, Lectorem ut ludos facere posset, operámque ea quaerentis perdere, nostrum non est dicere. Voces certè sunt, quas Superiùs nondum offendimus; Sed vocibus relictis, Rem ipsam, quâ datur, premimus. Eccum enim, est jam, ubi in horrida ejus De Natura Christi prodigia incidimus. Propositae enim à se Quaestioni, An Dominus Jesus, Homo Naturâ cùm sit, idem habeat Naturam Divinam? Respondet perurbanè, Nequaquam, C. R. pag. 48. Sine ratione tamen nè insanire videatur, hanc annectit, Nam id non solùm rationi sanae, 10 verùm etiam Divinis literis repugnat. Divinas autem literas jam quòd crepet, earum examinatio ad Critices quidem Nostrae institutum propriè pertinebit: Methodi verò nunc caussâ, etiam & è sana ratione siquid Promissor hic attulerit, quod possit ad Mysteriorum Divinorum intellectum usui esse, par est, ut non aversemur. Expediet jam quidem, ut hoc obiter expendamus, Quia Ratio, quae sana, rectáque est, inter rectas Vias Domini annumeranda est; Ad quas pervertendas Barjesuiticum hoc genus in publicum prodiisse, atque indè Nomenclaturam à Nobis 20 suam ferre, jam saepe admonuimus. Verùm è praedio suo Czarcoviano natas fuisse ejus Rationes, praetérque fimi Barjesuitici, quem rancidè olent, hoc est Fraudis Sophisticae, summaeque [...], poedorem nihil sapere, prim [...] statim aggressu experiemur. Sic enim Se explicat: Christum, qui Natura est Homo, habere Naturam Divinam, Rationi sanae ad eum modum repugnat, quòd Duae Substantiae, proprietatibus adversae, coire in unam Personam nequeant, C. R. pag. 48. Modum autem eum loquendi, id est, Sermonis ejus improprietatem & simplicem Stylum 30 ipsius, quia est ubi Tralationi id à se datum esse, dicit, Idem ad Lectorem omittimus. Sciscitamur tamen, Polonicúmne idioma est, (an merè Barjesuiticum?) quòd extorsit ab eo, ut voces ipsas mutaret, ádque Quaesitum, de hac, atque illa Natura, responderet, De duabus Substantiis? Cui igitur rei hoc datum esse dicemus, praeterquam astutiae ejus? ut per mutationem vocum, eô minùs [Page 371] pareret, instare eum posse solùm in Proposito, atque idem per idem dicere, quod nihil aliud est, quàm Petitio Principii. Nam quum argumentari praetendat à paritate Rationis ex Rebus aliis, monstrat tamen, nihil Se posse, nisi rem ipsam, quam oppugnat, Contra Rem eam reverâ adferre. Mutare igitur vocabula, atque in genere loqui contentus, hâc arte tegit technam, quantum potest; Sed pellucet tamen.
7. Praetermisso verò hoc, neque sic tamen satìs ei succedit 10 res. Jubetur enim qui hoc adserit, De Elementis dicat, quid censeat. An proprietatibus adversa (sic enim loquitur) ea non sunt? An nulla eorum in unius Moscorovii Persona coierunt? An ipse denique insaniit, Qui cum sana ratione pugnare haec censuit? Quòd si porrò ipsius in gratiam urgebunt, non occurrere nos ipsius Objectioni; Instabat enim ipse speciatim, in Mortalem atque Immortalem esse, C. R. pag. 49. Certè instabat, atque Nos jam contrà, nil nisi unum Moscorovium, Suavissimum iis Caput, iis sistimus, in cujus Personam 20 coiere, nisi fallimur, Corpus Mortale, atque Immortalis Anima; Quòd si fallamur, utinam edocerent Nos, ad quam Mostellariam referetur. Sin pergere confidant, (quid enim non ausint haec Monstra?) quia ille dixit etiam, De principium habente, carentéque: Déque Mutabili, & Immutabili existente; ista nunquam coire, Ibidem. Agnoscimus quidem sic dixisse eum, suíque semper similem dicimus, (& hâc laude dignum!) egregiè in his nugatum, egregiè praevaricatum fuisse. Ambulat enim dolosus in Generalibus, sperátque nobis obtrudi posse, 30 ut evagemur aucupatum aliquid ad Oppositum. Neque non respondebimus tamen. Instent enim ipsi nunc, jubemus, duásque particulares Substantias nobis (extra eam de qua nunc Quaestio est,) producant, utramque Personae alicui (ut loqui amant,) constituendae natam, sed alteram immutabilem, aut, principio carentem; Alteram, principium habentem, aut mutabilem, bonâque fide spondemus nisi nullo negotio actutùm curaverimus, ut in [Page 372] Barjesuitarum gratiam, Substantiae illae in unam Personam coire queant, coeántque sine mora, caussam nos nullam porrò dicturos, nè Caussam hanc vincant. Quòd si nequeant ipsi instare, quàm putida jam hoc, ínque solam captionem argutantur, quòd talia nequeant in Personam coire?
8. Necdum silent tamen. Nam & secundam Rationem (veritus, non imprudenter, prior ut substaret;) Catechista succenturiavit. Ea autem haec est. Deinde Christum, qui Naturâ est Homo, habere Naturam Divinam, rationi 10 sanae repugnat ad Eum Modum, Quòd duae Naturae, Personam singulae constituentes, in Unam Personam convenire itidem nequeant, C. R. p. 49. Eâdem autem chordâ & nunc aberrat, instátque in Proposito. Quia tamen ad Propositum hactenus nunc redit, ut dicat de Naturis, Argumentum ejus non aliter, quàm pro jure Dialectico, repellimus, jubentes, ut confirmet Antecedens: Confirmat autem, seu potiùs se confirmare confidit, sic, Nam loco unius duas Personas esse oporteret, C.R. p. 49. Negamus autem ei hanc consequentiam. Quid ille igitur? Indignè 20 secum agi ratus, toties negari, antiquum jam obtinet, Tam enim gratìs, tam inconsequenter, támque frustrà à se adfirmatum, sumit sibi p [...]o concesso, atque ex eo, quod probandum adhuc est, infert, Ità duos Christos existere oporteret, Quem Unum esse atque unam ipsius Personam omnes citra omnem controversiam agnoscunt, C.R. ibid. Et hoc quidem jam postrema in parte verè prolocutus est. Nobis enim Unus Dominus Jesus Christus, 1 Cor. 8.6, atque Unissimus Ipse, & est, & à principio fuit, & erit in aeternum. Christos verò, qualem sibi suum finxere Barjesuitae, 30 duos ubi volent, mul [...]ósque effingere licebit. Altera facilè iis Argo erit, sit modò Tiphis alter; nihílque impediet eos, plures Christos habere, si plures habeant Socinos. Sed graphicè interea praevaricatur Catechista, & quò in fraudem Veritatis possit impiae hypothesi suae inservire, nescit jam id quod scit, Quam enim Orthodoxorū hac in parte Sententiam esse satìs novit, altè dissimulat. [Page 373] Neque enim ipsum latere potest, illos docere, Deum quidem Filium, secundam in Divinis Hypostasin, adsumsisse sibi ad Deitatem Hominis Naturam, adeóque in uno & unico Christo Naturarum duarum, Divinae Humanaeque unionem hypostaticam factam fuisse: Sed ità etiam definire eos, ut id, quod adsumtum à Deo est, licèt ante Unionem istam neutiquam extiterit in Conditione Determinata, sive Persona Humana, (in qua extitisse semper Jesum universae doctrinae Barjesuiticae perpetuum fermentum 10 est:) tale tamen fuerit; tam exactum in se, completúmque ex omnibus rationibus, ut si Deus voluisset jussisset, id ipsum seorsim atque per se, actu substitisse tum, cùm tamen non nisi Personae solùm Divinae addictum est, Personam hominis omnium perfectissimam mundo exhibere potuisset; quia ab Anima ea rationali Carnéque humana, abfuisset Catholicum illud à Peccato primaevo Contagium, defuisset autem iis prorsus nihil, quod ad Hominis integritatem ex qualibet pa [...]te requiri potuisset: ità ut nobis jam Christus Dominus, quem unicè 20 veneramur, perfectissimè sit, id quod est, perfectus Deus, perfectus Homo, aeternùm benedictus. Nulli autem rationi jam, nisi malesanae, ínque Christum Dominum malevolae (quam nos igitur malefidam, maléque feriatam, & denique maledictam semper habebimus) repugnat ista sententia.
9. Haeret autem & adhuc haec vipera, Adhuc enim habere se retur, per quod, ex fraudulenta transpositione Praedica [...]i, Subjectíque (indè autem à principio [...] illum, atque [...] esse notavimus, Ut Agyrtarum Grex 30 omnis nihil ad eum:) Orthodoxorum Sententiae molestiam creare possit. Exemplo enim Illi (nec malè) illustrantes Unionem hanc Divinam, aiunt, Ut Anima Rationalis, atque Caro, Unus est Homo, ità etiam [...], Deus, & Homo, Unus Christus est. Exclamat autem Ille, (permagnum est discrimen.) Ei Quis omnium hoc negat? Scimus enim [...] non semper Aequalitatis Adverbium, sed Similitudinis alicujus, aut Proportionis [Page 374] esse. At ille, Anima & Corpus ad eum modum in Homine conjuncta sunt, ut nec Anima, nec Corpus, ips [...] Homo sit, Cat. Rac. p. 50. Esto & hoc parumper. Exemplum enim hoc Orthodoxi esse volunt, Facti tantùm, & non Modi: non ut eodem per omnia modo, quo Anima & Corpus, Deus atque Homo, uniri dicantur, sed ut de tali Facto tamen constet, posse jam Naturas tam diversas uniri. Neque tamen hoc responso solùm contenti, Sequimur etiam Versorem hunc, eíque pariamus in ipsa hac Stropha sua. Mutatis enim, ut par est, Mutandis, dicimus, 10 quod ipse jam dixit, Deum atque Hominem ad eum Modum in Christo conjungi, ut n [...]c Deus, nec Homo, ipse Christus sit. Addimus autem Rationem hujus, quoniam in sensu conjuncto & non sigillatim, (vox Catechistae est, Ibid.) accipiendus est Christus. Sed cui jam (vel lusco) ex hiis non paret hujus hominis versutia? Dicimus Nos, Duas Naturas in Christo ità unitas esse, ut Deus & Homo, sit Christus. Ille, quô sugillare aliquâ possit tam familiare exemplum, ab Anima & Corpore ductum, pervertit ordinem Terminorum, aítque nos dicere, Duas Naturas in Christo ità unitas esse, ut Christus sit 20 Deus & Homo, C.R. p. 49. Tu verò, Lector, quid ais? Haeccine jam sunt eadem? An verò torta tibi visa sunt, versáque omnia? Tam cocta jam, fucatáque, tam [...], ut non possis non Falsarium ex iis, verúmque Protea deprehendere?
10. Neque sic tamen proficit Miser. Neque enim & ab hoc dicto Nos de Christo refugimus; ut nec à pari etiam, in Natura solùm Nostra; Duas Naturas in Homine ità unitas esse, ut Homo sit Anima, & Corpus. Quid 30 igitur jam Catechista? Ubi ingens ejus discrimen? Satìs quidem persensit▪ in quas angustias, cùm Exemplo huic oppederet, Sese dederat, atque in fraudis subsidium, insigniorem aliam (omnium enim impudentissimam,) S [...]opham sine strepitu, (strophae enim ei ex omni genere semper in procinctu sunt;) quantocyùs accersit. Quid igitur jam fit? Audivistis, quid Orthodoxi de Christo dixerint. [Page 375] Ex opposito igitur, Neganti jam ei dicendum erat, Anima & Corpus non sunt ità in Homine conjuncta, ut Homo sit Anima & Corpus. At quorsum hoc? Nam & falsò, & frustrà etiam ab eo diceretur. Videt; atque Arte jam suâ Sibi succurrit. Quomodo? primò enim Negationem transferendo à Propositionis hujus parte Priore ad partem ejusdem Posteriorem, próque, Non sunt ità conjuncta, ut sit, subornando, sunt ità conjuncta, ut non sit, non solùm plures Terminos introducit, sed & Sensum 10 planè alium, novámque Sententiam: Dein & subdolè geminando eam Negationem, facit, ut necesse jam sit, sigillatim ea, & non conjunctim accipere. Ità enim obtrudit, (atque inter Suos obtinet,) Anima verò & Corpus ità in Homine conjuncta sunt, ut nec Anima, nec Corpus, ipse Homo sit, Cat. Rac. pag. 50. Adde huc, Quòd & hoc ipsum pingui jam Amphiboliâ (Nè non aliquâ tandem eos, qui credunt ei, illudat, qui increpant eum, effugiat;) non caret. Ad placitum enim erit, (Ipso Sui interprete facto,) utrum horum Se dicere velit, An Hominem 20 ipsum neque Animam esse, neque Corpus. An verò, Ne (que) Animam esse ipsum Hominem, ne (que) Corpus eum esse. Quid plura? plena denique Absurditatum, Contradictionum, Captionum sunt haec omnia. Nunc enim, Animam sigillatim non constituere Personam, ibid. dicit, Qui tamen antè determinavit, Personam nihil aliud esse nisi Essentiam individuam intelligentem, C.R. p. 32. Adsuit verò, Ut Natura Divina per se constituit Personam, ità Humana per se constituat necesse est, ibidem. At verò hoc ipsum, Naturam constituere Personam, crassè nimis 30 dicitur; Atque, Per se constituere, nimis ambigué. Nos autem in Natura ipsa Divina, non tam Personam, quàm Personas considerandas esse contra Barjesuitismum omnem decernimus; In Christo etiam perfectum Hominem, id est, cum Natura Humana quicquid ad integritatem ejusdem Naturae facit, in Deum adsumtum esse, jam satìs edocuimus. Rationem igitur jam omnem suam videmus destituisse Catechistam: Felicior autem in SScripturis [Page 376] (quas antè Promisit quoque) an sit, & quid illae ei patrocinentur videbit, [...], sequens Sectio.
SECT. XL.
1. Deum esse Unum, atque Christi Patrem, nihil impedit, quin Christus ipse Deus sit. Deus ipse in SScripturis docuit nos SS. Trinitatem.
2. Christum esse Hominem, nihil impedit, Eum esse & 10 Deum.
3. Nomen Patris pro tota Triade. Christus, quà Homo, omnia dono habuit à Patre.
4. Sibi non abjudicat quis, quod alteri adscribit. Quantus SScripturarum Corruptor Catechista!
5. Tempus [...] Christi in terris distingui oportet à reliquo tempore Ejus.
6. Velabatur, sed non otiabatur in terris Divina Christi Natura. Omnia SS. Trinitatis ad Extrà sunt indivisa. 20
VIdimus ergò Divinae Christi Naturae Inficiatorem, quàm ingentem Sibi sanae Rationis Vim in Partes suas promiserit, & quàm insanùm falsus fuerit. Promisit etiam & è Sacris Literis Auxiliares sibi Copias contra Eam: Stamus igitur nunc in procinctu, expectantes nunquid illae repugnent, reclamiténtve. Et ex illis quidem, (ubi multiplici Se telo instructum venire monstraret,) Coepi Metuere nonnihil de ista Solitudine mea, nè per prorsùs inermem foret, ut Caussa Dei aliquid detrimenti 30 caperet. Propiùs verò admoventi mutavit mihi statim animus, coepíque magìs Barjesuitae hanc (praeter solitum enim) modestiam ridere, quòd tela jam decuplo plura indè non libraverit: perspexi enim, ex parabili telorum genere esse, aciem, cuspidémve aliquam secum non ferentium, ab ipso verbo Dei, [...], Heb. 4.12. sed quas à cote solùm [Page 377] Socininae Illationis, (hebetes eas, faciléve retundendas) acceperant. Signum igitur continuò datur: Age jam, Thraso, quantum potes. Sic autem Ille, Christum habere Naturam Divinam, quòd repugnet Scripturae, docemus, primùm, Eâ ratione, quòd Scriptura Nobis Unum tantùm Naturâ Deum proponat, C. R. p. 50. Spectatum verò jam admissi, dicite, Nunquid non tempestivè vos de risu modò praemonuerim? Nam & Nos, qui Christum habere Naturam Divinam è Scripturis 10 adserimus, Doctrinae ejusdem Doctores sumus, Unum tantùm esse Naturâ Deum, atque ejusdem demonstratio-Demonstratores, Deum esse Christi Patrem, non minùs, imò (quia eam jam vocem deamat) Superiùs quàm è Conciliabulo Socinino quispiam, Nosmet profitemur. Pax igitur adhuc alta in Partibus est, Pugna heic nulla cum SScriptura, Deóque, praeterquam in cordibus Barjesuiticis. Illi quidem, Deum esse Deum, & SScripturas Dei Scripturas, tantisper tantùm esse contenti sunt, dum nihil aliter de Deo, quàm, (quod & 20 nos immotâ fide tenemus) Unum Naturâ esse, sonant. Verùm cùm ipse Deus in SScripturis suis (Hominum enim hoc Commentum non est) ità se quoque Nobis demonstraverit, ut in ipsa Unitate sua Trinitatem nos edocuerit, eóque respectu, Trium Hypostaseων, Patris, Filii, SSpiritûs, Fidem nobis ipse necessariò ingeneraverit, Illi jam, Deum suum ipsis esse Eum non sinunt, non credunt enim, (ídque ratione suâ ipsorum solùm fisi,) Deo suo dicenti, demonstrantíque. Quid stamus igitur? Incassum jam evolavit ei primum 30 hoc telum, & aerem solùm verberavit, praeterquam quòd Jaculatoris ipsius dexteram non leviter laeserit.
2. Arripit verò actutùm ille Telum alterum. Secundò eadem Scriptura testatur, Jesum Christum naturâ esse Hominem, ut superiùs ostensum est, Cat. Rac. p. 50. Ecquem verò jam novit hic Homo, (priscos enim illos [...] nihil nunc moramur;) Qui neget, [Page 378] Christum Naturâ esse Hominem? Si quisquam omnium fuerit, Barjesuitam & eum esse oportet. Minùs enim placet nobis adsumentum ejus, ut superiùs ostensum est. Quorsum enim, cùm SScriptura id testetur, insuper tamen monemur, quid in hoc Superiùs ab ipso ostensum sit? Aliquid certè alit hoc, An delirii Solùm, nescio, quo quid à se tam mirificè jam gestum sit, pariter & ( [...]) hanc suam, Superiùs, iterare nobis possit; An certè & Monstri etiam; sive illud jam fuerit respectu 10 Christi ipsius, Nè Hominem quidem ei ulteriùs esse licere, quàm ut à Barjesuitis accepisse feretur, Sive respectu SScripturarum, haut aliter valere Testimonium earum, quàm quia idem à Moscorovio superiùs ostensum est. Utrum horum omnium hoc jam fuerit, optionem ipsis (Racoviâ aliquando significandum) relinquimus. Sed necdum pugnamus igitur; Habebit enim & hoc. Et quid indé? Rogitamus? Hem, fatale jam vulnus indé. Addit enim ibidem, (Quo ipso illi adimit naturam Divinam.) 20 Miserabile fatum! Occidit igitur jam Deus Christus. Atque eò certè Miserabilius est, quòd tam plumbeo (locutionis scilicet impolitissimae) pugione pereundum ei est. Utcunque sit, quia Adimendi res agitur, agamus, quod prae manibus est, atque aeruginoso primùm dicto scoriam adimamus. Naturam Divinam adimit! Quis? SScriptura. Et, Cui? Illi, id est, Christo. Et, Quomodo? Eo ipso, quòd testetur, Christum Naturâ esse Hominem. Haec Ille. Jámque tandem, quod parùm Sperabamus, incidimus 30 in verum Deicidam. Non est Barjesuita; dabit nobis hujus erroris veniam Bonus Vir: SScriptura est, quae tam saeviter Deum in Christo interimit, (nisi Bonum Virum non audiamus,) Christóque Naturam Divinam adimit. Veruntamen, quòd Humanam ei tribuendo, Divinam ei adimere dicatur, jam hoc super omnia purum putum Barjesuiticum est, & Consequentiam [Page 379] suam, nusquam, nunquam, nullam reperiet, nisi sub Axe Socinino. Neque tamen nos negabimus, Negari Christo suam Naturam Divinam, ex Ademtione prognatum esse. Sed, è Qua? Qualis erat, de qua Poeta illud, ‘Monstrū horrendū, informe, ingens, cui lumen ademtum.’ Poeta quidem olim sic de Cyclope, Tu multò jam magìs, Lector, de Socino, Cujus etiam parentem ipsum 10 Barjesum, Ademtione hac, nè Solem ipsum videret, damnatum esse meministi, Ex Act. 13.11. Actum igitur ibi est, in Tenebris Barjesuiticis mulctatur Christus suâ Deitate: Sed in Ecclesia Dei, in SScripturis, utraque tamen Natura ejus, Humana Divináque clarissimè relucent.
3. Frustrato igitur & alterâ hâc spe jam Tertium jaculum ad manum ei est. Ait enim, Christum habere Divinam naturam repugnat SScripturae, quòd quicquid Divinum Christus habeat, Scriptura eum Patris dono habere 20 apertè doceat, C. R. p. 50. Atque in Margine quidem suo Loca duo sunt, Mat. 28.18, & Phil. 2.9. Quae si ad hujus confirmationem adposita fuerint, loco suo nimis mota sunt: Verùm si nullum omnino Locum ad hoc laudaverit, neque nos ex eo facto illum non laudamus tamen: Quid opus enim Testimoniis, cùm & nos pedibus toti eamus in eam sententiam? Id verò quod reponimus, est, Nullam & in his jam repugnantiam esse. Christum enim ex ipsa Natura sua Deum esse, ex Patre tamen, ut Filium, ex Aeterno principio, ità genitum 30 esse, Divinissimè haec conspirant, séque invicem firmant: Pater rectè dicitur, Quia Filium talem habet; Filius, quia eum Patrem; Istud primum est. Est & aliud. Nam Christum utcunque [...] jam sit, tamen in Natura solùm Humana sua spectatum, nihil omnino habere, nihil Humanum, nihil Divinum, nisi quod à Patre suo, ex ipsa nimirum Deitate, (Quo quidem in significatu, Nomen hoc Patris passim ponitur, [Page 380] pro tota Triade: In Locis autem ab eo jam nominatis, non Patris, sed Dei Nomen est:) acceperit quâ Homo est, Nihil est in omni Scriptura cum quo haec pugnent, nihil horum, cui ea repugnet. Cum quo igitur jam pugnat Barjesuita? Pro merito profectò suo, & hoc divinitus reportat, [...] esse nihil veritus, ut [...] quoque indè evadat, pugnásque umbratiles secum inaniter exerceat. Ex eadem jam pharetra hac, est & Missile illud, quod postremum protulit: Denique eadem Scriptura apertissimè ostendit, Jesum Christum, 10 omnia sua facta Divina, non Sibi, nec alicui naturae Divinae suae, Sed Patri suo vendicare solitum fuisse, C. R. p. 50. Jam pari autem successu & haec intorquet. Nam & ad haec Nos alacriter succinimus, Christum Hominem universa sua Deo Patri accepta tulisse, facta omnia ad Eum retulisse. De Locis igitur in Margine suo laudatis, An appositè selecta omnia, an satìs ad rem, quam dicit, sint, litem ei nullam movemus, aptiora utcunque, ubi opem nostram postulârit, daturi; Manus tamen ex hoc non damus, neque herbam aliquam ei 20 porrigimus. Sed contrà insurgimus, geminóque demum ictu immanem Hostem prosternimus, conterimúsque.
4. Primò enim, Laesae Majestatis Divinae, SScripturarum scilicet [...], apertissimo Stigmate eum inurimus. Respondeat enim, Illa verba, tam furtim à Se, de SScripturis jam verba faciente, intertexta, nec alicui Naturae Divinae suae, in qua plica Sacri Codicis leguntur? Qua ex Officina, praeterquam Racoviani Barjesû, Parentis sui, prodierunt? In suum 30 tamen ipsius solùm caput infelix protulit ea, Quae indeclinabili jam Dilemmate incautum ferient. Nam si ex nulla usquam SScriptura ea depromserit, tum ipse Falsarius est: Si indè alicubi sumserit, tum SScriptura agnoscit in Christo Naturam Divinam. Quicquid igitur jam hoc est, totum, quantum, impostura, & fucus est. Et erat quidem Simplex Negatio illa quam praefigit, [Page 381] Non sibi, aliquid nimis. Neque enim sequitur, ut Sibi prorsùs abjudicet quis, quod adscribit alteri. Propter Distinctionem tamen Naturarum in eodem Christo, quia quicquid in Christo Homine erat, ex ipso Deo erat, nulli jam [...] istam, Non sibi, repellimus: Dextrum enim piúmque sensum habere potest, Non sibi: putà Quà Homo erat. Sed ut indè fabricetur glossema blasphemum, Ergò, Nec sibi, quâ Deus erat, (Tantundem enim dicit qui dicit, nec alicui Naturae Divinae suae; pérque scelestissimam 10 dein fraudem, ut huc, Quasi ex ipsa SScriptura decerptum, inferciatur, ad Divinam ejus Naturam funditus subruendam,) jam hoc despuimus atque abominamur. Sed & hoc quoque Genitoris sui eum habere agnoscimus; Indè à Monomachia Christi cum eo in eremo Matth. 4.6. novit SScripturam allegare, Sed non nisi aliquâ corrumpat Textum; Tentator quidem (Pater ejus) tum, omittendo Divinam conditionem, è Psal. 91.11, In omnibus viis tuis; Barjesuita autem Nepos jam, ex consimili dolo, obtrudendo Diabolicam 20 interpretationem, Nec alicui Divinae Naturae suae.
5. Ex hoc autem tam irrito ictu Telum ipsum diffringitur ei; parúmque jam refert an repulsam ejus geminemus Ab Argumenti totius Inconsequentia. Ille quidem sic inferri posse sperârat, Hinc Scriptura planum facit, Divinam eam in Christo Naturam, prorsùs otiosam ac sine omni causa futuram fuisse, C. R. p. 51. Haud opus autem nobis nunc est, vel ut contrà urgeamus, quàm otiosa prorsùs, ac sine omni caussa aut 30 consequentia, Illatio ista sit, vel ut moneamus denuo, quid intelligendum sit fieri, quando Barjesuita praetendit planum facere. Est tamen aliud in ea conclusione, quod praeteriri prorsùs nè vult. Nam quae est ista Duorum Temporum, tam longè dissitorum, ac sunt Praeteritum, atque Futurum, insolens conjunctio? Ait enim, sine causa futuram fuisse, An idiotismo alicui Polonico dandum est & hoc? An Incongruae imprimis [Page 382] Caussae? Si Praesente igitur Tempore usus, dixisset, sine causa esse, aut si Praeterito quidem, sine causa fuisse, aut si solo Futuro, sine causa futuram esse, impunè jam fortean tulisset. Verùm quòd futuram fuisse, pariter indiderit, sibi soli imputet, Si Nos jam hanc occasionem non injustè prensemus, ità haec Tempora, in Dispensatione Christi distinguendi, ut indè nobis Barjesuita denuo vapulet.
6. Quod dictum igitur non ità pridem est, recolentes, dicimus; Christo in terris agente, (antequam 10 de Cruce descenderetur, scilicet,) celandam fuisse, velandámque Divinam ejus Naturam, nè admirabile illud [...] suae Mysterium (propter quam in terras venerat, ínque Crucem conscenderat.) interverteretur: Domini enim ipsius Vox in Cruce erat, Non enim sciunt quid faciunt, Luc. 23.34, Pauli autem exinde est, si scivissent, non crucifixissent, 1 Cor. 2.8. Postilla tamen, sempérque, manifestè satìs se exeruit in Christo Divina illa Natura Ejus, Quae pro tempore duntaxat eo, quod propter Nos Homines, & 20 propter Salutem nostram, Hominum consortio in terris impensum ab eo est, ut ut obtegebatur, neutiquam otiabatur tamen, Nedum sine caussa aliqua erat; (Prout Hic Qui se Consiliorum Dei Coctorem, Otiorum ejus Castigatorem, Caussarúmque omnium Divinarum Censorem jam facit, profano ore convitiari non tremuit:) Humanam enim Naturam ejus, (per quam, & in qua Salutis istud Mysterium operatus est,) interea temporis, Modis non Homini competentibus, sustentabat, dirigebat, conservabat, & Sanctitatis Potentiaeque effectis, 30 Deum ipsum mirè sonantibus, cohonorabat; Tectè tamen tantisper, ex caussis jam dictis, se ferebat, atque à vulgi intuitu servari, à communi hominum sensu, captúque clàm haberi volebat. Atque hinc nunc est, quòd haut alio ferè quàm Patris nomine, & quasi non suo, sed suo tamen, (Unum enim atque indivisum ad Extrà omnia, est Nomen [Page 383] Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, Matth. 28.19.) visus est Res suas inter nos agere, Rémque nostram nobis peragere.
SECT. XLI.
10 1. Quàm nullo negotio Barjesuitae possunt SScripturas solvere.
2. Conjunctio per fraudem intrusa ab iis in Textum. Fateri supponit Culpam, aut Diminutionem.
3. Comminisci. Qualis sit Christi Natura Divina.
4. Barjesuiticum Constat, nil nisi Praesumtio, & Impostura est.
5. Deus Cur Vivens appellatus sit. Quanta saepe sit vis Articulorum!
20 AIt quidem Dominus Jesus, Scripturam non posse solvi, [...], Jo. 10.35. Sed quibus hoc dicat, sciscitari mihi videntur Barjesuitae, Accipi enim non debere, nisi de Judaeis solùm suis, Scripturicolis, imbellibus, enervibúsque, Caiaphae sui notâ eâ dignis, Vos nescitis quicquam, Jo. 11.49, párque cum Sadducaeis stigma universim meritis, Errantibus enim, Mat. 22.29. Quia nesciebant Scripturas & Potentiam (Dei non dicunt hii quidem, sed) Barjesuiticam. Bene igitur SScripturae fuerit, inter Judaeos 30 tantisper moratae, atque ab iis [...] aliquam, aut [...], nihil veritae! Racoviam verò cùm venerit, alîus Spiritûs Judaeos inveniet, inter quos luet priorem securitatem. Nascuntur enim in coetibus ibi, Qui Jesum ipsum [...] edocti sunt, Quantò magìs SScripturas solvere nôrunt, promtiùs quàm Discipuli illi Asellas? Mat. 21.6. Vel qui venit ipse Moscorovius praediolum habet Czarkovianum, Bone Deus, [Page 384] quàm mirè SScripturarum [...]! Jam unico Capitulo suo De persona Christi, Semicentum Loca Sacrae illius Paginae nullo negotio dissolvit, devoravit, decoxit, vaccarum tamen Aegyptiacarum exemplum (quod in eo deames,) sanctè secutus est, Quae septem pinguissimis sociabus deglutitis, tenues tamen, atque famelicae erant, neque cognosci poterant quicquam comedisse, tam turpis erat aspectus earum s [...]cut in initio, Gen. 41.21. Jam verò in eo numero, pauca aliquot Loca sunt, (Pauciora autem quàm Trium 10 Dec [...]dum vix sunt: Sed quid tum? Numerus enim sunt, & viribus Barjesuiticis consumi nata!) Quae Christum quidem directè respicere, neutiquam negatur ab eo, Sed quae à Polyphemo tamen isto devorari necessitas ea erat, Quia isti (Christianos intellige, Lector, & dicentes Anathema Barjesum,) ex iis locis conclusiones suas perperàm (in praejudicium enim Socininae impietatis,) astruere instituunt, conficiúntque, C. R. p. 99. Ex horum verò Locorum caterva, illa in quibus dicitur, Christum esse Deum; Esse unum cum Deo; Aequalem 20 Deo esse; Dei Filium esse; agmen ei ducunt. Ab istis verò quòd stylum nunc abstineamus, ex eo est, Quia de iis vapulabit nobis jampridem (ubi occasio subindè incidit,) miserabilis Catechista. Sequuntur verò ibi apud eum alia Loca, in quibus Christus Filius Dei, non sine Adjecto aliquo nuncupatur, ut Filius Dei viventis; Filius ejus Proprius; Filius Unigenitus; Primogenitúsque. Déque hiis, an Divinae in Christo Naturae [...] sint, nécne, jam porrò mihi literis aliquot amicis (quanquam & ulmeis inscribi dignum!) 30 conveniri Hominem oportet.
2. Dicat igitur jam, cùm Petrus ità professus fuerit, [...], Mat. 16.16, cur non ex isto Attributo Natura Christi Divina probabitur? Respondet verò, Quia notissimum est, Petrum fateri, quòd Filius Hominis est Christus, & Filius Dei Viventis, C. R. p. 104. Notissimum verò quid hoc sit, [Page 385] mox erit, ut excutiamus. Sed notiora jam nobis, multóque priùs, magísque cognita sunt ista, Catechistam notum, nobilémque Sophistam esse, & inter Haereticos Sophistas notissimum quoque Falsarium. Neque evagamur nunc latum unguem, ut haec quaeramus extrá: Eccillae enim, coràm adsunt in ipsis hiis verbis ejus gemellae hujus probationes. Primò enim, Quid faci [...] ibi Particula Et? Unde gentium venit? Quídve opus derepentè est aliquâ Conjunctione? Quid? Catechistae 10 opus eâ erat ad dolos consuendos. (Nunquid non parva ea est, & vivet anima ejus? Gen. 19.20.) Jesum enim esse Messiam ipsum, Filium illum Summi Dei, aeternùm viventis, (insunt autem haec omnia in Quatuor Articulis ibi à Petro de industria praefixis:) videbat Vulpes, non posse haec ab Argumento Divinitatis separari. Facit igitur quod in se est, separat dictum Petri, quantum potest, & quò tectiùs faciat, separat conjungendo. Ait quidem Petrus, Tu es Christus ille Filius Dei; atque ex hoc, Unum, Primum, Solum, Verum, Summum 20 innuit, veriverbio Deum ergó. Sed Christus, & Filius Dei, subornat Barjesuita, Quasi Christus esse potuisset, & non Filius, aut Filius, & non Christus; atcun (que) verò, ex hoc jam quòd Christus, & Filius, à se dicatur, inferri posse sperat, non Absolutè eum, sed ex quadam Consequentia solùm sic habendum esse, & aliquo tantùm modo Filium, non Naturâ igitur, sed Gratiâ duntaxat, & Dignatione, F [...]lium, ut alii in Orbe filii sunt, licèt inter alios Filios praecipuum jam factum, Deó (que) charissimum, C.R. p. 105. Istud primum est. Horsum autem tendit etiam & secundum 30 ejus [...], quòd & Petrum hoc fateri aiat. Communiter enim loquendo, Qui fatetur, Defectum aliquem, & si non Criminis, Culpaeve, Infirmitatis tamen, at (que) Diminutionis notam subesse agnoscit. Isthaec verò omnia à Natura Divina quàm longissimè abesse, nemo nescit: Fateri ergò Petrus credatur, Quis Christus sit, & Diminutivè satìs eum de aliqua Deitate Illius sentire, parùm dubitabitur. Hiis igitur jam artibus, hiis certè argutiolis, & scuticâ [Page 386] solùm dignis captiunculis cogitur infaustum Caput infelicem Caussam, nè vel inter manus ipsas corruat, statuminare! Jám (que) ergò, quod in Apostolorum Duce, Oré (que), Revela [...]io reverâ erat, Revelatio, non humanitus, (facultatem enim omnem Carnis & Sanguinis longissimè superabat;) sed Divinitus, at (que) ex ipso Patre illapsa, v. 17, Carni huic Czarkovianae nihil est, nisi quid ille nôrit Petrum fateri.
3. Audiamus autem jam & istam fassionem. Quae ea sodes est? Filium hominis esse Christum ipsum Filium Dei viventis. O Divinam verò Professionem hanc, atque 10 Apostolorum tum Coryphaeo, tum Choro indultam à Patre! Super hujus autem Professionis Petra cùm Christus Ecclesiam suam aedificârit, v. 18, ejusdem & nos quo (que) filios nosmet professi, firmâ fide idem cum Petro adserimus, Jesum Filium hominis esse Christum Filium Dei viventis. Ecquid jam contra hoc Portae Inferorum? Certé. Ait enim Racovianus, constat, illum, Divinam naturam, qualem Illi comminiscuntur, non habere, C. R. pag. 104. Adoramus Te igitur, Domine Jesu, Promissum tuum De Portis Inferorum non praevalituris, modo tam mirabili & nunc 20 exolventem. Ex te enim est, quòd Dogma hoc in adversum, non Orthodoxâ fide solùm, sed & ratione omni, imò & solertiâ quidem, at (que) Sophistico acumine (aliàs Huic non negato,) nunc destituatur: Quot enim verba ferè, tot in eo turpissima [...]. Mittemus autem contumeliam, (quia à tam illaudato viro, nulla est;) Orthodoxae fidei Professoribus aspergi à se apud Suos posse speratam, tum quòd eos tanto cum contemtu, per fastidiosum ejus Relativum Illi, (ante aliquot tamen Pagellas neutiquam à se vel 30 dictos quidem,) habere, Tum quòd & comminiscendi ignominioso stigmate, at (que) Barjesuiticae impietati familiari, & suo, inurere eos, veritus nihil sit. Verùm istud eloquere, ô Bone, dic apertè, Qualem, (cùm istud sit, quod te urat,) Naturam illi in Christo Divinam comminiscuntur? Qualem quidem tu abominaris, scio, at (que) orbi Christiano invides, veram scilicet perfectámque, non mentitam, non [Page 387] fucatam, non imminutam, nullis cavillis (quae Barjesuitarum in re qualibet Religio est,) foedatam, nullis interpolatam Cap [...]ionibus, sed integram, atque intemeratam, cum Patre & SSpiritu unam & eandem, ut jam saepe monstravimus. Gravitissimè autem hoc jam fert, atque medullitus uritur, ‘Et dici hoc potuisse, & non potuisse refelli.’
4. Quid agit ergó? Ut succurrit sibi? Quod in extremo rerum discrimine usuvenire novimus, Cùm aut perimendum, 10 aut pereundum est, U [...] sibi ante omnia caveat, Hostem sine mora confodit. Gemino igitur ictu in nos miseros involat; Quorum primus, & qui solus huic fato sufficit, est, Constat illum Naturam Divinam talem non habuisse, C.R. p. 104. Habet igitur! Peractum jam est. Ex eo nimirum tempore, quo truculentus iste Polonus fatale Suum constat impegit ei, sine Natura Divina Christus Barjesuiticus oberrat. Serae autem nimis▪ frustrá (que) erunt de isto constat Quaestiones jam omnes. Nam si, Quibus hoc constat? respondebitur, Ipsis nycticoracibus Socininis. 20 Si, Quomodo constat? Non minore Authoritate, quàm H.M. à M. Si, Ubi constat? In pagella Catechismi centesima Quarta. Contra haec igitur quid? Et divulgatum est hoc verbum apud Socininos, us (que) in hodiernum diem; quod Sanctus ille olim ad aliam de Christo famam succinuit, Mat. 28.15. Veruntamen, Quia Divina jam Natura est, quam in Christo perimere decrêrunt, me [...]úsque esse potest, nè, nunc utcunque ex improviso per ferale hoc constat, eam pessumdederit, resurrectione tamen aliquâ reparari denuo, (in Illo, resurgendi non ignaro,) possit, hem & altero 30 vulnere jacentem jam transadigit, quò satìs cavetur, nequid unquam proficiat ei ad Naturam aliquam Divinam, quòd Petrus de eo testatus sit, Esse Eum Filium Dei Viventis.
5. Addit enim, Praeterea testatur Scriptura de aliis hominibus, quòd sint filii Dei viventis, Ut ex Osea, Rom. 9.26, Et erit loco ejus, ubi eis dictum est, Non populus meus vos, illic vocabuntur, filii Dei Viventis, C.R. p. 105. Quid [Page 388] igitur? Pugnandúmne nunc Nobis est cum Propheta, at (que) Apostolo? Absit veró. Agit id quidem vafer, ut apud quos alterutra Authoritas satìs est, plusquam opprimamur ab utraque. Nos verò Authoritatem Sanctorum pronè venerati, argumentum tamen Sophistae ex ista Authoritate (sed obtorto collo) extractum, prorsùs repellimus; Barjesuiticum enim est, & Non disputatur ad idem. Nam Hoseas, Paulúsque Pluraliter loquuntur, & non de quibusvis Singulatim. Specialis igitur nulla Filii, sed communis solùm ratio habita in iis est. Id primum. Dein, Populus 10 ille, de quo Paulus agit, sunt fideles per Universum Orbem, qui ad Obsequia Christi conversi, ex eo solùm jure, per Adoptionem in Christo, Nomenclaturam Filiorum Viventis, (id est, veri, atque ex hoc Attributo à Diis Gentilibus distincti,) Dei consequentur. Petrus autem nunc, ex longè alia, at (que) infinitè superiore ratione loqui se, (Praecisè enim de Uno atque Unico illo Filio veri Dei, ab origine Mundi promisso, pérque Prophetas praenuntiato, [...], Filio,) satìs demonstrat, non solùm è scopo Responsi sui, sed etiam per Articulos illos, tam disertè 20 nunc, operoséque ab eo appositos, quorum nè unus quidem vel in Senibus ex Osea, vel in ipso Paulo, reperitur. Emphasis igitur Petri perperàm ab isto locatur in esse Viventis Dei Filium, Posita enim à Petro est, in Esse illum Christum, illum Filium Dei Viventis. Singulare autem hoc est, atque solius Naturae praerogativâ ab Aliorum quorumcun (que) communi gratia, distingui potest: Quod aliter si fuisset, haud opus habuisset Petrus tam beatâ & Speciali ejusdem ex Deo Patre revelatione. 30
SECT. XLII.
1. Christus ut Proprius Dei Filius. De pluribus simul dicere, [...] fraus est.
2. Est Filius Dei, Ergò, non est Deus. Barjesuitae cavillum est.
[Page 389]3. Ut Personas confundat, & Substantiam in partes secet, vocabulo Sibi locum fecit inter Personas Divinas.
4. [...], De Filio dicitur, non ex Adoptione, Dignatione, Electione, sed Natura & Veritate. [...].
5. Isaacus ut Unigenitus erat. Promissiones Abrahamo. Ishmael.
6. Solomon an Unigenitus dictus sit: An Unicè dilectus, Quia ultimò genitus. [...].
10 UT Se Barjesuita noster gesserit erga Filium illum Viventis Dei, & ejus Caussâ quid praevaricatus f [...]erit, jam proximè vidimus. Quòd verò & Filius Dei Proprius Christus appellatus sit, aliquantò jam magìs ex eo torquetur. Cùm Locus igitur, quem profert, sic se habeat, [...], Rom. 8.32, nihil habet, quod argumento hinc petito reponat, praeter illum (tritissimum quidem sibi) paralogismum, quasi per retortum, negando Adversariis suam Conclusionem. Illi enim contenderant, Christum, 20 licèt passus sit, in Humana Natura scilicet, Divinam tamen Naturam habere. Concluserant autem istud ex hoc (inter alia) Medio, Quia qui passus est, & Proprius Dei Filius dictus est. Ille peracutè respondet, Christum, quia passus est, Divinam Naturam non habere. Atque ut non abs re videatur suis Nihil hoc dicere, adsuit, In Mortem tradi de eo, qui Naturâ Deus est, dici non posse, Cat. Rac. pag. 105. Quod tamen & dici potuisse, & ità fuisse, Conclusio ipsorum jam antè fuerat, atque è praemissis abunde probata. Hiis igitur ex angustiis ut liberet se, hem, 30 alium dolum consuit. Pariter enim copulat, Dici proprium Dei Filium, cum altero non absimili, Dici unigenitum Dei Filium, déque hiis junctim, Cat. Rac. ibid. (brevitatis, & facilitatis proculdubio caussâ,) instituit, quid respondeat. At si nuda veritas producenda est, è duplici fraude est. Prima, Quia sperat se aliquid producturum, quod satìs esse videbitur ad Filium Unigenitum Naturâ suâ Divinâ emungendum. Quídni igitur ex concomitantia, [Page 390] atque propter vicinum malum, & idem faciet ad Proprium Filium etiam, cui aliter nescit oppedere, expoliandum? Altera est, ut cùm juncta jam gemina Attributa sint Filius proprius, atque Filius Unigenitus, utcunque provincia, quae nunc ei data est, sit dicere de Christo, non Absolutè, quâ Filius audit, sed cum Attributo, quâ Proprius, aut quâ Unigenitus appellatur, siquid ipse tamen, è secundis cogitationibus obtrudendum, (Quia alia desunt) habeat contra Christum Filium Dei, neque tamen quâ Proprius, neque quâ Unigenitus, sed [...], quâ Filius 10 dicitur, meliùs in ista jam conjunctione celabitur [...], stolidíque Nepotes ejus confident, eum aliqua ex parte, vel hac, vel illa, rem propositam acu tetigisse.
2. Ibi igitur primò est; Junctísque jam à se Locis de Filio Proprio, & Filio Unigenito, sic tandem insurgit, (Quòd verò ad ea Loca attinet, Ex eo, quòd Christus Filius Dei sit, apparet, eum Deum non esse, Cat. Rac. p. 105.) Quid verò jam hoc ad ea Loca attinet? Quid ad dici Proprium, aut dici Unigenitum? Probatio enim Adversariorum vel ab ipso supponitur haec esse, Christum, etiam 20 ex hoc, quòd sit Filius Dei Proprius, atque Unigenitus, & Deum esse oportere. Ille autem reponit, negando (pro more suo) hanc conclusionem, Deúm (que) illum non esse, exclamat, & pro ratione negationis assignat id, quod antè concessum erat, Quia est Dei Filius. Sed quibus cum Barjesuitis res est, sciant, Dandam iis esse istam Dialecticam. Bene igitur! Sed an & istam Consequentiam? Ex eo, quòd Christus Filius Dei est, appare [...], illum Deum non esse. Nam si hoc ex eo sequatur, Quídni igitur jam pariabitur ei, 30 atque Ex eo, quòd Moscorovius filius hominis alicujus sit, parere, illum Hominem non esse, sed verè Monstrum, atque Naturae nostrae [...], è sua ipsius consequentia inferetur?
3. Neque verò servabit eum id, quod pro Exceptionis suae firmaculo mox adfibulat, Alioquin ipse sibi Filius esset, C. R. p. 105. Excutimus enim hunc scrupulum, quem [Page 391] ille, ut aliquâ Veritati noceret, injicere ausus est, Sed, nè ipse sibi plùs noceret, haud ausus est explicare; Atque sic se rem habere respondemus. Catholica fides est, Deum Unum esse respectu Naturae suae; Distinguendum tamen esse respectu Personarum: Esse enim in eadem Natura Divina Patrem, & Filium, & Spiritum Sanctum; Patrem autem Deum esse, & Filium Deum, & SSpiritum Deum; Neque Tres tamen Deos, sed Unum Deum. At istud hinc sequetur, exclamat profanum hoc os, Deum Filium sibi 10 Filium esse. Quòd verò non addat, ex eadem planè consequentia, Et Deum Patrem sibi Patrem esse; & Deum SSpiritum sibi SSpiritum esse, ex nulla religione est, sed ex alia fallacia, ad quam nunc abire nobis non licet. Verùm eat impurus ad locum suum cum suo Sibi, quod ex nullo alio consilio jam ab ipso intrusum est, nisi ut Barjesuiticam [...] gnaviter exerceat, súbque Specie Unitatis, Personas Deitatis invicem sic permisceat, ut confundat eas, Substantiam verò Deitatis, sub colore Trinitatis, sic in plures dividat, ut planè separet. Igitur quod graphico 20 Distortori satìs nunc sit, breviter & hoc adserimus, Deus, Actus ille purissimus, Simplicissimúsque, ab aeterno intelligit Seipsum; atque à Seipso aeternùm intelligitur. Deus autem est, Qui intelligit; Idem & Deus est Qui intelligitur. Deus qui intelligit, quâ intelligit, Pater est; Deus qui intelligitur, quâ intelligitur, ad modum scilicet internae prolationis, Verbum est, ad modum aeternae generationis, Filius est. Una igitur heic semper, at (que) Unica [...] Ratio est, sed divisa jam hinc est ratio [...].
4. Et satìs quidem novit ipse, quid calumnietur, Neque 30 se quicquam habere contra Filium Dei, nisi quod Alcorano reverâ debeat, Haud citiùs igitur dicit hoc, quàm deserit. Atque jam de Filio Proprio, utut planè nil responsum ab eo sit, in communi tamen sumens cum Unigenito, has tenebras offundit, Caussa cur Christo ista Attributa, (putà Proprii, atque Unigeniti Filii, competant,) haec est, Quòd inter omnes Dei Filios, ille & praecipuus sit, & Deo charissimus, C.R. p. 105. De meritis autem hujus Caussae, mox. [Page 392] Dicat interea Caussarum novus Faber, Propriúsne Filius dicitur quis ob hoc, Quia inter alios plurimos Unus ille, sed praecipuus, est? Polonicum & hoc idioma est? Aut quâ in Lingua istud Proprium est? An verò [...], (nam & Articulo quoque ab Apostolo ibi donatur, in Signum Singularitatis;) ille Paulo erat, Quem non communem Deus cum alio quovis habebat? Ità ut Filium; cui non pepercit pro nobis omnibus, (Ità enim, & pro Semetipso dabatur, si jam Ille ex nobis unus erat;) non dici ab Apostolo, vel Adoptione suum factum, vel ex temporali quavis dignatione 10 sic creatum, vel externâ denique Electione (Quibus quidem modis caeteri dicuntur Filii Dei:) aliis praelatum sciamus; sed Naturalem, at (que) de Suo Suum, Verum scilicet (utì disertè nuncupari eum novimus, [...], 1 Jo. 5.20.) atque in eadem acceptione habendum pro Filio Proprio, in qua Judaei Christum ipsum acceperant, cùm in mortem ejus conspirabant, Et Quare? Quia opinabantur, eum, quem pro nudo homine habebant, Aequalem ipsi Deo Semetipsum facere; Quomodo enim? Quia [...], Jo. 5.18. Deum dicebat, non 20 Patrem, sed Patrem Proprium. Quid? An Praecipuum? An, in caeteris Patribus ei charissimum? [...]! Quas verò stoliditates, sacrarum Literarum Caupones isti, ubi volunt, Suis in os ingerunt, atque Ipsi sic pasci gestiunt! Ex hóccine verò sensu, qui sic se Deum habere Patrem diceret Deo sese aequiparare, lapidésque mereri censendus erat? [...] igitur est Filius Naturae, at (que) [...] est in eadem Natura Filius Unus, & Singularis.
5. Verùm in Caussae suae defensionem ille sic procedit. Quemadmodum Isaac, Quia Abrahamo charissimus, & 30 Haeres extitit, Unigenitus vocatus est, licèt fratrem Ishmaelem habuerit, C.R. ibid. De dicto igitur hoc, primò; íd (que) è Gen. 22.2, ubi Isaacum, Eth-jechideka, id est, Unicum tuum, (Senes, [...], verterunt, & ver. 12. atque 16, [...], vocatum ab ipso Deo reperimus. Hóccine jam est, quod vult? Certé. Sed quod è Paulo tamen, & non è Mose, accersi huc vult. [Page 393] Quid ità? Quia apud Paulum ipsa haec vox est, [...], Heb. 11.17. Agnoscimus verò; Atque ex hoc, (Quia SScripturae nulla est [...],) ad ipsam dicti rationem à Catechista praetensam nunc accingimur. Negamus igitur, Isaacum, non aliter [...] dictum esse, quàm propter Abrahami affectum solùm, Quia charissimus ei erat, sed quia ex integra Caussa Unigenitus ejus erat. Ex Natura enim, primùm, Quia Isaacus solus natus Abrahamo 10 tum erat in libera conditione, solus etiam ex ea, quae pleno jure Uxor ei erat; Unigeniturae igitur huic nihil de jure Ishmael, natu licèt major filius, sed Ancillae, Gal. 4.30, officiebat. Dein, & ex Gratia Promissionum; Nam Unicus, atque Unigenitus Isaacus à Paulo ibi non alio respectu dicitur, quàm ut erat [...]. Perpendantur autem jam, Quae illae Promissiones fuerint. Annon Prima erat, Ipse Isaacus? Sara, quae risit, habebit Filium, Gen, 18.14. Aliae erant, De benedictione totius mundi, In semine tuo benedicentur 20 omnes nationes, Gen. 22.18. Sed ità tamen hoc, ut in ipso Isaaco praedeterminatum fuerit, nam, in Isaaco vocabitur Semen tuum, Gen 21.12. Praerogativa igitur harum Promissionum, de Isaaco solo factarum, ídque antequam nasceretur, facit, ut ille verè, propriéque (quoad intentionem eam Divinam) vocatus sit [...], licèt alios fratres habuerit, Ad has enim ipse Soligena erat. Ex consimili autem ratione & Christus, propter Soligenituram sibi Propriam, atque hominum nemini praeterea congruentem, propter Naturam scilicet Divinam 30 ipsius, humanâ, quam adsumserat, tum contectam, appellat se Unigenitum Filium Dei, Joh. 3.16, Qui praefigurabatur quidem in Isaaco, sed ipse Benedictionum totius mundi Consummatio, & Complementum erat. At verò ista cùm Barjesuitae, ex multiplici AntiChristianae suae Haereseos caussa, ad palatum omnino non facerent, libenter igitur ad alia (solens & hoc suo more,) Lectorem abducere vult, déque solo Parentis affectu multa frivolè [Page 394] nugatus, Ishmaelis reipsâ se Sodalem facit, Quasi enim per lusum, jocúmque atque ex comitate faceret, in Isaaco jam & ille Christi verè persecutor est, Gal. 4, 29.
6. Neque desistit tamen in tam miserabili caussa ab enicando nos plurium nugarum taedio. Etenim si hoc daretur ei, Posse in Sacra Pagina dari exemplum alicujus, Qui cùm Fratres, paris per omnia conditionis, alios haberet, ex affectu tamen Parentum Unigenae titulum reportaverit, E [...]góne nunc sequetur, & Christum Dominum, 10 (non solùm dictum per eminentiam Naturae suae, [...], Joh. 3.18, Sed & datum etiam, ex infinita Dei caritate erga mundum, ut in Nomen ipsius universi crederent, Credentésque in Unigenitum hunc ut Salutem aetern [...]m ex ipso consequerentur;) de Paterno quidem affectu nonnihil praecipuum in se, de Divina autem Conditione nihil, sed paris cum seipso Naturae alios universos, habere? Ità quidem Barjesuitae jam (à Posse aliquando fortassean aliquid, ad Esse nunc haec omnia,) de Christo suo definire placet; Atque ex communi 20 usu hoc genus Paralogismorum, (Quorum quidem aliis in Quaestionibus, propter nonnullarum vocum [...], praetextum paulò probabiliorem interdum habet:) Recentis suae Theologiae fidem satìs se astruere nil dubitat, Quia populus ejus, cui ista scribuntur ab eo, (hoc est, scioli per Orbem Socinuli,) amant sic; ut est apud Prophetam, Jer. 5.31. Pergit igitur in hoc quae to de nomine Unigeniti, atque Salomoni plures ex eadem matre fratres fuisse, C. R. pag. 105, Satìs operosà in margine suo citatione probatum it. At Quorsum, 30 obtestor? Et, tamen Salomon vocatus est Unigenitus coram matre sua, C. R. ibid. Sed audi tamen, Vocatus, à Quo? A Vulgari quidem Latino, ità (ut nunc dierum exit) vertente verba ea, [...], Prov. 4.3. Veruntamen Senibus ea sunt, [...], id est, & Unicus, quasi Unicè dilectus ab ea, Idque ex alia fortassean, & diversissima Causa, [Page 395] non quia Unigenitus, sed potiùs, quia [...], & ultimogenitus ei erat, 1 Par. 3.5. Ultimogenitorum autem privilegium novimus nos, ubi Haereditarium sit. Neque tamen non agnoscimus, esse quidem, licèt non heic, ubi vocabulum illud, [...], reddatur à Senibus, [...], ut Psal. 22.20. atque Psal. 34.20. Sed in utro (que) loco meritissimè corriguntur ab Aquila per suffectam vocem [...] ídque perquàm necessariò fit, Psal. 25.15. Quàm longè enim ab omni sensu abest, ut ibi legatur, 10 [...] quod à Propheta quiritante dictum esse videmus, Miserere mei, Quoniam Solitarius & miser sum? Atque ista jam Trophaea sunt, quae Pyrgopolinices Czarkovianus de duobus Attributis filii Proprii, atque Unigeniti, à se subactis, cum gloria sua reportavit Suis in Poloniam.
SECT. XLIII.
20 1. [...] est Praegenitus. Aliter, fuisset [...].
2. [...] pro [...], atque indè [...]. Regimen interdum est ex parte Vocis Compositae.
3. [...] in Linea Descendente Relationem habet ad Parentes, & Syntaxin Appositivam, in Linea Collaterali, ad Connatos, & Praepositivam.
4. SSpiritus optimus Grammaticus. [...], Creatio, vel 30 Creatura. [...], solùm dicitur de tum productis. [...] Collectivè, & Distributivé.
5. Christus in Natura sua Humana primogenitus erat; Atque indè Ariani Eum pro Creatura habebant.
6. Unus Socinus execrabilior Decem Ariis. Nova Creatio in Spirituali solùm sensu sumenda est. Christus & Primogenitus, & Unigenitus.
[Page 396]7. Christus [...] omnium. Accentus ut variet significationem. Accentus olim non appingebantur. Syllabae numeratae à Capite vocum, aut à pede. [...] Antecedentem excludit, sed non supponit sequentem. [...] Unigenitis de jure debentur.
NActum se tandem Barjesuita sperat ex Epithetis Filii Dei, (dici nimirum Christum, [...], 10 Col. 1.15.) quod ex ipsa natura vocabuli, (Ordinale enim [...] est,) feliciùs ei cedet adversùs Divinam Christi Naturam. Paragraphum igitur, quem huic voci dat, Syrmate nihilo breviore, quàm geminis aliis jam proximè dederat, trahere ei visum est, & tantùm non lascivire jam in verbis suis, Neque hinc Naturam Divinam Christi exculpi posse, C. R. pag. 106. A Sculptilibus verò quid metuere sibi in Polonia didicerit, non quaerimus; Nos eum ex Anglia, Divinae Naturae aliquâ sculpturâ, quae artis solùm, & [...] est, non pressuros esse, Sanctè profitemur; 20 Neutiquam passuros tamen, ut Naturam ille Divinam, (quae [...] ipsius, Jurísque sui est, non celte quidem effigianda, sed caelo tamen aeternùm adserenda;) Christo unquam impunè suff [...]retur. Possumus verò scire, unde Homuncioni jam ista confidentia? Etenim cùm Christus primogenitus omnis Creaturae sit, eum unum è numero Creaturarum esse oportere necesse est, C. R. ibid. ait. Vah! ut luxuriatur jam Vitulus! Satìs ei nunc non erat dicere, Unum è Creaturis eum esse oportet, Sed cum majore pompa, Unum è numero Creaturarum, quod 30 satìs tamen in multitudine infinita crassum est, & quod planè stolidum, atque stribiligo est, Unum esse oportere necesse est. Sed talium Caussarum Oratores, tam Soloecos, atque ridiculos, & quidlibet aliud, praeter quod [...] sonat, esse oportet, aut, si id parum sit, necesse est. Sed ut terrestri huic Struthioni alas intervellamus, quibus propter humum sic volitat: Negamus [Page 397] ei, [...] hiis in verbis ampliùs valere, quàm Praegenitum, seu antè genitum, &, si exactè loquendum sit, Primogenitum non esse. Puri enim Ordinis hoc si esset, ad significandum, Quis Primus, Quis Secundus, Qui Deincipes fuerint, dici oportuit in eodem Genere; Ex eorum enim Numero esse non poterit, nisi vel [...] esset, vel [...], seu [...]. Sed ad innuendam hanc ipsam differentiam, SSpiritui visum est, cùm [...] praemiserat, 10 [...] adjungere, ut indè perspicere possimus, Solius Temporis rationem nunc haberi, Christum enim ab aeterno, hoc est, Ante creationem Rerum omnitum, genitum fuisse.
2. At caret exemplo (inquiet) ista vocis significatio. Et in hac quidem Caussa, cùm de Generatione sit ante Luciferum, carere, nemini mira esse possunt. Praeter enim Deum ipsum reperitur nihil in Orbe, quod tali exemplo sit. At in consimili tamen compositione Exempla non desunt. E. g. enim, Graecorum illa vox, 20 [...], communiter quidem significat, vel Activè, Qui primò locutus est, vel Passivè, Cujus sonitus primò auditus est. At verò cùm [...], quod alicubi apud Nonnum haberi scio, ponatur pro Prophetia, jam non intelligenda est Prophetia ea, Quae primò omnium exiit, sed tantùm, Quae jam priùs audita, atque antè concessa mortalibus fuerat. Optimâque quidem ratione hoc in hujusmodi Compositis fieri potest. Nam & ipsum simplex [...], Graecis non semper significat Primum, sed interdum est, Priùs, vel Antè, ponitúrque 30 pro, [...], vel [...]. Notat mihi Lexicon meum, [...], ex Aphrod. Prob. lib. 1. Notavi & ego ei in margine, [...], ex Aristoph. Avibus. Atque ex ipsa quidem hac ratione est, quòd vulgò in Graecis, per gradum usurpata audiantur, [...], & [...]. Sed & ad haec quoque in ipso Codice Divino fatim exemplorum est. Vel unus Johannes tria nobis [Page 398] propinavit. [...] Baptistae apud eum Professio est, de Christo, Joh. 1.30, & id est, [...]. Christus etiam de mundo, Discipulos suos solatus, ait, [...], Joh. 15.18. Quòd nos denique Christum diligamus, ex ea ratione esse, ait, [...], 1 Joh. 4.19. Jam verò in vocabulis compositis inesse & vim, & Regimen Simplicium suorum, nisi pessimé recolo, jampridem annotavi ad [...], Rom. 14.9. Exemplum autem ejusdem egregium jam sub manu mihi occurrit, cùm Christus 10 dicatur, [...], Joh. 1.14. Constructionem enim quod attinet, [...] nihil commune habet cum [...], sed Regimen suum solummodo refert ad alteram partem in vocabulo eo, [...]. Idem igitur & in hiis statuendum nunc est; Cúmque Christus [...] dicatur, nihil aliud intelligendum est, quàm si [...], vel [...], ex idiomate Graeco dici potuisset: [...] enim in hoc jam sumitur, ut saepe fieri indicatum est, pro [...]. Addo etiam pro mantissa, Aut ego nimium fallor, aut sine soloecismo suo sumi aliter 20 hoc non potest.
3. Reddo autem rationem. Habet enim vocabulum [...], ex ipsa natura rei, [...] duplicém. Consydetatur scilicet primò, quasi in Linea Descendente, cum Relatione ad Parentem, unde exiit: Dein quasi in Collaterali Linea, cum Relatione ad Connatos, qui pariter exiere. Et in descendendo quidem, Syntaxis nulla est in codice Divino, nisi Appositiva, regitúrque id, quod Parentis locum occupat, in Casu secundo per Appositionem. Nihil frequentius igitur apud Senes, quàm [...] 30 [...], Gen. 27.19. & [...], Exod. 4.22. & [...], Num. 18.15. & [...], 1 Par. 2.13, & sic in caeteris. Confimiliter factum est & in N. Test. ídque de ipso Christo; Respectu enim Naturae ejus Humanae, non semel legimus, [...]. Quae de B. Virgine Parente Domini dicuntur, [Page 399] tum Matth. 1.25, tum Luc. 2.7. Sed [...]liam jam esse Constructionem in Linea Collaterali, qui non observarunt, invenient se nondum Rem rectè tenere. Praepositiva enim jam Syntaxis est, Ità ut in Connatis designandis, Regimen nullum obtinuisse videamus, nisi per interpositam Praepositionem aliquam. Exempla ad hoc sunt, Quòd referendo [...] Christi ad Resurrectionem ejus, (Resurrectio enim ejus ex Hodie genui Te, Psal. 2.7, ab ipso Paulo inferri videtur, Act. 13.33.) in ordine jam 10 ad alios eâdem Nativitate beandos, [...] etiam Ipse ab Apostolo dicatur post tria hinc tmematiola, verùm non, ut heic [...] dixerat, per Appositionem, ità & [...], sed cum Praepositione intersert [...], [...], Col. 1.18, similitérque à Johanne, Apoc. 1.5. Rursus, referendo Nativitatem Christi ad Adoptionem, quam Electi in ipso consequuntur, denuo [...] à Paulo dicatur, non tamen [...], sed [...], Rom. 8.29. Neque usquam, opinor, Collateralis haec Syntaxis aliter se 20 habet, praeterquam quod in Kircheri (Senum enim alium me Textum jam ante Tredecennium per Sacros Viros habere non licuit;) Concordantiis legam, Nati sunt filii Davidi in Hebron, [...], 2 Sam. 3.2. Quòd si [...] sit, collateraliter dictum est. Sed manifesto, (facilíque quidem, ex Abbreviaturis) Notariorum, aut Typorum vitio hoc factum est, atque [...] legi oportet, in linea Descendente. In Hebraeo enim est, [...], atque etiam in Latino Vulgari, Senum Assecla, Primogenitus ejus, Amnon.
30 4. Concludimus igitur nunc, Atque cùm Paulus jam non dixerit, [...], sed Appositivè, [...], reddere hoc, Primogenitum totius Creaturae, re quidem verâ est, assignare Christo totam Creaturam pro Parente suo: Sed si reddatur, Praegenitus, seu natus ante Creaturam, jam salva res erit, atque non Orthodoxae solùm Fidei, sed & Grammaticali quoque Peritiae, (ab ipso SSpiritu religiosiùs multò cultae, quàm [Page 400] nonnulli opinantur,) constabunt sua [...]. Atque istud profectò jam est, quòd & vocem ipsam, [...], de Rebus creatis nolim nunc exponi, sed de Creatione, seu Actu creandi. Non nescio quidem, promiscuè usurpari: sed & ex Eruditorum Choro esse scio, qui affirmârunt, [...], nusquam in N. Test. praeterquam in ad Hebraeos 9.11, aliud quàm [...] significare. Sed eorum animum cur ego non geram, non semel exposui. Atque ex mente hujus loci esse, ut [...] reddatur nunc per Creationem, mecum fortasse jam sentient, Qui de rectè monitis 10 multò rectiùs judicare sciunt, quàm egomet monere. Praesertim, cùm & Universali Signo, [...], indui nunc videamus. [...] verò [...], cùm de Rebus ipsis sumenda sit, an dici possit, aut alicubi dicatur, nisi solùm de Creaturis actu, tum cùm dicitur, existentibus, est quod dubitemus. Nobis igitur nunc verto locum, vocem [...] sumendo Collectivè, pro universa, Who is the image of the invisible God, born before the whole Creation. vel, Quia Prima mundi Creatio Sex dierum Successione constabat, sumendo potiùs [...] Distributivè, 20 pro Qualibet, Born before any Creation. Utroque autem modo ut [...] exponatur, in tanta Exemplorum N. T. abundantia, otio abutentis planè esset, aliquod adscribere.
5. Ex praemissis autem hiis, luculentè jam paret, quàm evanida ea sint, & quanta tamen cum fraude huc accersita, quae Catechista cumulavit sibi, quasi ex hoc loco conclusa, Christum, esse unum è numero Creaturarum; Esse unum ex eodem genere, Quorum Primogenitus est; Eam denique esse vim in Scripturis Primogeniti, Cat. Rac. 30 pag. 106. Haec enim omnia, si de sola Natura Humana Christi sumta fuerint, inaniter prorsùs ab eo urgentur, neminem enim omnium habet Adversarium. De ea autem Natura sumi tria illa loca, quae in margine suo aggessit, jam satìs indicavimus. Actum igitur nunc non agimus. Sed qùid tum? Ex hiis enim concessis, inferre se posse, Christum ergò Divinam Naturam etiam non habere, [Page 401] atque ex priore isto ad Colossenses loco, Naturam Divinam ejus non probari, C.R. ibid, Praeter quod jam plusquam ludentis operam sit, etiam & Principium planè petentis est, quòd hoc sperare se simulet. Amplius igitur quicquam ut ad haec jam respondeatur, opus non est. Sed majoribus tamen ausis excidere hunc Titanem, id nunc monstrandum est. Ratus enim ipse, se Christum Dominum, jam in solam conditionem rerum conditarum aeternùm damnâsse, per ex isto loco Paralogismum, (Quem ille ab 10 ipsis Arianis disertè mutuatus est, jam olim ex hoc contendentibus, (sed quàm infelici, atque irrito opere, ex jam à me dictis judicetur!) Christum, quantuscunque fuerit, ex rebus tamen in Prima Creatione conditis Unum fuisse:) Quia tamen confidit, Adversarios suos (Amicissimo enim hoc nomine, & nobis quidem pergratissimo, Catholicae Fidei Cultores cohonestat;) Arianae Caussae nolle favere, Cat. Rac. pag. 106. Paeana igitur stolidè canit, atque hanc victoriam, ex Arianorum ore, faucibúsque ereptam, sibi pollicetur.
20 6. At quídni ipsis Arianis istoc adjudicabitur? Tibi hoc dico, Czarkoviane: Tu, Qui Argumento ipsorum usus, tantùm non fateris, si ipsi jure suo non expolientur per vim, ne (que) ideo solùm repellantur, Quia Ariani audiunt, Caussam hanc, ex hoc Loco, eos, non te, reverâ vincere, atque Socininis nullam indè spem affulgere, nisi ex arbitraria nostra, proptér (que) studium partium, Arianorum reprobatione, jámque demens expectas, ut Barjesuiticae caussae plùs faveatur ab Adversariis tuis, quàm Arianae? Dicam igitur cum Apostolo, consimilem audaciam perstringente, [...] 30 [...], Act. 8.23. Verùm monendus quoque es, impiissimum illud Caput Alexandrinum, majore cum praetextu rationis, minoréque cum aut Fidei dispendio, aut contumelia Christi, (Quem vel indè ab Orbe primùm condito, totius Creationis non Primitias solùm, sed & Opificem ex Deo factum fuisse, atque [...], licèt non [...] esse, permisit,) insaniisse, quàm nunc furit Catechista Racovianus, pluribúsque [Page 402] S. Ecclesiae Anathematibus (si jam darentur Constantini tempora) feriendum esse unum Socinum, quàm decem Arios. Nos verò utriusque impietatem pariter execramur, conjunctóque cum iis Satanâ, T [...]igae huic Acherunticae, (Christi, Veraeque Triados Osoribus,) abrenunciamus, & Anathema Maranatha dicimus. Nullum igitur jam novae Creationis (in sensu licèt Apostoli, id est, merè Spirituali, Divinissimè sic dictae, (ut jam alibi tetigimus,) sed, ut in sensu Barjesuitico nunc subornatur, in rebus naturalibus, consarcinatae tantummodo ad Divinam Naturam, mundíque 10 fabricam Christo surripiendam, ádque Christum in Creaturarum duntaxat Ordinem, at (que) ad Tiberii solùm tempora religandum,) aucupium admittimus. Jesum enim eo nomine, (id est, ut ipse hallucinatur, Primogeniti Creaturarum,) ab Apostolo nunc vocari statuimus, non solùm, Quia Tempore, & Praestantiâ res omnes novae Creationis antecedit, C.R. p. 107, Sed infinitè magìs, Quia Imago Patris ipsius ab aeterno, & ante Creationem omnem Primogenitus ejus, Unigenitús (que) est, Deus Filius, at (que) ex Hypostatica Unione Naturarum jam [...], Idem homo, Deúsque, 20 in aeternum Benedictus.
7. Neque celabimus tamen, quid in hoc Quaesito Catechista profecerit, quòd Socininus sit, & non Arianus, sed in summa minoratione Christi, aliquid ampliús. Nam cùm ipsorum impietas Christum jam amoverit ab Opificio Mundi, nihílque in Orbe creatum à Christo esse voluerit jusserit, (Quicquid heic in tmemate sequente, Col. 1.16, De Creatione universorum ei tribuatur; Qua de re nos Praedonem fusiùs antè convenimus;) aliter, quàm ut ista, Omnia, sub sua novae Creationis imaginatione subdi, deprimí (que) 30 possint, C.R. p. 78. Liberavit ergò se ab ea Expositione hujus Loci, quam contra Aegyptium illum à Patrum non nemine, (Aegyptio & illo; à Pelusio enim:) intortam esse memini. Expositio autem est, ad quam Sanctissimum Patrem nullâ ex impetu Arianorum necessitate adactum, (licèt sint, qui id nunc sentiant;) sed suopte solùm acumine, atque judicio ductum esse censui, cùm antè jam Tria lustra legerem; [Page 403] Quia hoc ineluctabile esse videbat Argumentum ad homines. Sic enim mihi argumentari ipse videbatur, Deum per Christum creâsse Mundum, vos non negatis; ferendum igitur non est, ut Quia [...] heic dicatur, & Creaturam Ipsum esse, vos hinc concludatis, Aio igitur, vocabulum ità pronunciandum esse, ut Tertiam suam Syllabam, & non Secundam [...] habeat, (hoc est, ut sit [...], & non [...].) Christum enim [...], id est, Creâsse Omnia, ab Apostolo jam 10 dici, ex ipso contextu videmus. Contra haec autem Ariani quid mussitarent, non habebant; [...] enim Mundi Christum esse, illi non ibant inficias. Negare etiam non poterant, multa vocabula, è Compositis praesertim, pro ratione Accentûs significationem suam variare: Ex ipsis autem compositis à [...], praeter [...], in usu esse, [...] modò Paroxytona, modò Proparoxytona, at (que) indè sensum modò Activum, modò Passivum habentia; contra Christum igitur hic locus nequibat militare. (Ex hiis autem 20 notare jam [...] liceat, Graecè scripta etiam eo seculo, Accentum nullum expressum portâsse, sed ex placito solùm, usú (que) loquendi vocabula Tonos suos sortita esse. Quin & à Capite etiam vocabulorum, eos Syllabas tum numerâsse, Unde in [...], Tertia Syllaba ab eo [...] dicitur, atque in [...] Secunda, Cùm nos contrà à Fine eas numeremus, at (que) illud [...] appellemus, istud verò [...].) Denique ut omnem in hiis contradicendi jam abscindamus ansam, Qui opinantur, Alios in Divina Natura Filios supponi, Quia in ea Christum 30 dicimus esse [...] Patris, valdè falluntur. Nam vox ista [...] excludit quidem Antecedentem, verùm non supponere Sequentem, ut Grammaticorum omnium consensus est: Sed & in omnium Nationum Legibus, de Successione Feudorum, [...] etiam Unigenitis debentur.
SECT. XLIV.
1. Articuli Vis, & Usus. [...] & [...] ut differant in usu Sacro.
2. Latini V. Quadrupes Error in uno Loco. [...], pro fuerat.
3. Catechistarum fraus in Polemicis.
4. De Descensu Christi de Coelo, Missioné (que) in Mundum.
5. [...], Qui est, non, Qui erat. Descendere de Coelo, Figuratè dicitur, de Rebus, non de Personis.
6. Christum de Coelo descendere Propriè dictum est, probátque in Christo utramque Naturam.
7. Exire à Patre, Aliud est, & Plus, quàm Descendere. [...], & [...], & [...] ut differant.
8. Venire in Mundum, quid significet.
9. Christum à principio in Coelo semper fuisse, antequam nasceretur.
10. Christum postquam natus est, Adscendisse ad tempus in Coelos, priusquam in publicum prodiret, hallucinatio Barjesuitica est. 20
OMne ferat punctum, Me Judice, qui naturam, usúmque Articuli apud Graecos sic calleat, ut &, ubi suam emphasin habeat, Et Quam; (non una enim est; nunc, ad Individuum Solùm designandum, nunc ad Universum genus colligendum, adpositi;) Et ubi Nullam etiam, & Quare, demonstrare nobis poterit. Quod inpraesentiarum verò nobis occurrit in hoc argumento, est ut paucis eventilemus, cur [...], ubi adverbiascit, Septies in N. T. Articulo nullo honoretur, Sed Ter tamen Anteambulone 30 suo non careat. Idem enim Euangelista, qui Nicodemum nobis producit, dicentem [...], Joan. 7.51, De Caeco tamen à nativitate, ait, [...], Joan. 9.8. similiter & Paulus Corinthios sic adfatur, [...], 2 Cor. 1.15. Timotheúmque de Semetipso, sic, [...], 1 Tim. 1.13. [Page 405] (Nam & ibi [...] Adverbium est, atque Articulus [...] non ad illud, sed ad [...] pertinet,) ad Galatas tamen ait, [...], Gal. 4.13. Quae Caussa igitur est hujus variationis, Articulúmque modò apponendi, modò omittendi? Aut quam in dictis istis dicemus esse differentiam? Latinus V. quidem omnino non distinguit, Sed cùm [...] sit Priùs, ità ille Loca omnia, aut in eum effectum, ex aequo reddit. Nostri etiam, licèt in ad Galatas aliquantulùm 10 variaverint, (ibi enim reddiderunt, non, Before, Sed, at the first,) rem ipsam ex hoc plenè adsecuti non sunt: Neque memini quidem ab Interpretum aliquo hoc satìs adnotatum fuisse. Quòd si Nostri ibi reddidissent, from the first, rem, de qua nè somniârant tamen, acu tetigissent. Ità enim ista reverà differunt, Ut [...] dicat id, quod Antè, (sive in Initio verò, sive in Medio antecedanei temporis, sive in Fine ejusdem, nil interest:) id est, quod semel se, vel aliquando, sic habuerit: [...] verò signanter id designet, quod antè semper ità fuerit, 20 hoc est, Quod ex quo primùm coeperit esse id quod est, nunquam non fuerit id, quod de eo jam dicitur. Excutiantur autem jam ad hoc sigillatim ipsa Loca. Quanquam iis (& plura ea sunt) quae [...] sine Articulo habent, nihil opus est immorari: In confesso enim res ea est, Ità significant, utì vulgò redduntur, Antè. Priùs. At first. Before. Sic Hebr. 4.6. & 7.27. & 10.32. denique & 1 Pet. 1.14.
2. Ubi verò cum Articulo Duce suo [...] reperitur, Loca duo jamdudum notavimus, Quorum iste 30 prior est, Itaque vicini & qui viderant eum priùs, quia mendicus erat, Joan 9.8, Latino V. eum locum sic legente, sed cum errore quadruplici; Quorum binos quidem Priores ipse sibi habet; Posterioribus binis & Nostros infecit. Primus est, Quia [...] commutavit in [...]. Alter, Quia [...] Caussaliter reddidit, quasi ex ea Caussa viderant eum, cùm Determinativè solùm hoc dictum sit, Viderant, quòd sic se habebat. Tertius, [Page 406] Quia verbum Substantivum [...], solens suo more, vertit per praeteritum Imperfectum erat, cùm Aoristus ibi, in plusquam Perfecto usurpetur, pro fuerat. Quartus denique est, Quia principale intentum Articuli, de quo nunc quaerimus, non exprimi [...], [...], id est, qui viderant eum ab initio, quòd caecus fuerat, & à Nostris igitur reddi oportuit, who had seen him, from the first that he had bin blinde, Indè enim ab utero matris, eum oculis semper captum esse, atque videre nunquam potuisse, nunquam non viderant. Neque aliter 10 quidem in altero eo Loco, Apostolus de Galatica sua Euangelizatione locutus est, [...], Gal. 4.13. Jam hoc quidem Latinus V. sic, Euangelizavi vobis jampridem. Quod verum quidem est, sed frigidum, & nihil nunc ad rem. Nostri aliquantò propiùs à re absunt, I preached the gospel to you at first, neque ipsi tamen mentem Apostoli plenè enunciant, Ipse enim hoc vult, Nunquam se praedicasse inter eos aliter affectus; id est, Quotiescunque Muneri suo in Galatia adfuit (adfuisse autem bis ad minimum luculentè patet, ex Act. 16.6. & 20 18.23.) ità se gessisse, ut non exiguam carnis suae infirmitatem, quâ laborabat, iis semper manifestaret. Nobis igitur & hoc reddo, I preached the gospell to you from the beginning, neque Meôpte jam cerebro, Locorum horum quantumcunque innixus necessitati, isthaec dictito: Habeo enim & Senum exemplum, qui quod à Propheta dictum est [...], Jer. 30.20, Quia mens Prophetae est, Erunt filii eorum, sicut à principio semper fuerant, non aliter verterunt illud, quàm [...] 30 [...], Cúmque Abrahamus redux ex Aegypto factus, à Mose dicatur contulisse se ad locum inter Bethel & Ai, ubi Tabernaculum ipsius fuerat à principio, [...], & illud etiam reddiderunt, [...], Gen 13.3.
3. Eò autem libentiùs ista jam congerimus, quia restat nobis adhuc è N. T. Locus qui ab ipso Christo donatus [Page 407] hoc Articulo est, qui, & à nobis Diviniore de Caussa jam notandus est, [...], ait Dominus ad Judaeos Joan. 6.62. Ad alia autem nunc non abibimus; non igitur ad Aposiopesios à Christo usurpatae supplementum, per quod brevì eos desituros nô [...]at, tam gravitèr (in sensu nimirum Corporaliter ipsum Manducandi) Scandalizari. Quod prae manibus est, id solum nunc agimus: Atque istud sic se habet; Adscensurum se esse, Christus 10 praedicit. Et Quando? Jam breví: Ipsos enim visuros ait, cùm ascenderet. Et Q [...]ó? Ad Deum Patrem proculdubio, Sed placet ei tamen, ità designare, Illuc, ubi ipse fuerat [...]. Ubi autem illud? In Coelo: Sic enim dixerat modò, Ego sum panis vitae, v. 35. &, Quia descendi de Coelo, v. 38. Atque istud quidem erat, quod tantopere turbabat eos. Ille enim ut se dicat Descendisse de Coelo, Cujus ipsi se parentes novisse rebantur, Mariam Matrem, & Patrem Josephum v. 42; Dominus verò dictum illud suum ingeminat, Esse se Panem Vitae, qui 20 de Coelo descendit, v. 51. Sed innuit tamen, Spiritualem se dicere Manducationem sui, Manducandum enim ipsum ab iis esse tum, cùm ascenderit illuc, ubi fuerat [...], v. 62. Atque hic jam Scopus Loci. Adsumimus verò jam nos; Quàm Achilleum ergò Argumentum est hoc Aeternitatis, Deitatísque suae, hoc est, Divinae Naturae in Christo Domino? Ratio Consequentiae quàm mox parebit. Interim non possumus non observare Satìs jampridem hoc persensisse inficiatores Barjesuiticos, Atque indè esse, quòd subtilis ille praedii Czarcoviani 30 Dominus, fassus utcunque, Esse varia Scripturae Loca, quae Christum, (ut ipse loquitur) directè respiciebant, Divinaeque Naturae in Christo, Nobis (Sed perperam concludentibus, ait C. R. p. 99.) Argumenta suppeditabant (Inter caetera verò ea in quibus Christus dicitur Descendisse de Coelo; à Patre exiisse; In mundum venisse; Patre suo ipsum mittente, C. R. p. 100.) hunc tamen Locum, de Christo redeunte illuc, ubi fuerat [...], [Page 408] in ista jam Quaestione prorsùs siluerit. Quid ità veró? Dicant, qui aliam Caussam noverunt, quàm Quia se nihil habere sciebat, quod huic (quicquid ei ad reliquorum Locorum verba cavillari in promtu erat,) posset reponere.
4. Fraudem tamen hanc ut scitè dissimulare posset, (est enim, tam plenus omnium ille Act. 30.10, & dissimulandi scitissimus Artifex.) Alio pòst in Loco, alióque in Argumento, ubi, relictâ tandem Personâ Christi, De Prophetico Christi munere instituerat dicere, etiam & 10 hunc locum (Nè pius Vir suppressisse aliquem videatur) in primis interserit, Sed hiis sub verbis tamen, cùm ergò videritis Filium Hominis ascendentem, ubi erat priùs, C. R. p. 130. Absit enim ab eo, ut ille temere à Latino V. abeat, atque [...], contra se interpretetur heic, ubi ad id quod probandum in se susceperat, Jesum perfectissimâ ratione Dei Patris voluntatem à Deo ipso in Coelis edoctum fuisse, ádque publicandam eam hominibus magnificè è Coelo missum, C. R. p. 129, Satìs ei erat, quod verum erat, sed non erat totum, cum Latino V. dicere, 20 ubi erat priús. Ecquis verò jam Optimum Moscorovium Catechistici (ut esse nunc didicerunt Catechistae,) peculatûs, id est, Testimoniorum, quibus nescit respondere, subductorum, accusabit, cùm ipse isthoc nullus subduxerit? Verùm non sic abibit nobis tamen. Sequemur potiùs hominem, Ordinéque suo cum eo agemus: Loca igitur ea, Quae ipse in priore Thesi sua De Persona Christi agnoscit, de Christi descensu è Coelis, ínque mundum hunc à Patre missione, agere, Negat tamen Naturam ipsius Divinam ex iis probari, C. R. p. 114. primò aggrediemur; 30 Dein verò subjungemus, Quid ex altera ejus Thesi, De Prophetico Christi munere, adsuendum hac in parte habebimus.
5. Loca autem ad hoc Quatuor, in suis De Persona Christi, ab eo allegantur. Primus est, Nemo ascendit in Coelum, nisi qui descendit è Coelo, Filius hominis, Qui est in Coelo, Joan. 3.13. Veritus autem (nec sine caussa) nè [Page 409] ista Latini V. (quo, in rem suam si sit, saepe utitur,) interpretatio ad Christi Deitatem innuendam nimis conferre videretur, (in terris Christum tum praesentem, corámque cum ipsis colloquentem, dicere tamen Se etiam in Coelo tum esse) nullo negotio se hoc metu liberat. Quomodo? Legit enim verba ea, quasi ex ore ipsius Christi fluentia, qui est vel erat in Coelo, C. R. p. 113. In Graecis quidem est [...] Sed cùm illud Participium Praesentis sit, quâ fide (Praeterquam Barjesuiticâ, de ritu 10 ipso [...] Suae, SScripturam, Christúmque, per nullam non perfidam vim, temerante,) participium Existens, in re Divinissima, mutetur in Qui erat, Mutator ipse respondeat. Ad Locum verò hunc, (cujus istud [...] est, Hominum neminem adscendere in Coelos nisi Deum Filium, Qui è coelo descendens, atque indè filius hominis factus, jam tum in Coelo adest:) jam antè certus negandi id, quod in Quaestione est, rotundè respondet, Ex eo non probari Christi Naturam Divinam, incertus tamen ipse, ex qua ratione hoc negabit. Nam Metaphorica 20 tantùm locutio ut sit, posset modò aliquo colore confirmare, valdè inclinat ei animus, ideóque primo in loco reponit, Descendere de Coelo, posse figuratè dici. Posse autem? Nunquámne poterimus ab ista puerili Captiuncula immunes esse? Illationibus à posse ad esse, assiduè vexari? Sed novit, quibus ista scribat, Hinnulis suis Socinulis, Qui persuasi, sic esse posse aliquando, dijudicare nesciunt, quando sic non sit, atque indè suspecta semper, suspensáque habebunt omnia. Sed quomodo tamen probat, Descensum è coelo Figuratè accipi posse? Respondet, 30 Quemadmodum omne Datum bonum, & donum omne perfectum, descendere de sursum à Patre luminum, dicitur, Jac. 1.17, atque Nova Jerusalem visa est è coelo à Deo descendere, Apoc. 21.2, & 10. Rectè quidem, Haec sic dicuntur. Sed quid haec ad rhombum? Quaestio enim instituta est, de Homine descendente, De Filio hominis, (in terminis) qui postquam è Coelo descendit, in Coelum ascendit denuo. Jam lepidus iste respondit, de Donis [Page 410] Divinis, de Charismatibus, & Spirituali Gratia, déque Ecclesia Catholica, Metaphorico Mysticóque Corpore Christi. Annon igitur respondet ad idem Dux iste, dignúsque est, cujus acumen demirentur Aures Socininae? Annon appositissimo exemplo probat, Cùm ista, quae Corpore, atque Personâ carent, conditionémque Locomotivam nullam habent, sed Divini solùm Spiritûs, Gratiaeque infusiones, & Providentiae Secreta Effecta sunt, dici non possint, De coelo descendere, nisi figuratè, ergò nec hominem quenquam dici posse, nisi per figuram, indè 10 descendere? Quid enim si ex eadem hac ratione, & Ascensum Christi in Coelos, non nisi figurativum quoque esse oportebit, & praesentiam ipsius ibi in Coelo figurativam, Quid hoc ad Barjesuitam? Dicendum illi jam erat De Descensu Christi è Coelo, & potiùs quàm indè Divina in Christo Natura admittetur, aeternùm ei valeat Symbolum suae Fidei.
6. Injecto autem jam in animos suorum (id quod potissimum à Veteratore intenditur;) hoc Figurae Scrupulo, Existimationi tamen suae apud alios providendum esse 20 ratus, nè fidem omnem sanúmque sensum penitus exuisse eum pareret, callidè subjungit, Barjesuitas perlibenter admittere (sed cum conditione tamen suâ) ut illa verba De descensu Christi propriè accipiantur, C. R. p. 114. Satin' jam sanctè hoc? Satin' (supérque ô!) ingenué? Nam quantillula est ea conditio? Haut alia, quàm quae semper viros Catos, atque Cordatos decet! Si propriè accipi debent. Eugepae! Ex ungue igitur isto, qui Boni estis, aestimate nunc mihi hanc feram. Figuratè posse, Christum è Coelo descendere accipi, ait; Sed ipse tamen 30 perbenignus est, & nè vult contendere, quantum potest. Debetis ergò ei has gratias. Sed & libenter igitur & perlibenter, admittit, Descensum istum Christi propriè accipi debere. Candoris jam summi ista professio est! Prudentiae solùm suae, atque Purae Pietatis ergò, admittat utcunque (accipi sic debere) eâ tamen solùm lege admittit, Si sic accipi debeant, Hoc autem quid aliud nunc est, [Page 411] quàm debent, & non debent? Admittit igitur, & non admittit: perlibenter etiam, & tamen, Si. Nos interea Protea hunc mittimus, atque jure nostro utimur, concludimúsque eum, qui Christum propriè è Coelo descendisse dixit, Divinam Christi Naturam ex eo adseruisse. Verùm ipse jam palàm reclamitat, Quia Christus, qui descendisse Se à Coelo, idem & eum qui descenderat, Filium hominis esse, dicit, C. R. p. 114. Rectissimè; Atque hinc nos utramque Naturam in Christo, Humanam, quâ Filius 10 hominis est, Divinam, quâ è Coelo descendit, ex Christi ipsius ore jam confirmamus. Cùm ille verò nihil contrà reponat, nisi Quòd Filius hominis Personam humanam necessariò habet; & ergò Deus Naturâ esse non potest, C. R. p. 114. Miseret nos hominis à SScripturis, in quarum stadium ex professo jam se dederat, destituti, ad inanes illos paralogismos igitur, quos sanae Rationis quidem titulo ipse (sed quàm frustrà falsóque, non ità pridem demonstravimus) insignivit, retrò currere coacti. Verùm dicta priùs non repetimus. Stat hoc, ubi Natura 20 Humana ad Divinam adsumpta, (Corpus, sive Caro cum partibus suis, Animáque Rationalis cum dotibus & facultatibus Universis) integerrimè adest, ibi & Perfectus Deus, & Perfectus per omnia Homo est, Filius ille hominis, qui de Coelo descendit, ascendítque in Coelum denuo.
7. Ad proximum igitur Locum, quem ibi citavit, jam transeuntes, Quòd Pater Christum in mundum miserit, Joan. 10.36. cùm & huic ipse nihil reposuerit, nisi, quòd & de Apostolis Christi legatur, Quemadmodū Tu Me misisti 30 in mundum, & Ego misi eos in mundum, Joan. 17.18. C. R. p. 115. Nihil videmus ex hoc Responso, cur Caussam nos pro concessa ab eo non sumamus. Optimè enim sequetur hoc, Veri homines erant, quos Christus, jam Homo, à Se emisit, Christus igitur & Verus Deus erat, Quem à Se emisit Deus Pater. Idem etiam inferimus ex altero eo Loco, Quòd Christus à Patre exierit, Joan. 16.28. Nam & Catechista determinat, Idem hoc valere, quod & antè, [Page 412] De Coelo descendit. Ibidem. Nos autem ex eo Descensu Christi Naturam Ejus Divinam jam satìs probavimus. Veruntamen summâ jam non nauci Theologorum attentione dignum esse ducimus, Annon haec Locutio Exeundi à Patre, soleat à SSpiritu usurpari cum Distinctione sua? Adeò ut per Praepositionem quidem [...] expressa, nihil aliud valeat, quàm è Coelo descendere, Ut in [...], Joan. 13.3. & [...], Joan. 16.30. Sed quando per Praepositiones, [...], vel [...], enuntiatur, Ut intimius aliquid sonet, atque etiam Quia phrasin semper 10 aliam, quâ Motus ille Localis designari videtur, subjunctam ei tum habet, Ut eò disertiùs igitur hoc, quod priore loco ponitur, ad Emanationis Naturalis consyderationem nos evehat. Ità enim ait ibi, [...], addítque, [...] Ità etiam antè, [...], Joan. 8.42. Ità denique pòst, [...], Joan. 17.8. Duo igitur jam à Christo (cui nihil unquam [...],) singulis hiisce in Locis dicuntur, Quae sensu Divinissimo sic à Nobis distingui poterunt, Ut posterius ad Naturam ejus 20 Humanam nos referat, referatúrque à Nobis, ad Divinam verò, prius.
8. Pergimus autem, quò ab ipso trahimur: Atque cùm adsumentum hoc subtilis Textor heic fecerit, Venire verò in mundum id ejusmodi est, quod Scriptura post Nativitatem Christi extitisse ostendit, C. R. p. 115, si non Orbilio, certè Oedipo opus esse dicimus, ut Quid ipse dicat, probè intelligamus. Quod videtur verò velle dicere, istud est, Venire in mundum, dici de Christo nullo ibi respectu habito ad Originem Naturae suae, sed tantùm 30 ad Officii sui, postquam natus est, Executionem. In probationem enim adducit huc alterum Christi dictum, Ego ad hoc natus sum, & in mundum veni, ut Testimonium perhibeam Veritati, Joan. 18.37. & illud etiam ex Epistola ejus, Exiisse (inverted †)eudoprophetas in mundum, 1 Joan. 4.1. putà Ad publicè praedicandum. At si istud sit id, quod vult, hei, quàm frustrà jam, frivoléque, atque ad [Page 413] inanem solùm fucum dicta à pretioso Catechista sunt? Quid opus enim est, ut in istis Christi Dictis, ad Naturam ejus designandam, Venire in mundum, vel ab Ipso intendatur, vel trahatur à Nobis, cùm ibidem Dicta alia proximè antecedant, In Priore, Exivi à Patre, & veni in mundum, in Posteriore, Ego propter hoc natus sum, & propter hoc veni in Mundum, Divinam ipsius Naturam abundè subindicantia? Sed sic sunt hii nati Barjesu, quantum ex hoc video! Modò aliquid dicere videantur, satìs 10 esse Socininis suis oportet, quàm nihil id cunque sit. Concludit igitur satis Thrasonicè, Quare ex ejusmodi loquendi modis Natura Divina in Christo probari non potest, C. R. p. 115. Et bonâ quidem fide credo, Racoviae tum non potuisse. Sed Probationes nostrae quantum ex iis Locis velimus, an à Nobis confirmatae satìs fuerint, atque quassari omnino ab imbelli Sophista non potuerint, Lectorum, quotquot omnium cerebellum habent non Racovianatum, judicium nunc esto. Ire interea Catechistae licebit cum suo, Duntaxat, quò dignus duntaxat est. Ità enim desinit eum 20 Paragraphum, In omnibus verò hiis Locutionibus, quàm Divinum Muneris Christi Principium fuerit, duntaxat describitur, ibidem. Horsum enim tendit, Christum in Dictis istis de Natura sua nihil cogitâsse, nè per somnium quidem, sed Auditoribus hoc solummodo significare voluisse, Doctrinam suam Se de Coelo petiisse. Sed Christi mentis quàm inopes Barjesuitae sint, haut opus est ut nunc admoneamus!
9. Hanc igitur occasionem nunc prensabimus, Regrediendi ad id, unde coepta Nobis haec Sectio est. Nam, 30 quod modò praemonuimus, cùm satìs sciret vaferrimum Caput, Christi in coelis Praesentiam ab aeterno, tot tantísque SScripturae Testimoniis comprobatam iri, ut nullis è Lituania cavillis possit eludi, utcunque De Persona Christi agens, nè argumentis Divinam ejus Naturam necessariò inferentibus, crudeliter nimis à seipso premeretur, ea solùm Loca, (pro Catechistica sua licentia, transilire illud edocta, & nec videre, quod nescit tollere;) [Page 414] selegerit sibi, de quibus in aliquam Responsi (Qualiscunque, parum refert, A fuis enim non facilè temnendi,) speciem aliquid antè commentus fuerat, Pòst tamen, cùm liberatum Se ab eo metu esse confidit, agens enim tum De Munere Christi, magnificentiùs multò se exponit, atque Quaestione hâc in pompam à se institutâ, Ubi scriptum est, Christum fuisse in Coelo, & à Coelo missum? Cat. Rac. pag. 130, alia praeterea Loca adhuc accumulat, atque in primis istud, Adscensurum Christum esse, [...], Joan. 6.62. Nos igitur (velit, nolit,) revocamus 10 nunc hominem in priorem (quicquid antè per dolum diffugerat,) Palaestram, atque ex ipso Articulo eo, [...], Divinae in Christo Naturae probatione eâ, quam modò praemisimus heic, Drapetiscum obruimus. Neque enim satìs ei erit nunc dicere, Christum quidem, antequam incepit praedicare, in Coelum adscendisse, Ut à Patre voluntatem ipsius omnem edoceretur, Atque ex eo nunc respectu, verba Eum haec facere de Reditu suo illuc, ubi fuisse se priùs ipse noverat. Hoc quidem solum, quod Divinam Naturam necessariò non inferet, ut existimetur 20 Christus dicere, si sic SScripturae Testimoniis satisfieri possit, abunde contentus erit Impostor. Atqui nos urgemus, ad hoc solùm significandum, fuisse Christum aliquando in Coelo, nihil opus esse Articulo eo, [...], suffecisset enim dicere, [...]. Sed cùm tam Articulatè Ipse rem distinguat, de more, (ut vidimus) SSpi [...]itûs, dicátque exertè, [...], praeteriri non sinimus de Verbis Domini vel apicem aliquem, (Quantò minùs, tanti momenti Articulum?) sed necessar [...]ò supponi ex eo contendimus Conditionem 30 eam Christi, in qua semper, aeternúmque antè, Ipse Praesens in Coelis cum Patre fue [...]at. Hanc autem Conditionem nisi in Divinam Naturam impossibile est cadere.
10. Nihilominus & qui ista dicunt, Hominem Jesum, postquam natus est, in Coelum, antequam ad praedicandum prodiit, quasi ad Scholam aliquando iisse, Patrísque Mandata omnia ibi tum didicisse, atque indè cum [Page 415] Doctoratûs sui Authoritate rediisse, par certè, & aequum est, Ut Quando hanc profectionem instituerit, Quo Anno Aetatis suae, An ante Duodecenna lem suam Disputationem in Templo, Luc. 2.46, an pòst, an ipso illo triduo, quo à Parentibus tum repertus non est, Quo etiam modo ierit, redierit, Quo usus Vehiculo, cum hoc genus reliquis, jam probent nobis. Fortassean quidem, tum cùm Catechismus iste in mundum exivit, (semiseculum enim nunc est,) nondum inter se illustribus hiis Novatoribus 10 ea de re, (De tempore, modóque itinerum Jesû,) in Conciliabulo suo convenerat. Post Moscorov I verò sui marasmum, an caeteri aliquid definierint, Qui neminem ipsorum, praeter eum, oculis unquam usurpavi, equidem scio cum ignarissimis. Quòd si hactenus istud siluere, Utinam jam eloquantur! Dicant, si Boni sint, Quo Proteuangelio ad id usi fuerint? è quo Apocrypho eam Expeditionem Jesû Christi hauserint? An hujus rei fidem penes ipsos tantùm esse volunt? Suaeque solùm Authoritati, nè ipsi Divinam aliquam Christi Naturam 20 agnoscere cogantur, Commentatio ista innititur? Erunt etiam, qui doceri Se ab hiis postulabunt, Quî potuerit Jesus ille, quem Ipsi dicunt, Deus non Deus, pro suo libitu, etiam priusquam vel SSpiritu imbutus de Coelo est, in Coelos [...], Patríque se Discipulum dare, & ab Eo Consiliorum Ejus omnium Consortem fieri? Quomodo enim stabit hoc cum suavissimo alio eorum delirio, Summam illam, atque arctissimam Conjunctionem, Quae Deum inter & Christum est, vel ipsis compaginantibus, non nisi à Sepulcro Ejus initam fuisse, C. R. pag. 126, 30 Atque Resurrectionem Christi, Quae mortem Ejus (vel ipsis testibus) subsecuta est, ejusmodi demum fuisse, Ut indè, Quia resuscitatus ipse ex mortuis, Potestatem suam in Coelo & Terrâ consecutus fuerit? Cat. Rac. pag. 225. Sunt & alia horridè [...] non pauca, quibus Christum inscripserunt hii Deitatis Ipsius Osores. Sed absoluto jam hoc de quo coeperamus quaerere, cessabimus paulisper ab hiis Borboritis.
SECT. XLV.
1. [...] in Sacris nunquam [...]. Non Comparativè semper dicitur, sed Exclusivè interdum, pro Solummodo.
2. Non Absolutè sumitur semper, ad Res inter se Comparandas, 10 sed Modaliter, ad Consequentiam Argumenti à Majore.
3. Redemtionem per Christi mortem negare coactus Catechista, quae Mortis sunt, adscribit Resurrectioni Ejus, non sine pluribus Absurdis.
4. Refert ergò ea ad Propheticum Munus Christi, & non ad Sacerdotale. Aliud est, Rem certam esse, Aliud, Nos certiores de ea fieri. [...]. Assecuratio. Warrantizatio.
5. Ut Mortem Christi elevet, & Resurrectionis ejus mentionem 20 in fraudem adjungit.
6. Resurrectioni, Quae Mortis sunt, adscribit, Quia Mors est Via ad Resurrectionem. Sic Bellum ad Pacem; Amnis ad Mare.
7. Christus unde Servator est. Meritum Salutis nostrae accrevit Ei ex Passione sua. Ex Morte Christi Salus nostra certa erat, nos certiores de ea facti, ex Christi Resurrectione.
8. Catechista Caussam confirmat ex planè contrario. Argumentum à Majore ad Minus. [...]. Meritum 30 mortis Christi.
9. Per fraudem quoque restringit ad Resurrectionem Christi, quod de Vita Ejus dictum est.
10. Scelus ejus, in Textu corrumpendo per Verbum Transpositum.
11. [...] applicatur ad Certitudinem non Rei, sed Spei nostrae.
[Page 417]12. Puncta, & Tmematia S. Textûs examinari possunt. Ut Puncta variari possint, & Cur. Quaestioni per Quaestionem respondere, vehementiùs concludit.
13. Tmematiorum variatio, in Loco. In dialecto Nostrâ, It, turpiter soloecizat. [...] cum [...], ut sumatur.
QUod Eruditis quibusdam visum esse scio, Adverbium [...] in usu Sacro interdum [...], calculo 10 meo nunquam comprobare potui. Nam quod Dominus ad Discipulos suos dixerit, [...]; Matth. 6.26, Comparativum istud per [...] poni ab eo quis non videt, pro Positivo ipso, [...], vel [...]; Similiter etiam quòd [...] dictum sit à Marco, cap. 7. ver. 36, manifestus sensus est, pro [...] id dici; Ex qua etiam ratione, ipsi Comparativo [...] addi videmus Positivum hoc, [...]; Matth. 6.30. Neque aliter quidem definiendum est de Petri ea confidentia, 20 [...], Marc. 14.31, déque cumulata Paulo laetitia sua, [...], 2 Cor. 7.13. Nam & eum in sensum non rarò reperiuntur apud exteros Authores, [...], & [...], cum multis id genus aliis. Quin istud verò nobis de Adverbio hoc [...], notatu jam multò dignius est, ità illud saepe in Sacris sumi, ut relatione indè ad caetera habitâ, non tam Comparativè, quàm Exclusivè dici intelligendum sit, atque reverà significet, Solummodo. Ità enim Christus ipse, disertè primùm vetito Apostolis suis 30 itinere ad Gentes, ádque Samaritas, Matth. 10.5, subjungit tamen, quò eundum iis sit, per, [...], ver. 6, istud igitur est ad Israelitas Solummodo. Pari etiam exemplo, ubi mandârat, Nequid sibi timerent ab Occisoribus corporum, sed non Animarum, addit, [...], ver. 28, atque hoc est, Solummodo Deum hac in parte metuendum esse. Idem etiam volebant illae Olei sui Negatrices Virgines, [Page 418] atque Sociabus suis jubentes, [...], Matth. 25.9: Idem & Dominus in sua de pravitate Mundi sententia, [...], Joh. 3.19. & Paulus denique de sequioris aevi Pestibus, [...], 2 Tim. 3.4. In hujusmodi enim Locutionibus, Locísque, [...], non significat Prae, quasi dictum sit, Illud ante hoc, vel, magìs quàm hoc: id enim est, Ut hoc sit aliquid, licèt illud sit plus; sed peremptoriè exponendum est, quasi dictum sit, Illud solùm, & non hoc. Id enim ibi intenditur, Ut illud sit totum, & hoc sit 10 nihil.
2. Est & aliud de eodem Adverbio [...] imprimis adnotandum. Variis enim in Locis, ubi non nisi primariâ suâ, id est, Comparativâ significatione fruitur, Simpliciter tamen, aut Absolutè, atque omnibus rationibus Magìs non significat, sed Modalem solummodo praestantiam supponit, quae nihil ad rerum ipsarum Distinctionem facit, aut ad aliquam Praelationem earum inter se, sed tantùm adducitur ad Argumenti, in quo tum sunt, confirmationem, ádque totius Complexi probationem huic 20 Consequentiae à Majore innixam. Perpendatur enim illa perioche, in qua Christus, Argumento à Se ducto, Discipulos suos praemonuit, quid ipsis expectandum erat à Judaeis, qui Dominum ipsorum tam indignis modis exceperant, Neque enim Discipulum esse supra Magistrum suum, aut servum supra Dominum suum, Matth. 10.24, Abundè igitur iis sufficere debere, si pro sua cujusque conditione, meritóque, parem cum Domino sortem experiantur, ver. 25. Esse igitur quid hoc dicemus, quod in Conclusionem subjungat, [...] 30 [...]; Annon enim summae jam, atque perditissimae impietatis erit, si quisquam cavillari heic velit, contenderéque, Christum sibi contradicere? Praemittere enim, Non esse servum supra Dominum suum; & eodem tamen spiritu concludere, Servos suos multò magìs titulo ipso Belzebub, (Quem [Page 419] [...] esse, monemur, Luc. 11.15,) insigniendos esse? Sed haec vanissima Captio est. Neque enim nunc, ad Christum atque Discipulos suos inter se comparandos, (Quod tam distinctim in Praemissis factum erat;) quicquam facit istud [...], sed solummodo inservit ad Argumenti sui Consequentiam perurgendam, Hac nimirum in parte omnium rationi consentaneum videri oportet, Q [...]i ipsum Patremfamilias (O qualem, quantúmque!) nihil reveriti sunt, multò minùs abstenturos 10 se esse à Famulorum ipsius injuria, & contumelia. [...] igitur nil aliud significat, quàm, longè certius est, (longè enim promtius iis, longéque facilius erit;) eos, Qui tantâ in Dominum vesaniâ debacchati sunt, in Servos ejus, quaquâ possint, desaevituros esse.
3. Prodeat igitur nobis nunc in Scenam hanc, à nobis in nullius ferè Paralogismi cautione non provocandus, infelix ille Catechista. Videte enim, in quas angustias res eorum ab ipsis redacta sit. Pernegatâ primùm ab iis Naturâ in Christo Divinâ, jam Caussae totius Barjesuiticae 20 necessariò intererat, Quae ex Hypostatica in eo Unione ritè secuta [...]sunt, pariter negare: Omnino igitur non ferre, ut homines ex morte Christi Redemptionem humani generis secutam esse credant; Sequeretur enim indè, quicquid jam per ducentas, & quod excurrit, Catechismi sui pagellas frustrà insudaverant, Flammis continuò mandandum esse; Homo enim hominem redimere non potest, Psal. 49.7: Hominem igitur non esse, Sed Deum, oportet, si Redemtionem cujusquam, (Quantò magìs, si omnium?) Deo dare posset, ver. 8. Quid igitur jam 30 faciunt? Quod necessitas jubet: Negationibus nunquam supersedendum est; Negandum est usque, & fortiter, quicquid contraiërit. Negari igitur jam oportet & Redemtionem: Negari mortis Chris [...]i pre [...]ium, meritúmque. Verùm quo Argumento fiet, Cùm ità crebrò ea omnia morti Christi adscribantur in Scriptura? C. R. pag. 227. Jam istud quidem non negant: sed acumine suo aeternùm mulctentur, nisi facilis, & elegans sit Responsio. [Page 420] Audiatur ergó. Quia morti Christi utcunque Scriptura adscribat ea, morti tamen ejus non adscribenda sunt, sed quae ex morte sequuta est, Resurrectioni. Quid ità veró? Non vides, a [...]t? Hem igitur tibi, Utere hiis perspicillis Socininis, siquem nasum habes tam divinae gratiae capacem! Jam autem dic, Quid vides? Ohe! Homines ut arbores ambulantes, quod Caecus ille, Mar. 8.24. Hinc perspicio, Longè plus in Resurrectione Christi, quàm in Morte ejus situm esse, in nostrae Salutis negotio, C. R. pag. 226. Benè habet! Hoc igitur est acutùm 10 cernere! Hoc Barjesuiticarum partium esse, Ut statim videant, quod praeterea nemo! Pergant igitur, atque hoc Supposito, jam quid aiunt? Istud, De Resurrectione sua homines, & porrò de Vita aeterna consequenda certiores facti sunt, Resurrectione Christi, Cat. Rac. pag. 224. Quid nos igitur ad hoc? Sophisticè dici. Fatentur autem, Resurrectionem ejus fieri non potuisse, nisi morte ipsius interveniente, C. R. ibid. Et quid ad hoc Nos? Insulsè dici. Concludunt etiam, Nisi Resurrectio Mortem Christi subsecuta fuisset, nullam fuisse potestatem Christi servandi 20 homines, C. R. pag. 225. Quid ad hoc etiam Nos? Falsò dici.
4. Pergendum igitur nunc, si ingenui simus, non erit, donec paucis Polonus noster conveniatur De dictis hiis à se t [...]ibus, Sophisticè, Insulsè, Falsó. Quoad primum verò, Novit quidem Vulpes multa; sed unum magnum istud est, quòd de morte Christi, De Salute hominum, De Redemtione mundi, De Pretio Liberationis nostrae, De Mediatione Christi, De Propitiatione, De caeteris connexis, non nisi sub hoc Capite, (quod De Prophetico 30 Christi Munere inscriptum ab eo est, atque in Sesquicentum pagellas ei crevit;) tractandum sibi proposuerit. Ad Caput enim Sacerdotalis Muneris ipsius nè pertinere quicquam ista viderentur, cavendum ei imprimis erat, si Se salvum volebat à Christi Deitate. De Sacerdotio autem Christi, nè nihil videretur dicere, in speciem satìs inanem, curtámque, aliquid quidem tandem dicit, [Page 421] sed illud aliquid, exiguum est, pa [...]úmque ad Rei meritum, decémque aliquot pagellis ei facilè absolvitur. Jam verò cùm Propheticum Christi munus consistere jusserat, in Divinam nobis voluntatem manifestando, confirmandóque, C. R. p. 129. Hinc satìs sibi, nobísque fore decrevit in Salutis negotio, si significârit, Quomodo, Homines ipsi de Salute, de Resurrectione, de Vita Aeterna certiores facti sint, C.R. p. 224. Sed Modum ipsum, Rationémque & genuinam Caussam, ex quibus nascuntur 10 nobis, certóque constant Salus, Resurrectio, Vita, praeterlabi sinit, tacitéque quantum potest, praeteriri. At quis non videt, (praeter Nihil videntes, & Omnia, Barjesuitas,) aliud longè esse, totóque coelo differre posse id, ex quo Salus, Vitáque nostra certae in se sunt, certóque existunt, atque id, ex quo nos certiores de iisdem facti sumus? Nos autem non negamus, per Resurrectionem Christi certiores nos factos esse de nostra; Istud enim esse jampridem notavimus, quod ab Apostolo disertè dicitur, Christum [...] resurrexisse, Rom. 4.25. [...] 20 autem ibi non dicitur, pro Justificatione nostra, (licèt ab Interpretibus vulgò sic sumatur, acsi [...] dixerat; Nam istud satìs dici intelligitur in verbis ibidem praeviis, Traditus est propter delicta nostra; ad tollenda ea scilicet.) Sed genuinus sensus est, Resurrexit ad justificandam nobis spem, seu nos in Spe Vitae, hoc est, ad confirmandos animos nostros in fide Redemtionis per Christum perimpletae, nè jam aliqua subesse posset, extra nosmetipsos, dubitandi de eadem ratio. Ità ut [...] id sit, quod alio vocabulo Graecis [...] dicitur, 30 quódque ex usu recentioris aevi, minùs Latinè quidem, sed valde ad Rem, à nonnullis Assecuratio, à nostris Warrantizatio appellari obtinuit.
5. Jam Secundo dicto illo, Sine morte Christi Resurrectionem ejus fieri non potuisse, Quid unquam prodiit insulsius? Nihil omninò sapit, praeter dolum, & ineptissimam captionem. Ecquis enim omnium dubitârit, Mortis esse priores vices, posteriores Resurrectionis? [Page 422] Quorsum igitur nobis praeclara haec apophasis? Quorsum verò non & altiore repetitione opus pariter habuit? Sine natali Christi Resurrectionem ejus fieri non potuisse. Nam si reponatur, non expediisse de tam remoto, sed de proximo actu, dicere, Profectò ex aequo utrumque expediit, Planè enim neutrum; Neque Vitae Christi, neque Mortis meritum in Resurrectione ejus absorbendum ab istis Decoctoribus est. Tum &, si proxima subruenda sunt, Demissio Corporis Christi de Cruce, & Sepultura ipsa, & Descensus ad Inferos, suo ipsorum verbo, intervenerunt, 10 atque Resurrectioni proximiores sunt. Sed hoc agunt Veteratores isti in insulsis suis Enuntiationibus, ut à Morte Christi illico ad Resurrectionem ejus elabendo, neque aliam Mortis ejus mentionem adornando, quàm in ordine (si placet) ad Resurrectionem, Quasi quae per accidens, aut ut Caussa sine qua non, solùm i [...]tervenerat, minuere aliquâ possint, quanquam non in Christo Mortis ipsius efficaciam, in asseclis tamen Socininis ejusdem existimationem. Indè igitur insipida ista Consequentia, cùm à se propositae quaestioni, Quomodo sanguis, 20 aut Mors Christi voluntatem Dei hominibus confirmat? respondeatur ab ipso, Quia per Resurrectionem Christi, (quae non sine morte) certiores facti sumus de saelute nostra, C.R. p. 223. Euge veró! Quin & nos, quia tam bonus est, suppetias ei adferimus ex consequentiis nihilo deterioribus. Sanguis & Mors Christi confirmat nobis Dei voluntatem, Quia Christus per Resurrectionem suam, quae non sine morte, ivit Emmauntem, & Discipulis in via exposuit, quae ad Messiam pertinebant in omnibus Scripturis, Luc. 24.27. Iterum, Quia post Resurrectionem 30 ostendit Apostolis manus & pedes suos, unde sanguis effluxerat, ver. 40. Porrò, Quia pisce jam, favóque comestis, à Resurrectione, aperuit etiam & mentem eorum, ut intelligerent Scripturas, ver. 45. Supplicet autem nobis, & dabimus plures Socininae hujus formulae pollucibiles Illationes.
6. Sed quorsum tamen? Nam & ipsi Catechistae, indè, [Page 423] ex hoc fraudulento [...] thesauro suo, praestò sunt térque qua [...]érque in unica pagella repetitae phrasiunculae, Saliturâ omni, Saporéque carentes, De Resurrectione Christi, atque ad eum modum ipsius morte, C R. p. 224. Et, Morte &▪ Resurrectione Christi certi sumus. &, Resurrectio Christi, mortem ejus subsecuta, ejusmodi erat. Atque indè denique illud omnium absurdissimum, solóque Barjesuitâ (nihil unquam solidè probare, nihil tamen non audacissimè effutire docto) dignum, Scripturam propterea 10 Christi morti plurima adscribere, quia mors via ad Resurrectionem Christi fuit, C.R. p. 227. Propterea autem? Nè nesciamus scilicet, ità Theologiae Barjesuiticae visum esse, Resurrectioni Christi ea omnia adscribi debere, Mortíque ejus eripi. Sed ex qua consequentia? Nova nimirum ista, ex qua & Paci quis nescit imputandas esse Coitiones, Sudores, Sanguines, Rapinas, Caedes, Incendia, Vasti [...]iem? Quae bellorum quidem sunt; sed ex hoc Propterea, Quia Bellum est via ad Pacem. Ex qua Consequentia & Virtutis effecta omnia, non ad Virtutem, 20 sed ad Honorem solùm pertinere jubentur, propterea quia per templum Virtutis est ad Honoris via: Ex qua deni (que) jure Summo Dominabus adscribuntur Famularum suarum lusus, lapsus, furta, propterea Quia Ancillae esse solent ad Dominas via; Ma [...]íque à magnis ingeniis tribuuntur tranquillitates, amoenitates, dulcedines ipsorum Amnium, propterea Quia Amnes sunt ad Mare via. Ne (que) latet tamen Sophistam crassa haec absurditas sua; Ideóque, quae ea omnia fuerint, quae ille, Scripturam adscribere Morti Christi, negare non potest, propterea quia negare 30 non potest, irritare non vult, sed Omnia ut sint, sinit, hoc est, Dolosè ambulat in Generalibus hiis, neque Loca citare placet, in quibus adscribuntur, neque verba recitare, nè ex ipsis locis, verbís (que) singulatim expressis manifestè reluceret Illationum suarum insulsitas. Verùm dividemus jam istam technam à Capite priore, quia sequenti, quod Tertium jam est, De dictorum suorum falsitate, magìs convenire videtur.
[Page 424]7. Falsissimum autem est illud, Nisi Resurrectio mortem Christi subsecuta fuisset, non habuisset potestatem Christus servandi homines. Ità enim se res habet. Praesupposito quidem jam Divino Decreto, Christi [...] ea in serie Caussarum, Actuúmque, in quibus perimpleta est, perimplendam fuisse, Necessarium erat, ut Passionis ejus infinita Humilitas tali Resurrectionis, atque Exaltationis suae gloriâ coronaretur. Respectu autem isto ad praemissum Dei Decretum habito, nihilo invalidiùs etiam concludere licebit, Nisi Sepultura mortem 10 Christi subsecuta fuisset, non habuisset Potestatem Christus servandi homines: Ordine enim praestituto à Deo succedere oportebat omnia. Sed simpliciter loquendo, atque in ordine naturae, Christus, quam Potestatem habuit, in bonum Humani Generis, ut Deus, ab aeterno, ut Homo, ex Hypostatica sua Unione, habuit; Meritum autem Salutis nostrae, quod ex oeconomia, quam ut Homo perimplevit, accrevit ei, accrevit ex Morte ipsius, atque à Passione ejus debebatur, Quia sic pati voluit, Justus pro injustis, 1 Pet. 3.18, Deus pro Hominibus. Igitur si sic 20 Beneplacito Divino visum fuisset, quàm primùm expirârat in Cruce, rectè adscendisse in Thronum Gloriae, Corpúsque suum non in Sepulcrum misisse, sed Secum in Coelos jam tum transtulisse, vel è Sepulcro quidem, non in terras primùm rediisse, sed ad Dextram Patris immediatè se collocâsse, Humani Generis Redemtor, Servatórque non minùs fuisset: Chirographum enim contra nos jam tum deleverat, Col. 2.14, Hostem devicerat, 1 Cor. 15.57, Pretium persolverat, 1 Pet. 1.19, Credentibúsque omnibus Coelos patefecerat. Non credit haec 30 (scio) Barjesuita. Nè credat igitur; Vereor enim, nè è Credentibus illis non sit. Sed credidit melior illo Fur ille, cùm in Cruce Christus praesentaneam ei Salutem pollicitus est, Hodie eris mecum in Paradiso, Luc. 23.43. Vel eo enim die Christus, antequam resurgeret, antequam & mortem ipsam expleverat, Potestatem habebat concedendae Salutis, (Ut mira jam nulla sint, etiam & ei Loco quoque [Page 425] operam datam esse Barjesuiticam, ut aliquâ corrumperet.) Certa igitur hominibus Salus ex Cruce Christi, mortísque Merito constitit: Certiores quidem homines de Salute facti sunt per Resurrectionem ejus, Quia Oculis, Sensibúsque Suorum hoc Bonus Deus dedit, ut iis (in confirmationem fidei) reducem se à morte factum monstraret, colloqueretur, convesceretur, conversaretur, & ità denique ut erat, Spectantibus ipsis, in coelos tandem conscenderet.
8. Jámque à diverticulo, ad quod pertracti ab eo sumus, 10 redire licebit ad Quaesitum, quod in manibus erat, Quo tandem Sophismate Catechista persuadere speravit, Salutis nostrae negotium multò magìs ad Resurrectionem Christi, quàm ad Mortem ejus pertinere. Ità autem prorsus se rem habere, testatur ipse Sacras literas, quas ad istum modum eâ de re testari, ait C. R. p. 226. Si enim inimici Dei cùm essemus, reconciliati sumus per Mortem Filii ejus, multò magìs reconciliati servabimur per Vitam ejus. Locus autem iste petitur è Rom. 5.10, De quo mox plura. Sed quid hinc concludit? Crede, quod brevitatis 20 solùm Catechisticae caussâ, (verùm reverâ, fraudis Sophisticae, nè in lucem nimium proferatur;) expressè noluit annectere. Sed ibi in zetemate habes, Longè plus salutis humanae in Resurrectione, quàm in morte Christi situm esse. Et nónne ex iis Pauli verbis hoc evincitur? Nónne enim [...] ibi est? Nónne & [...]; De Salute ergò nostra quaeritur. Salúsque ea, nónne [...] Vitae Christi magìs, quàm Morti Christi adscribitur? Profectò aut illud est, aut illius (quod & Barjesuitae solet satìs esse,) planè contrarium. Sic enim 30 nos statuimus, Nullam in hiis verbis comparationem institui, Nullam inter mortem, & Resurrectionem Christi, Nullam inter Reconciliationem, & Salutem nostram; Neque hoc [...] introduci dicimus, ad litem aliquam in hiis dirimendam, sed ad Argumenti sui solummodo confirmationem. Argumentatur autem Apostolus ibi à Majore ad Minus, in hanc sententiam, Consecuti per Christum, quod longè difficilius, miniméque sperandum erat, [Page 426] ecquid jam dubitare, imò, ánnon meritò confidere, possumus, consecuturos nos esse, quod in procliviore nunc est, atque faciliùs sequetur? Peccatores autem nos, Hostes Dei, Deóque Inimicos, reconciliari, justificari, in Salutis sortem & jus admitti, Servos, Amicos, Filios Dei, fieri, Res infinitè difficilior in se est, quàm tales aliquando [...] factos, in eodem statu conservari. Hoc primum [...] est. Secundò verò, [...] istud est, Insperatam hanc Conditionis nostrae Immutationem factam esse à Christo in morte sua, multò plus Laboris, Virtutis, Meriti 10 in se habere necesse est, quàm eô instatu conservari nos, à Christo aeternùm jam Vivente, atque Regnante. Praeter ista autem Apostolus ibi nihil dicit. Igitur cùm Magistrum hunc tam turpiter caecutiisse, (an depuduisse certé?) videamus, ut quod ex diametro contrarium est, ipse tamen pro se ad perditissimae Caussae defensitationem Suis obtruserit, vel Pueris suis (per me) jam vapulet. Judicium enim hoc vel talibus Dialecticis competit, in quam verè partem [...] istud propendeat, & An minuatur quicquam, An egregiè amplietur ex isto vocabulo mentio, ex mentione 20 ista Meritum mortis Christi, quam Apostolus ad res omnium difficillimas valuisse, atque etiamnum, & aeternùm valere, non sine Sancto Triumpho ibidem gloriatur, [...].11.
9. Istud interea siluimus, quôd eo in Loco De Sanctissima Resurrectione Domini, (quam iste videri vult tam insanùm nunc ardere) nè [...] quidem reperiatur. Meminit certè Apostolus ibi Vitae Christi, Salvos nos futuros in Vita ejus: aut si sic verti jusserit, Per vitam ejus, nulli renuimus, communis enim Hebraismus est. De Vita autem Christi ab Apostolo dictum, quòd speciatim restringere 30 ad Resurrectionem Christi, & tum subornatâ à se comparatione inter Resurrectionem, & mortem Christi, quòd primas ex eo jam dicto, praecipuásque partes Resurrectioni ejus adscribere Catechista ausus sit, siquis miretur, ignorat Barjesuitam. Annon modò monstravimus, quam technam sibi Daedalus iste fabrefecit ad hujusmodi consequentias? Vel nunc igitur pari usui erit, Resurrectio enim Christi [Page 427] erat Via ad Vitam ejus, quae non nisi Resurrectione ejus interveniente esse potuit: Et Ergó. Sed Ergò, quid? Ergóne morti Christi Resurrectio ejus, in Salutis nostrae negotio, longè praeferenda est? [...]! Sed temperamus nobis, solâ (id si dixerit,) retortione in turdum Polonicum, sibimet hoc viscus cacantem, contenti, Mors enim Christi via ad Resurrectionem fuit, Quae non nisi morte ipsius interveniente fieri potuit: Ergò, & mors Christi, in Salutis nostrae negotio, longè est praeferēda Resurrectioni ejus. Eadē 10 nimirum ratio est utrius (que) sententiae, & par Consequentia.
10. Cohibitâ autem utcun (que) à nobis splenis petulantiâ, mentis tamen indignatio, De Verbo Dei, non distorto solùm, sed corrupto quo (que) per eum, (antiquum enim, aeternúmque, obtinet,) cohibenda prorsus non est. Quàm Serpentinâ autem cum subtilitate fecit! Paulus ibi ait, Inimici cùm essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. Tortor iste, Perversórque. Inimici Dei cùm essemus, reconciliati sumus per mortem Filii ejus. Haeccine verò videntur jam eadem esse, aut in idem recidere? Fortassean. Et 20 integris quidem fidei, fraudísque Barjesuiticae ignaris, nihil noceret, si pro iisdem sumerentur. Sed frigidus in Czarkoviana hac herba latet anguis. Apostolo enim aiente, Reconciliatos nos esse Deo per mortem Filii sui, Quis non intelligit, Filium ipsum esse Eum, Qui (à Tertio enim aliquo, sive Mediatore, fieri istam dissitarum antè, & oppositarum sibi Partium reconciliationem, necesse est,) moriendo reconciliavit nos Deo Patri? Verùm hanc Illationem odisse Barjesuitae quantopere intersit, vel ipse nos docet, cùm post paucas pagellas ad hanc assertionem redactus sit, 30 Nusquam Scripturam asserere, Deum nobis à Christo reconciliatum esse, C.R. p. 239. Nè ità igitur ex isto Pauli dicto cuiquam videatur, ecce, quàm secretâ, facilíque manu praestruat vel nunc sibi ad hoc cavillum viam! Deum enim ipsum, ex inopinato, ibi ubi ab Apostolo situs erat, arripit, finéque strepitu loco suo movet, (sed promovet tamen; P [...]issimus enim praeter modum est,) legítque, Inimici Dei cùm essemus, reconciliati sumus per mortem Filii ejus. Sed [Page 428] satìs est nunc adnotâsse hanc imposturam: aptior alius erit ad exagitandum eam, ádque de Personis in Reconciliatione Sancta dicendum locus.
11. Superest enim nunc & alter Locus, quem iste, in praejudicium mortis Christi, pró (que) evehenda (ut simulat,) Resurrectione, in arenam pariter protrusit. Quis est qui condemnat? Christus est, qui Mortuus est: magìs verò & Excitatus, Qui etiam est in Dextera Dei, Qui etiam interpellat pro nobis, Rom. 8.34. Et ipse quidem, ubi haec apposuit, vaferrimè silet, abítque, & quasi ex meris Citationibus 10 suis, Re peremtoriè confectâ, conclusâque, Lectorem sibi relinquit, ut ex eo [...], contra mortem Christi, montes, quos velit, sibi aedificet in gratiam Resurrectionis ejus. Veruntamen nec hoc etiam Apostolo in mentem unquam, aut in calamum venit; B [...]rjesuitae infelix Hypobole est. Nihil opus igitur erit, ut reponamus ei, Neque jam de Resurrectione sola agi, verùm de Sessione quoque ejus, & de Intercessione etiam, adeó (que) siquē oportebit, in Salutis nostrae negotio, mortem Christi nunc locū cedere, jam tribus conjunctis Antagonistis, non Resurrectioni Ejus soli, sed & Resurrectionem 20 longè superanti, Sessioni etiam, & Sessione ipsâ operosiori, Intercessioni quo (que) concedenda est haec Victoria. Verùm nihil tale ab Apostolo omnino intenditur. Ne (que) enim de Certitudine Rei, id est, Salutis ipsius, quā Christus per mortem suam credentibus acquisivit, sed de Certitudine solùm Spei, & quibꝰ argumentis nostra cujus (que) Fides confirmetur (Quod idē est cum antè Quaesito, unde nos certiores fieri possimꝰ, De re in se certissima.) Paulinus scopus in hoc Loco est. Indè enim est, quòd illā in praemissis consyderationem reperiamꝰ, Spes quid sit, & quid valeat, ut quod non 30 videmus, eò certiùs speremus, v. 29. Indè &, post longum argumentorū filum, illam Conclusionem, Certus enim sum, [...], v. 38. Ad argumenti igitur solius corroborationem inservit hoc [...], ád (que) praeterea nihil: Securos nimirū esse Christi Fideles à condemnatione, nō solùm, Quia Judex ipse Christus peccata Suorū moriendo abstulit, (Illéne ergò ut condemnet?) Sed etiam, Quia ubi resurrexerat [Page 429] ad statuminandam eorum fidem, ierátque in coelos, consedit ad dextram Patris, jugíque interpellatione Eum pro Suis solicitat. Potéstne ergò metui, cùm Judicem denique aget, & Redemtorem quoque, & Mediatorem, & Advocatum Se semper fuisse, atque pro Suis semper exauditum, ut nè meminerit?
12. Caeterùm ire nunc jusso Barjesuitâ, quò dignus est; Est, quod Eruditos, atque-Sanctae Fidei Theologos porrò velim, de totius hujus Loci, priùs quàm hinc abeamus, 10 Lectione. Quanquam enim eos, qui in Punctorum Sacri Textûs appingendorum, in Tmematiorum etiam subdividendorum opere primùm insudârunt, de Sacrarum Literarum studiosis optimè meritos esse semper censuerim, tamen & licere, & expedire Theologis existimo, ut secum interdū expendant, an Locus quisquam aliam, praeter Vulgarem verborū intersectionem, interpunctionémque, quibus Typi nunc assuevêrunt, ad clariorē sensûs Divini elucidationem postulare videatur. Praeter autem Vulgares Loci hujus, gemin [...]s jam alias perspicio, unam à Punctis, alteram 20 à Sectiunculis, adornari non immeritò posse Lectiones. A Punctis enim, quid si sic legatur Locus? v. 33. [...]; v. 34. [...]; Perinde acsi diceretur, Electos Dei in jus vocare potest vel Deus, vel nemo. A Deo autem ut accusari se metuant, Qui elegit, Qui justificat? Tantùm non implicat. Rursus, Condemnari non possunt, nisi à Judice. Judex autem Christus est, Ille, Qui passus pro iis est, Mortéque suâ Vitam 30 eorum redemit, neque periit ipse in passione ea, sed & Victor, Redúx (que) factus, ad Patrem se recepit, hodiéque Advocatus, & Orator pro iis est: Ille igitur ut unquam condemnet? Enim verò ista Quaestioni per Quaestionem respondendi formula non solùm in vehementiorem totius Quaesiti negationem cedit, sed & à Paulo intendi in praemissis hiis meritò credi potest, Quia exemplum ejusdem in Tertia etiamnum stet. Sequens enim Tmematium sine geminata [Page 430] interrogatione constare non potest, (Praetermitti itaque non potuit,) [...]; v. 35.
13. Jam altera verò à Sectiuncularū variatione Lectio, haec est,
- V. 33. [...];
- V. 34. [...];
- V. 35. [...]; 10
- V. 36. [...];
Hoc enim modo si intersecamus, tum singula singulis appositiùs reddemus, praesertim in v. 35, ubi Christus Christo optimè respondebit Christus in initio dictus, Christo in fine ejusdem; tum & Prophetam Esaiam, quem in hac perioche Paulum & intuitum, & imitatum fuisse ambigi non potest, expressiùs imitabimur, ut videre est, Esa. 50.9, & 10. Sed nihil tamē ego jam muto, praeter duo illa puncta, Quorum caussâ nobis ista sic verto, Who shall lay a charge 20 concerning the elect of God? God, that justifieth them? Who is he that condemns them? Christ, that died for them? Hoc autem ut fiat omnino necessarium duco, vel ad excludendum hinc absurdissimum illum Linguae nostrae idiotismum, soloecistico usui Particulae, It, innixum, It is God. It is Christ. Qui in nostra jam Dialecto, nec uno isto solùm modo, turpiter invalescit. Jámque finire haec licebit, postquam & istud Eruditorū consyderationi commendavero, quòd Apostolus ità enuntiare voluerit, [...]; Nam quod istud à Nostris sic 30 redditum sit, acsi Electi sint Personae, quibus Dica inscribatur, satìs pro imperio factum est. [...] enim apud Graecos Casum Personae habere non amat, nisi Tertium. Praepositiones autem [...], ubi adduntur, ad Casum Rei, quâ de Actio ea intenditur, regendum inserviunt. Paulò igitur cautiùs reddidit Latinus V. Quis accusabit adversùs Electos Dei? Vereor tamen, an & ille satìs exacté. [Page 431] Accusabit enim Quem? Nam in Personam ferri, nemo omnium negat. Quid igitur, Si Deum ipsum, Quoniam elegit eos? Annon enim Defensio, seu Justificatio Dei contra quemlibet Accusatorem, ista ex Paulo jam est, [...], Quia quos eligit cunque, justificat etiam? Justificatos autem eligere, quocunque in foro, [...] est. Coacti autem quid in se habere ut hoc videatur, non sinit Sapiens ille, ad Deum ipsum similiter locutus, [...]; Sap. 12.12: íd (que) 10 Latinus V. Quis tibi imputabit, quòd perierint Nationes, quas tu fecisti? Ibi igitur [...] non propriè de Personis, sed tantùm de Re ad eas Personas pertinente (prout & heic) dicitur, Crimén (que) objiciendum designat. [...] autem cum [...] alibi nusquam me legere memini. Nolo autem jam plura.
SECT. XLVI.
20 1. Ut Nasci, sic & Reconciliari, Tres Personas supponunt. Cur negent Christum esse Authorem Reconciliationis.
2. Nos Deo Reconciliamur, non, Deus Nobis. Maccabaeorum Author. [...] Commutationem dicit, quae in Deo nulla est.
3. Reconciliari nos Deo, per Christum, sed non à Christo, volunt, ut Christus nihil nobis prosit ad hoc, nisi Doctrinâ & Exemplo.
4. Ostendi viam Salutis, parùm ad Salutem sufficit, propter obices in Via.
30 5. Primae partes Reconciliationis sunt, Viam aperire, & perviam eam reddere, Quod Christus facit.
6. Satanae est, partem Textûs detruncare. Dicta, fieri à Deo per Christum, ab ipso Christo fiunt.
7. [...] Verbum Substantivum cum Participio Praesente significat Frequentationem Rei, vel Essentiam.
8. Reconciliatio Nostra cum Coelestibus, Quae.
9. Christus Mortis suae Merito Deum propitium nobis reddidit, [Page 432] atque indè Nos Deo reconciliamur. [...] saepe ponitur ad rerum ordinem denotandum.
EXolvo jam fidem jamdudum datam, praestóque quod in me recepi, De Personis in Sanctissimo opere Reconciliationis requisitis, nunc dicturus, vel ex ipso eo loco Apostoli, [...], Rom. 5.10. Prout verò, cùm Nasci quem dicimus, Tres in eo dicto Personas supponimus, Qui genuit, Quae peperit, & Qui prognascitur: Ità & Reconciliari de 10 Tribus semper propriè intelligendum est, Cui Reconciliatur, Qui Reconciliatur, & Qui Reconciliat. Ne (que) Barjesuita quidem inficias ire ausit, in mundi Reconciliatione Tres Personas distinctè adesse, Deum, Christum, Homines; Sed Christū tamen (Nè aliud indè admittat, quod omnium maximè nè vult:) admittit tantùm, ut Instrumentum, aut Exemplum, aut nescit certè quid, Sed non ut Authorem, & Fabrum Reconciliationis. In ipsius igitur Catalogo [...], reperire est Duas distinctas Personas, Deū, cui Reconciliantur Homines, & Homines, Qui Reconciliantur 20 Deo, Sed Tertius ille, Qui Reconciliat Homines Deo ut ipse sit Christus, haeret ei hoc, aeternúmque haerebit. Quid ità? Quia tum, Christus erit Deus. Alibi enim Apostolus ait, Quòd Deus mundum reconciliavit Sibi, 2 Cor. 5.18. Deus autem ut Christus sit, (Alius putà, quàm qualem sibi Racoviae Deum eum boni viri effinxerunt,) Quis persuadebit iis, etiamsi persuaserit? Quid igitur nunc agimus? Ubi quaerimus tertiam Personam, integra ut haec sit, verí (que) nominis Reconciliatio? Certè, Gallioni huic nostro id curae non est: Christus nè ille sit, id unum cavet. Atque ex 30 ista cautione prorupit ei vesana ipsius assertio illa, jam antè notari à me jussa, Nusquam Scripturam asserere, Deum nobis à Christo reconciliatum esse, C. R. p. 239. In quo tamen effato ejus, relucere mihi, admirabili planè exemplo, videtur Divina Providentia, ut, praeter animum ejus, verum sit id quod dicit, etiam tum cùm strenuè mentiatur, operámque omnem Dogmatis illius confirmationi impendat, quod in se est falsissimum.
[Page 433]2. Istud enim est, quod ille vult; SSpiritum nusquam nobis Authorem esse, Esse nobis Christum Authorem Pacis nostrae, aut Conciliatorem se praestare Reconciliationis, per quam Homines in gratiam cum Deo redeunt. Istud autem falsissimum esse, jam mox parebit. Verba interea ipsius, quibus ad Falsimonium istud evulgandum usus est, vel me Fidejussore, verissima sunt, ( Nusquam enim SScriptura dicit, Deum nobis à Christo reconciliatum esse.) Quídni veró? Perversa enim in se ista Enuntiatio est, & 10 à Viis Domini, rectó (que) SScripturae tramite alienissima: Eò autem feliciùs jam Barjesuitae nostro convenit, Ut, si non de industria nunc, de more tamen suo, Quae altera ei natura est, nunquam non praevaricetur. Nam si oculis utamur, Deo nos Reconciliari, non Reconciliari Deum nobis, propria SScripturae locutio est: Illud SSpiritus semper adserit, istud nusquam. Excutiantur Loca omnia Sacra; Apud S. Paulum plusquam decies (& alibi, credo, nusquam) reperiemus; At (que) in singulis, Reconciliatio, Mundi est, &, de Nobis solùm, non de Deo, praedicatur. 20 Maccabaeorum autem Author, (quàm pius ille cunque, Judaeus tamen, & Christum ignorans,) ut hâc in re locutus fuerit, oportet eum & Jesuitâ, & Barjesuitâ omni pervicaciorem esse, Qui in ista jam Quaestione, de per Christum Reconciliatione è SScripturis eruenda, aestimandum esse existimaverit. SSpiritus autem, per quem Paulus locutus est, & Christus ipse, qui in Paulo locutus est, 2 Cor. 13.3, [...] tantae ei, támque [...] Authores fuere, ut ex eo Theologis, si acutè, sané (que) loqui cupiant, optima discenda sint [...] exempla. Sed & 30 ratione quidem divinâ hoc, quod urgemus vel maximè firmatur. [...] enim Alterativum quid est & Commutationem secum semper vehit. Deus autem non commutatur; Semper idem Deus est, [...], ait è Psal. 102.27, Apostolus de Deo, Heb. 1.12, [...], Heb. 13.8. Deus ipse verò de se ait, Ego Dominus, & non mu [...]or; & vos filii Jacob non consumti estis, Mal. 3.6. Non consumti, quidem [Page 434] dicit, sed Non commutati, non dicit; Commutari enim Hominum est, Atque indè non consumuntur, Quia Commutantur, Deó (que) Rèconciliantur. Commutationis igitur istius Deum, si velint, Objectum dicere licebit, Subjectum non licebit: Ille enim in se tam immutabilis est, ut & immutabiliter ab aeterno cognita sint ei omnia opera ejus, Act. 15.18, Gratiám (que) eam tum praedestinârit, per quam nos in tempore Deo reconciliamur.
3. Verùm Subjecto Reconciliationis jam ritè constituto, redeamus ad Caussam ejusdem. Ejus autem Nos 10 Christum Dominum Caussam Efficientem esse adserimus; Authorem scilicet, & cujus opere; Mediatorem, & per cujus gratiam, Homines reconciliantur Deo. Hoc autem à Barjesuita cùm ferendum non sit, audite sultis, quid reponat; Scripturam quidem asserere, nos per Christum, aut per mortem ejus Deo reconciliatos esse; sed non asserere, à Christo nos reconciliatos esse, C.R. p. 240. Quàm subtiliter autem jam hoc! Chrysippo igitur nunc opus est, ut expediat nobis, in sermone, qui de Persona, & non de Re est, (Neque enim solùm [...], 20 Apostolus ibi dixit, Rom. 5.10, Ut indè intelligamus, quo Medio, Meritó (que) Christus ad hoc operandum usus est; Sed etiam, [...], ver. 10, Ut & ipsum Operatorem quo (que) & Effectorem scire possimus:) fieri hoc Per eum; & fieri Ab eo, quid inter se differant. Sed quia Nos tam bardi sumus, ipse edocebit hoc. Christus enim Jesus nobis, qui propter peccata nostra Dei Inimici (priore enim cavillo etiamnum fruitur;) eramus, & ab eo abalienati, viam ostendit, quemadmodum nos ad Deum converti, atque ad eum modum ei reconciliari 30 oporteat, C.R. p. 240. Ad istum jam modum scilicet, habemus Hominem hunc! Ad istum modum, Reconciliationem Barjesuiticam! Christum hominibus viam ostendisse, quâ Deo reconciliari oportet, est, Homines per Christum Deo reconciliatos esse. Quod felix igitur, faustúm (que) sit, vel ipsis Barjesuitis! Sive enim velint homines, five nè velint converti, at (que) ubi velint maximè, sive possint [Page 435] tamen, sive nō possint, Viam eam pergere, Via tamen ostensa est, Reconciliati igitur Deo per Christum sunt. Sed intererit tamen, ut etiam doceat nos, Quando Christus ostendit hanc Viam. In Praedicatione scilicet Euangelii sui, quando Discipulis suis revelavit omnia, quae Deus eos scire voluit, C.R. p. 243. At (que) istud jam est, quod sub hoc Capite, in De Prophetico Christi (ut nuper admonuimus) Munere, tractari à se curaverit, De Reconciliatione nostra. Quid moramur ergó? Haec si Reconciliatio jam sit, Actum 10 est, per Jesum Christum accepimus Reconciliationem, Ea Scripturae Pars impleta est, Rom. 5.11.
4. At quid tum factum est parte ejusdem alterâ? Ut illa evanuit? Aut Quô jam exulat? Paulus enim ibidem dixit, Quòd justificati sumus in sanguine Christi, v. 9. Quòd reconciliati Deo per mortem Filii ejus, v. 10. Nováne haec, at (que) Secunda Reconciliatio est? Aut utrum Horum nunc audimus? Paulúmne? Qui, quicquid in Vita Christus suos primùm docuerat, Reconciliationem tamen nullam agnoscit aliter quàm ex ipsius sanguine enatam, ne (que) Pacem datam, 20 nisi per Mortem Filii Dei: An Barjesuitam? Qui compendifacere Suos docet istas ambages; Satìs enim ad Reconciliationem esse eam à Christo praedicatam Doctrinam, ne (que) amplius requiri, quàm Cognitionem voluntatis Dei per Christum revelatae, ut convertantur homines, & Reconcilientur. Verùm enimverò novâ jam consarcinatione ei opus est ad (jam olim explosa) haec Pelagiana deliria consuenda, & altero Catechismo! Respondendum ei est quo (que), De Via ipsa quam dicit, ejús (que) ostensione. Nos enim, ut istud aiat, Christum ostendisse viam, quemadmodum convertantur, at (que) 30 ad eum modum reconcilientur, pro satìs quidem terso, congruóve non habemus, sed pro nimis Sophistico. Quid enim ad Reconciliationem profuerit, Ostendi Viam ejusdem, si à longè positam adire nefas sit, & quam vident, pedibus calcare nequeant? Vidit Dives in Inferno, Ubi Sinus Abrahae erat, Luc. 16.23, sed monitus est de magno Chasmate intercedente, nè possint congredi, v. 26. Via etiam Arboris Vitae extabat, extruso Adamo è Paradiso, sed ab acie versatilis [Page 436] gladii sic custodita, ut Viae illius Affectator mori statim posset, permetiri nunquam posset, Gen. 3.24. Aeger ad Bethesdam positus diu jam viderat viam in stagnum, sed movere se clinicus non poterat, at (que) beneficio eo frui, Jo. 5.6. Nôrant & piae foeminae Viam in Sepulchrum Domini, Luc. 23.55, pariter autem nôrant, grandiore, quàm cui amovendo ipsae erant, Saxo, aditum obturari, Mar. 16.3. Ipsi deni (que) Parenti horum Barjesu cum Proconsule tū agenti, Act. 13.7, ne (que) rectarum Viarum nescio, sed hoc magìs eas pervertenti, v. 10, ostensa etiam est à Paulo haec ipsa Conversionis 10 & Reconciliationis Via, verùm ille eò caeciorem se factum, Ducé (que) plùs egentem indicavit, v. 11.
5. Respondeat igitur, An Viam Christus, quam ostendit, aperuit? An Pontem paravit trajiciendo chasmati? An versatilem avertit Gladium? Saxum revolvit? Clinicum excitavit? Caecum Collyrio beavit suo? Reconciliationis hae primariae partes sunt: Sine hiis praeviis, Nihil est omnis Conversio; frustrà Via omnis convertendi; incassum omnis Viae Ostensio. Verùm benedictus in secula sit Deus Filius, Qui propter Salutem hominum Homo ipse factus, Viam Semetipsum 20 ad vitam veram, Jo. 14.6, hominibus exhibuit, non solùm quòd revelavit iis, quae Deus volebat eos scire, sed etiam quòd [...], Luc. 2.14, (vel eapropter) constitutus, quae ab hominibus sine ipso praestari non poterant pro ipsis praestiterit, Sanguinís (que) sui merito ità nobis Viam ad Deum Patrem perpurgavit, communivit, illustravit, ut nos jam ab ipso voluntatem Dei edocti, veré (que) ad Deum conversi, per fidem in Sanguine Christi, Rom. 3.25, Propitiatione eâ perfrui possimus. A quo igitur jam, nisi ab ipso Christo, Reconciliamur Deo? Aut quis (malum! 30 importunus, at (que) inominatus interturbator,) intercedet, nè Author nobis, Fabér (que) Christus cluat nostrae Reconciliationis? Uritur verò ad haec Barjesuita, caecóque igne intùs carptus, foedé jam exclamat, Opinionem hanc Adversariorum (putà, Quòd nos Deo reconciliemur à Christo,) falsam esse evincit id, quòd apertè in SScripturis extet, Deum nos sibi reconciliasse, Cat. Rac. pag. 240. [Page 437] In hujus autem confirmationem, gemina ab eo Loca, (Quorum tamen verba recitare parùm placebat ei, aliàs, ubi in rei suae spem sit, Recitatori satìs profuso;) in Marg [...]ne suo citantur. Illuc igitur jam vocantem, nè sic clabatur, sequamur, necesse est. Prior autem illa est, [...], 2 Cor. 15.18.
6. Divina ve [...]ò verba haec, & in quae nos aeternùm jurabimus! Quid indè verò concludit? Rogitamus? Satanam 10 nos agere; Adversarios enim esse Bonis Barjesuitis, atque opinionem tantae falsitatis evictam tutari, Qui jam dicimus, à Christo nos reconciliari Deo, cùm Deum ipsum Paulus apertè dicat, Nos sibi reconciliasse. Ecquid igitur habemus, quod nunc repo [...]ere possimus? Habemus certé: & quia in Adversarios invehitur, Hoc praecipuè; Esse eum veri nominis Barjesuitam, Satanâ enim indè à primo Pa [...]ente suo satum, Satanae igitur adve [...]sùs Christum dimicantis vestigia in primis nunc prementem. Sacro enim T [...]xtu & Ille tum Tentationem suam in eremo muniebat, 20 Angelis suis mandavit de Te, Mat. 4.6, sed parte tamen alterâ, quae minùs factura erat ad Sophisma suum, detruncatâ: David enim dixerat, Angelis suis mandavit, ut custodiant Te in omnibus viis tuis, Psal. 91.11: Praecipitem autem se dare de Coronide Templi, Viarum suarum nulla erat; Ab iis igitur verbis, custodient te in viis tuis, nè subministrent, quod in os ei retorqueatur, abstinet catus per [...]. Parí (que) planè Parentis sui exemplo & Iste jam Apocopatorem se scitum facit, citá [...] (que) Paulum, quâ prodesse ei praesumit, Deum nos sibi reconciliare: Sed, 30 quâ obesse paret, Sibi reconciliare per Jesum Christum, dum citat, truncat, Abscindit scilicet, quod Responsi abunde est, per Jesum Christum. Non uno nimirum modo hoc, per Jesum Christum, profligat, pessúmque dat perditum Barjesuitismum. Primò enim, Quicquid Deus in hominibus per Jesum Christum facere dicitur, Christus ipse reverâ facere intelligendus est, non aliter quàm David, cùm dixit Deo, Tu duxisti quasi oves populum tuum [Page 438] per manum Mosis, & Aaronis, Psal. 77.20, nil aliud volebat, quàm Mosen ipsum at (que) Aaronem, Agentes & Mediatores eo in populo fuisse, & pro Deo, at (que) ad Deum Israelitas perduxisse. Secundò, quòd Deus sibi aliquid praestare per Jesum Christum dicatur, non obscura quidem, ne (que) inficianda significatio est Divinae in Christo Naturae, Qui nobis, quà Homo est, praestat illud, & quà Deus est, praestat Sibi.
7. Ex verbis autem subjunctis hoc apertissimè diducitur. Praeter enim, Quòd unum eundém (que) esse eum Apostolus stolus dicat, Qui nos sibi reconciliârit per Christum, &, Qui 10 Paulo dederat Reconciliationis hujus [...], (de qua tamen ipse expressè alibi dixit, [...], Act. 20.24, & exertiùs porrò, Gratias ago Christo Jesu Domino nostro, quòd me fidelem duxerit, [...], 1 Tim. 1.12.) multò dilucidiùs hoc paret è tmematio quod proximè sequitur, [...], 2 Cor. 5.19. Quanquam enim verissimum sit, poni 20 saepe [...] à Paulo pro [...], tamen quòd propterea & hoc in loco multi [...] exponi velint, per Christum, varia sunt, quae contrarium suadent. 1 o. Quia vero absimillimum est, qui dixerat jam, [...], variare voluisse, at (que) illico ponere, [...], ubi etiam [...] satìs ad id fuisset, si nihil aliud voluerit, quàm per Christum. 2 o. Quia [...] & [...], etiam heic Unus, idém (que) Paulo est, Christus igitur. 3 o. Quia non dixit, [...], sed Pronomen illud [...], sic posuit, ut referri, eò magìs, quia proximius est, Sed certè, non minùs 30 ad [...] possit, quàm ad [...]. Ultimò, Quia aliud est dicere, [...], aliud verò, [...]. Verbum autem Substantivum hoc [...], cum Participio Praesente conjunctum jam cùm Frequentativè non intenditur, (ad quod interdum inservit, ut Mat. 7.29.) frustrà additum videbitur, nisi Essentialiter sumatur, ad Naturam Christi denotandam, & in [Page 439] eodem sensu, quo Christum ipsum locutum esse novimus, Ego in Patre, & Pater in Me, Jo. 14.10. Omnia igitur huc tendunt, ut Deum reconciliare nos in Christo sibi, at (que) Christum reconciliare nos Deo, non aliter quàm pro Aequipollentibus (In idipsum enim prorsùs recidunt,) ab Orthodoxis meritò habeantur.
8. Sed nec in altero, quem adscripsit, Loco, feliciùs ei succedet haec res. Nam quod ibi, in priore illius citationis (gemina enim notavit,) tmematio, legitur, [...], 10 Col. 1.20, longè alia res est. Utcun (que) enim, de Reconciliatione per Christum pro nobis facta, intelligi oportere non negemus, negamus tamen accipiendū esse id de ista Reconciliatione per Christum facta, quâ homines reconciliantur Deo, sed de altera ei secunda, quâ Coelestia, at (que) Terrestria, (haec illa [...] sunt) Angeli scilicet, & Homines, ità reconciliantur inter se, ut in Christi Capitis Corpus unum [...], jam coeant: Quod & [...], ab ipso 20 pòst dicitur, Eph. 1.10. Ex isto autem respectu, cùm & Interpretes non sine Caussa dubitârint, an [...], an potiùs [...] prius illud legi oporteat, Quo in loco nunc est Barjesuita, non à sensu solùm Loci illius, sed & ab ipsis quo (que) verbis hâc in parte destitutus, quam tantâ cum vecordia jactârat, apertè in Scripturis extare? In altero verò tmematio ejusdem, ex argumenti sui parte principali quo (que) totus destituitur. Verba enim illa, (supplendo è praemissis, [...]) ità se habent, [...], 30 Col. 1.22. Verùm nihil jam in hiis est, Quid sibi Deus fecerit, (è quo solo praetextu, Barjesuita fidebat, se Christum excludere, nè Author nobis Reconciliationis sit,) sed quid ipse Christus, in corpore suo, pér (que) Mortem suam, ut Deo nos reconciliaret, fecerit. Tam felix semper iste Disputator est, ín (que) SScripturis tam stupendùm potens, Ut quicquid probandum susceperit, facilè statim inveniat sibi, unde probatur contrarium!
[Page 440]9. Jám (que) absolvimus hanc de Reconciliando nos Deo, ex istis Locis Quaestionem. Christus ipse est, qui Deum nobis (non dicimus, Reconciliavit, Quia SScripturae haud visum est sic dicere, sed) propitium reddidit, nósque Deo reconciliavit ex merito Mortis suae; Peracto enim tandem hoc pro nobis, quantum ex ea parte, apud Deum scilicet, opus erat, jam ex parte quo (que) nostra benignissimus Dominus idem agit, Ut & nos, quantum vìs inimicos, reconciliet Deo. Indè enim pondus habet illud [...] in divinissima Apostoli paraenesi, [...] 10 [...], 2 Cor. 5.20. At (que) indè particula ista [...] observatione suâ in hiis digna est; Postquam scilicet Deo Patri ità à Christo in Cruce sua satisfactum est; ut Inimicis suis jam, si inimici esse non perstiterint, condonare Deus velit omnia, [...], ait: Ad quod & alibi videmus eandem Particulam quo (que) directè referri ab ipso, [...], Rom. 5.11. Ordinis enim connotandi caussâ haec dicuntur; Unde ex Christi Satisfactione intelligamus Dei Propitiationem fluxisse, 20 atque ex infinita ea Bonitate formari nobis nostram cum Deo Reconciliationem.
SECT. XLVII.
1. Propitiatio, & Propitiatio pro Peccatis nostris differunt: Sic & Vocari, & Esse. Fraus in Textuum truncatione.
2. Satisfactio per Christum è quibus Locis extruatur.
3. In Relativè Praedicatis Relationes expendendae sunt, ut in 30 Propitiatione Christi. Advocatus idoneus. Satisfactio.
4. Deum proposuisse Christum Propitiationem, Barjesuita lubens audit, sed non, Pro peccatis nostris.
5. An à Paulo dicatur, [...], Sacerdos scilicet, aut Hostia, an [...], Propitiatorium. Antitypus Christus.
[Page 441]6. [...] à Cooperiendo dictum, an ab Expiando. [...]. Expiationes variae. Christi Satisfactio. Justitia Dei.
7. Propitiatorium erat Oraculum. Menti Divinae satisfecit.
8. Satisfacere, & Propitium reddere, differunt us Caussae, & Effectus.
9. A Posse ad Esse. Homines cur remittant de jure suo. [...], est Invenire, & Sufficere. An tantus sit Satisfactionis 10 rigor, ut nihil remittat. Plenissima Christi Satisfactio.
NE vult & hoc jam superiùs excussis non proximé adnecti. De Propitiatione enim non semel ibi mentio facta est. Orthodoxos autem Catechista Suis propinat, Sententiam ipsorum, Quòd Christus Salutem Humano generi per Mortis suae meritum acquisiverit, satìs erroneè (utì ei placet) confirmantes, inter alia argumenta, ex hoc, Quòd SScripturae testentur, Christum esse Propitiationem 20 pro peccatis nostris, C. R. pag. 234. Ubi verò istius satìs confusam hanc, nec aliter quam quasi in syllabo mentionem injecerat, abit statim ad alia multa à se impurissimè eructanda adversùs meritum Mortis Christi; sed tandem, post quater binas pagellas, redit ad Propitiationem, atque hanc sibi Quaestiunculam astutè jam subornat, Ad haec verò, quòd Dominus Jesus Propitiatio vocetur, quid respondes? C. R. pag. 242. Intercedimus autem jam nos, primásque huic Quaestioni respondendi vices nobis adserimus. Verbulo autem uno, alteróque, (sed quod tribus 30 totis Ratiunculis suis, per quas stoliditate Suorum ipse in suo Responso abutitur, satìs supérque esse, mox parebit:) hoc facimus; Respondemus, Interrogator iste nequissimus Sophista est. Quicquid enim fraudi suae praetendetur, propter brevitatem Catechisticam, necessariò tamen, de lege Dialectica, indendum ei erat in Quaestionem suam id quod inprimis ad ipsum Rei Quaesitae statum faciebat. Sic igitur interrogari oportuit, Quid respondes ad hoc, [Page 442] quòd Dominus Jesus vocetur Propitiatio pro peccatis nostris? Jam verò, si dixerit, Voluisse se hoc: Voluisse hoc, satìs non est heic, ubi facilè nobis jam (De ipso non immeritò dicentibus, quod & Paulus de Parente ejus, Non ignoramus [...], 2 Cor. 6.11.) subolet, cur non hoc dixerit tamen. Expressè enim istud [...] sit, atque peribit ei illico totum hoc quod respondet, neque quicquam habebit, quod ipse sibi possit reponere. Sed Artem ejus tum apocopandi, ubi opus ei est, tum in genere, fallendi, jam abunde indicavimus. Utrique technae nunc 10 locus erat. Igitur quòd jam antè, ex Orthodoxorum Sententia, Syllabum, qualem ipse volebat, titulorum quorundam instituerat, ibíque in eo Thesium acervo, dixerat de Christo, dicto Propitiatione pro Peccatis nostris, satìs ipsi jam esse vult adversùs fraudis imputationem, tumultu ariam eam, támque diu praeteritam jam mentionem ejusdem: Ille ut reticuerit aliquid? Absit à Pio capite tam insignis dolus! Nunc verò, cùm post tot pagellas sperandum est, abiisse mentionis illius memoriam, Quid opus est repetitione? Abeant & otiosa illa verba, pro peccatis nostris. 20 Ea prima technula est. Molliatur dein verbum ipsum est, occupétque locum ejus, vocatur, multa enim vocantur, aliter quàm sunt; atque nova jam haec Quaestio erit, & à quovis Socinello, Deo suo juvante, & Catechistâ, facillimè solvenda, Quòd Dominus Jesus vocetur Propitiatio.
2. Progredi autem jam ad Responsum ejus non expediet, nisi praemisso, quid hac in parte SScripturae statuerint. Duo autem insignia Loca in promtu nobis sunt. Primum est, [...], 1 Joh. 2.1. [...] 30 [...], ver. 2. Alterum, [...] 1 Jo. 4.10. Jam verò Responsa sua proferat iste, Soléque clariùs statim elucebit nobis, quas tenebras Veritati Lavernio conetur offundere. Primae autem offuciae ejus sic se [Page 443] habent, Quòd Jesus Propitiatio vocetur, Hinc non exstrui necessariò Satisfactionem, vel id argumento est, quòd Scriptura tradat, ipsum Deum proposuisse Propitiationem Christum, ut Apostolus apertè loquitur, Cat. Rac. pag. 242. Pari verò dolo, nec Verba istius jam SScripturae recitat (quod certissimum semper imposturae alicujus indicium ridiculus hic sorex subministrat nobis; aliàs enim satìs lautè recitat:) in margine tantùm notare contentus, ex Rom. 3, ubi verba quidem Apostoli haec sunt, [...] 10 [...], ver. 24, [...], ver. 25. Audiamus verò jam quid ille. Satisfactio per Christum non necessariò extruitur per hoc, quòd Christus vocetur Propitiatio. Negando igitur, jam ille nobis (hoc adfirmantibus) Probandi has vices imponit. At quis jam omnium novit, Quid probandum sit? Quis enim, quid negetur ab eo? Etenim cùm neget, Satisfactionem necessariò extrui, ità meritò accipi potest, acsi concesserit quidem extrui eam, probabiliter, verisimiliter, 20 magna cum ratione, omni modo, praeterquam necessarió. Verùm hoc si velit, in caput ipsius cudatur & fraudis suae haec faba. Cur enim ipse arrosit verba SScripturae? Cur & corrupit? Cur pro Est, subornavit, vocetur? Quin SSpiritum igitur (modò hoc possibile Barjesuitae sit, ut SScripturam aliquâ non pervertat!) integrè proferat: Nihil emasculet, aiat, Jesum esse Propitiationem, & non, vocari, nihil etiam suffuretur. Esse Propitiationem, non qualem ipse sibi effingat, sed, Esse Propitiationem pro peccatis Mundi: jámque ex hiis necessariò, 30 & velint nolint ter mille Barjesuitae, extruetur Satisfactio.
3. Sanctè enim observandus à nobis est, in Testimoniis SScripturae, ipse Modus loquendi. Adnotamus igitur & piâ mente veneramur, Nusquam hoc Simpliciter, aut Absolutè, & totidem verbis dici, Christus Jesus est Propitiatio pro peccatis nostris; Sed Relativè tantùm, & quasi cum Vestitura aliqua, [...] & rursus, [Page 444] [...]. Jam Christus certè ille Ipse est, SSpiritu digitum ibi in Christum ipsum nominatim intendente, magìs quàm à Baptista factum est, Praesentem ipsum monstrante dicentéque, Ecce Agnus Dei, Qui tollit peccatum mundi, Joh. 1.29. Sed in eo, quòd non nisi Relativè de eo proponi jam hoc nobis reperiamus, Plusquam monemur, in hoc opere Propitiationis attendere nos oportere ad ea, quae in iis Relationibus necessariò comprehenduntur. Ea autem in alterutro Loco gemina sunt. In Priore, Quòd Propitiatio nobis ille Jesus 10 Christus est, Qui Justus etiam est, & Quem nos Advocatum habemus apud Patrem. In Altero, Quòd & Filius Dei ipse est, & Quem Pater ad hoc misit, ut Propitiatio esset. Jam verò Advocati apud Judicem pro Reo intercedentis, aut Oratoris apud Principem agentis pro Captivo, Quae sint partes, & quâ conditione par sit eos agere, nemo est, qui non facilè intelligat. A quoquam enim, qui eodem reatu innodatus sit, secum pro aliis agi, Quis ferret? Quis verò ità postulari Clementiam suam, Ut súsque déque habeatur Justitia? Quòd si jam Integer 20 ipse qui se Precatorem facit, Carúsque sit, (quantò magìs, si & Filius?) adde etiam, Si justum Pretium & velit, & possit exolvere, lueréque ipse, quod alteri remissum cupit, Haeccine non abundans Satisfactio erit, quae non nisi talem Propitiationem secum vehet? Jam verò in ipsis hiis verbis, è quibus quod contra Satisfactionem objiciat, (sed quàm frivolè, atque insanè, ô Deus!) extruere se somniat, Pretium persolutum esse videt: Est enim, [...], Pretiúmque illud videt, Jesum ipsum esse: Est enim, [...], Et, Qui 30 [...] iste fuerit, jam antè viderat, Jesus Christus Justus, tam eminenter, & infinitè Justus, ut & solus ità dicatur; Idem etiam est & Dei Patris Filius. Et nec dum satìs haec sunt ad Satisfactionem extruendam? Nequaquam, ait. Et quídni? Ex hoc argumento, quia Scriptura tradit, ipsum Deum proposuisse Propitiationem Christum, C. R. pag. 242.
[Page 445]4. Bonân' fide verò, hoc pro Argumento habet? Tantae igitur inconsequentiae Consequentiam nos novioribus jam Barjesuitis commendemus oportet; Succurrant (pro acumine suo!) illi Nobis, aut certè, siquâ possint, Antesignano suo Moscorovio. Nam quòd Deus Christum proposuit Propitiationem, Quomodo hoc impedit Satisfactionem in ejus Propitiatione? An Quia à Deo ipso factum est? At vel eò satiùs hoc factum esse existimabit, quisquis Deum esse credit. An Quia ex proposito 10 ab iis (à Deo, Christóque,) factum esse suspicatur, Barjesuiticâ quâdam fide, in speciem solam scilicet, & non Re? Aliquid monstri alere oportet pro Argumento nunc protrusum hoc, quod nè colorem quidem Argumenti verè in se habet. Moneatur praeterea, quòd Dei caussâ, (ut haberet nimirum, quod cavillari posset, Quia à Deo propositus est;) nil opus erat, ut ad hunc Pauli locum transfugeret. Nam & in illo Loco Johannis, ex quo Christum Propitiationem vocari non negavit, apertè quoque id de Deo dicitur, Deus misit Filium suum Propitiationem. 20 Deus igitur cùm & illic pro Agente habeatur, quo tandem consilio Locum illum, in quo jam erant, in Objectionem hanc sibi non exasciavit? Quorsum in Paulinum hunc transilire maluit, è quo ambigi jam meri [...]ò possit, an disputetur ad idem? [...] enim istud est, An Christus non satisfecerit▪ Deo, ex eo quòd [...] fuerit? Iste jam aliorsum refugit, atque indè proclamat, Satisfactionem per Christum non sequi, ex eo quòd [...] fuerit. Verùm versutiarum istarum nunquam non danda est huic Homini aliqua venia; Sunt enim ipsa Vita 30 Theologiae Barjesuiticae! Cur autem ex illo Loco Johannis pugnare ei non visum fuerit, solers Caussa suberat, quam modò tetigimus. Istud enim fuisset, oculos Lectorum in ea verba trahere, à quibus ipsum totum horrere, vel ex hoc, quòd non recitârit, quòd detruncârit, quòd perverterit, jamdudum indicavimus. Quandoquidem igitur Johannes, non contentus Christum Propitiationem Vocare, etiam & Esse eum Propitiationem tam [Page 446] clarè diffinierit, sed nec ibi sistere placuerit, sed & conditionem eam, pro peccatis nostris, Propitiationi Christi tam signanter semper adjunxerit, jam mira nemini esse oportet, quòd clàm Hic indè migrarit, atque hâc in re ad Paulum, verbis, tam punctim jugulum ipsum Caussae Barjesuiticae petentibus ibi non usum, sapienter se subduxerit.
5. Veruntamen, Johannes, an Paulus loquatur, ex aequo nobis est, pronâ pariter fide utriusque dicta venerantibus. Istud solùm jam exigimus à Dictatore, ut Quomodo ille Paulum jam, aicntem, [...], 10 accipi velit, & nos doceat: An enim, [...], an verò, [...], legi mandat? Tam parùm quidem, [...] & [...], (seu [...] subaudiatur ad Adjectivi illius Regimen, seu [...], aut [...],) inter se differunt, ut commodè capi possint, vel de Sacrificio eo, per quod Propitius nobis reddebatur Deus, Christúsque illud Sacrificium erat, vel de Sacrificatore ipso, seu Sacerdote, qui Sacro suo opere Deum placavìt nobis, Christúsque & ille Sacerdos est, Ipse enim Se pro nobis obtulit. Et Latinum V. hoc modo Paulum 20 intellexisse, paret ex hoc, quòd ibi verterit [...] Propitiationem. Ipse enim [...], plusquam vigesies in Vet. Test. repertum, nunquam vertit, nisi Propitiatorium, aut Oraculum. Quòd si Paulus [...] voluisse existimabitur, jam Christus quidem ex hoc loco, erit Typi illius sub lege ( Propitiatorium vulgò dicti; Cujus & Paulus ipse meminit, Heb. 9.5.) verum Antitypum; Sed hoc ad Praesentem Quaestionem minùs erit, in qua agitur nunc de Christo, praecisè, Quâ [...] in SScriptura pro peccatis nostris dicitur, atque indè satisfecisse Deo 30 pro iisdem creditur, non, Quâ ipse verum illud Propitiatorium est, ad quod respicere omnes, spiritúque se recipere, atque indè oracula petere oportet, qui Propitiationis Divinae se compotes fieri expetunt.
6. Jam ista verò praefocant ei & Secundum ejus cavillum. Sic enim pergit ad oppositum. Satisfactionem aliquam non exinde sequi, quòd Christus sit Propitiatio pro [Page 447] peccatis nostris, probatur, Deinde ex eo, quòd etiam operculum illud Arcae Dei, Propitiatio, seu Propitiatorium sit vocatum: Cùm nimis apertum sit, ipsum Deo nequaquam satisfecisse, C. R. pag. 242. Ecquid autem jam opus est, fatuitatem istam, nunc cùm recitata est, ulteriùs retexere? Sic enim disputat mirabilis Morio; Arcae tegmen, quod ex aliqua ratione vocabatur Propitiatorium, non potuit satisfacere Deo; Ergò, neque Christus, quantumvìs ipse reverâ erat Propitiatio pro peccatis nostris, 10 potuit. Quòd verò diminuere se aliquid sperârit de tam putidi paralogismi absurditate, addendo, Operculum illud vocatum fuisse Propitiationem, seu Propitiatorium; aequum profectò est, ut vel talibus parapoëmatibus abunde satisfiat ingeniolis Barjesuiticis! Nos autem de Vocabulis iis jam satìs diximus. Iste licèt Propitiationem posuerit primò, & dein Propitiato [...]ium, monstravimus tamen, quòd operculum illud vocabatur [...] semper, & [...] nunquam. Sed & cur [...] vocabatur, ipsis Hebraeis inter se vix satìs convenit. Apud 20 quos quidem [...] cum indè conjugatis, sumitur (ut plurimùm) in significatione expiandi; sed in prima tamen radice significat, Bituminare, seu pice obtegere, Gen. 6.14, atque indè Tabulam eam Auream Doctores eorum [...] dictam fuisse aiunt, Quia Tegmen Arcae erat, & cooperiebat eam. Verùm istud utcunque fuerit, Expiationis Nomenclatura ei à nobis neganda non est. Sed variae Expiationes Hebraeis erant variis modis, variósque per typos exercitae. Christus autem cùm ille venit, verus ipse, atque Archetypus [...], Satisfaciendo 30 hoc praestitit, Moriendo scilicet, & Sanguinem suum effundendo, ut Per pretium ejusdem, auro omni contrà carum, 1 Pet. 1.18, erueret nos Sibi, atque ità caveret, ex eo antilytro, 1 Tim. 2.6, remissâ utcunque nobis condemnatione, ut Divinae tamen Justitiae satisfieret, Quae Deo tam naturalis, tam necessaria, támque intrinsecè propria, & essentialis est, ac est Attributorum ejus quodlibet aliud.
[Page 448]7. In priorem igitur elenchum res haec redit. Nisi enim tam turpiter praevaricatus iste in Quaestione sua fuisset, atque à Propitiatione verba illa specifica, pro peccatis nostris, detruncâsset, nunquam in lucem prodiisset prodigiosus iste paralogismus. Perfrictâ enim quantumcunque ei fronte, nunquam tamen ausus fuisset dicere, operculum illud Arcae vocatum fuisse Propitiatorium pro peccatis nostris. Unâ igitur periisset ei & insulsissimus ille Mycterismus, Gravitate omni Theologicâ, an & Veritate ipsâ carere dignior, incertum. Propitiatorium enim 10 à Mose Arcae impositum, licèt non pro peccatis nostris, (Quod à Sophista hoc, eam Satisfactionem nè nominare nunc auso, nè dolum suum detegeret, expectandum nunc nullo modo est, nisi à Suis etiam exibilari se cupiat;) suo tamen modo satisfecisse Deo, nimis (ut cum ipso loquamur) apertum est; Non solùm ex eo, Quòd fabrefactum jam fuerat à Mose, ità utì Deus praeceperat, & juxta typum ab ipso Deo in monte monstratum ei; Verùm etiam quòd in Signum, quàm placeret ei, animóque suo satisfaceret, ibi federe Deus, atque indè 20 Divina sua Oracula edere dignatus sit: ex qua quidem ratione & Latinus Vulg. nihil veritus est [...], Levit. 10.20, vertere, & recepit Satisfactionem. Verùm satìs jam haec sunto; Petulantiae enim hominis, & Discipulis suis aliter illudere nescientis, dandum est & hoc.
8. Quòd verò in Tertio Loco ineptiis hiis adsuit, non uno hoc vitio solùm laborare reperiemus. Praeter enim omissa characteristica illa verba, pro peccatis, puerili etiam planissimè modo, adjuncta jam est & Terminorum, 30 non mutatio solùm, sed novorum etiam plurium introductio, & Formae omnis Syllogisticae immanis violatio. Quod in Quaestionem enim nunc venire debebat, tribus quasi gradibus constat; 1. An satisfactum aliquâ Deo sit? 2. An pro peccatis nostris? 3. An ex eo, quòd Christus est Propitiatio pro iis? Iste verò jam tribus contrà Captiunculis eludere conatur, quae non potest elidere. [Page 449] Ità enim argutatur, Denique 1. Aliud est, Satisfacere alicui, Aliud, eum reddere propitium. 2. Cùm is, qui propitius redditur, seu placatur, possit multum de jure suo remittere. 3. Cui verò satisfit, nullo pacto de jure suo remittit, Cat. Rac. p. 242. Brevi autem obelisco transfigenda jam haec singula sunt. Nam quod primò asserit, Aliud esse, Satisfacere, aliud, reddere propitium; ecquis omnium hoc negavit? Annon & nos Duas esse has res definimus, Christum Satisfecisse Deo pro peccatis nostris, 10 atque ex ea Satisfactione impetrare, Ut Deus nobis propitius sit? Habet igitur in hoc & nos suffragatores sibi: Aliud, & Aliud ista esse, nos dicimus, Aliud utcunque ex alio sit. Sed vellenda tamen est ei auris; Nam cùm Quaestio sit, An Satisfactum sit Deo, Quid hoc est, quod ipse respondet, De Satisfaciendo alicui? Támne jam ei viluit & Deus, ut locum non habeat (per eum) nisi in populo, & cum Aliquibus? Quòd si hyperaspista quis responderit, rectè argumentari eum, qui in Universali Propositione Deum includere voluerit, Annon verò & rectè 20 eum sermocinari oportuit, atque si universale voluerit, dicere, Satisfacere cuipiam? Etiámne & hoc styli sui simplicitati dandum est, Quoniam iis scribebat haec, qui Magistrum nisi stolidè ratiocinantem capere nequirent? At (nè nimiae nobis morae sit,) sciat, Satisfacere cuipiam pro peccatis populi, & Reddere eundem iis Peccatoribus propitium, Aliud & Aliud non sunt, nisi ut Divinae Caussae Divinum Effectum. Ex hoc igitur responso, jam dicat, in Caussa hac hactenus quid profecerit.
9. Quod verò prioribus subnexuit, Posse eum, qui 30 Propitius redditur, multum de jure suo remittere; Disputet ipse, quantum volet, (tritissimè autem facit;) à Posse ad Esse, nunquam impunè feret nobis, quoties inciderit, hanc Captionem. Non enim, Quid possit, sed Quid faciat, nunc Quaestio est. Addatur verò, non Quid hominum quispiam facit, (homines enim ex alio Capite de jure suo remittunt: Remittunt aliis, ut aliàs remittatur iis, Luc. 6.37. Quae conditio in Deum non cadit:) Sed [Page 450] Quid Deus? Deus autem de jure suo quidem remisit, Quatenus in aeterno Decreto suo, primum hominem, ubi lapsus fuerat, Mundúm (que) hunc, quem ille lapsûs sui contagione corruperat, perire statim noluit, Verbó (que) suo novum Genus Humanum, & Mundum novum, perditis aeternùm Decessoribus illis, succedere jubere, in quibus habitaret justitia, 2 Pet. 3.13. Sed supposito jam hoc Beneplaciti sui Decreto, fore Propitiationem hominibus, si fieret Satisfactio, jam nihil quod de jure ei dehinc debebatur, remisit, Quoniam in Christo suo invenit, (ut Sanctus ille loquitur, [...], Job. 33.24.) quod abunde 10 ei sufficeret, (illud enim [...], significat etiam, Sufficiens esse, ut videre est Num. 11.22, & Jos. 17.16, & Zech. 10.10.) ad talem Propitiationem. Christus enim Deo per Sanguinem suum (quicquid Barjesuitae Filium Dei conculcent, & Sanguinem Testamenti [...], SSpiritui gratiae contumeliam hanc faciant, Heb. 10.29.) plenam, integram, sufficientem (stando etiam in terminis justitiae suae,) Satisfactionem reddidit. Ut non ineptum modò, atque falsum in se jam sit illud, Cui satisfit, nullo 20 pacto de jure suo remittit: quod Tertiò adjunxit, (Ineptum, inquam, hoc in argumento, nisi velit nunc addere suum Posse, diceréque, Cui satisfieri oportet, eum nullo pacto de jure suo remittere posse: Falsissimum tamen & istud erit, Neque enim ipsius Satisfactionis tantus Rigor est, ut cum nullo Acceptationis, si velit, Modulo consistere possit:) sed etìam frustrà nunc omnino hiis adfibuletur, Quod enim Christus Justus, Dei Filius, Propitiator noster (aeternùm benedictus!) tulit, fecítque, verè Satìs fuit vel ipsi Justitiae Dei. 30
SECT. XLVIII.
1. [...], Activè dici, non Neutraliter, & Intransitivé: Sed aliter [...], Surge.
[Page 451]2. [...] est Tollere; Erigere; Expergefacere; 'E morte excitare; in rerum naturam Producere; Transitivè semper, sed Objecto interdum non expresso.
3. Barjesuitae Christo Munus nullum nisi Propheticum reverâ tribuunt. Solius Dei esse Excitare Mortuos.
4. Spiritus Dei, Spiritus Christi, Christus, idem sunt.
5. Divina Veritas non est aestimanda ex numero Testimoniorum. Sua est vel Semel Dicto Authoritas.
10 6. [...] de Inanimatis dictum, est Erigere. Prophetae solebant Signum dare Authoritatis suae.
7. Metaphora omnis obscura non est; Lucem multae addunt. Christus de Templo, an Corpore suo locutus sit.
8. Servare Seipsum, Animam, Vitam, & Perdere Seipsum, Quid?
9. [...], pro Vivum Conservare, Senum solummodo fuit. Oportet.
10. [...] ponitur pro Resurgere.
20 11. Ubi dicitur, Christum excitatum à Mortuis fuisse à Deo, ibi & mentio additur, Quid ab Hominibus passus sit.
VOX Christi est, Tibi dico, Surge, Mar. 2.11. & rursùs Mar. 5.41. & tertiò Luc. 7.14. Ex fide autem Latini V. est, quòd haec omnia eadem sint: Nihilóque distinctiores eo & Nostri, ubique vertunt, I say unto thee, Arise. Neque negârim tamen, excusatiores eos habendos esse, quia vix in alterutrius Linguae, (Latinam dico, Nostrámque) 30 idiomate, usúve reperitur, quî commodè haec distingui possint, Quae tamen ut in ipsis Rerum Subjectis plurimùm, ità & in Verbis Domini, facillimè distinguuntur. Apud Marcum enim, priore ejus in Loco, Christus Viventem, Audientémque alloquitur, sed Paralyticum & miserè Clinicum, Cui cùm jam naturae suae defectus depulisse, pristinásque ei vires, ex Authoritate sua Divina, atque infinita Bonitate, restituisse Se sciret [Page 452] Dominus, jubet ei, ut vires eas exerat, Ait igitur, [...]. Quod exponendum est, non in sensu Neutrali, & Intransitivo, Surge; Sed in Activo, & ad Transitivorum formam, Excita te, atque domum tuam abi: atque istud Nobis erit, Raise up thy self. In altero verò Marci Loco, Christus alloquitur, non dico, non Audientem, (audient enim & mortui vocem Filii Dei, Joan. 5.25.) sed quod difficilius est, Sensu omni, Vitâque ipsâ destitutam, Et ei tamen ait, [...]. Sed hoc jam Virtuti ejus Divinae imputandum est, hactenus praesentiori, 10 quòd manu Puellae apprehensâ, Ille elevabat Illam, imperabátque ut elevanti pareret, at (que) Sese erigeret, Dictúm (que) factum, [...], Mar. 5.42. Apud Lucam verò (contentum quidem pòst, De Puella istud in Praesente Passivo enuntiare, [...], Luc. 8.54.) incidit Dominus in adolescentem, qui jam efferebatur ad Sepulcrum, eâdem (que) Virtute suâ Vitam ei restituens, ait, [...]. Sed ex hoc Aoristo supponendum est, Juvenem è somno Mortis suae jam modò expergefactum vi ipsius Tactûs Dominici, (signanter enim illud 20 notatur, [...],) juberi, ut surgendo nunc id monstret, At (que) ille dicto audiens [...], id est, Capite elevato, sedit ibi in feretro, & coepit loqui, ver. 16.
2. Summa igitur haec est; Quòd Verbum istud, in Interpretamentis aliarum Linguarum, Expositionem Neutralem admittat, & reddatur per Surgere, Propriè non pertinet nisi ad Passivam ejus vocem [...]. Ipsum enim [...], ut Activae formae est, ità & à SSpiritu, loquendi Magistro omnium politissimo, nunquam nisi 30 Activè dicitur, atque Transitivam significationem secum semper fert: Non expressam quidem eam interdum, Sed pro Graecorum elegantia Subintellectam ibi, ubi Actus in se reflexus est, neque extra Agentem ipsum transire intenditur; In aliis verò Actibus, expressè semper additam, ad quamcunque significatûs sui varietatem Vox ipsa applicatur. Interdum enim significat Excitationem alterius [Page 453] è Sede solùm, aut loco, in quo est; Ut [...], Mat. 12.11, dicitur de Ove, levata per Dominum suum è fovea in quam inciderat; Petrus etiam Cornelium, ad pedes ei provolutum [...], Act. 10.26, Petríque Socrum in morbo suo cubantem Christus [...], Mar. 1.31. Saepe verò significat Excitationem è Somno, utì de discipulis, Dominum in Tempestate dormientem expergefacientibus, dicitur, [...], Mat. 10.8. Et Angelus Petrum, percusso ei latere, [...], Act. 12.7. Saepe 10 etiam ponitur pro Excitatione à Mortuis, juxta Potestatem illam Discipulis à Domino commissam, [...], Mat. 10.8. Interdum denique usurpatur, ubi de sola in rerum naturam Productione agitur, Ut, nascente jam Christo, Zacharias cecinit, [...], Luc. 1.69. Quod & ipse Lucas è Paulo pòst dixit [...], Act. 13.23, apud quem & à Baptista habemus illud, [...], Luc. 3.8.
3. At quid opus est, de verbo hoc [...] tam copiosè 20 ista, támque distinctè [...]; Veteri Sodali nostro Catechistae à Moscorow jam datur, Qui vix unquam mihi in conspectum se dat, quin Donarium hoc genus aliquod statim à me exigat. Ista autem nunc Res est. Dogmata quae sibi consarcinavit De Prophetico Jesu Christi Munere, Sub quo Titulo, quicquid Christus Divinum habet, reverâ cumulare sategerat, Sesqui-centum Pagellis tandem absolverat. Ad Officium verò Regium Ipsius cùm progredi eum, è sua ipsius methodo oporteret, jam nihil à se relictum reperit, quod vel in 30 Speciem aliquam ea de Re dicere posset. Convasatis enim quae poterat, omnibus, vix Decimam sibi Pagellam implevit: Sed & Dimidium jam Hujus (In altero verò dimidio aliud quoque agit, atque binae tantùm Pagellae sunt, quae aliquam Muneris Regii partem verè attingunt,) in eo consumitur, (Quia metus non stultus ei nunc erat, nè Divina Christi Natura, quam ante omnia ex Fide sua Titanes isti excluserunt, Christo per Resurrectionem ejus [Page 454] restitueretur:) Ut Amplitudo & Gloria Regni Christi illustretur, per Assertionem, quòd ille Semetipsum à mortuis non excitavit. Vera autem ei ratio est, Quia solius Dei esse persentit, Suscitare posse Mortuos; Apostolo sic diffiniente, [...], 2 Cor. 1.9. Quantò magis igitur, Suscitator Sui, etiam & Deus erit? Ab hoc igitur ut sibi caveat, Argumentum ille suum sic in contrarium instituit, Scriptura testatur, quòd Deus Christum à mortuis excitavit; Ergò Christus seipsum non excitavit, C. R. p. 275. Nos verò reponimus ei, non 10 Sequi Argumentum, Christus enim & Deus est, & Suscitatus à Deo Seipsum suscitavit. Ista autem nihil pugnant, Quia Natura Divina Humanam, quam antè susceperat, & in qua passus est, suscitavit à morte, [...], Act. 2.24. At huic Cathedra sua Catechetica erecta est, intra parietes Scholae Socininae; Non expectandum igitur est, ut audiamur ab eo ibi, ubi argumentum suum, quàm claudo pede cunque incedat in omni orbe Christiano, & turpiter lumbos trahat, grandire tamen gradum videtur iis, & optimè Sequi. Nè se efferant igitur, hem, Nos eos sequimur, Adque 20 Authoritatem SScripturae conferimus nos, adfirmantis, Christi fuisse à morte Semetipsum excitare: Argumentationem autem nostram sic instituimus, ut pariare tamen nobis illi non possint, neque respondere, Non Sequi.
4. Quid agit igitur Moscorovius? Vulpem vulpissimam. Primò enim, Ut, quod suâ maximè interesse retur, inter suos firmet, nobísque praeripiat illud, quod (inter alia infinita) Divinae in Christo Naturae invictum 30 Argumentum habemus, Quia SScripturae pugnare non possunt, Cùm adserant igitur, non solùm, Deum excitâsse Christum à mortuis, Sed etiam Christum excitâsse Seipsum, necessariò inferre eas, Christum eundem & Deum esse, Ille callidè ab eorum solummodo Locorum mentione inceptat, Quae Christum à Deo excitatum dicunt, (Quae omnia à nobis proniore, quàm ab omnibus [Page 455] Barjesuitis, Sanctioréque fide creduntur,) & dein SScripturis hiis opponit Nostram Sententiam, quòd Christus Seipsum excitavit. Quid igitur jam? Sumto jam sibi pro concesso, quòd haec Duo Dicta, (Quae nondum aliter ab eo repraesentata sunt, quàm ut Dictum, Illud à SScriptura, hoc à Nobis Misellis Homuncionibus:) inter se pugnent, statim vociferatur, Falluntur, &, (nè illud non satìs percellat) Falluntur vehementer, C.R. p. 276. Neque eo contentus, etiam & fraudem istam novis fraudibus 10 pertegendam curat, nè perpluant. Ità enim progreditur, quasi qui stolidos suos Sectarios imaginari velit, Non solùm negari à nobis SScripturas eas, quae Deum adserunt excitâsse Christum, (opus igitur esse, ut pergat ipse ad probationem;) Sed &, ex utroque Testamento confirmari id à se posse. Quid enim aliud est, quòd postquam sic monuerat, Scriptura loquitur, Deum Abrahami, Isaaci, Jacobi, qui Pater Christi sit, excitâsse Christum (Istam autem locutionem esse V. T. idioma monemur vel ab ipso Christo Luc. 20.37. adducitur tamen hoc 20 jam à Sophista, ex responso Petri in Synedrio, Act. 5.30) statim subjungat, quod adeo verum est, Ut Scripta Novi Foederis saepius, Dei nomine non expresso, ità eum describant; Is qui Christum excitavit à mortuis? Atque jam ad hoc in Margine suo, (quem & fraudis ei ut plurimùm locum esse, non sine caussa, antè notavimus) Duo Loca designat, è quorum posteriore, si adeatur, quàm egregiè in hiis praevaricetur, facilè parebit; Ibi enim loci, Rom. 8.11, verba ista praecedunt, Spiritus ejus Qui excitavit Jesum à mortuis, hoc verò, De Christo Deo, déque 30 Suo ipsius Spiritu excitante Jesum Hominem intelligi oportere, manifestum est, ex antecedentibus verbis, in quibus Spiritus Dei, & Spiritus Christi, & ipse Christus, promiscuè usurpantur, atque idem per omnia sunt v. 9. & 10. Clarissima ergo Res est, Christum excitari à Deo atque excitari à Seipso, non posse sine summâ fraude pro verè Oppositis à quoquam accipi.
5. Sed hiis ità à se praemissis, jam quidem non diffitetur, [Page 456] Esse eos in ea Sententia, Christum excitâsse Seipsum, Quia habent quaedam Scripturae Testimonia in quibus arbitrantur id contineri, C. R. p. 276. Arbitrantur, autem? Et, Quaedam? Sed frivolas istas, atque è trivio mutuatas imminutiones Nos (naso Polonum Artificem suspendere contenti) transilimus, & nauci facimus. Certè tamen, Qui dicit, arbitrantur contineri, tantùm non dicit, non contineri; Et qui cùm Quaedam dixit, Tria tantùm recenset, ità accipi sperat, ac si plura adferre nemo posset. Verùm haec sunt ridendi Sophistae 10 [...]. Accedentes autem mox ad ipsa Loca, optimè perspiciemus, quid contineant. Verùm de Numero atque Delectu Locorum, cogit ipse, ut paucis nunc reponamus ei. Productis enim quae ipse delegit, Locis, interrogari jam à se vult, Quid ad haec respondeat? Regerit autem, Primùm respondeo, Adeò pauca, & figurata & obscura Testimonia tot Scripturae perspicuis Testimoniis opponi non posse, Ut ea quae & numero sunt pauca, & adeò obscura, ea, quae & tot sunt numero, & adeò clara, & perspicua, explicent, verùm & pauca, & obscura omnino 20 juxta Sententiam & plurium & clariorum accipienda sunt, C. R. p. 277. Accipimus autem responsum cum omnibus flosculis. Et quia paucitatem Testimoniorum, térque quatérque, tam impudente ore objicit, per nos nè stet, jubemus, quin Author paucitatis non paucis vapulet; Fatim enim Argumentorum hâc in parte est in S. Pagina, si ei adfuisset colligendi desyderium. Verùm obtestamur tamen, numeróne Testimoniorum aestimanda est Divina Veritas? Minuetur alicubi Sacra Authoritas, nisi [...] possit institui? Dupliciter igitur peccatur 30 ab eo in hac objectiuncula; per eum enim est, quòd pauca sint; Et pauca tamen esse, nihil nocet: Habet enim aeternam Veritatem suam, quod vel semel à SSpiritu prolatum est. Atqui Comparatio (inquiet) nunc instituitur inter pauciora loca, & plura. Vae igitur Institutori! Et opponuntur plura paucioribus. Luant igitur Oppositores! Nos non comparamus, Nos nulli opponimus; [Page 457] Quotquot enim Loca sunt ex parte alterutra, in nostram sententiam optimè, Sanctissiméque conspirant Singula, Deum excitâsse Christum, atque Christum excitâsse Seipsum, per nos non pugnant, Sententiae sunt, quae (Ut Attributa illa Divina, (inverted †)al. 85.10.) obviant sibi suaviter & osculantur, in nostra Fide: Ex impietate solùm Barjesuitica procedit omnis haec arietatio. Et nobis jam ab ipsis imputatur, quod non nisi per ipsos implicat?
10 6. Sed à generali hoc progymnasmate suo, ad allata à se Testimonia sigillatim se recipit. Eorum autem primum est, Solvite Templum hoc, & in tribus diebus excitabo illud. Jamque red [...]imus ad id, à quo coepta nobis est haec Sectio, Idem enim est hoc verbum [...], Joan. 2.19. Et quid? Ad hoc cùm Se nihil habere sentiret, quod solidè respondere posset, solens suo more Sanctissimo suo numini Sophisticae litat, jámque ad unum hunc Locum, non pauciores, quàm Tres habet, (& ô quàm Divinas eas!) Responsiunculas. Prima est, Graeca 20 Vox [...] potest reddi, Erigam, Unde sensus erit Christum à Deo excitatum ex mortuis, Suum Corpus erexisse, C. R. p. 277. O quantum debet hic aeternúmque debebit Dilecto suo potest! Et potest quidem [...] sumi pro Erigere, & non potest tamen. Non potest heic in hoc dicto Christi, (licèt in communi usu Sermonis Graeci, Si ad res inanimatas applicetur, [...] quasi Latina vox per Metathesin à Graeca esset.) Erigendi sensum habet; Nam [...], & [...], est ubi leguntur. Verùm de Excitatis à Morte, atque jam viventibus, (Qualis 30 Christus nunc à Sophista supponitur,) non potest [...] Transitivè dici pro Erigere. Non potest (inquam) sine stribiligine. Nam in hiis, prior ille, Mortuum suscitandi Actus, est [...], &, posterior hic est, vel [...], ut [...], Mar. 5.41. [...], v. 42. & [...], Mar. 9.27. vel aliquid aequipollens, ut [...], Luc. 7.14. [...], v. 15. Praeterea, Q [...]òdnam Signum hoc fuisset, & per consequens, [Page 458] quàm nullum Responsum Christi, cùm Ille jam Novus Homo derepente Publico se inferens, atque Commercia illa in Templo, à Synedrio toto, Sanctísque Magistris suis, Si non introducta, certè tolerata, pro vitiosis, illicitísque, non sine privato multorum damno, publico omnium tumultu, per vim exturbans, Signum aliquod, Authoritatis suae ex Deo Argumentum, ostendere (ut moris erat) jubetur, Si nil aliud respondisse credendus sit, quàm quòd (Quod quotidie faciebat,) Corpus suum erigeret? Nam si reponat hic, Mortuum corpus suum quotidie 10 eum non erexisse, jam ipse sibi os obstruit. Nam [...], Si de Mortuo Corpore sumendum sit, est Excitabo & non Erigam; Sin de Corpore Vivo (quod Sophista jam suis obtrudit) Signum nullum est, sed merus Paralogismus. Trophaeum igitur nullum, praeterquam Fallaciae suae, Czarkoviano erigetur ex isthoc Responsulo.
7. Verùm cùm non succedat hâc, aliâ aggrediendum est ei viâ. Pergit igitur, Deinde in hiis Figuratis loquendi modis, non tam verba ipsa, quàm Res attendenda 20 est; Maximè, Si secundum Verba aliquid falsi aut quod aliis Scripturis repugnet, constituendum est, C. R. p. 278. Ohe! Habemus tandem, quid voluit Homo, Figurata testimonia priùs caussatus, atque ex eo praetextu, adeò obscura ea esse toties questus, neque igitur cum perspicuis & clarioribus Testimoniis aliis comparanda. Et est quidem in isto dicto Christi Figura, cùm corpus suum per Metaphoram Templum dixerit. Sed quòd omnis Metaphora obscuritatem inducat, ex quo Authore firmabit nobis? Aut quòd omnis Sententia, quae Tropo aliquo 30 familiari, ceu gemmulâ, stellulâve, illustratur, obscurior ex eo evadat? Putà, Cornutam fuisse faciem Mosis, Exo. 34.29. Baptistam fuisse Lucernam ardentem, Joan. 3.35. Apostolos esse Lucem Mundi, Mat. 5.14. Sed & ipsa haec Sacra nomina, Messias, SSpiritus, Dextra Dei, Testamentum, Ecclesia, Corpus Mysticum, alia infinita Christianae Religionis vocabula, ex ea, [Page 459] quam secum ferunt, Metaphora, eò notiora hominibus atque illustriora sunt. In hoc igitur dicto Christi obscuritatem aliquam tum fuisse, ex Figura ipsa non processit, quòd Corpus suum appellârit Templum, Sed ex ipsorum Judaeorum tum caeco zelo, quem pro Templo suo ipsi habebant, & quia jam in Templo eo aderat, non posse ipsum non de eo loqui putabant, tum hebeti ingenio, non observantium, ut ille oculos, manúmque ferebat, quibus Demonstrativum [...] tum designabat, cum 10 Templum Hoc diceret. Quin de eo igitur si Quaestionem instituerit, in quo solo Figura est, Corpúsne suum Dominus, an Templum Hierosolymitanum jam dixerit, & Quia Fabri Filius Mat. 13.55, Faber & ipse Mar. 6.3, erat, ánnon de Templi Excitatione nunc promiserit, omnino accedimus ad catissimum Catechistam, atque si plura, & clariora Testimonia produci possint, pro Instauratione Templi, quàm Corporis sui, locutum eum de Fabrica Judaici Templi esse, constituendum est. Quòd si de Reipsa jam convenit inter nos, Christum Corpus suum 20 sub ea Figura voluisse, jam vitilitigium planè est, & aliquid ampliùs, de Verbo [...] altercari, aut de dicti hujus obscuritate tam pueriliter quiritari. Caeterùm quòd falsi aliquid ex eo verbo constituendum esse praetendat, in se quidem hoc, stultum, sed execrabile, convitium est, in Nobili verò Catechista est & Petitio Principii. Repugnantiam autem cum aliis Scripturis nullam continere hoc, nisi quae ex Haeretica solùm Barjesuiticae Impietatis officina infertur, Unde ipsi sibi insanarum Repugnantiarum Daedali facti sunt, jam Satìs in quinto Paragrapho manifestatum 30 est.
8. Et ipse quidem fibi in eo [...] parùm fidit. Deserit igitur & porrò fugit. Denique siquis obstinatè Vocem Excitabo urgere vult, is animadvertat, quid Dominus Jesus alibi dicat, Eum, qui perdiderit animam, vivificaturum eam. Ubi siquis insistere vellet ipsis verbis, eum colligere oporteret, Credentes etiam ipsos sese vivificaturos, & à mortuis excitaturos esse, C. R. p. 278. O [Page 460] quàm feliciter! Ad me igitur (quod nullus expectabam) jam tandem venit. Ego enim illum me profiteor, qui Vocem Exc [...]tabo non urgere solùm volo, sed & per universas Barjesuiticas Phalanges perurgere. Utra autem Pars ex hoc obstinatior dici merebitur, Egon' in adsertione istius vocabuli, an Barjesuita in Scelerati sui Dogmatis defensitatione, judicet, quisquis in orbe fuerit, quem Bonus Deus sic servavit, ut Barjesuita nè sit? Pareo tamen, dictóque ei audiens, Legem ab ipso positam servo. Animadverto scilicet, quid D. Jesus ibi loci, (Quem ipse 10 in Margine suo, notavit quidem è Luc. 17.33. Sed, nè quid severiùs dicam, parùm animadvertit;) dixerit. Dicendúmne verò mihi jam est, quid in iis verbis animadvertam? Quod nunquam non animadvertendum ei est, cui cum Barjesuita Res est; Non posse eum non verba Suis dare; Neque posse Verbi Divini Sacros sensus non pervertere. Verba enim Christi sunt, [...], Luc. 17.33. Scopus autem Loci hujus Theologis omnibus manifestissimus est, monere Christum, 20 quòd ingruente non diu pòst Excidio Gentis, Quisquis vitam suam servare sperabit per Christianae suae Professionis detrectationem, verae (que) Fidei abnegationem, Sui ipsius damnum faciet, & cum caeteris peribit: Qui verò commodorum Temporalium respectu nullo habito, vitam suam periculis iis, atque incommodis exponet, quae caeteri Christiani per fugam suam (Deo sic monente) subeunt, ille Semetipsum conservabit. Haec genuina plenáque Loci illius Expositio est.
9. Sed quid haec jam ad praesentem Quaestionem? In 30 hac, Christus [...], de Reali Innovatione, Vitaeque naturalis post mortem restitutione dicit, Ibi verò, quod Barjesuita animadverti vult, est de Morali solùm Caussa, & Meritoria, quâ quis imminentem mortem à se averteret. Nihil amplius enim dicitur, quàm [...], id est, liberabit Seipsum ab ea strage, ínque vivis conservabitur. Senum enim (atque solorum, quantum [Page 461] memini, hoc in sensu) est vocabulum hoc [...], pro Servare vivum, ut Ex. 1.17, & 22. & 1 Sam. 2.6. & 2 Reg. 7.4. & in V. T. alibi. Jam verò Lucas, in Senibus exercitatissimus, eodem Verbo in eundem Sensum & heic usus est, & Act. 7.19, ubi res ipsa loquitur eum id, ex eo Senum idiotismo, directè petiisse. Sed Barjesuitae nostro haec omnia (vidisse enim non dubitabo,) nihil sunt: Aliquid enim ei dicendum erat contra [...], nè indè perirent. In Latino autem (Quem, ubi vult, spernere 10 satìs novit,) reperit Hebraismum istum, animam vivificabit, pro, vitam suam servabit, statímque jam pro sua Authoritate pronunciat, Ex hiis verbis colligi oportere, Credentes etiam ipsos sese vivificaturos esse. Satin' hoc confidenter? Habete igitur, ut ab eo haberi par est, cum mantissa Barjesuitica, omnium mendacissima, impudentissimâque, Adsuit enim, & à Mortuis sese excitaturos esse. O Nobilissimum Sutorem! scilicet ut Poetarum aliquis cecinit, ‘Unde habeas quaerit nemo, sed oportet habere:’ 20 pari consilio & unde hoc colligatur, (vel ex isto Loco, qui ab excitatione Mortuorum toto coelo abest) Barjesuita non curat, sed, oportet colligere, ait. Quid itá? Aliter enim oportet ipsum ab omnibus haberi, id quod est.
10. Quod in adagio autem est, Mala Mens, malus Animus. Conscius enim ipse sibi, quantum in istis paralogizet, neque in hiis acquiescit, Sed quod ultimum misero effugium est, (& miserum profectò est,) pro appendice mox infert. Quaerit igitur à Se, Quî dictum hoc Christi intelligendum sit? respondétque Sibi, Ad eum 30 modum; Christum hîc ità loqui velle, Etiamsi vos me sustuleritis, nihilominus post tres dies à Mortuis resurgam, C. R. pag. 278. Síccine veró? Velle Christum? ab intimis igitur Christo Consiliis Barjesuitae sunt; Quid unquam Dominus voluerit, illi ad unguem callent. Nôrunt igitur, velle quidem Christum tum sic loqui; Non potuisse tamen, donec extulit caput suum Moscorovius, Divinae mentis Interpres, & Voluntatis Nuncius Serotinus [Page 462] è Polonia. Neque voluisse se tamen Moscorovicè loqui, Christus ipse jam cùm loquitur, indicat ex eo, quòd noluit dicere, [...]. Passivum quidem hoc si fuisset, Intransitivè accipi potuisset, pro Resurgam. Sed Dominus (datâ operâ) Templi Tropum praemittit, ut Transitivè se exprimere posset, [...]. Quid ita? Ut vel indè quoque Judaeis caecitas sua exprobrari posset, quòd post tam insigne in expurgando Templo suo miraculum, dato jam alterius Templi Signo, necdum intelligerent. Dedit verò idem Signum illis pòst, & paulò 10 exertius, in exemplo Jonae, Matth. 12.40: Haesisséque iis in memoria ipsi indicant, cùm postridie Passionis, in magno illo Sabbato, Pilatum ea de re conveniant, Matth. 27.62. Jámque tandem reperimus, Quibus Catechista debet Neutrale hoc suum, Resurgam, Haereditario enim jure ad eum descendit à Majoribus suis, Carnificibus illis, Christi occisoribus. Magnificum nimis & ipsis videbatur, quòd Christus de se dixerat, [...] neque per summam Maligni animi invidiam poterant ad Praesidem Romanum tale quid referre. Mutant igitur, 20 minuúntque, & sublato Verbo Activo, sic ei narrant, Meminimus quòd Impostor ille dixit, [...], ver. 63. Atque hoc est, Resurgam. Verùm egregiè interea mentitur, qui Christum hîc ità Velle loqui comminiscitur; Parricidae enim Christi erant, Qui ità voluere; Parétque iis jam tandem perbonus Catechista, & ad eorum Consilia exasciatus ipse, quò Divinam Christi Potentiam nunc occîdat, vertit, Resurgam.
11. In cumulum igitur hujus Dissertationis, haut abs 30 re nunc erit, ut Catechista à nobis moneatur, SScripturas toties dicere, quòd Deus Christum à mortuis excitavit, non in eum finem tendere, in quem ab ipsius blasphemo ore detorquetur, ut Christum emungant Divinâ Virtute suâ in Suiipsius excitatione, sed solummodo, ut sceleratis Hominum ausis opponant consilia Dei, indicéntque, Quem exitum facinus illud Homicidarum adversùs Humanam [Page 463] Christi Naturam ex Divinae suae Naturae Praepotentia [...]andem habuerit. Trabem igitur eam ex oculo suo, si potest, eruat, redeátque ad SScripturas, atque ibi mecum observet, (De nihilo enim esse non potest:) quanta cum cautione in principio Promulgationis Euangelii observatum sit, nè nudè diceretur, Christum à Deo suscitatum fuisse, sed ut exertis verbis semper adjungeretur & id, quod Homines nequissimi in Christum hominem ausi quidem fuissent, Deo utcunque per excitationem Ipsius à 10 morte, aliter omnia disponente. Igitur in prima omnium Concione ea ad Populum non Credentem, Petrus ait, Quem Deus suscitavit, Act. 2.24. Aítne, Quem? Quem ergó? Praemiserat jam id, Hunc, Quem per manus Iniquorum Crucifixum vos interemistis, ver. 23. Hic ei Scopus est, Quid Homines, Quid Deus fecerit. In proxima ejus Concione non mutat, Quem Deus excitavit à Mortuis, Act. 3.15. jam enim dixerat, Principem Vitae Vos interfecistis. Postridie etiam in Synedrio eandem cantilenam canit, Jesum Christum Nazarenum illum, 20 Quem vos crucifixistis, Deus excitavit à Mortuis, Act. 4.10. Opústne pluribus? Omittendum certè non est, (laudatur enim ab ipso Catechista,) quod & Apostolus ipse, cùm proximè sisterentur Synedrio, neque tum omittere voluit, sed dicto jam, Deus Patrum nostrorum suscitavit Jesum, continuò subjunxit, Quem vos sustulistis suspendentes in ligno, Act. 5.30. Neque Paulus quoque Praedicationem suam aliâ methodo orsus est, Deus autem excitavit Eum ex Mortuis, ait, Act. 13.30, Eum scilicet, Quem jam dixerat, principes populi petiisse à Pilato, ut interficeretur, 30 ver. 28. Sed & in Epistola geminus ei Locus est, (ad quem etiam Catechista digitum intendit,) in quo haut citiùs dixerat, Qui excitavit Jesum Dominum nostrum è mortius, Rom. 4.24; quàm addit De Traditione ejus, [...], ver. 25. Concludimus verò nunc, cùm SScripturae dicant, Jesum, ab Hominibus quâ ipse Homo erat, morte mulctatum, ex morte suscitatum à Deo fuisse, Notam esse eam dicimus, ut intuitum haberent ex opposito [Page 464] ad id, quod ab Hominibus perpetratum erat, verè Apostolicam; Sed indè colligere, eas pugnare velle cum aliis SScripturis, quae Christum docent, Excitasse Seipsum, Quâ Deus erat scilicet, Esse Glossam Diabolicam, aut (quod idem esse à Paulo didicimus) Barjesuiticam. Claudetur igitur jam hic Rivus, & quae in isto Themate adnectenda supersunt, novae Sectionis [...] erunt.
SECT. XLIX. 10
1. Catechistae intolerabilis praesumtio in SScriptura [...].
2. Atopa Barjesuitica. Quàm varia significentur per [...].
3. Dum simulant SScripturas venerari, perditè corrumpunt. Christi Praerogativa.
4. [...], Quid. [...], pro [...]. Nomen Patris pro tota Divina Natura.
5. Eodem modo, déque eodem Christo, praedicantur, Carne 20 passum esse, & Spiritu vivificatum. Spiritus Christi est Spiritus Dei.
NIsi certissima Res esset, dementari eos primùm, qui perditè Socinizant, neque auderent Ductores eorum tam crassè abuti stoliditate ipsorum, neque ipsi quidem Auditores eorum exciperent eos sine fustibus. Adeatur enim jam Locus ille secundus, è quo nè Christus Semetipsum à mortuis excitâsse credatur, Catechista Suos non ludos solùm fieri sed & lapides etiam posse, parùm dubitavit. 30 Verba enim sunt Christi, in Encaeniis, Propter hoc Pater me diligit, Quia ego pono Vitam, [...], meam, Ut rursùs sumam eam: Nemo tollit eam à me: sed ego pono eam, sponte meâ. Potestatem habeo ponendi eam, & potestatem habeo rursùs sumendi eam: Hoc mandatum accepi à Patre meo, Joan. 10.17, 18. Ad haec autem ille, Ea oratio non efficit, Christum mortuum aliquam Virtutem [Page 465] in se habuisse, quâ seipsum excitaturus erat, C. R. pag. 278. Proh dolor! Nos enim sperabamus efficere. Duas nimirum Potestates suas Christus jam pariter depraedicat, Alteram, ponendi Vitam suam, Alteram, rursus sumendi. Et differentia heic planè nulla est, praeterquam ordinis, Potestas quidem ponendi, priùs dicitur, & pòst, rursus sumendi. Rursus autem sumere Vitam nemo dici potest, nisi qui posuit eam, & jam mortuus est. Agedum ergò, Annon haec oratio efficit, Christum 10 Viventem habuisse in se Potestatem, quâ Vitam ponere poterat? Ponendam enim fuisse, id planè supponitur. Et neminem posse eam ab eo tollere, [...] statuitur. Sed & propter hoc diligi Se à Patre ait, Quia ipse ponit eam. Neque enim Coactus ponit, jussúsve, sed [...], inquit, hoc est, Voluntariè, Sponte suâ, Pro suo Arbitrio, Quando & Quomodo ipse velit. Est etiam fortassean aliquid amplius eruendum ex hoc, [...]. Nam si ipsum hoc, ponere vitam suam pro Ovibus, (Quod Boni Pastoris Specimen esse, antè monuerat, ver. 11: Diligíque 20 se propter hoc à Patre, nunc adserit; Intermedia autem hiis omnia, Parentheseωs locum reverâ habent;) ex ipsa Natura rei necessariò supponant, libenter, liberè, locóque, & modo debitis, hoc ab eo fieri, (Aliter enim, neque laude aliquâ, neque Patris Dilectione dignum esset,) Tum plena Interpunctio post [...] appingenda est, atque [...] pertinebit ad Potestatem quae fequitur, [...] Ut jam dicere intelligatur, non in Se solùm, sed & à Se, è suômet Beneplacito, habere se, quòd Vitam suam sic ponere 30 velit, possítque. Hoc autem jam supposito (contra quod nihil solidè urgeri potest,) Catechista de novo premetur. Verbis enim ità lectis, [...] jam & in Commatis sequentis expositione, [...], repetendum, [...], erit hoc, [...], ut sensus sit, A meipso habeo Potestatem ponendi Vitam meam, & à meipso habeo Potestatem [Page 466] rursus sumendi eam. Necdum tamen Christus virtutem in se habuisse credetur Seipsum excitandi?
2. Verùm stat ei Sententia; Quicquid Christus videatur nobis dixisse, Non hinc efficitur tamen, habuisse. Neque deest Magistro Sua ratio. Cùm & de credentibus legamus, ipsis datam esse Potestatem, ut Filii Dei, id est, Immortales, fierent, C. R. pag. 278. Bone Deus! legitúrne hoc? Ubi veró? Nam nec in margine suo nunc, (Qui tamen Locus ei fraudis suae utplurimùm est,) Lectionis hujus notam locare dignatus est. Fraudis nimirum 10 est, & jam non locare: sed non sic effugiet. Praeter enim quod distinguere hâc in parte sciamus, inter, Habeo Potestatem, atque, Potestas iis data est, Cùm datam esse dicat, id quoque quaerimus, A quo data iis ista Potestas est? Hui! Ulcus ei tangimus, & nimis inficeti Rogitatores jam sumus! Quid itá? A quo enim data iis Potestas ea legitur, Christus ipse est, Et in illo (Barjesuitis omnibus exosissimo Capitulo,) in quo ipsi & genuinum fregerunt, & frontem, & fidem omnem, E quo legere etiam est, De Verbo Deo, Verbo [...], ver. 1, De 20 Verbo Carne facto, ver. 14, De Agno Dei tollente peccatum mundi, ver. 29, Capitulo à piis Barjesuitis nè unquam videndo quidem, (Quid mirum igitur; si locum citare horruit?) legitur, Christum Credentibus in Nomen ipsius dedisse Potestatem, ut Filii Dei fierent, Joh. 1.12. Optimè verò! Jam enim intelligimus vim Argumenti ejus. Istud scilicet est, Quia Christus dedit Potestatem Credentibus in se, ut fierent Filii Dei, Ergò Ipse Potestatem nullam habuit excitandi se à mortuis. Ecquid autem potest rotundiùs sequi? Ecquid solidiùs inferri, 30 aut concludi firmiús? Beatum igitur hoc genus Socininum, Cui tam valentes Magistros audire datur! Quî potest enim fieri, Ut Potestatem dans, ipse habeat? ut dans tantam, tantam habeat? Dans in uno genere, habeat in alio? Dans aliis, habeat in Se? Ferenda haec non sunt à Viris non insanis. Praeterea, numquid necessarium non est, Ut quae Potestatis est ratio in [Page 467] aliquibus, Eadem sit & in universis? Unúsne ab aliis omnibus in Potestate aliqua differet? Rursus, Aliámne Christus Potestatem, Quid ipse de se faciat, habebit, quàm Alii habent Quid per Ipsum de iis fiat? Porrò, utcunque vox [...] variam in N.T. significationem habeat, modóque designet Jus ad rem, modò Potentiam, modò Ditionem, modò alia, Annon tamen, quod in uno genere nonnullis contingit, praejudicio caeteris erit, nè alio in genere quicquam consequuti sint? Cúmque in Orbe sint, 10 qui [...] ut Jus datum habent, potéstne quisquam [...] habere ut Potentiam? Videmus igitur, quàm acutè perspexerit Barjesuita, ídque (quod Caecorum, qui se Orthodoxos vocant, nemini unquam videre datum est,) ex hoc uno dicto Joannis De credentibus in Christum, & haec, & infinita alia Absurda secutura esse, si Joanni de Christo, vel ipsi jam Christo de Se, credatur, & de Sua ipsius Potestate Vitae suae, quum posuerit, sumendae sibi denuo.
3. Quid igitur jam facimus? Quid? Quod facere 20 docentur in Polonia à felicibus istis Novissimae Fidei Aucupibus: Verba Christi, qualitercunque dicta sint, Quia tamen SScripturarum veneratores se esse summos Orbi venditandum est, Ut nunquam non legant, sed ut nunquam sumant tamen, nisi cum multiplici grano salis Czarkoviani: Atque tum, apparebit hujus Loci hanc esse sententiam, ut non in vestra Potestate, ut me tollatis è medio, verùm in voluntate Patris mei situm est, Ità nec in vestra voluntate erit, ut in morte maneam, Cat. Rac. pag. 279. O Divinam igitur hanc, planéque stupendam verborum 30 Metamorphosin! A Christo enim prolata ut sunt, nihil spirant, nisi Quid ipse de se dicat, Quid ipse faciat, Ego vitam pono: Ego vitam rursus sumo: Ego à meipso Potestatem habeo Ponendi eam: Ego rursus Sumendi. Sed Corrigatur, (ait Catechista in aurem) tantae [...] luxuria, atque in vera sententia Loci, mentio jam nè semel fiat, Quid Christus faciat, Quídve Christus possit facere. De potestate populi in eum sola consyderatio [Page 468] sit, & limitetur ea solummodo ad voluntatem Patris ejus, atque hoc suffi [...]iet. De Voluntate autem ipsius Christi in hiis, aut De potestate Christi, quenquam solicitum esse, nihil reverâ opus est: videat enim, & id curet Pater ejus, In cujus manus Ille se commendare Spiritum suum, jam moriens dixit, Luc. 23.46, atque benignè satìs cum eo agitur. Neque quenquam vestrûm moveat, (ait) quòd haec Expositio Praerogativam in Christo nullam agnoscat, sed in communem omnium conditionem jam redigat Eum, Posse enim quemlibet vel è plebe Fidelium, 10 istud de Semetipso dicere, atque Hostibus suis sic insultare, Non esse in Potestate eorum ipsum è medio tollere, sed in Voluntate Dei Patris situm hoc esse, Neque etiam in voluntate eorum esse, ut in morte maneat. Annon igitur eo consultiùs hoc, atque cum Christi conditione congruentiùs jam à Barjesuita dici jubetur, Cùm & Christo illud è Propheta, (etiam ab Adversariis ipsis) vulgò adaptari soleat, Ego autem Opprobrium hominum sum, & nullificamen populi, Psal. 22.6.
4. Si cui verò jam bilis moveatur, & Christi Caussâ 20 succensere libeat, h [...]m, Clypeum sibi suum Catechista in promtu habet. Hóccine non ferunt, (ait) Quod dixerim, Christum accipere à Patre vitam aeternam, C. R. pag. 279? Audiant igitur ipsum Christum. Annon subsequentia ejus verba hoc indicant? Hoc mandatum accepi à Patre meo. Et sunt profectò haec Christi Verba ibi, [...], Joan. 10.18. Sed in hiis verbis, est [...], est & [...], & est denique [...], atque ad praesentem disquisitionem, est quod monendus Magister sit de hiis singulis, Primò 30 enim ad quàm varia in N. T. [...] applicetur, alibi exposuimus. Mandatum est, sive Humanum, ut Act. 17.15: sive Divinum; In Divinis verò, saepe ponitur generaliter pro omni placito Divino, ut Heb. 7.16: saepe speciatim, Idque vel pro mandato Decalogi, ut Mar. 7.8: vel pro Praeceptis Euangelii, ut 1 Cor. 14.37: Imò est, ubi pro ipso Euangelio, ut 2 Joan. 4. próque [Page 469] Ordine, seu Functione Ministeriali, ut 2 Pet. 3.2. Verùm cùm [...] dixerit, jam hoc Demonstrativum est, & digito indicat, quodnam omnium Praeceptum velit. De idiomate nimirum Graecae Linguae est, ut in Relativis hiis [...] monstret id quod proximum est, [...] verò referatur ad remotius; S [...]d tamen [...] referri oportet, non ad id quod prox [...]mè dictum est, sed ad id quod in genere Mandatorum proximè dictum est, Potestas quidem Ponendi Vitam, 10 & Sumendi Vitam, proximè dictum est, Sed illam [...] se habere dicit, Praeceptum igitur illud non est. Verùm quòd Gregem suum tam fideliter curet, ut Vitam pro iis ponat, ver. 11, jam hoc quidem [...] ex ipso Deo Munus est, atque hujus Mandati Caussâ ait, Ecce venio, ut faciam, ô Deus, Voluntatem tuam, Heb. 10.9. Verùm Quid jam hoc cum praesente Quaestione? Quid ad excitationem Christi à Mortuis? Nè morae tamen simus, adnuimus; Potestas Ponendi, Sumendíque Animam, Esto hoc Mandatum: Mandatum 20 esto, quod Christus accepit à Patre suo. Quid tum? Impedítne jam hoc, Ut ipse se excitet à mortuis? An verò corroborat magís? Excitavit Seipsum, Quia datum ei ab aeterno est, ut se excitaret, Et per modum Mandati datum est, Quod, supra Omne Decretum Medorum, & Persarum, Dan. 6.8, immutari nequit. Atqui tum, Non excitavit Seipsum, aiet. Negatur. Aliud enim est, Accipere Potestatem, Aliud, eâ uti. Cui Centena Millia à Parente data sunt, ex iis si ille pòst det, ut captum Se redimat, Annon Seipsum redimit? 30 At ergò Deus non erit, aiet, Quia Potestatem hanc Sese excitandi ex ipso Se non habuit. Negatur & hoc, Ex ipso Se enim habuit eam Christus, Quâ ipse Deus est, Quâ Homo quidem, ex Patre ei data est, Potestas, Mandatúmque. Dedit igitur pariter, accepítque ipse Christus Sibi, Deus Christus Homini Christo, id est, Divina Natura Humanae; Nomen autem Patris in hujusmodi dictis ad totam Divinam Naturam pertinet.
[Page 470]5. Necdum verò evolutus ei est fusus iste De Christi excitatione à Mortuis. Tam benignè enim Suavissimum Caput nobiscum egit, ut & Tertium è SScripturis Locum, (Neque tamen, quòd Divites Illae non sint in hoc Argumento, sed quòd Ipse alium in ea Copia, cui habere se quod oppedere posse speraret, diu non inveniret,) tandem exquisierit; Quem sic laudat, Christum excitasse seipsum à mortuis contineri arbitrantur in hoc, cùm Apostolum aiat, Christus semel passus est, justus pro injustis, ut nos ad D [...]um adduceret, Mortificatus quidem 10 Carne, Vivificatus autem Spiritu, 1 Pet. 3.18: Cat. Rac. pag. 276. De hoc tamen Loco jam Nos à gratiis ei agendis tam longè absumus, ut nè manum quidem ei admoliamur, antequam Veteratorem admoneamus, esse eum usque, id quod usque fuit, Barjesuitam, Sacrorum Textuum ex ipsa Religione sua Depravatorem juratissimum. Non digredimur tamen ad id nunc, nequitiam ejus pòst, [...], exposituri. Jam ipse verò ad hunc locum respondere se ait, Ne (que) ex eo, ullo modo apparere, Christum Seipsum à Mortuis excitasse, Cat. Rac. p. 279. Attende, 20 Lector: Non ullo modo, ait. Quorsum protulit ergó? Soláne proferendi urtica ei erat, ut corrumperet? Ecqua verò & repudiandi prolatum jam ratio ei est? Est. Cùm in hoc loco non sit scriptum, Christum Spiritu proprio esse Vivificatum, verùm id solùm, Spiritu Vivificatum, Cat. Rac. pag. 279. Vapulet igitur ei S. Petrus, quòd non scripserit sic, ut Magno H. M. à M. satìs sit. At neque scriptum est, Christum Carne propriâ esse mortificatum, verùm id solùm, Carne mortificatum. Neque passus igitur erit Christus in Carne 30 sua? In Corpore suo mortuus? Quid? Nè nulli haeresi gratum non faciant, faciúntne & hanc quoque jam Barjesuitae Primaevis [...] gratiam? At verò Christus cùm passus Carne dicatur, 1 Pet. 4.1, de Sua ipsius Carne, Heb. 10.20, id intelligendum est; Parí (que) ratione, cùm Vivificatus Spiritu, de Suo ipsius Spiritu, Praesertim cùm in ipso & alii Omnes vivificandi sint, 1 Cor. [Page 471] 15.22. De more autem SSpiritûs est, De quibus aliquid [...] praedicat, de iisdem, & non aliis etiam quod [...] tum addit, licèt Pronomina Possessiva non addantur ab eo, praedicare. Exemplum egregium sequitur hâc ipsâ in Epistola, [...], 1 Pet. 4.6. Déque Sua ipsorum Carne istud ab eo dicitur, & De Suo ipsorum Spiritu: Paulúsque in eo Loco, quem Barjesuiticis insaniis jampridem e [...]ipuimus, [...], 10 1 Tim. 3.16, De ejusdem Christi Carne, Spiritúque ista adserit. Quod verò Barjesuita jam succlamat, ad Vivificatus Spiritu, istud, De Spiritu Dei prorsus accipiendum esse; Jam cùm rectè moneat, morem ei gerimus, De Spiritu Dei & Nos prorsus accipimus. Est enim Spiritus Christi Spiritus Dei, Utì & dici jamdudum adnotavimus, è Rom. 8.9. Atque indè, Christum ex Humana Carnis suae conditione mortem passum, ex Divina Spiritûs sui Virtute excitâsse Seipsum à morte, jam 20 satìs confirmavimus.
SECT. L.
1. Christum pro nobis mortuum esse. Mori nos pro fratribus.
2. Non est, Ad satisfactionem pro Fratribus, sed Ad Profectum fidei in iis. Joannes Homonymiis uti amat. Christi Satisfactio.
30 3. Pati Apostolos pro Ecclesia, Colligendâ scilicet. Sic pro Christo passi sunt. [...].
4. Pro nobis, 1. Vice nostrâ, & Propter Nos. [...], & [...]. Partem qui dicit, ut ille dicat verum.
5. Redemtio. [...] pro Vice. [...], & [...], ut differant.
6. Aliter aliquid De Rebus, aliter, De Personis, dici potest. [Page 472] [...] cum Casu 4 o, dicitur Pro & Contra, in Parte [...] utram (que).
7. Christum passum esse pro Peccatis nostris.
BArjesuita non semel fateri cogitur, Esse SScripturarum Testimonia, (permulta enim sunt,) in quibus habetur, Christum, vel pro Nobis; vel pro Peccatis nostris mortuum esse. Sed, pro Arte tamen Sua, in nubibus esse sinit ea, &, nè [...] pereat citando, nè semel quidem vel unicum Locum audet, (nè in Margine 10 suo, praevaricari benè docto tamen,) citare. Quid opu'st verò Citationibus? Cùm & inter Suos sit, animis suis, oculí [...]ve tam non utendi certos contra Magistrum Suum, u [...] quicquid impurus ille evomuerit, toto Corde, pectoréque reforbeant; Et unam jam ille Lituram inducere calleat, [...] SScripturarum Testimonia Singula, invisa, inauditáque, ubi ubi erunt, delebit? Ait igitur, Ex iis Testimoniis, (Quae nondum protulit; S [...]d tamen, Quae ea cunque sint) Satisfactionem adstrui necessariò non posse, hinc manifestum est, Cat. Rac. pag. 234. Est igitur 20 ista Artis novae Socininae stupenda Virtus! Hostes jam novit illa, priusquam prodeant, proterere; Et undecunque accersantur Argumenta, adversùs Sacra Moscorovica, veniant vel è Divinis Armamentariis, tam nihil agunt, ut antequam ipsa manifesta sint, aut Suis in Conspectum se dent, Manifestum Racoviae fiat, frustrà ea esse, & contra ipsorum Placita nihil posse. Verùm quod de Rubo non consumto Moses, Exod. 3.3, videamus hanc Magnam Visionem, Quare non. Quia Scriptura testatur etiam, nos pro fratribus animas ponere debere, 30 Cat. Rac. pag. 234. Testatur cer [...]è, Atque Nos Locum, (quem ille, in usus suos, notare nunc potest,) agnoscimus sic se habere, In hoc cognovimus Charitatem. Quoniam Ille pro nobis Vitam Suam, [...], posuit, Et Nos debemus pro frutribus Vitam ponere, 1 Joan. 3.16. Sed jam sciscitamur, Cur ille Locum hunc tam curtum & dimidio suo breviorem, nobis apposuit? [Page 473] Daríne hoc dicet quispiam Catechisticae Brevitati? Sed Cave dixeris, Quisquis es, Nè mentiri te dicat ipse Catechista; In conjunctis enim proximè verbis Ille è Paulo Locum longiorem, & licèt ad hanc rem minùs facientem, citat integrum. Quòd curtavit igitur nunc, Sophisticae suae dedit, Locúmque hunc breviùs quàm Sequentem protulit, nè unà proferret & imposturam suam: Videbat enim Veterator ab integri illius Textûs Lectione sublatum iri suum Paralogismum. Quid enim 10 ipse inferri cupit ex hoc, quòd Nos debeamus pro fratribus animas ponere? Istud, Cùm certum sit, Fideles pro fratribus nemini satisfacere, C. R. p. 235; Ergò, Neque Christum animam suam ponendo pro Nobis satisfecisse.
2. Haec igitur est ea, quam molitur, Fallacia, Nam de Satisfactione aliqua Fratrum pro Fratribus ibi monere, ab Apostoli mente longissimè abest. Quî poterat enim id, aut Quorsum, dici ab eo, cùm proximè jam dixerat, unum Christum pro Nobis omnibus satisfecisse? 20 Opúsne esse putavit, támque citò, & dum loqueretur, Novâ, eâque ex Nobis, Satisfactione? Monendúmne, ut facto jam Satìs per Christum Dominum, Satiùs tamen per nos homulos fieret? Imò, Apostoli Argumentum in ista jam parte, Quid à Nobis invicem debeatur, est, tum à Paritate rationis, tum etiam ab Officio Pii Viri, propter Mandatum ipsius Christi. Nam cùm Christus tam infiniti momenti Rem pro Nobis fecerit, pérque Mortem suam Justitiae Divinae, Cui alio modo nullo occurri potuit, Vice nostrâ satisfecerit, 30 Cùm & toties Nos monuerit Officii hâc in parte Nostri, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ità & vos faciatis, Joan. 13.15. Et, Hoc est Mandatum meum, ut mutuùm diligatis, sicut dilexi vos, Joan. 15.12, Debere igitur jam Nos ait Apostolus, pro fratribus facere id, quod possumus; Vitam igitur, (ubi opus erit) pro iis ponere; Non tamen jam ad satisfaciendum pro iis, (Factum enim id jam esse sensit [Page 474] ab ipso Christo;) Sed ad faciendum ea, ex quibus & Honor Christi, & Fides Proximi, & Nostra ipsorum Salus etiam augeri possint & promoveri. Joannem interea planè nesciunt, qui nesciunt de consuetudine ejus, & quasi [...], ei esse, tam in Euangelio, quàm in Epistolis, Verborum, Phrasiúmque Homonymiis hiisce in eadem Sententia uti. Jam verò pro aliis pati nos, Moríque, atque ità iis, quantum in nobis est, prodesse, in nostra Potestate, Voluntatéque, [...], positum esse ille optimè nôrat, Sed Divinae Justitiae pro iis Satisfacere, hoc aliquid 10 amplius, Diviniús (que) poscere; P [...]ndere enim omnino hoc à Personae ipsius Dignitate & Merito, Solìque igitur Christo, Qui in eadem Persona Homo, Deúsque erat, convenire, atque ab ipso solo, semel, satísque hoc factum fuisse.
3. Ex hac autem Decisione, & frustrà jam Catechistae erit, quod ibidem ex Paulo quoque tam largiter, (nec sine fraude solita tamen: Omisit enim, [...] Nè statim videretur, vel è carne Paulina, atque corporeis, dum viveret, Passionibus ejus, Satisfactionem pro 20 aliorum peccatis expetere Se posse, vel planè fateri, jam à Se non disputari ad idem;) sic laudavit, Nunc gaudeo in afflictionibus Meis pro vobis, & suppleo reliquias affl [...]ctionum Christi pro Corpore [...]jus, quae [...]st Ecclesia, Col. 1.24: Licèt enim longissimè jam à Pauli mente abfuerit, Se cuiquam pro Ecclesia Christi satisfacere, quam ipsius Christi Sanguine redemtam esse jam docuerat, v. 14; Quae tamen ex Beneplacito Divino supererant ferenda ab Apostolis Domini, [...] 30 [...], Eph. 4.24, (Quo in opere est ubi dixerit, [...], 2 Cor. 1.5: Multa enim, gravissimáque passi sunt Apostoli in Ecclesia Christi colligenda, constituendâque;) Ea ipsum explere pro parte, & portione Sua, (hoc enim ibi est, [...],) pati scilicet Se, faceréque omnia, quae post id, quod in Redemtione ipsa Christus fecerat, [Page 475] hominum quisquam jam facere poterat, debebátque pro Bono Ecclesiae, summâ cum animi delectatione de Se professus est. Ridiculum igitur est, & scuticam promeretur hoc Sophisma, contra Satisfactionem Mortis Christi vel hinc argutari; Quoniam Paulo in Vita sua institutum non erat pro Ecclesia Satisfacere.
4. Nè nihil igitur dicere videatur, redit ad primos Carceres, jámque ex ipso Se quaerit, Horum Verborum, Christum pro nobis mortuum esse, Qui sensu [...] 10 est. Et rectè quidem jam hoc; Cùm SScripturae Sensum haberi inter suos non liceat, Quem aut ipsa Verba, aut Ecclesia Christi voluerit, Sed quem Catechista iis indulserit. Respondet igitur, IS; Quòd haec verba, Pro Nobis, non significent, Loco, vel Vice Nostrî, verùm, Propter Nos, C. R. p. 235. Nos verò jam ex Diametro non pugnamus; Posteriorem enim partem, & quod in hoc Adfirmatur, admittimus: Nam Propter nos egregiè is agit, quisquis Vicem nostram ullatenùs luit. Sed Negativam partem furcâ repellimus: Quâ enim ille Authoritate, à 20 Praepositione ea [...], significationem Vicis Classicis Omnibus Authoribus probatam, prorsus excludi jubet? Nam si nihil aliud dici intendebatur ab Apostolis, quàm Propter nos, hoc est, Nostrâ Caussâ, seu In gratiam Nostram, Quin [...] semper dictum ab iis fuit? Ad ferulam igitur Racovianam vocentur Apostoli, (sed & SSpiritus ipse, Qui in Apostolis locutus est;) apud Quos [...], vel Vicies in N. T. reperitur de Christi Passione. Praevidit verò hunc ictum, atque ut Se liberet, habere se Locum ait, Ubi Apostolus expressè sic loquitur, C. R. p. 30 235: Nam [...], legitur, 1 Cor. 8.11. Neque nos quidem negamus ei hunc Locum, Neque eo Responsionis modo, (quem ab ipso [...] obtrusum, non ità pridem exibilavimus) nunc utimur, Cedere oportere tot numero Locis Locum unicum, atque expositionem suam ab iis sumere. Istud autem dicimus, Qui partem unam dicit, verum dicit, modò ex ea, id quod reliquum est, exclusum non eat. Solius igitur Catechistae [Page 476] haec fraus, hoc scelus nunc est, Qui cùm [...], pars sola Beneficii illius à Christo sit, quod in [...] comprehenditur, operam nunc ludicram, sed sceleratam, ille navat, ut quicquid amplius est in [...] excludere prorsus possit, Quia [...] Semel alicubi dicitur. Ad id verò, quod Apostolus ibi agebat, Quia non de toto genere Humano Res erat, (illud enim [...] fuisse oportuit,) Sed tantùm cavebatur, nequis [...], hunc vel illum, infirmum Christianum Scandalizaret ex esu Idolothytorum, satìs ei erat, [...], dicere. 10 Praesertim, Cûm & Argumentum à Majore comprehensum in eo sit: Nam si vel ex ea ratione, scandalum dari non opo [...]teat, Quia Christus [...], Quantò magis non oportebit ex ista, Quia & [...] mortuus est?
5. Huc accedit etiam, quòd illis in Locis, in quibus [...] de Christi Passione legitur, multa ejusmodi sunt, ut & ad Verborum momenta, & ad Argumenti ipsius, in quo sunt, rationem, satìs esse nequeat per [...] solum ea exponere. Ubi enim mentio unà fit Oblationis Deo factae, Christíque in Sacrificium pro nobis traditi, 20 Sacrilegè nimis rem minuet, qui ad [...] restringet [...] Supponitur enim ex ejusmodi dicto, Nobis ipsis sortem eam, Mortémque debitam fuisse, sed Ch [...]istum pro infinita Charitate sua Vicem nostram subiisse, & Semetipsum Loco nostro hostiam Deo obtulisse. Ait igitur Apostolus, Ambula [...]e in Dilectione, Sicut & Christus dilexit nos, & tradidit Seipsum, [...], Eph. 5.4. Rursus, ubi Redemtionis nostrae Commemoratio conjungitur cum [...], valdè frigida atque jejuna est Expositio illius per [...] 30 [...], Gratiae enim nobis exhibitae vix dimidium exhibet: [...], ait Paulus ad Titum 2.14. Et nè cujusvis alterius Pretii quocunque modo dati opinatione fallamur, expressiùs eo ait, [...], 1 Tim. 2.6: [...] autem non aliam dicit, quàm Capitis pro Capite, Vitaeque pro Vita, Permutationem. Neque [Page 477] nescimus quidem quid ex hoc Catechista praevaricari statim cogatur, ibíque totus esse, ut & Redemtorem, & Redemtionem omnem reverâ nobis surripiat. Verùm eò validiùs jam sequitur Argumentatio nostra, planéque conceditur à Sophista, Redemtio siqua vera sit, omnino dicta haec accipi oportere, non [...] solùm, id est, Propter Nos, sed [...], id est, Vice nostrâ. Redemtio autem An sit, nécne, (nè jam digrediamur,) Cùm Paulum adserentem audierint, Barjesuitam 10 abnuentem, Utri credetur, eligant Christiani. Habemus autem apud eundem Paulum, non solùm Exemplum manifestum Vocabuli [...], non nisi pro Loco, seu Vice, usurpati, cùm Philemoni significet, in animo suo aliquandiu fuisse, Onesimum Suum Romae retinuisse, & Quare? [...], v. 13, Philemonis Loco scilicet; Sed & Facti etiam hujus non abnegandam Illationem; cùm ipse, Partim à Rei Difficultate, Ut inter Homines quisquam reperiatur, qui mortem oppetere velit, pro viro quantumlibèt 20 innocente, [...], Rom. 5.7; Partim tamen è Possibilitate, ut aliquis sit, qui pro summo Benefactore, [...], ausit emori, Argumentum sibi certissimum formârit, de incomparabili Amore Dei e [...]g [...] Nos, quòd cùm adhuc Nos Peccatores eramus, & Hostes, Christus [...], v. 8. Necdum tamen per Paedotribam hunc licebit, ut inter Suos, [...] sit [...], Sed ut Vice Nostrâ factum, Propter Nos solùm dicatur fieri?
6. Verùm prodigioso jam cavillo non caret, quo hiis 30 se angustiis extricare sperat. Ait enim, Quod similia verba indicant, cùm Scriptura loquitur, Pro peccatis nostris mortuum esse Christum: Quae verba eum sensum habere nequeunt, eum Loco, seu Vice peccatorum nostrorum mortuum esse, C. R. p. 235. Quàm rectè igitur Dominus noster de hoc genus Magistris! Sinite eos, Duces sunt caeci caecorum, Matth. 15.14. Sic solent enim excaecari infandarum impietatum Pronubi! Indè [Page 478] jam & Iste, nè perire Se videat in Haeresi sua, non videt, Quid distet inter Reatum ipsum, & Reos, Quid differant Personae, & Res. Posse quidem Homines pro Criminibus mori; Posse & insontes pro sontibus id videt: Verùm, Quia Loco seu Vice Criminum mori quisquam non potest? Meriti enim, Caussaeque id proprium est, Neque igitur Bubo jam discernit, Ut insons quis mori dicatur Vice sontium; Quod ad Personas solùm pertinet, omniúmque intellectui pervium est. Verùm istiusmodi [...] Socininae Theologiae Subtilitas sunt, & ipsa 10 Anima. Neque deest igitur Scriptura ei, quam vel hâc in parte quoque jam pro Se obtrudat nobis. Nam Christum Propter Peccata nostra Mortuum esse, Manifestè Scriptum est, ait è Rom. 4.25. C. R. p. 235. Nec verba quidem ea jam mentitur; Sic Scriptum est, [...]. Sed jam Quo in sensu, obtestamur, hoc Scriptum est? Non in vestro, (inquit: Inquimus & Nos non minùs, quàm Ille: Non) ut Christus vice peccatorum nostrorum traditus sit. In quo igitur, nisi in Barjesuitarum Suo? Mortuus est Christus propter Peccata; 20 id est, ut Peccata adduceret ad Salutem aeternam amplectendam, & consequendam. Hóccine verò jam non fert? Neque minùs ergò pudeat eum & prioris calumniae. Statuimus igitur, In peccatorum nostrorum ultionem fuisse, pérque eam poenam in eorum abolitionem, quòd traditus sit Dominus. Habet enim [...] in usu Linguae Graecae, respectum ad quemcunque Finem, & ad quamlibet Caussam relationem, sive gratiosa ea sit, sive ad Oppositum, Pro & Contra: unde & [...] dici videmus, Gal. 2.4. Per Euphemismum igitur, Sanctis 30 f [...]miliarem, Apostolus optimè dicere potuit, Christum, cùm peccata nostra delere voluit, traditum esse [...] quo exemplo Joannes etiam vel de Caini fratricidio particulâ suaviore usus est, [...]; 1 Joan. 3.12: Quantò magis verò, cùm ex ea Peccatorū abolitione, aeternū Beneficium redundârit in Humanum Genus omne! Propter enim Peccatores ipsos [Page 479] passus est Christus, quicquid pro peccatis eorum non recusavit pati.
7. Quid ais igitur, Lector? Satin' jam ex hiis observare est imposturas Barjesuiticas? Si verbulum aliquod Phrasímve Catechista è Sacra Pagina praetendere sibi possit, jam salva satìs ei Res est. De Mente ipsa, Scopóve Locorum, De sano Sensu, aut vera Vi verborum, videant alii; Nunquam ei feliciùs cedunt Paralogismi sui, quàm cum SScripturam possit per SScripturam aliquâ corrumpere, 10 atque uni Loco ex alio turpiter illudere. In hoc jam Argumento, Quid Christus [...] passus sit, ut ipse cavillari ausus sit, Quia semel reperit, [...], vidisti; Quid etiam [...], Quia semel [...]. Atque è diversis quidem Locis, Sententiísque dum haec, (Quid Christus pro Nobis, id est, Nostram in vicem, Quid & pro Peccatis nostris, id est, in eorum ul [...]ionem, & abolitionem passus sit;) colligere poterat, ille hinc indè subsiliendo, déque loco in locum discurrendo, Servare Se posse parùm dubitavit. 20 Verùm cùm in unicum (fortè) Locum redigeretur, ubi haec simul dicta sunt, excidit jam eâ spe, locóque evadendi non relicto, Capi Se metuit. Quid igitur fecit? Quod in antegressae Sectionis clausula pollicitus sum me dicere; Nè caperetur in una parte, delevit alteram. Familia [...]is quidem illi est ea SScripturarum corrumpendi via. Igitur cùm Apostolus dixerit, Quoniam & Christus semel pro Pe [...]atis passus est, Justus pro injustis, ut nos ad Deum adduceret, 1 Pet. 3.18, (pro Peccatis scilicet Nostris, ut ea moriendo aboleret, Pro ipsis autem Peccatoribus, ut 30 morte suâ pro Nobis satisfaceret, & reconciliatos jam ad Deum adduceret;) frustrà ei nunc futurum videbat ad [...] pro [...] confugere, Hoc praesertim in Textu, ubi non & [...] dictum est, Sed [...] facili igitur jam manu, priorem partem, & Maximè ei exosam, decollat, atque ut Serenior ei aura ex eo Testimonio flet, unde perire ipsum necesse est, si Christus reverâ pro peccatis passus sit, Sic locum legit, Christus semel passus est, [Page 480] Justus pro injustis, ut nos ad Deum adduceret, Mortificatus quidem Carne, Vivificatus autem Spiritu, C. R. p. 276. Dictis autem hiis, jam & illius polliciti fidem exolvi, & hujus Quaesiti Sectionem.
SECT. LI.
1. Participia non debent semper ab Interpretibus in Verba sua converti. In Lingua nostra habent signa Tēporum. 10
2. Malè redditur [...] in Tempore Praesenti. Christus Rex erat in primo Conceptu, & non à Resurrectione solúm.
3. Prima Unctio Christi erat ex Hypostatica Unione Naturarum. Potestas omnium Munerum tum est data, sed à Se suspensa est propter [...] Suam.
SCio Me jampridem, ad illa verba Pauli, [...], Philip. 2.7, [...], 20 v. 8, De plerisque ibidem contentis non pauca disseruisse. Horret autem animus à Crambe; Sed Duo tamen sunt, quae fugisse me hactenus opinor. Unum est, De Participiis illis, [...]. Neque enim Theologis Nostris accedere possum, Qui per istos quasi Gradus Christum sese exinanivisse, atque Divinitatem suam quodammodo exuisse, ità interpretantur, Acsi posteriores Actus fuisse hos intelligerent, at (que) exinanitioni suae praecedaneae superadditos. Nam quid aliud sonant haec, But made himself of no reputation; And took upon him; 30 And was made; And was found? Non nescio quidem, De more Tralatorum nostrorum esse, ut Participia per Conjunctionem praepositam in Verba convertant. Atque pro Nostrae Dialecti idiomate interdum satìs feliciter ab iis factum esse hoc, non eo inficias. Sed in loco tamen cavisse oportet, atque ubi veri sensûs plurimùm intersit Participia retinere, neutiquam mutâsse. Neque verò [Page 481] Latinum V. prorsus absolvo, etiam retinentem ea, sed sic, ut aliquâ mutare praestitisset. Legit enim Ille Sed Semetipsum exinanivit, formam Servi accipiens. At verò cùm Emphasis dicti plurimùm consistat in Tempore Participii, quod est [...], & non [...], magìs ad rem in ea Lingua fuisset, reddere, Formâ Servi ab eo acceptâ, vel, In eo quòd formam Servi accepit. In Nostra autem Lingua, Quae hâc in parte ipsâ Latinâ ditior est, sunt in promtu Nobis Signa 10 Participiis ad Temporum Distinctiones praefigenda, Quibus & nunc necessariò utendum erat, sic, But He made himself empty; Having taken the form of a Servant; Being made in the likeness of men; And being found in fashion of m [...]n. Ex ista autem Lectione facilè pareret, Tria illa, Accepisse; Factum esse; Inventum esse, esse quasi Conditiones totidem, Gradúsque, è quibus, & in quibus consistit Exinanitionis Suae ratio, Sensúmque genuinum esse, Christum Jesum, [...], Verus utcunque Deus fuerit à primo Conceptionis 20 suae momento, ut & [...] istae tamen in Natura Humana ejus non minùs verè existere possent, Majestatem suam, si non deposuisse quidem, ità tamen seposuisse, atque suspendisse pro tempore, Ut illa Se nunquam in Dispensationis suae praejudicium exereret, Neque actus aliquis elicitus Divinae suae Potestatis, nisi Ubi, Quando, & Quantum ipse volebat, inter homines extaret.
2. Signa autem ista Participiorum, atque Verborum in interpretamentis SScripturae negligere, quàm plenum 30 periculosae opus sit aleae, indicio erit unicum illud Verbum, [...]: quod à Nostris (& nè sic quidem malè) in vicenis, & quod excurrit, Locis redditur, Was given. Praestitisset tamen in nonnullis eorum, Quia ad Longinqua retrò Tempora referuntur, vertisse, have been given; prout & illud, [...], Gal. 3.21, optimè verterunt, if there had been a Law given. Sed quatuor jam Loca sunt, [Page 482] ubi communis suae Interpretationis obliti reddiderunt, Is given. Fefellisse autem eos Se opinor ex Latini V. Datum est; Sed illud, si idem per omnia non sit cum Datum fuit, omninò tamen non est Datur. Quid quòd verissimum etiam sit, Olim cuiquam quod Datum fuit, Was given, quantisper non auferatur, dici quotidie posse, Datur, Is given. Sed vice versâ non tenebit tamen, Ut quod Dari dicitur, necessariò Datum antè fuerit. In Tribus igitur postremis Locorum istorum; (Quae sunt Luc. 12.14. Eph. 3.8. & 4.7) nulli detrimento est ista 10 tralatio. Verùm in Primo eorum, Bone Deus! quantum incendium excitatum est ex ista oscitantia! Nam cùm Christus dixerit, [...], Matth. 28.18, Quod Latinus V. reddit, Data est mihi omnis Potestas, Nostri autem, All power is given unto me; Quia dictum istud à Christo jam est post Resurrectionem suam, reperti sunt etiam ex melioris notae Theologis, Qui vel hinc Christum Munere suo Regio donatum fuisse non nisi post, & propter Mortem jam obitam, hariolati sunt, Eámque Sibi Exaltationem in tempore per Exinanitionem 20 atque Humiliationem istam suam acquisivisse.
3. Atque utinam vel heic staret hic error; Sed ultrà longè grassatur Barjesuita meus, atque Naturâ ipsâ Divinâ in Christo, vel hinc abnegatâ, Potestatem istam Regiam non nisi ex gratia quam Resurgenti Deus indulsit, habuisse eum clamitat, C. R. p. 80. Cùm Christus tamen [...] hoc non intellexerit, nisi de Prima Unctione sua; Atque hoc est, Given to me was all power. Tum scilicet cùm è SSpiritu primùm conceptus est, omnia sua Munera, Propheticum, Sacerdotale, Regium, omnémque ad singula 30 haec Potestatem, ex ipsa Unione Hypostatica, actu pariter, & ex aequo acceperat; Texerat licèt ex parte eatenùs, at (que) parcè, pro infinita Sua Sapientia usus fuerat, Singulá (que) [...] illis, 1 Tim. 2.6, reservaverat, nè [...] sua interturbaretur: Sic ut Exaltatio illa post Mortem, nihil aliud, quàm Primaevae illius Unctionis Revelatio foret, Quae ex Dispensatione quidem, Meriti, sed [Page 483] ex Natura, Solius Effecti rationem in eo haberet. Jam illud alterum, quod in exordio promisi, est De partitione horum Tmematiorum: Praestaret enim, ut, [...], Tmematio Priori adjunctum foret, ad complendam Christi [...], Qui Prior Gradus est: atque ità Tmematium Octavum occuparet sola [...] ejus, Qui est Gradus Secundus.
10 SECT. LII.
1. Tmematiorum rectior Institutio: Sed Numerus servandus jam est. Casus pro Casu.
2. [...], atque [...], & [...], ab ipso Christo ut de Se dicantur.
PIo quidem viro, qui se nobis Tmematiorum in SScripturis Daedalum praestitit, nusquam inconsultiùs cessisse eam Tmeseωs Operam existimo, quàm in tribus illis 20 Sectiunculis, Apoc. 1.4, 5, 6. Quantò enim feliciùs, tum ad Sensûs ipsius, tum ad Syntaxeωs rationem fuisset, si sic exiissent?
Ver. 4. [...]
V. 5. [...]
V. 6. [...] 30 [...]
V. 7. [...].
V. 8. [...].
In ista enim Divisione, quàm bellè jam omnia constant sibi, ne (que) auriculam cuiquam radunt illae Enalla [...], quas ex idiomate Hebraico, eleganter insperfit Apostolus! [Page 484] Primò illam Casuum, factâ subinde variatione, à Secundo, [...], ver. 4. ad Rectum, [...], (supple verò, [...]) ver. 5. at (que) indè ad Tertium, [...], ver. 6. Dein, & illam Nominum ipsorum, ab Adjectivis, ver. 5. ad Participia, ver. 6. atque indè denique ad Verbum Indicativum, ver. 7. Quid autem congruentius, quàm ut in ipsa fronte, unico tmematio pariter comprehendantur omnes ii, quorum nomine scribitur? Veruntamen si quisquam nunc contenderit, post tam diuturnum Ecclesiae usum, seram nimis esse, minúsque ex re communi, Tmematiorum 10 Multiplicationem, habeat per me, atque in unicum coalescere jubeantur, ab [...] ad [...]. Et stabit idem ille, qui hactenùs à principio fuit, Numerus.
2. In illis verò, ex quibus Salutem dicit, v. 4. Cùm, Qui Est, & Qui erat, & Qui Venturus, ex prima Parte, atque Jesus Christus, non nisi ex Tertia stare videatur, separatim igitur, distincté (que) inter se nominentur, difficile nihil hoc in se habet. Illum enim Aeternum ut Deum in Se, quâ Deus est, contemplatus primò, praefatúsque de eo, Quídni ad Jesum Christum, etiam post Spirituum mentionem, 20 accedat, in Ordine ad Naturam eam, quâ Verus Homo est: atque ex eo jam salutet illos? Egregiè interea praevaricatur Barjesuita, Qui ex geminatione istius Salutis, quia ex Deo primùm dicitur, dein & ex Christo, ausus est inter crassos errores reponere, Cat. Rac. p. 68, quòd Nos Divinam in Christo Naturam profiteamur, aít (que) Nos indè hoc confirmatum ire, Quia Christum solum esse [...], neminémque praeter ipsum esse Venturum, arbitramur. Et venturum quidem ipsum esse, ipsum solum, (Nisi Fidei Christianae Symbolo quo (que) jam ante finem putidi 30 Libelli, renuntiârunt, De quo, in initio ejusdem, stolidè gloriati sunt, C.R. p. 47,) vel ipsi profitentur. Nos verò, non ex illius solùm vocabuli ratione, sed ex alia Diviniore Authoritate, ex ipsius Christi professione scilicet, Titulum eum Christo arrogamus. Summâ autē notâ dignum esse ducimus artificium, quo Catechista hâc in parte usus est. Nam cùm premi Caussam suam sentiret ex eo (inter plurima alia) [Page 485] argumento, quòd Christus sic audiret, Qui Fuit, Qui Est, & Qui Venturus, Cat. Rac. p. 60, per Licentiam Catechistica [...] [...]igendi quid in rem suam maximè trahere possit, format ipse sibi hanc contra se objectionem, ex Apoc. 4.8. Facit hoc tamen ut Canis in Nilo, Bibit, & abit. Sed Quó? Certè si antrorsùm perrexerat, incidendum sibi esse videbat, in Apoc. 11.17. & 16.5, ubi eadem haec occurrunt, aliquantò exertiùs de ipso Christo dicta. Tergiversatur igitur, atque retrorsùm se recipit ad citata 10 jam verba, Apoc. 1.4, ubi sciebat, mentionem hanc fieri, primùm de Deo, Ut Deus erat in Natura ipsa Divina, at (que) dein de Christo, ut in Natura sua Humana, separatim igitur, & quasi à Diversis Salutatoribus. Triumphum igitur jam canit Sibi, Oréque impudentissimo exclamat, Cat. Rac. p. 69. Crassissimum Orthodoxorum errorem à Se jam detectum ex eo Loco esse; Ad quem tamen redire non poterat, nisi clausis sibi oculis alterum ibi in vicino Locum in Receptu transilierat, in quo non Apostolum solùm, sed & Christum ipsum habemus, Utramque 20 eam Naturam, Divinam, Humanámque, in Sua ipsius Persona, per disertam de Se praedicationem, [...], expressè conjungentem, Ego sum A & Ο, Principium & Finis, dicit Dominus, Qui est, & Qui Fuit, & Qui Venturus, Omnipotens, v. 8. Verùm mira haec jam nulla nobis sunt in eo, Quem Barjesû sanguine satum esse jam satìs noverimus.
30 SECT. LIII.
1. [...], & [...], ut differant. [...] pro Apud. Sacerdotalis Muneris Pars Prima ab Hominibus ad Deum, Offerendi. Secunda, à Deo ad Homines, Benedicendi.
2. Messiam cur oportuit Verum Hominem esse. Caro, & [Page 486] Sanguis quàm diversa significent in N.T. Sacerdotum Quae conditio.
3. Barjesuitae ut cavillentur Christum in Ter [...] Sacerdotem non fuisse.
4. Christum in primo conceptu Pontificem fuisse; Factum verò ex experientia sua Misericordem at (que) Fidelem.
5. Sacrificium est, vel Res Sacrificata, vel Actus Sacrificandi: Sic Christus, & Mors ejus.
6. Fraus mentientium se non sejungere Mortem Christi ab 10 Oblatione ejus.
7. Mortem Christi ut reverâ despretui habeant.
8. Oblationem à Morte ejus ut sejungant, qui profitentur, Mortem se non sejungere ab Oblatione.
9. Sanguis in Sancta Sanctorum introlatus. Aspersio Sanguinis.
10. Sacrificia omnia sub Lege erant Umbrae Sacrificii Christi. Pontifex semel in Sancta ingressus cum sanguine, cur. Coeli apertio in Morte Christi; Veli scissio. 20
11. Quous (que) Parabolae sunt Argumentativae. Tum Materialem, tum Spiritualem fuisse Oblationem Christi.
12. [...] circa Personas semper in malum est. Christi Traditiones.
13. Praepositio [...] subauditur. Sacrificiorum Spiritualium Deo, Christi est primarium.
14. Christum à Principio, & in Morte, Sacerdotem fuisse. Barjesuitae Textuum Corruptores maximi. 30
APud Paulum, semel reperio, [...], Rom. 15.17. & bis, [...], Heb. 2.17. & 5.1. Ecqua verò in hiis differentia? Certè non exigua. Habent quidem Syntaxin eandem; Reguntur enim ubique per subauditam Praepositionem [...], sed sensu suo satìs diversa [Page 487] sunt. Nam per [...], ille nihil aliud dicere vult, quàm, Q [...]oad Res Divinas, Sacrásque, quocunque in genere esse contigerit. Sed per [...], dicit ea, Quae Apud Deum, aut in Conspectu Ejus esse, & Quae quasi accedendo ad Deum, & coram eo agi intenduntur. Et [...] quidem, ubi ad Res merè Humanas applicatur, saepe significat Apud, ut [...], Matth. 15.36, & [...], Mar. 9.19. & [...], Matth. 26.18, & alibi: De Deo autem nusquam 10 reperiri opinor, (uno eo loco excepto) nisi cum Articulo ei addito, [...]. Déque Divina semper Praesentia, aut de speciali aditu ad Deum, intelligitur, Quâ etiam de ratione, & [...] legitur, Eph. 3.14. & 1 Joan. 1.2. Quòd verò, praeter morem communem loquendi Apostolus dixit, [...], 1 Thess. 1.8. (Fides enim in SScripturis, respectu Objecti, exprimi solet per [...], vel [...], vel [...].) eo consilio ibi factum est, non ut Conditionem Credentium, in qua erant tum, cùm scriberet, sed ut ipsam accessionem 20 eorum ad Fidem, Quando credendo sese Deo primùm exhibebant, significaret. Porrò verò, cùm [...], ad mentionem Pontificis adjungatur, jam aliud istud est quod in ea locutione intenditur. Distinctionem enim quandam importat, Apostolum de eo sic loqui; cúmque Duae sint partes Sacerdotalis Muneris, una, ut Legatus eat pro Hominibus ad Deum, Quò pacatum eum, propitiúmque nobis reddat; Altera, ut à Deo ad Homines veniat, Quò Coelestibus nos monitis beet, atque Diviná Benedictione; De Priore ea parte solùm accipiendum 30 eum nunc esse intelligimus ex ista clausula, neque jam de Pontifice, ultra ea, quae sunt Pontificis, [...], id est, non nisi in altera ea Officii sui executione, (Quâ de, uno in loco adserit, [...], Heb. 2.17, per Hebraismum [...] locutus pro, [...], & in altero, [...], Heb. 5.1.) Verba haec ab eo institui.
[Page 488]2. Messiae verò Suo cùm Pontificatûs istius Honorem Deus contulerat, Eúmque in terras miserat ad Munus illud obeundum, [...], Heb. 3.1, argumentatur jam Paulus ex Propitiatoria ista Parte Officii sui, opus fuisse, ut verus ille Homo esset; [...], ait, Heb. 2.17. Sed Quid est id? Et, Quid itá? Primò, adsimilari iis per omnia, non extendendum est ad Quaecunque adjuncta: Nihil enim aliud Apostolus vult, quàm quod antè dixerat, [...] 10 [...], ver. 14. Scilicet, ex Natura Sua Hominem Eum esse oportere, ex Humana Carne, Sanguinéque constantem, hoc est, In conditione passibili, Miseriis, Mortíque obnoxia, constitutum esse. Idémque jam istud est cum eo, quod pòst dicit de Christo, [...] Eum fuisse, Heb. 4.15, excepto tamen Peccato: Naturae enim depravatae solùm ea Conditio est, neque in [...] illa, quae ad veram, integrámque Naturam requiri 20 possunt, ingreditur. Est autem iste, (ut obiter nunc & hoc adnotem;) N. T. idiotismus, Quando Caro & Sanguis conjunctim dicuntur, nil aliud per ea designare, quàm ipsam Conditionis Humanae Mortalitatem: Sed quando Caro sola per Se, sine Sanguinis mentione adjuncta ponitur, saepe peccaminosam Conditionem dicere, ipsámque Concupiscentiam carnalem, aut Membra Corporis, Peccati Dominio inservientia denotare. Verùm, Quae ea, quam dicit, necessitas erat? Et cur oportebat novum hunc Pontificem Carnis, Sanguinísque, 30 id est, Mortalis, atque aerumnosae Conditionis, participem esse? Respondet, [...]. Nam, ut offerat quisquam Deo pro aliis, atque indè propitiationem Ejus ambiat iis, fieri hoc potest pro Forma solùm, & prorsus perire: Potest etiam de sola Gratia, & per [...] fieri, & parùm prodesse: Verùm cum adfectu [Page 489] si fiat, zelóque, & intentione pii animi, hoc magìs & Deo gratum est, cedíque feliciùs in utilitatem populi. Quod Illa igitur non malè, Haut ignara mali, miseris succurro, Sacerdotum imprimis Conditionem esse oportet: Intercessionis enim suae opus fideliter implere nequeunt, nisi ipsi verâ misericordiâ populi tangantur: Cognitione igitur opus iis est, ut satìs sciant, quàm misero in loco res populi sit, Adfectúque, ut per veram [...] intùs & ipsi unâ angantur. Ad 10 horum verò utrumque, Experientia certissima Dux est, optiméque omnium novit, Expertus in se, Quid & aliis desit, Q [...]id & prodesse iis possit; propensior denique ad opem semper ille est, quisquis [...], Heb. 5.8. Atque haec D [...]vini illius Dicti jam summa est.
3. Sed parùm haec omnia Barjesuitae ad palatum faciunt. Messiam universo Orbi in Pontificem, atque Mediatorem sic datum esse, ut ex eo, quod in Natura nostra ipse expertus est, fieri eum M [...]sericordem, atque Fidelem! 20 [...], Heb. 5.2, Proh Dolor! Destruentur Racoviana commenta ex hoc Supposito, & nisi torquere, perverteréque (pro more suo) possit, actum penitùs erit de Dramate Catechistico. Verùm Arte suâ (quantum ad ora Suorum, quibus facillimè imponitur, oblinenda satìs sit,) nunquam destituitur Bonus Tortor. Exiguo igitur negotio hiis angustiis Se liberat. Paulúmne dicere, Pontificem nostrum, per Suam ipsius in Natura nostra Experientiam, insigni misericordiâ adfectum fuisse, 30 summámque exinde Fidelitatem adjunxisse ad muneris Sui executionem? Papae! Quantum erramus, Paulíque mentem ignoramus? Ex accidente enim mero ille tum Misericordiae, tum Fidelitatis mentionem eam f [...]cit, sed Principalis ei Scopus est, de Pontificatûs ipsius O [...]igine dicere. Satìs enim nórat Paulus (Socininae Sententiae Author Divinus,) quòd Christus, per omnem vitam▪ suam, vel in ipsa Cruce quidem, Sacerdos non erat: Non enim, [Page 490] quamdiu in terris erat, Heb. 8.4. C.R. pag. 291. (Cujus Cavilli impudentiam Nos jampridem deteximus.) Jam igitur disertè adserit, ipsum fratribus per omnia similem esse debuisse, ut Misericors fieret, & Fidelis Pontifex. Certè debuit: & quid indé? Annon igitur perspicuum est, Quamdiu in Afflictionibus & morte non erat, (hoc enim est, similem iis per omnia esse,) tamdiu reipsâ cum Pontificem nostrum misericordem non fuisse? Cat. Rac. pag. 291. Profectò perspicuum an istud sit, nécne, jam mox videbimus. Sed hoc perspicuum est, ut nihil magìs, 10 Barjesuitam sui similem per omnia esse, reipsâ semper Sophistam, & Cavillatorem graphicum, Qui nunc ex rectè satìs conjunctorum fraudulentâ suâ Divisione, non tam Nobis speravit, quàm Paulo ipsi, cujus verba [...], imponere se posse.
4. Jam antè enim monstratum est, [...], dictum de Christo esse, non propter aliquem eventum in Persona ejus, sed propter Conditionem ipsius Naturae: Carnis enim & Sanguinis participem eum esse, Mortalem igitur ab initio fuisse. Pontificem autem eum 20 factum esse ab ipsa Naturae nostrae adsumptione, tum cùm unctus est Oleo laetitiae supra Sodales, per quod Officiorum suorum omnium (Oleo significari solitorum,) gratiâ imbutus est, abunde docuimus. Verè autem, propriéque mortalem factum esse, satìs ei fuisse ad veram [...] ingenerandam, vel ex ipso vocabulo [...], hâc in re toties repetito, paret, [...], Heb. 2.18, & [...], Heb. 4.15, ut & [...], Heb. 5.2. Ex ista igitur conditione Misericors quoque, atque in Munere Suo defungendo Fidelis 30 redditus est. Potuisse autem Pontificem, etiam in Natura Humana, ad nos venire, nihil condolescentem tamen nobis, neque commiseratione aliquâ Nostrî tactum directè concluditur ex eo, quòd hoc ipsum Apostolus per Antithesin in terminis removeat à Christo, non habemus enim Pontificem, ait, qui non potest compati infirmitatibus nostris. Ad rei igitur hujus clariorem intellectum, [Page 491] duos heic quasi gradus institui oportet: Primus est, Christum, cùm ipse in Natura Divina erat, submisisse Se, atque Naturam nostram eo intuitu adsumsisse, ut in ea fieret nobis Pontifex [...]. Alter est, Adsumsisse cum Natura nostra etiam & Naturae nostrae conditionem omnem, praeter peccatricem. Et quorsum jam? Non, ut ex ea Pontifex, post Vitam in terris fieret: Pontifex enim jam erat in ipsa Naturae participatione: sed ut ex istius Conditionis experientia in Semetipso, Pontifex 10 talis fieret, qualis nobis maximè idoneus, praecipuóque usui & beneficio foret. Atque istud est, quod in concione ad Agrippam, quicquid ad Messiae moram in terris, à conceptu ejus ad mortem ipsam, pertineret, sub unius vocabuli contemplatione ab eo comprehenditur, [...], Act. 26.23, quasi qui Patibilem cùm diceret, dixerit omnia.
5. Ridiculum igitur est illud, (Nam ad Partem solùm Suam ludos faciendam,) quod ibi pro Epiphonemate adsuit, Atque ad eum modum, Afflictiones & ipsa 20 Mors non erant Sacrificium ipsum, verùm via quaedam & praeparatio ad illud peragendum, Cat. Rac. pag. 291. Quem enim Modum nobis nuntiat? Aut Quid est hoc, Ad eum modum esse? Sed cum stultis suis stultescendum ei est, Qui nil aliud habet praeter verborum captiones, quo se sustineat. Quòd negat verò, ipsam Mortem fuisse Sacrificium ipsum, Quis id adserit? Aut cui praeter ipsissimum Catechistam in mentem haec, in linguam, Fallacia veniret? Desperatae igitur imposturae est, atque ab ipso solo expectandae, sub eo vocabulo, Sacrificium, 30 Actum Sacrificandi, & Rem ipsam Sacrificatam tam pueriliter confundere. Ipse enim Christus morti traditus, non Mors Christi, Sacrificium illud erat; [...], 1 Cor. 5.7. & hâc ipsâ in Epistola, [...], (supple, [...]) [...], Heb. 9.26. Mortem igitur Christi, qui Sacrificium fuisse dixerit, nimiùm ineptit: Sed tamen qui Sacrificium, hoc est, immolationem Christi in [Page 492] Morte ipsius fuisse negat, Barjesuita est, per malè sana [...] istas. Troporum tortiones viam Suis muniens ad putidissimam Haeresin. Nam, ut paululùm sequamur Sophistam, Mors Christi non erat Sacrificium, ait. Habeat hoc; Non erat. Sed erat Via ad illud Sacrificium, ait. Bene habet: At in Termino Viae pervenitur, quò volumus. Monstret ergò nunc nobis, in termino mortis Christi Sacrificium istud. Erátne enim Sacrificium Christi in Resurrectione Christi? At Resurrectio Christi erat Terminus Mortis ejus. Et plurimùm ille quidem aliàs, per 10 fraudem, Resurrectioni Christi tribuere novit, neque tamen audet eò impudentiae nunc procedere, ut Resurrectionem adserat fuisse Sacrificium Christi. Quid facit igitur? Quod semper sole:: Dolosè ambulat, dictóque, Est Via, eodem Spiritu minuit quod dicit, &, Est Via quaedam, ait. Jam Quaedam est terminus satìs diminuens: Igitur id, quod dicit, est, Via est, sed reverà non est Via. Atque ad eum jam modum, (modò liceat nunc, suo modo, desipere cum Deceptore,) esto & ipse per me, Catechista Quidam, Theologus Quidam, vir bonus Quidam. 20 Veruntamen de Via quicquid sit, quod annectit amb [...]ge omni caret, Mors Christi erat praeparatio ad Sacrificium Christi peragendum. Sequamur igitur sultis eum & illuc.
6. Praesenserat autem ille, & istud ferramentum nè Scruthiocamelos quidem Suos facilè absorpturos esse. Mollire igitur rem sategit, quantum potuit, Atque hâc technâ ad id est usus. Locis SScripturae excussis, unum tandem exquisivit sibi, cujus verba (quanquam miserè satìs, foedéque:) torqueri tamen, pro more suo, à Se 30 posse, pervertíque speravit eú [...]que sibi à Suis objiciendum esse curavit. Quaeritur igitur, Cur verò Apostolus ait, Christum tradidisse Seipsum Victimam, & Oblationem Deo, in odorem Suavitatis? Eph. 5.2. C. R. pag. 292. Captiosae au [...]em huic Quaestiunculae quàm in proclivi vel Puero cuivis Solutio erat? Apostolus, quod Christus fecit, Christum fecisse ait, quia Christus ità fecit. Haeccine [Page 493] non directa est, ádque ejus Quaesitum plena Responsio? Verùm ille, ad telum hoc tam truculentè à se intortum sibi, propellendum, pugilicè insurgens, Magno ore proclamat, Primùm Tenendum est, Nos Mortem Christi ab illius Oblatione non sejungere, C. R. pag. 292. Quid audio veró? Tenendum esse hoc? Et hoc primúm? Sed cur non ait, A quibus tenendum sit? A Nobis? An à Suis? Sed cuicunque hoc aiat, Aio jam Ego, Quid Secundò tenendum sit; Nimirum si fieri potest, Risus. 10 Mortem enim Christi eos non sejungere ab Oblatione Chr [...] sti? Bonâ fide, nequeo non suaviter ridere; Et verum tamen hoc dicunt, vel me Teste. Hoc enim quod illi tenent, nihil aliud est, quàm Oblationē Christi s [...]jungere à Morte Christi. Satin' igitur subtiliter jam hoc ab eo, quòd non sejungant Mortem ab Oblatione? Quod aiunt autem; istud est, Christū, finitâ in triduo Morte ejus, Resurrexisse, & Coelos tandē adscendisse, ibí (que) tum consummatā esse ejus Oblitionem. Illí ne igitur ut dicantur, Mortē & Oblationem Christi sejungere? Ut sex H [...]bdomadum intercapedo, cum intercedentibus 20 quibuscunque, habeatur in re tali pro indebita sejunctione? Vos igitur, Racoviani Auditorculi, mementote, Hoc Primùm tenendum esse. Quòd si hujus probè Tenaces fueritis, hem, Alterum Tenendum, quo beabimini ab eo! Imò verò tenendum est, Nos constanter adserere, Christum non aliter Seipsum, quàm Morte ipsius interveniente, obtulisse, C. R. pag. 292. Hoc est Secundum: Et Secundis eorum Cogitationibus ecquid Orbis habet sapientius? Adsertionibus, ecquid irrefragabilius? Neque igitur quisquam autumet, Nobis 30 Rem esse cum misellis Opinatoribus, aut deliris Theosophastris, grandia crepantibus, & probantibus nihil, sed cum magnis Moscoroviis, Viris stupendùm Pugilibus, & Paradoxologiarum à se excoctarum constantibus Adsertoribus.
7. Veruntamen Nos, quum, Morte ipsius interveniente, dixerit, nil veremur intercedere, posceréque, ut Terminos hujus rei designent. Quid enim esse volunt id, inter quod, & Oblationem Christi, Mors ipsius intervenit? [Page 494] Intérne Vitam antè ab eo actam, atque hanc Oblationem? Profectò id si velint, laudandi vehementer sunt ab istius partis veritate. Vitâ enim fugatâ, Mortem intercedere, quî poterit dubitari? Verùm hoc si sit, necdum Nos acquiescimus. Inter Adscensum enim ejus in Crucem, Adscensúmque in Coelos, & alia multa non minùs intervenerunt; Sepultura Christi; Resurrectio Christi; Apparitiones Christi; Actiones Christi aliae plurimae. Neque in ipso Christo solùm terminanda est ista [...]onsyderatio. Intervenerunt enim, & militum consternatio, 10 Matth. 28.4. & Pontificum largitiones, ver. 12. & iter Emmauntinum, Luc. 24.13, & M. Magdalenae colloquia, Joan. 20.2, 13. & Apostolorum Ordinatio, ver. 22. & Thomae Diffidentia, ver. 25. & Piscium mirabilis captura, Joan. 21.11. & Petri trina monitio, ver. 17. & Erronea opinio de Joanne ver. 23. & Synalismus Discipulorum, Act. 1.4. & Angelorum profamen, ver. 11. & Alia. Egregiam igitur jam laudem & merita ampla tribuunt hii Homines morti Christi, quam eodem planè in ordine esse sinunt, quantum ad Oblationem ejus, in 20 quo erant, & Ethnicorum ea Consternatio, & Judaeorum Corruptio, & Thomae Obstinacia, & Assatura Piscium; Nam (si ad horum Theologiam loquendum sit;) Christus non aliter Seipsum, quàm Rebus istis omnibus intervenientibus, obtulit. Quid quòd & ante hanc, quam commenti sunt, Christi Oblationē, non Christi solùm Mors, at (que) post mortē Resurrectio & Adscensio ejus, (& propiùs quidem, ista,) intervenerunt, sed & ante mortem, Crucifixio ejus, Flagellatio, Condemnatio, Proditio; Praedicatio etiam, Miracula, Conversatio tota; Tentatio in Eremo, atque Baptismus; 30 Imò & Infanticidium, & Fuga ejus in Aegyptum, & Magorum oblationes, & Circumcisio ipsa, inter Vitam ejus, & quam ipsi sibi nunc somniant, Oblationem Christi, intervenerunt haec Omnia. Tam mirabilia igitur sunt, si solidè teneantur, Magistrorum horum Tenenda!
8. Neque latuerunt quidem ipsum suae affaniae. Veritus igitur, nè & simiolis suis ludibrium hoc deberet, deserit [Page 495] sine mora, atque huc se recipit, Tantùm hoc asseveramus, Oblationem Christi, non fuisse antea reipsâ consummatam nec absolutam, antequam à mortuis excitatu [...] Coelos adscenderat, Cat. Rac. pag. 292. Fieríne verò potest? Nec antea, nec antequam? Euge igitur! Sed jam tandem habemus, quod ei inter fauces tam diu haesit. Valeant igitur, quantum valere possunt, quae priùs ineptiit; jam enim sobriè sapere decrevit, dedítque, quòd tantùm asseverant. Accipimus verò nos, atque amicè 10(ipsius enim verbis) reponimus ei, non adseverare nos solùm, sed & constanter quo (que) adserturos esse, hoc quod illi asseverant, esse, non Fallaciis tantùm, sed & Falsitatibus quo (que) satìs refertum. Cui enim non subolet, ex illis verbis, Reipsâ, & Nec absolutam, subterfugia eum sibi meditari, ubi occasio urserit? Expectabimus autem, donec audiamus, quid ex illis antris mussitandum aliquando habuerit. Falsitatis interea arguimus eum, & non unius quidem. Oculo enim primùm ad ab eo jam modò dicta reflexo, Hóccine jam non est, illud Primùm tenendum suum non Tenendum 20 facere? Qui Oblationem (ut vocant) Christi loco movent, deturbántque in post Adscensum ejus, Mortem ejus ab Oblatione non sejungunt? Non est Annorum quidem, non Mensium plurium distractio, sed sex septimanarum tamen intervallum est. Mortem verò inter, atque Adscensionem, cùm (ut modò monuimus) intervenerint Resurrectio, Morti ex diametro contraria, & Vitae ejus, (aeternae jam, à morte igitur sejunctissimae,) tot Hebdomades, etiam adhuc junguntur tamen Mors ejus atque Oblatio? Interstitium tale tantúmque (plusquam Quadragesimale 30 enim;) nulla Czarcoviae sejunctio est? Porrò autem (quod antè praesagiebat mihi animus,) Mors Christi, jam in ista asseveratione eorum, sejungatur, nécne, non dicimus, sed planè excluditur ab ea Oblatione. Nam nè mentio quidem aliqua, jam cùm asseverant, Mortis ipsius fit: si cui libet inferre ex ea phrasi, Excitationis à mortuis, licet; Verùm illa ab ipsis jam additur, non ut Mortem ejus honorent, sed ut Resurrectionis [Page 496] quoque honorem minuant: Resurrectio enim Christi illa Excitatio est, Cui omnia illi, per quae Christus prodesse nobis potest, accepta ferre solebant; Quicquid nunc (ut populo placeant,) mentiantur se tenere, (sed continere se tamen non possunt ab hac sejunctione,) de Morte ejus non sejungenda.
9. Sed relictis istis ex obliquo falsimoniis eorum, ad quod disertè adseverant, jam nos conferimus; Oblationem Christi non fuisse consummatam, atque absolutam, antequam ascenderet. Quídni veró? Aut quo Testimonio 10 SScripturae hoc firmant? Nullo. Nunquid enim satìs non est, Barjesuitas hoc asseverare? Exemplum tamen exquisiverunt, è cujus similitudine Argumentum magnificum ducunt. Nam & in illo Sacrificio Legali, quod potissimùm sacrificium Christi adumbravit, ad consummandum Sacrificium omnino mactatae pecudis Sanguinem in Sancta Sanctorum inferri oportuit, Heb. 9.7. C.R. p. 292. Falsitates autem jam in hoc argumento sunt nihilo pauciores; Primò enim, Quid est hoc, Nam &? Valétne, Quia? Sic igitur argumentatur, Quia ex Anniversario 20 sub Lege Sacrificio potissi [...]ùm adumbrabatur Christi Sacrificium, Illud autem consummatum non erat, antequam sanguis Pecudis introferebatur in Sancta, Ergò Oblatio Christi consummata non erat, antequam ipse adscenderet. Negamus autem nos Argumenti hujus tum Antecedens tum Consequentiam: u [...]râque ex parte ejus falsissimi Asdeveratores sunt. Antecedens enim quod attinet, Sanguis ille in Sancta introserebatur, non ad consummationem Sacrificii, sed per Novum illum Actum Sacrum Mactationi superadditum, per asperginem scilicet introducti 30 sanguinis tendebat ad consummandum varias deincipes expiationes & reconciliationes. Levit. 16.15. & 20. & 23. eodem planè modo, quo & antè, Moses, ubi è monte descenderat, & sacrificia offer [...]i jusserat, Exod. 24.5, partem sanguinum illorum in crateras sumtam tulit pòst, asper [...]ítque eâdem Volumen Legis, & omnem Populum, Heb. 9.19. Non ad aliquam Consummationem [Page 497] Sacrificii priùs peracti, sed ad Actum alterum Divinum celebrandum, ad foedus Dei cum populo feriendum, ver. 20. ut & fusiùs paret, Exod. 24.8.
10. Addi etiam huc oportet, quòd Anniversarium illud Sacrificium non potissimùm adumbravit Sacrificium Christi. Sacrificia enim sub Lege Omnia, in suo cujusque genere, ad illud adumbrandum pari ju [...]e instituta sunt. Audivimus jamdudum ex Apostolo, ubi Sacrificium Paschatis solummodò, (quod & Anniversarium 10 quoque erat,) ad Christum, & quasi [...] applicet: Ex aequo autem & Quo [...]idiana Sacrificia cum unico illo Christi comparat, Heb. 10.11. Introitum igitur Sacerdotis in Sancta in Die Anniversario non fuisse, ut ipsi jam comminiscuntur, ad Christi Sacrificium adumbrandum, sed solummodò ad connotandum, stante V. T. nondum propalatam esse Sanctissimam Coelorum Viam, discere eos, si boni fuissent, oportuerat, cùm ad hoc allegandum se reciperent, è tmematio proximè sequente, Istud significante SSpiritu, 20 nondum propalatam esse Sanctorum viam, stante adhuc priore Tabernaculo, Heb. 9 8. E regione verò, ex ipsa Morte Christi, antequam ipse in Coelos adscenderet, Viam eam adapertam fuisse, significabatur apertissimè, ex Veli ill [...]us in Templo, quod Sancto Sanctorum oppansum semper fuerat, Scissione, eô tum die, & non in die Adscensionis, à Summo usque ad Imum, Matth. 27.51. Estque vel hoc, Achillaeum certè Argumentum contra imposturas istas Barjesuiticas, Iter Coeleste è Sacrificio Christi in Cruce, & non ex Oblatione aliqua post 30 Adscensum, patefactum nobis fuisse, Typúmque illum Pontificis semel in Anno in Sancta Sanctorum introeuntis, in Morte Christi adimpletum fuisse.
11. Consequentia autem eorum longè infirmior est. Admisso enim (vel dicis Caussâ) Posse illud verum esse, Sacrificium Anniversarium consummatum non fuisse, donec Sanguis in Sancta ferretur; Ergóne sequetur, Nec Oblationem Christi consummatam fuisse, donec in [Page 498] Coelos ipse adscenderet? Hei! Quàm immanis horum Disparitas? Sanguis enim ille, eodem statim die, dum caleret, aspergíque poterat, introlatus est, sed Quadraginta Dies abierant, antequam Christus in Coelos rediit. Tum in Parabolis hiis nesciúntne vel Pueri, Argumenta ineptè, frustráque duci ab illarum Circumstantiis? Aliter si esset, Monstrent nobis, quid in illa Christi (ut vocant) Oblatione post Adscensum facta, respondeat Ritui Pontificis, redeuntis è Sancto Sanctorum statim in Tabernaculum exterius ad Altare coram Domino, 10 Levit. 16.18, ibíque Sacrificium suum renovantis, ver. 24. Illud etiam, Carnes Sacrificiorum ejus Diei asportatas eodem die fuisse extra Castra, & ibi crematas, ver. 27. Cujus Rei umbra nobis id esse poterit, si Oblationem aliquam Christi, jam in Coelos ingressi, spectare jubeamur? Paulus autem ipse reperit nobis, quomodo & hâc de re in Morte Christi instare possimus, Quia extra Portam ipse passus est, Heb. 13.12. Sanguinem verò suum si Christus adscendens in Coelos secum, ut Pontifex in Sancta, ad oblationem detulit, dicant Quo Cratere, 20 aut Quo Latore tum usus sit. An ad Picturas potiùs Pontificiorum confugient, quae Dominum in Cruce fixum exhibere solent, cum Angelis ad manum utram (que), ad Pedes, Latúsque in Phialas suas excipientibus defluum Sanguinem? Indè enim eos secum detulisse in Coelum, ibíque in parato habuisse, (Nullus enim Metus in Coelo erat, Quicquid Martha de Lazaro metuerat, Quia [...] erat, Joan. 11.39, nè [...] iste corrumperetur;) donec qui eum offerret, Ipse ascenderet. Quòd si reponant, Se cùm Christi Oblationem 30 memorant, non de Materiali Sanguinis ejus fusi, sed de Spirituali Sui ipsius Oblatione accipi debere, pedibus imus in Sententiam. Quorsum igitur ipsi tam insulsè nunc obtrudunt de Pontifice Legali, Omnino oportuisse eum mactatae pecudis sanguinem secum inferre, atque indè tum concludi posse hariolantur, Christum non absolvisse Oblationem suam, id est, juxta exemplum hoc ab ipsis [Page 499] productum, non obtulisse Sanguinem suum, donec adscenderet? Spirituali autem Oblatione (ut fas est) admissâ, Christum jam dicimus, eodem Momento quo Materialiter Corpus & Sanguinem suum in Cruce, Spiritualiter etiam Seipsum in Coelis Deo Patri obtulisse; Paulo ipso, dum de Sanguine ejus disputat, sic determinante, Sanguis Christi, qui per Spiritum aeternum obtulit Seipsum immaculatum Deo, Heb. 9.14.
12. Sed Barjesuitarum summè interest, ut haec nunquam 10 admittantur. Sequetur enim ex hiis & Meritum Christi, & Satisfactio, & Redemptio, & Divina denique Natura, atque Personarum Divinarum Distinctio, & quicquid illi exosissimum habent. Jam tandem igitur ad textum, quem ex Eph. 5.2. selegisse Catechistam sibi, priùs monuimus, se recipit, ut cavillis indè cusis videatur nonnihil Se protegere. Ait igitur, Deinde in illo Loco citato expendendum est, Apostolum non ità loqui, quòd Christus Seipsum obtulerit Deo pro nobis, Cat. Rac. p. 293. Esto veró: Non, In illo. Cur igitur, nisi in fraudem, 20 Locum illum ipse produxit? Sed quid? Nusquámne igitur ità loquitur? Non in aliquo alio? Audiítne quomodo loquatur, in Loco, jam à Nobis ad clausulam praeeuntis Paragraphi citato? Ecquid enim eô disertius? Rogamus utcunque, Cur non & in hoc Loco? Respondet, Nam verbum Tradidit, non debet conjungi cum Voce Oblationem, verùm per Se debet legi, quòd Christus Semetipsum tradiderit, subintellige, in mortem, ibidem. Verbum quidem Apostoli est [...], atque illud ubicunque in N. T. non de Rerum, sed de Personarum 30 Traditione usurpatur, in deteriorem partem significat. Tradidit Se igitur, nihil aliud est, quàm Christum Hominem, cùm per Omnipotentiam suam Divinam servâsse Se poterat, in nostram tamen Redemtionem sivisse, ut Judas Judaeis, Matth. 26.15, Judaei Pilato, Mat. 27.2, Pilatus militibus, Mat. 27.26, Milites morti ipsum traderent, Luc. 24.20. Igitúrne expectabat Barjesuita, ut hoc in sensu Paulus jam locutus, praecisè diceret, Tradidit [Page 500] Seipsum Deo? Eò quidem respectu appositiùs & à Nostris verti potuisset, and yeelded himself for us: ve [...]ùm illi pro [...]è expendentes, Duas Res à Christo nunc agi, unam quidem, ut hostibus suis Se permitteret; Alteram, ut ex eorum scelere acceptissimam Se hostiam Deo Patri exhiberet, cum laude verterunt, Hath given himself for us. Neutra enim Pars nunc ab iis excluditur, Tradid [...]sse Se Inimicis suis, Ea prior est; Per eam, obtulisse Se Deo pro nobis in victimam, Ea est altera.
13. Quod additur igitur ibi à Sophista, Sequentia 10 verba, Victimam, & Oblationem Deo, in odorem Suavitatis, Sunt veluti Illustratio, & Commendatio istius Operis Christi, quòd Semetipsum tradidisset, Cat. Rac. pag. 293. Ex eadem fraudulenta farina desumta est, imposturae quidem suae vera illustratio, & commendatio. Eò enim tendit, acsi Paulus neutiquam intelligendus sit dicere, Christum Se Deo obtulisse pro nobis, sed tantùm, in eo quòd Semetipsum tradidit, placuisse eum Deo non minùs, quàm si grat [...]ssimum aliquod Sacrificium obtulisset; verùm quàm malè hoc cedit ei, ut vel ipsa Syntaxis lepidum 20 ejus glossema excludat? Unde enim Quartus ille casus, [...], regitur? Annon à Praepositione [...] per vulgarem Elleipsin ibi subaudita? Tradidit se, ut foret Oblatio; Hoc est, Ità se tradidit illis, ut per illos (quod ipsi tamen parùm cogitârunt) Sacrificium Deo fieret. Hoc autem, Quid aliud est, quàm Obtulit Se Deo? Verissimum igitur est, quod ille (in fraudem tamen) praetendit, verba ea esse commendationem operis Christi. Respondeat enim jam, Quâ de Re commendatur opus illud? De hac nimirum, Quòd Lucem eam ex iis Tenebris produxerit, 30 Quòd non aliter se tradiderit Hostibus, quàm ut indè Oblatio Ipse Deo fieret. Eôdem prorsùs exemplo & caetera, quae hiis accumulavi [...], Apostolum ibi ex ista Commendatione hortari Christianos ad amorem Proximorum: Hominum etiam Beneficentiam erga alios dici sacrificia, quibus delectatur Deus, Heb. 19.16. omnia denique Bona opera nostra eodem Titulo illustrari, [Page 501] 1 Pet. 2.5. C. R. p. 293. Verissima quidem & haec sunt; Sed à nequissimo tamen Artifice per dolum huc introducuntur, Ut ex ea solùm similitudine phraseωs ad res alias applicatae, Veritatem Sacrificii Christi subruere videatur; Quae tamen vel hinc, per Argumentum à Majore, confirmanda est; N [...]m si quibuslibet operibus nostris Bonus Deus Spiritualis apud se Sacrificii Conditionem indulgeat, Q [...]n [...]ò magìs, quod Christus ipse pro nobis tam munificè praestitit, (ut vel hii non possint non 10 commendare,) cùm Sese per SSpiritum in morte sua Patri obtulerit, Veri Nominis Sacrificium fuit, & à veris Christianis ( [...] omnium ingratiis) Semper habebitur.
14. Oblivisci autem nunc non oportet, quod jamdudum Dictator iste de eo Textu decrevit, Verbum Tradidit non debere conjungi cum voce Oblationem. Conscientiam enim jam Sacerrimi Ludionis appellamus, An & corrumpendus ob hoc Apostolus erat? An verba Ejus, quae Ipse suffuratus non est, pervertenda erant, 20 nè illa conjungerentur? Apostolus enim [...] adserit, Tradidit Semetipsum pro nobis Oblationem, & Sacrificium Deo. At hoc reverâ est, quod ipsos miserè urit. Christus enim ut sit Sacrificium nostrum? Metaphoricum igitur nisi fiat, actum est De omni Ba [...]jesuitismo? Ob hoc igi [...]ur tam sedulò nunc declamat, De Oblatione Christi; De sufflaminata ea in post Ascensionem; De non conjungenda cum verbo tradid [...]t. Sed è falsissimo praetextu haec omnia dicuntur, ut per haec avocamenta, surripiat nobis Sacrificium Christi. Aliter 30 enim fuisset, satìs sejungi poterat Tradidit à voce Oblationem, vel per punctum, (ut & par erat) additum, sic, tradidit Seipsum pro nobis, Oblationem, & Sacrificium Deo. Sed hoc ipsos nihil juvaret. Praeter enim Oblationem, (quantumcunque jam sejunctam à verbo Tradidit,) restaret aliquid in mente Apostoli, propter quod Christus, Sacrificium quoque Deo fuisse dicatur ab eo, ídque post Oblationem ipsam, Sacrificium, Hoc verò [Page 502] jam planè jugulat tam operosè elaborata Commenta eorum; Peribit Praesens istud, De Oblatione Christi Quadragesimali post Mortem ejus. Et Prius illud, Christum non fuisse Sacerdotem; Non Sacrificasse igitur; (sed pereat & intempestivum illud vocabulum, Pugnat enim & hoc cum ipsorum delirio: Nam quem Sacerdotem esse non sinunt, donec in Coelum veniat, Ille ut ibi Sacrificet?) Non obtulisse Se igitur, antequaem in Coelos adscenderat. Quid igitur jam facit Catechista? Antiquum obtinet; Textum pervertit, Corrumpítque 10 Barjesuitissimé. Ità enim citat, ut pro nobis prorsùs harpaget. Periculosa ea Phrasis est, nimísque accedit ad Redemtionem: Expurgetur igitur. Dein, ut excidat quoque Sacrificium; Atque ut Oblatio ea, quam ipse obtrudit, & summus & ultimus Christi Actus esse videatur; Praestigiatores imitatus, quos Orator dicit [...], Scitulè mutat, Oblationem, & Sacrificium Deo, quod Apostolus dixit, in quod non dixit, Victimam, & Oblationem Deo. Talibus nimirum furtis Semper stat Socinina Fides, Salúsque! 20
SECT. LIV.
1. Author Epistolae ad Hebraeos à Catechista per [...] semper Ille Author dicitur.
2. Peecatorum nostrorum Purgator Christus. Participii Medii in Aoristo versio Quae. Christus Baptismum fecit Instrumentum purgandi Nos.
3. [...], & [...], ut differant. 30
4. Consequentiae semper ratio habenda est. Ex quo est, vel Quo Tempore, vel Quo Effectu. Quando Christus purgavit peccata nostra.
5. Modus expiandi nos. Barjesuitae Pelagianismu [...].
PErplacet verò mihi, quòd Barjesuita meus à Semetipso quaerat, Illius Loci SScripturae, Christum per Semetipsum [Page 503] factâ purgatione peccatorum, consedisse in Dextrâ Throni majestatis Heb. 1.3, non, Quae est Sententia? Sed, Quae erit Sententia? C. R. p. 294. Nam si interrogasset, Quae est? respondendum omnino fuerat, Quid S. Ecclesia Christi, & Patres universi senserint, Quid etiam, tum ex analogia Christianae Fidei, tum ex ipsa Verborum necessitate, sentiendum est. Sed nihil ad Eum haec omnia; Illi sua solùm Res agenda erat; Et cùm Barjesuiticae Fidei Patroni, SScripturas se admittere, audacissimo 10 quidem, sed & falsissimo, fallacissimóque ore Professi, hoc negotii ferè unicum habeant, ut SScripturae Locis, (plusquam millenis, Teste vel ipso Catechismo Suo,) Haereseων suarum monstra arietantibus, aliquâ illudere possint, Ex hoc Supposito, piè nunc quaerit Alumnus à Magistro suo, Quae erit Sententia? id est, Quem sensum necesse est Novifidios nos Loco ei (velit, nolit,) adfingere, Nè Nobis aliquâ noceat, neque cum Portentis nostris pugnare videatur? Respondet igitur congruenter, atque in rem suam percommodè; Negat enim 20 primùm, Quid verba ipsa Loci per se flagitant, Quid & Ecclesia Christi semper censuit; Aítque, Non eò loquitur Author ille ad eum modum, ac si Christus antequam in Coelo exaltatus esset, Sacrificium Suum per mortem consummasset, C. R. p. 294. Jam obiter verò meminerit heic Lector, istud, non ad eum modum, esse lepidulo huic Capiti [...], haut amplius verò nunc significare, quam non loquitur sic. Alterum verò illud, Non eò acsi, nihil aliud importare, quàm Non quód. Denique verò quòd Author ille ab eo semper dicatur, nullius 30 hoc Sacrae Criticae, sed Malevolentiae, atque Odii secreti reverâ esse, ínque Authoritatis ipsius (quantum possit, ausítque) diminutionem. Veruntamen neque ad Scabritiem locutionum ejus jam digrediemur, neque Authoritatibus etiam S. Ecclesiae, quas odisse eum, & nihili facere novimus, ipsum prememus. Sed ut ipsis tamen Verbis Loci, (De quorum nativa significatione vel Pueri, & quotquot literas attigerunt, satìs judicare [Page 504] possunt,) vim insanam inferat, omnino non patimur.
2. Illa autem sic se habent, [...]. P [...]imum igitur stigma, quod Citatori scelerato inurimus, est, quòd suppresserit Vocem [...]. Ait enim per seipsum factam esse purgationem Peccatorum, Sed quorum ea peccata fuerint, haut placuit ei dicere. Ad Meritum autem Christi magnificandum, plurimum interest, ut hoc sciatur; Subticuit igitur Iste. Verùm Apostolus, de Se, & ad Hebraeos jam scribens, Nostrorum, ait; nec minùs igitur de 10 omnibus omnium per omnia secula Christianorum peccatis accipiendus est; Purgata per Christum universa sunt. Cùm tamen, Nostra fuerint, an Sua, quae purgavit, in dubio reliquerit Catechista; Et quò tandem hâc in parte processura sit Barjesuitica Fides, Quis ausit, quis possit promittere? Hoc igitur est Primum. Alterum, & priore immanius, est, quòd Christum quoque, quantum subdolè potest, exclusum eat ab ista purgatorum peccatorum gloria. Licèt enim Apostolus dixerit, per Seipsum, satìs tamen obscurum illud in plebe est, atque ab Artifice Tortore, ubi 20 volet, facilè potest aliorsum verti. Latini igitur Sermonis defectu abusus ipse, vertit istud Passivè, purgatione factâ, quod (Si bonâ fide, sed Barjesuitis incognitâ eâ, agere voluisset,) vertendum Activè erat, ubi per Semetipsum peccata purgaverat. At hoc si posuisset, jam suo sibi gladio seipsum jugulasset. Neque enim infinitam Christi gloriam ex eo encomio promovisset solùm, Sed etiam de Tempore Rei gestae, in quo obscurando ipse nunc totus est, Claram Sententiam tulisset, Factum hoc fuisse, antequam adscenderat. Verùm istâ fraude Veterator 30 non jam primò usus est, Nam & illa verba, [...], Eph. 5.26, est ubi ille sic reddat, Christum Sanctificâsse Ecclesiam suam, eâ purgatâ lavacro aquae in verbo, C. R. p. 198. Sic ut per istam versionem, non solùm suffuratus sit Principale illud Beneficium, quod, post Satanam, [Page 505] Barjesuitae, hominibus maximè invident, [...], Sed etiam & Personam purgantem prorsus reticuerit, Ab ipso scilicet Christo Purgationem eam factam esse, & Tempus indè, Ordinémque, cras [...]è obvelaverit. Quod enim Paulus ibi dicit, est, Christum ità dilexisse Ecclesiam, ut Seipsum in mortem pro eâ tradiderit, quò posset eam, (Cui aeternùm perpurgandae, faelix illud Divinae Suae Virtutis Instrumentum, Signúmque ex Deo efficax, Baptismum scilicet, jam instituerat,) Sanctam 10 reddere. Istud secundum est.
3. Locorum autem istorum cùm tale [...] sit, Consiliis Barjesuiticis tam ex Diametro inimicum, Eccui jam mira sunt, Si Cza [...]kovianus sic citare ea volueri [...], ut jubari tanto offunderet, quas posset, tenebras? Equidem neque nostrorum (licèt nihil mali moliantur) versione vehementer delector, Qui hoc in loco pro Tempore Rei, satìs fidè reddiderunt, When He had by Himself purged our sins. Sed hoc nihil amplius tamen est, quàm si dixisset & heic, [...], Sed qui [...] 20 dicit, majus opus admolitur, vertíque hoc reverâ debuit à nostris ( When He had by Himself made, (id est, ordained) the purgation of our sins.) adeóque non solùm Sanguinis Christi, in quo se obtuli [...], Meritum, sed & Sacramentum etiam Baptismi, quod in Ecclesia ad hoc instituerat, tantùm non nominat, sub vocabulo [...]. Nova quidem locutio haec est, & quae al [...]bi in Textu Sacro non reperitur. Quae proximè verò ad eum accedit, illa est, Et juvencum pecca [...]i, (id est, pro peccato) facies quotidie super expiationes, Exod. 29.36. Ex illius 30 autem collatione facilè colligimus, Ch [...]istum in Cruce Sua immolatum Deo Patri, victimam eam fuisse pro expurgatione peccatorum nostrorum; Phrasím (que) eam Poetae, Cùm faciam Vitulâ, ab ipsius Mosis ista, & longè elegantiore, cùm facies Vitulum, mutuatum fuisse. Quod verò apud Sanctum illum legimus, [...], Job. 7.21, è Senibus disertè legitur, [...]; neque mirum quidem ab Illis, [Page 506] ante institutum à Domino in Virtute Sanguinis sui Baptismum, [...], ad Solam Indulgentiam Dei, peccata auferentis, referri; Sed à Nobis nunc, ut ad ipsius Medii, à Christo instituti efficaciam referatur, atque ut [...] quidem, designare in Christo dicatur Purgationis peccatorum nostrorum Meritum, quod operatus est, Sed [...], Purgationis hujus Opus ipsum, & Sacramentum, quod Christus hujus Rei caussâ celebrari ordinavit, Haut omnis Barjesuitismus impedire poterit, nedum, ut tam fatuae Negationi 10 Catechistae, Non eò, ac si, quicquam deferatur.
4. At quid si solidâ ratione Negationem suam communiat? Id si, obtinebat, cum Bono Deo. Pergit igitur, ac si jam obtinuerit, verùm ad eum modum loquitur, eò quòd Modus expiandi, & purgandi peccata, ex quo Christus à mortuis excitatus, profectus est in Coelum, & illic Seipsum pro nobis obtulit, perfectus & absolutus fuit, C. R. p. 294. Utere igitur jam auribus, Lector, Attende sodes, quid aiat, ità loquitur Apostolus, eò quód. Ergò, Sequi oportet Paulinum illud ex hoc, quod ipse ait, 20 &, Quia Modus expiandi peccata, ex quo Christus obtulit Se, perfectus fuit, Ergò, Christus, per Semetipsum purgatione peccatorum nostrorum factâ, consedit ad Dextram Dei. Utere verò jam & Oculis, & Animo, & Arte, siquâ polles, & dic, Ecqua haec Consequentia? Certè, Stupenda, & verè Barjesuitica, Reverâ enim nulla. Quin è contrà potiùs, Ex eo Apostoli sequetur fortassis Catechistae hoc, Et Quia Christus, ubi purgârat peccata nostra, sedit ad Dextram, ergò Modus expiandi peccata, ex quo Christus obtulit Se, perfectus fuit. Sed hinc jam novarum 30 Quaestionum nobis creatur necessitas. Nam si ex Apostolici dicti sensu, (quem & verba ipsa, & Nos damus) sequatur id, quod à Barjesuita nunc obtruditur, Quantâ cum impudentia animíque impotentia excidit ei futile Suum, non eò acsi, verùm eò, Sic ut ille pro Consequente ponat, quod est Antecedens, & pro Antecedente, quod est Consequens? Cohaerentiam utcunque cùm tantam [Page 507] habeant Duae hae Sententiae, ut quod Apostolus primò, quod & ipsi nunc dicunt, neutrum subruat alterum, Sed sine pugna inter se, pariter stare possint, Potuítne quicquam stultius excogitari, quàm quò confirmet Negativum Suum, non eò ac si, quasi per antithesin inferre, eò quòd modus, quod tamen vel nihil ad rem priorem, vel certè nihil contra eam facit? Porrò autem quaerimus etiam, cùm dicat, Ex quo Christus profectus est in Coelum, quomodo Se accipi vult? Si enim ex quo tempore, 10 prorsus quidem adnuimus: Nam modus expiandi peccata nostra & ante illud tempus, (in Morte enim Christi institutus) & ex eo tempore etiam, absolutus & fuit, & est, & aeternùm erit. Verùm si intelligi se optet, ex quo effectu, ac si non antea absolutus fuerit Modus iste quàm Christus adscenderat, tam gratìs ab eo dictum hoc cum fastidio respuimus; Nihil aliud enim est, quàm insipida, atque per odiosam cramben repetita, Petitio Principii.
5. De Modo tamen expiandi peccata cùm sic philosophetur, 20 Christúmque [...], interpretetur per hoc, quòd praesentando Se Patri curaverit, ut Modus ille expiandi perficeretur, Quaeramus jam insuper necesse est, Perficeretur à Quo? Ab Alio aliquo? An, à Seipso? Nam si à Seipso, cur non dicit, per Christum perfectus est ille Modus?) Cur quasi exponendi sui caussâ adsuit, hoc est, id factum est? C. R. p. 294. [...]! Exponat enim jam & hoc, Quid est, hoc est? nimirum, modus expiandi peccata absolutus est per hoc, Quia id factum est. Etiam & hoc 30 denuo? Factum est? Sed, à Quo? Quin clarè eloquatur; Fecítne hoc Christus ipse? An, Alius quispiam? Verùm molesti nimiùm homini sumus; Non placet enim, ut Christo haec ipse, Qui Christum nunc spoliatum eat, Nobísque ipsis ea arrogatum, tam multa, tam magna, tam exertè attribuat. Sed neque Sic abibit tamen. Audiamus igitur quid factum est; Id, quo nos ad amplectendam peccatorum remissionem, quam Deus nobis obtulit, [Page 508] movemur, Ibidem. Sed quid id est? Etiámne in faucibus adhuc haeret? Certé. Tam malè enim Pelagio hoc olim cessit, ut quibus nunc verbis proferatur, haut sciat vafer. Verùm, Quid opu'st pluribus? Id factum est: atque Nos movemur ad amplectendum. Et nónne hoc est, Christum per Semetipsum purgasse peccata nostra? Quòd si nondum credamus, quia nihil in hiis Christo adscribitur, hem mantissam, & Christus potestatem habet nobis dandi reipsâ peccatorum remissionem, C. R. p. 294. Abundamus igitur jam, duo haec fulcra ab eo nacti, Moveri 10 nos ad amplectendum; & Christum posse dare. Satísque nunc, & Super, probavit eo modo purgasse Christum Peccata nostra, & per Semetipsum purgasse ea, potest enim Ille; &, Nos movemur. Et jam Caussam hanc, quae imbelli Pelagio antè tam miserè periit, (Ad eam autem nunc digredi, atque ea heic repetere, per quae Britannicus Haereticus Patribus vapulavit, non est Critici hujus Instituti:) Quis non videt vel ex hoc textu, Barjesuitam vincere? 20
SECT. LV.
1. Socinini infestiores sunt Merito Mortis Christi, ejúsque Satisfactioni, quàm Pelagius.
2. Qui Christum agnoscunt Redemtorem, Eum & Deum agnoscunt.
3. Consecutiones è SScripturis sub qua conditione admittendae sint.
4. Generales Exceptiones contra Opinionem particularem 30 frivolae sunt. Vocabulae non extantia in SScripturis in Theologiam rectè admittuntur. Mereri. Satisfacere.
5. Christum meritum esse Salutem nostram, & satisfecisse pro Nobis, nulli Scripturae repugnat.
9. [...]. Participum Praesens Passivum habet Vim Futuri. Gratuitum. [...].
[Page 509]7. [...]. Remissio gratuita ut stet cum Christi Satisfactione.
8. Remissioni Gratuitae adversatur Satisfactio, Si per nos praestetur, sed non, quâ per Christum. Parabolae.
9. In Liberatione nostra per Christum pariter stabunt, Deo Satisfieri, & Gratuitò nobis remitti à Deo.
10. Ratio nostra in Divinis ut caecutiat. Mors Christi, vel ad momentum, valuit contra aeternam Mortem 10 omnium.
11. Quid velit per Ostendere. Immensitas Gratiae Dei erga Nos. Christi Satisfactio Ultronea erat, non exacta.
12. Dogma de Satisfactione Christi, Incentivum est ad Pietatem, Desperatio ejusdem portam patefacit omni Improbitati.
13. Quàm pessimâ fide Barjesuitae SScripturas tractent. Quàm pernitiosa iis sit Opinio De Satisfactione Christi.
20 14. Caussa sine qua Non. Christi Mors, si ad Resurrectionem Via dicatur, nec Prima, nec Proxima erat.
15. Charitatem Dei maximè reluxisse in Morte Christi, fraudulenter agnoscunt. Mori non potuit, nisi voluisset: Resurrexit, ex necessitate Naturae suae.
16. Ostendere. Christum nobis Doctorem, atque Exemplum Justitiae faciunt, sed non Authorem Salutis.
CHristum mortuum esse, Credunt Barjesuitae, si Barjesuitis 30 credimus. Credunt verò hoc & Daemones: Súntne verò ii ex hoc Christiani? Christum pro nobis mortuum esse, Mortéque sua satisfecisse pro peccatis nost [...]is & Salutem nostram meritum esse, Christianos omnes vulgò credere Barjesuitae ipsi fatentur, licèt ipsi ità non credant: Súntne igitur ipsi De numero Christianorum? Neque verò non credere haec contenti, toti etiam Christianitati convitiantur ob hoc, propter tam fallacem, & [Page 510] erroneam, & admodum pernitiosam Sententiam, Cat. Rac. pag. 227. [...]! Sed danda utcunque est misellis haec venia: Ex alio enim Capite Illi Christo Merita sua nunc abjudican [...], quàm quo à veteribus Haereticis olim [...] Se passus e [...]t. Vel ipse Pelagius, Quem, quâ Haeresin sapit, Barjesuitae totum epotârunt, non minùs quidem à Justificatione nostra Christum excludere satagit, neque eam Divinae Gratiae deberi sinit, sed libero nostro Arbit [...]io adserit. Verùm Quorsum hoc Ille? Non tam eo consilio, ut Christum deprimat, minuátve, 10 quàm eo potissimùm, ut Naturam nostram elevet, Coelóque inserat. Istud est, quod ab eo imprimis hâc in parte agitur: Neque igitur ille veniam peccatorum nostrorum Christo surreptum it, neque aliunde haberi eam quàm ex Christi Beneficio vult, Justitiam utcunque nostram, vitaeque Bonitatem nobismetipsis addixerit. Sed Barjesuitarum jam alia, & desperatior Conditio est. Ità enim iis adversùs ipsum Christum, quâ Christus est, pugnare incumbit, ut nisi expoliare ipsum, & (Tertulliani verbo) nullificare, quantum ad hoc, poterint, pereundum 20 ipsis funditus sit.
2. Quid ità veró? Quia Naturam ei Divinam adimere jurarunt Titanes hii, atque Arianis omnibus, (Quos & ipsi naso suspendunt,) infinitùm Arianiores, à Praeaeternitatis (sic enim distingui nunc volunt) conditione, atque à Persona aliqua Deitatis excludere Eum, jam à principio apud Se tam peremtoriè dec [...]êrunt, ut si Salutis nostrae Meritum, aut pro peccatis nostris Satisfaciendi facultatem in Eo agnoscere jam cogantur, eâdem operâ & Semetipsos tum [...], tum & [...] esse, agnoscendum 30 foret. Ratio est, quia, ut Psalmista, Frater (id est, homo quivis alius,) non potest redimendo redimere Virum, (id est alium hominem,) neque dare potest Deo Redemtionem ejus: Pretiosa (supra facultatem humanam) erit redemtio animae eorum. Et cessabit (ab hoc homo) in seculum, Psal. 49.7. Verissiméque jam hoc dicitur, De Vitae Praesentis Statu mortali; Quantò magìs de Futurae, [Page 511] atque Aeterno? Si admiserint igitur hii, Christum redemisse Humanum Genus, & Satisfactionis esse Deo pro nobis, nobísque ex Deo Salutis Authorem, Quid hoc erit, nisi admittere in Christo, (quod hactenus semper inficias iërunt,) Esse eum non Hominem solùm, sed & Verum atque ex Natura sua Deum, Ejus enim Rei Authorem, quae Deo solùm, atque Homini nemini competere potest? Durum quidem telum iis haec Necessitas; sed jacta est alea, Stabítque jam Sententia iis, Salutem potiùs 10 nullam habere certis, quàm ex Christi fonte haurire, Esa. 12.3, & Redemtionem omnem respuere, quae ex Eo Redemtore accersenda sit. Atque hinc est, quòd Pelagio jam longè [...] facti, ádque Judaismum ipsum planè relapsi, Christum quidem nomine tenus admittant, verùm neque ut Largitorem gratiae, neque etiam ut à Peccatis Liberatorem, Sed ut Doctorem tantum, Atque Exemplar Justitiae.
3. Ibi igitur jam cùm pedem fixerint, interest ipsorum, ut Quocunque modo Rem suam, Coloribus, Captionibus, 20 Contumeliis, Corruptelis quibuscunque, Sibi statuminent. In Argumentum igitur erroris, Quem Catholicae Sententiae intentare ausi sunt, gladiolum produxerunt, [...] quidem, sed utrinque plumbeum & sauciandi exortem, solísque convitiis, quibus satìs inungitur, non imparem. Sic enim digladiatur Catechista, Quòd fallax sit, & erronea, id hinc perspicuum est, quòd non solùm de ea nihil extet in Scripturis, verùm etiam Scripturis & Sanae rati [...]ni repugnet, C. R. pag. 228. Acumen autem aliquod, praeter Sophisticum, in neutra hac acie est, Primam 30 enim partem quod attinet, De ea nihil extare in Scripturis, Pauli exemplo, caventis Sibi à Primo eorum Parente, [...], 2 Cor. 2.11. & Nos, ipso jam in vestibulo sciscitamur, De ea cùm dicat, De qua Se dicere, intelligi vult? De Sententia ea, Seu Re ipsâ? An solùm De Voce seu Notione ea? Objicitne, Nihil extare in Scripturis, quod Dogmati huic De Merito & Satisfactione Christi confirmando sit? An, [Page 512] nomenclaturas eas, Meritum atque Satisfactionem, nusquam extare? Per fraudem quidem egregiam (Quarum plenissimus est,) Ille sub crepera hac Phrasi, nihil de ea, proponere hoc elegit, quò possint incauti Lectores vel ad ipsius Rei, Sententiaeque abnegationem indè inclinari. Disertis autem verbis haut ausus est ità dicere, propter manifestissimam tot Locorum Authoritatem, Quae eâ de Re reperiuntur. Ea autem extare in SScripturis cùm negitari non possit, facit tamen vafer, quod potest, caussatur, non esse eas perspicuas SScripturas, vel Consecutiones 10 solummodo esse ab Orthodoxis nexas, Quas admittere tamen aequum esse, cùm nec illud inficias ire ausit, Scrupulum tamen hunc non sine pessimo dolo injicit, Modò è Scripturis necessariò astruantur; vim enim nullam pro certo habere eas ubi Scripturis repugnant.
4. Huc igitur nunc devecti cùm simus, Critico nihil hâc in parte reliquum est, quod porrò adstruat. De Merito enim, & Satisfactione Christi tam felices multorum lucubrationes extare meminî, è SScripturis tam nervosè perspicuéque astructas, ut contra Sententiam ipsam, quod 20 opponant, praeter generales istas exceptiones per dolum hunc nexas, nihil habeant Barjesuitae. Sed nec quicquam reverâ habent, quod in aliquem Exceptionum Suarum contra nos justificandarum colorem objicere nobis possint; Sed hoc solùm dolo contenti abeunt, quòd stolidorum Suorum Asseclarum animos, per ejusmodi Exceptionum mentionem, perterrefaciant, & vel suspicari saltem cogant, nè Consecutiones istae Catholicae (Quas ab Orthodoxis necti aiunt ipsi, Qui nihil nôrunt, nisi fraudes nectere,) aut SScripturis repugnent, aut certè 30 è SScripturis ad Sententiae nostrae Corroborationem non necessariò adstruantur. Jam verò si cavillentur, istud (non extare in SScripturis) accipi debere de vocibus solùm, quàm ridiculum hoc effugium, & scuticis solùm digna res erit! E Latio enim cùm natae illae voces sint, Mererí que & Satisfacere, è quibus derivantur, Vocabula sint tam merè puréque Latina, ut nec Graecia omnis, nec etiam [Page 513] Judaea, verba, vel in Dialectis Suis, Duo habeant, quae iis in adaequato prorsùs sensu, respondeant, Ecquid jam, ubi Rei ipsius, sive Sententiae probationes abundant, potest [...] objici, quàm In SScripturis (Hebraeis enim illis, Graecísque,) Latina Vocabula ea non extare? Verùm hoc genus cavillis Res omnis Barjesuitica stat, cadítque!
5. Ad alteram igitur partem nunc transeamus, quâ Catholicam Sententiam Repugnantiae cum Scripturis 10 tam atrociter incusant: Sic enim pe [...]git, Ad eum modum Scripturis repugnant, C. R. pag. 228. Hem! Quid audio? Repugnant? In Plurali? De quibus igitur accipiendum est hoc? Opinor eum jam non de Personis dicere, sed de Consecutionibus illis, quas è Scripturis nexas modò dixerat. Illae verò Quae? Quas ab initio ipse proscripserat, Christum Morte suâ Salutem nobis meritum esse, & Christum pro peccatis nostris plenariè satisfecisse. Agat igitur, atque hiis in antecessum denuo praefixis, procedat, ubi volet. Ad hunc modum Scripturis repugnant, 20 Quòd Scripturae passim Deum peccata hominibus gratuitò remittere testentur, potissimùm verò sub Novo foedere, Cat. Rac. pag. 228. Atque haec illa jam Repugnantia, in quam sic detonare ei visum est, ut duplicis quidem pugnae praetextu gravatum eat eas Consecutiones; Primae, Quia Christo hoc attribuunt, quod SScripturae servant Deo: Alterius, Quia Christi Meritis & Satisfactioni imputant, quod in gratuita Dei remissione SScripturae collocant. Quàm feliciter ergò nunc haec, & praeter spem! Verendum enim in tanto strepitu erat, nè Consecutionibus nostris 30 SScripturas ille perspicuas objiceret, atque ex Diametro contrarias, Christum Morte suâ Salutem nostram non esse meritum, & Christum pro peccatis nostris non satisfecisse. Sed, nihil tale: In portu navigamus. Qui tanto boatu Scripturas crepat, adversùs Consecutiones nostras, jam Consecutiones solùm suas in arenam protrudit, statímque conclusum vult, Quia Deus, Ergò, non Christus: Et quia gratuitò, Ergò, non ex Christi merito. Sed quàm [Page 514] inanem hanc [...] Socinulis Suis ut placeat, illudátque, ipse subornârit Sibi, & quàm ficto, futulíque umbratilis quidem, veréque nullius pugnae crimine nostros onerârit, jam mox ( [...]) parebit. Sed interea temporis istud referat; Consecutiones Consecutionibus arietare, atque in eo conflictu, Nostris opponere (si placet) Suas, Priscis Hesternas, Christianis Barjesuiticas, Catholicis Socininas, & Paeana tamen sibi canere, Déque Adversariis per SScripturas devictis triumphare in Polonia & magno Ducatu Lituaniae, & mutato tandem habitu, 10 transcurrere in Britannias, ibíque coram Magno Monarcha Pyrgopolinicissare, jam haec lemniscatissima semper erit mihi, sed extremae solùm Dementiae, atque inauditae Impudentiae, Victoria!
6. At quid interea tanto Victori reponimus? Negamúsne ei, SScripturas testari, Deum peccata Hominibus gratuitò remittere? Toto Coelo absit; Toto enim corde adserimus hoc, & proni veneramur. SScripturas tamen illas, è quibus ille Consecutiones suas, nostris advorfitrices, ducere praetendit, non insalutatas praeterire decernimus. 20 Aliquid enim esse (Me Fidejussore) oportet, quòd totas pagellas alibi, ubi minùs opus est, Citationibus Suis opplere, Catechisticâ brevitate non obstante, nil veritus, hîc, nè verbulum tamen aliquod nunc citaverit, Sed in margine solùm suo Locorum aliquot numeros adscripserit. Eorum autem Primus est, è 2 Cor. 5.19. Sed quibus verbis? Hiis, Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non imputans illis delictae eorum, Sic Paulus ibi. Frustráne igitur, temeréve praemonui de dolo? Jam ipsa haec verba vel recitari à nobis, abundantem caussam 30 dicit, cur ipse qui notârit, nè citaverit tamen. Nil enim aliud fuisset, quàm sibi inimicas manus inferre. Annon ipsius Consecutio erat, Deum remittere, & ergò non Christum? Et quomodo nunc id probet, videtis. Quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, Jámne Christus excluditur, cùm nisi in Christo fuisset, Deus non reconciliasset? Rursùs, ipsius erat, gratuitò Deum remittere; [Page 515] Ergò non propter Merita Christi: & hoc probat, Quia Deus non imputat Hominibus peccata; Sed & hoc est, Quia in Christo, & hoc est, propter ipsius Satisfactionem. Appinxit verò & alterum Locum, Prioris, (utì opus esse videbat,) Subadjuvam: Ille autem est è Rom. 3.24, 25. Et illius Loci verba sunt, Justificati gratìs gratiâ ipsius, per Redemtionem, quae in Christo Jesu: Quem proposuit Deus Propitiatorem, per Fidem in Sanguine ipsius. Annon & ex hiis jam gemeilae ejus Consecutiones egregiè 10 stabiliuntur? Nam, Qui peccârunt omnes, atque gloriâ Dei destituuntur, ver. 23, Sunt tamen [...], Justificati, (Seu potiùs, justificandi, hoc est, Justificari possint; Ità enim alicubi notavi per plurima Exempla, Participium illud Praesens Passivum, vulgò poni in N. T. loco Futuri Latini in Du [...]: Adde igitur hiis &, [...], Heb. 10.14,) gratìs, (neque id Solum, sed per exegesin etiam ex abundanti additur, [...], id est,) ex gratia, Dei, putà per solam ejus gratuitam benignitatem. Recté. Quid ergò ampliùs volumus? jam vicit Barjesuita. 20 Vicerit veró. Nos autem volumus & id, quod sequitur, Tam enim gratìs sunt Justificandi, Sed tamen [...]. Justificatio igitur nulla est, nisi in Christo, Christúsne ergò excludendus à Justificatione nostra per Deum est, ubi Deus ipse non est, nisi per Christum? Et quàm gratuita cunque, nisi per Christi [...] ea nulla est. In eo autem vocabulo non solùm est Pretium Redemti, [...], Sed & illius quoque Pretii, hinc Solutio, illinc Acceptatio: At (que) in hiis consistit Satisfactio. Poterítne ergò gratuitum illud excludere hanc 30 Satisfactionem? Sic suo miser indicio sorex iste perit!
7. Quin igitur Repugnantiam omnem, tam impuro ore jam térque quatérque nobis objectam, siqua reverâ heic esset, non in nostras Consecutiones è SScripturis illis ductas, sed in ipsas SScripturas eas, è quibus duximus illas, Christíque Meritum & Satisfactionem irrefragabiliter conclusimus, cudere Se fateatur. Ipsis enim in Locis iis, utraque haec [...] habentur: Quod Barjesuitae [Page 516] volunt, A Deo ipso remitti peccata; Gratuitò etiam remitti. Sed & quod nos, A Christo remitti ea, per ipsius Meritum, & Satisfactionem. Et à Repugnantia tamen omni SScripturas (quas Barjesuita nec directè insimulare ausus est, nec expressè citare) nos ultrò, faciléque liberamus. [...] enim, quod hâc in re dicitur, significat Benefactorem, Suâpte solùm Bonitate permotum, Suâque ipsius inductum gratiâ, Beneficium Suum gratìs, déque ea sola gratia, praestare, nullâ prorsus ex ipso Beneficiario praeeunte Caussâ, nullâ Ratione Deum, praeter istius Miseriam, 10 & Suamipsius Misericordiam, movente, vel inclinante, nedum promerente. Atque hinc vocabulum hoc, etiam in Catachrestico usu, è Senibus Psal. 35.19. citatur ab ipso Christo, [...], Joan. 15.25. Quia justae Caussae ex ipso nè tantillulum Osores ejus acceperant unquam, cur oderant. Jámque nostra haec omnium conditio est; Quicquid nos reportamus à Deo, [...] haberi dicimus, Quòd misereat nostri; Quòd remittatur nobis; Quòd Reconciliemur, Justificemur, Servemur, Quantum è Nobis, gratìs haec fiunt omnia, 20 meritúmque nostrum omne penitissimè excluditur. Unde & ipsam Remissionem à Cyrillo Hieros. absolutè appellari [...], notavi ad Lexicon meum, è Catech. secunda, atque [...], è Catech. 13 a, Sed Motus interea Divinos apud Se, Rationésque, quas intùs Sibi quasi Domi suae, cum Christo suo, hoc est, cum Seipso, (nam, Ego i [...] Patre, & Pater in Me est, Joan. 14.11.) habet Deus, haec nihil turbant, tangúntve. Quaecunque igitur Dei Patris fuerit [...], Matth. 11.26. in Deo Filio, Hominis Filio facto, [...], Matth. 3.17, ut ab Eo 30 nostrâ caussâ praestita, Satisfactoria apud ipsum forent in nostram Liberationem, & Meritoria in nostram Salutem, Hiis [...]ità inter se condictis, nihil impedientibus, Liberatio, Salúsque nobis vel maximè gratuitae sunt: cùm ex infinita Gratia & Benignitate fuerit, etiam quòd Christum Redemtorem, Satisfactorem, Servatorem nobis indulserit.
8. Adsumentum igitur ipsius quàm inane prorsus, ineptúmque [Page 517] sit, & praeter Sophisticam Captionem nihil in Se habeat, vel luscis jam parebit: nam quòd annectat, At Remissioni gratuitae nihil adversatur magìs, quàm Satisfactio, Verissimum hoc in Se, pariter atque falsissimum in Catechista est. Hominibus quidem Remissionem gratuitò indulgeri à Deo, & tamen Homines ipsos ità Satisfacere Deo, ut Ille de jure remittre teneatur, implicarent haec acerriméque pugnarent: Sed Deum, ex sua ipsius intima Gratia, in Filio suo [...], sic nostrî 10 misertum esse, ut & Filius ipse voluerit Seipsum [...] dare, 1 Tim. 2.6, & Pater Justitiae suae satisfactum esse per Merita Filii voluerit, atque in illo nobis, vel immerentissimis usque reconciliari, nulla in hiis Adversatio, Pugna nulla est, Sed Suavissimè omnia Sanctissimé (que) sibi coincidunt. Nec quicquam igitur promovetur ei Res Sua, etiam ex eo, quod infertum quoque in margine suo est, ex Eph. 2.8, Gratiâ estis Salvati, per Fidem: nam & nos hoc ipsum jam diximus, sempérque dicemus, Servamur per Solam Gratiam: nè 20 hilum enim ex Nobis est, quod conducat ad nostram Salutem. Sed tamen Servamur per Fidem; per Fidem scilicet à Deo ipso concessam nobis in Christo Jesu, Qui Patri pro nobis Satisfecit, Salutémque eam nobis meritus est, in Sanguine s [...]o, ver. 13. Per Crucem suam, ver. 16. Quantò minùs igitur juvatur per Parabolicum illud, quod caeteris superstruxit, è Matth. 18.23? Nam & Parabolicum est, nihílque, praeter id, ad quod à Christo insti [...]uitur, (Nicessitatem scilicet ut & nos aliis remittamus,) probat, Et de plenaria Debitorum deletione non instituitur, sed de 30 Sola remissione foenoris, Dimisit quidem Dominus ipsius cum pro tempore, sed remisit ei nihil, nisi [...], ver. 27, quod à nobis rectè vertetur, Forgave him the loue. Atque indè est, quòd licèt Debita semel remissa nunquam redeant, ex nova tamen offensa, Dominus ille ad ipsius Debiti (antè non remissi) perseveram exactionem statim rediit, ver. 34. Hâc igitur à Caussa alienum satìs hoc est.
[Page 518]9. Denique & in Argumentatione ipsius, quam ex praedicta ea Parabola extruxit, prior ille Paralogismus cuiquam, oculis suis utenti, planè relucet. Cùm enim aiat, Cui Creditori satisfit, vel ab ipso Debitore, vel ab alio, Debitoris nomine, de eo dici non potest verè, Eum Debitum gratuitò ex ipsa gratia remisisse, Cat. Rac. pag. 229: eandem ludit operam, ludósque facit improvidos suos Auditores, Deum cum hominibus tam temere comparando, nullám (que) differentiam instituendo inter hoc, quod Christus [...] cum Patre ex Divino suo Decreto facit, & 10 quod in Foro fieri solet, atque à quovis è trivio. Discant igitur hii homines (vel jam moniti) Duas diversissimas Relationes, tam profano ausu, non inter Se confundere; Sed cùm gratuitam Remissionem dicunt, respectum solum habere ad inter Deum, Hominémque, quàm Iste sit omnium indignissimus, Ille indulgentissimus: Cùm verò Meritum dicunt, solùm Deum intueri & Christum, ut ipse Patri satisfecerit, cùm nos nequiremus▪ eóque pacto Misericordiam Ejus nobis ità impetraverit, ut & constabilierit Justitiam. Quanquam nec inter Homines solùm absolutè 20 verum est, quod ille nunc negat verè dici posse in re Debiti. Ponamus enim, Creditorem Filio suo, aut cuiquam alteri, privatim porrigere, quod ille in publicum prodiens pro Debitore hoc exolvere possit, velítque: Ponamus denuo, Esse Aliquem qui Solutionem Debiti è Seipso praestare voluerit pro de duobus gravissimè obaeratis Uno, Creditorem autem ipsum assignare Unum hunc, sed alterum excludere, qui Solutionis ejus Beneficio fruatur, & liberetur; Jam ex Prima Suppositione, verè dicitur Creditor gratuitò remisisse hoc debitum, de quo tamen satisfactum 30 ei in foro est: E Secunda etiam verè dicitur, De Sua solùm gratia liberasse hunc Debitorem. Utraque verò horum junctim, plené (que) locum habent in Hominum per Christi Satisfactionem Liberatione.
10. Veritus igitur Sibi Veterator hic, Se ex hujus repugnantiae praetextu parùm proficere posse, aliam etiam à principio succenturiavit, huic quae adminiculo sit, adeóque [Page 519] ex gemina, satìs infirma cunque, saltem ut una fiat firma, atque per unitam vim aliquid valeat. Eam autem ducit à Ratione, caecâ quantumvìs illâ, corruptâque, sed Barjesuitarum Solâ Divâ, Ducéque primariâ, Qui oculis hiisce suis nycticoracinis pollicentur sibi Se SScripturarum, Fideíque & Theologiae Solare jubar ritè aestimaturos. Pro Solenni igitur audaciae Suae formula exclamat, istud quidem Rationi repugnare, hinc perspicuum est, C. R. p. 229. Agat verò, videamus hanc Perspicui Doctoris elucidationem. 10 Ea autem est, Quòd sequeretur, Christum, Si Deo pro peccatis nostris satisfecisset, aeternam mortem subiisse. Sed lentiore ut pede festinet, praecipitem Magistrum rogamus. Unde sufflaminetur autem, opponimus ei nostrum non sequeretur. Negamus igitur ei Majorem Propositionem suam. Redigatur scilicet in formam Syllogisticam, & sic se ea habebit; Qui Deo pro peccatis Hominum satisfacit, aeternam mortem subit: At, Christus aeternam mortem non subiit: Ergò, Deo pro iis non satisfecit. Jam ille quidem satìs praeviderat, Propositionem eam repellendam 20 esse, ideó (que) confirmare sperabat per ejusdem farinae alteram hanc, Cùm constet poenam, quam Homines peccatis meruerunt, aeternam mortem esse, C.R. pag. 229. Et constat hoc quidem. Sed illud tamen ex hoc non sequitur: De Consequentia igitur nondum constat. Licèt enim Hominum, at (que) Peccatorum Poenam de jure aeternam mortem esse oportebat, Christi tamen, non modò non Peccatoris, verumetiam non meri Hominis, sed (ringantur quantum volent Socinuli) veri Dei, Mortem, ad quàm minimum cun (que) temporis momentum fuerit, Deo tamen satiorem, 30 Deí (que) Justitiae aeternâ Hominum omnium morte accommodatiorem, adaequatiorem, acceptiorémque fuisse adserimus: Unde factum est, Christum mortem aeternam non subiisse, sed sustulisse. Mutamus igitur ei Majorem eam Propositionem, ejús (que) loco castam verám (que) aliam, nec à Barjesuitis tamen ipsis abnegandam, sufficimus: Qui Deo pro peccatis Hominum satisfacit, praestare aliquid oportet Justitiae Dei aeternâ Hominum morte acceptius. Adsumimus [Page 520] autem, At Christus moriendo id praestitit: Ergò, Satisfecit. Minorem autem nostram si illi negandam Sibi esse duxerint, in procinctu stamus, quandocun (que) vocaverint, confirmare eam porrò paratissimi.
11. Sed superest ei fibra [...]x priore Ratiuncula. Addit igitur, Dein cons [...]queretur, nos Christo, quàm Deo ipsi devinctiores esse, C.R. p. 229. Respondetur autem à nobis, Nec Sequi hoc; nec Consequi. Nō Sequi, Quia quicquid Christo ob hoc devincti sumus, & Deo ipsi sumus, Ipse enim Deus est, Patér (que) & Ipse Unum sunt, Joan. 10.30. Nec Consequi 10 etiam; nam id, quod subjunxit pro ratione, quippe qui satisfactione multum gratiae nobis ostendisset, & Captiosè, & Futiliter ab eo positum est. Captionis est, nequid dicam asperius, De re tanta, tam spretim, pér (que) tantam [...] dicere, mul [...]um gratiae: Quae immensa quidem in se infinitá (que) est, Sed nunc à Barjesuita, propter infidelitatem, quantum potest, arrosa, imminutá (que) est: Geminum etiam huic est, dicere, ostendisset; nam hoc à Scaevolis hiis Nullifidiis finistrè tantùm intendi videtur, quasi de gratia simulata solùm, ín (que) Speciem praetensa, sed non exhibita, aut reápse praestita. 20 Futilitatis autem elenchus est, quòd huic de Christo tam fastidiosè à Se dicto, aliud ex adverso tam temerè de Deo opponat, Christum Satisfactione mul [...]um gratiae ostendisse; Sed Deum, exacta Satisfactione, nulla prorsus gratià Nos prosecutum fuisse, C.R. p. 229. Satisfactio enim haec, quam dicimus, cùm exacta prorsùs non fuerit, neque ex Parte Dei, per Vim, neque ex Parte Christi praeter animum, maximè verò, cùm & De nobis exactum nè Tantillum quidem fuerit, quorum unicè interest, Ad Summum jam non Falsitatis solùm, sed & Ingratitudinis 30 quoque, & Calumniae Diabolicae fastigium conscenditur, tam promtè vel suspicari posse, (Quantò magìs, in vulgus spargere?) Deum prorsus nullâ gratiâ nos prosecutum fuisse. Cujus contrarium verum esse, ex ipso Rerum Humanarum exemplo, (Quia ad rationem confugit) in Paragrapho nono satìs indicatum est. Sed hoc genus Ratiocinationibus venditare solent Socinini Sententias Suas Paradoxas, & [Page 521] Paralogisticas, fallaciae quidem, caecitatísque fatim in se habentes, Soliditatis autem parùm, Religionis & Pietatis verè nihil.
12. Neque dum tamen Scelesto visum est Impietatis istius rivum claudere. Praeter enim hanc SScripturis & sanae Rationi Repugnantiae Calumniam, quam Catholicae opinionis Errori (Si placet) hactenus inscripsit, & aliam quoque subinfert De Damno, Quòd sit opinio admodum pernitiosa. Atque istud quidem jam & mihi verissimè 10 prolocutus videtur, Pernitiosissima est. Sed metuo tamen, ut conspiremus in Caussa hujus Rei, Aut, an Illi, mihíque de eadem Ratione videatur pernitiosa esse. Mut [...]ùm igitur audiamus, Sultis; Illius primùm rationem, Nos; Pòst, & ille, Nostram. Ille verò, Ad eum modum pernitiosa est, quòd hominibus fenestram ad peccandi licentiam aperiat, aut certè ad socordiam in Pietate colenda eos invitet, C.R. p. 230. Sed & hujus quoque contrarium utrâque ex parte verissimum est. Ex parte enim Nostra, Cùm fecerit Christus, quod homo nemo poterat, Satisfecerit pro nobis, 20 Qui nihil ex nobis facere possumus; Agátque jam nobiscum, sub tam benignis, Deóque dignis Conditionibus, Fidei solùm atque Obedientiae, Nè respuamus oblatam nobis, atque assiduè per SSpiritum suum repetitam hanc Gratiam, dantéque ipso nobis tum velle, tum facere, Nè desimus igitur Nobismetipsis, sed ut velimus jam atque faciamus, quod in nobis per ipsum est, & Salvi aeternùm per ipsius Merita simus, Scientes, quòd labor noster non erit inanis in Domino Christo, 1 Cor. 15.58. Potéstne esse ad Pietatem colendam alia tam ingenua, tam 30 efficax, tam imperiosa quidem Suasio, Invitatio, Pertractio? Econtrà, è parte Socinina, Scire, Neminem non peccare, Neminem etiam in conspectu Dei justificari posse, Persuadere denique sibi, neminem esse qui intercedat, & Satisfaciat; Quid igitur narrant nobis de Fenestra aperienda ad Peccati licentiam? Jam Portam omnem, quà ruatur ut libet, patefacit ista Desperatio: Si nulla Redemtio sit, nulla Satisfactio, (Quantò magìs, quàm [Page 522] Si nulla Resurrectio? 1 Cor. 15.31.) vivamus igitur, dum vivimus; Edamus, bibamus; Cras enim morimur.
13. Ad confirmationem igitur opinionis Catholicae, Esse Christum Redemtorem, próque nobis Satisfactorem; & non ad Barjesuiticae ista negantis, spectare illorum SScripturae Locorum & jus & gratiam, quae tamen Catechista (Quo ore, nunc non quaerimus,) huc in pompam suam, Sed eâdem quâ Semper arte, produxit, vel ipsi jam Textus optimè testabuntur. Primus est, Mortis Christi finem esse, (Si ex Barjesuitae verbis accipimus) ut redimeremur ab 10 omni iniquitate, C. R. p. 230. Estque è Tit. 2.4, Sed in haec Verba, Qui dedit Seipsum pro nobis, ut redimeret nos ab omni iniquitate. Alter sic ab eo formatur, Ut ex hoc seculo nequam eriperemur; éstque è Gal. 1.4, Sed haec in verba, Qui dedit Seipsum pro peccatis nostris, ut eriperet nos ex hoc praesente seculo maligno. Tertium hoc modo extrudit, Ut redimeremur ex vana conversatione à Patribus tradita, & est è 1 Pet. 1.18, Sed in haec verba, Scientes, quòd non corruptibilibus, argento vel auro redemti estis, ex vana vestra conversatione [...], 20 Sed pretioso Sanguine, seu Agni immaculati, & incontaminati, Christi. Ultimus denique ex ipsius stylo sic prodit, Ut mundaremur conscientiâ à mortuis operibus ad serviendum Deo viventi; éstque ex Hebr. 9.14, Sed in haec verba, Si sacrificia Legis ad tantam sanctificationem valebant, Quanto magìs Sanguis ipsius Christi, Qui per Spiritum aeternum Seipsum obtulit immaculatum Deo, purgabit conscientias nostras à mortuis operibus ad colendum Deum Viventem? Nunc autem fideliter recitasse haec singula, satìs est: Lectores ipsi jam, nisi nimiùm occalluerunt, 30 judicent, Ut Socinini ipsos, ut SScripturas, ut Christum tractent, & quid de iis sentiendum jam sit: De opinionis autem nostrae pernitie quid ego sentiam, illi nunc me audiant. Equidē bonâ fide profiteor, Profiteri haec, Christum Morte Suâ Salutem nobis Meruisse, & pro peccatis nostris Satisfecisse, opinionem esse, non ad modum sed supra modum pernitiosam. Verùm quibus tamen? non [Page 523] Christianis, non Piis, Probísque Christi Cultoribus, Sed universae Socinitati. Neque enim Christus vel Sic Mereri, vel Satisfacere potuisset, nisi & verè Deus fuisset. Actum igitur vel ex hac Consecutione de Barjesuitismo funditus erit. Ad hoc enim prodiit Pestis ea, atque ob hoc litigat, simulat, sudat, praevaricatur, colores omnes inducit, nervos per fas & nefas intendit omnes, Nè Christus ex Natura sua verè sit Deus. Quid mirum igitur, Si adversùs Mortis Christi Meritum, ejúsque pro nobis Satisfactionem 10 sic paratragoediari Christomastiges hii cogantur, atque nè operam suam omnem & oleum perdant, tam dirùm vociferentur, Opinionem hanc esse admodum pernitiosam?
14. Nobis interea jam & opportunitas, & animus est, regrediendi ad id, quod definitum à Catechista retrò est, tum cùm declamare coepit contra hoc, quod Christianos non negat vulgò sentire. Sententiam ibi geminam peremtoriè tulit de Morte Christi; Primam, Nullâ aliâ prorsus de Caussa in Scripturis, tam crebrae Salutis nostrae 20 mentione adjectâ, Mortem Christi celebrari, nisi quòd mors via ad Resurrectionem, & Exaltationem ejus fuerit, C. R. p. 227. Via autem? Hui, quàm frivolé! De SSpiritûs scilicet Dialectica est, in Salutis nostrae caussam, non modò Primariam, verùm etiam Solitariam, Mortem Christi communiter assignare, Quae tamen, Barjesuitâ Censore, Caussa ejusdem nulla est, nisi Sine qua non; De Resurrectione verò ipsius, Licèt eam Illi [...] Salutis Caussam nobis esse volunt, nè verbulum aliquod, tanquam de Caussa, facere. Atque ità quidem si Res 30 Se verè habuerit, Quid opus erit Morte Christi? Nunquid Deus exaltare Filium suum non poterat, nisi Cruci eum priùs Discipulum daret? At in Coelos ipsos ante Crucem exaltaverat eum, Si Barjesuitarum Expositiones admittimus, C. R. p. 130. Quod potuit igitur pro Filio furtim, non potuit & publicè, nisi per Mortis Viam? Quòd si necessarium fuisse vident, in Salutis nostrae negotio, Via solius rationem haberi, dicant, obtestamur, ex [Page 524] quo respectu? Utrùm, viae brevioris? An certè, productioris? Si brevioris enim, cur Moscorovius non admonuit, Ut Sepulturae Christi ea omnia adscriberentur, Quae de Morte ejus leguntur? via enim & Sepultura erat ad Resurrectionem, & in parte paulò, quàm Mors ejus, proximiore. Sin quò productior est via, eò sit gratior, ad exitum igitur ex Utero B. Virginis, aut certè paulò longiùs, ad ipsam Conceptionem retrocurri oportuit; nam & illa praeviae Humiliationis ejus exordium erat, & in ea tamen temporis distantia, rectà ducebat ad ejus Exaltationem; 10 Ad quam etiam sine ea, secundùm Dei Decretum, (prout mirabiliter hâc in re cavit profundus iste Magister: Secundùm illud enim, nec sine Caiaphani galli cantu potuit, nec sine Judae suffocatione;) pe [...]venire non potuit.
15. Quasi fessus igitur de Via hac, in alium Secessum mox se recipit. Videbat enim, SScripturas, tam infinitis in locis Salutem hominum, verbísque tam disertis, referre ad Christi, non Mortem solùm, sed etiam ad Mortis instrumentum, Crucem ipsam, Ut hoc foret, sannis Se, 20 sibilísque omnium excipiendum propinare, si aliud ipse nihil pro nobis in Morte Christi reperire poterat, nisi Viam ad Resurrectionem ejus. Adsuit ergò, quod rem acu feliciter tangat, Deinde quòd ex omnibus, quae Deus & Christus nostrae Salutis caussâ fecerunt, mors Christi potissimùm nobis Dei & Christi charitatem ostendat, & ante oculos ponat. Sed alia aliqua mortis Christi caussa prorsus nulla est, C.R. p. 227. Jam igitur Sapit. Sed & haec jam imposturae Suae ipsa Epitasis quidem est, Artísque ejus Sophisticae fastigium nobis ostendit, & antè oculos ponit. 30 Quis enim jam non ambabus ulnis excipiendam rebitur hanc de Morte Christi Professionem? Enimverò quòd mori voluerit, hoc primò infinitae Charitatis erat. Immunis enim Christus ab Adami maledicto, quia non Peccati ejus, licèt Primaevae Naturae, particeps, non Solùm potuit non mori, verumetiam non potuit mori, nisi ipse voluisset. Nemo tollit vitam à me, Sed ego ex meipso [Page 525] pono eam, ipse dixit, Joan. 10.18. Atque hinc in Quaesitis de Messia istud omnium primum Paulo est, [...], Act. 26.23, id est, Unde poterat ille mori. Verùm An poterat Resurgere, Secundum non est. Sequebatur enim hoc ex ipsa Naturae necessitate, (Licèt Barjesuitae ex improbissimo instituto, Resurrectionem Christi evehant, quò Mortem ejus deprimant:) Quia ut Petrus in Pentecoste, Teneri eum à morte [...], Act. 2.24, hoc autem plus est, quàm [...] non potuit 10 igitur non Resurgere. Secundò autem quòd hanc ob Caussam voluerit mori, ut moriendo pro nobis Satisfaceret, eôque Pretio nos de morte in vitam adsereret, & Filios Dei faceret, rectissimè hoc ab Apostolo ad Charitatis Divinae immensitatem referre docemur, [...], 1 Joan. 3.1.
16. Nunquid ergò non convenimus jam? Annon idem de Morte Christi, quod nos, & Barjesuitae dicunt? Audimus eos, Divinam, nostrae Salutis Caussâ, ostensam Charitatem ex Morte Christi potissimùm accersere. Cave verò 20 credas, ô Bone, quisquis es. Praevaricantur enim in hoc turpissimè & Charitatem Divinam, non, ex verbo Apostoli, quam Deus dedit nobis, intelligunt, Sed quam ostendit solùm, (Jamdudum autem ostendimus, ut in hoc vocabulo fallere soleant,) atque ante oculos ponit. Hanc autem Catechista, non diu antè, miserè restrinxerat, Summáque est, Quòd Christus Voluntatem Dei omnem annuntiare nobis voluit, atque Seipsum in Exemplum nobis dare, & Doctrinam denique suam morte suâ confirmare, C. R. p. 221. Verùm si procedere hinc speremus ad mirabilem 30 istum Charitatis effectum, Quòd moriendo Mereri nobis Salutem voluerit Christus, patiendóque Satisfacere Deo pro peccatis nostris potuerit, resiliunt statim, & Tragicè exclamant, Sententiam hanc fallacem esse, & erroneam, & admodum pernitiosam. De quo quidem convitio quid Piis omnibus sentiendum sit, & cujus necessitatis furcâ ipsi ad insanam hanc blasphemiam adacti sint, in Sectionis hujus decursu abunde jam expositum est.
SECT. LVI.
1. [...] dicebatur de Christi Adventu in Carnem. Trajectiones [...].
2. Angeli erant Mediatores temporibus ante Messiam; Messias sua solus procurat. Duo secula Hebraeis, Praesens, i. ante Messiam, & Venturum, sub Messia. 10 [...].
3. [...], 1 o Totus Orbis; 2 o Romanum Imperium; 3 o Judaea, [...]; 4 o Ecclesia Christi. Comprehendit Tempora, Loca, Personas.
SUmatur igitur pro concesso, Apostolum per [...], Heb. 2.5, intellexisse seculum illud, quod post hujus Christiani Seculi consummationem secuturum est, (in quam me opinionem abripuit jampridem Eruditorum aliorum vehemens contentio;) 20 Atque nihil etiamnum habeo, cur abscedam ab ex hoc Loco à me priùs dictis ad Expositionem ejusdem, ádque Exclusionem Angelorum ab ea administratione. Sed quò magìs Rem hanc mecum pensito, Contextúmque Loci perscrutor, & Sensum, Verbáque Apostoli ad examen revoco, eò minùs mihi Hypothesis illa arridet, subítque, ut alia Tempora designari jam censeam, quae per Seculum istud, [...] appellatum, significari nunc existimanda sunt. Imprimis autem in hanc sententiam pertractus sum, per adsumentum ab Apostolo 30 ibidem factum, [...]. Non ferebam enim verba ea à perenniludione Barjesuita meo tam Sophisticè perverti, & quasi legisset, [...], Digitum fallacem ab eo intendi, ad Heb. 1.6, cum fraudulento hoc epiphonemate, At nusquam alibi de mundo eo locutus est, C. R. p. 76: Atque ex hoc concludi igitur eum velle, in alterius ejus imposturae suppetias, [Page 527] illum Locum, [...], non de Mundo Praesente, sed de Futura Immortalitate accipi oportere. Verùm de Christi in Carnem Adventu (Barjesuiticis auribus quàm ingrato cunque) verba ea exponenda esse, fusiùs jampridem à me expositum est, Nihílque jam addendum restat, nisi ut moneam, Metathesin istam, per quam pro [...], intelligi velim, [...], tam procul ab aliqua violentia abesse, (quo 10 solo tamen colore Eruditorum nonnulli absterrentur,) ut & elegantiae non exiguum in Se habeat, & ab usu quoque SSpiritûs alienum non esse, abunde pareat per illud, [...], Heb. 4.5, pro [...], tum & illud, [...], Mar. 14.70, pro [...]. Neque certè (ut hoc semel dicam) est quicquam in Graeco sermone illiusmodi Adverbiorum quorundam trajectionibus familiarius, venustiúsve. Propheticum igitur ad morem vaticinium istud è (inverted †)al. 97.7, non est introductum, Ut de re futura, 20 Sed in Tempore Praesente enunciatum, (neque enim est [...], Cùm introducit, ut Latinus V. vertit) Sed in tempore P [...]aeterito expressum, In Aoristo enim est, (quod tot eruditos Viros fugisse miror,) vertíque debet [...], Quando in [...]roduxisset.
2. At quae tum erit [...], de qua Apostolus heic ait Se loqui? In promtu est Responsio, & gemina quidem: Una è Textu, è Contextu altera. Ex ipso Textu liquet, Seculum istud esse, quod Angelorum Dominio mandatum non est. Nam temporum 30 quidem ante Messiam, Angelis da [...]um est, Mediatores ut essent inter Deum, Hominésque; & ipsum V.T. atque Lex Mosaica dabantur [...], Act. 7.53, per Angelos, licèt [...], Gal. 3.19. Sed Messias sua tempora, ipse per Se, indè à principio, solus administravit: ministrabant quidem ei, ut totidem f [...]muli ad privata officia, ipsi Angeli: Sed Christus solus Novioris & Praestantioris Testamenti sui Mediator, Authór (que) semper [Page 528] fuit, Heb. 8.6. & 12.24. Neque usquam in SScripturis Euangelii procuratio commissa est Angelis. E Textu igitur, hoc. E Contextu verò, Esse jam hoc Argumentum à Majore, paret per tmematium secundum, ducíque ex eorum Temporum exemplo quae procurabantur ab Angelis. Supra Angelos autem comparationem, ab ipso, ídque per varias instantias institutam esse docemur, ex Heb. 1.4, atque ex iis liquet, quàm longè subsidat Seculum illud infra Seculum hoc, Ante Messiam, illud, infra hoc, sub Messia. Atque hoc illud est, de quo coeperat ipse 10 priùs dicere, cùm [...] opponeret [...] gesta, v. 2, Norúntque satìs Hebraicarum rerum non rudes, haut alio veteres usitatiore modo distinguere solitos mundi Tempora, quàm per Seculum Praesens, atque Venturum. (E cujus quoque usu inter eos communi, etiam & Romae Poeta, in Carmine suo (variè, miréque Prognostico eo) istud traxit, ‘Aspice venturo latentur ut omnia Seclo!)’ Per Praesens autem intelligebant Seculum, quod iis tum 20 decurrebat Messiam praestolantibus, per Venturum verò illud, quod cum ipso Messia initia sua sumeret. Ex hoc igitur intuitu est, quòd & Christus ipse Sermonem cum Judaeis habens, Messiam venisse nondum credentibus, Suâ ipsorum distinctione utatur, moneátque, Blasphemiae in SSpiritum nullam Remissionem habendam, [...], Matth. 13.32. Neque sub Mose scilicet, neque sub Messia, id est, neque sub Lege, neque sub Euangelio. Quin & hâc ipsâ in Epistola videre est, Locutionem eam antiquitus usitatam, etiam 30 mutatis jam temporibus servari usque ab eo, & denuo repeti, Ait enim eos, qui ad Euangelii Mysteria intromissi fuerant, gustâsse [...], Heb. 6.5. Seculum enim hoc, Praesens utcunque tum, cùm ille scriberet, erat, erat tamen illud, quod à Majoribus semper suis vocatum fuerat Seculum Venturum; Eodem igitur exemplo, vel tum [...] ab eo [Page 529] dicitur, quo & Dominus ipse, propter diutinae Expectationis phrasin, etiam postquam venerat, & ab iis, qui venisse eum non negabant, toties appellatur [...].
3. Vocabulum autem [...] quod attinet, ecquid abs Re Praesenti erit, Si Quatuor ejusdem in Sacris Literis Significationes jam adnotemus? Prima omnium propriissima est, per quam designantur universi Orbis incolae, ut Psal. 49.1. & Esa. 14.26. & Act 17.31. & saepe alibi. Secunda parcior est, restringit enim Notionem ad Imperii 10 Romani (tum quidem expansissimas tamen) metas, ut [...], Luc. 2.1, ex Edicto Caesaris. Tertia est, ubi Senes, quod in Sacro Textu est [...], denotátque in Prophetis nil aliud, quàm Suam ipsorum Regionem Judaicam, reddiderunt tamen [...], ut Psal. 72.8. Esa. 10.23. & Zeph. 1.11. cum aliis id genus non paucis: Ad Quorum exemplum creditur, & illud Euangelistae, [...], Luc. 21.26. Agabi etiam vaticinium (Sed incertum, An sic ab ipso Propheta, Quia nescitur, quâ Linguâ usus ibi fuerit, An solùm à 20 Luca Historico;) in ea verba formatur, [...], Act. 11.28. De Judaea tamen SSpiritum hoc praemonuisse, ipsi Fideles Antiocheni demonstrant Se intelligere, ex eo, quòd Sui satìs securi, Subsidium Pecuniarium statim conficiant, mittántque solummodo ad Habitantes in Judaea, v. 29. Cum Restrictione tamen nova jam & hoc fiebat: Ne (que) enim ad universos Terrae Sanctae Habitatores mittitur, Sed ad Fideles solùm Fratrés (que) in Christo; Hii sunt illis [...], Cui sustentandae parant has suppetias; Mittunt ergò ad Presbyteros, 30 v. 30, id est, ad Episcopos ibi Locorum, Substitutos atque Coadjuvas Apostolorum, (Alii enim Presbyteri, praeter plenariâ omni Potestate ex Deo imbutos, hoc est, Episcopos, in Orbe tunc non extabant;) Quorum cum Deo erat curare has Eleemosynas, Act. 4.35. Ab hac igitur Restrictione haut multùm abscedit Quarta vocabuli hujus Significatio, Quâ Ecclesiam Christi, Orbís (que) partes Euangelio illustratas denotat [...]. Igitur cùm Euangelium, & Ecclesia [Page 530] designari in mysticis soleant per Coelum, Paulus Locum illum Davidis, de Orbibus Coelestibus Gloriam Dei Suo Modo depraedicantibus dictum, Psal. 19.1, ad sua sub Christo per Euangelium annuntiato, tempora adaptat, [...], Rom. 10.18. Quod & alibi dicit, [...], Col. 1.23. Habitâ igitur jam non solùm [...], sed & cum tempore, etiam Loci, paritérque & Personarum ratione, haec est illa [...], quam Paulus nunc se velle dicit, Angelorum quidem abnegatam, Soliús (que) 10 Christi adsertam Auspiciis, & Administrationi.
SECT. LVII.
1. Elleipseων acervus. Subjectum solummodo positum pro tota Propositione.
2. Liberi Arbitrii Patroni. Omne Bonum in nobis, ex Deo 20 originem ducere.
3. Neque ex Nobis solùm, ne (que) ex Deo tantùm sunt, quae nos bene agimus.
4. Ratio Contextûs in Expositionibus habenda semper est. Naturae non debentur Praerogativae Fidei. Scopus Loci Primarius non est semper Solitarius.
5. Auxilium Divinum quodnam Barjesuita agnoscat; Deum Gratiam Offerre, dicit, sed non, Conferre.
6. Suppositiones non sunt faciendae de rebus impossibilibus. Hominem posse Deum praevenire, non est Casus dabilis. 30
IN tribus membris Conclusionis illius Paulinae, [...], Rom. 9.16. Tres distinctae Propositiones reverà continentur: Non Volentis, Una est; Altera, Non Currentis: Miserentis Dei, est ultima. Elleipseis autem Quot, Quantaeque in Singulis hiis insint, mirari jam citiùs hoc, quàm [Page 531] explicare poterimus. Potéstne enim non mirum imprimis videri de tribus Partibus Integralibus adesse tantùm unicam? Subjectum, Praedicatum, & Copula, sunt Partes Constitutivae Propositionum. At nihil jam in hiis habetur, praeter id solum quod subjicitur; Ipsum Subjectum in omnibus heic est Omnia. Jam abesse quidem Copulam, minùs à ratione abest, Quia, cùm unicum vocabulum adsit, nihil apparet, quod cum eo copuletur. Sed id quod ea propter appellatur Subjectum, Quia Praedicationi 10 alicui substernitur, existere jam, totiésque prodire sine aliquo Praedicato, Divinae hoc Artis esse oportet, solóque Apostolo Artifice dignae. Ad rectum autem Loci intellectum, nobis nunc necesse est, ut Partes Singulas acciamus, tum Absentes, tum quae Praesens etiam est, & seorsim examinemus. Reperiemus autem & ab ipso hoc Subjecto abesse quoque Suam Conditionem; neque enim istud [...], Simpliciter nunc dictum est, neque Absolutè, [...], Sed ex eo, quòd utrumque negatum quidem aliis, Misericordiae tamen Dei 20 adseratur, manifestè paret, in partem solùm sanctiorem, laudéque dignam, accipi oportere, Esséque, Volentis bonum; utì Paulus ipse modò dixerat, [...], Rom. 7.19, atque Currentis bene; ut & ille, [...], Gal. 5.7. Sed Minore jam negotio constabit de Copula. Eam enim definimus, tam ex communi omnium consensu, quàm ut communiter ab Apostolo subaudiri solitam, esse Verbum Substantivum Est. Atque jam ex hiis habemus, Non est Volentis bonum, non est Currentis bene: Est Miserentis Dei. Verùm 30 quid id sit, quod Illis abjudicatur, Huic adscribitur, hâc quidem in parte, in Designatione Praedicati, propter contrariarum opinionum studia, infinitè litigatur.
2. Qui candidissimè Se agere arbitrantur, subintellectam illam in Subjecto conditionem sequuntur, atque per actum Reflexum de omni Bono haec accipi volunt, ut velit quis bonum, Volentis non esse; ut currat bene, [Page 532] non esse Currentis; non enim Hominis ipsius esse, sed Dei, Qui pro summo suo Beneplacito operatur in nobis, [...], Phil. 2.13, tum Velle, id est Intentionem, tum Currere, id est Executionem: In quem quidem sensum Davidis illud piissimè accinunt, Non nobis, Domine, non nobis, sed Nomini tuo da gloriam, propter misericordiam tuam, Psal. 115.1, ex miserante enim Deo haec omnia in Homine esse. Verùm ad haec turbantur, Qui in Partibus Suis Liberiori Arbitrio plusculùm patrocinantur, útque hoc assignetur 10 pro Praedicato harum Propositionum nullo modo ferre possunt; contendunt igitur, Cat. Rac. pag. 264, per Negationem eam adjunctam non posse Libertatem Voluntatis Humanae sic excludi, quin ex eadem Consequentia & Voluntatem ipsam destrui necesse sit; Absolutè enim dicitur, non Volentis. Sed haec quàm puerilis verè captiuncula est, gravésque Theologos imprimis dedecet! Plura enim Vocabula licèt in Apostolo non legantur, Particula tamen ista Negativa non praefigitur vocabulo Volentis, sic ut ad illud tollendum 20 valeat (Supponitur enim imprimis illud, ipsúmque Subjectum est:) Sed Copulae ipsi, quae subauditur, praemittitur, (Modò Ordo Verborum ritè, & juxta naturam rei instituatur,) quò Conditionem solùm sic intercipiat, ut ab ipso Subjecto, non jam Actum Volendi, sed Facultatem, atque Originem Volendi bonum illud, excludat, sic, Volentis bonum non est, quòd bonum velit; Currentis rectè non est, quòd rectè currat. Miserentis enim Dei est, humanísque defectibus ità Succurrentis, ut per gratiae Suae aspiramina praecurrat nobis, & 30 us (que) comitetur, Quò verè bonum quicquam, benéque velimus, agamúsque. Hic enim genuinus Ordo, Sensúsque verborum est.
3. Veruntamen, ut litem hanc declinent, & mitius aliquid determinare videantur, Graecos Patres, quasi ad alteram Elleipsin supplendam, memini, Particulam etiam Exclusivam in Expositionibus suis intelligi jubere; Non [Page 533] est volentis tantùm; non solùm est currentis; Sed etiam Dei Miserentis. Ne (que) tamen & hoc, quàm Verum cunque, Piúmque, & Moderatum sit, eâdem de Caussa, quâ priùs, ferre possunt in Ecclesia Pontificia. Proetendunt autem & Rationem, & similem quidem priori, hoc est, nimis Sophisticam. Caussantur enim, (si verba ipsorum non pravè recolo) Ex simili Supplemento converti posse hanc Sententiam, in, non est Dei Miserentis, sed Volentis etiam est, & Currentis. Aures autem pias non ferre hoc, non est 10 Miserentis Dei, Aquinatis alicubi est. Verùm obtestamur eorum fidem, Quid opus est aliquâ, quid tali, praeterquam ad Captionem, Conversione? Id primùm respondeant. Dein, Hóccine est Simile Supplementum? At in Graecorum sensu, Supplementum esse oportet vocis [...], quam ipsi nunc non addunt: Supplementum igitur hoc ipsi omnino nullum faciunt. Sententiam quidem Pauli tam praeposterè convertunt, ut corrumpant planè atque in contrarium commutent. Partes enim ejusdem Negativas duas, déque Hominibus praedicatas, in Affirmativas 20 convertunt; Quae Affirmativa autem, atque de Deo est, in Negativam commutant; & jam objiciunt, Pias aures hoc non ferre? Piè quidem faciunt jam, quòd hoc non ferant! Verùm missis hiis strophis, agant ingenuè, & siquam justam Convertendi rationem habeant, convertant Sententiam; Sed & unà hoc, quod Simile Supplementum appellant, suppleant, sic, non est Miserentis Dei tantùm, sed etiam Volentis, & Currentis hominis. Et quid nunc habent, quod piis auribus refugiendum sit? Numquid non sensu satìs sano dicitur, Bonum 30 opus omne Humanum ex eo, quòd Humanum est, non esse Solius Dei, sed etiam Hominis? Non debebat ergò Graecorum illa Expositio, per Exceptionem tam frigidam, tam fictè, pravéque objectam, rejici!
4. Est aliquid certè, quod de Contextu, & Scopo Loci, déque Instituto Apostoli succlamare solent, Qui de sola Electione ad Aeternam Salutem, déque ejusdem [Page 534] Caussa, in praemissis agi ab Apostolo contendunt, Neque igitur Conclusionem hanc trahi debere ad Caussam Bonorum operum nostrorum designandam, limitandámque. Sed Argumenti tamen hujus utraque Pars satìs in ambiguo est. De Antecedente enim ut dubitetur, facit ipse hic Locus. Nam si admittatur, de sola ad Salutem Electione accipienda haec esse, tum & eampse ingredi par est in Textum hunc in Supplementum Elleipseων, Praedicatúmque Propositionis esse oportet, Volentis non est, non Currentis, sed solius Dei Miserentis, 10 eligi nos ad Salutem. Credíne verò potest, Paulum sic loqui? Cùm Electio cujusque Existentiam ejus tam infinitè antecedat, Annon extremae [...] esset, Voluntatem, aut Cursum cujusque excludere ab ejus Electione? Quorsum enim? Potuítne aliter existimari à quoquam sano, nisi Paulus jam praecaverat? Si non; Quid opu'st igitur istâ tam operosâ Negatione? Neque nescio quidem, ut soleant haec applicari, ut sub voce Volentis intelligatur Fides, sub Currentis Opera; Atque id Apostolum velle, Electionem nostram non 20 esse ex praevisa Fide, aut Operibus. Sed ingeniosa haec magìs quàm Solida sunt, Pondúsque nullum hoc genus Consecutiones habent, praeterquam quòd ex usu communi inter Theologos invaluerint. Etenim, istud si voluisset Paulus, tam in promtu ei fuisset dicere, Non est Credentis, neque est Operantis, sed Miserentis Dei est. Quòd aliter igitur dixerit, Argumento est, eum aliam rem dicere. Et de Electione quidem, verùm non ad Salutem Aeternam ea, sed de alia prodroma, ad Ecclesiam Christi, id est de Vocatione nostra ad Fidem, 30 Apostolus in Praemissis instituerat dicere: Sunt igitur ei Exempla (Isaacus praelatus Ismaeli, & Jacobus Esavo;) Ecclesiae Christi, de Gentibus jam, Quoniam Judaei, Legalium suorum Voto, Cursúque abrepti, Christum non sequebantur, desumendae. Primarius igitur iste Scopus Apostoli est, ut pareat, Naturae non deberi Praerogativam Fidei. Sed tum, quòd Solitarius [Page 535] Scopus ille sit, & quòd verba eadem non possint ad Secundariam aliquam Consequentiam, ad quicquid igitur Boni in nobis reperitur, pariter ab Apostolo intendi, temere satìs adfirmatur à Pontificiis, nè nimiùm vel hinc plectatur iis Liberum Suum Arbitrium.
5. Quantò illustrior igitur nunc magnificentiórque Parte Jesuiticâ est Barjesuitica, Qui facilè largiuntur, Locum hunc à Paulo, De Bono in Nobis, De Voluntate 10 enim, atque Conatu Hominum, intelligi; neque dubitant tamen, Arbitrii Libertatem suis jam Auspiciis sic adserere, ut vel ipsi Pelagio hanc palmam praeripiant? Unicâ nimirum Distinctiunculâ, quam felicissimi mortalium in nubibus fabrefecerunt Sibi, didicerunt h [...]nc rem confectam dare. Esse enim primò supponunt Voluntatem atque Conatum Hominis, (vel Praeveniendi Deum, vel Obsequendi Deo,) Cat. Rac. p. 264, Sed facto hoc, in ridiculam Distinguendi speciem, Praeludio, statim profitentur, Se libenter ei rei accedere, neminem esse 20 Hominem, qui Voluntate & Cursu Suo hoc obtinere possit, ut Deum ad conferendum Beneficium aliquod in ipsum moverit, Cat. Rac. pag. 266. Non possit, autem? At Quis hoc poscit? Quis enim praeter ipsos, dicit? Quin igitur dicant Sublesti, non Quid possit quisquam, sed Quid voluerit. Monstrent, Quis id conatus fuerit; Quis ad id cucurrerit. Nisi enim hoc probaverint, Mirifica haec Distinctio in fumos iis abit. Ea certè heic Prima fallacia est. Est & Secunda, Tertiáque in eo, quòd Neminem posse Deum ad conferendum 30 aliquod Beneficium movere aiunt. Nam si sic, Quorsum votis solicitant Deum? Cur & prae se ferunt, instituere Se Suos ad Precum assiduitatem? Explicandum etiam est, quid intelligant, per Beneficium abs Deo conferendum. Potest enim illud de Temporalibus solùm Donis accipi. Doceant nos igitur, An & Spiritualia quo (que) omnia complectantur? An, ex eorum numero expungant Praevenientem Gratiam? Credibile [Page 536] quidem est, eos vocem hanc Praeveniendi ex alterutra Parte, Dei, Hominísque, minùs probare. Gratiam enim esse, aut Praevenientem, aut Adsistentem, aut Subsequentem, Tituli sunt, quos ipsi nusquam agnoscunt. Hoc sentiunt, Esse in N. T. praestantissima Promissa iis proposita, qui Voluntati Divinae obsecundaverint, Adjectis etiam minis, si spreverint, Cat. Rac. pag. 253. Auxilium autem hoc Divinum, potiùs quàm Gratiam appellare solent, Quod cùm Exterius sit, nemini prorsus denegari fatentur, Cui Voluntatem 10 suam Deus patefacit, hoc est, qui Euangelium audierit. Esse verò & Internum Auxilium non inficiantur, Sed Subsequens reverà est, (Si Auxilium dicendum id sit, & non potiùs, Praemium;) Sic enim definiunt, Cùm Deus in Cordibus sibi obedientium Promissa Sua obsignat, Cat. Rac. pag. 254. In Provinciis igitur Barjesuiticis antecedit Obedientia, subsequitur Auxilium. Neque vetant etiam, ut (in genere) hoc appelletur Gratia, sed mutato tamen semper Verbo Collativo. Deum igitur utcunque Conferre 20 Beneficia, non inviti, quia id tam generale est, audiant, tamen de Gratia ubi dicendum est, jam non (Conferre) sed (Offerre) substituunt, & Postquam Deus Gratiam suam obtulit, hominem non posse Gratiam oblatam accipere, & ex Praescripto Divinae Voluntatis vivere, pro pernitioso (Pluribus enim pernitiosis miseri vexantur,) errore ducunt, C.R. p. 266.
6. Ut redeamus igitur nunc ad Locum, quem prae manibus habemus. Cùm enim Paulus adserat, Esse non Volentis, neque Currentis, sed Miserentis Dei, exponi 30 eum jubent, ( De Voluntate & Conatu ejusmodi, Quo nos Deum praeveniamus, & moveamus, ut nobis sua Beneficia proponat & offerat, Cat. Rac. pag. 265.) Attende igitur, Lector, offerat nunc est, atque conferat [...]. Sic autem Velle, sic Conari, nemini Competere, oppidò contendunt, Qui tamen hoc pro Priore Membro Distinctionis suae jam posuerant. Verùm [Page 537] & istud non sufficit nobis. Principalis enim jam Quaestio est, Quid ipse Paulus voluit? An ille metuebat, nè Romanorum aliquis sic vellet, aut sic conaretur, ideóque praemonitos ex se eos esse voluit, quò inanem hanc operam nè sumerent? Paulíne cura erat per hanc Sententiam, Nè ignoti cupidine percitus quispiam, ignotum sibi Deum urgeret, incognita Beneficia conferre ei, & incognitam Voluntatem proponere? Si tamen ignota haec, aut incognita cuiquam dicenda sunt, quae indè à 10 principio Evangelii sui per Christum toti mundo patefacta sunt. Quî poterat ergò quisquam eâ in parte praevenire Deum, in qua jam Deus ipsum praevenerat? Aut quid opus Paulo erat, nisi insanùm nimis otiabatur, de Re tam Contradictoria, tam impossibili, (vel Philosopho ipso monente, de rebus impossibilibus non esse faciendas Suppositiones;) tam inaniter cavere? Sed dandum & hoc est dementiae Barjesuiticae: Nè enim soli insanire viderentur in sua Haeresi, vel Paulo ipsi adfigendum ab iis (quidlibet semper ausis,) erat futile hoc commentum. Quid 20 itá? Quò in altera parte Distinctionis, jam ubi Pauli verbis tam inaudito at (que) incredibili modo satisfecisse praetenderent, evagari liberè possint pro Suo Arbitrio. Non obstante igitur, quòd non sit Volentis, ne (que) Currentis, (in non Dabili scilicet Casu suo, Praeveniendi Deum, De quo tamen Paulum agere volunt;) nunc tamen cùm à Deo Se praeventos esse nôrint, hoc est, cùm Praeceptorum Dei cognitionem adepti sint, & quid promittat Ille, quid interminetur, sciant, (Quae nec Reprobos ipsos, neque Daemones latent,) nunc, Voluntatem atque Conatum Praeceptis 30 istis obediendi, Cat. Rac. pag. 294; Atque ex Supposito eo, (paris enim Consequentiae; Nullius scilicet, est & hoc,) Potestatem etiam instituendi Vitam suam ad praescriptum Divinae voluntatis, Cat. Rac. pag. 266, audacter Sibimet arrogant. Sed arrogantem Haeresin istam quàm funditus protriverint Orthodoxorum Scripta, Theologi non nesciunt. Haec tantùm à nobis, Paulino huic Loco lucem facientibus, obiter jam adjicienda erant, [Page 538] quem reddi sic velim à Nobis, Therefore then, not of him that Willeth, [is it,] nor of him that Runneth, but of God that granteth the Mercy.
SECT. LVIII.
1. Cur nolint Christum, Potestatem, quam ex hypostatica 10 Unione habebat, habuisse, antequam resurrexerat. Actum ejusdem suspendere poterat pro Divino suo Placito.
2. Christus ab utero Angelorum Dominus erat.
3. Ut Christus fuerit Frater noster.
4. Magos eo die venisse, quo Christus natus est. [...]. Cur Regni mentio additur in Hosanna. Regnum Christi.
5. [...]. Nihil sequitur, ex Non est Scriptum. Potestas Christi omnis, dum viveret. Miracula id adserunt. 20
6. Mentio Potestatis Christi, ante Resurrectionem. Quìd quòd dubitetur de ea.
7. Lazari suscitatio. Christus omnium Resurrectio, Qui necdum ipse tum resurrexerat. Potestas Vitae & Mortis est summè Regia.
BOne Jesu, quaesumus, mentibus Servorum tuorum illuminandis deesse nè velis, S'que Spiritûs quem pollicitus es, gratiâ in omnem veritatem ità perducendis, Ut 30 ad pravè Sentientium venena, per aliquam fraudem imbibenda, incauti nunquam trahantur. Quantâ enim cum anxietate animi jam nuper intelligo, Theologos aliquot, ô Quales Quantósque! Viros apprimè pios, atque insigniter eruditos! dum ad Barjesuitarum tamen infandissimas Conclusiones minùs attendant, Mediis aliquot eorum, neque necessariis, ne (que) sanis quidem, sed tantùm Naturae nostrae, [Page 539] Novitatis avidiori, inescandae aptioribus, nimiùm, gratísque abripi! Vel ipsa enim Sanctissima Tria Munera, quibus operatus est in terris Messias Dominus noster, Quia circa diversas Res agundas occupata sunt, & exinde per diversos agendi Modos, Methodósque & Occasiones exeruerunt se in eo, Diversis igitur temporibus credita ei fuisse, ádque diversa Caussarum principia referri à nobis oportere, quàm parùm consultò nunc opinari videntur? Quid Barjesuitae autem ex hujusmodi Suppositis inferre 10 satagant, (Ut Christus ab aeterno atque ex Natura sua Deus nè sit, Crucíque ejus ut nulla Salus, neque Sanguini Meritum, neque Morti Redemtio adscribenda sit, Quia serò tandem (si ipsos audimus) & non nisi resurgens, eximia illa dona, Potestatémque omnem Suam ipse consecutus est,) ex illuvie illa Catechi [...]tica à me jamp [...]idem satìs admonitum est. At verò Domino Jesu, in ipsa prima Conceptione Sui, ea omnia indita sunt; Propheta ille noster, & Pontifex, & Rex ex Hypostatica unione factus est, juxtáque vetus Vaticinium illud, Haut citiùs Parvulus 20 nobis datus est, quàm Principatus etiam super humeros ejus fuit, admirabilísque Consiliarius noster, & Princeps Pacis nostrae exiit, Esa. 9.6. Omnis enim Potestas, ut ipse pòst loquitur, Matth. 28.18, in Coelo Terrâque data ei tum ab initio fuit. Cùm verò Omnem dicat, manifestum est, nec illam defuisse, quam Paulus (aliâ in re Sua) appellat [...], 1 Cor. 9.6, libertatem nimirum Christi, pro infinita Sapientia Sua, nè Divinae illius [...], ob quam ad suos venit, ratio aliqua, (nedum, summa,) interturbaretur, non exerendi Se, nisi gradatim, 30 & ad modum Profectûs Humani, neque Officiis suis defungendi alio tempore, alióve modo, quàm ut ipse, pro Beneplacito suo decrêrat, ad negotium Redemtionis nostrae promovendum, Salutísque nostrae perimplendum, ea maximè factura esse.
3. Dabunt igitur mihi hanc veniam magna Illa Ingenia, quibus ego certè non exiguum defero, si Consecutiones nonnullas, ipsorum nominibus attributas, otiari planè [Page 540] dixerim, & pro Inconsequentibus semper habendas esse. Quid? Non nisi à Resurrectione Christi incepisse ei Regnum illud, Sub quo sunt & Angeli? Quid ità, obtestor? An, Quia post Resurrectionem ejus Angelus feminis dixit, Venite, Videte locum, ubi situs erat Dominus? Matth. 28.6. Quia absolutè igitur, [...], pona [...]ur ab eo, argumento esse, accipi eum oportere, ac si dixerat, (non vester tantùm Dominus, sed jam & noster.) Hei! Quantum est in rebus inane! Annon enim & Absolutè Dominus ab Angelo ponitur, cùm nasceretur Christus? Dictum est enim 10 Pastoribus, Nascitur vobis hodie Salvator, Qui est Christus Dominus, Luc. 2.11. Non hominum sc [...]licet Dominus solùm sed & Angelorum, Succlamantibus etiam ob hoc ipsum pluri [...]is de Militia Coelesti, ver. 13. Coeperat nimirum & tum Regnum Christi in Angelos, ídque à prima Parentis suae Salutatione, Adsensúque: Angelis ipsis (jam tum adorare eum à Deo jussis Heb. 1.6.) ubertim hoc reipsâ etiam comprobantibus, Ne (que) solùm Bonis, per famulatum ei tam frequenter exhibitum, obsequiáque per omnem vitam ejus (siquidem opus erat) ei praestita; Sed & Malis quoque 20 nunquam non Subjectis ei, totiés (que) ab eo tortis, & expulsis, & in ipsa deni (que) Cruce ejus triumphatis. Igitur & nos succlamare sciant hii, Tekel, tam tenui huic eorum argutiolae.
3. Ne (que) justioris Ponderis est, quod inferre audio, Quia eaedem feminae jubentur ab ipso Christo, Nuntiate ista Fratribus meis, Mat. 28.10. Quid indè enim? Ergò non solitus vocare Discipulos, Fratres, significat jam, Se novae cujusdam Fraternitatis Principem factum esse, per Resurrectionem suam. Et factus certè est Princeps ille Principum, 30 Frater noster. Si hoc volunt, rectè istud monent: Sed seciùs, illud alterum; (Nihil enim tale;) per Resurrectionem. Quod enim Apostolus monet, Esse Christum Primogenitum in multis Fratribus, Rom. 8.29, non ad Resurrectionem, sed ad Genituram ejus, integ [...]ámque ipsius [...] referri videmus, licèt non expedierat, Discipulis id nisi ex parte solùm, quâ non Servos, sed Amicos suos vocavit [Page 541] eos Joan. 15.15.) ante Passionem nuntiari. Sed idem Paulus est, qui ait, Christum participem factum fuisse Carnis, & Sanguinis, Heb. 2.14, ut per omnia adsimilaretur Fratribus, ver. 17, de quibus paulò antè dixerat, Annuntiabo nomen tuum fratribus meis, ver. 12. Istud autem licèt è Psal. 22.22, (Psalmo quidem Passioni Dominicae dicato,) depromatur, designat tamen eos, Qui ante Passionem Fratres ei facti fuerant, vel ipso Christo adserente, Hii sunt fratres mei, Matth. 12.49. & rursus, 10 Uni fecistis Fraetrum meorum, Matth. 25.40: Iis scilicet, qui Nominis Divini Annuntiationem ex ipsius ore tum priùs acceperant. Prorsus igitur & hic Color evanuit.
4. Quàm ineptus autem est labor Harum Captiuncularum, cùm de Coelo mirificè signatum esse viderint initium Regni Christi? Ex ipso enim momento, quo Se uterinum in terris fieri dignatus est, ex alto Oriens, Luc. 1.78, Stella nimirum Regis in Judaea nascentis, Matth. 2.2, Magos illos ex Orientalibus Hierosolymam usque (Et in 20 ipsum, quo ille nascebatur, diem, nè dubitem, facit illud, [...], ver. 1; est enim hoc, Simulac natus est, prout de Mose in Cryptis similiter dictum est, Heb. 11.23.) pertraxit. Et Quorsum? vel ipsos Audi; Ut Honorem, Regibus omnibus de Orientalium more debitum, (Quantò magìs, Huic jam de Coelis monstrato?) praestarent; Ut adorarent eum scilicet, Donáque sua Ei, ut Regi, offerrent, ver. 11. Quid igitur? Acclamare jam novo Regi libet, A Domino factum est hoc, & est mirabile in oculis nostris, Psal. 118.23. Cùm verò, quae eodem in 30 Psalmo subsequuntur, Hosanna, Benedictus qui venit in Nomine Domini, ver. 26, etiam post tot lustra à partu, de eodem Jesu acclamari audiamus vel per pueros quidem, ex instinctu SSpiritûs, cum adnexa quoque expressa mentione Authoritatis hujus Regiae, Benedictum quod venit Regnum Patris nostri David, Mar. 11.10. &, Benedictus Rex, qui venit in Nomine Domini, Luc. 19.38. &, Hosanna qui venit Benedictus Rex Israel, Joan. 12.13; [Page 542] Cùm & Prophetam quoque alium, Quia in Hosanna, Davidis Regnum non nominatur, ad id gemini Euangelistae testentur, è Zach. 9.9, Dieite Filiae Sion, Ecce Rex tuus venit, Matth. 21.5. & Joan. 12.15; Denique cùm & istud id sit, quod & inimici ejus caput Accusationis Suae faciant, Dicit Se Christum Regem esse, Luc. 23.2, (Inaudierant scilicet, quòd Christus passim Discipulis Suis annuntiarat, De Regno Patris, Suóque.) Neque ipse quidem interrogatus à Pila [...]o, inficias eat, Regnum Se tum habere, Sed tantùm neget, Regnum Suum ex hoc Mundo esse, Jo. 18.36, 10 Prout & antè, in jam dicta ea Pompa Regali, Cùm talia ei de Regno suo accini indignantibus Pharisaeis, ipse per Ratihabitionem planè respondeat, Si isti tacerent, lapides clamabunt, Luc. 19.40; (Nam vel lapides ipsi, non uno modo, Testes jam facti fuerant Authoritatis illi [...]s, quam Regio planè more, in Res quasque pro Suo libitu, í [...]que Spiritus ipsos Ille saepe exercuerat,) Nos nunc sic insanire, ut futiles argutias aucupatum eamus, ad sufflaminandum ei Regnum suum, & in Seriorem solùm Epocham, auspiciáque [...] illud detrudendum? 20 Quàm nollem in quenquam Nostrûm potuisse hoc cadere!
5. Atqui, Christus ipse, (aiunt) Quando resurrexerat, tum Professus est, Potestatem omnem datam sibi esse. Certé: Post Resurrectionem ipsius erat, quando sic professus est, Omnem Potestatem Sibi datam fuisse; verùm non professus est, Datam eam esse tum Post Resurrectionem. De significatu autem Aoristi illius, [...], & quo Signo Temporis ibi gaudeat, Scio me antè monuisse, Nec libet repetere. Dicti autem illius Dominici mens ista est, 30 Homini Mihi, indè ab Humanae Naturae adsumtione, dabatur Potestas omnis tam in Coelestia, quàm in Inferiora. In Potestate autem Arbitrii mei semper erat, Potestatem istam, non exerere solùm, Sed & suspendere etiam, Quando, Quamdiu, Quatenus mihi, Res meas, & vestras in terris agenti, visum est. Nunc verò cùm id peregerim denique, ad quod venerim, Humanitatísque meae Dispensationem, [Page 543] & Redemtionis vestrae Mysterium absolverim, libet jam Potestatis meae tam stupendum exemplum statuere, ut & Vobis eam nunc mandem, universo Orbi ex me, (Et vel eò pleniùs validiúsque quod etiam per vos fiet,) aeternùm manifestandam. Sin urgere jam velint, nusquam ante Resurrectionem Suam, Christum Potestatis hujus meminisse: Esto. Nihil enim ex negatione ista incommodi sequetur, Quòd non sit Scriptum. Absolutè autem verum istud non est, quod dicunt, hactenúsque solùm à 10 nobis admittitur, Totidem verbis Eum, aut eodem modo, antè non meminisse ejusdem, neque enim eadem antè occasio erat, Et semper erat tamen, pro Suo Arbitrio, celandi eam constans intentio. Sed quid? Ergò nec ejusdem Rei meminisse? Pudeat ità [...]. Quin audiant Christi ipsius verba, alia quidem, sed parùm abludentia, & sensu pari, aut certè superiori, [...], Matth. 11.27. In [...] autem non solùm Jus ad Rem, sed & Jus in Re comprehenditur. Audiant & Baptistam de Eo, [...], 20 Joan. 3.35. Veruntamen Verba ut audiamus, quid opus omnino est, cùm Facta ejus videamus? Infinita enim miracula, quae nullo non die edidit, totidem sunt Potestatis Regiae Suae clarissima Praeconia. Quò igitur Baptista, ad Ipsum de Ipso quaesitum mittens, rescire facilè posset, ipsum verè Messiam esse, verba nulla, sed ex Factis suis Signa, eáque Divinam Potestatem solùm depraedicantia, referri jussit, Matth. 11.5. Igitur qui ex antedicto Loco conclusum eunt, ante Resurrectionem ejus aut nullam, aut non omnem certè (nam 30 in omni genere, atque ex omni Parte Divinam Vim suam per interstitia exeruit:) habuisse, Eâdem operâ & Euangeliorum partem alteram deleant, Lucámque scribentem, de omnibus, quae coepit Jesus facere & dicere, Act. 1.1, compendifacere jubeant pagellam priorem, & Factis à Jesu missis, quae dixerat Ille, solùm dicere.
6. Praeteriri tamen nefas est, quòd & in Virtutum à Domino editarum narrationibus nonnullis, praeter evidentiam [Page 544] Facti, etiam & Potestatis ipsius diserta fiat mentio. Inficiatores igitur ejusdem audiant, quàm longè superentur vel à vitiliginoso illo misero, Qui non nescius morbum suum, ex Divinitus, Deí (que) digito immissis, esse, & cui curando Homo nemo erat, pro certo se tamen habere indicat, Quid in ea parte poterat Christus. Quid volebat quidem Christus, erat ei, quod dubitaret; Ità igitur Dominum supplex adoritur, Domine, si vis, potes me mundare. Jam igitur Specimen specietur: Potes, ait iste. Potestas nondum data est; Illi. Jam Dominus ipse quid? 10 Respondétne cum illis, Nondum possum hoc; Si possem jam vellem, sed fiet, Ubi resurrexero, nondum enim venit Hora mea? An sine Dilatione, (Hora enim Voluntatis ejus tum, Potestatis autem semper, ei aderat:) Volo, mundatus Sis, Matth. 8.3; tetigítque eum, & mundatus est. Jam geminum huic est, quòd Caeci gemini poscentes eum Lumina sua, id solùm interrogantur ab èo, Creditísne, posse me hoc facere? Matth. 9.28. De Potestate autem cùm nulli ambigerent, tanguntur illis oculi, illíque utuntur oculis. Repertus quidem est unus, Qui, Quia 20 viderat Discipulos Domini nihil posse, Dominum ipsum non sine dubitatione adfatur, Verùm Siquid potes, adjuva nos, Mar. 9.22. Sed Dominus, quo Potestatis ex Parte Sua certiorem eum faceret, contra ipsius [...], nil aliud opponit, quàm [...], ver. 23: ut Credere etiam possit, succurrit haesitanti, & curat puerum, ver. 27.
7. Similiter & Nicodemus, ex argumento perspectae Potestatis Christi, viam sibi optimè ad eum aperiri duxit, Nemo potest facere, quae tu facis, nisi Deus cum eo esset, Jo. 30 3.2. Sanatus etiam Caecus ille, non aliter, Non potuisset facere, nisi fuisset à Deo, Jo. 9.33. Quid facimus ergó? Infiniti nè simus in vero Potestatis ejus Tempore adserendo, eamus unà omnes ad suscitationem Lazari. Certè si ad aliquam rem Potestas Christi expectanda erat, donec Ipse resurrexerat, ad hanc expectari eatenùs, par erat. Martha igitur piissimè, Christo pollicenti, [Page 545] Frater tuus resurget, Joan 11.23; respondet, Novi Eum resurrecturum esse in Novissimo Die, ver. 24. Sed Dominus, nullam jam moram patiendi certus, nè tantisper, Dum Resurrectionis suae, brevíque tum secuturae, exemplum extaret, reponit, Ego sum Resurrectio & Vita, v. 25. [...], ait, non [...]. Sed & tum, ante Resurrectionem Suam, Resurrectionis omnis Originem, Regulámque, Omnipotentiae Suae satìs gnarus, pollicetur, Virtute Suâ jam tum victurum esse, vel qui mortuus erat, & qui vivebat, 10 non moriturum esse: (Potestas autem Vitae & Mortis Summa omnium est, & maximè Regia:) Marthaeque ista credendi Authorem Se facit, ver. 26, increpátque eam mox, ubi diffidere denuo coeperat, v. 40. Videant igitur, quò Rem Suam reduxerint, Qui, licèt tam infinita semper Christi Potestas fuerat, ut & antequam Resurrectio aliqua, vel Suiipsius quidem, esset, ipse Resurrectio omnium fuerit, jám (que) [...] è Sepulchro vocaverit, Huic tamen Potestatem omnem abnegatum eunt, donec 20 ipse resurrexerat.
SECT. LIX.
1. Pilatus adfirmat Jesum esse Regem Judaeorum, Atque indè accusari. Cur Pilatus Se Judaeum esse abneget.
2. Christus Regnum Absolutè abnegare nunquam voluit. Regnum de hoc Mundo. [...]. Ut 30 Christus [...] dictus sit.
3. [...] Christi, Qui. Paritatem, in Seculo, affectant Aequiparatores Anabaptistae; In Clero, Presbyteri Aëriani.
4. Pharisaei; Jesuitae; Puritani; Paritani, Suorum Temporum Hypocritae Maximi. Soli Apostoli, & Quos Sibi Successores fecerunt, Episcopi, sunt [...] Christi.
[Page 546]5. Christus, Rex, & Sacerdos, Divinae omnis Potestatis Consors, ab initio, antequam resurgeret. Ordo Verborum non limitat Tempus rerum. Ordo Gradualis, & Ascensorius.
6. Christus, natus est, Filius Hominis; In Mundum venit, Filius Dei. Animae nostrae Infusio, at (que) Creatio.
7. Venire in Mundum, refertur ad principium Existentiae, Sed Exire in Mundum, & Introire in Mundum, De Conversatione dicuntur. 10
POstquam Latinus vetus ea verba Pilati, [...], Joan. 18.33, cum Interrogatione verterat, Mira nulla sunt, eandem Lectionem passim apud alios obtinuisse. Verùm cùm in Vetustis Codicibus MS Puncta omnia desiderari sciamus, mirum mihi videtur, quâ fide quisquam Interrogationem iis adfibulaverit. Caeterorum enim Evangeliorum si Authoritas urgeatur, Alia longè res in iis est, & quae ad Joannem non pertinebit. Ipso enim SSpiritu Dictatore, cogimur 20 Interrogationem in iis instituere, Quoniam in singulis disertè praemittitur, [...], Matth. 27.11. & Mar. 15.2. & Luc. 23.3. Apud Joannem verò amplius nihil est, quàm [...]. Nulla igitur necessitas est Interrogationis heic; Et hoc quod dicit, veram Caussantis, seu crimen Objicientis formam habet. Exi [...]rat nimirum ad Judaeos stantes prae foribus Pilatus, quaesitum, Quam Accusationem adferrent adversùs hominem, ver. 29. Intellecto autem ex ipsis, quid contra eum praetenderent, 30 redit sine mora, & non sine Sarcasmo quidem derisúque Partis utriusque tam Accusantium, quàm Accusati, ait, nunc cognovi quid Rei sit, Tu es Rex Judaeorum. Quòd si quisquam reponet, tam exiguum interesse, ad Historiae seriem, inter Ironiam hanc, & Interrogationem, ut à recepta tamdiu Lectione recedendi nulla nunc sit ratio, equidem facilè annuerem, si per [Page 547] Christum ipsum bene liceret. Verùm cùm Responsio Domini ad eum, Ex Teipso tu hoc dicis, An Alii tibi dixerunt de Me? ver. 34. multò rectiùs congruat cum Affirmationis, quàm Interrogationis antecessu; (non enim dicit, Ex teipso tu hoc quaeris, An Alii suggesserunt tibi, ut quaereres?) quàm exiguum cun (que) videatur, non est, cur ad Eruditorum Judic [...]um in h [...]is non provocemus. Illi jam censeant. Ad haec autem Pilatus non fine indignationis mixtura, nunquid ego Judaeus s [...]m? ver. 35. 10 hoc enim est, Ex Meipso an id dixe [...]im, Quorsum interrogas? non sum ego Judaeus; Quicquid igitur cum ambitu, Rerúmque novarum studio, & Regni Affectatione inter Judaeos tuos à te patratum est, probè curasti, clam me illud (vel maximè) habere, Qui de Jure Romano vobis, Caesarísque vicem praesideo; Verùm nunc quid facies? Ecce enim ipsi Populares Tui, & in illis Pontifices, Quorum imprimis interest, nequid à quoquam seditiosè in Provincia geratur, Tradiderunt Te mihi, hoc est, Hujus Te incusandum criminis (Quia ipsis negantur hoc genus 20 Cognitiones) ad medetulerunt. [...] ergò? Fateare, Quid rei sit, & Quid feceris, quòd hoc te scelere onerent: Dicas, Reus sis, An, Non?
2. Jam Dominus, Qui Jus Regale absolutè à Se abdicare, nè tum quidem, cùm Regni Affect [...]ti insimularetur, volebat, respondet, Ego illud feci, (Interrogas enim Quid fecerim) quod abunde purgabit me ab omni hac calumnia. Judaei me Tibi tradiderunt: At quomodo sum traditus Judaeis? Stipatus enim jam tum eram Officiariis meis, Viris Electis, Ducibus Egregiis, Quorum quid 30 singuli in plurimos potuissent, si Signum iis dedissem, nolo nunc dicere. Ego verò non permisi, ut ipsi Se de Me in Certamen darent, Quia Regnum Ego [...], v. 36, hoc est, Secularis conditionis, dé (que) Jure, Moréve Mundiali, nullum affecto. Si verò mihi de hoc Mundo Regnum in votis fuisset, Satellites mei in praelio ità decertassent, ut Judaei manus in me injicere nullo modo potuissent: (At (que) hoc est, [...], [Page 548] [...], reddí (que) à Nostris debebat, cum respectu ad Tempus eâ nocte in Horto praeteritum, My Officers should have fought, that I might not have been delivered to the Iews.) Sed quò Securus esse possis, ne (que) Tibi aut Domino Tuo ex me metuas, Regnum aliquod de hoc Mundo nihil ad Me. Ex hac autem Distinctione Regnorum, quam Christum sic premere videt, Pilatus an Affirmativè adsumat, an Negativè, incertum videri potest. Ait enim, [...]; Jam verò si [...] Composita vox sit, valebit Ergò, vertí (que) à nobis 10 optabit, So then a King thou art? Sin duae Particulae sint, [...], atque divisim (ut in plerisque Editionibus) sumtae, in contrarium planè exponendae sunt, Quasi qui expeteret, ut Regnum (in terminis saltem) negaret, A King then thou art not? Veruntamen in hanc acceptionem animus mihi minùs inclinat, (licèt Pilatum id expetisse non dubitem,) Quia in Graecorum usum jamdiu abiit, etiam cùm hoc velint dicere, atque rem negare, Componere eas Particulas, promotóque Accentu, [...], Penacutum constituere. Ut 20 ut verò illud fuerit, Christo visum est persistere, atque in eodem tenore Regali pergere; Respondet ergò Pilato, Tu dicis, quòd Rex ego sum, Ego verò ad hoc natus sum, & ad hoc veni in Mundum, ut Testimonium perhibeam veritati, ver. 37. Ejus autem verbum est, [...]. Atque hoc illud est quòd Christus à Paulo dicatur [...], 1 Tim. 6.13. Ipse scilicet Martyribus suis, Subsequis omnibus praeivit eam Viam, quam & Prodromis quoque communierat, Infantibus, 30 Matth. 2.16. Zachariae, Luc. 11.51. Baptistae, Matth. 14.10.
3. Hiis autem sic expositis, vacabit & hoc nunc adnotare, Christum Dominum, vel pro Tribunali jam stantem, atque [...], ex infinita Sua Sapientia, ità Ecclesiae Suae providere, dictá (que) Sua sic instituere meminisse, ut contra Haereseων post futurarum [Page 549] venena Divino semper Antidoto esse possent. Nam cùm Solos [...], Officiarios suos, Quos interioris Admissionis, & proximè Se habebat, Pugiles sibi, atque Propugnatores suos fore dixerit, & non in communi dixerit [...], Servos Suos, neque [...], Subditos Suos, neque [...], Populum Suum, (Populi utcunque ope, & operâ Subditorum Duces & Antesignani isti nunquam non usuri pro eo erant.) Audire hoc velim aevi nostri teterrimas Duas Pestes: In Seculari Parte, [...], 10 Rerúmque & Personarum Omnium malesanos Aequiparatores, Qui sub praetextu Privilegii (Si placet) Euangelici, nullam in Christianis differentiam admittunt, nullā agnoscunt, quocunque ex Capite, Praecellentiam, non Monarcharum erga populos Suos, non Optimatum supra plebeculam, Non Praedivi [...]um in egenos, Non cleri denique & Christo Operatorum ultra [...], & Profanum Vulgus. Verùm & in illa parte quoque, in ipso Clero, jampridem terris nostris Lemana Lues, Aeriana incubuit Cohors, Qui Ordines Sacros, ut jura Coquus, Scoticano 20 futo confundere jam docti, Authores se faciunt [...] in Ecclesia Christi, tam bellos Patronos & Proxenetas Paritatis, ut, licèt à Successoribus Christi, primaevis Episcopis, in partem solam, (& non in integrum) Sacrae Potestatis instituti tandem fuerint, (Substituti duntaxat Episcoporum, & Subadjuvae ad aliqua Functionis suae Officia facti, Honorísque in plebe majoris caussâ, Titulorum Suorum uno donati, & tandem Presbyteri dicti;) ex mera tamen virtute jam istius Nomenclaturae, in Successionis ipsius Ordinis Episcopalis 30 è Christo detruncationem conjurârunt; ínque Praelaturae illius & Potestatis ab eo per Apostolos hactenus derivatae extirpationem ruerunt.
4. Et Regnum tamen Jesu Christi esse, quod moliuntur, magnis clamoribus hii homines venditant; Faciunt enim quod Suum est, Iidem cùm sint, qui in Ecclesia Judaica Pharisaei erant, hodiéque in Pontificia sunt Jesuitae, in Britannicis Puritani, (aut quoniam hoc pro convitio [Page 550] habent, Paritani (per me) sunto.) Hypocritae, Hypocritae Maximi, & an à Puritate, quam graphicè mentiuntur, an à Paritate, quam per Vim & Scelus arrogant, exclusiores, incertissimum est dicere. Audiant igitur Christum, vel cum Pilato jam de Regno suo Sermones conserentem, atque ab omni vocabulo Paritatis capace si [...] abstinentem, ut vocem Sacrâ in Re non antè usurpatam datâ operâ adsumpserit, & significârit, Solis [...], hoc est, Selectis ab eo aliquot Administris, Apostolis Suis scilicet, (Soli enim Apostoli cum Eo in horto 10 tum cùm Judaeis traderetur, aderant,) & Successoribus eorum, (Successores enim Apostolorum, loco illorum, & pro illis, ab ipso Christo habentur, Matth. 28.20.) Personae Se Suae, (Quantò magis Ecclesiae?) Defensionem, atque integram Rerum Sacrarum [...] velle reservare. Nam & istud de voce hac, [...] addi huc oportet; Quanquam ea, cùm ad Homines Solos, & Res mundanas refertur, varias, pro usu Graecorum, in Sacris literis Significationes, & Officiis Viatorum, Apparitorum, Lictorum, [...], & [...] denique respondentes, 20 sortita sit; (Atque hinc Paulus & Barnabas in Cypro habere dicuntur [...], Act. 13.5.) Ad Obsequia tamen erga Deum ipsum, Officiáque Christo praestita nunquam applicatur, nisi ubi Apostolos ipsos & Successores eorum Episcopos designet. Illi erant [...], hoc est, [...], à quibus Lucas profitetur Se magnam partem Historiae suae edoctum fuisse, Luc. 1.2. Illi sunt quos [...] Suorum titulo Christus, jam morti proximus, insignivit. Ex hoc ipso autem respectu & Paulus pòst ab ipso Christo istud audivit, Apparui tibi, 30 [...], Act. 26.16: Propter quod denique & ipse aliis omnibus injungit, Ità nos aestimet quisque [...], 1 Cor. 4.1. Praeterea autem nusquam in N. T. reperitur.
5. Confessionem autem modò dictam coram Pilato ità Dominus comparavit, ut vel indè nos geminâ Barjesuitas nostros, velut ex improviso, conveniendi, conterendíque [Page 551] facultate instructos esse sentiamus; primò enim, illud, [...], Christi statum tum Praesentem designat, & non Futurum pòst, ex ejus Resurrectione. Igitur Si [...], idem valeat quod, Rectè Sentis, Qui me jam Regem esse adsumis: quid sentiendum de istis est, & quàm Barjesuiticè, hoc est, perversè, ut semper, tortéque eos sentire oporter, Qui Christum adserunt, neque Regem, neque Sacerdotem, neque Deum quidem, Divinâ Suâ Potestate non Donatum, 10 nullâque nisi Propheticâ, fuisse, Donec resurrexerat? C. R. p. 225. Porrò autem, cùm ibidem Dominus addat, [...] Si Pilatus Barjesuitae animum tum gesserit, atque ex eo Christi dicto, venire in mundum existimaverit, Ejusmodi esse, quod post Nativitatem Christi extitit, neque aliud quicquam id velle, (Haec enim Miserabilis Catechistae Sententia est, C. R. p. 115.) non est, quòd Militi, & Ethnico, & Coelestium inanissimo crassam eam ignorantiam improperemus. Sed incomparabile Caput 20 Czarcovianum, à Situ Solo Verborum determinare de Ordine Rerum, & ubi posteriùs quicquam nominatur, ibi, atque indè concludere, posteriùs id extitisse, pace tanti Capitis miserrima Captiuncula est, Sannâ, an fabâ, dignior, incertum, Sed certè utróque, risu, colaphóque excipienda. Annon de Mose nato legitur, Exod. 2.2? De Aarone verò nè [...] ante Exod 4.14? Ergóne verò & Moses, natu minor, hâc ex Methodo, Primogenituram Sibi lucratus, & Aarone Fratre Major natu factus est? At è contrà, Paulus reliquos Prophetas omnes ante Mosem 30 ponit, [...], Act. 26.22. Ergóne & Moses detrudetur jam à Catechista in aetatem Prophetis posteriorem? Sed sciat tamen Polonicus Sophista nos ei Argumentationem Suam, à Serie ipsa Verborum, nullos abnegare. Sequimur enim & nos Verborum horum ordinem; Sed (SSpiritu nobis Duce, atque ex mente ipsius,) Ordinem Gradualem, & Ascensorium; monemúsque ipsum, in [...], particulam [...] nunc, ut [Page 552] saepe, valere, (Imò) acsi dictum à Domino fusiùs fuisset, Hâc de Caussa non solùm natus sum, sed etiam in mundum veni: venit enim, ut nasceretur; venit igitur priùs, & non posteriùs, quam nasceretur. Locutionis autem istius Exemplum luculentissimum (De ipso enim Christo nato,) praemissum in Propheta est, Quia parvulus natus est nobis, & Filius datus est nobis, Esa. 9.6. Datus autem est, antequam nasceretur, & Datus tamen posteriùs quàm natus, ibi dicitur. Sed Ordo & ibi Retrogradus est, Atque à re in terris gesta, (Quae priore loco nominatur, 10 Quia proximè nos est;) ad Coelestem Rei Conditionem pòst adscenditur: cui geminum & hoc est, natus Sum, & veni in mundum.
6. Crassissimum igitur Mendacium est, quo Joculare Caput Scripturam hanc temerat, quam adfirmat, (Ostendere, id quod Christus dixit, Se venisse in mundum, post nativitatem ejus extitisse, C. R. p. 115.) Sed Sic depudere oportet desperatae illius Caussae Oratores, & quò magis Se fingere, & falsos esse sciunt, eò audaciùs commenta sua SScripturae obtrudere. SScriptura autem illa 20 manifestissimè ostendit Divinam illam in Christo Naturam, adversùs quam, (exosam Sibi, ejuratámque) Barjesuitae Sic insaniunt. Natus sum ob hanc Caussam, ait Christus, id est, Filius Hominis factus, Parente meâ editus sum, Et (eandem ob caussam exivi à Patre, & veni in mundum,) prout antè dixerat, Joan. 16.28; id est, Filius Dei ab aeterno descendi in uterum Maternum, & Carnem hanc ex ea adsumsi. In utero autem concipi, hoc nobis est, In mundum venire; atque hoc tempore priùs est, quàm prodire ex utero, quod est Nasci. Veruntamen 30 non dicimus, Concipi in utero, (ex quo sequitur Animae Infusio, éstque instantanea nostra Creatio, & omnium veniendi in mundum communis conditio,) Sed Exiisse à Patre, & in mundum venisse, priusquam conceptus fuit, hoc adserimus, in Christo Divinam Naturam praesupponere, Coaeternámque Personae suae in Deitate existentiam. Hoc igitur modo, Venit in mundum, verus [Page 553] Deus, Hoc modo, Natus est in mundo, Verus Homo; hoc autem utrumque, ob unam eandémque Caussam erat, ut Divinam quaque in re veritatem confirmaret.
7. Verùm cùm ità Barjesuita ineptiit, venire in mundum, aliquid esse, post Christi nativitatem, quin expressè dixit, quid id sit? Sed nondum sic commasculârat frontem, nec certè, quid in hac parte concluderet, habebat. Tantùm sperabat, fieri jam posse, ut ex ea assertione fatui ejus 10 Auditores, (quibus solis Se scribere novit,) putarent, venire in mundum, nihil aliud velle, quàm prodire in publicum. Ad hoc igitur, (trepidanter licèt, nullâque cum Illatione, aut Ratione quidem,) sic Subjungit, Et 1 Joan. 4.1. Scriptum est, Multos falsos prophetas exiisse in mundum, C. R. p. 115. Et verum quidem hoc dicit, Ità enim ibi scriptum est; (Quod & ità quoque factum est; Hoc praesertim aevo, ex quo Barjesuitae prodiere nobis, Abunde nunc est falsorum Prophetarum, Abunde Sophistarum & Ludionum.) Sed parùm tamen proficiet ex hoc Sophismate: 20 venire enim in mundum, & Exire in mundum, Duae res sunt, quae sensus habent inter Se diversissimos. Venire in mundum relationem habet ad Principium, atque ad ipsius Naturae Existentiam, atque indè Christus ab eodem Apostolo dicitur, Illuminare omnem hominem venientem in mundum, Joan. 1.9. Sed Exire in mundum, Politiam solùm, & Conversationem respicere dignoscitur, propter quod ab eodem, in altera ejus Epistola eundem ad sensum, quo [...], & non ad alium, etiam & [...], 2 Joan. ver. 7. dicitur. 30
SECT. LX.
1. [...], De Praesente, Praeterito, Futuro. [...], De solo Christo dictum est.
[Page 554]2. A solo etiam Joanne dictum est, vel Octies; Et in Euangelio solo, (excepto, quod indè depromtum est, in Paulo ad Timotheum.) In Epistolis dixit, [...] est Q [...]isque. Vita Lux.
EST, ubi ostenderim, Participium [...] in N. T. plurium Temporum vim habere; Futuri, Qui venturus est. Praesentis, Qui jam accedit. Praeteriti, Qui jampridem venit. Jam unus ille Locus Euangelistae, [...] 10 [...], Joan. 1.9; Si vulgarem Expositionem ejusdem sequamur, (juxta quam laudatus quidem à me est in antegressa Sectione:) omnia haec Tempora simul comprehendit: Christus enim vera Lux totius mundi est, Qui hominibus universis, quandocunque venientibus, Futuris, Praesentibus, Praeteritis, Lucem, Vitámque largitur. Et verissima quidem est in Se ista Expositio, Sed an hujus Loci Propria, & genuina sit, atque ad mentem Euangelistae comparata, ambigere me non diffiteor. Atque esse quidem memini in utraque Ecclesia, Graeca & Latina, 20 non neminem qui aliter judicaverint; Quorum Loca tamen, aut Verba, aut Nomina certè, citare certò quòd nequeam in hac Solitudine, non dolet; Cùm in verba cujusquam jurare, aut Soli Authoritati aliorum, quantumcunque iis ex animo deferam, mancipio me dare nunquam didicerim. Ratio igitur, Quae in diversam o [...]inionem nunc me trahit, est, quia observo (nunc primùm) locutionem esse, [...], Quae de nemine omnium in N. T. unquam dicitur, praeterquam de ipso Messia; Ad Messiam verò, Ut Divina ejus Natura, 30 in qua ab aeterno, (Barjesuitarum universorum ingratiis) praeexistebat, vel hinc innueretur, non rarò accommodatur; De Messia igitur ad Nicodemum, tanquam de alia Persona, loquitur, [...], Joan. 3.19. De ipso autem Populus omnis, [...], Joan. 6.14. Et ipse de Se ait, [...] [Page 555] [...], Joan. 9.39. Et de Ipso Martha ad Ipsum, [...], Joan. 11.37. Rursus verò sub hac ipsa nomenclatura Lucis Seipsum designat, [...], Joan. 12.46. Atque ut Unde venerit, sciamus, addit, [...], Joan. 16.28. Adsuatur huc denique & illud ad Pilatum, quod jam proximè elucidavimus, [...], Joan. 18.37.
10 2. Habito autem jam isto Syllogo, non possum non & hoc accinere, Solius hoc Joannis Scitum, ídque in Euangelio ipsius solùm, (Quod ad Divinam Christi Naturam adserendam praecipuè conscriptum ab ipso est,) phrasin esse. In Epistolis enim Suis, idem utcunque velit, (idem enim valet, quod ibi dicit,) ibi tamen in terminis non est [...], Sed [...]. Apud Paulum verò cùm Semel reperiatur [...], 1 Tim. 1.15; conscriptáque 20 Epistola ista fuerit, antequam Euangelium Joannis (Sive ex insula Patmo, Sive ex urbe Ephesina, exiisse credatur) prodiit, Sententiam tamen, atque [...], Joannis hanc fuisse, & Ephesi (ubi agebat diu Joannes, & quò mittebatur haec Epistola à Paulo) ex ore ipsius frequenter auditam indè me non malè colligere opinor, Quia Paulus hoc non absolutè, ut Suum, profert, sed laudat, tanquam Alterius cujuspiam [...] sit, & ab omnibus Christianis honorifico in usu communiter habendus. Jam igitur Locus de quo agere coepimus, per Trajectiunculam 30(Trajectionibus autem scatet Sacra Pagina) ità exponendus esse videtur; ut hujus Locutionis Octavum nobis ex hoc Euangelio, Sed Ordine Primum, Exemplum sit; Regimen igitur Participii [...] pendere non oportet à nomine Substantivo [...], acsi Quarti Casûs esset, sed in Recto Casu accipi, & referri ad Verbum Substantivum [...], & Sic à nobis verti, That true light, which enlighteneth every man, was come into [Page 556] the world: hoc autem est, which enlighteneth every one. Nam [...] tam ex natura Vocabuli, quàm ex idiomate Hebraico, comprehendit omnem sexum, atque aetatem; Vitam verò esse Lucem hanc quam dicit, jamdudum Nos ipse docuerat, [...], ver. 4. In tanta igitur luce nunc ambulemus, [...].
SECT. LXI. 10
1. Deo omnia Praesentia esse; Esse Librum Vitae, & Electionem ab aeterno. Aliter haec ad nos pertinent, Aliter, ad Christum.
2. Habere est Possidere. Habuisse nemo dici potest, antequam fruatur. Quae ex Decreto solùm destinata sunt, non haberi dicuntur.
BArjesuitae si sophisticentur, si Verbum Dei, distorquendo, 20 pervertendóque, in insanos suos sensus adigant, faciunt, quod Suum est. Verùm è Piorum, Eruditorum, Ingenuorum, Criticorum Choro esse, (esse autem, à fide dignis jam audio, doléque:) Qui cum Cretensibus illis ullâ ex parte Cretizet, extremae Levitatis, atque Inadvertentiae esse oportet. Verissimum igitur utcunque illud sit, quod in Synodo Jacobus dixit, Cognita ab aeterno esse Deo omnia opera ejus, Act. 15.18: Sanctorum ergò suorum Electionem non esse rem fortuitam, sed Electos in Christo ipsos fuisse ante mundi constitutionem, 30 Eph. 1.4, atque ab origine mundi Nomina eorum scripta fuisse in libro Vitae, Apoc. 13.8: (Quantò magìs igitur, vel in Capite Libri illius, Heb. 10.7, scriptum esse de Christo ipso; Noménque ejus, in quo omnes Electi sunt, Omniáque quae in ipsius gloriam praedeterminata sunt, in Decretorum Divinorum Pagina principali, Locóque primo exarata fuisse?) Hariolari tamen, quae [Page 557] de Christo, [...], in Literis Sacris leguntur, Ut se gesserit, ante Originem mundi: In cujus praesentia tum steterit: Quam gloriam ibi habuerit: non aliter aestimanda esse, quàm ut ad homines applicari possent, non accipienda aliter, quàm de alio quolibet Sanctorum Dei accipi possent, neque SSpiritum quicquam intelligi ex iis dictis voluisse, praeterquam quod in tempore, ex Destinatione Divina, aeternóque Patris Decreto, in Christo homine futurum erat, hoc à bonae fidei Christianis 10 dici, quò ingenio plus vale [...]nt, aut in Literis excultiores sint, eò intolerabilius longè habendum est, mentísque suae dicetur non tam errorem, quàm stuporem certè, atque torporem denotare.
2. Ista quidem B [...]rjesuitarum novitia Theologia est: Qui naturam in Christo Divinam execrati, C. R. pag. 51, eâque de caussa professi, haut extitisse eum ante Mariam, Cat. Rac. pag. 53, igitur & dictum illud ipsius ad Patrem, [...], Joan. 17.5, exponere coguntur, De Gloria haec dici, non quae 20 reipsâ Christo ante secula praestita sit, sed quae in Decreto solù [...] Dei tum destinata ei sit, C. R. pag. 112. Atque hoc reipsâ est, Habuisse eum, sed non habuisse. Justo igitur Dei judicio factum esse censeamus, ut, è melioris no [...]ae Christi [...]nis si sint, qui nil amplius in illo dicto videre contenti sint, quàm in aliis hominibus vident, Dum animum sic exponunt suum ex hiis verbis, neque ingenii, neque judicii quid, sed suam ipsorum excordiam solùm atque amentiam Orbi proderent. Glossa enim haec corrumpit Textum, & id, quod dicunt, reverâ implicat. 30 Eadémne ut sint, Ab aeterno habuisse, &, Nondum habere, sed, Pòst habiturum esse? At Qui possidet, solus habere rectè dicitur; Qui nondum attigit, Credere, Sperare, Expectare dici potest, sed non H [...]bere. Siquo tamen modo, cui aliquid destinatur ex Deo, propter Fidei certitudinem, Habere dicendus videatur, Captio tamen ista nihilominùs est; Habuisse enim vel ille, antequam habuerit, nullo modo dici potest; Nedum, Habuisse [Page 558] cum alio tum possidente; Nedum, habuisse ab aeterno. Aliud igitur sine dubio est, Christo gloriam ab aeterno destinatam fuisse; Aliud, Christum ab aeterno habuisse eam. Habuit quidem Deus eam pro Christo, Decreti sui ipse Dominus: Sed Christus, nisi & Deus ipse erat, non habuit, quantisper in intentione solùm D [...]vina ea extitit. Utri igitur jam credetur per hos? An Christo, Qui habuisse se ait? An Illis, Qui in Decreto solùm fuisse? Huc etiam accedit, quòd non de Tempore solùm Christus hoc dixit, [...], sed & 10 de Loco etiam subjunxit, [...]. Habuit enim; & in Praesentia Patris habuit; Adfuit enim ipse cum Patre in aeterna Gloria. Nunc verò, cum ex Patris consilio hominem ad Deum adsumserit, poscit, ut & Natura quoque ea ejusdem Gloriae particeps de caetero fiat. Praeterea veró. Sed reprimo me: Subit enim nunc suspicari, hunc locum jam antè excussum à me fuisse.
SECT. LXII. 20
1. [...] Quomodo? A Deo Doctos non egere hominum Instructione, Quid sit?
2. Pelagiana doctrina tollit omnem Instructionem ad Sacra officia. Liberi Arbitrii Adsertio.
3. Matthaei Euangelium, Ubi, Quando, Quo sermone prodiit. Typorum Beneficium. Paulus suo sulùm Euangelio usus est. Euangelistae Qui fuerint.
4. A Verbi M [...]nistris non est Homines [...] esse. Cur dictum sit, [...]. 30
5. In Religione quicquid possumus, ex Deo est. Discere ad [...], nihili est, nisi & ad [...] sit. [...] est & [...].
6. Gratia Divina cum effectu nos instruit, ut Deo obediamus. Vim Rationalem & Illativam [...] habet.
7. Discere, atque Doceri, usurpantur pro Solere facere. Venire ad Christum. Trahi à Christo.
[Page 559]8. Tractio Dei Ext [...]rnorum Mediorum Suasioni addit Gratiam cum effectu.
9. Doceri nos. Trahitur à Patre, Qui venit ad Christum fide verâ, vivâque.
JAM semel, (iterúmque, nisi fallimur) tetigimus illa verba Apostoli, [...], 1 Thess. 4.9; Superesse tamen nunc in iis 10 nonnihil, neque levis momenti quidem, perspicimus, quod adhuc tactum à nobis esse non meminimus. Nam cùm [...] eos esse audiamus, extra Rem neutiquam est quaerere, Ubi? Quando? Quomodo? Deus Thessalonicenses hoc docuit? Respondere autem nobis ante omnes Barjesuitam oportet, Docuisse in, & per Christum. Christum enim ille ait, perfectissimâ ratione Voluntatem Divinam à Deo in coelis [...]doctum, & ad eam hominibus publicandam è Coelo magnificè missum, tam perfectè eam hominibus enarrâsse, ut cùm Scriptura pòst adserat, 20 Omnem Plenitudinem Deitatis in eo habitare Corporaliter, sensus sit, quòd in Doctrina Christi tota Dei voluntas integrè, & reipsâ patefacta est, C. R. pag. 130. De Plenitudine autem Deitatis, Déque Corporali Habitatione, est, Ubi antè egimus. Nunc solùm à Nobis excutiendum esse ducimus Argumentum istud Apostoli, Haut opus iis esse, ut ab ipso edoceantur, Quia à Deo docti sunt. Est igitur aliud, quod jam porrò quaeramus, An Christus cùm magnificam istam è Coelo legationem obiret, ad solos Thessalonicenses se contulerit? Istud est Primum. Et Ratio 30 Quaesiti hujus est, Quia si Christus, in Judaeam utcunque (non in Macedoniam,) dilapsus, in universum tamen Orbem (In quem & Apostolos suos, suo nomine emisit, Matth. 28.19,) Legatus venerit, Eadem omnino est cum Thessalonicensibus & Orbis totius conditio. Recepto igitur alicubi Euangelio Christi, (Quod Paulus quidem Thessalonicae, paulò ante hanc Epistolam, annuntiârat. Act. 17.3: Nunc dierum verò passim sub typis extat, [Page 560] adeò ut si legant, quicunque Literas norunt, aut si Lectam audiant, quicunque aures habeant, & ipsi, non minùs quàm Macedones isti, à Deo edoceantur,) nil opus est, ut ab homine quoquam, (nè ab ipso Paulo quidem, Secundâ vice,) quisquam instruatur in ea parte, quae ad [...], mutuaeque inter se Dilectionis Officia pertinet.
2. Alterum est; Cùm Barjesuita ipse agnoscat, Euangelium Christi, non Cha [...]itatis solùm, atque Amoris fraterni, sed & Fidei quoque, & Spei, atque uno verbo, 10 Totius Dei Voluntatis perfectissimam manifestationem, & Confirmationem esse, C. R. pag. 129. Quid opus est jam ipso Barjesuitâ? Quid Racoviano aliquo, aut Socinino Magisterio? Nónne enim Paulum audiunt? [...] sunt: & quoniam sic à Deo edocti sunt, [...] Reverâ huc tandem recidit tota Doctrina Pelagiana: (B [...]rjesuita autem immane quantum Pelagianizat!) Audiatur, quod Christus ex Deo dixit, Habeant ipsa verba Euangelii, & facessant aeternùm tum Expositiones, tum Hortamenta omnia. Quae enim Christus 20 ipse docuit, illa totam Dei Voluntatem integrè atque reipsâ patefecerunt hominibus, Cat. Rac. pag. 130. Locúsne igitur aliquis Expositoribus nunc est? Dein verò postquam Deus jam Gratiam suam obtulit, (hoc est, quamprimum audierint homines, quae Christus ex Deo dixerit:) Non posse eos vel Gratiam oblatam accipere, & amplecti, aut ex praescripto Divinae Voluntatis Vitam suam instituere, p [...]o pernicioso errore se ducere, profitetur Catechista, C.R. pag. 266. Quos igitur Deus ex ipsa Christi Doctrina, & Euangelii cognitione ità praeoccupavit, ut iis (si hos 30 Magistros audiamus,) nè ulteriore quidem Dei Gratiâ opus sit, illi ut Hortatoribus quibusvis, aut calcaribus jam indigeant? Profectò, qui pernitiosum illud esse ducunt, contumeliosos ipsos non hominibus solùm, sed & ipsi Deo esse oportet, si istud dicant, aut si sese jam aliis obtrudant, pro Doctoribus.
3. Quanquam neque Thessalonicensium eadem quidem [Page 561] tunc erat, quae omnium nunc conditio est. Rerum enim annuntiatarum iis à Christo, id est, Euangelii Christi, Libros illi nullos habebant. Sub initia scilicet Claudiani imperii, Epistola haec, sive Athenis, (ut Graecorum hypographe habet, & fortean, non malé:) sive Corinthi (ut alibi quidem admonui;) data ad eos est. Jam igitur, à Matthaeo utcunque Euangelium suum tum conscriptum fuisse, vel intra Octennium ab Adscensu Domini, Magno Antiquorum consensui non sit abnegandum, 10 Sed nec istud tamen negari oportet, Sermone Chaldaico, Syróque conscriptum ab eo esse, hoc est, Hebraicis Literis, atque illo idiomate, quo & Hierosolymis, & in omni Palaestina, ubi Matthaei diatriba tum fuisse dicitur, utebantur: An verò in Graecum sermonem tum conversum fuerit, magìs in incerto est. Verùm esto tamen; Et Marci quoque Euangelium tum prodiisse, & Graecissâsse Matthaeum, (De duobus aliis verò, De Lucae, atque Johannis, nè somniandum quidem eâ aetate erat:) Thessalonicam tamen non pervenisse, certo certius est. Nulla 20 enim erat tum Typorum Ars, per quos, ut multa Millia hominum Codice quovis frui possint, multò breviore spatio nunc dierum fit, quàm olim per Excriptorem vel unus poterat. Per Quem etiam ad eos venirent? Venerat quidem nuper Paulus illuc: Et ante eum non venerat Euangelii vel odor aliquis. Neque tum cum Paulo Matthaei, aut Marci (si alibi extabant) venerant. Nullo enim alio ille Euangelio utebatur, nisi quod appellabat Suum, Rom. 16 25. Quia neque à Matthaeo ille, neque ab Homine quovis alio, sed ab ipso Christo Euangelium 30 edoctus fuerat, Gal. 1.12. Atqui Paulus ipse docuerat eos, inquient, Atque ità [...] evaserant. Docuerat certè; Et cum Paulo, Silas etiam, & Timotheus. Charismate enim [...], (Per quod, in Ecclesiae suae gratiam, datum pluribus à Christo erat, Vitam, Mortémque ejus describere posse, Dictáque Domini, & Facta omnia recensere; Unde enim aliter Christiani quicquam de eo, in quem credebant, scire poterant? & non, [Page 562] ut Barjesuita satìs crassè, sed alios quidem in hoc secutus, Apostolis ad annunciandum Euangelium, at (que) ad plantandum illud per diversas Regiones, opem ferre, Cat. Rac. pag. 300.) Apostolicos illos universos donatos fuisse, nil dubitandum est.
4. Sed quid? Ex omni Thessalonicensium numero nullósne aliqua oblivio ceperat? Neminem fefellerat ab Apostolis dictorum memoria? Nemon' etiam, inter abitum Pauli atque hanc Epistolam, [...] erat, Christóque recentiùs se dederat, atque igitur Apostolum nunquam 10 audierat? Aut unde jam est, quòd universos, sine discrimine, adserat [...] esse? Enimverò Apostolum, dum aderat iis, delectum quorundam fecisse, Qui in Ipsius atque Euangelistarum locum suffici possent, & Ecclesiae ibi praeesse, atque ad Officia Spiritualia [...] se iis, & [...] praestare, manifestum est, ex 1 Thess. 5.12. Intelligi tamen non potest, eum nunc de hiis loqui, aut de aliqua cognitione voluntatis Dei, quam Thessalonicenses ex iis ità percipiebant, ut ob hoc [...] ab eo nuncupentur. Hoc igitur respectu, 20 multò rectiùs dicendum ei fuisset, [...], habitâ Relatione ad Divinam illam Euangelii patefaction [...]m, quâ ipse, Silásque & Timotheus, ex ipso Christo, dum ibi agerent, eos antè beaverant. Addatur etiam, quòd hii qui praeerant, non cessabant excitare eos ad caeteras [...], quas per Paulum à Domino Jesu acceperant, 1 Thess. 4.2, Et de illis tamen Officiis, & praecipuè de Sanctimonia ipsorum, Ipse non abstinuit nunc fusiùs scribere. Non est igitur ob hoc, quòd aiat, [...]. Quid igitur est? Quod & 30 Barjesuitismi, & totius hâc in parte Pelagianismi nervos succidet; Et à nobis, si animum cum Bono Deo advertamus, ex ipsis verbis optimè exprometur. Nam cùm noluerit dicere, [...], in Tempore P [...]aeterito, (Istud autem ad Pelagii sensum accommodatius fuisset, Quia per Apostolum, Christi nomine, immediatè patefacta iis fuerat Voluntas Dei: Et ad postulatum Haereseos suae satìs [Page 563] supérque hoc est, Siquidem nihil amplius requiratur, quàm ut Dei Voluntas manifestata, & plenè cognita hominibus sit, Hominum autem ipsorum sit, ex arbitrio, & facultate sua, quod superest adjicere:) Secundò, quòd nec sic se exprimere contentus fuerit, [...] (N [...]m & hoc plenum est in Syntaxi sua, sensúque Grammatico, & ad sensum quoque Pelagianum paulò convenientius esset:) Sed quòd & de Tempore Praesente loqui 10 elegerit, [...], & de Personis, cum redundante, atque insolita adjectione, [...] in hoc jam consistit tum Veritatis D [...]vinae, tum Pelagianae praevaricationis luculenta indicatio.
5. Non enim dicere, [...] Sed eo modo abundare, & dice [...]e, [...] ad Duo manifestè tendit, Primum, ut pro certo semper habeant, in Semetipsis quicquid habent, quicquid velint, possíntque, non ex Semetipsis illud habere Se, sed ex ipso Deo, Velle suum, Posséque ex eo reverâ esse; Alterum, Ut 20 innuat, se pro nihilo habere, Didicisse eos aliquid, quantum [...], aut secundùm Intellectum solùm, id est, Scire eos, quid faciendum sit, & tamen non facere, Sed didicisse [...], & secundùm Affectum, ità ut quae novêrunt, quotidiè faciant, Hoc solùm se Deo dignum esse ducere, atque in hoc jam, Ipsorum caussâ, Se vel contra semetipsum, Doctorem utcunque eorum, triumphare; Ut enim Ipse de Fraterno Amore ad eos scribat? Imò; f [...]ustrà se facturum fatetur, si faceret. Quid ità veró? [...], ait; Ipsos in semetipsis hoc habere 30 novit, & [...] esse cum ingenti gaudio agnoscit, respectu opis cujusquam humanae, opus non habentes, ut ab homine quoquam, nè à Paulo quidem ipso, doceantur hoc facere, quod tam feliciter jam faciunt. Veruntamen ex ipsis Se hoc non habent, ait; Opis enim Humanae omnino non est; Non ergò Suaeipsorum: Sed [...] isti, hoc habent, Ut [...] sint, Cui simile apud Poetam ille, ‘ [Page 564] [...]’ Deo nimirum dante, facultante, adjuvante, quod aliter facere non poterant, ipsi quotidie faciunt.
6. Jam in priore horum modo si haesisse eos intellexerat, Sciendi, quid facere d [...]berent, sed non Sciendi facere, scripsisset ad eos etiam & de Fraterno Amore, non parciùs, quàm de Castitate, & Sanctimonia scribit, Ut excitaret eos, ad faciendum, quod antè per ipsum ex Deo audierant, atque ut meminentes dicti Dominici, [...], Joan. 13.17, operam 10 semper darent mutuae Dilectioni. Verùm cùm jam indè à principio Euangelii Dilectionem istam imperantis, semper perspexerat eos in ea parte excellere, à Deo hoc esse gloriatur, pérque illius Gratiae influxum, impulsúmque cum effectu doceri eos, & jugiter hoc facere. Proximè subjungit, [...], ver. 10. Nam quid est istud, [...]? Quod audiant, velim, expendántque Pelagiani omnes; Caussalis illa Conjunctio duplicem ibi in [...]e vim habet, Rationalem, A Deo docti sunt, Quia faciunt, & Illativam, A Deo docti sunt, Ergò faciunt. Sed 20 faciunt, in utraque est: Et à Deo hoc omne est, quod faciunt. Additio igitur ista, [...], in se quidem est non necessaria, sed [...], nisi quod ad Opem omnem externam, hominísque cujusquam Magisterium excludendum inservire jubeatur; [...] autem utcunque sunt; Nam ut effectum dent, quod sciunt, opus omnino est interiore ductu per Dei Gratiam, & quòd Diligamus mutuùm, est Deus in nobis. Propter hoc igitur noluit dicere, [...], sed [...]. Quotidie enim docebat eos Deus, Quia Gratiâ Suâ excitati, adjutíque 30 quotidie, hoc praestabant.
7. Eam autem esse vim in N. T. vocabulorum Discere, atque Doceri, ut significent, facere solere, jam alibi (nisi pessi [...]è recolo) admonui ad 1 Tim. 5.13. Certè Dominum Jesum nil aliud voluisse, hâc ipsâ in Re, per Participium [...], tum ex ratione ipsâ, sensúque Loci illius, tum ex verbis ibidem per eum adjunctis, jam liquidò [Page 565] parebit. Postquam enim Prophetae illud laudârat, Et erunt omnes [...], Esa. 54.13, ut quorsum hoc attulerat, intelligerent, Illativè ex eo concludit, Omnis ergò, qui audivit ex Patre, & didicit, venit ad me, Joan. 6.45. Jam proximè enim negârat, Posse quenquam venire ad Eum, nisi Pater, qui m [...]serat ipsum, traxerit illum, ut veniat scilicet, v. 44. Non venire veró? At si de pedibus Corporis hoc intelligendum erat, Agebat jam in Publico Christus, ubi nemo non accedere, si vellet, poterat: 10 Sin de ped [...]bus Animae, de Sensibus, Affectibúsque, Audire etiam poterant, quae Ille praedicabat, & interrogare, quae scire cupiebant. Quid opus ergò Tractione Dei? Intromittit se heic Barjesuita meus, respondétque, Non eâ ratione id dici, ut necessitas aliqua imponatur, aut Vis hominibus à Deo fiat, C.R. p. 266. Vah! Quàm intempestivé! Quis enim Vim intentat? Verissimum igitur utcun (que) sit, quod affirmat, praevaricatur tamen (ut solet) egregiè, at (que) semotâ jam vi, ejus loco, falsissimam, si solitaria (ut ipse jam vult,) sit, rationem Tractionis Divinae subornat, 20 ait enim, Deum Promissionum suarum Praestantiam, & firmitatem ostendendo, Homines ad filium suum trahere, C. R. p. 267. Sed nihil aliud tamen per hoc intelligi vult, quàm homines, audito ex Euangelio, quid Dei Filius nobis injunxerit, mercedem etiam, si morem ei geramus, quàm ingentem pariter, & infallibilem promiserit, in medio jam relictos, pro libero suo Arbitrio agere, sponté (que) suâ sequi eum posse, si [...] voluerint, & Boni sint, non segniùs, quàm Quia Mali, respuere. Haec ea est, quam Daedali hii fabricârunt sibi Dei Tractionem!
30 8. Respondeant igitur nobis de Tempore hujus Ostensionis. Annon per ipsum Christum in terris praedicantem plenè, perfectéque fiebat? Non negabunt, scio. Eo igitur ex tempore, Quamprimùm quisquam audierit, quid id sit, quod Christus praedicavit, Ostensionem ille hanc ex Deo consequitur. Quapropter, cùm Deus jam fecerit, quantum à Deo fieri hii homines admittunt, necesse est, eos qui ex ista solùm ratione trahendi sunt, vel obedire, at (que) ex primo [Page 566] statim auditu adhaerere Deo, vel nec audire, at (que) aeternùm deserere. Quae enim ratio, aliter se unquam habendi? Quàm manifestas igitur nugas nunc agit Pelagianus, excepto, quòd nebulas ex vocabulo Trahendi speret offundere? De tali enim Tractione Christus Se locutum esse monstrat, quae Benignitatis in nos ulterioris tessera est, & egregium aliud Donum Dei in se comprehendit: Nam variatâ statim phrasi suâ, ait, Nemo potest venire ad me, nisi hoc datum ei fuerit à Patre meo, Joan. 6.65. Ex Dono igitur habet hoc, & non ex Ostensione solùm, quisquis ad 10 Christum venit, hoc est, Qui ei obsequitur, Mandatís (que) ex Deo impleri jussis, operam navat; Arbitrii igitur Sui solius non est, non propriarum Virium, sed ex Divinae Gratiae influxu, auxilio, tractu: Quô de Deus ipse olim in Propheta locutus est, Charitate perpetuâ dilexi te: Ideo attraxi te Misericordiâ, Jer. 31.3. Istud verò ad omnes in genere, ad quos Euangelium pervenit, non potest pertinere: U [...]ì nec illud Sponsae, Trahe me, & post te curremus, Cant. 1.3. De iis enim solùm pollicetur Ecclesia, Quotquot per Gratiam suam attraxerit Deus, 20 sed non de universis, Quibuscunque Promissiones suas ostenderit.
9. Cùm igitur subjunxerit Catechista, Manifestum esse, A Patre trahi, nihil aliud esse, quàm à Patre audire, & Doceri, C.R. p. 267, non uno vitio Paralogismus iste manifestè laborat. Primò enim, quantum ad solam cognitionem Voluntatis, & Promissionum Dei, suffecisset dici, A Patre audire. Qui enim ab eo audivit, ille jam novit; & ipsum hoc doceri, per Catechistam, (licèt à Christo rectè additum sit,) planè [...], & otiatur; 30 In quo tamen jam indicavimus praecipuam Emphasin Dicti illius consistere; [...] enim & [...] in usu Sacro, (ut ad Phil. 4.11, monstravimus) vulgò ità accipiuntur, pro Didicisse, (id est, Solere) facere. Secundò, Ut meliusculè sibi caveat, ipse Apocopê etiam sacrilegâ usus est; Christi enim sententia expresse est, Trahi quenquam à Patre, esse, Ità Eum ex Patre; (id est, ab ipso [Page 567] Christo, quem Pater misit,) audire atque doceri, ut & ipse ad Christum veniat. Sed hoc Barjesuitae parùm placet, Ut veniat ad Christum, Abscidit ergò; hoc enim est, ut fide verâ vivâque credat, & operetur. Haec sola Dei Tractio est: Haec autem est sola Dei Gratia; Haec igitur est Barjesuitae, haec Pelagii, De Voluntate, Potestate, Facultate nostra, Déque Libero Arbitrio praevaricatio.
10 SECT. LXIII.
1. Crevisse infantulum, Spiritúque corroboratum fuisse, aliter de Baptista, aliter de Christo dictum est. Deum esse [...], & [...], differunt. Manus Dei super eum, pro Prophetia. Gratia super Christum.
2. Christus aliunde non didicit, sed ex ipso Se habuit. Per Donum. Celavit Deitatem, quasi ab annis profecerat. 20
3. Novit omnia Christus ante Resurrectionem. Ab ipso enim Conceptu habuit omnem Potestatem, omnémque Scientiam.
DE Johanne, mox ubi natus est, Euangelista ait, [...], Luc. 1.80. De Jesu etiam, non longè à partu ejus, [...], Luc. 2.40. Cum differentia ergò in Verbis nulla, Utrumque crevisse Corpore, ait, Utrumque 30 Spiritu corroboratum fuisse. Sed Quem Spiritum vult? Non Corroborantem, (verum licèt id sit; à SSpiritu enim factum est:) sed Corroboratum, in Spiritu suo, id est, in Animo; Quod à Paulo, cùm vellet utrumque pariter dicere, dicitur, In Interiore homine; [...], Eph. 3.16. A Latino V. autem, (vel, ut correctiùs loquamur) in Latino V. quòd, ubi de Christo loquitur, Vox [Page 568] [...] nunc deleta sit, ausu satìs temera [...]io, planéque frustraneo factum est ab iis, Qui de Spiritu Agente hoc dictum rati, Diversitatem, quam aliter ut constare posset, inter Jesum verè Deum, atque Johannem merè hominem, nesciebant, hoc modo conservandam esse existimârunt. Pergit autem Lucas in parallelis; Dictóque, de Johanne, [...], Luc. 1.66, De Jesu ait, [...], Luc. 2.40. Nec ista quidem, sono Verborum, multùm differre videntur; sed Sensu tamen longè sunt diversissima. Esse enim Deum 10 [...], id est, cum aliquo, ad Praesidii sol [...]us, atque Ad jutorii designationem dicitur; Sed Deum esse [...], id est, super aliquem, amplius aliquid, celsiúsque significat, ut mox parebit. Differunt etiam non parùm ex hoc ipso respectu, quòd sint [...], & [...]: Manus enim Dei, apud Hebraeos quidem, si & [...] esse dicatur, (sed de Johanne jam, duntaxat est [...],) denotat Afflatum Propheticum, ut [...], Ezec. 40.1: sed si Gratia Dei super aliquem dicatur esse, phrasis est, non ad Auxilii, aut Prophetiae solùm, sed ad 20 Donorum omnium Divinorum Collationem comprehendendam nata, ideóque de Homine nemine (quod sciam) usquam reperitur. Est quidem, ubi de Apostolis unà omnibus, Corpus ipsum Christi, id est, Ecclesiam ejus universam repraesentantibus, dicitur, [...], Act. 4.33: Verùm istud ibi non videtur, nisi de Gratia, quâ jam praepollebant inter homines (non enim [...] dicitur,) sumendum esse; sin aliter, ex ipso tamen Epitheto eo, [...], Disp [...]oportio maxima inter Christum, Hominésque instituitur. Gratia enim illa, (si, Dei,) super 30 eos, Magna utcun (que) erat, limitabatur tamen per Additamentum illud, & Aliqua duntaxat erat: Sed Gratia Dei super Christum, Absolutè cùm posita sit, est Gratia omnis, & omni modo, proprié (que) extendi poterit ad illud Apostoli de Christo, [...], Col. 2.9.
2. Vel hinc igitur facilè se falli intelligant, qui [Page 569] Christi Divinitatem arrodere se posse sperarunt, Quia paulò pòst de eo dicitur, [...], Luc. 2.52. Quid enim si profecerit Sapientiâ? Ergóne priùs in Se non habebat? Non sequitur. Modi enim solius, non Rei, jam haec quaestio erit. Nam & Puerulus dum adhuc esset, fuisse [...], Locus ille prior adserit, Luc. 2.40. Profecit igitur; sed ut in Corpore suo, ex innata Sibi Facultate Vegetativa profecit, 10 sic & in Animo Suo Humano quòd profecerit, Aliunde non erat; Non ab Extrà Non, ex Usu, aut Observatione rerum; Non, ab aliis Edoctus; Ille enim Judaeorum stupor erat, Quomodo hic literas novit, cùm non didicerit? Joan. 7.15. Et Nazarethani, apud quos crevit, mirantur, Unde huic Sapientia ista? Mat. 13.54. Hactenus tamen sapiunt, ut agnoscant, non esse sensim, aut per Actum Successivum acquisitam ab eo, sed Divinitus ei jam Recèns datam, Quae est haec Sapientia, quae data est ei? Mar. 6.2. Dabatur autem ei, non ut Prophetis 20 ipsis, per subitam Inspirationem, novósque subinde Afflatus, (Habebat enim in Se indè à primordio Conceptionis, quamprimum Natura ejus Humana ad Deum adsumta est;) sed ut Filio illi hominis, per Revelationem à Patre, Mat. 11.25, id est, à Divinitate sua, eámque pro suo ipsius Beneplacito indultam, v. 26. Haec nimirum Reserat; Pro coeptae Dispensationis suae ratione, Nè non putaretur verus Homo, praesertim verò, nè Redemtionis nostrae negotium interturbaretur, si putaretur esse verus Deus, placuit ei singulares Infinitae suae tum 30 Potentiae, tum Sapientiae Actus i [...]à velare, atque de Tempore in Tempus suspendere, ut aliquam semper cum Annis suis, (Quasi humano solùm more, ab Annis proficeret;) analogiam servare videretur. Igitur quod Aetatis suae Anno, (imò, Die) Primo, si ità ei visum fuisset, per Divinam suam Virtutem praestitisse poterat, non nisi à Puero Duodecenni tamen praestitum esse videmus, ut pedibus è Galilaea in Urbem cum parentibus [Page 570] ire posset, Luc. 2.42, quod Corporis vegetationem subindicat, Atque ut ibi Doctores ipsos in Templo exercere, ver. 46, quod Animi Sapientiam. Profecisse igitur dictum est, Quia non nisi habitâ ad annos, in quibus Homines proficere solemus, aliquâ, sed mirabili tamen eâ, & supra rationem, supra hominem, analogiâ, Christus [...] Animae suae Humanae ità impertivit de Praesentia, Virtutéque sua Divina, ut posset aliis indicia tanquam profectuum in Sapientia, (sed insolitorum tamen, stupendorúmque!) ubi volebat exhibere. 10
3. Nihil igitur proficient, Qui ex isto vocabulo, [...], non erubuerunt operam sublestam dare, ut Ignorantiae labe Christum adspergant, in eo alio dicto ipsius, [...]. Mar. 13.32. Repetitionem autem illorum, quae de recta Expositione hujus Loci jam antè edisseruimus, ut nunc moliamur, neque libet quidem, neque opus est: Si tanti esse videbuntur, indè promantur. Verùm quod nuperrimè 20 à nobis quaesivit Quis, (Annon salva haec res foret, Christíque Dignitati satìs succurreretur, Si respondeatur, Christum quidem, tum cùm ista locutus est, nesciisse ea, quae Pater latere voluit; Neque enim nisi post Resurrectionem suam accepisse Eum, ut omnem Potestatem, ità & omnem Scientiam?) non potuimus non cum summo fastidio reponere, Intempestivè se Christo, impiéque Benevolum praestare, quisquis id dixerit. Nam & ante Resurrectionem, jam satìs hoc edocti, Discipuli dixerunt, [...], Joan. 30 16.30, non segniùs, quàm & Petrus post eam, [...], Joan. 21.17: & post Resurrectionem erat, cùm ipse dixit iis, [...], Act. 1.7. Seipsum autem, quia cum Patre Unum est, quà [...] erat, nullus unquam exclusit ab aliqua Cognitione. Sed ad has insanias adigi homines, mirum [Page 571] non est; Qui insanam eam opinionem à Socininis, (Quos jam antè satìs ad Mat. 28.18, refutavimus,) imbiberunt, Christum Potestate suâ Divinâ, non nisi post Resurrectionem, donatum fuisse: Idque ex hoc solùm Paralogismo, Quia Donationis illius, (sed quam ex Hypostatica Unione ab initio consequutus est,) post Resurrectionem semel, (sed tamen aliâ longè de Caussa) meminit. Ex Philosophi autem Sententia, semper hoc fit, [...] falsíque 10 priùs de Potestate Christi, & de Scientia ejus nunc falluntur.
SECT. LXIV.
1. Sacerdotalem suam Potestatem Christus in prima Conceptione habuit. Sacerdotem eum vel in Cruce fuisse Barjesuita non fert. Verbis tamen suis concedit, aut 20 pessima Bestia est.
SCio me jampridem propulsâsse Vim quam Catechista geminis SScripturae locis, Heb. 8.4. & Heb. 2.17, intentârat, fraudémque satìs excussisse, quâ Apostolum pertrahi à se posse sperârat, in scelerait sui Dogmatis Patrocinium, De munere Sacerdotali, à Christo neque exercito, neque percepto quidem, antequam Redux à Sepulcro factus in Coelos tandem ascenderat. 30 Monstravi enim, Eum à primo Conceptu suo Christum factum fuisse, atque ex Hypostatica Unione consequutum Unctionem eam Divinam Potestatis universae, Regiae, Sacerdotalis, Propheticae, (Tempore tamen suo, Modóque, pro suo arbitrio exercendae,) Largitricem. Idem igitur significare [...], Heb. 9.11, quod [...], Heb. 10.5, & quum primùm accederet in Mundum hunc, [Page 572] hoc est, in ipso Incarnationis suae primordio, Venisse Eum Pontificem, Prophetam, Regem. Verùm, An ad ipsa verba Quaestionis suae tum attenderim, quam ille ad Christi Sacerdotium corrodendum parârat sibi, profectò non memini. Sed ea sic se habent, Quid? Annon erat Sacerdos, antequam in Coelos adscenderet, & praesertim Cruci affixus penderet? Cat. Rac. pag. 291. Ecquis verò omnium jam habet, de hac Quaestione quod statuat? Nam quid facit istud praesertim? Refertúrne ad id, quod antecessit? Praesertim 10 non erat Sacerdos. Hóccine est, quod vult? Agamus igitur: Nam si Pars ea prior ad secundae partis Expositionem, [...], repetenda sit, mul [...]ò magìs repetendum quoque est & Adverbium Antequam, sine cujus repetitione sensus reverâ nullus adstrui potest: Nam sine eo, Quid aliud eri [...], Praesertim non erat Sacerdos, & Cruci affixus penderet; praeter [...], 1 Tim. 6.20, atque vocabulorum horribilem hiatum? Repetatur autem illud, & Catechistae Sententia sic exibit ei, Christus 20 Sacerdos non erat, antequam Cruci affixus penderet. Bene habet igitur! Ex praemissis enim hiis, jam concludendi partes nostrae erunt: Et, Si in Quaestione hac repeti nolebat Antequam, Sphingem in ea egisse eum (nè in omni Captionis genere non excelleret,) statuimus, ad aenigmatis istiusmodi Discipulos suos miserè implicandos, enicandósque: Sin repeti voluit, Actum unà est de toto Dramate suo. Qui enim non sinat Christum Pontificem esse antequam penderet ibi, abundo largitur, tum cùm penderet, Pontificem eum 30 fuisse. Igitur vel seipso Judice, Stultus ei labor est, quem per Decem aliquot Pagellas insumsit de Munere Christi Sacerdotali, sed ab Ascensione oriundo. Qui Naso tamen interea homulum suspendimus, gratias ei alias de insperata hac concessione agimus nullas; Neque enim Potestatem Sacerdotalem Christi sufflaminari Nos patimur usque ad Crucem, Sed ex ipsa [Page 573] Unione Naturarum Jus illud ei adserimus, Quod Ille in Cruce tam Sanctè, plenéque exeruit in Nostram Redemtionem.
SECT. LXV.
1. Verba quaedam subducta è Textu, & aliorum Ordo 10 perversus à Barjesuita, in fraudem.
2. Quâ arte, & quàm frustrà satagat, nè Christus credatur Deo Se pro nobis obtulisse.
3. Infinitus Amor Christi erga nos, tradentis se in Sacrificium, quod alia Sacrificia Spiritualia infinitè superat.
HEM & alteram Infidelis Catechistae Quaestionem, à fraudibus suis, S'que Scripturae injuriis non immunem. Quaeritur enim ab eo, Cur verò Apostolus 20 ait, Christum tradidisse semetipsum Victimam, & Oblationem Deo, in odorem suavitatis? C. R. p. 292. At verò Apostolus nusquam hoc ait. Apposuit quidem ipse in margine suo, Eph. 5.2. Sed quod ibi Apostolus ait, est, Christum tradidisse Semetipsum pro nobis Oblationem, & Victimam Deo, in odorem suavitatis. Haeccine verò in oculis Czarkovianis sunt eadem? An verò latissimè, totóque ferè Coelo, differunt? Apostolus enim, quicquid Christus hâc in re fecerit, Pro nobis, [...], neque igitur Propter nos solùm, 30 sed Vice nostrâ, fecisse eum adserit. At duo ista vocabula Pro nobis Catechistae minùs ad palatum facere visa sunt; Prorsus ergò sustulit: Hactenus ergò differunt. Differunt rursus in hoc, quòd Apostoli dictum sit, tradidit Semetipsum Oblationem, & Victimam Deo, Catechista verò pervertit hunc ordinem, (Hoc enim Genitoris habet, [...], Act. 13.10.) dicítque, tradidit semetipsum Victimam & [Page 574] Oblationem Deo. Quid ità veró? Non placebat enim, quòd Christus diceretur Victima Deo; minùs, quòd Christus ità Sese ipse tradiderit, ut à Se offerretur Deo pro Victima. Nam haec si steterint, Actum est de Barjesuitismo suo; Periere funditus Commenta omnia Socinina: Erit enim tum, è morte Christi, Sacrificium; Erit in Cruce ipsa, Sacerdotium; Erit ergò per Christum, Satisfactio; Erit Generis nostri Redemtio; Erit denique, Naturarum in Eo, Personarum in Deo, manifesta Distinctio. Haec igitur Ille ut ferat? 10 Ut videat talia, & nihil oggannire videatur? Imò, faciendum omnino est, quod potest. Primò igitur furtum illud facit. Praeter verò rapinam, quâ vocabula ea, Pro nobis, suffuratus est, movendi etiam tacicè sunt termini; expediet enim, ut pro tradidit Semetipsum Oblationem & Victimam Deo, in odorem Suavitatis, subornetur, (modò dextrè peragi possit, & sine strepitu,) tradidit Seipsum Victimam & Oblationem Deo, in odorem suavitatis. Pro sedulitate igitur sua, quò feliciùs ei succedant Res, semel, (& quò certi simus, casu id factum non 20 esse,) iterúmque, hoc facit, Primò in Quaestione, Pòst, in Corpore Responsi sui, C. R. p. 293. Sed jam, Cui Bono? inquies. Profectò, non Uni; prout Artifex iste sibi pollicetur.
2. Hiis enim ità à se comparatis, confidenter jam insurgit, exclamátque, Deinde in isto Loco expendendum est, Apostolum non ità loqui, quòd Christus Seipsum Obtulerit Deo pro nobis, C. R. p. 293. Non itá? Nam quae est Diversitas? Ecquid minùs, in tradidit Semetipsum Victimam, & Oblationem Deo, reperiri est, quàm est, in 30 Semetipsum obtulit Deo pro nobis? Audiamus ergò, Quoniam expendendum hoc esse monet, quibus demum Expensis effectum hoc dabitur. Et primam quidem, verámque rationem haut visum ei est allegare. Ea est, Quia in tradidit Seipsum Victimam & Oblationem Deo, verba ea Pro nobis non insunt. Et bonâ quidem fide, ibi jam non insunt. Sed novimus tamen [Page 575] nos, (monuimúsque) Cur non insint: Sublestâ Catechistae fide hoc factum est, qui furtivâ manu Apostolo ea surripuit; Neque levis certè Expensa haec est. Verùm sequendus est Nequam, ad quam ipse praetendit Rationem. Nam hoc verbum tradidit non debet conjungi cum voce Oblationem, verùm per se debet legi, quòd Christus Seipsum tradiderit, subintellige, In mortem, ibidem. Oh! bene habet! Nunc enim quis non videt, quàm Divino ille Consilio vocabula 10 ista trajecerit? Apostolus quidem dixit, tradidit Seipsum pro nobis, Oblationem, & Victimam Deo, Sed Barjesuita, ubi Pro nobis extinxerat, reliqua translocat, legítque, tradidit seipsum Victimam, & Oblationem Deo. Quare verò hoc? Reverâ, Quia, ut ipse Scenam hanc sibi fingit, nullus Victimae post Oblationem Christi, sed post Victimam, hoc est post Mortem ejus, Oblationi aliquis, ídque ubi Adscenderit, instituitur locus. Clàm tamen habitâ hâc Ratione, aliam ipse, & satìs ridiculam, subornavit; 20 Quia hoc verbum tradidit, non debet conjungi cùm voce Oblationem. Ipse igitur, nè Pueri sui faciant, quod non debent, sejungit ea, terribilémque vocem Victimam, intermediam stare jubet. Dein verò quid? Jam &, Christus Seipsum tradidit, debet legi per se, ait. Satìs quidem pro imperio haec omnia! Modò, non debet, jam debet denuo. Sed habeat etiam & hoc; Per se legatur. Imò sed, Non per se tamen; (fluctuat enim, vult, & non vult, & miserè angitur;) Subintelligendum enim est, (quídni ergò & legendum?) 30 In mortem. Verùm & hoc quoque donabitur, per me. Pareamus jubenti, intelligamus, legamúsque, Christus tradidit Seipsum in mortem. Nunc igitur quid? Nunc ait, Sequentia verba, Victimam, & Oblationem Deo, in odorem suavitatis, sunt veluti illustratio istius operis Christi, Cat. Rac. pag. 293. Hei! Quàm turpe est difficiles habere nugas? Sunt enim Illustratio summa, & non Veluti solùm, [Page 576] sed & vera, viváque Commendatio ejusdem.
3. Verùm Cujus Operis? Quòd Seipsum tradidisset, ait. Errat autem nimis jam in hoc, (si non & praevaricetur; Verùm sciens prudénsque erraverit, an invitus, non multùm intererit:) Amor enim hic Christi reverâ est, Qui & Illustrationem, & commendationem omnem infinitè superat, Talem eum, Tantúmque, ità tamen Nos dilexisse, ut tradiderit in mortem Seipsum pro nobis Oblationem, & Victimam Deo in odorem suavitatis! Meritissimè autem 10 hoc Fidelibus omnibus in Exemplum proponitur, & Cùm ille Rem tantam pro nobis, Quae & fidem ferè omnem, (Barjesuiticam certissimè) superat, praestare potuerit, voluerítque, ut Ipse Victima pro nobis Deo Patri fieret, Debere ergò nos Imitatores esse Dei nostri, & dilectionem, quantam possumus, impendere Fratribus, optimè infertur. Verùm Hóccine ut impediat, quin Ipse sit id, ob quod commendari dicitur? Hóccine non sinit, praestitum id à Christo fuisse, à quo etiam Christus illustratur? [...]! 20 Sed ecce jam ipsa Grammatica ferulam suam exerit. Nisi enim vocabulum oblationem conjungi sinet Catechista cum verbo tradidit, atque indè in Quarto eo Casu regi, mutari Casum oportet, atque in Recto poni, & [...] aut aliquid tale subintelligi, sic, [...]. Ad meram enim Commendationem, quam Catechista molitur, disertius hoc, satiúsque fuisset. Sed Christus ità se tradidit in mortem, ut in Oblationem, Victimámque unà cesserit. Dividi igitur ista 30 non possunt in eo; Neque SScriptura verbum tradendi, De Christo scilicet Seipsum Tradente, aliquo in loco usurpat, quin & unà complectatur, (prout ibidem sequitur, ver. 26,) quod Catechistam torquet, enicátque, ipsius Sacrificium: Meri igitur sunt, miseríque Barjesuitismi, SScripturarum torsiones, & perversiones, quibus reliquum pagellae implet sibi, Cat. Rac. [Page 577] pag. 293. Nam quia Paulus Philippensium beneficentiam, per simile loquendi genus apellat, Odorem suavitatis, victimam acceptam, perplacentem Deo, Phil. 4.18, adfirmétque talibus Sacrificiis Deum placari, Heb. 13.16; Christiani autem dicantur, in omnibus, quae faciunt piè, Offerre spiritualia sacrificia, accepta Deo per Jesum Christum, 1 Pet. 2.5, vel ex istis Particularibus Generalem ille Conclusionem condere non erubescit, Atque indè pòst adsumere, Illam in Cruce Christi Oblationem, per 10 quam semel se obtulit ad Peccatorum nostrorum ablationem, Heb. 10.11, nisi ex eodem Tropo Sacrificium dici, ideó (que) alîus generis, meritíve non fuisse. Per eandem igitur consequentiam concludat, Quia David Elevationem manuum suarum voluit esse Sacrificium Vespertinum, Psa. 141.2, Haut alia fuisse sub Lege Vespertina Sacrificia.
SECT. LXVI.
20 1. Portare peccata. A Graecis [...] centupliciter redditum est.
2. Satisfit Deo, Non, à Deo. Deus Peccata ut tulerit, ut & Christus.
3. [...]. Auferre. [...], & [...], Ut differant. Sensus Locorum Literalis, aut Spiritualis & Mysticus.
4. Multa sunt Satisfactionis non capacia. Christi Circumcisio & Baptismus an & pro Corporum Morbis fuerint. 30 Peceata sunt Debita; Pro quibus Satisfieri debet.
5. Deportatio Peccatorum nulla est, sed Deletio. [...].
ESt ubi Catechista suos monuerit, De Deo scriptum esse in Hebraico Textu, Ipsum esse, Qui misericordiam millibus servet, & portet iniquitatem, & peccata, C.R. p. 241; ádque hoc geminae Citationis notâ Marginem [Page 578] suum ditaverit, Exod. 34.7. & Num. 14.18. Siquis verò scire desyderat, Cur Catechismum, simplicémque Stylum ejusdem Hebraicorum Mormolycaeo nunc terrefaciat, ex me audiet. Factum est, ut nemo, (praeterquam qui obesae naris non sint, & Linguas rectè calleant) persentiret, quâ, non fide, sed fraude, lactare suos amârit Barjesuita à Moscorow. E Polonico igitur idiomate Catechesin suam in Latinum Sermonem traducere professus, Latinum tamen Textum laudare iis nunc ausus non est; Apud eum enim, Locus ille Exodi legitur, Qui aufers 10 iniquitatem, & scelera; & alter ille Numerorum, Auferens iniquitatem, & scelera. Sed nec Senum etiam versione juvari se posse videbat; Nam utrobique in Illis est, [...]. At verò verba haec [...], & Auferre, tormenta ei, per genuinam eorum Expositionem de Christo, futura erant, omnémque ademtura vim Sophisticae suae Captionis. Hinc igitur derepente sapit Pium Caput, spretísque illis suspectae Fidei rivis, summâ cum Religione ex ipsis Fontibus Sacris, propinat Suis hanc, quam habebat, sorbitiunculam, Deum 20 portare scelera. Et verbum quidem illorum Textuum est à themate [...], atque istud, inter Centum (plùs minùs) significationes, per quas in V.T. Graecè redditur, aliquando quidem est [...], aliquando [...], aliquando [...], cum aliis id genus, & semel quidem [...]. Nónne igitur verum hoc dicit? Nónne in Hebraico Textu est Portare? Certissimè est. Ut meminisse tamen semper oporteat, nec minùs ibidem esse [...], & [...]; & [...], & [...], & [...], & [...], cum aliis consimilibus; Non esse 30 igitur ab eo, tam absurdè, tam malefidè, uni alicui Significationi mancipandum. Praecipuâ autem notâ indignum non est, in eo, quò nos pertrahit, Loco Numerorum, Cùm Moses Dominum obsecret, Ut parceret iniquitati populi, prout pepercerat iis indè ab exitu Aegypti, ver. 19, Deúsque respondeat ei, Peperci juxta verbum tuum, Verbum istud Parcendi, in primo quidem, tertióque [Page 579] horum Loco, est à themate [...] condonare, Sed in secundo Loco, mutatur, ínque medio illorum verbum à [...] positum est: Mutandíque ratio est, Quia loquitur jam in eo, non de simplici, sed de frequente Condonatione. Praelibatis autem hiis, audiamus jam, Quid tanto hiatu dignum è Textu suo Hebraico Promissor hic ferat.
2. Quid ferat? Istud, Nihilominus Deus nemini pro peccatis satisfacit, Cat. Rac. p. 241. Hem! Quid rides, Lector? 10 Támne insana tibi videtur ista è Praedio Czarkoviano Consequentia? Annon enim Ferre valet idem quod Portare? Ex hoc igitur concludere, Tametsi repertum sit, ubi Deus dicatur Portare peccata, eum tamen nemini pro peccatis satisfecisse, hóccine est, quod petulanti spleni tuo cachinnum moveat? Verùm audi porrò caetera. Nullus enim ille, si urgeatur, negabit, non nisi ad pompam, (Catechistis novis, si sapiant, in loco faciendam,) & nihil ad Rem, Hebraici Textûs mentionem hanc factam esse. Nam si admittatur, per ea verba Deum ferre 20 peccata, significari, Eum prorsus tollere, seu auferre peccata, nec indè tamen magìs sequetur, Satisfecisse Deum cuiquam pro peccatis. Quid igitur rei est, quòd tanto sudore, ambitúque verbum Portandi introfertur? Si verum dicendum est, Minùs ex usu suo futura erat phrasis illa auferendi peccata, ideóque pro libertate sua, ex Hebraicae vocis latitudine, quia [...] interdum significat Portare, De Portatione peccatorum accipere ei visum est. Jámque videbimus, quàm non valida solùm, sed & violenta ejus Consequentia sit! Etenim 30 si Deus, in V.T. dictus ferre peccata, id est, portare, nemini satisfecit pro peccatis quae portavit, Poterítne hoc ferri in insulsis nunc dierum extra Lituaniam Christianis, ut Christus, qui tulisse peccata nostra, (id est, qui pro iis passus, eo pacto abstulisse ea,) dicitur, indè concludatur, Satisfecisse pro iisdem? O dirum telum! Aliáne enim ut sit ratio Ferendi, quàm Portandi? Aliâne etiam viâ, quàm quâ Omnipotens Deus fert peccata, ut Homo [Page 680] Christus eadem ferre dicatur? Hoc enim jam Acumen est (non Nugamen,) Catechisticum; Cavesis ergò tam Divinam Argumentationem riseris. O quàm congruè enim, atque ut Barjesuitam decet! Qui divinam in Christo Naturam execratur, non alios tamen in eo Modos operandi admittit, quàm Divinos solùm, & qui communes ei cum ipso Deo sint; Neque igitur patietur, ut Christus Homo, ferendo peccata nostra, factúsque, licèt peccatum ipse nesciret, peccatum pro nobis, 2 Cor. 5.21, & poenas peccatis nostris debitas dans, eorundem à Patre condonationem, 10 & deletionem emercetur. Et quídni? Ex ista ratione, Quia Deus ipse olim peccata populi portare dicebatur, (Quod quid esse velit, non dignatur dicere;) Sed non dicebatur, pro iisdem satisfacere. Ex háccine verò Negatione, illa non rotundè sequitur?
3. Verebatur quidem, nè fortitudo haec sua in nervum erumperet denique, ideóque dicto ferè citiùs, mittit de Deo dicere, & ad ipsum Christum dilabitur, addí [...]que, Et Matthaeus disertissimè ait, tum cùm Christus multos morbos curâsset in populo, impletum fuisse illud per 20 Esaiam scriptum, Ille Infirmitates nostras sustulit, & morbos portavit, neque Christus tamen satisfecit pro morbis hominum, Cat. Rac. pag. 241. Etiam, Disertissimé? Disertissimè ergò admonuit, inanem modò fuisse Catechistae satagentiam, ex Hebraico suo Textu, de verbo Portandi. Nam ipsi nunc est sustulit, quod in Matthaeo tamen est [...], in Propheta autem est [...]: Verbum autem [...] ibi, pro Absportare ponitur, eodem exemplo, quo Magdalena ad Hortulanum, [...], Joan. 20.15. Sed haec [...]. Veruntamen 30 & alius ei dolus, (indè enim ab ipsa origine sua eorum plenus est!) sub hoc Superlativo suo Disertissimè clauditur. Matthaeus enim (c. 8.17.) nè hoc quidem Directè ait, (nedum, Disertè; quantò minùs, Disertissimé?) dictum illud ab Esaia, (c. 53.4.) impletum tum fuisse. Ait quidem [...], & hoc cùm aiat, Mens ejus est, Et hoc modo posse illa Verba [Page 581] Prophetiae accipi, exponíque, In sensu scilicet Literali, Quia corporum etiam omnium infirmitates omnes Christus auferebat, morbós (que) curabat. Vaticinio interea ei alia Impletio tum restabat, aliúm (que) sensum habebat, tempore posteriorem, sed priorem intentione, ré (que) ipsâ longè potiorem, Sensum Spiritualem, & Mysticum, De Animarum morbis, Peccatis nostris in Semetipsum susceptis, (Esa. 53.5. & 10. & 12.) atque per Remissionem, quam nobis in Cruce sua impetravit, fugatis prorsus, dele [...]ísque; 10 Quo in sensu hic ipse Locus Prophetae ab Apostolo exponitur, 1 Pet. 2.24. Est autem ista Differentia imprimis observanda in hoc Euangelista: Ubi Rei gestae, jam à Se enarratae, subjungit, [...], (Quod factum est, Mat. 1.22. & 2.15. & 4.14, alibíque praeterea) significat, propriam [...] eam esse, Directám (que) Rei ejusdem cum illa Prophetia connexionem: Ubi verò ait, [...], esse eam, non abnegandam quidem, sed Secundariam tamen, pérque Allusionem solùm, aut commodam Applicationem, vaticinii illius impletionem.
20 4. Sed principalis Objectio adhuc superest, Neque Christus tamen, quantumvìs morbos hominum tulerit, satisfecit pro iis. Certissimé. Neque & Crucem suam cùm tulerit, Joan. 19.17, pro eadem satisfecit. Neque totus Orbis Barjesuiticus, impudentiam hanc Catechisticam ferat utcunque, satisfacere pro ea potest. Quid? Satisfactio quia non dicitur, datúrve in rebus Satisfactionis prorsus incapacibus, & ad quas ea ex ipsa rerum natura nihil pertinet, Nulla ergò omnino in aliis rebus erit? Etiam & ibi abneganda est, ubi de jure requiritur? 30 Haeccine est Logica, quâ Tyrones suos Barjesuitae imbuunt? Neque igitur nunc digrediemur, ut expendamus, Ipse Baptismus Christi, quo membra Corporis Ei, qui Lotione ullâ opus non habebat, abluta sunt, ut & Circumcisio Ejus antea, quâ Corpori suo Integerrimo, Sanctissimóque Sanguis tamen fusus est, & Cutis demta, Quam virtutem in se habebant, Quod Pretium de jure, Meritúmque etiam ad Satisfaciendum Deo pro [Page 582] corporum nostrorum infirmitatibus, morbísque. De nihilo quidem non est, quòd Paulus eâ se phrasi expresserit, trophaeum Corporibus nostris in Christi Circumcisione erigens, [...], Col. 2.11. Verùm utut istud fuerit, De Peccatis nostris jam nulla est Quaestio: Illa verè Debita sunt, Exolvi igitur de Jure possunt, debént (que) haut aliter à Justo Judice dimittenda, nisi aliquâ Satisfiat Justitiae ejus. Hoc verò à Christo pro nobis praestitum est; Sanguinem enim suum fundendo, eam poenam subiit, per 10 quam, Scholae dicto, stando in terminis Justitiae, meruit esse Propitiatio pro peccatis totius Mundi, 1 Joan. 2.2. Ferendo ergò ipse satisfecit.
5. Igitur de Modo Ferendi primùm statuatur: Dicatur, non, Christum tulisse peccata nostra, in universo, incertó (que) genere; C.R. p. 240. (Quae Barjesuitae, Quaestiones sibi suas pro placito cudentis, crassa Captio est; At (que) indè Ille ad Portationem quamcun (que) extravagatur, Acsi Christus peccata nostra in Regionem, longiùs à Christo dissitam, quàm Ducatus Lituaniae hinc est, deport âsset, C.R. p. 241.) 20 Sed, Quo eo Modo tulerit, abstulerítque: Et vel sic apud Sobrios satìs provisum erit de Satisfactione. Quid quòd ipse digitum, nè prorsus subterfugere videretur, ad Bina hâc de re Loca extendat? Sed eâdem semper cum fraude; Reddito enim utroque per verbum Tollendi, C.R. ibid. abit, quasi pro concesso sumi velit, jam se Caussam vicisse. Primus eorum est, [...], Joan. 1.29. [...] verò esse tollere, id est, portare, qui non agnoscat, Asellum eum fieri optem, & Portando discere: Esse verò etiam tollere, id est, sufferre, auferre, penitus delere, Qui 30 dissimulet, Socinini & Barjesuitici Nominis dignissimus est. Christum autem heic dici, Peccata Mundi sic tollere, ut Poenam peccatis debitam, per immolationem Sui, pertulerit, & per Sanguinem exolverit, abunde ex hoc liquet, quòd factum hoc, non simpliciter Christo, Sed Agno Dei, à Baptista attribuatur. Alter verò Locus est, Heb. 9.28, In quo Christus dicitur, [...], [Page 583] [...], atque hoc in tmematio ibi antegresso erat, [...], v. 26. Talem igitur Portationem designat, Quae propter Meritum Passionis suae, Peccatis nostris delendi [...], Patríque, cui ipse offerebatur, deliniendo satìs erat. Ex quibus necessariò sequetur Satisfactio: Filius enim Dei luit vicem Peccatorum; Ex ea Passione, Dei Justitiae Satisfit; Propter hanc Satisfactionem, Credentes in Filium admittuntur 10 in Filios.
SECT. LXVII.
1. [...]. Inventor. Redemtionem Christus communivit contra Diabolum, sed non contra filios ejus, Qui Nomen ipsum oderunt, & Cur.
2. Redemtionem dici volunt Liberationem, Nè Satisfactio indè probetur. Finis Redemtionis, Liberatio.
20 3. Per Christi Mortem (Ut Viam solùm, non ut Caussam,) liberari nos volunt.
4. Homo, pro Nonnullis; Ità Illi omnes ante Christum excludunt ab Ejus Liberatione.
5. A Quibus Nos detinebamur Captivi. Redimendi Meritum ut Christo abjudicent.
6. Deus accepit à Christo Pretium pro Redemtione Hominum.
7. Redemtio, Spiritualis sit licèt, non est Metaphoricè, sed Propriè dicta. Liberatio Qualis sit. Ut Deus in V.T. 30 dictus sit Redimere.
8. Moses ut Redemtor fuerit. Redemtio non à Poena solùm Peccati est, sed etiam à Servitute.
REdemtionem humano Generi aeternam ratus Se impetrâsse Dominus, in Coelos hinc abiisse dicitur, [...], Heb. 9.12. Sub Metaphorico autem illo Aoristo Inveniendi, Quatuor conditiones [Page 584] Apostolus complectitur; 1. Quòd praesens ea jam, certáque adsit; 2. Quòd Res difficillima factu fuerit; 3. Quòd non sine ingenti pretio; 4. Quòd ab eo solo Authore; ut & Latinis Rei novae Author, Inventor ejusdem dicitur. Jam verò Redimi, nil aliud propriè est, quàm Pretio è Captivitate liberari. Et Captivum Qui Genus nostrum detinebant, ante Christi [...], ab ipso Barjesuita enumerantur, Peccaetum, Mundus, Diabolus, Mors, C.R. p. 238. Tam solerter igitur, solidéque Res suas Christus egisse videtur, antequam hinc abiret, ut Redemtio nostra 10 adversùs hos Quatuor, (vel Diabolum quidem ipsum) satìs in tuto à se, (ánnon igitur & aeterna?) relicta foret: Veruntamen non satìs praemunita ab ipso est adversùs Diaboli Filium (à Paulo ità dictum;) illum Barjesu, & ejus Filios, Barjesuitas hodiernos. Illi enim nunc tam parùm ferunt, Redemtio nostra aeterna ut sit, ut omnino non ferant, sit aliqua Redemtio. Nec mirum quidem: Nam quod alibi monuimus è Psalmo 49.7. Non est Hominis, ut sit vel Fratris sui (quantò minùs, totius generis?) Redemtor: Oportere igitur & naturâ quo (que) 10 Deum esse, Quisquis dare potest Deo hanc Redemtionem, & pro Mundo Satisfacere. Hoc igitur dato de Christo Redemtore, Quid fieret sacerrimâ Socinitate? Vel nomen igitur Redemtionis ipsi (ut par est) oderunt, & periisse (si per ipsos sit,) expetunt: Verùm, Quia fieri hoc, propter SScripturas, toties [...], & [...], & [...] & [...], & [...], & [...], & [...], & [...], in N.T. de Christo inculcantes, non posse perspiciunt, ad Parentis sui Artes se conferunt, operámque dant, ut Redemtionis nostrae Jura, Solatiáque per 30 dolos, & Sophisticas surreptiones, & captiones imminuant, deleántque, nè Argumento cuiquam sint pro Christi Satisfactione.
2. Videte igitur jam Catechistae Methodum, quâ ille ad hoc se comparat! Pro ingenuitate enim suâ facilè concedit, quod à nemine non videri scit, scriptum esse, quòd Jesus nos redemerit, & seipsum pretium [Page 585] Redemtionis dederit, C. R. pag. 237. Sed tamen cautè sapit, nec vel tam ingenuè agit, Ut unde ea verba ipse petierit, connotet, Nè eamus & nos illuc, majo [...]émque Vim nobis, quàm stomachus ejus ferre potest, exindè hauriamus. Sed, avocamenti caussâ, quaerendum ipse à se curat, Quam Vim ea Verba putet habere? C. R. pag. 236. Jámque rogatus, (quod rogari haut opus erat, cùm verba ea lucidissima sint;) putat, adserítque, Vocem Redemtionis simpliciter Liberationem notare, C. R. pag. 10 237. Istud jam primum est; Rogatus de Verborum Vi, id est, de tota Sententia, respondet de Voce una. Et astutè quidem hoc, ut nihil suprá. Jam enim actum imprimis est, (quantum per Catechistam,) de ipso Nomine eo, quod odisse illum diximus; Erit enim de caetero ei non Redemtio, sed Liberatio; Ex Liberatione autem nullam esse ad Satisfactionem inferendam novit necessariam Consecutionem. Verùm quid hoc est, Simpliciter notare? Esse quidem Liberationem Finalem Caussam, verúmque Effectum Redemtionis, non imus inficias. 20 Accedit enim, qui ad justum Pretium se obligat, quo Captivus liberetur, atque haec nunc simpliciter [...] est: Pretio autem hoc abunde contentus, Captivi Dominus adnuit; atque ista jam [...] est: Ex h [...]is autem condictis, confectísque subsequitur unà, quae à principio agebatur, Captivi Liberatio. Igitúrne [...] se praestare, atque penul [...]imam in voce [...] syllabam erodere, unde [...] quod restat, fi [...], hóccine est simpliciter notare Liberationem? Profectò sorex iste Czarkovianus nunquam non [...] est, & n [...]n 30 uno modo. Redemtor autem quisquis Captivorum est, licèt ex intentione, operéque suo Liberator propriè audiat, Redemtio tamen. Liberatio simpliciter non est; Non enim est qualiscunque Liberatio, sed [...]alibus semper conditionibus vestita, (imprimis, Pretium exolvendi, quod pro Captivo satìs est;) quibus ab universo praeterea genere Liberationum distingui poterit. Simplex igitur & haec fallacia non est!
[Page 586]3. Sed pergit porrò, atque ut nè videatur fallere, aut subticere, Quid de verborum illorum vi putet, addit, Porrò de Christi morte, C. R. pag. 237. De Christi Morte autem? Jam porrò hoc aliquid nimis est, & olet novam fraudem! Verba enim sunt, Jesum nos redemisse, & Seipsum Redemtionis Pretium dedisse. Cur ergò non simpliciter respondet, De hiis quid putet? Quòd si nequeat non mutus ad haec esse, nisi liberetur à suo Daemonio, Agedum, mutentur verba, (per nos) atque legantur, ut Daemonium ejus postulavit, Quòd J [...]sus nos Liberaverit, 10 & Seipsum Liberationis Pretium dederit. Nunc igitur cum Domino Jesu succlamamus [...], Mar. 7.34. Sed nec dum iste loquitur [...], ver. 35. Hoc solùm ait, De Christi morte dicitur, quòd nos per eam liberaverit, C. R. pag. 237. Veruntamen salva utcunque Res erit; Accipiemus enim, quod dicitur: (Quid non agemus, ut ille vel pilum Boni Viri habeat?) Scimus enim Per dicere Caussam, Mediam, Certámque. Mors igitur Christi, per quam nos liberavit, erit Caussa, hoc est, Medium, Pretiúmque Liberationis nostrae, Verùm nec hoc 20 ab illo ferendum est. Exponit igitur Seipsum, Per mortem liberâsse nos dicitur, Quia morte ejus interveniente, nos liberationem consequuti sumus, Cat. Rac. pag. 237. Quae igitur jam Caussa erit Mors ejus? Nulla plané: Nè illa quidem, (Quae nulla tamen est,) sine Qua non. Non minùs autem & per Ventrem, in quo gestatus est, & per Ubera, quae suxit, liberasse nos dicetur. Interveniente autem morte, Absolutè cùm dixerit, jam Oedipo ad fallacem hanc Bestiam opus est. Inter enim Conceptum Christi, imò, inter Creationem mundi, atque Liberationem 30 nostram, si Mors Christi veniat, satìs erit. Pari igitur Ratione, & Israelitae dicantur, per Transitum Rubri maris, id est, transitu eo interveniente, donari Lege Dei in Horeb; & Posteri eorum, per transitum Jordanis, id est, interveniente eo transitu, Terram promissam subigere. Reverâ puduit hominem, Quid velit, apertiùs dicere; Atque hactenus sapit Veterator, ut [Page 587] satìs habeat, jam semel dixisse. Ista autem Res est, Nè Morti Christi quicquam debere Nos censeamus, ità se SScripturas obtorquere posse speravit, ut Resurrectioni ejus solummodo arroganda esse videantur, quae è Christo percipimus omnia. Resurgere verò cùm non poterat Christus, nisi Mortuus priùs fuerat, Hinc ista Scabrities ejus De Morte Interveniente: Quâ de Re jam antè cum Sophista egimus. Satìs igitur nunc erit interrogare eum, Exceptâ solâ, quam per hunc sucum molitur, fraude, 10 Quid ista Responsio est, ad à Seipso propositam Quaestionem, De Christo Redimente Nos, atque Seipsum Redemtionis pretium dant [...]?
4. Sed Bonus tamen est, felíxque suis! De summa igitur benignitate sua, Quaestionem unam, alterámque subornat, è quibus abunde tandem satisfaciet, pro hac Redemtionis, & Satisfactionis Christi abnegatione. Quaerit enim, Primò, Cur Liberatio ea, quam consequimur per Christum, voce Redemtionis exprimatur? Et nè nostra Responsio jam interveniret, (Delectari enim videtur 20 hoc verbo Interveniendi:) Quia veri nomínis Redemtio est, Ipse statim respondet, Propter [...]a quòd maxima intervenit similitudo inter Liberationem, & Redemtionem propriè acceptam, Cat. Rac. pag. 237. Hoc igitur vult, Liberationem, Quae ex Christo nobis contingit, dici quidem in SScripturis Redemtionem, sed temere satìs, impropriéque, si penitus excutiatur, Per Similitudinem enim solam, Tropúmque sic dici, sed [...] non ess [...] Redemtionem. Et quò ipsi jam plus credatur, quàm SScripturis, hem, quàm liberaliter nunc agit! Digitum 30 intendit ad non pauciora quàm Quatuor Similitudinis istius Capita. Ait igitur, 1. In propriè accepta Redemtione, oportet esse Captivum; 2. Et eum, Qui Captivum detinet; 3. Tum Redemtorem; 4. Denique Redemtionis Pretium, Cat. Rac. ibid. Singula autem haec etiam in Liberatione nostra reperiri tam ingenuè fatetur, ut figillatim etiam, vel non rogatus, enumeret; Sed tam singulari Artificio hoc facit, (obiter enim, & [Page 588] aliud quodammodo agendo,) ut minùs observari ab incautis possit, quanto cum dolo obtrudit iis suas fallacias. Singulis autem in partibus reperietur praevaricari; Sic enim pergit, Ità in nostra Liberatione est 1. Homo Captivus, Cat. R. pag. 237. Hoc Primum est. Et potest quidem hoc pro universo Genere Humano sumi; Verùm nihil tale ab eo intenditur. Datâ autem operâ tam vagè hoc enuntiat, ut pro placito suo excludere, quos velit, possit: Liberatio enim per Christum, quam ipse intelligit se dicere, cùm ea sit, quam solummodo 10 per Christi Doctrinam, & Exemplum obtineri ab hominibus vult, ut de caeteris jam post Christum nihil adhuc dicamus, Nemini eorum competere potest. Qui ante Christum natum fato suo functi sunt; Dictúmque Baptistae de Christo, Esse eum Agnum Dei, tollentem peccata Mundi, Joan. 1.29, Catechistâ Expositore, non nisi, de Mundi miserè concisi, indè enim ab adolescentia Christi solùm decurrentis, temporibus fas erit accipere.
5. Sed ille sic promovet, 2. Qui Hominem Captivum 20 detinent, sunt Peccatum, Mundus, Diabolus, Mors, Cat. Rac. pag. 238. Hoc Secundum est. Neque digrediemur nunc ad hanc litem, An probè enumeret: Tantùm admonemus, Apostolos solere sub Liberatione à Lege alias omnes comprehendere; venisse enim Christum, [...], Gal. 4.5. Sed in hoc jam genuinum figimus, (Palmaria enim impostura ejus est,) quòd [...], & [...], & [...], ut SScriptura loqui istâ in parte amat, enumerare satagat, ipsum verò Judicem, Dominúmque, ex cujus solius 30 Imperi [...]s Captivitatis nostrae omnes, Libertatísque rationes pendent, nullo prorsus in numero habeat. Celaturum se quidem satìs, scitéque promoturum hanc fraudem sperabat, per Tertium [...], quod proximè adponit, Addit enim, 3. Est praeterea Deus, & Christus Captivi Redemtor, Cat. Rac. pag. 238. Deum igitur, qui modò desyderabatur, jam habemus, [Page 589] in proprio Loco suo, nisi Barjesuitas tam [...] esse rebimur, ut nequeant de suo cujusque Loco judicare. At verò Catechista infandùm sapit, atque Christo suo, haut satìs virium in se habenti, si solus ad tantae molis negotium accingeretur, Ducem & Adjutorem paravit Deum. Certissimum ei est hoc, Deum, & Christum posse Captivum redimere, Sed Christum solum posse, nondum audet dicere; Paratus utcunque, si jubeatur, dicere, Ad id quod Deus ipse facit, Quid 10 opus sit Christo? Atque hoc effugium nè intercludatur ei, in Quarta quoque Similitudine repetitum hoc dat, 4. Denique Redemtionis Pretium ipse Christus est, vel Anima ipsius, à Deo, & ipso Christo impensa, Cat. Rac. pag. 238. Quis igitur non videt, Deum jam, Barjesuitâ ità jubente, in istoc negotio occupatissimum esse, In Redimendis Captivis; In Christo instruendo, ut ille rectè Redimere possit; In anima Christi ritè impendenda, Ne ipse fortè refugiat, animúmque despondeat? Sed quorsum, Bone Deus, turpes istae, difficilésque ineptiae, 20 & sanâ omni sanctâque Theologiâ indignissimae? Rogitas? Audi igitur Catechistae clausulam, Tantùm eo differt, Quòd in nostra hac Liberatione Nemo est, Qui accipiat aliquid Liberationis nomine, C. R. pag. 238. Et quid tum? Ergò vera, propriéque dicta Redemtio non est; Nam hoc in vera Redemtione semper inveniri necesse est, C. R. pag. 238.
6. Bonân' verò fide, ait, Nemo est? An, tantùm B [...]rjesuiticâ, Quia ille Nemin [...]m esse cupit? Nè vera enim haec Redemtio sit, si sit Qui pretium accipiat, Crasso 30 hoc glaucomate Noctuarum suarum Oculos inficit, nè Accipientem videant. Eat autem miser Sophista, quò dignus est; Respondeat verò Christus eorum, Támne ille Animae suae prodigus, ut eam impendat, & nesciat, Cui? Imò Deus ipse respondeat, Ille ut Filium suum (cui ipsum isti Curatorem dederunt,) unquam sinat, (quantò minùs, ut adjuvet?) Animam suam tam temere impendere? Sed infinitis hoc genus blasphemiis abundat, [Page 590] insanùm erudita, stultísque hujus aetatis ingenium habere, visa, quia Sophisticen omnem habet, Socinitas! Nos verò, (ne istis [...] nimiùm immoremur,) quod concedere coguntur, accipimus, Verè dictam Redemtionem nostram esse, si sit Acceptator Pretii: Quod negant verò, velint nolint, extorquemus, Deum enim ipsum esse, Qui Pretium accepit, adserimus. Ille Dominus, Judéxque est, Ille mancipiorum Divinus venditor; Ex illius manibus Emti sumus pretio, 1 Cor. 6.20, atque Officiariis ejus, Ministris illis Potentiae, Iraeque suae, 10 erepti: Jesus autem solus est Licitator, & Redemtor, ille nos emit, 2 Pet. 2.1, Dominúsque noster indè factus est, Occisus est, & emit Deo nos per Sanguinem suum, Apoc. 5.9, [...], ait, Atque istud, Primò est, A Deo, [...] Ex condicto enim cum Filio suo accepit Pater Animam ejus in Pretium, quod merito maximo erat, Redemtionis universi generis Humani: Dein est, Ad Deum, [...]. Liberavit enim Christus nos ab irato Deo, ut Patri per ipsum Propitiato, hôc magìs serviremus, [...], Luc. 1.74. Utro libet autem 20 modo, istud, [...], non sinet Deum Patrem sub eo censu Barjesuitico cadere, aut haberi pro ipso Redemtionis Authore, Actore, Persolutore Pretii; Sed Deus Pater est Ille, Qui in Christo mundum reconciliavit sibi, 2 Cor. 5.18, Quia consensit Christo, & id ab eo accepit, propter quod placuit ei, Non imputare nobis peccata nostra, ver. 19, sed propter Sanguinem ejus prorsus remittere ea, Eph. 1.7. Atque in hoc solùm Pretio Redemtio nostra, Liberatio nostra in hoc Merito, fundantur in aeternum. 30
7. Exclusissima igitur nunc est altera ejus Quaestio, Cur SSpiritus Voce Metaphoricâ potiùs, quàm Propriâ utitur? C. R. pag. 238. Re enim verâ, SSpiritus utitur voce Redemtionis, Quae maximè Propria est, & Metaphorâ omni caret; Sed elegantulâ hâc figurâ (Quam Eruditi rident interea, & Petitionem Principii satìs inclementer appellitant, Quia pro Concesso supponit id, quod [Page 591] probare aliter non potest:) in perplurimis Quaestionibus suis sapienter adornatur Catechesis Racoviana! Spiritualis quidem solummodò Redemtio est, Sed eò verior, Diviniórque est, & Realitatis, (ut Schola loqui amat,) justaeque Satisfactionis tantò est plenior. Ex ipsa Caussa igitur, nil nisi Redemtio nuncupanda est, ex effectu quidem suo audiat & Liberatio. Talis autem Liberatio est, (fatente vel ipso Catechistâ,) ut propter Charitatem, & Laborem Dei & Christi in ea ostensum, (sic 10 enim denuo ille ineptit, Cat. Rac. pag. 238; Sed nos sano sensu interpretabimur, Propter Charitatem à Christo, quà Deus est, & Laborm ab eo, quà Homo est, ostensum:) exprimi nullâ aliâ Voce tam disertè possit, quàm Redemtionis. De Liberatione igitur per Christum, (Pretii tam infiniti Persolutorem, Charitatísque scientiam omnem excedentis, Eph. 3.19, Authorem) quoties usurpatur haec vox, Propriissimè ità dicitur, & [...] est absque omni Tropo: Ad alias quidem Liberationes siquando transferatur, subesse Metaphoram posse, nulli negamus: Quanquam 20 de Deo ipso ubi in V. T. dicitur, ut David ad Dominum, Tu redemisti me, Psal. 31.6. &, Haec dicit Dominus, Qui redemit Abrahamum, Esa. 29.22, &, Populus, quem redemisti tibi ex Aegypto, 2 Sam. 7.23, &, Redemtionem misit populo suo, Psal. 111.9; in hujusmodi Locis, ipse quidem Literalis sensus, Metaphoricus est; Sed Mysticum etiam, & Spiritualem Sensum ea in se habent, atque Redemtionem illam propriam, de qua vaticinantur, per Messiam suo tempore exhibendam, comprehendunt.
30 8. Ex eadem etiam ratione est, quòd & in N. T. Moses dicatur, Missus à Deo Dux, & Redemtor, Act. 7.35: Quia typus Christi eâ in parte erat, & verè dictum, Redemtorem, Qui Satisfaciendo Opus hoc praestitit per Sanguinem suum, praefigurabat. Ponderis igitur nil habet, quod ex dictis hiisce Sophista ad Christi Satisfactionem abnegandam elicere satagit, C. R. pag. 236. Verùm cùm à SSpiritu etiam dicamur, Redemti ab omni iniquitate, [Page 592] Tit. 2.14; Dedit enim semetipsum Christus pro nobis, ut mundati à Reatu peccatorum, liberatíque ab imperio, ipsi soli serviremus: & è vana nostra Conversatione redemti, 1 Pet. 1.18, à Qua, ubi Pretio nos emerat, Suósque fecerat, Christus abduxit nos: & è Maledicto Legis emti per Christum, Qui pro nobis ipse factus est Maledictum, Gal. 3.13; Quòd Catechista putido solùm Scommate ad haec, Quae Redemtionis ipsius Christi beatissima Effecta sunt, occurrat, aiátque, Dici non posse, Iniquitatibus, aut vanae Conversationi, aut Legi Satisfactum esse, C. R. pag. 236, 10 dignum quidem patellâ operculum est: Quis enim, excepto Moscorovio illo, tam insulsus, ut hoc dicat? Quis etiam tam temperans sui, ut tam prophanum Sarcasmum non excipiat, Quomodo Asellos solent, fustibus?
SECT. LXVIII.
1. Christi Aetas. Gravitas Vultûs Ejus, Majestásque. 20 Pro Numero exactè vero Nobilior aliquis solet [...] diei. Annus L. nobilitabatur à Jubilaeo. Christus tum Jubilaeum XXX, Ultimúmque egit.
2. Prophetae vident eos, à quibus ipsi non videntur. Abrami Nomen mutatum in Abrahami, Cur?
3. Praesens Tempus pro Imperfecto. Anni inter Abrahamum & Christum bis milleni.
4. Per, Ego Sum, Aeternitas Christi supponitur. Abramus tum factus est Gentium Pater, cùm dictus Abrahamus. 30
5. Sic Eva dicta est Mater Omnium Viventium, antequam conceperat aliquem. Abrahamus tum Spiritualiter, tum Naturaliter Gentium Pater erat, ante Christum natum.
6. [...], An sit Fiat, an Factus est, an Fuit. Si Barjesuita audiatur, Christus dixit Quemvis è populo praesente [Page 593] fuisse ante Abrahamum, sed Lapides eorum, & Christus aliud loquun [...]ur.
NOn una quidem nobis mirandi Caussa est, Judaei quid sibi voluerint in illo suo per Quaestionem responso ad Christum, Quinquaginta annos nondum habes, & Abrahamum vidisti? Joan. 8.57. Nam primò, ut de aetate Christi paucula haec praemittamus, Cùm ille Annum Trigesimum tertium nondum excesserat, (consulatur 10 autem, quò istud pareat, alter Euangelista, Luc. 3.23.) quî poterant isti tam caecè excedere, ut abnegandum putarent, Ipsum esse Quinquagenarium? Nam si respondeatur, Summae, quae in vultu Domini sedebat, Gravitati dandum hoc esse, non est profectò quòd de ea dubitemus; Et tamen in Aetatis ejus, quem intuiti toties, támque diu fuerant, aestimatione non minùs quàm toto triente errare eos, Quandoquidem per ironiam aliquam dici hoc ab iis, propter eampse vultûs Majestatem, non poterat, nisi alia igitur Ratio subsit, quàm parùm videbitur 20 abesse ab amentia? Jam quidem non excidit nobis, Rationem hanc ab Eruditorum non nemine adsignari, Quia in more omnium positum est, ubi [...] loquuntur, Nume [...]ósque rerum pro Placito colligunt, ut de certo, veró (que) nihil soliciti sint, contenti in Nobiliorum aliquo Summam defigere; Indè enim Poetam, Mille nocendi Artes, dixisse, pro plu [...]imis, Indè & Mosen ipsum, Isaacum, semente factâ, reperisse centuplum, id est, miram ubertatem, Gen. 26.11. Eorum igitur sententiae & nos jam calculum nostrum non illibenter adponimus, Quia aliud 30 in promptu quoque (nisi fallimur,) habemus, quod mantissae loco adjicere ei possumus. Praeter enim quod illi urgent, Dicimus, Numerum, Annúmque Quinquagesimum, per Sacram Jubilaei sui Observationem, summè nobilitatum apud Hebraeos fuisse. Quid mirum igitur, quòd illius tam rotundo ore meminerint? Sed ampliamus nunc, at (que) Gentis illius Fastos, quantum ultimâ memoriâ recolimus, secuti, adserimus, Ex Re ipsa jam quidem [Page 594] natum esse, quòd eum Numerum nominent, Jubilaeus enim ipse jam tum agebatur iis, cùm Christus ista perorabat, Erátque Tricesima haec, quam eo in genere, indè ab introitu in Terram Promissam, celebrârant, Solennitas.
2. Sequitur verò nunc alterum Quaesitum, Cujus Rationem reddere non minùs veram forsitan poterimus, sed tam honestam non poterimus, Puerilis enim Arrogantiae in se non parùm habet, Diabolicae Contumeliae plurimum. Unde enim erit, quòd illi Christum, quasi ex justa reprehensione increpantes, interrogent, An ille 10 Abrahamum viderit? Dixerat quidem Christus, Abrahamus expetivit videre Diem Meum, & vidit eum, v. 56. Hoc igitur si non ferebant, juxta proprium loquendi ordinem, reponendum ab iis in Oppositum erat, Quinquagenarius nondum es, & Abrahamus vidit Te? At illi, Quia Interrogatio haec, ex communi ratione Sermonis, in purè Negativum resolvenda est, Abrahamus non vidit Te; tam stolidè superbiunt, ut hoc dicere nolint, Nè Abrahamo, Quo se Patre tam impotenter efferunt, quicquam negari videatur; praesertim verò, cùm ità Christum quoque 20 contemnant, summóque despretui habeant, ut nè patiantur in Quaestionem venire, An Abrahamus, (O talis ille, tantúsque! Pater eorum) vel in terris dum viveret, tam abjectae Conditionis homulum adspicere unquam, vel postea de Coelis intueri, dignatus fuerit? Satìs protervè igitur transponunt Terminos istos, atque indignati interrogant, non, ut recta Syntaxis Loci ferebat, Vidítne Te Abrahamus? Sed, pro sua ipsorum intemperie, Túne vidisti Abrahamum? O quàm se Ludos igitur reverà nunc faciunt, ipsíque sibi, ex ista animorum 30 Passione sua, imponunt turpiter! Haeccine enim jam pugnant? Quicquámne adversantur? Annon Abrahamus, tametsi concederetur, quòd Jesus ipse Abrahamum nunquam viderat, Propheta tantus ille cùm esset, (est verò & Petri argumentum hoc ad Judaeos de Davide, Act. 2.30.) & quod amplius longè est, cùm de ea speciatim ratione, nominis sui mutationem ab ipso Deo indeptus [Page 595] esset, Ut antè Abram dictus, Quia tamen ex Promissione Divina (quae nunquam fallit,) jam factus erat Pater videns Populum venturum, Abraham diceretur, Gen. 17.5, Jesum, post tot utcunque secula venturum, videre poterat? Sed liberaliùs tamen Jesus cum iis nunc agit, missóque hoc, quo ipsi sese jugulant, Paralogismo eorum, (ex quo & se dicta haec omnia crassè nimis, at (que) [...] sumere indicant, & cum suamet umbra, non cum Illo pugnare;) disertam Responsionem & huic Quaestioni adaptat, Quo possit 10 modo fieri, ut ipse Abrahamum viderit.
3. Quod verò Christus ad hoc respondet, est, Amen, Amen, dico vobis, [...], v. 58. Jámque novis laboribus litandum est, ut & hujus quoque Responsi genuinum sensum eruamus. Esse enim scimus, (à Quindecennio scilicet haeret, quod doluit tum legere;) Qui Enallagen Temporum heic subesse velint, Praesentis pro Imperfecto: Interpretantur igitur Ego sum, per Ego eram. Et verum quidem est istud, quod dicunt, Erat enim Christus, antequam Abrahamus erat: sed minus tamen 20 longè dicunt, quàm Res ipsa est; à vera igitur atque ingenua Expositione Loci, quod dicunt, longissimè abest. Nam qui ante Abrahamum erat, Ille si post Annos, qui tum interfluxerant, bis Millenos, usque dicat, Ego sum, intelligendus est plus dicere, quàm Ego tum eram; Necessariò enim sequitur, dicere eum, semper eram, hoc est, Sum ab Aeterno. Negabit tamen scio consequentiam hanc Barjesuita meus à Moscorow, eo paralogismo fretus, Quia aliud est, Ante Abrahamum fuisse, aliud, Praeaeternum, Cat. Rac. p. 53. Sed expurgetur puerile istud 30 cavillum, atque non Fuisse, sed, Esse ante Abrahamum, post viginti demum secula, à Christo de Se dicatur, jámque aliud Verbis utcunque hoc sit, re tamen verâ esse nequit Aliud, quàm esse Se ab aeterno. Sed stet Barjesuita; jam mox redibimus ad eum. Hii verò qui Sum, heic exponunt Eram, si ibi stetissent, ferendi facilè erant; verùm cùm pergant, atque Eram ità exponant, Quia Jesus in Constitutione Divina fuerat ante Abrahamum; [Page 596] Intelligant autem Constitutionem illam, Quâ in Origine Mundi ab ipso Deo praedictum est de Christo, Semen Mulieris contriturum esse caput Serpentis, Gen. 3.15, Bone Deus, Quae sunt ista, si non quaesitae Offuciae, certè ingrata Deliria? Annon enim & Abrahamus iste, licèt nihil [...] de eo ibi praedictum est, in Constitutione Divina, ab Orbe condito erat? Imò, plus dicimus, Annon execrabile illud Semen Serpentis in ipsa ea Praedictione cum Jesu erat? Quid igitur? Jámne excidit Praerogativâ suâ Christus? Actúmne est de suo [...]; Parésne 10 jam cum eo habendi sunt, & Abrahamus, & Hostile Semen? Tempore enim jam disparari non possunt, Quandoquidem in Constitutione Divina ea pariter fuerant. Quàm nollem igitur dici haec à Viris Doctis tam perfunctoriè potuisse? (Quod insaniore tamen modo fecerunt, cùm & illum alium Locum, Joan. 17.5, in eundem sensum unà angariaverint:) Quae tam elumbia certè sunt, prorsúsque aliena, ut ad Loci istius aut Justam Expositionem, aut Certam Perversionem planè nihil faciant. Non ad Expositionem; Jesum enim praenuntiatum esse in primordio 20 Mundi, Quid hoc ad Quaesitum à Judaeis, An ipse viderat Abrahamum? Nec etiam ad Perversionem ejusdem; Ne (que) igitur ab ipso Barjesuita meo, callidiore caeteris animantibus terrae, frivolum hunc sensum adductum esse vident, ad sui defensionem.
4. Satìs nimirum ille videbat, Non posse [...], nisi de Personaliter Praesente, ritè accipi. Idem autem ut Praesens tum inter eos sit, & ante Abrahamum sit tamen, nè istud jam de aeterna Praesentia, hoc est, De Praeaeternitate accipere cogatur, commentus igitur ille nobis est aliquid 30 de Abrahamo, quod futurum erat post Christi tempora, eúmque sensum, (pro ipsissimo, si placet, Cat. Rac. pag. 55.) Loco isti affingit, Ego sum, antequam Abrahamus fiat; scilicet, Id quod nondum tum factus erat; Illud verò quid? Quia constat (ait) inter omnes, Abrahamum notare Patrem multarum Gentium, Cat. Rac. pag. 54. Nos verò intercedimus [Page 597] in ipso principio; Constat enim, sine fraude sua dictum hoc non esse. Nam veram Nominis ejus notationem si sequamur, Qui Abram primò dicebatur, id est, Pater excelsus, Deo Authore vocandus de caetero erat Abraham, id est, Pater Videns Populum: Ista diserta [...] ejus est, à Praevisis ex Ipso Multitudinibus. Non negamus autem, De ea ratione Praevisionem hanc indultam esse, Quia Sanctè jam jura verat ei Deus per Semetipsum, Ego sum, & Pactum meum tecum, erísque 10 Pater multarum Gentium, Gen. 17.4. Propterea subjunxit Dominus, Et non vocabitur ultra nomen tuum Abram, sed erit nomen tuum Abraham, Quia Patrem multitudinis Gentium dedi Te, v. 5. & Reges ex te egredientur, v. 6. Pergat igitur jam Sophista, ubi volet. At verò (ait) Abram non est factus priùs Abraham, quàm Dei gratia in Christo manifestata, in multas Gentes redundavit, C. R. p. 55; uno autem verbo hoc est, Non, donec Christus venerat. Ex utrius igitur parte jam concludent Lectores De Tempore isto? Ex ipsius Dei? An 20 potiùs, Ex boni Barjesuitae? Dixit quidem Deus tum, Abram non vocaberis ultrà, sed Abraham. Non ultrá? Igitur jam tum, cùm dixit hoc Deus, factus est ille ex Abramo Abrahamus: Dixit etiam Deus, Patrem multitudinis Gentium dedi Te; igitur quod Deus tum dederat ei, Abrahamus tum receperat à Deo, factus ergò jam tum erat Pater multitudinis Gentium. Et nimis quidem ista luculenta, Soléque ipso [...]lariora aeternùm fuissent, nisi jam Christo visum fuisset, in Aeternitatis suae documentum, ità Judaeis respondere, Priusquam 30 natus erat Abrahamus, Ego Sum. Necessarium verò nunc est, B [...]rjesuitae, viro quidem Plano, sed Praestantissimo Christiano, atque Aeternitatis solùm Christi, sed neutiquam Veritatis ejus (Absit verò hoc!) Inficiatori, aliquid comminisci sibi, quod post natum Christum adfirmari poterit futurum de Abrahamo, & tum Christus verum dicit, Ego sum, antequam fiat Abrahamus.
[Page 598]5. Audiamus igitur jam hominem, Quid faciet de Abrahamo. Abramus (ait) non est unâ syllabâ productior factus, non Abrahamus, donec Christus in mundum venerat, Gentibúsque per Doctrinam suam illuxerat ad Deum. Atque ex ista jam Argutiola tam se salvum confidit miser, ut stolidè tripudiet, quasi Christi sententia haec ipsissima esset. At nos jam satìs demonstravimus, Abramum eo jam tum momento factum fuisse Abrahamum, Quo Deus juravit ei, & jussit sic fieri; obtinuit enim & ibi, Dixit, & factum est. Barjesuitam igitur, refragari 10 ausum, Primis Parentibus corrigendum relinquimus: Nam & Adamus vocavit nomen uxoris suae Eva, Quia ipsa fuit Mater omnium viventium, Gen. 3.20; Nec dum tamen quisquam ex ea natus erat. At Terrae filius iste Adamum nunc corrigit, & Evam; Expectandum enim esse contendit in finem seculi, neque ipsam pro Eva habendam esse, donec pepererit omnem viventem. Tam futilis autem cavilli ejus haut aliâ refutatione opus est. Sed nec flocci etiam pendendum est, quod in hujus confirmationem adjici à se posse speravit, Quippe quòd 20 Abrahamus unius tantùm Gentis antea Pater fuerit, C. R. p. 55. Nam & Spiritualiter, indè ab ipso Promisso Dei, Abrahamus factus est Pater Gentium omnium, pòst accedentium ad fidem Christi; Et Naturaliter etiam, longè ante Christum natum, non unius eum Gentis Patrem fecerat Deus. Ismaelitarum Genus omne testamur, & caeteras illas Gentes ex Ketura ei natas, Gen. 25.3. Quòd si reponatur è Gen. 21.12, In Isaaco vocandum esse semen ejus, verissimum est, quod dicitur, sed ad hanc rem nihil: Utcunque enim Semen vocandum ei ex Isaaco 30 erat quoad Gratiam, quoad Naturam tamen ille Pater vocandus erat & à reliquis Gentibus. Tum (ut sequamur eum, quocunquè vocet) in Isaaco quoque altera Gens ei erat, Gente Judaicâ haud valde inferior, Idumaea, cum caeteris illis, quas ex Esavo adnumerari oportet Patri Abrahamo, Gen. 36.10. Pro coronide denique erit, Quòd & Regum plurimorum, eidem Patri Abrahamo [Page 599] eodem tempore promissorum à Deo, atque ex ea ipsa Paternitate oriundorum, coeperat, dico? imò, praeterfluxerat jamdiu non una Series, cessaverátque, antequam Christus ista De Se, Déque Abrahamo prolocutus est.
6. Gerrae igitur germanae sunt, Nugaeque maximae, quas gloriosulus iste tam impotenter nunc agit De Nomenclatura Abrahami, Christi enim Ego sum locum suum habet, non solùm antequam Abramus fiat Abrahamus, verum 10 etiam antequam Abrahamus fuit Abramus. Nisi enim ea mens Christi jam fuerit, Quid haec Responsio ejus ad eorum Quaestionem? Tún [...] vidisti Abrahamum? Illi; Ille, Quídni? Cùm ante Abrahamum Ego sim? Hoc ipsum & de Noacho quidem, déque Adamo ipso dicturus, si de Noacho, aut Adamo sermo tum institutus illi fuisset, aut illis Quaestio. Nihil igitur contendimus cum eo de interpretando [...] Fuerítne, Priusquam fiat; An, Priusquam factus est; An, Priusquam fuit, perinde nobis erit: Utcunque iste, Qui per fieri hoc nunc 20 exponendum esse contendit, alio dudum in Loco, ad [...], paratragoediet, & factum est, non ferat, C. R. p. 60. Christus autem quid senserit, cùm [...] dixerit, Quicquid in rem suam Barjesuita praevaricetur, Nos Testes habemus omni Exceptione majores. Primò enim, Lapides ipsi loquuntur: Haut citiùs scilicet Dominus id dixerat, quàm Judai tulerunt Lapides, ut jacerent in eum, ver. 59. Lapides autem? Et Quâ de caussa? An Quia dixerat, Esse jam se, antequam Abrahamus fiat Pater Gentium? Deamassent eum potiùs ob 30 hoc, Qui Gentes semper esse volebant exclusissimas. Utcunque verò id fit, Nè Se supra Abrahamum evehere videatur, mutentur nomina, aliis Personis detur hoc, & salva res erit. Qui Primus lapidem (ut ipse loquitur, v. 7.) in eum missurus erat, Qui & Secundus, ad hos si dicere voluisset Dominus, Falleris, ô bone; Ego nihil de memetipso glorior; Et Tu, & Ille, & Quisquis heic adest, estis Omnes, [...] nondum scilicet ille factus [Page 600] est Pater Gentibus. Barjesuitae enim ut non sapiant omnes, atque istam esse mentem meam sanctè sciant? Quòd si sic commoveamini, ut testimonio eorum non credatis, ibi primùm insistendum erit, incipite ab illis praevaricatoribus, & in eos projicite hos Lapides. Sistit interea sese nobis ipse Christus Testem instar omnium, Qui, quia Judaeos probè nô [...]at hâc in parte Barjesuitarum ipsorum Doctores esse, Non posse igitur ferre Aeternitatis suae levissimam mentionem, miraculo statim usus est pro Expositione sui, Dictóque jam, quod Res erat, dum illi 10 tollebant Lapides, ipse evanuit.
SECT. LXIX.
1. [...], pro Esse, id est, Fieri, Sed non Absolutè pro Existere. Significat etiam Nasci; Ortum esse; Accidere; Evenire; Accedere; Adesse.
2. Est, ubi [...] denotet non [...], sed [...]. 20
VErbum [...] usurpari pro Esse, nequit dubitari. Sed Esse hoc, An simpliciter sumendum sit, neque plùs valeat, quàm Existere, An semper supponat fieri, quaesitu indignum non est. Certè, ubu jubetur significare Nasci, ut [...], Gal. 4.4, aut Ortum esse, ut, [...], Mat. 27.1. (Quae Primariae quidem illius Vocis Acceptiones sunt, velut ab antiquo verbo [...]) ad Rem factam ibi referri facilè existimabitur. Similiter etiam ubi ponitur pro Accidere, 30 ut, [...], Luc. 5.17. vel pro Evenire, ut, [...], Luc. 2.46. pro Accedere quoque, ut, [...], Joan. 6.19. vel pro Adesse, ut, [...], 2 Tim. 1.17. (Quae omnia in usu hujus Verbi vulgarissima sunt:) ut facti alicujus significationem in se complecti censeatus, difficultatem nullam habet. Sola igitur [Page 601] Dubitatio est, An extra jam dictas significationes, occurrat usquam in N. T. ubi ità sit Esse ut referri nequeat ad Fieri, sed solummodo ponatur pro Existere. Eò magìs verò crevit mihi Dubitandi Ratio, quia variorum Locorum, quae à viris Eruditis hunc in sensum notari sciebam, eventilatione nunc factâ, haut satìs praestare videntur id, ad quod in arenam hanc ab iis protruduntur. Primus iste est, [...]; Luc. 13.2, cum altero ei gemino, [...]; 10 v. 4. Verùm ex ipsa Rerum natura liquet, verti haec oportere, Quòd Peccatores, & Debitores facti fuerint? à nobis igitur, were become sinners? Alter ex eodem Euangelio est, [...], Luc. 24.19. Verùm & Locus iste, si probè expendatur, verborum transpositionem ex Hellenica ubertate sapere reperietur, atque ità exponi oportere, Ut [...] non referatur ad [...], sed conjungatur cum [...], sic, Qui, 20 vir propheta, factus est potens in opere, & sermone coram Deo & omni Populo. Adeóque par erit, ut à nobis, Quorum Dialectus istam Redundantiam non fert, [...], per Participium [...] exprimatur, Who being a Prophet, was grown mightie in deed and word, before God, and all the People.
2. E Joanne verò instruuntur majore copiâ: Ille est Primus, [...], Joan. 1.6. Sed & in hoc Loco manifesta est Accessûs Baptistae notatio, atque [...] nihil est aliud, quàm Aderat. Veni [...], 30 mittebatur enim: A nobis igitur reddendum, There came a man sent from God. Ità enim à Primo Euangelistarum dictum est, [...], Mat. 3.1. ab altero verò, [...], Mar. 1.4. Quia Missus ad Baptizandum à Deo erat, prout ipse Joannes mox exponit, [...], Joan. 1.33. Eodem autem è Capitulo laudant & illum Locum, [...], v. 30. Sed evidens [Page 602] ista facti narratio est, Christíque Praelaturam, vel ex Caussali hoc, quod additur, manifestè denotat, Prior me factus est, Quia Dignior me erat. Nostri igitur (nisi soloecismum admiserant,) Which, pro Who, rectissimè verterunt, is preferred before me: Nam [...] ibi, [...] Praedicatio est. Adducunt etiam & illum, Quomodo Tu dicis, [...]; Joan. 8.33. At id quod Christus dixerat, erat, [...], v. 32. Id est, faciet Liberos: Ergò & hoc est, Fient Liberi. Ex eodem verò Capitolo & illum 10 Locum testantur, [...], v. 58. Quem nos proximè jam, satísque excussimus, parétque dictum Domini esse, antequam nasceretur Abrahamus. In ejusdem denique Loco illo, [...], Joan. 20.27. Cùm quid fieri debeat necessariò significetur in posteriore parte Sententiae, congruentissimum erit, Ut in priore Christum ità accipiamus, putà Qui Thomam sic Moneat, Nè obdura Te in Infidelitate tua, sed fias Fidelis. Nobis autem, and become not still faithless, but beleeving. Produci denique & ex Actis memini, 20 illud quod de Mose dicitur, [...], Act. 7.38. Illud etiam, quod de Apostolis, [...], Act. 13.5. Sed istud, est, Advenisse eos Salaminem, illud, Adfuisse Mosen eum Angelo in deserto: omnino igitur non pertinent ad istam Quaestionem. Siqua alia verò sunt, nondum occurrunt mihi. Ista verò satìs supérque erunt, ad sufflaminandam Barjesuitae Confidentiam, Qui verba ea, Verbum Caro factum est, Joan. 1.14, cùm vox ibi sit [...], ait, Posse, & Debere reddi, 30 Sermo caro fuit, C. R. p. 90. Ut possint autem, ex dictis hiis Locis nunc didicimus, ut debeant verò, alibi opinor me jampridem examinâsse.
SECT. LXX.
1. Peccatum Originis Barjesuitae ut tollant, & Cur. Diversa, Duo Loca in Genesi non sunt, sed pro Diversis, ex fraude illius, ab eo juxta Se ponuntur.
2. [...] est Excutere, non solùm ex Ulnis, unde [...] pro Puero, Servó que, sed etiam ex Utero, unde pro Infanti.
10 3. Repetitio Priùs Dicti, succinctior esse potest, solétque. Cur Baptismum Socinini aversentur.
4. Saepe [...] est Conjunctio Caussalis; Ut in N. T. [...] saepe ponitur pro [...]. Caussa Diluvii Malitia Humana, Caussa Malitiae Peccatum Originale.
5. Peccatum nobis Naturâ inest; Originis quidem, verùm non Divinae, in qua Adamus creabatur, sed Humanae, ut lapsus erat.
6. [...] Cogitatio, à [...], Fingere, Ponitur pro materia seu matrice Cogitationum; in qua Peccatum originis.
20 INcomparabilis Catechista, nè Liberum Arbitrium illud, quod in Officina sua Racoviana nunc prostat, corrumperetur à Peccato Originis, Peccatum illud uno statim spiritu difflavit. Tales in Regno Poloniae Hostium Mactatores ea aetas tulit! Quomodo verò id, rogitas? Tollendo Subjectum Quaestionis; Peccatum Originis nullum prorsus est, Quare nec Liberum Arbitrium vitiare potuit, C. R. p. 249. Dein tamen, nè videatur Sectatoribus suis pro imperio suo Dictatorio nimiùm imponere, 30 Quaestionistam suam pro more Catechistico in Scenam producit, Armis quibusdam Sacris instructum, (sed à se solùm, próque suo arbitrio compositis,) ínque Originalis illius Hostis sui, (sed antè à se interemti,) praesidium. Sic igitur ille, Verum tamen esse Peccatum Originis illa Testimonia docere videntur, C. R. p. 250. Gen. 6.5, Omnis Cogitatio cordis humani maligna solùm omni die, & Gen. 8.21. Cogitatio cordis humani mala à pueritia [Page 604] sua. Nos autem tam irrefragabili Magistro condonamus Diminutionem eam, Videntur; Quae in antecessum sic ab eo parata, veriverbio nihil aliud est, quàm Peti [...]io Principii: Sapit enim, Suósque praemonitos indè futuros sperat, Argumentum hoc, (quod à se refelli quidem, si rectè urgeatur, non posse novit;) argumentum Verum non Esse, sed tantùm Videri. Graviore autem fraude, & tecti plus sceleris habente, factum ab eo est, quòd bina haec SScripturae Testimonia, quasi Duo diversa pro Peccato Originis Argumenta, sed tamen uno congressu suo, 10 Dextraeque suae unico ictu prosternenda, in arenam protrahat; Cùm Illa unum idémque ambo sint, SSpiritu id ipsum, quod ex Decreto Aquarum, antequam incubuerint terris, per viam Caussae, praemittit, post aquas, ex novo Decreto nunquam repetendi eas, per viam Exceptionis, repetente; Quoniam homines tales sunt, delebo eos, Prioris Decreti summa est: Posterioris autem, Tametsi tales sint, denuo non delebo. Sed nec haec summa est nequitiae Barjesuiticae; majus opus ille molitur. Licèt enim Testimonium idem sit, quod utrobique 20 adfertur à Deo, tamen cùm posteriore in Loco (quod in repetitionibus vulgò fieri amat,) succinctiùs paulò locutus Deus sit, Priorísque Loci verba (non parùm ponderis hanc ad Rem habentia,) nonnulla non repetierit, immutaverit alia, Bonus iste vir jam, pariter ea, sed pro Diversis, citando, id agit, Ut Prioris Loci ex Posteriore Vim imminuat, Pondúsque subducat; Cùm & Ratio & Pietas contrà fieri suadeant, atque ex Priore suppleri omnem Emphasim, quam in Posteriore non est visum (Quid opus enim?) repetere.
2. Parebunt ista liquidò, si paulisper eamus ad Partium 30 collationem. Verba autem Dei sic se primò habent, Quia omnis Imaginatio Cogitationum Cordis ejus tantùm maligna est Omni Die. Post verò, ista [...] mutantur in [...], ídque vulgò vertitur, à pueritia sua. Ex hac igitur immutatione, prima Barjesuitae Spes; Non enim extendendum esse omnem Diem ejus, ad principia [Page 605] Natuae suae, ut ex ipsa vivendi Origine. Mali hujus semen secum apportare putentur homines, Sed tantùm ab incultis illi [...] Pueritiae annis succrescere hanc Caprificum. Nos verò interpretamento ei, (quo aliàs non illibenter utimur, ubi in Veritatis Divinae fraudem non pertrahitur;) parùm nunc deferimus. Hebraeis enim [...] est Excutere. Excutiuntur autem omnes, non solùm ex molliore Matrum aut Nutricum curatione, (tum cùm superatâ Infantili impotentiâ, Pueritiam ingressi 10 sunt, virésque eas membrorum & animorum adepti, ut Camillorum aliquo loco sint, jussáque Majorum capessentes, ministrare iis incipiant: Unde [...] in Sacris Literis redditur, non solùm [...], & [...], & [...], sed [...] etiam, & [...], saepéque usurpatur pro servo, & ministro;) Verùm etiam ex Utero ipso Materno, cùm primùm nascantur. De hujus ergò Excussionis tempore intelligatur Deus nunc dicere, cùm dicat, mala est ab Excussione ejus, plenéque hoc coincidet cum Dicto priùs, Omni die. Neque pugnare tamen in hoc censebimur 20 cum Interpretibus, aut nimiùm ab iis discedere; Nam & [...] ab ipsis Senibus [...] vertitur, Prov. 23.13. & Hos. 11.1; neque & nomen [...] aliter verterunt, Ezech. 16.22, & 42, & 59. atque Hos. 2.15: Imò, quod amplius est, atque ex nostra Sententia, Omnem Diem disertissimè explet, Ipsi [...] neque [...], neque [...] reddiderunt, sed [...], Ezech. 4.14. Rem magnam autem jam, & Cathedrâ Racovianâ dignam praestabit Barjesuita, si edocebit nos, Quâ Arte suâ (à Nativitate esse solummodo malignum) 30 separari poterit ab ea conditione, quae communiter audit Peccatum Originis.
3. Nil enim juvabit eum, si Adverbium [...], quod est solummodo, omitti à Deo in secundo suo Dicto, dixerit. Omittitur certè, unáque & Signum universale [...] non repetitur. Ecquid verò Catechistae indè cedet, ex quo concludere ei licebit in Rem suam? Nihil. Cùm enim ea Primo in Loco expressè habeantur, pro Dictis etiam [Page 606] habenda in Altero sunt, Ludósque se miserè facient Lectores ejus, nisi utrobique, Omnem Cogitationem, & solummodo malignam, dici intelligant, Artificio hoc Catechistae nihil obstante, Qui pro duabus diversis sententiis à se subordinatas, in eadem Quaestione juxta se ponit, quò Prior apud incautos enervari videatur ab Altera. Quis praeterea novit, ánnon ad hoc etiam Veterator iste [...] tendat, ut existimetur à Suis, Ità quidem se Rem habuisse in Hominibus ante Diluvium, Quo seculo Prior sententia Dei exiit; Sed Peccatum istud Originis cum Hominibus 10 ipsis periisse in illis Aquis, eóque pacto, quoad Homines jam post Diluvium, factam esse Rem istam ex mala meliusculam, Caussámque hanc Socininis datam esse tantopere Hydrophobiandi, & Baptismales Christianorum Aquas execrandi, Cat. Rac. pag. 197, nè ipsi, (Tanti Magistri, & in Religione sua tam immane sapere, licèt nihil Spirituale, edocti,) operam & Aquam unquam perdidisse videantur. Veruntamen nè incusetur, ad Objectionem à se protrusam nihil respondere, ait, haec Testimonia agunt de Peccato Voluntario, Cat. Rac. pag. 250. 20 Agunt certé. At Quid tum? Ex iis igitur [...]ff [...]ci nequit P [...]ccatum Originis, C. R. ibid. Non sequitur; Possunt enim agere de Utroque. Nisi igitur addat exclusivam eam Particulam [...], aiátque, De Peccato Voluntario ibi solmmodo agi, Nugas agit; Sin aiat, agit Parentem suum, Qui Quis fuerit ab initio, à Christo docemur, Joan. 8.44. Audiamus autem sultis ut se explicet, Quod enim ad Primum attinet, Cat. Rac. ibid. (Ad Primum scilicet Testimoniorum eorum, Omnem Cogitationem Cordis Humani esse malignam solùm omni Die. Addit autem Enim, 30 ut probet, agi jam in eo de Peccato solùm Voluntario. Pergat igitur;) Moses id peccatum ejusmodi esse docet, Cujus Caussâ, poenituisse Deum, quòd hominem creasset, & eum Diluvio punire decrevisset, apertè demonstrat. Jam ista verò tot Absurditatibus interpellantur, ut Paragraphus integer vix satìs nobis futurus sit ad depingendum ex iis lepidum Ludionem!
[Page 607]4. Ain' enim Tu? Moses id Peccatum docuit. Quod Peccatum? Hâc in sententia, Omni [...] Cogitatio Cordis ejus tantùm maligna est omni Die. Quódnam Peccatum, praeter istud Originis, docetur? In Mose autem sic legitur, Et vidit Dominus, quòd multa malitia Hominis erat in Terra; Et omnis Imaginatio cogitationum cordis ejus tantùm maligna omni Die; & poenituit Dominum, quòd fecisset Hominem. Cujus caussâ igitur poenituit Deum, quòd Hominem creasset, non est id Peccatum; Non singulare 10 aliquod, aut unius facti, Generísve Peccatum, sed omnium Generum infinita illa, infandáque Peccata, quae comprehenduntur sub phrasi ea, Multae Malitiae hominis. Ea, Deo Caussa erant suae Poenitudinis. Atque ea quidem perditissimorum Hominum Voluntaria Peccata fuisse, Nemo negat. Quod ibidem interponitur verò, De Omni Cogitatione Cordis ejus maligna solùm omni Die, non ponitur ut Caussa Poenitudinis Dei, sed ut Caussa tantae malitiae hominis. Quaeritúrne enim, Unde hoc Diluvium Peccatorum in hominibus, quod Aquarum 20 Diluvium inducere poterat? Respondetur, Et omnis Cogitatio cordis ejus mala solummodo omni Die, id est, Quoniam omnis Cogitatio. Hebraismorum enim nullus in Textu Sacro familiarior est, quàm ut Caussa Rei dictae compredendatur sub copulâ sequente; unde & in N.T. transiisse idioma hoc, atque [...] poni pro [...], jam pridem adnotavimus. Ità autem se heic habere, atque istud de cogitationibus Cordis, tantùm non Parentheticè introductum esse, planè paret, ex altera copula, quae ibidem sequitur, Vidit Deus, quòd multa erat malitiae hominum, Nam 30 [...]mnes Cogitationes Cordis ejus semper erant malignae: Et poenituit, quòd fecerat hominem. Malitiam autem istam ex eo fonte profluxisse docet, scilicet ex Peccato eo, Originis dicto, quod ex Natura Homini inerat, hoc est, Omni Di [...], & quod ruptis tum Carceribus omnibus, Gratiae, Pietatis, Probitatis, quibus cohiberi solebat, agebat pro sua indole, neque solùm se malum esse, & omni Die, sed omni modo quoque, & solummodo, ex hac Re probabat, [Page 608] Quoniam homines eousque malitiae praecipites jam dederat, ut unà etiam Deo dederit Creationis suae poenitudinem. Iste genuinus est verborum Mosis sensus. Verborum autem Catechistae putidissimus sensus est, & horridè [...]. Praeter enim apertum delirium ejus, Mosen demonstrare, Quae vera fuerit Deo, propriáque Caussa immittendi Diluvium, Quis (excepto quidlibet audente B [...]rjesuitâ,) tam absurdè etiam eodem spiritu tam pugnantia conjungeret, Poenituisse Deum, quòd Hominem creâsset, & quòd eum Diluvio punire decrevisset? 10
5. Nec minùs igitur absurda est Conclusio, quam ex hiis Praemissis inferri velit, Quod certè de Peccato, quod Homini naturâ inesset, Quale Peccatum Origini [...] censent, affirmari nullo pacto potest, Cat. Rac. pag. 251. Quod certè, ait? A [...] Quid hoc est, quod nevult Caussam fuisse, Cur Deus prisco mundo non pepercerit, sed Noâ servato, Diluvium induxerit mundó Peccatorum, 2 Pet. 2.5? Hóccine esse vult, quod non potest adfirmari de Peccato Originis? Quídni enim, [...]! Imò, non audet eloqui, nè unà monstret, quàm totus constet ex Absurditatibus, 20 & Inconsequentiis! Nisi igitur Conclusionem hominis negare velimus, (Quae tamen ex iis Praemissis prorsus nulla est:) necessarium est, ut ipso Adfirmatore tantùm Fidejussore, accipiatur, quod dicit, Affirmari nullo modo posse. Verbulum tamen est, quod obiter injecit, quasi ad innuendam Consequentiae rationem, Quia peccatum Originis censetur Peccatum, quod Homini naturâ inesset. Et Quid tum? Ergóne nullo pacto Caussa esse poterat Deo, cur poenas de Mundo sumeret? Satìs verò vidit, & hoc nullo pacto sequi posse; Siluit ergó. 30 Neque si porrò urgeatur, servare se poterit, nisi per adsuetum suum [...], Tollendi Subjectum Quaestionis, hoc est, negandi aliquod Peccatum Homini naturâ inesse. Istud tamen, (ut liberaliter nunc cum misello agamus,) profitemur & nos constanter adserere. Negamus igitur Peccatum aliquod in Natura nostra inesse, quod Peccatum Originis appelletur, quasi ex origine Divina [Page 609] insit, aut ex ea Naturae conditione, quam creavit Deus, (Fecit enim hominem propriae suae similitudinis imaginem, Sap. 2.23.) Sed tan [...]ùm ex Origine humana, atque ex conditione ea, quae Adami lapsum, vitiúmque secuta est. Dicat verò Caussam, si quam habeat, Cur Ea ultionis Divinae in Diluvio Caussa esse non potuisset. Potuisset enim, dicimus; Sed non dicimus, Eam à Mose Caussam adsignatam heic esse. Demonstrat enim ille, Se Multae Malitiae hominum imputare Caussam, Quae Deum ad Poenas 10 eas sumendas impulit. Unà autem admonet, Malitiam illam in Omni vita ex vitiatae Naturae peccato ebullire; Quod, si non reprimeretur à Primae nostrae, & integrae Naturae Creatore, Gratiaeque in Christo Largitore, universas Cordium nostrorum cogitationes ab ipsa Nativitate usque nobis solummodo malignas redditurum est.
6. Id verò quod de Altero Mosis Loco subjungit, jam ferè dixeram, parissimâ & Falsitate, & Absurditate laborare: Verùm [...], quia vincere quidem paret, & longè superare. Ait enim, In altero Testimonio, Moses 20 docet, Peccatum Hominis eam vim habiturum non esse, ut Deus mundum Diluvio propter illud puniret, Cat. Rac. pag. 251. Contradicit igitur nunc ipse sibi. Sed nos ex integro [...]. Ipsa enim haec Locutio inficetissima est, Piásque Aures radit, De Peccati Vi ea, ut Deus quicquam agat, aut Non. Exercet quidem (hui [...] nimiùm,) in miseros mortales Peccatum Vires suas, Sed relatione aliquâ ad Deum habitâ, Summa [...] est, De Vi Peccati dicere. Praeterea, quod Moses ibi loci dicit, Alia Longè Res est. Nihil enim ibi de Vi Peccati, 30 sed de Infinita Virtute Gratiae Divinae nos instruit, Tantam eam erga mundum de caetero futuram, ut quicquid delirent, peccéntve homines, altero tamen Diluvio haut jussurus sit Deus, hau [...] passura Bonitas ejus, Orbem obrui, Neque se tam ferali plagâ denuo percussurum esse Mortales, Depravati utcunque ab Origine sint, atque ex laeso eo principio, Cordium Cogitationes tam maligno fermento infectas semper habeant. Hanc esse Doctrinam [Page 610] illam, hanc Mosis mentem ibi, jam antè indicavimus. Licèt igitur, quod in Adamo omnes deliquimus, tanti Demeriti sit, ut vel ob istud, (Quantò magìs cùm in Improbas quoque Cogitationes, éque Cogitationibus in Actus se quotidie effundat?) severè plecti nos, cum Justitia Divina optimè congrueret, Catechistae tamen Assumtionem, Quod etiam Peccato Originis nullo modo convenit, C. R. ibid. è tam perversa (ut monuimus) Phrasi ductam, tam gratìs etiam ab eo dictam, Rationis omnis exortem, Consequentiae inanem, non aliter quàm nauci haberi, 10 despuíque decernimus. A dictis verò Mosaicis istis pervertendis quò sese dehinc semper (siquid rectè possit,) abstineat, observet & hoc denique. Posterioris enim Loci verba sunt, Cogitatio cordis ejus maligna est. Vocabulum autem est [...], quod Hebraei ducunt à [...] Fingere, sive Figulorum more è Luto formare; Quia ad Res mirifitè effingendas Cogitatio super omnia velocissima est. At verò in Priore Loco, qui Posterioris norma est, pro Cogitationibus Cordis ponitur [...], retento tamen & priore vocabulo dicitur, [...] 20 [...]. Annon igitur manifestè ostendit, Consyderari à se aliquid in nobis ante Cogitationes ipsas, Materiem scilicet, Ex qua, & Matricem, In qua formantur Cogitationes Cordium nostrorum, atque Officinam illam, (illum Fomitem,) Deo ipso Censore, esse Solummodo, sempérque indè ab Adamo fuisse, in se Malignam, A nobis igitur propriè indigetari Peccatum Originis? Sic igitur jam Locum illum nobis vertimus, And God saw that great was the wickedness of man on the Earth. And, id est, For, the whole Rise of the thoughts of 30 his heart is onely evil continually: And it repented God, that he had made man.
SECT. LXXI.
1. David, in sua Persona, de totius Generis Humani Corruptione loquitur; Nam si Ille tam corruptus, Quantò magìs Alii?
2. SScripturae, de Quocunque dicantur, ad Spem, Consolationem, Instructionem omnium pertinent. Ecclesiae praecipua semper cura fuit (inverted †)almodiarum.
10 3. Nisi Generalis ista omnium conditio sit, Unde David hoc de Seipso nôsse poterat?
HAut satìs est Barjesuitam è Luti suo volutabro in antegressa Sectione excussum à nobis esse: Hem enim & Alium Locum Sacrum, ad quem se quantum posset, polluendum illico contulit. Sanctissimâ scilicet illâ Davidis Confessione premi se sentiens, In Iniqui [...]ate conceptus sum, & in peccato Calefecit me Mater mea, Psal. 51.6, interrogat seipsum, quid hâc de re sentiat? Cat. Rac. pag. 251. 20 Respondet verò, Animadvertendum [...]st, Hic Davidem non agere de quibusvis Hominibu [...], sed de Se tantùm, Cat. Rac. ibid. [...]! Annon igitur opportunè modò monebam, Acutissimum hunc Disputatorem distinguere fortean velle etiam de ipsis hominibus, Aliter eos habuisse se respectu peccati Originis, ante Diluvium, Aliter, post; Quia plusquam Centum erant anni ante Diluvium, cùm Deus id primò de iis locutus est, sed post, Deus idem sic repetiit, ut minus aliquid dicere videretur, ídque nisi paucis à Diluvio mensibus? Ejusdem verò farinae & ista 30 nunc Distinctio est, hoc est, pura puta Captio. Quanquam enim in sua Persona David dixerit, Eg [...] conc [...]ptus sum, & calefecit me, non dixit tamen, Ego solus omnium sic conceptus sum, Aut Mihi uni contigit sic calefieri. Nihil impedit igitur, quin quod de se dicit, in Persona omnium intelligatur hoc dicere, Ego cum caeteris Universis. Si enim ea Davidis Conditio fuerit, si hominis secundùm Cor Dei, si Prophetae, Regísque, Sancti Servi [Page 612] sui, oleóque Sancto suo delibuti, (cum reliquis Praerogativae ejus Titulis,) Aliorum omnìum multò magìs, impurissimaeque Plebeculae, non erit? At & è Quibusvis illis hominibus David reverâ erat, tum cùm conceptus in utero esset, Paterna Domus ejus, Privata familia Bethlemitica, Quis ego Sum? Et quae Domus mea? ait ipse, 2 Sam. 7.18. Et ex ea familia, minimus ipse, & postremissimus. Neque ex hac parte igitur est, Cur soli ei hoc competat. Concludimus igitur, optandum esse, interea dum se commodè explicare Barjesuitica farrago possit, atque 10 hujus Responsi rectam, justámque, & non ad oblinenda ora Socinina solummodo confictam, Rationem Orbi exponere, ut voti compotes fiant, & postulato suo perfruantur, at (que) ubi ubi erunt, Animadversione nullâ careant, quò probè intelligamus, quid sentiant.
2. Nam (ut ad ipsas Religionis Regulas cum iis agamus,) etiam Aliae illae sententiae Davidis, Si ambulavero per vallem umbrae mortis, non timebo malum, Quia Tu mecum es, Virga tua, & Baculus tuus, ipsa me consolantur, Psal. 23.4: &, Appropinquatio mea ad Deum bona 20 est mihi, Ut ponam in Domino Spem meam, Psal. 73.27: &, Bonum mihi, quòd humiliatus sum, ut discam statuta tua, Psal. 119.71: &, Domine, probasti me, & cognovisti me, & Sessionem meam, & Surrectionem, intelligis Cogitationem meam longè antè, Ps. 139.1, Cum plurimis similibus, De Semetipso quidem enuntientur, Solíne ergò Davidi dicentur dictatae fuisse à SSpiritu, nihílque ad quosvis homines, hoc est, ad Piorum omnium Consolationem, Confirmationem, Spem, Instructionem, pertinere? Quorsum ergò SScripturarum tam constans Lectio, 30 Expositio, Meditatio? Quorsum Psalmodiarum (prae caeteris) ab universa Ecclesia sanctissimè semper habita, cultáque Observatio? Eant verò nunc, & expurgent è Codicibus suis Barjesuitae Sacra illa Psalmorum, Hymnorum, Odarum Spiritualium ad Populum fidelem monita, Col. 3.16. Corrigant & ipsum Paulum, ubi Davidis Verba in Davidis ipsius Persona, déque ipso prolata, laudârat, [Page 613] è Psal. 69.9, ausum ità subjungere in universorum eruditionem, Quaecunque scripta antè sunt, ad nostram Doctrinam scripta sunt, ut nos per Patientiam, & Consolationem Scripturarum Spem habeamus, Rom. 15.4. Admoneant denique omnes Barjesuiticè fermentatos, Paulum in Divino illo Epiphonemate, Infelix ego Homo, Quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratias ago Deo per Jesum Christum, Rom. 7.24, non agere de quibusvis hominibus, sed de Se Ipso tantùm, haut quicquam 10 igitur illud ad qúenquam Socininum esse: Ne (que) Conclusionem ejus [...] illam ad ullos pertinere, praeterquam ad Seipsum, & paucos illos, (Ex pari enim Ratione cum Barjesuitica, & hoc inferetur;) qui Romae eo tum tempore, cùm ille scriberet, in ea Ecclesia vitam agebant, Certus sum, quòd neque Mors, neque Vita, neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes, neque Praesentia, neque Futura, neque Altum, neque Profundum, neque quaevis Creatura alia poterit nos separare à Dilectione Dei, Quae est in Christo Jesu Domino nostro, Rom. 8.38. 20 Sed quid moramur? Sic sunt Socinini Catechistae! Sic Catechumeni! Illi, nullius adsertionis, quàm frivolae cunque, putidaeque pudere, modò elabi per eam videantur; Isti, quicquid evomatur à Dictatoribus suis, Quia Argumenti Colore imbuitur, obducitúrque specie aliquâ Acuminis, turpissimè elambere!
3. Non sic abibunt tamen, Donec & hoc nobis, (nihil enim ipsi non intelligunt;) responderint, Nisi communem esse omnium Mortalium Conditionem David novisset, ratámque eam de Quibusvis hominibus, De universis, 30(atque indè, & de Se,) esse sententiam, concipi in iniquitate, atque in Peccato à matre calefieri, unde Gentium expiscatus est, Quo ipse modo Se, priusquam extaret, (in primo enim Conceptûs sui momento) habuerat? Aut quibus tum Codicillis consignavit sibi primariae illius Calefactionis suae memoriam? Nam quod secundae Responsionis speciem prae se ferre Sophista voluit, Davidem agere de se tantùm; Neque Simpliciter, sed [Page 614] habitâ Ratione lapsûs sui, Cat. Rac. p. 251, non minore nebulâ & hoc, fraudéque contegitur. Quid enim est, Non agere de se Simpliciter? An, Agere Sophistam? An, mentiri Deo in os? Nec ingenuè fateri velle, Quod Res erat? Cavendum igitur est, nè ex hoc fuco mox ad Davidem referant hii Homines Genus suum! Quòd si istud vult, Non de se Simpliciter, id est, non de Primordio Naturae suae, non Quà Homo erat, jam gratìs hoc ab eo dicitur, & in ventos abit. Quod verò addit, Habitam fuisse rationem Lapsûs sui, Verissimum quidem 10 hoc dicit; sed hoc non impedit habitam etiam ab eo fuisse rationem Originis suae, Lapsûsque Parentis sui, eóque magìs humiliatus est. Manifestè verò probatur hoc, non ex ipsa Re solùm, sed & ex verbis Davidis. Ubi enim per Gratiam Divinam in consyderationem venerat, quàm immaniter per Homicidium atque Adulterium lapsus fuerat, penitissumo Sui, Naturaeque suae examine, usque ad primaevum illud ex ipsa matrice vitium, se coram Deo provolvit, ut veniam precetur. Haec enim vera Humilitas est; Haec & vera Poenitentia: Haec ergò De 20 Originis peccato vera sententia! Falsimoniae igitur suae adsumentum illud, Eo Davidem loquendi modo nunc usum esse, cujus exemplum in eo habetur, Psal. 58.3, Aversi sunt ab utero impii, erraverunt à vulva falsiloqui, C.R. p. 252, Habeat & hoc sibi (ante omnes) Catechista, ín (que) Caput suum redeat inprimis, tritissimum ei, Aversionis, Perversitatis, Erroris, Falsiloquii, Exemplum hoc suum: Loci enim, quem nunc laudat è Psal. 58, verba, Hominum Improbitatem exagitant solùm à Factis eorum, postquam nati sunt, atque ubi in lucem producti, patrare quicquam possunt: 30 Sed verba, de quibus agebamus è Psal. 51, cùm de Conceptu ipso, & Calefactione prima in utero matris instituantur, Alius longè loquendi Modus sunt, Conditionem enim hominis Antelucanam, & Antenativam depingunt, Quae propterea dici meruit Peccatum Originis.
SECT. LXXII.
1. [...], Sitne, In Quo, an In quantum. Epanodus ibidem est; Dictis enim Duobus, Repetitio à posteriore incipit.
2. [...], & [...], mirè differunt, ubi [...] praecessit. [...] Adverbium Comparandi, Caussandi, & Consequendi 10 est.
3. Invasit Adamum Mors illico, nec mortuus est ad 900 Annos. In illo ut omnes Mortui, Ut & Peccatores. [...] habet significationem Praeteriti plusquam Perfecti: Nec aliter potuit de Futuris dici.
NEcdum dimittimus Catechistam: Superest enim ei contra Peccatum Originis & ex altero Loco argumentum, ad quem praetendit se pergere, Nè indè probari 20 possit, In Adamo omnes peccâsse, Cat. Rac. p. 252. Quamobrem, nè unquam Sui dissimilis reperiatur, videte obtestor Veteratoris artificium. Sciebat hujus Sententiae Probationes luculentas, ex non uno Loco Capituli Quinti Epistolae Paulinae ad Romanos, depromi posse. Ad illam igitur Epistolam, & ad Capitulum illud, quasi grande aliquid ibi praestiturus, ex professo se confert. Ibi verò jam Quaestionistae suo Author est, ut pedem figat in illis solùm verbis, [...], Rom. 5.12, Quae fassus utcunque passim ab Interpretibus (sic enim proloqui 30 elegit, quod reverâ dicendum erat, à Veteribus Graecis, atque Latinis, omnibus, uno Haeresiarchâ demto;) exponi, reddíque, In quo omnes peccârunt, Relatione eâ ad Adamum habitâ quòd in eo, è quo nati sint, peccaverint, contendit tamen posse reddi, per Quatenus, aut Quoniam, C.R. p. 252. Nos igitur, Pelagii, idem olim dicentis, Discipulum Eum non illibenter agnoscimus. Posse autem sic verti, licèt non satìs esse ad Interpretationem [Page 616] faciendam, saepe jam alibi à me monitum est, Quia tamen de usu quoque Phraseos hujus, [...], memini me antè alicubi locutum esse, Nè actum agere (subductis mihi cartulis meis,) crambénque apponere contingat mihi, haut aliter nunc cum eo agam, quàm ex ea Suppositione. Vertantur igitur ea, In quantum Omnes peccârunt; Ipsius tamen Illationem, Apparet igitur, ne (que) ex hoc Loco extrui posse Peccatum Originis, C. R. ibid. invalidissimam esse, satìs parebit. Istud autem primò monemus, Esse in hoc Tmematio manifestam Epanodum, in qua de Rebus 10 Duabus, Bis, sed ordine immutato, Apostolus dicit; Primò enim, De Peccato & Morte Hominum; Quemadmodum per unum hominem Peccatum in Mundum intravit, at (que) per Peccatum illud Mors. Vice autem versâ, Secundò dicit De morte ea, & Peccato eo, Et ità in omnes homines mors pertransiit, In quantum omnes peccaverunt.
2. Inprimis autem jam Copulativum illud Et observandum à Lectoribus est, [...]. Unde enim venit? Aut Quorsum, praeter ordinem, heic interseritur? Nihil 20 quidem in Sacris, vel in ipso Paulo, usitatius est, quàm [...]. Etiam cùm in Protasi [...] antecedit, in Apodosi vulgare est, & elegans [...], quod & hoc ipso in Capitulo bis reperitur, ver. 19. & 21. Sed praemisso jam [...] Redditionem fieri per [...] dicat, Qui usquam unquam legerit, & erit mihi Magnus. De Qua igitur ratione nunc [...] istud additur? Nequaquam, De nulla; Statuendum est hoc; Nihil enim in Sacris Literis est, quod Ratione suâ careat. Pretium igitur operae jam erit, si observemus Adverbium istud [...] in N.T. (praeter alios ejusdem 30 usus,) habere non unam, sed Trinam significationis suae Vim; Comparandi enim, & Caussandi, & Consequendi. Ex Comparatione est Adverbium Similitudinis, & significat Ità, id est, Eo modo, ut Mat. 5.12. & alibi saepissimé. Ex Caussatione, Rationis Adverbium est, & significat Propterea, id est, Eo pacto, ut 1 Cor. 14.25, Bis; & Heb. 6.15, cum aliquot aliis. Ex Consecutione deni (que), est [Page 617] Adverbium Temporis, & significat continuò, id est, Eo tum momento, ut Joan. 4.6, & Act. 17.33, & 20.11, & 28.14. Quis igitur jam tam obesae naris, ut non suboleat ei, ad istas geminas significationes unà inferendas, ità praeter morem inferri hoc [...]; Nam si [...] dicto, nil aliud subjunxisset, quàm [...], aut [...], nihil aliud praeter Similitudinem, atque Comparationem dicere intelligendus fuisset; Sed cùm ad [...] suum reposuerit, [...], necessarium nunc est, ut vel 10 hinc concludamus, Peccatum, Mortémque posteros omnes invasisse Adami, non eo modo solùm, seu Ità, ut Adamum antè invaserant, sed ex ea Ratione etiam, Propterea quia Adamum corripuerant, atque eo ipso statim momento, ut primùm irruerant in Parentem, Continuò, atque ipso facto & in universam Prosapiam.
3. Recipiamus igitur nos nunc ex isto Theoremate ad caetera in Textu verba. Dicentem audivimus primò De Peccato & Morte, (Per unum hominem, Adamum scilicet, Peccatum in mundum intrâsse; & per Peccatum 20 illud Mortem.) Haec jam lapsi Adami Conditio facta est! Sed quomodo? An actu statim Adamus Mortuus est? An à novis hiisce monstris, (à Semetipso, in Crastino Creationis, sed non à Deo, creatis, Sap. 1.13.) Protoplasti Persona actutùm absorpta est? Minimè Gentium: Superfuit enim ad Annos 930, genuítque filios & filias, Gen. 5.4, & Pater mundi factus est, Sap. 10.1. Quid igitur erat? Ubi ei interim Peccatum? Ubi Mors? In Natura sua. Per Peccatum autem illud jam privatus possibilitate semper vivendi, in qua creatus à Deo 30 fuerat, subdebatur ipse, & cum ipso omnes, Qui in ipso erant, id est, Genus omne humanum, Adamantinae legi, Aliquando moriendi. Atque istud est, quod de Genere humano succlamet nunc Apostolus, [...], hoc est, Exinde & omnium Naturam eandem factam esse; Eadem enim mors illa, quae Adamo in Poenam peccati erat, hoc est, Eadem moriendi Necessitas, posteris ejus jam tum incubuit. Et Quare? In quantum cum eo Omnes [Page 618] idem illud Peccatum jam tum admiserant, Non, in sua cujusque singulari Persona, ut hoc aut illud Actu tum peccâsse putentur, Qui nondum extabant, Sed in Generali illo ipso vitiatae Naturae contagio, quod totum Fontem occupaverat jam, corruperátque. Minùs consultò igitur ab Interpretibus factum est, quòd Aoristum istum [...] verterint, In quo omnes peccaverunt; Cùm potiùs, ad sensum elucidandum, eo in Tempore, quod à nobis Praeterito, non, Perfecto, sed vel Imperfecto quidem, vel certè Plusquam Perfecto vulgò adsignatur, vertendum 10 esset, Peccaverant. Debere enim interdum ità Aoristum hunc verti, scio me jam saepe per plurima Exempla illustrâsse; Atque ità hoc ipsum [...] vertitur, Quia peccaverant Domino, 2 Paral. 12.2. Heic autem & Posse & Debere ità verti, Veritatis ipsius postulatum est. Nam cùm Homines Trium semper sint Temporum, Praeteriti, Praesentis, Futuri; Tum quidem cùm Paulus ista scribebat, stabat cum veritate Rei, hodiéque etiam stabit, ut de Praeteritis, Praesentibúsque universis, (in Actuali nimirum Peccato cubantibus,) dicatur Omnes peccaverunt: 20 Verùm de Futuris, nunquam ullo modo stare, nunquam verificari hoc, potuit, potéstve, nisi ex Generali eo & Originali Adami contagio; Illud autem congruentissimè significandum erat, per In Quo, (vel In quantum; utrum ipse velit; Nihil enim ista nunc differunt;) omnes peccaverant. Velim igitur ut haec à nobis vertantur, And so Death passed through unto all men, In as much as all had sinned.
30 SECT. LXXIII.
1. Idem in Jure est, Non Imputari, & Non Esse. [...] non semper est Usque ad, interdum est Quamdiu.
2. Adamus habuit Legem Naturae in Corde scriptam, & Aliam Positivam, De non comedendo. Ingens haec [Page 619] Dei B [...]nignitas. Ex Lapsu Mors; Natura Depravatio; Privatio Gratia.
3. Pro aeterna Regula data ea Lex, aternam habet in nobis Ultionem. [...].
4. Ubi Poena irrogatur, Peccatum imputatur. Peccamus, non ad Exemplum Adami, sed ex ejus Vitio. Nos dicimus, An Attainder.
5. Parentum scelera Posteros luere, ex Deo justum est, licèt non consenserint. Natura nostra ut sit imminuta ex 10 Adami lapsu.
6. Innocentes quoad Actum, non sunt Insontes tamen. Adamus erat Typus Christi ad suos, sed per omnia in contrarium.
DIfficultatibus suis non caret, quod Apostolus censuit, [...], Rom. 5.13. Prima est, Statuere, Quam Ille Legem dicat. De Lege tamen, per Mosen data, accipi haec oportere, omnium ferè Expositio est, 20 éque verbis insequentibus satìs confirmari videtur haec Sententia, Quia, quasi exponendi sui caussâ, addidit, [...], ver. 14. Versiones igitur, huic opinioni conformes sunt; Latina V. sic, Usque ad Legem enim Peccatum erat in Mundo. Nostráque sic, For untill the Law Sin was in the world. Verùm obtestamur, Quid hoc erit? An Lege veniente, Peccatum fugisse, Paulus innuit? An, Mosen, ipso accessu suo, sic profligâsse hunc Hostem, ut terras statim reliquerit? Ut Peccatum è mundo tum sublatum fuerit? O utinam! Sed 30 Lex ipsa, & Ratio omnis reclamitat; De Peccatis enim tota, & quotidianae ferè incursionis plurimis, est. Quis igitur non persentit, genuinum sensum esse, Peccatum ab Adamo ad Mosen, (id est, Toto eo temporis intervallo, ante promulgationem Legis Mosaicae, non minùs, quàm post Eam latam,) in mundo repertum fuisse? Quî tamen & hoc fieri potuit? Jam haec Secunda Difficultas verborum erit. Ait enim, Peccatum non imputari, [...] [Page 620] [...]. Prior ergò pars Tmematii arietat Posteriorem, Posterior Priorem subruit. Rei enim Forensis, atque Processûs Judiciarii rationem hoc cùm habeat, in idem reverâ recidit Non Imputari, & Non esse. Quid nunc agimus ergó? De Tempore quidem ipso, Quaestio nulla est: Ab Orbe condito ad Legem in Sinai, (id est, ab Adamo ad Mosen,) De isto spatio Apostolus (procul omni dubio) loquitur hoc, Peccatum in Mundo fuisse. Sed Adverbii [...] aliam significationem adsumi nunc necesse est; Neque enim illud semper ità usurpatur, ut significet 10 Usque ad. Gracè Qui quicquam sciunt, non nesciunt etiam & Quantisper significari per [...]. Ità enim mihi, è Basilio ad Chilonem, notatum est ad Lexicon, [...], pro Haerent in ipso principio. Sed & apud Lucam legimus, Abnavigâsse eos Philippis Troadem, [...] id est, intra spatium Quinque dierum, Act. 20.6. Ideóque ad istius sensûs latitudinem, praestabit [...] à Nobis verti, For, all the while of a Law, Sin was in the world.
2. Hoc autem in sensu, licèt Lex ea, quam Moses 20 attulit, sit Terminus ad Quem hoc Spatium extenditur, Principale tamen intentum est Terminus à Quo inchoatur, atque ad istum spectat Lex ea, quam Deus ipse Adamo dedit. Illam autem Duplicis generis fuisse novimus; Unam, [...], & Naturalem, in Corde scriptam, ádque exercitium Perfectionis datam; Praescribebat enim, Quid in Se Bonum erat, Prohibebat, Quod Malum: Alteram verò, [...], & Positivam, solùm in Obedientiae Probationem, Dum vetaret de Arbore ea comedere: Neque enim prohibebatur hoc, 30 Quia in se Malum erat; Sed verè tamen Malum erat, Quia sic prohibebatur. Erat autem ista infinitae Benignitatis Dei erga genus Humanum Tessera, quòd Unicam hanc Et, (praeter inditam illam naturae nostrae,) Normam (Reíque, observatu quidem facillimae, vetitae autem in nullius, praeter serpentis ipsius, damnum,) imposuerit, Cùm & pro jure Dominii, & pro ratione [Page 621] Beneficiorum, Officia imponere potuerat, Mosaica omnia, Numero Ponderéque, ter & ampliùs excedentia. Sed cùm praevaricatus fuerit Adamus, atque hanc unicam Legem, etiam sciens volénsque violaverit, impunè non tulit tam immanem trangressionem, Sed duplicis Poenae, (Quae indicta ei fuerat, Quo die comederis, moriendo morieris, Gen. 2.17,) eo ipso die Primitias retulit, Mortuus enim est, licèt statim non expiravit. Introeunte scilicet peccato, confestim Natura ei depravatur, Animae 10 vires imminuuntur, Ipse denique Consortio Dei, Hortó (que) pellitur, Corporis utcunque mors in Nongentos, & plus eo, annos dilata est. Frustrà igitur sophisticatur Pelagius, per fraudem contentus fateri, Gratiis quidem omnibus Hominem tum privatum fuisse, sed relictum tamen in puris Naturalibus. Imò verò non; sed in impuris Naturalibus. Nudus enim jam factus erat, atque ità à Seipso nudatus, unde pudefactus est miser, texítque Se ficulneis, Gen. 3.7. Nihílne verò de Natura ei periisse hariolabimur, Quae, ut erat ante lapsum, poterat aeternùm 20 vivere, ut pòst, non poterat non mori? Sed & quas Gratias dici vult, Naturalium facultatum erant, in prima ea Conditione, si non Partes, Virésque, Adjutrices tamen, Auctricésque. Eas autem Adamus ubi peccando expulit, totius Naturae suae, (Non Sibimet ergò, sed & toti Generi;) florem corrupit, prodegítque Praestantiam: Quod fusiùs à me (si benè recolo) monstratum est, ad Gen. 6.5. Ipsa enim primordia Cogitationum, Ut Semper, Omnibúsque, & Tantummodo, prava fuerint, Quo ex fonte ebullire hoc potuit, praeterquam ex eo Contagio, 30 quod Originale vulgò dicitur?
3. Lex igitur illa, Non comedendi de arbore vetita, in intentione Divina Humano Generi pro aeterna Obedientiae Regula proposita est. Quò brevioribus autem terminis, ab ipso Adamo, (Capite Generis,) ea quantum ad Obedientiam suam, circumscripta est, eò severiores Ultionis lineas in Eum, & omnem prolem Ejus obtinuit, duriorém (que) in membris nostris legem exercet; Ità ut per illā nos Servi [Page 622] Miseriae, Peccati Mancipia, Filii Irae etiamnum nascamur universi, Illa verò aeternitatem suam, quâ In nobis excidit per Adamum, De nobis, per eundem, usque in secula consequatur. Atque ex ista ratione nunc est, quòd Apostolus heic instet in illis ante Mosen seculis. Non, Quin in aliis omnibus, eodem Se modo Res haec habuerit, & usque habeat; Sed quoniam, post Legem à Mose allatam, quicquid peccabant Homines, contra eam peccare existimabantur; Similiter & nunc, antiquatâ Lege Mosaicâ, Christíque omnibus impositâ, nullum crimen admittitur, quod Legis 10 Christi violatio non habenda sit. Verùm nondum exolevisse Primariam illam Legem Obedientiae, ne (que) futurum unquam in Orbe finem aliquem durationis ejusdem, infert Apostolus, ab Imputatione Peccati quod Posteros Adami, ex prima Mandati illius transgressione per Adamum, videre est etiam in primis illis seculis, Cùm alia Lex nulla erat, invasisse. Ait igitur, [...]. Istud autem non Adsertivè ab eo nunc introducitur, quasi velit, Securos fuisse prisci Seculi mortales, in omni vita sua, Quia nullo modo interpellabantur, neque vocabantur 20 in aliquod judicium; Sed tantùm Suppositivè dicitur, Si Lex tum non viguisset, non potuisse eos ad poenam evocari. Particula igitur [...] ponitur pro [...] per communem Hebraismum, (in N. T. jam à me saepe observatum;) Qui huic Loco, propter [...] proximè praemissum, inprimis convenit.
4. Argumentatio autem Apostoli haec est; Lex illa si ad certos effectus non extaret usque, Transgressio ejusdem non posset imputari, id est, fraudi, damnóque esset nemini; Sed Imputari eam paret ex irrogatione poenae ejusdem; 30 Ait enim, [...], v. 14. Jam Particula illa [...] totius Argumenti locuples index est: Sed regnavit Mors, ait: Ergò, Poenae illius Caussa, Peccatum imputatum est. Ergò, Poenae ejusdem Sanctio, Reguláque, Lex extitit: De jure scilicet extabat, atque ex Poenali parte sua. Atqui nullo tum modo fieri hoc potuit, potéstve nunc, nisi propter impurationem [Page 623] ipsius Fontis, pérque Primigenium illud vitium, quod ex Adamo in ejusdem Naturae universos us (que) diffunditur. Disertis etiam verbis, (nam alium sensum nullum habentibus,) & hoc ab Apostolo significatur, cùm Mortem (Primi illius Peccati solummodo poenam) regnâsse ibidem aiat, [...]. Quibus quid dici possit Pelagianae impietati magìs inimicum, equidem nescio. Primò enim, cùm Haereticus Peccata hominum omnia esse 10 solummodo velit ad Exemplum Praevaricationis Adami, Apostolus in oppositum expressè fertur, ait enim, [...]. Veruntamen [...] eos esse, non abnegat; Istud Secundum est; Peccaverant enim & hii omnes, ait, [...], ver. 12, Sed non peccaverant ad similitudinem praevaricationis Adami. Quomodo igitur? Non enim Actualiter, ut ipse Comestor; Non Scienter; Non Voluntarié: Sed Participativè tamen, & Compotenter, è Radice, è Capite, è Fonte, per contagium illud Origenis 20 suae, quod talis ex ipsa Natura, [...] est, Ut & ex Juris quoque Interpretatione (quicquid Catechista ineptiat, atque Unum Actum Adami potuisse vim hanc habere, Cat. Rac. pag. 250, stolidè negitet) universos aeternùm inficiat: Quod è Lege nostra Municipali Attinctura Sanguinis, seu Generis dici solet.
5. Istud igitur cùm ex variis Casibus, etiam in Foro Terreno, novum non sit, Parentum sceleribus Prolem interdum vitiari, Posteros opprimi; neque Tribunalia Humana careant hoc genus exemplis, Natos natorum, & qui 30 nascentur ab illis, ob Majorum suorum crimina perpetuis servitutibus, Capitísque diminutionibus damnari, Quae sunt ista, Nolo dicere, Temeritatis, non Imprudentiae, non Impudentiae, sed & summae (O Deus!) Blasphemiae ausa, Iniquitatem in Excelso loqui, poneréque in Coelum os suum, (inverted †)al. 73.9, atque ad defendendam [...] suam, Deo ipsi Justitiam suam abnegare, abjudicare Bonitatem, Si Ille, quod fecit, fecerit: Si ex orginali Protoplasti [Page 624] Delicto, reatûs ejusdem, Contagiíque Sententiam in Genus omne Humanum tulerit? Praesertim verò à Theologiam inter Nos professo, Paginaeque Sanctae versatore Britanno, ista objici? Caussari illum Colores istos è Sophistarum triviis, Quòd Posteri nil consenserint, conscieríntve, neque Nepotes Paterni sceleris partes aliquas patrârint, Non posse ergò cum Justitia Divina stare, Ut ipsi id luant, ut plectantur aliquâ, aut Naturae suae particulis quibusvis mulctentur? Quid enim? Unde Gentium erit, non stare, 10 Quoad Imminutionem Naturae in iis, quod vel ipse non negat stare, Quoad Privationem Gratiae? Istud primum est. Dein, Unde moriuntur Universi? Annon ex illius Legis Primitiva Sententia? An Mortem ipse non habet pro aliqua Naturae Imminutione? Dicat denique nobis, in universali Diluvio quod Mundo Impiorum inductum est, 2 Pet. 2.5, Quid consenserant Infantuli? Quid cubantes adhuc in utero materno consciverant?
6. Ad hoc idem respondeat, De iisdem, (Innocentibus 20 utcunque Quoad Actum aliquem, haut tamen insontibus, propter Parentes, habendis,) Qui inciderunt in Maledictionem Chanaanis, Gen. 9.25, in Sodomorum incendia, Gen. 19.25, in Plagam Primogenitorum, Exod. 12.29, in Rebellium absorptionem, Num. 16.32, in Achanis stragem, Jos. 7.25, in excidium Amaleci, 1 Sam. 15.3. Ex Deo enim haec omnia facta sunt; Neque ante Pelagium tamen quisquam de Justitia, aut Aequitate Divina dubitandi Authorem se facere ausus est; Ut ut nunc ex illo Barjesuitae 30 haut veriti sint concludere, si ipsis credatur, Incredibile esse, Deum hoc facere voluisse, Cat. Rac. pag. 250. Sed nè longiores jam simus; Eatur ad Euangelia, atque indè Quid Christus ipse hâc in parte censue [...]it, discatur, tum è Parabola Ejus, Servum, Talentorum tot Debitorem, vendi jubente, cum Uxore, & Liberis, Matth. 18.25, tum è Praedictione Ejus, [Page 625] Filias Hierusalem monentis, Quid de iis, earúmque Infantibus futurum erat in Excidio Urbis, Luc. 23.29, tum denique ex Pauli Comparatione Adami ad Christum: Per argumentum enim à Contrario, expressè heic ait, Adamum fuisse [...], ver. 14, hoc est, Typus erat Christi. Et Quomodo? Christus enim Universis de Corpore suo, promeritis nihil in Semetipsis, è suâmet Perfectione Principium factus est Justitiae, Vitaeque, Sicut Adamus è suomet Delicto Omnibus è Corpore 10 suo (nihil tamen in Se demeritis,) Principium fuerat Peccati, Mortísque.
SECT. LXXIV.
1. Via Sanctorum est Via nostra in Coelos. [...], Coelum. Euangelium est Regnum Coelorum. Fides 20 est Via ad illud. Manifestata non est, dum starent Ritus Caeremoniales.
2. De Munere Christi Regio & Sacerdotali quàm perfidè Catechista egerit, stolidéque.
3. Sacrificare, non facit Sacerdotem; Sed Sacerdotis est Sacrificare. Multa appellantur, quod non sunt. [...] dictum.
4 Sophistica Comparatio est Pontificis & Christi, quô Sacerdos nè sit, antequam in Coelos adscenderat.
5. Oblationes Christi in Cruce peractae sunt. Coelum 30 Christo nunquam occlusum erat, Ubi ubi ille erat. Non Sibi, sed Nobis, Viam in Coelos, aperuit in Cruce, manifestavit in Adscensu. Via [...].
APostolus ubi citârat è Mose, Levit. 16.2, Solum Pontificem introire in Secundum Tabernaculum, íd (que) semel in anno tantùm, & non sine Sanguine, Heb. 9.7, proximè [Page 626] exponit, Quid sibi volebant istae Caeremoniae; Ait enim, Istud significante Spiritu Sancto, v. 8. Benedictus igitur sit SSpiritus, Significationis istius Divinus Author! Benedictus & ipse Apostolus, significationis SSpiritûs fidelis significator! Incidimus enim jam nunc in alium Spiritum, Erroris eum, Malignum, & Nequam, ex Officina Racoviana longè aliud à Mente Dei è Symbolicis istis, inter Suos, significantem, Sed quem non aliter excipimus, quàm Jehu Nuntios, Jubemúsque, ut gyret ad posteriora nostra, 2 Reg. 9.18, donec acceperimus ab Apostolo, quid SSpiritus 10 ei per ista significaverit; Nondum propalatam esse Viam Sanctorum, Primo Tabernaculo adhuc habente statum. Via autem Sanctorum haec, est Via nostra in Coelos. [...] enim, per quae Tabernaculum illud interius, typicè ad Coelorum repraesentationem institutum, designabatur à Mose, pro Coelis ipsis interdum à Paulo sumi, manifestè paret è verbis sequentibus, [...], ver. 12, & rursus, [...], Heb. 10.19. Quaeritur autem, Quî poterat Apostolus 20 nunc dicere, Viam nobis in Coelos nondum fuisse manifestatam? Ex ea enim solùm ratione, Euangelium suum à Christo appellatum esse Regnum Coelorum, probatione nullâ indiget. Fidem autem, & Professionem Euangelii esse [...], (vel ob hoc Viam Illam [...] sic dictam, Act. 9.2,) Viam Regni illius, quam morte devictâ Christum aperuisse cunctis Credentibus, Hymno suo S. Ecclesia nullo non manè celebrat, Viam in Coelos Sanctis nullis negatam, pro Tessera nobis sunt non solùm [...] ea, quam ex Apostolo 30 proximè laudavimus, sed & illa Viae Encaenia, quae nobis eo tempore facta esse Ipse ibidem disertè adserit, [...], ver. 20. At verò sub Nerone sunt haec ab Apostolo ad Populares suos conscripta; sed Excidium Urbis sub Vespasiano; Templum igitur tum extabat, cùm ista scribebantur, habebátque in eo [...] suam Secundum Tabernaculum. Neque pugnant ista [Page 627] tamen. Non enim de Mole ea, déve Fabrica Templi, Sed de Lege ipsa, Ritúque accipiendus est Apostolus. Vigentibus quidem adhuc Institutis Mosaicis, Umbrísque illis Caeremonialibus Religionem omnem obfuscantibus, Latebat tantisper ista, planéque celabatur Coelorum Via. Sed quamprimùm per Sanguinem Christi fugatae fuerant Umbrae hae, pulsúsque Obex iste Caeremoniarum Statione suâ exierat, Hoc illud Momentum est, ad quod respexisse SSpiritum in hiis Apostolus 10 vult, atque significâsse, Ex illo demum tempore, sed non antè, manifestatam Fidelibus fuisse Coelorum Viam.
2. Istam autem SSpiritûs significationem fuisse, praeter Apostolum, etiam & Christus ipse, priusquam excederet, Monitorem Se fecit, cùm Moriens diceret, [...], Joan. 19.28. Sed & ipsa Materialis Fabrica Templi ore plusquam Stentoreo proclamavit hoc, cùm Maceriae (Velum dictae) lapides ei dissiluerint, at (que) [...], Matth. 27.51. Haec autem omnia 20 cùm hodiéque circumsonent nos, audiamus sultis nunc, Quid sequior ille Spiritus, (Racovianus magìs, an AntiChristianus dicendus, Qui volent, viderint!) insibilet, per introitum Pontificis in Sancta Sanctorum significari. Hoc autem, uno verbo, est, Christum verum Sacerdotem non fuisse; huc ei res tandem recidet. Licèt enim, verbo tenus, atque in speciem, ad faciendum populum, prae se ferat, De Munere Christi Regio, & Sacerdotali, dicere, Cat. Rac. p. 274; Quantum tamen fucum Veterator in utroque faciat, vel hinc aestimare est, Primò, quòd cùm 30 Pagellas Sesquicentum sibi oppleverit, De Prophetico Jesu Christi Munere, Cat. Rac. pag. 128. vix Decem à Se obtinuerit, Vel De Officio Christi Regio, Cat. Rac. pag. 275, (partém (que) earum maximam insumserit, ut probet, quàm infirmus in Se Christus fuerit, (hóccine enim verè Regium non est?) ne (que) Seipsum eripere ab Hoste eo, à Mortuis excitare, potuerit, Cat. Rac. pag. 276.) Vel, De Sacerdotali Christi Munere, Cat. Rac. p. 285; Majoréque ex parte earum [Page 628] id egerit, Nè putetur Christus pro Sacerdote Se unquam gessisse, aut quicquam pro nobis, vel obtulisse in Terris, C.R. p. 292, vel etiam in Coelis nunc intercedere, C.R. p. 295. Secundò, quòd utrumque horum ità descripserit, ut confuderit planè, subruerítque. Istud enim est, quòd futiliter questus, Munus Christi Sacerdotale cum Munere ejus Regio nimis arctè conjunctum esse, Cat. Rac. p. 285, tandem secum statuerit, pro Regio ejus Munere esse, quôd possit nobis in omnibus necessitatibus nostris subvenire, C.R. p. 285. In Potentia igitur solummodo, non Actu, 10 Rex est: pro Sacerdotali autem, Quòd velit subvenire subveniátque, ibidem. Verùm Unde Gentium, cùm bono Deo, nova haec Subtilitas Theologica? Quo Coelo crevit, Subveniendi hominibus Potentiam, esse Characterem Regis, Voluntatem, Actúmque, esse Sacerdotis? Verùm Quid non ferre coguntur infatuata quidem, sed perquam ingeniosa tamen, ut sibimet videntur, Socinulorum palata? Quod felix igitur, faustúmque sit, non Medicis solùm, Chirurgis, Causidicis, sed & Gladiatoribus etiam, Pugilibúsque, & ipsis Foeneratoribus! 20 Penes eos enim dehinc erit, Saltem si Racoviam profugiant, Unde & Reges, & (si boni sint) Sacerdotes audiant.
3. Veruntamen adfirmanti Catechistae si non credatur, hem Argumentum ejus. Haec enim ratio Opis adferendae nobis, Sacrificium illius appellatur, Cat. Rac. pag. 285. Et Quid tum? Si appelletur Sacrificium, An quodque Sacrificium facit Sacerdotem? Meminimus verò & Saulem sacrificasse, 1 Sam. 13.9, Numquíd igitur & Saul inter Sacerdotes? Vapulent igitur Poetae 30 à Foeminis suis, quòd Junonem Lucinam, unicè ab eo Sexu invocari solitam ad Opem ferendam, fecerint quidem Reginam, non fecerint tamen & Sacerdotem. Nobis autem sic arbitrari videtur, Ab eo, qui Sacerdos ritè constitutus est, Sacrificium fieri, Consequentiam esse hanc justam, validámque, & planè Divinam; Ità enim Apostolus, Omnis Pontifex ab hominibus adsumtus constituitur [Page 629] in Rebus ad Deum, ut offerat Sacrificia, Heb. 5.1. Verùm cancros heic imitari, Ordinéque perverso ferri, & dicere, Qui Sacrificium offert, indè Sacerdotem fieri, Consequentia nulla est, nisi Barjesuitica, putida scilicet, perfidáque, & dolo malo subornata, ut Auditores ludos faciat. Quid opus verò ei erat, Sacerdotale Munus Christi tam obtorto collo accersere ab hoc Sacrificio, quod in promtu probare erat argumento omnium validissimo, Authoritate ipsius Dei? Ipsius enim 10 Dei est, Tu es Sacerdos in aeternum, juxta Ordinem Melchisedeci, Heb. 5.6. Potuítne ergò de hoc dubitari? Enimverò non potuit; Nam juravit Deus, & non poenitebit, Psal. 110.4: Sed Alia nunc & Res haec, & Ratio est, Nam ejuravit Barjesuita, & non recordabitur. Utcunque igitur Nobis Christus Sacerdos sit ex Officio, quod Ei Deus, & non sine jurejurando suo, largitus est, Barjesuitae tamen interest, nullam aliam Sacerdotii rationem in Christo agnoscere, quàm Quia ratio haec Opis adferendae Sacrificium appellatur. Appellatur 20 autem? Quasi non sint plurima, quae appellentur, quod non sunt! Atque hoc Catechista nunc vel maximè vult; Sacrificium enim vocatur, ait, Figurato loquendi modo, Cat. Rac. pag. 285, id est, [...], Non quod ità sit, quantumcunquè ità vocetur.
4. Verùm videri nevult, etiam Abusionis hujus, quam Figuram appellat, ratione destitui. Quia quemadmodum in prìsco Foedere Pontifex ingressus in Sancta Sanctorum, ea quae ad expianda peccata Populi spectabant, 30 perficiebat, ità Christus nunc penetravit Coelos, ut Deo appareat pro nobis, ádque expiationem peccatorum nostrorum spectantia peragat, Cat. Rac. pag. 286. Sed [...]! Audere quenquam, (praeter Barjesuitam, Pullis suis nihil non ingerere ausum;) Auditores tam longis, & elumbibus logis excruciare! Nam ut concedantur haec omnia, (Quae magnâ ex parte tamen [...] sunt, atque ipsa se subruunt;) Pontificis exemplo [Page 630] in Sancta, ità & Christum in Coelos penetrâsse Se, ad Peccatorum expiationem, Quid tum? Ergò haec Expiatio Sacrificium appellatur. Non sequitur: Est enim in Conclusione, quod in Praemissis non est. Nè comburamus igitur diem tam stolidis stricturis, hem, quod Sophista per dolum suppressit, nos jam breviter supplebimus, litémque explicabimus. Erat quidem olim annuus introitus in Sancta Sanctorum ad expiationem Populi. Sed, Quis introivit? Aaron, Summus pro tempore Pontifex. Bene habet! 10 Erat ergò Sacerdos, antequam introibat; non introibat, ut Sacerdos indè fieret. Et, Quando introibat? Quando sacrificaverat Hircum, ei Expiationi à Deo destinatum, Levit. 16.15. Ehodum! Antecesserat igitur & ibi verum Sacrificium, antequam introiret. Quid moramur igitur? Jam manus conserimus, Eodémque exemplo Christum nostrum agnoscimus, pariter & veneramur, indè ab initio Naturae, Sacerdotem, ab ipso Deo Patre, (atque Initiatione supra omnem Aaronicam, per interpositum enim juramentum Dei; Summè igitur Divinâ;) 20 constitutum, eò tandem processisse, Ut Seipsum pro Nobis Oblationem & Sacrificium Deo tradiderit, Eph. 5.2. pérque hanc Sanguinis sui effusionem aeternâ Redemtione acquisitâ, Heb. 9.12, Cùm Annuum in eo Genere ei nihil restaret, in Coelos Sese penetrâsse [...], Quod Latinè quidem vix satìs exprimi potest, à Nobis verò feliciter reddetur, at once for all. Barjesuita igitur quod ex hiis molitur, abeat in fumos, (Qui molitur, ad Corvos,) quod licèt heic subticuerit, quia tam pudendè futilis Illatio est, paulò tamen 30 pòst ausus est obiter proloqui, Christum Sacerdotem non fuisse, antequam in Coelos adscenderet, Cat. Rac. pag. 291. Hujus autem Sententiae insaniam est ubi jampridem castigavimus: quod nunc egimus, est, Ut Rationem hanc, quam ab exemplo Pontificis sòlam pro Fundamento obtendit, manifestaremus esse omnium inanissimam.
[Page 631]5. Mittemus ergò jam Catechistam, claudemúsque hanc Sectionem, postquam uno Verbo amicissimum Virum, Pietate pariter & Eruditione praestantem, convene [...]imus, Qui cùm minùs caveret Sibi à perfidia Barjesuitica, opinatus est, per ea verba, Heb. 9.7, à quibus orsa nobis est ista Sectio, apparere, Oblationem Christi, Quae ei Sacerdotis Oblationi respondet, esse, post Passionem Christi, peractam, quando introivit in Coelum, quod significabatur per Sancta Sanctorum. Verùm si 10 rogatus jam à me, oculis uti, animóque voluerit, nihil tale apparebit. Quicquid enim à Sacerdote, introeunte ad Sancta, ipso eo die peractum est, per modum Oblationis Deo, illud omne à Domino nostro ipsâ in Cruce celebratum est. Muneris Ille Sacerdotalis sui, Ubi res ea ferebat, tam Divinus Peractor erat, Ut Pontifices alii omnes nihil ad Eum. Ille Unâ eâdémque operâ, quâ Seipsum Cruci tradidit, Sanguinem etiam suum pro Nobis Patri suo obtulit, antequam succlamare voluit, [...], Joan. 19.30. Neque enim 20 somniandum est, Coeli introitum unquam Ei, vel tantillulùm, occlusum fuisse; Semper patebat Illi aditus ille, atque Ubi ubi in terris erat, etiam & Patris praesentiâ in Coelis fruebatur. Viam autem in Coelos, (Quae per Corporalem ipsius Adscensum non aperiebatur, sed tantùm manifestabatur; Vocabulo igitur [...] signanter usus est Apostolus, Heb. 9.8.) non Sibimet, sed Nobis solùm, etiam antè Adscensum, in Cruce aperuerat, [...], (ait expressè, Nobis, non, Sibi;) [...], 30 [...], Heb. 10.20. Quid potuit ergò disertiùs dici? Nam & Veli Patefactio illa, & Carnis Ejus Discisio, in Cruce ei obtigerunt, Eáque jam tum erant Nobis nostrae in Coelos Viae [...], Propter quod Via non [...] solùm ea dicitur, Quia calebat adhuc Sanguis Ejus, Hostiáque recèns tum mactata erat, sed & [...] etiam, Quia coeperat fundi, Patríque pariter offerebatur, dum ipse [Page 632] adhuc in vivis erat, in nostram Redemtionem. Jámque desinimus; Unico enim verbulo Charissimum Caput compellâsse, satìs est.
SECT. LXXV.
1. Externum opus erat [...], internum, & in Spiritu 10 [...].
2. Cavenda & nunc [...] est, propter Socininos, non Caesos quidem, sed Caesores etiam Dei sui. Praecidunt Christo Naturam, Tempora, Munera.
3. [...], non Re, sed Ratione tantùm differunt. [...]. Christus obtulit in Cruce; Intercedit jam in Coelo.
DUM Circumcisio passim ageret inter Christianos, 20 quà in Judaeis ad Fidem Christi conversis, quà in Judaeis non credentibus, sed mistim cum populo Fideli conversantibus, Summi momenti erat ad rem Religionis, acerrimaeque Reprehensionis nota, Distinctio illa Pauli inter [...], atque [...] ex qua profluxit Monitum illud ad Philippenses, [...], Phil. 3.2. Significabat enim Apostolus Typici illius operis partem Exteriorem, quae in Carne solùm agebatur, ex Christi jam accessu meram 30 Cutis caesionem prorsus factam fuisse, (Ad hoc enim tendit [...] Praepositione eâ, ut saepe in Compositis fit, sensum vocabuli in sequiorem partem trahente;) Nihil igitur emolumenti cuiquam, nihil Sanctitatis, Honoris, Praerogativae, Secum tum ferre; Nihil magìs valere, nihil homini prodesse ampliùs, quàm si jumentorum alicui conferatur; Decus autem omne, Pretiúmque, & [Page 633] Meritum Circumcisionis in interiore solùm opere situm esse; vel maximè igitur sine Circumcisione Carnis consistere; In Corde enim, Spiritúque, Rom. 2.29, Ità ut in Christo solo gloriandum iis esset, abscissâ omni, abjectâque in carne confidentiâ, Phil. 3.3. Jam verò, postquam ex justo Dei in Gentem eam judicio, non Circumcisio solùm, sed & Judaismus omnis, vel sublatus ex oculis Christianorum est, vel communi omnium odio impetitus, pessunda [...]úsque, ità ut metui 10 ab illis Canibus (Apostoli vocabulum ibidem est,) nihil possit, videtur prorsus cessare Adhortatio ista Apostolica, deleríque è Codicibus Sacris sine damno posse Monitum hoc omne De cavendo [...].
2. Precor tamen, ut & ipsa verba stent, & Cautio ut augeatur. Exorta enim (Quod nemo speraverit,) non ità pridem inter Christianos est novitia Secta, Judaicâ omni tetrior, & periculo plenior, Verae enim Religioni, ex Canina sua, adulatione intra plebem, 20 latratione contra Christum, longè inimicitior, Titulúmque hunc [...], è facultate sua, quâ pollent, Scissoria, sic promerita, ut Concisio haec, quâ de Apostolus, nihil ad eos. Hii autem cur Barjesuitae à me, ex quo in Antesignanum eorum (Sed in Unum eum, Solúmque omnium,) Catechistam Racovianum inciderim, dici jamdiu coeperint, nihil opus est nunc iterare: Concisionis autem stigmate ut inurantur à Christianis, multò magìs mereri eos perspicio, quàm ut à Paulo Popularium suorum Pars ea. Quantilla 30 enim erat Caesio illa, quam Judaei, quum infantes essent, patiebantur, & quàm ignobili in particula Sui, ut Denominatio tamen Virorum indè traheretur? Verùm Alia longè haec Res Socinina est, In qua nunc agitur, non Quid ipsi patiantur, Caesíque sint, sed Quid moliantur, atque Caesores sint, Nec Quia ferant, sed Quia inferant [...], habentur digni, ut & Titulo eo insigniantur. Inferant autem? [Page 634] Cui? Ipsi Deo suo Divini hii Caesores. Nam & Christus eorum ut Deus sit, non reclamitant, modò sit (ex Prophetae phrasi) Deus caesus, [...], Esa. 53.4, Deus ab iis praecisus. Praeciderunt enim ei Naturam suam Divinam, atque non ex natura sua Deum esse, Qui Deum tamen esse sinent, Cat. Rac. pag. 48. Praeciderunt etiam & Tempora Homini huic, quem Deum faciunt. Neque enim Filium Dei eum esse permittunt, nisi à conceptione in utero Virginis, Cat. Rac. ibid; Neque è Filio dein factum esse Deum, 10 nisi post 34 Annorum moram, postquam scilicet ex mortuis resuscitatus est, Cat. Rac. pag. 225. Simili quoque artificio & Munera Ejus, Regium atque Sacerdotale, praeciderunt, Utrumque habeat contenti, (quia Boni sunt;) Sed neutrum, nisi praestituto à Seipsis Modo, per Figuratam locutionem, Cat. Rac. pag. 285, Temporéque, postquam in Coelos adscenderat, C. R. pag. 275. Annon igitur habemus, propter Quos monitio Apostoli redintegranda nunc est ad Ecclesiam Christi, nè vacare putetur post excisionem Judaeorum? [...] 20 [...].
3. Rationes autem, quas Dogmatibus hiis obtendunt, jam alibi à me displosae sunt. Haut memini tamen, (Et Cartulae fugerunt;) ánnon me hactenus fugerit, Quò Sacerdotale Christi Munus solis Coelis addicere possint, Apostoli illud arripere eos, Talis enim nos decebat Pontifex, Sanctus, Innocens, Impollutus, Segregatus à Peccatoribus, & Excelsior Coelis factus, Heb. 7.26. At, Quid indé? Ergò, Necesse erat, (aiunt,) 30 ut in Coelos profectus Sacerdotali Munere fungeretur, Cat. Rac. pag. 290. Nec falluntur quidem, Necesse erat. At haec nunc non est Quaestio: Sed, An necesse fuerit, ut in Coelos hinc proficisceretur, antequam Munere eo fungi coeperit? Hoc autem ex iis verbis omnino non sequetur. Jam fieri quidem potest, ut, Qui cum Catechista sentiunt, non aliter accipiant istud, [Page 635] [...], quàm pro Locali Christi secessu ab hominum Conversatione. Eum verò esse genuinum Verborum sensum non possum persuadere mihi. Nam & Corpoream eam Separationem Christus sortitus est, per Dies illos Quadraginta, quos in eremo egit, pérque totidem alteros, quos à Resurrectione egit, visus à nemine, praeter Discipulos. Nihil igitur aliud mihi heic est, [...], quàm quod antè de Christo ipse dixerat, [...], Heb. 4.15, 10 Datúmque hoc duco admirabili Conditioni naturae Ejus, ut Quatuor Vocabulis, Ratione magìs, quàm Re differentibus, [...] idem omnino de Eo diceretur. Ut ut verò istud fuerit, nulla tamen necessitas in verbis hiis est, Sacerdos Christus nè foret, donec in Coelos redierat. Cui enim Sacerdotale Munus in ipsa Naturarum Unione datum est, hoc Ille, quà ad Oblationem pro peccatis, in Cruce, [...], id est, unicâ eâ in aeternum vice, ver. 27, perimplevit; Quà verò ad Intercessionem 20 suam, ver. 25, Ubi acquisierat in terris aeternam Redemtionem, Heb. 9.22, Ecclesiaeque suae fundamentum hoc jecerat, in Coelos se contulit. Catechista igitur quod porrò sophisticatur, De necessitate aeterni, & immortalis Tabernaculi, Quia talis est Sacerdos ipse, & Ejus Sacrificium, Cat. Rac. pag. 290, puerilis Captio est, & solutione nostrâ nihil indiget.
30 SECT. LXXVI.
1. Abram factus Abraham. [...].
2. [...]. Pater videns Multitudinem, non denotat [Page 636] in Facto Patrem Multarum Gentium, sed in Futuro. Propheta Videns. Erat ergò Christus, antequam Abrahamus erat Centenarius.
CUM Deus Abramo diceret, Sic erit Semen tuum, Gen. 15.5, (Instar Stellarum scilicet, quas numerare non poterat;) Credidit Abram Domino, & imputatum est ei ad justitiam, Rom. 4.3. Credendo igitur Abramus vel tum, licèt Pater adhuc non erat, Fidelium 10 omnium Pater factus est, Utì & à Paulo infertur, Gal. 3.6, & à Jacobo, 2.23. At verò Viginti ferè anni intercalati sunt, antequam factus est ipse ex Abramo, unâ syllabâ auctior, Abrahamus, Patérque multarum Gentium, Gen. 17.5. Quid igitur est illud, quod de eo audimus ex Paulo, [...], Rom. 4 18. Duobus enim diversis Temporibus in hac sententia coadunatis, tribuítne Particulae ei [...], Caussativam (ut ver. 16. factum est,) 20 Significationem? Credidit, quò fieri possit Pater multarum Gentium. An solùm Consecutivam? Credidit, sic ut factus sit Pater Gentium. An certè neutram harum, sed pro Adverbio Temporis ibi ponitur, & per Trajectionem exponendum est? Donec fieret Pater multarum Gentium, credidit, secundùm id quod dictum fuerat, Sic erit Semen tuum. Quo in sensu reddi à Nobis postulabit, Sic, Who beyond hope in hope beleeved, Untill he was made the Father of many Nations, according to what had bin said, 30 So shall thy Seed be. Ego verò nihil praefinio; Ex hiis Tribus, utram velint, Eruditi eligant. Quicquid verò statuerint, clarissimè paret, Cùm Nomen ei crevit, atque ex Abramo Abrahamus factus est, jam tum crevisse ei & subolem Credentium, juxtáque Phrasin illam, (insolentem quidem, sed perelegantem) à Paulo hâc ipsâ in Re usurpatam, [...], ver. 17, nostrûm [Page 637] omnium Patrem eum tum factum fuisse. Ex quo quidem respectu, verba ejus antecedentia ità interpungenda esse, legendáque, parùm dubito, [...], ver. 16. Quae à Nobis reddi expediet, sic, That the Promise might be sure unto all the Seed (Not to that alone which is of the Law, but also to that which is of Faith,) of Abraham, Who is the Father 10 of us all.
2. Non ferre autem, ut sic inferatur, mirabilem Catechistam à Moscorow, memor memini; Cujus cavilla de Verbo eo [...], è ver. 18, nunc laudato, (Quod ille in [...], Joan. 1.14, Nè indè probetur Divina Natura in Christo, non aliud esse sinet, quàm Fuit, non igitur dici, Verbum Caro factum est, Sed tantùm Sermo fuit Caro, Cat. Rac. pag. 90; Sed versâ tamen pelle, in [...], Joan. 8.54, Nè indè probetur Aeternitas Christi, non sinet 20 aliud esse, quàm Fiat, non igitur dici, Priusquam Abraham fuit, Ego sum, sed tantùm Priusquam Abraham fiat, Ego sum, Cat. Rac. pag. 53.) Quia jam priùs, illis in Locis, exagitata à me sunt, ut cramben nunc obtrudo nemini. Praesentem verò Locum ut eventilare possim, concesso paulisper, (sed non dato tamen) ità illud sumendum esse, Priusquam Abraham fiat, Ego sum, quaero, Quid indè colligat? Ergò, Nihil (ait) faciet Dictum illud ad Aeternitatem Christi. Quídni veró? Quia Abraham unius tantùm Gentis ante Christum Pater 30 erat, & tantùm in Christo, (hoc est, post natum Christum) Dei gratia, in Eo manifestata, in Gentes redundavit, ut eorum Pater esset, Cat. Rac. pag. 55. Nullus ergò negabit, Christum esse, priusquam istud fieret, Quoniam per gratiam, manifestatam in Christo, fiebat, sed nulla (ait) Christi Aeternitas indè deducitur. Atque haec certè fraudis Socininae hâc in parte [...] est. Concesso igitur jam, verum esse, quod ait, Abrahamus non est [Page 638] factus Pater Gentium, (hoc est, in facto non sic extitit, quia Gentes nondum accesserant ad Deum) nisi per Fidem Christi manifestati in carne, Usque tamen urgeo eum, In facto non extitisse sic, Quid est hoc, ad Priusquam Abrahamus fuit? imò, Quid ad Priusquam Abrahamus factus est? Respondet ille, E notatione Nominis deprehendi potest: Constat enim inter omnes, Abrahamum notare Patrem multarum Gentium, Cat. Rac. pag. 54.
3. Et suo quidem modo constat hoc, & pura puta 10 tamen haec fallacia est. Vidimus enim modò, ut & ipsi Paulo hoc constiterit, quòd ipse aiat, [...] Paulus enim, quod meminisse nos semper oportet, post Christum vixit, vidítque Gentium accessum ad Fidem Christi. Ista igitur, Notatio Hominis utcunque tum, sub Paulo, erat, Notatio tamen Nominis ejus ab initio non erat. Nominis enim ejus, quo ex Abram, quod est Pater Excelsus, à Deo ipso accepit, ut vocaretur Abraham, notatio est, Pater videns Multitudinem, factúsque est Abrahamus, 20 Pater videns Multitudinem, Anno Aetatis suae 99, Gen. 17.1. Vidit enim tum, quod post multa secula futurum erat, Atque indè tulit Nominis sui Ampliationem; Non quòd ità tum in facto erat, Ab eo enim tam longè tum aberat, Ut nec unius Credentis, nec Unius Hominis, tum Pater erat, cùm tamen Abrahamus factus est, Quia tum videbat, (non Quia tum habebat,) multitudinem Filiorum, non è gente sua solùm, sed etiam è Gentibus. Vidit autem Propheticé: Et Prophetica Visio, Spiritualis cùm sit, Coelóque demissa, est 30 & certissima, & Divinissima, praesentissimáque in Hominibus Visio: Unde Prophetae omnes olim amabant dici Videntes, 1 Sam. 9.9, vel ipse Balaamus quidem, Num. 24.4. Adsumamus igitur nunc, Christus est, priusquam Abrahamus Centenarius est; vel, (quò Nominis ejus Notatio nè desit,) Priusquam factus est Pater videns multitudinem. Atque ubi nunc est, quem huc [Page 639] secuti sumus, Christomastix Catechista, cum suis Captiunculis, & Notatiunculis?
SECT. LXXVII.
1. [...], nusquam in N. T. usurpatur, pro Ubi fuerat, 10 quin Rem notabilem designet. Christum verè fuisse in Coelo, antequam praedicaret, fateri coactus Barjesuita, Non ausus est dicere, Quo tempore.
2. In Christo eadem sunt, Descendere de Coelo, Natum esse, in Mundum venire.
QUando Adverbium [...] praefigitur Verbo Substantivo [...] in Praeterito Imperfecto, & significante erat, sive de Personis ibi agatur, ut Mar. 2.4. Joan. 11.32. 20 Act. 2.2; sive de Rebus, ut Joan. 18.1. Act. 17.1; merè illud narratur, de quo tum sermo est, sed speciale nihil praeterea in eo intenditur. At aliter se habet, ubi in Aoristo sumitur, & significat, fuerat; Quoties enim ità occurrit, rem aliquam memorabilem, Notaeque insignis, unà in se complectitur. Exempla autem non pauca sunt, quibus hoc probari potest, Ità enim Christus subduxisse se ab inimicis dicitur, ínque eum locum secessisse, [...], Joan. 10.40: Hoc autem intelligendum est, ubi fuerat Baptista, 30 tum cùm non Populus solùm omnis, sed & Christus ipse Baptismate initiatus ab eo est, Luc. 3.21. & Joan. 1.20. Pari etiam modo Bethlemum describi videmus, [...] Joan. 7.42. Quid? Ubi fuerat David? Ubi verò, per universam Judaeam, David non fuerat? Sed nunc ex hoc, tum Originis Davidicae, tum Domicilii quoque, & Diatribae. cùm ad Regnum primò inungeretur, 1 Sam. 16.4. [Page 640] manifesta denotatio infertur. Sed & Bethania non absimili asterisco illustratur, [...], Joan. 12.1, Sensus enim est, In qua Lazarus [...], Vitam non Unam solùm, (ibi enim editus fuerat, Joan. 11.1,) sed & Alteram, (ibi enim è Sepulcro post triduum excitatus, ver. 44,) acceperat. Nihil denique ab istis abludit, quod Dominus ipse de Se Judaeos admonuit, Adscensurum Se brevì, [...], Joan. 6.62, Quod mysterio magno non carere, jam antè monstravimus. Sunt autem tot, atque tam clara Testimonia, 10 vel è solo Joanne colligenda, (Nam quòd soli Joanni debeamus Locutionis hujus elegantias, [...] nunc omittendum non est;) Christum, antequam praedicaret in terris, in Coelis fuisse, Ut Propriè ea accipi debere ▪ & non per figuram aliquam, Barjesuita (velit, nolit,) cogatur perlibenter admittere, Cat. Rac. pag. 114. Sed tamen ut Divinam à Christo Naturam excludere possit, neque Eum ibi praesentem ab aeterno admittere, Post nativitatem Christi illud extitisse, cavillatur, Cat. Rac. pag. 115. 20
2. Quid ità veró? Quoniam Pilato Ipse sic respondit, Ad hoc, (Hoc est, ad Regnum) ego natus sum, atque ad hoc veni in mundum, ut Testimonium perhibeam Veritati, Joan. 18.37. Rectissimé. Et Quid hinc? Natus igitur est primò, & postilla in mundum venit, siqua Nobili Catechistae fides. Verùm explosis hiis crepundiis, manifestum esse dicimus, Christum in eo Responso. De ordine Nativitatis suae in hoc mundo, Praesentiaeque in Coelis suae, haut intendisse quicquam dicere neque earum inter se tempora distinguere; Sed cùm 30 Pilati Quaestio erat de Regno Ejus, directè ad id primò respondere, Natum Se ad R [...]gnum esse; addere verò, non ad Regale Munus solùm, sed ad Propheticum etiam & Sacerdotale, (Duo enim haec comprehenduntur sub ea Phrasi, Testimonium perhibendi Veritati.) Se in mundum tum venisse. Jam varia quidem utcunque haec Phrasis sit, eodem tamen significatu gaudere, quo Natum [Page 641] esse, adserimus, Quia Venire in Mundum, & Nasci non ex usu solùm communi, sed & ex ipsius Joannis, eadem esse, paret ex eo dicto, Illuminat omnem hominem venientem in hunc Mundum, Joan. 1.9, eâque de ratione, ipse utramque Phrasin in unam pòst conjunxit, Natus est homo in Mundum, Joan. 16.20. Non quòd nesciamus tamen, Venire in Mundum, aliam quoque apud Joannem significationem habere, & huic Loco non impropriam. Quam enim illam? Non Descendendi 10 de Coelo; Christo enim D [...]scendere de Coelo, & Nasci, unum, idémque erat; Sed Ubi tempus suum venerat, Prodeundi in publicum, & Exhibendi Se hominibus, Praedicandíque iis passim, quae ex Patre annuntianda habebat: Sub quo quidem praetextu & Pseudoprophetae in Mundum prodiisse dicuntur, 1 Joan. 4.1, Qui nec ipsi tamen ausi sunt, propter hoc Coelis se adserere. Nos verò jam (nè actum fortean agamus,) expectamus, donec ab aliquo ex ista hara, (Quia Racoviano huic minùs successit; alium autem adhuc neminem ex 20 iis videre contigit,) adsignentur Christo Tempora, Modíque Profectionis suae, (quam ipsi volunt, Cunas inter, atque Baptismum Ejus;) in Coelos, Reditûsque indè; Tum demum monstrare parati, quàm perditè ipsi abeant à mente Domini, quâ beamur à Joanne in eximiis hiis verbis ejus, Adscendendi, ubi fuerat priús.
SECT. LXXVIII.
30 1. In Textu Sacro nihil fortuitum. Articuli Ratio, seu additi seu omissi, difficilis est. Est, ubi Syntaxi soli datur. Johannis [...] est, idem Adfirmativè, & Negativè urgere.
2. Incarnationis Vox. Venire In Carnem, & In Carne, ut differant. Hypostatica Unio peracta est in Primo Conceptu Christi.
[Page 642]3. [...]. Priùs veniens. Participia posita loco Infinitivorum suorum, verti debent, Quod sunt.
4. [...] regit Casum tertium Personae; Ubi habet quartum, [...] subauditur. Confiteri, est Laudes, Gratés (que) persolvere. In Carne venire, Quanta exinanitio Christi!
5. Caro quid interdum significat. Ex Deo est, Qui rectam de Christo fidem docet.
6. Solvere Textum de Jesu, Annon est Solvere Jesum? Jesum Christum in Carne venisse, Aliud est, Quàm 10 Jesum in Carne fuisse Christum.
7. Judai, Ecclesiae Primi Hostes, negabant Jesum esse Messiam. Ut illa [...] Ecclesiae profuit! Ut Probatio Spirituum fiebat per hoc, Jesum Christum in Carne venisse!
8. Cerinthus & Ebion Christum Dei Filium illapsum fuisse in baptismo in Hominem Jesum aiebant. Ebionis melior fides quàm Barjesuitae est. Per hunc Haeretici omnes ex Deo sunt, etiam Qui per Joannem sunt ex Antichristo. 20
OBservâsse Te, ô Care, ais, Joannem in Epistolis frequentem [...] mentionem facere, Sed unico solùm in Loco praeponere Articulum, atque [...] dicere, ídque ibi, ubi planè repetit id, quod sine Articulo proximè dixerat. Praemisso enim Adfirmativè, [...], 1 Joan. 4.2, subjungens iterat, negátque, [...], ver. 3. Addis autem, 30 etiam & Negativum hoc ab ipso alterâ in Epistola positum [...] esse, [...], 2 Joan. 7. Quaeris igitur à me, Quid Tibi censendum sit? An casu Articulum hunc ibi loci intercidisse, An rationem aliquam reddi posse, cur sic legatur? Absit verò, ô Bone, ut casûs cujusquam opinionem imbibas. Textus enim Sacri longè Diviniores sunt, [Page 643] quàm ut fortuiti quicquam, vel in apice aliquo, secum apportent. Vitiari quidem ab hominibus, non uno modo, possunt, soléntque: Verùm in Se, atque ut ab hominibus Dei, S. Spiritu actis, prodiere, nihil habent, nè [...], quod ratione suâ careat, modò Nobis idem SSpiritus [...] largiri dignabitur. De Graecis autem Articulis, (sive additis, sive non additis,) in universo genere disserere, neque praesentis instituti, neque opis quidem nostrae, in Anachoresi 10 hac, est: Sed Loci, quem laudâsti, non obscuram rationem facilè reddo tibi, eámque ex iisdem verbis eductam, è quibus depromta à Te haec Exceptio est. Nam, quia antè dixerat, [...], ver. 2, mirum tibi videtur, subjungi ab eo, [...], ver. 3, Cùm illa tamen vera, soláque Ratio sit, cur sic ibi subjunxerit; Quia enim [...] antè dixerat, Art [...]culum [...] ex eo intuitu, (Neque heic quidem daturus, aliter si fuisset,) Syntaxi soli dat, atque emphaseως caussâ dicit [...], id est, 20 Hunc Ipsum; Eundem, quem jam dixerat, scilicet. Silentio autem nunc, & sine Nota sua, praeteriri non oportet [...] hujus Apostoli, subinde soliti, Quò, quae dicit, infigere altiùs possit in animos Auditorum, Modum sibi mutare eorundem verborum, atque priorem sententiam suam ex altera, eidem contraria, perurgere; Indè igitur sunt ista, Confessus hoc, ex Deo est, &, Non confessus hoc, ex Deo non est.
2. Verùm nunc non dimitto Te, nisi de altera quoque Phrasi heic, longè plus ponderis in Se habente, [...], 30 nonnulla à me admonitum. Una enim ex illis haec est, per quam Sacer Catechista, (ipse Divinam in Christo Naturam ejuratus,) fatetur, Ecclesiam Dei demonstrare conari, Christum Incarnatum fuisse, Cat. Rac. pag. 90, hoc est, Naturam Humanam à Divina adsumtam esse; Et suâ igitur interesse ratus est, telo huic nostro fraudium suarum (si possit,) clypeo occurrere, támque fatalis Sibi argumenti aciem aliquâ retundere. [Page 644] Facit autem hoc, per geminum Cavillum; Quorum Primum, nisi quòd frontem de Rebus Racovianis jampridem periisse, nunquam non indicandum ab eo erat, à sobrio nemine vel proferri quidem poterat. Interrogatus enim, (sed à Seipso;) Quomodo respondeat ad hoc Testimonium, Jesum Christum in Carne venisse, sic reponit, In eo Testimonio nihil, (Satin' hoc? Sed, pro sua liberalitate, ampliat ille;) nihil prorsus de Incarnatione, (quam vocant,) habetur, Cat. Rac. pag. 97. Quam vocant, veró? Sed danda est haec venia; tam 10 stolido enim, infirmóque stomacho delicatulus Polonus est, ut ad solidiora ista Vocabula, Incarnationem, nisi (toties, quoties,) de suo Quam vocant, atque Incarnatum esse, continuò, ut l [...]quuntur, infunderet, turpiter nausearet! Habeat igi [...]ur suas ineptias; atque nunc Rationem reddat tam peremtoriae inficiationis suae. Ea autem est, Etenim quod apud Quosdam legitur, Venit in Carnem, in Graeco habetur, In Carne venit, Cat. Rac. pag. 97. Quo Quid insulsius igitur, putidiúsve? Qui enim jussus non est, (Nè à Seipso quidem,) respondere 20 ad Venit in Carnem, Quorsum sic interturbat? Quem ad finem nugatur, & ad non Objecta abit, extráque lineas, à Seipso positas, tam caecè ruit? Adserimus autem Nos, Multò plus [...] habere, dicere, Venisse in Carne, quàm, Venisse in Carnem. Praeter enim Authoritatem Sacri Textûs, [...] legentis, & Ratio ipsa, sanúsque Intellectus ei astipulantur; Quia si In Carnem venisse dicatur, Subjectum istud Caro supponitur priùs existere, atque praeparatum anteà esse, Eodem in sensu, quo Christus dixit, Se in Mundum 30 hunc venisse, In Coelos adscendere. At verò in Hypostatica Naturarum unione aliter se Res ista habuit; Virtus enim Divina, eodem momento, quo Naturae Humanae Primordia haec in utero B. Virginis excitavit, adsumsit eadem etiam ad Naturam suam Divinam, sibíque adunavit: Quamobrem [...] hoc, non est [...], sed potiùs [...], Christúsque, non omnino In Carnem, sed meritò In [Page 645] Carne venisse dicendus est. Eat igitur, quò dignus est, Barjesuita cum primis hiis offuciis suis, obtorto nimiùm collo huc, neque alio consilio, introductis, quàm ut pellici per hanc imposturam siquos contingat ad legendum, Venisse in Carnem, eò faciliùs à Socinulis labefactari possit ea Sententia.
3. Satísque ipse persensit spurcitiem suam, Qui Nasi satìs, licèt Frontis nihil, habet; Sine mora igitur elabitur ad Secundam Rationem suam. Praeterea, Non scribit 10 Joannes, Quòd spiritus, qui confitetur, quòd Jesus Christus in Carne venerit, ex Deo est: Verùm, Quod is spiritus qui confitetur Jesum Christum, Qui in Carne venit, ex Deo est. C. R. p. 97. Quaestiunculas igitur novas, quò turba [...]iores reddat has aquas, nunc movet subtilis magister; Primam, An Apostolus dixerit, Confiteri Jesum Christum, an verò Confiteri hoc de Jesu Christo. Alteram, An dixerit, Quòd venit in Carne, an verò, Qui venit in Carne. Atque illud non scribit, sed scribit hoc, pro futili suo more, sa [...]ìs Magisterialiter ait, cùm reverâ à 20 Joanne neutrum expressè scriptum sit. Nam Participium [...], neque est, Quòd venit, neque Qui venit, sed, jam priùs Venientem, atque ità vertendum est, Quia deest Latinis Participium illud in Praeterito Tempore. Verùm Ille reponet, scio, Solere igitur Participia haec à Latinis reddi per Verbum Indicativi Modi cum Relativo Qui. Sic enim [...], vertitur, Quod enim in Eanatum est, Matth. 1.20, & [...]; redditur, Ubi est, Qui natus est Rex? Matth. 2.2. Et solere quidem hoc genus Participia sic verti, rectissimè 30 istud dicitur, ibi praesertim, ubi Articulus praefixus Demonstrativi vim secum apportat. Verùm aeterna tamen, atque immobilis Regula haec non est; Sed solere etiam, ex elegantia Graeci Sermonis, antegresso verbo adjungi Par [...]icipia loco Infinitivi sui Modi; eáque propter non posse verum sensum eorum exprimi, nisi reddantur per Caussalem particulam Quòd, ibi praesertim, ubi Articulum praefixum non habent, per quem notentur ad Personam [Page 646] referri, Non minùs verum & hoc cùm sit, Hoc in Socinino Doctore si ignorantiam nullam, majorem certè fraudem, indicabit, ipsiúsque Non scribit, summae impudentiae arguet. Exemplorum autem, ea si postulet, fatim dabimus. Ità enim, [...], est pro [...], Matth. 1.18. & [...], pro [...], Luc. 19.48. & [...], pro [...], Act. 3.26. & [...], pro [...], Act. 20.31. & [...], pro [...], Act. 21.32. & [...], pro [...], 1 Tim. 5.13. & [...] 10 [...], pro [...], ver. 24. & [...], pro [...], Heb. 10.2. Sed & [...], Articulū utcun (que) habeat, est pro [...], Jac. 3.6. & [...], pro [...], 1 Pet. 5.12. Reperitur autem Participium Verbi Substantivi positum pro infinitivo suo [...], Act. 7.12, & 8.23, & 17.16, & 19.35, & 24.10, & 2 Cor. 8.22, & Heb. 3.2. Hoc ipsum denique Participium, quo de nunc agimus, in [...], est pro [...], 20 Mar. 9.1.
4. Siqua igitur realis, verí (que) nominis Differentia extrui possit, inter Confiteri, Jesum Christum in Carne venisse, at (que) Confiteri Jesum Christum Qui in Carne venit, abunde nunc indicatum est, cur non oportuerit Barjesuitam De versione Participii [...] tam stolidè se efferre, Praesertim cùm ex usu hujus vocabuli fuerit, ubi illud intenditur, de quo ipse nunc digladiatur, ut per Phrasin disertiorem exprimatur, Legimus enim, [...], Luc. 5.17, & [...], pro [...], 30 Act. 8.27. Addi etiam huc porrò oportet, ipsum Verbum [...], ubi ad Personas immediatè refertur, gaudere magìs Casu Tertio, vel ex Se, ut [...], Heb. 13.15, vel cum Praepositione, ut [...], id est, De Me, Matth. 10.32, & Luc. 12.8; In Casu autem Quarto nusquam De Personis enuntiari, nisi per subauditum Infinitivum [...], ut [...] [Page 647] [...] subauditur, [...], Joan. 9.22. & [...], supplendum est, [...]. Atque ità se habet, [...], Rom. 10.9. Optandum igitur est, ut Typi omnes hoc in Loco interpunctionem ferant proximè post [...], ut vel indè Lectori subolere posset, non tam juberi Se confiteri Jesum, Qui venit, quàm Confiteri de Jesu, Quòd venerit. Ad quem quidem sensum vocabuli Joannes ipse mox apertè nobis p [...]aeit; Ait enim, non 10 [...] Sed signanter, [...], ver. 15, Paulíque consimilis Locutio est, [...], Phil. 2.11. Interpretamentum interea Barjesuitae (Quò sentiat miser, quàm frustrà ampullas has projecerit,) Nos jam, si quae nunc diximus, hâc ex parte non obstarent, nulli refugeremus. Habeat enim, quod tam cupidè vult, Legantur ista, non ut vulgò, Confiteri Jesum Christum in Carne venisse, sed prout ipse contendit, confiteri Jesum Christum, Qui in carne 20 venit, atque eò magis ex ista Lectione urendus, secandúsque erit infelix Socinulus. Optimâ enim ratione inferetur, Confiteri Eum, Qui venit, non solùm esse, Laudes, Gratésque Ei persolvere, Quia venit in Carne, hoc est, Quoniam ità Se exinanire voluerit, Deus cùm esset, ut Carnem nostram indueret Sibi; (Verbum enim Carnem fieri, id est, Deum fieri Hominem, [...] erat infinitis parasangis demissior, quàm factum Hominem, perfectissimus utcunque & beatissimus in Se erat, ad humanarum tamen Diminutionum postremissima descendere.) 30 Verùm etiam, per datam divinitus fidem, est, Confidere in Eo, utcunque venerit in Carne, hoc est, quanquam eò Se submiserit, depresserítque, ut Vermis factus videretur, & non Vir, Opprobrium Hominum, atque nullificamen populi (inverted †)al. 22.6.
5. At haec cùm ità sint, Quaerin', Quorsum Catechista Exceptiones istas interposuerit? Dicam. Artis suae erat, Ut in desperata Caussa videri tamen Suis posset aliquid dicere [Page 648] contra Adventum Dei in Carne. Istud est Primum. Alterū verò, Ut ex tali locutione, confiteri Jesum Christū, Qui venit in Carne, relabi faciliùs posset ad cavillum illud (Vitae, Fideíque suae Scutum,) De significatione Carnis, cujus par opportunitas nulla ei foret, si legeretur, confiteri, quòd Jesus Christus in Carne venit. Horum enim Verborum, Qui in Carne venit, sensum ille nullum alium esse vult, nisi Jesum sine pompa Mundana, (Quae tamen Principalissima inter Carnis conditiones est;) & summâ cum humilitate, contemtúque, Munus suum obivisse, & mortem denique 10 ignominiosam oppetiisse, C. R. p. 97. Nos autem Quid? Nè actum toties agere cog [...]mur, breviter reponimus, Pro verissimis haec omnia habenda esse; SScripturas enim usurpare Vocem Carnis in eo sensu, C. R. p. 92. Venisse igitur Jesum in Carne humili at (que) Mortali, Hanc exteriorem speciem illius, hanc ipsius naturam fuisse. Sed Quid tum? Quisquis igitur haec de Jesu professus fuerit, vel indè constabit, eum ex Deo esse? Apostolus enim sic praeit, Qui confitetur, Jesum Christum in Carne venisse, & Catechista a [...]t, sensum ejus esse, Confessus Jesum Christum, 20 Qui in Carne humili, atque mortali venit. Quod felix igitur, faustúmque, per Barjesuitas, Pontio Pilato erit! Est enim, ubi ille in eum sensum succlamârit, Ecce homo, Joan. 19.5. Sed & Caiaphas, & Herodes ipse, imò & Herus eorum Diabolus, Catechistae debebunt aeternas has gratias: Nam & ipsi, Ut Sodales Socininis in Divina Gratia evadant, de Jesu haec omnia, quae Barjesuitae, confitebuntur liberrimé. Híccine igitur genuinus Sensus Verborum horum est? Apagesis Impostor! A parte quidem aliqua sensûs ista non excluduntur, Non enim à conditione 30 Praedicati hujus Propositionis, Jesum Christum venisse in Carne; Verùm potissima ratio sensûs vertitur in conditione Subjecti, Verbum factum esse Carnem, Joan. 1.14, & Qui in forma Dei erat, formam Servi adsumsisse, Phil. 2.8, & Deum manifestatum fuisse in Carne, 1 Tim. 3.16, & Qui nullatenus Angelos adsumit, Semen Abrahae adsumere, Heb. 2.16. Quibus & hoc geminum [Page 649] est, Jesum Christum venisse in Carne. Jam è Propositionum istarum Subjectis ritè explicatis, & non è sola qualitate Praedicatorum, integer, Ve [...]úsque Locorum sensus expromendus est: Atque ille quidem alius esse non potest, quàm quo ringetur aeternùm, rumpetúrque omnis Socinitas, Naturam scilicet Divinam in Persona Dei Filii, Naturam nostram Humanam, (Qualem eam cunque, demto Peccato,) sic adaptâsse Sibi, Ut è Sanctissima Matre Virgine Deus nasceretur Homo. Atque hinc jam specimen 10 specietur, ait Apostolus, An Doctores isti ex Deo sint, Quisquis enim confessus fuerit, Jesum Christum in Carne venisse, ex Deo est: Sed è contrà, Quisquis est, Qui non, ex Deo non est; imò, ut caveat jam capiti suo Barjesuita noster, Antichristianum Spiritum habet, ver. 3. Impostórque [...], est, & ipse Antich [...]istus, 2 Joan. 7.
6. Ecquid mirum igitur nunc, si suâ interesse ratus fuerit, ut sensum aliquem comminiscatur, quo videri possit capiti suo hoc fatum avertere? Frustrà autem Se futurum intelligebat, si satageret, confessionem istam, à Joanne 20 requisitam, adversùs impura solùm Nicolaitarum, & Simonianorum, (Quae ejus aevi Haereses, Pestésque erant,) dogmata applicare. Nam & eorum Doctores Jesum Christum in Carne venisse, liberè satìs professu [...]i erant; In flagitiis autem suis paulò tectiùs se adhuc, (Quod Paulus perstrinxit, Eph. 5.12.) gerere solebant. Quid facit igitur Catechista? Quòd Textûs istius Pars apud Veteres habitus est. Licèt enim Nos non aliter legamus haec, quàm, Qui confitetur, ex Deo est; Qui non confitetur, ex D [...]o non est, Latinus V. tamen etiamnum legit partem 30 hanc oppositam, sic, & Qui solvit Jesum, ex Deo non est. Catechista autem An solvat Jesum▪ ad id nunc non digredimur, Quia tam varios esse modos censent Solvendi Jesum quibus persequendis nunc non vacat. Sed quòd solvat Textum hunc de Jesu, Sole clarior res est; Quia ad sensum illum, quem in rem suam affectat, introducendum, solvit Subjectum hujus Propositioni [...]. Propositio enim, ut communiter legitur, est, Confiteri Jesum Christum in [Page 650] Carne venisse; Ut ipse verba accipi vellet, est, Confiteri Jesum Christum, Qui venit in Carne. Jesus Christus igitur in alterutra Lectione, unus idémque Terminus Propositionis est. Sed Veterator hic, sub praetextu reddendi sensum verborum, Terminum hunc solvit, dividítque, & relicto nunc Jesu in Subjecto Propositionis, in Praedicato ejusdem considere Christum jubet. Sic enim Loci sensum sibi tandem efformat, Confessus Jesum, Qui in tali Carne venit, esse Christum, & Populi Dei Regem, hic ex Deo est, C. R. p. 97. At haec jam longè alia Quaestio est, per incomparabilem 10 fraudem, scelúsque, Textui huic obtrusa, Quasi verborum illius sensus hic esset, Quem ab Apostoli tamen scopo, mentéque toto coelo abesse, faceréque in hoc argumento ad apertum non Socinitatis solùm, sed & Haereseωn omnium aliarum, (siquas ipsa non libavit,) patrocinium, Ut nunc paucis commonstrem, cogit me Bipedum omnium nequissimi effraenata haec praevaricatio.
7. De Proposito autem Apostoli modò monuimus: Videbat novis tum Hostibus Ecclesiam Dei infestari. Prima quidem incursio fuerat, Infidelium Judaeorum, è Synedrii 20 Consiliis, Jesum execrantium, (Anathema enim Illum dicebant, 1 Cor. 12.3.) Christum igitur, hoc est, Messiam suum venisse, abnegantium. Sed, Christi beneficio, multùm deferbuerat Pestis istius Malum; Ex eo praesertim tempore, quo praenuntiata à Paulo, 2 Thes. 2.3, Sancta illa [...] coeperat; Postquam enim Judaei, per protervias, atque blasphemias suas, coegerant Populum Fidelem res suas sibi habere, & non in Synagogis eorum, sed in Coetibus sibi divisim institutis, Synaxes, & Symbola sua celebrare, neque ferre, Ut Sacrorum aliqua Communio inter 30 obstinatam eam Gentem, & Christi fide imbutos ampliùs intercederet, multò minùs, quàm in principio contigerat, metuendum Ecclesiae Christi ab illa contagione erat. Malum igitur illud, licèt intactum prorsus praeterire Joan [...]i nunc non vi [...]um est, non nisi posterioris tamen curae sibi fecit, monitíque levioris, ut observare est, è cap. 4. v. 15, & cap. 5. v. 1, & 5. Verùm id quod primo summóque [Page 651] nisu aggreditur, est, Ut contra recentiorem nunc, atque Secundo [...]um Hostium incursum Ecclesiae Christi viam (cum Deo) communiat. Qui verô illi erant? Qui in Ecclesia quotidie versabantur, Baptismo insigniti, Noménque Christi induti, veriverbio tamen Antichristi erant, cap. 2. v. 18, & Seductores teterrimi, 2 Joan. 7. Contra hos igitur ut Se gerit? Quod eâ tum Ecclesiae aetate, unicè potuit Fidelibus usui esse. Hortatus enim, Nè omni Spiritui credatur, cap. 4. v. 1, brevissimam iis Regulam hanc 10 praescribit per quam quisque Fidelis, (Quantò magìs ipsa Ecclesia?) ex judicio Rationis suae à SSpiritu illuminatae, probare sibi posset, An hii, Qui pro Doctoribus Ecclesiae Se obtrudebant, (Nôrat enim Apostolus, Quo veneno & ipsi corrupti, & alios corrupturi, erant; Contra ipsorum igitur noxam intenditur haec probatio:) verè ex Deo erant. Jubeantur enim, (Publicè putà, atque in terminis, sine hypocrisi, aut hypocorismate,) Confiteri, Jesum Christum venisse in Carne, & probationis abunde tum foret. Si enim alacriter confitebantur, ex illa damnosa hara non erant; 20 Si haesitabant, aut renuebant, ex Deo non erant, sed agebant Antichristum. Ratio autem hujus locupletior erat, quàm ut à singulis facilè percipi posset. Quia Jesum Christum esse unum eundémque Propositionis hujus Terminum, hoc est, Eandem facere Personam, (Christum, quà Filius Dei erat, Matth. 16.16, Jesúm que, quà Filius erat Mariae, Mar. 6.3;) paritér (que) dici, In carne venisse, eodem scilicet momento, conceptúque, quo Jesum, etiam & Christum; In Carne autem vera, veréque Humana venisse, (Comprehendit enim in se hoc, id quod Barjesuitae, 30 per dolum, urgent, De Carne Humili, Spreta, Mortali; & multò plus:) Haec jam arietabant universas illorum Temporum haereses; Nulla earum erat, quae non Shibboleth in hac Confessione offenderet, pravae suae conditionis praesentem indicem.
8. Czarkoviano igitur Cauponatori minùs placent Divinae istae Spirituum (hoc est, Opinionum, & Opinatorum) Probationes; Periculosae enim novis Catechistis [Page 652] est plenum opus hoc aleae. Igitur quod Domino Leguleius, id ille Joanni, Magister, haec dicens etiam Nobis contumeliam facis, Luc. 11.45: Dandáque jam haec venia magno Polono est, Ut quicquid Joannes antè senserit, cogat eum de caetero sentire cum Moscorovio. Confitendum igitur esse, non, Jesum Christum venisse in Carne, sed, Jesum, Qui in tam humili Carne venit, esse Christum: Atque hoc, Qui non confessus fuerit, actum de eo erit, (id est, De Infideli quolibet Judaeo:) Ex Deo ille non erit. Sed Cerinthus interea, & Ebion, (De quibus praecipuè, 10 & de Discipulis eorum, Apostolus intelligebat se nunc dicere:) Boni Viri, Piíque, Barjesuitâ Diffinitore, atque ex Deo, Antichristi utcunque erant, erunt. Quid refert enim, si Jesum adserebant non fuisse Dei filium, si & Christum, Filium illum Dei, cum Jesu in carne non venisse, sed post Annos Triginta, in Baptismo Jesu, sub specie Columbae, Christum illapsum in Jesum fuisse? Pro Fidelibus tamen se gerebant, & confitebantur, Jesum illum fuisse Christum, atque hoc Barjesuitae nostro nunc sufficit, Cui fides quidem de Christo, si probè expendatur, 20 paulò tardior est, pauperió [...]que & segnior, quàm ipsi Ebioni. Ebion enim p [...]ssus, fassúsque est, Christum ipsum de Coelo quidem, ídque in Baptismo ejus venisse, & consociâsse se cum homine Jesu; At Barjesuitam non obsecrabis, ut Dominum eum, Christúmque (Neque venisse talem de Coelo, sed in terrena aliqua Officina factum esse Deum,) patiatur, nisi postquam resurrexerat; Non igitur Jesum Christum venisse, sed Jesum, ubi venerat, Christum factum fuisse, Hoc ipse sentit, atque hoc ipsi satìs esse vult, ut ex Deo ipse sit, Confitetur enim Jesum esse Christum. 30 Quantum verò ad partem alteram Propositionis, In Carne venisse, fraudi nunc non erit toti Docetarum familiae, Carnem eam, non veram, sed phantasticam Christo attribuere, In qua, sub nomine Jesu, Passionem omnem suam, Mortémque & Resurrectionem graphicè mentitus est; Nam & hii confitebantur, quod confiteri docentur in Lituania, Jesum hunc fuisse Christum. Quid plura? [Page 653] Nequid detrimenti Sacra Socinitas capiat ex hoc Testimonio, Qui non confitetur Jesum Christum in carne venisse, non est ex Deo, sed AntiChristi spiritus est, i à tandem transformavit illud infelix Mango, Magnus Socinitatis Hyperaspista, Qui confessus fuerit, Jesum in humili sua, mortalíque conditione, fuisse Christum, ex Deo est. Ut & Sibi, & omnibus omnium aetatum Haereticis ex hoc Testimonio jam bene sit, Ex Deo enim sunt omnes, siqua Fides 10 Barjesuitae.
SECT. LXXIX.
1. Quia Fratres, iíque Filioli dicti, Carne constabant & Sanguine, ergò & Christus. [...].
2. Adsumere Semen Abrahae à Paulo dictus in Tempore Praesente. [...], est Actus in Christo aternus, sempér (que) Praesens.
20 3. Semen Abrahae, est idem, quod Semen Mulieris, de universo Genere Humano, praeter Semen Serpentis. Divinae in Christo Naturae probatio est, post Bis Millenos ab Abrahamo Annos Semen ejus apprehendere.
IN praeliis suis Catechisticis, Czarkovianus utcunque [...] reverâ sit, (Facit enim omnia solus, copiásque, non suas solùm, sed & Adversarias, pro suo libitu, instruit, destruítque;) mirabile dictu est, quàm frustrà 30 sit, infelicitérque ei cedant non Argumenta solùm sua, sed & verba quidem. Divinam autem in Christo Naturam cùm repulerit, necesse habuit, adsumtionem Naturae Humanae ad Divinam, (Quae à Latinis Incarnatio, propter Graecorum [...], & [...], appellari, nec malè, solita est,) prorsus abnegare, eâque in parte ab Objectionum aliquot, (quas ipse sibi seligere voluit,) incursu fese, ut poterat, defendere. Inter alia igitur, [Page 654] in arenam producit illud Apostoli, Neutiquam enim Angelos apprehendit, sed Semen Abrahae apprehendit, Heb. 2.16, Quaesitóque à Se, Ut respondeat ad hoc Testimonium? reponit, In eo nè Similitudinem quidem Incarnationis, ut vocant, apparere, C.R. p. 96. Nè Similitudinem, autem? Quàm futiliter! Nam quid est ei Similitudo Incarnationis? Quòd si tam miserè lusciosus non fuisset, ut nec cominus objecta facilè intueri possit, abstinuisset ab isto Vocabulo, quoniam Textui ipsi, in quem nunc involavit, tam [...] reclamitat. Ità enim proximè 10 subinfert Apostolus, [...], id est, ex apprehensione seminis Abrahae, debebat Christus per omnia Similis fieri, ver. 17. Euge veró! Similitudinem nè ullâ ex parte, ait Catechista; Similitudinem per omnia, ait SSpiritus. Utri horum jam credetis, belli Socinini? Quin etiam, (ut nec sic effugiatis;) ad hanc Rem ipsam, quam Incarnationem Latini Patres dixerunt, Apostolum respicere monstrabimus, cùm inferat, per omnia similis. Similis enim, Quibus? [...], ait: Fratrésque hii, v. 12, iidem sunt cum illis, Quos [...] filiolos, sibi 20 abs Deo datos, appellavit, ver. 13. De Filiolis autem illis istud praecipuè ab eo notatur, [...], ver. 14, id est, Naturam eorum, ex communi omnium conditione, constitisse Carne & Sanguine; Ideóque & Christum ipsum Carnis & Sanguinis participem factum esse, ut esset per omnia Similis: Quod & non sine emphasi magna repetit, [...], Heb. 4.15; Et succlamare tamen audet Terrae Filius iste, Nè Similitudinem?
2. Verùm Ratiunculis se non carere confidit, inficias 30 suas satìs sibi comprobantibus. Prima est, Quoniam non dicit, Christum adsumsisse, (Ut quidam reddunt, & vulgò eo sensu accipiunt,) sed adsumere, C. Rac. pag. 96. At Quorsum jam hoc miserum, & Catechistâ isto solo, (scuticâque) dignum, effugium? De Angelis non apprehensis, Déque Semine Abrahae apprehenso, cùm & Apostolus dixeri [...], & ipse priùs proposuerit dicere, Cat. [Page 655] Rac. pag. 90, Quae haec protervia, quàm crassa impostura est, culpare nunc, Ut Quidam reddant, aut quo in sensu vulgò accipiant? Sed perquam familiaris et haec techna est, solénsque suo more amat, ut aliquà diffugiat, vocabula variare. Cùm Sesquimille igitur, & Sesquicentum Anni abierint, ex quo Christus Humanam Naturam adsumserit, ut dicatur nunc Adsumere eam, sperabat, hoc non posse non auriculas vulgares radere, faciléque persuadere iis, nè putent, unquam ità dictum fuisse. Sed 10 stolidum hoc è Polonia aucupium est. Praeter enim communem in Temporibus Verborum, pro idiomate Hebraico, enallagen, (Ex qua, videmus [...], Heb. 11.13, & [...], ver. 16, de cum Abrahamo praeteritis in Tempore Praesenti legi;) Manifesta etiam Ratio subest cur in isto Tempore dicantur haec, Angelos non adsumere, & Semen Abrahae adsumere. Respectus enim in eo habetur ad omne Tempus Praeteritum, Sensúsque Loci est, Nunquam dictum esse, Christum Angelos Adsumere, neque legi alicubi, Messiam alîus Naturae quàm Humanae participem 20 fieri. Ecquid verò familiarius in N. T. est, quàm [...], de iis Rebus in Praesenti enuntiari, quae olim à Deo ad Prophetas, ad Mosen, ad ipsum Adamum dictae sunt? Detur tamen nunc ex abundanti hoc omne, ad malacissandum (si fieri possit) tetricum Magistrum. Nam cùm Verbum Apostoli sit, [...], atque istud de Christo in Praesenti dicatur, Locutio est non Rationis solùm, sed & Mysterii magni, Solatiíque dives. Erat enim, cùm Christus, ex infinita Bonitate sua erga Nos, fugitivam nostram Naturam secutus acriter, non destitit, don [...]c 30 apprehenderet eam, atque hoc est, [...], Apprehensam verò tanto cum affectu ad Se adsumsit, ut & Sibi indueret, facerétque suam, [...] & hoc est; verùm, Quia ex eo tempore nunquam deposuit eam, E Sepulcro enim Secum reduxit, atque in Coelos mox evexit, ibíque coram Angelis omnibus, aeternùm gestat, sustinétque, & Deo Patri in eadem adfidet, Meritò igitur istud, ut Actuum omnium priorum & Finis, & Complementum, [Page 656] semper est in Actu, Temporéque Praesenti, [...] eáque propter optem haec à Nobis nunc verti, For He nowayes taketh hold of th'Angels; But the Seed of Abraham He ever-retayneth.
3. Est verò & aliud, quod Exceptionis loco huc ab eo adsuitur. Nec dicit Naturam Humanam, sed Semen Abrahae; Quod in Literis Sacris notat eos, Qui in Christum crediderunt, ut Gal. 3.29, videre est. C.R. p. 97. Rectissimé: sed nunquid notat eos, Qui in Christum credunt, Naturam Humanam exutos esse? Si non, tum salva Res est. Notavit 10 enim ibidem Apostolus, Ex Christo esse, Naturam Humanam ità fieri Semen Abrahae, ut aliae omnes Differentiae, quae Naturam Humanam solent in partes trahere, evanescant, Neque sit Judaeus, neque Graecus; neque Servus, neque Liber; neque Mas, & Foemina; sed Omnes sint Unum in Christo, ver. 28. Cùm Semen igitur Abrahae apprehensum à Christo dicat, haut minus aliquid dicere censendus est, quàm si Semen Mulieris dixerat, sed ex parte ejusdem Fidem amplexâ; Quae tandem ab Abrahamo denominari meruit. Prima enim Promissio Messiae 20 facta est, in universo genere, Semini Mulieris, cùm illa Semen nondum habebat, Gen. 3.15, neque Semen Ejus aliquod tum Oppositum habebat, nisi Semen Serpentis, Quisquis igitur in Natura Humana est, de Serpentis Semine si non sit, de Abrahae habendus est, Ex Fide enim, & non ex Natura Praerogativam hanc sortitur, Siquidem Abrahamus factus est P [...]ter Fidelium, Rom. 4.11, Deúsque, ut jusjurandum impleatur, quod juravit ad Abrahamum Patrem nostrum, Luc. 1.73, In Semine tuo benedicentur omnes familiae terrae, Act. 3.25, Omnes Homines 30 vult salvari, 1 Tim. 2.4, hoc est, Euangelii sui fidem suscipere, pérque Baptismum sic in Christum inseri, ut possint Salutem consequi.
4. De Incarnatione autem Christi quòd istam Seminis Abrahami Susceptionem intelligi Catechista non patiatur, propterea est, nè necessariò indè concedendum sibi foret, Christum ante Susceptionem [...]am in Natura su [...] [Page 657] Divina praeextitisse. Sed stultè sibi sapit ex ista cau [...]ione; Satìs enim hoc sequetur ex alio eo tramite, Quia nulla nisi Divina Natura in Christo potuit tum ab Apostolo dici Susceptrix Seminis Abrahami. Quid itá? Nisi enim Deus ab aeterno, & non In Tempore Susceptor hic erat, De Dimidia tantùm Parte Seminis illius, sed nec ea quidem, dicendum hoc, vel nunc dierum, esset, eo verò tum Tempore, à Paulo dici vix de Parte Tricesima ejusdem potuit. Igitur in genere nunc dici Christum sive assumsisse, 10 sive suscepisse Semen Abrahami, Qui per annos Bis Millenos Abrahamo posterior in Carne extitit, vel hoc Divinae ejus Naturae locupletissimum Argumentum est. Concludimus ergò, Quae pro sensu hujus Loci Catechista obtrudere satagit, frivola commenta esse, neque ad Rem facientia, neque à Christo quidem eo in sensu, per tot secula, cùm Apostolus ista scribebat, unquam facta. Abs re autem nunc non erit, obiter & hoc admonere, Cùm Verbum istud [...] in Voce Media Secundo Casui semper jungatur, perperàm igitur in Typis 20 nostris omnibus interpungi post Casum Quartum, quasi ille ab eo regatur, Act. 9.27, & 16.19, Qui regendus reve [...]â est à Verbo quod ibi insequitur, interpungíque oportet utroque in Loco, post [...]. Quam Syntaxin clariùs observare est è Luc. 14.4, & apud Senes, Prov. 7.13.
SECT. LXXX.
30 1. Jesum à Christianis appellari Nazarenum, Quid oleat, Non fuisse eum Christum nisi à Resurrectione, est nunquam fuisse, tollit enim Naturam Ejus Divinam.
2. Aoristi habent significationem Trium Temporum Praeteritorum, pro ratione Rerum, de quibus enuntiantur.
3. Est, ubi [...] ad Tempus Praeteritum Plusquam Perfectum referri oporteat.
[Page 658]TEtigisse me alicubi illa verba Petri, [...], Act. 2.36, neque adfirmare nunc possum, neque ausim abnegare. Si quaeratur igitur, Quâ de caussa nunc libeat manum iis admoliri? quod respondeam est ex Paulo, Nè circumveniamur à Satana; non enim ignoramus illius astutias, 2 Cor. 2.11. De Satana quidem ipso dicit ille: Ego de Satanae subole, (ut à Paulo quoque didici, Act. 13.10.) De Barjesuitis hodiernis; Et, modò breviter faciam, ferendum (opinor) erit, Ne ipsi 10 per fraudem suam hujus Loci Authoritate abutantur ad damnatissimam illam Sententiam ipsorum communiendam, Jesum Nazarenum, (ità enim appellare Dominum nostrum, juxta mentem Pilati, atque ex convitio Juliani Apostatae, non sunt veriti, Quia ex Verbis Euangelii, possunt;) non priùs constitutum Haeredem universorum fuisse, quàm Eum Deus ex mortuis excitaverat, Cat. Rac. pag. 80; &, Quae huic gemina est, Omnem Potestatem suam Christum, non nisi morte ipsius interveniente, consecutum esse, Cat. Rac. pag. 225. Nam haec si dari sibi, 20 sub quocunque colore, obtinere poterint, (Quantum verò apud Bonos aliquot, sed minùs cautos, obtinuisse videntur, est, quòd doleam;) actum fore sciunt de Natura Divina in Christo, actum de Mysterio Hypostaticae Unionis. Quàm tenuis verò argutiola haec sit, quàm ponderis expers, viriúmque inanis, videte. Quia Deus fecit Eum & Dominum & Christum, Jesum hunc, quem Vos crucifixistis, dicit Petrus. Sed Quando fecit? Dicat & hoc. An, Ex quo ipsi crucifixerant Eum? Nisi enim & istud dicatur, Nihil est. Necessariò autem hoc 30 neutiquam sequitur, Nè ex Anglicana Versione quidem, Quanquam Illa sic se habeat, God hath made that same Iesus, whom yee have crucified, both Lord and Christ. Jam verò negandum non est, ex idiomate Dialecti Nostrae Signum hoc Praeteriti Temporis Hath, ad Res hesternas quasi, putà, jam recentes, novitér (que) factas accommodari solere. Istud igitur est, quod ego obelisco nunc [Page 659] transadigo, aióque, ineptissimam esse heic signi hujus appositionem. Nam vel in altero eo Verbo [...], parùm congruit, ut Aoristus ille sic vertatur, Quem crucifixistis, Whom yee have crucified. Quod quidem in Vespera à Passione Domini, vel in Crastino ejusdem, absonum non fuisset; Sed nunc, quando dicebatur à Petro, post Quinquaginta, & quod excurrit, Dies, verti [...] oportuit, ut de Re longiusculè praeterita, Q [...]em crucifigebatis, Whom yee did crucifie. Quantò 10 magìs igitur Verbum prius, [...], vertendum erat, vel Faciebat, Did make, vel certè, Fecerat, Had made?
2. Ad Tria enim Tempora ista, Imperfectum, Perfectum, & Plusquam Perfectum à Grammaticis vulgò dicta, Aoristos istos Graecos debere, pro ratione Rerum de quibus enuntiantur, applicari, per Sacrì Textûs Exempla varia jam saepe à me in praemissis indicatum est. Verùm, Hoc sub quo Judice? inquient. Nam, Ipsi ut me audiant? Ut ex arbitrio meo ponant in Verbis signa Temporum? Minimè gentium; Haut equidem tali me dignor 20 honore! Sed, nec universam Barjesuiticam familiam. SSpiritus optimus est, solúsque, Interpres sui. Eant igitur mecum ad Eum; Annon stabunt, cadéntve, ex illius sententia? Ast aliam longè epocham SSpiritus definivit, Quando Jesus est Dominus, Chris [...] úsque factus. Neque ad Septem retrò Septimanarum, respectu Resurrectionis Ejus, sed potiùs ad Lustrorum totidem, intuitu Natalium, calculos Ille rem revocat, ídque sub Indictione Angeli. Ait enim, Natus est vobis Hodie Salvator Christus Dominus, in Civitate Davidis, ad Pastores Angelus, 30 Luc. 2.11. Potéstne verò quicquam distinctiùs adnotari? Ecce enim, Hodie, ait, eâdem tum Horâ, quâ Infans nascebatur, & non, Ubi Jesus resurrexerat, signátque iis ex Utero jam profectum, non è Sepulcro. Et Quem illum? Proprium quidem Nomen tum non habebat; ( Jesus enim nisi Octavo pòst Die dictus non est;) Sed Authoritatem suam jam tum habebat; Tum enim erat Dominus; officiísque suis eo momento insigniebatur, Tum erat [Page 660] Christus. Atque ut hoc innueretur, parùm dubito fuisse, quòd Lucas, Angelicae illius Sententiae antè Narrator, cùm & Petrinam nobis nunc narraret, eundem Ordinem in Titulis ejus observaverit, [...]. Ex ordine enim Grammaticae, transponi haec maluerant, dicíque, [...]. Sed Mysterio huic non malè inservit haec Trajectio. Quod autem summo nunc opere notari optem, est, Noluisse Angelum Appositione 10 solâ uti, diceréque, [...]. Praevidebat enim, Sophistarum flores, vaferrimos Barjesuitas, aliquando prodituros, qui facili negotio istud detorquerent, eluderéntque, (Ità enim à Se procrastinari posse, quod dicebatur de tum nascente, Ut Ille, nisi posteriùs, atque in tempore diu sequente, habendus esset Christus Dominus.) Videte igitur, Ut praecaverit nobis Angelus, praecluserítque futuras hasce Blasphemias, cùm de industria interseruit, [...]. Q [...]o nihil in Orbe praesentius est.
3. Aliter igitur cum Christo Se res ea habuit, aliter habet 20 cum Christianis. Christianus quidem nemo nascitur, sed fit; At Dominus ità factus est, Ut nasceretur Ch [...]istus, Ex ipso enim Conceptûs Sui momento imbutus erat eâ gratiâ. Petri igitur dictum hoc, si [...] reddatur à Nobis, sic se habebit, Let all the House of Israel know assuredly, That both Lord and Christ God had made him, this very Iesus, whom yee crucified. Hunc ipsum verò errorem, atque hoc ipso in argumento, errârunt Nostri in altero Aoristo, Qui non inadvertentiae solùm 30 suae, sed & levit [...]tis inconstantiaeque, vel ipsis Se Judicibus, locupleti indicio est. Nam cùm Aoristus [...] vigesies ferè ab iis, in Apocalypsi, reddatur, was given, Quae haec instabilitas erit, quòd semel tamen ibidem reddiderint, is given? In Euangelii autem interpretamentis insanior est fluctuatio. Nam cùm eâdem in sententia Christi, sint, [...], atque [...], Luc. 12.48, [Page 661] quàm absonum est, abéstque propissimè à Soloecismo, quòd Huic quidem Praeteriti Temporis Signum (rectéque) adfixerint, have committed much, sed Priori, (& crassè nimis,) Signum Praesentis, much is given! Parùm enim proderit iis, inter Viros cordatos, si Linguae Nostratis idiomati, (seu potiùs, cacoethi,) hoc acceptum feratur, ità quidem vulgò ferenti, Ut quantisper quis fruatur Re aliquâ, quàm ex antiquo cunque ei datâ, dici de ea in Praesenti soleat, Is given. Idem igitur cùm 10 fecerint & in alio Loco, dictúmque illud Christi, [...], Matth. 28.18, verterint, All power is given me, quod exactè tamen debuissent vertere, All power was given unto Me, Patronos Se nimiùm ex inopinato hoc, Illicésque nonnullis praestiterunt, periculosissimi istius Dogmatis, quod omni, non Veritate solùm in Se, sed & Consequentiâ quoque ex hoc Dicto, caret, Christum Dominum, Quia ad Apostolos haec prolocutus est, postquam resurrexerat, Potestatem consecutum non fuisse, donec resurrexerat, Quâ tamen 20 Homo ipse Divinus beabatur à prima Naturarum in Eo unione. Sed sat est ad Locum hunc Matthaei digitum nunc intendere; Opinor enim me fusiùs antidhac de eo egisse.
SECT. LXXXI.
1. Apostolorum, illiteratorum licèt, [...], at (que) [...]. 30 Claudus sanabatur ipso die Pentecostes.
2. [...]. Articulus ibi Demonstrativus est. [...]. Sanari.
3. [...] quàm vulgare sit! Elleipsis ibi an Rei sit, an Personae, incertum. [...] infert rationem priùs dicti. Nomen pro Persona. [...], est plusquàm Opus Habere, minùs, quàm Oportere.
[Page 662]4. Ut Barjesuitarum inter sit, Justificationem per Fidem in Christum limitare ad nos post Christum natos. Patefactio est Rerum, non Personarum, sed non audebat Manifestationem dicere.
5. Messias Adamo promissus est. [...] est, Quod dat [...]m unquam fuit. Nomina Messiae. Abelem in Martyrologiis Christianis celebrari, propter fidem in Christum.
6. Unde Relationes ad Christum colligi possint. Prophetarum omnium est. 10
7. Fides in Christum docebatur per typos Legis. Lex Paedagogus ad Christum. Symeon accepit à Jacobo. Ex primaevo Promisso, Messiae expectatio.
8. In Christum, Qui Venturus erat, Veteres credebant; In Qui venerat, Symeon & B. Virgo diu ante promulgationem Euangelii.
9. Est ubi [...] indistinctè iteratur, sed de duobus diversissimis Antecedentibus. Grammatica Rationalis.
PEtrus atque Joannes ubi in Synedrio dixerant, [...] 20 [...], Act. 4.12, eodem spiritu subjungunt, [...]. Ecquid verò ista inter se differunt? Tam parùm certè differre videntur, Ut mira nulla sint, si habeantur ipsi à Synedrio, pro Illiteratis, atque Idiotis, ver. 13: sub qua censura eò justiùs quoque cadere meriti sunt, Quia Tautologiam hanc suam pro Aetiologia obtrudere satagebant, Nam & Caussalem particulam unà intulerunt, [...]. At istud tamen non erat, quòd Senatores illos malè habuit; non ex eo commoti sunt, quòd idem 30 per idem tam audenter confirmari ab Apostolis audirent, sed quòd Literarum ignaros, & dicendi rudes, tantâ animum suum exprimendi confirmitate donatos esse perspicerent, [...]. Hoc quidem erat, quod hii stupebant, Tam ingenuè eos quae volebant, támque solidè & liberè in eo Conventu loqui potuisse: Adeóque ex hoc facilè cognoscebant, Eos Christi [Page 663] Discipulos fuisse, ver. 13. Quòd si altiùs paulò repetamus Rem, verbáque eorum singula excutiamus, solertiora esse parebunt, quàm ut obelisco nunc aliquo configi mereantur. Sic enim se Res habuit; Synedrium satìs pro Imperio, (quàm justo autem, jam non quaerimus;) eâdem Quaestione Apostolos adorti, quâ & Dominum eorum non longè antè, Per quam Potestatem, aut Cujus in Nomine hoc fecerant, interrogant. Hoc, autem? Quid? An non audebant grandes hii Magistri clarè eloqui, quod 10 Res erat? Sadducaeorum quidem Partes nunc agendae erant, (Discimus hoc è ver. 1.) Qui angebantur non parùm, quòd Populo per Apostolos Resurrectio ex mortuis annuntiata jam fuerat, ver. 2, tótque Millia Fidem hanc admiserant, v. 4. Quid mirum igitur si ista dissimulent, & quantum possint, taceant? Jam praebita ea Jesum praedicandi populo occasio fuerat, propter Mendicum illum, claudum natum, ádque fores Templi assiduè positum, & singulis notum, Act. 3.2, Hesternóque vespere, (Qui & Pentecostes ipsius fuisse videtur, per illud [...], v. 1.) 20 ex integro sanatum per eos, post Annum aetatis Quadragesimum, in nomine Jesû Christi Nazareni, v. 5. Pudebat autem Magistros illos, pigebátque, opus tam mirabile, planéque Divinum, (Cui & quod obloqui possint, nihil habebant, Act. 4.14,) vel agnoscere quidem, vel videri in Quaestionem vocare, atque sub judice ponere. Quaestio igitur ab iis haec in nubibus instituitur, Quâ Authoritate fecerint hoc?
2. Hoc autem persentiunt Apostoli, respondéntque, ut viros Deo plenos decebat, atque quo disertius nihil, fortiúsve 30 esse poterat, In nomine Jesû Christi, ab ipsis quidem crucifixi, sed à Deo è mortuis excitati, Sanationis, (De eâ si Quaestio sit,) hoc Beneficium homini huic collatum fuisse, ver. 10. Quoniam verò Jesum appellârant Christum, ampliant jam, atque è Psal. 118.22. (Quod antè ab ipso Christo intimatum audierant, Matth. 21.42.) in Honorem Domini sui non verentur addere, Hun [...] esse Lapidem, ab ipsis quidem Architectis reprobatum, sed factum à Deo [Page 664] in Caput Anguli, ver. 11, atque indè concludunt, [...], ver. 12. Atque heic nunc pedem figimus paulisper, & Verba expendimus; Observamus enim in iis Tria, de quibus ambigi non immeritò possit. Unum est, Annon in Expositione Loci attendi oporteat ad Articulum, rariùs huic vocabulo adponi solitum, [...], ut ad Demonstrativè dictum, pro [...], Qui usus Articuli aliis in Locis non infrequens est; Atque ut nihil aliud nunc dici existimetur, quàm praesens ista Claudi, quem digito tangebant, 10 Sanatio, Et haec Salu [...], (aiunt, id est, ista Sanatio,) non est ex aliquo alio. Dici autem [...], pro Sanari, ipsi pro Quaesito jam sumserant, [...], v. 9, ínque Sacris Literis [...] usurpari pro externa Corporum, Vitaeque hujus Conservatione, Lucam Authorem damus, Act. 7.25, & Act. 27.34, & Hebr. 11.7. Alterum est, De Hebraismo, per familiarem Enallagen ponente Praepositionem [...] pro Nota Caussae Efficientis, pro [...] scilicet, Quod in N.T. semicentum in Locis factum indicare nobis in promtu 20 est; Neque à Nostris quidem debebat nunc praeteriri, Qui [...] non aliter, quàm By hoc ipso in Sermone Christi Quater verterint. Ultimum est, De Adjectivis istis Duobus [...], Cujus Generis habenda sint, Masculini, an Neutrius, Adeóque Cujus Substantivi Relationem secum trahere subaudiantur, An Personae, [...] An Rei, [...]. Quâ in Re laudamus Interpretes, Latinum V. Nostrósque, quòd, cùm in Utrolibet sensu verissimè accipi possint, ut repererunt in ambiguo, ità & 30 reddiderunt, Lectoribus factâ, ad Personam, an ad Rem applicare mavelint, Suâ Optione, In aliquo alio, In any other.
3. Veruntamen cùm ex re Christiana sit futurum, ut [...] in sensu largissimo accipiatur; Cùm & Apostoli nunc à dicto de Persona Jesû Christi ad Metaphoram declinaverint, dictúmque de Re, (De Lapide Angulari,) [Page 665] interseruerint; praecipuè verò omnium, cùm & Particulam Caussalem [...] unà introduxerint, Quae, de lege Grammaticorum, Rationem prioris dicti semper inferre debet, necesse est ad insipidae tautologiae evitationem, ut [...] sumatur De Re, atque exponatur, per alium nullum modum. Jámque Logicè omnia, & suaviter consequentur, Non est Salus per alium ullum modum. Et Quídni? [...]. Jámque haec est Prioris illius Ratio, & sic 10 se habet, E coelo immediatè Salus expectanda nemini est, Sed (ut è Prophetis omnibus ab origine mundi intelligere datum est;) per interpositam à Deo Personam habenda est; Persona autem nulla unquam inter Homines data fuit Salutislativa, praeter Jesum Christum. Haec Apostolorum mens, haec jam sententia est. Nomen autem nullum quòd datum dixerint, egregius & hic Hebraismus est, per quem Nomen pro Persona dictum ab iis est, eodem exemplo, quo & [...] ponitur, Act. 1.15, ad designandum illum 20 Personarum numerum, atque [...] est, Paucos aliquot habes Apoc. 3.4. Disertissimum autem in hoc genere, De ipso Messia, est illud, quod nobis [...]x Esaia laudârunt, Paulus quidem, [...], Rom. 15.12, Euangelista verò, [...], Matth. 12.21. Senibus enim, ex idiomate Linguae Sanctae edoctis Nomen pro ipso Deo [...] sumere, visum est de Messia quoque [...], & [...], pro Synonymis habere. Per hoc autem Nomen. hoc est, per Jesum Christum, quod 30 nunc aiant [...], non vulgaris est ista, Sed perquam elegans significatio Verbi [...]. Non enim est simpliciter Opus habere, sed aliquid amplius, neque Absolutè est Oportere, aut Necesse esse, Sed aliquid remissius. Praemitti scilicet debet Suppositio, è qua solùm, sempérque sequetur, Si servari Nos [...]elimus, per Christum eamus, necesse erit, &. Si servari nobis detur, oportebit pe [...] Christum fieri. Jámque Ratio horum [Page 666] ex praemissis assurgit, Quia aliud Nomen nullum datum est, per quod servari possimus, id est, Quia alium praeter Jesum Christum, Servatorem habemus neminem.
4. Satìs haec omnia intelligebant Judices Synedriales, neque aliquâ igitur Exceptione (pudebat enim,) usi sunt contra formam dictorum ab Apostolis, quantumcunque intus vexabantur, ‘Et dici potuisse, & non potuisse refelli.’ Quid rei igitur, obtestamur, est, quòd Dictatorem nostrum 10 Racovianum, quasi in Recessu quodam, in suis de Justificatione, miserè sudantem reperiamus, sibíque caventem à crasso infortunio propter haec (ut ab ipso citantur) Petri verba, Non esse sub Coelo Nomen datum Hominibus, per quod Nos servari oporteat, nisi Nomen hoc Jesus? Cat. Rac. pag. 270. Vaferrimus autem est, ibíque in procinctu stans, quasi quicquam formidare nescius, Pugilico ore proclamat, Ergò, sine Fide in Christum nemo justificatur? Cat. Rac. pag. 271. 20 Respondet etiam confidenter, Nemo prorsus. Quódnam igitur opus nunc molitur Barjesuita? Decrevítne, Abelem, Enochum, Noam, Abrahamum, Isaacum, Jacobum, Josephum, Mosen, (cum caeteris Nominibus in eo Sanctorum Catalogo, Hebr. 11. conscriptis,) justificatione suâ emungere? An contrà, liber [...]liter agere, atque Fide in Christum universos ab Orbe condito Servos Dei beare? Atqui hoc si faxit, novit Se eâdem operâ & Barjesuiticum genus omne suum dispergere cum pulvisculo. Nam & Aeternitas in Christo, & 30 Natura Divina, & Incarnatio, & Generis Humani Redemtio, & Satisfactio pro Peccatis Mundi, & quae de Christo suo Illi è Lituania ejurârunt omnia, nullo negotio probabuntur vel ex hoc, si nemini omnium à Seculo, nisi per Fidem in Christum, Justificatio, Salúsque cesserint. Quid facit ergó? Quod Barjesû Filio dignum est. Ut enim SScripturam hanc, quam nequit [Page 667] non agnoscere ad fidem in Jesum respicere, suo modo scitè distorquere possit, distinguit Tempora, aítque, Tempus fuisse, quod antecessit Christi Patefactionem; De eo autem Tempore id affirmari non posse: Sed verum solummodo esse de eo Tempore quo Christus patefactus est. Patefactus est? Jam Quid est hoc? Aliquid monstri semper alit Veterum vocabulorum Praeteritio, Novorum Introductio! Quanquam de Rebus quidem nulli contendimus, propriè dici posse eas 10 patefieri. Ferimus igitur Latinum V. reddentem [...], Mar. 2.4, Patefacientes Tectum, De Mysterio etiam Christi, (Quod in Apostolo tamen est [...], Rom. 16.26,) Idem reddidit, nunc patefactum est. An verò & de Personis aequè congruet dici Patefactionem? Sed danda est haec venia; Opus habebat Catechista isto Asello. Nam si communi vocabulo Manifestationis Christi usus fuerat, ipse sibi vapulârat; Meminerat enim, Divinitatis Christi Osor, Incarnationis Inficiator, quanto sudore steterat ei illius Loci 20 distortio, Deus manifestatus est in Carne, Cat. Rac. pag. 95. Ab eculeo igitur hoc Manifestationis Christi, abstinendum ei nunc erat, monstrandúmque Patefactionem Christi ei magìs ad palatum facere, licèt à voce finitima ei, Satisf [...]ctionis Christi, Cat. Rac. pag. 239 non minùs abhorrere Se priùs ostenderat.
5. Sed non litigabimus de vocabulis; Patef [...]ctionem igitur Christi, quàm insolenter cunque, nec sine fraude ab eo dictam, admittemus, Sed liberabimus primùm ab amphibolia, & Sophistica Cap [...]ione. Notitiam 30 enim ex Deo datam hominibus es [...]e, Messiam, longè antequam veniret, aliquando venturum, per quem servarentur, propria erat haec atque Divina Christi Patefactio. Atqui Patefactionem istam nullum Tempus antecèssit. Adamo enim, eodem, quo lapsus est, die, (Orbi igitur toti futuro,) notitia haec indulta est, sub titulo Seminis mulieris contrituri Caput Serpentis, Gen. 3.15. Fallacia igitur haec, atque Dolus malus nunc est, [Page 668] De Patefactione Christi ità loqui (Ità autem loquitur, Qui à Christi Tempore Tempora Antecessorum omnium praescindit;) acsi initium illa sumeret ab aera, quâ Christus natus, aut inter Homines primùm versatus est. Monendus igitur à nobis est, Ut verba haec Petri, (nè longiùs nunc abducamus eum ad alia Argumenta;) cum judicio, fidéque expendat, Neque oblitus sit, de Nomine hoc quod dicitur, non solùm ad appellationem Jesu signandam, sed ad significandam Personam Messiae dici; Neque contentus denique sit, (Quia pro dolo 10 suo facit,) cum Latino V. particulas duas, exiguas quidem, sed momenti non exigui, [...] & [...], quasi pro palea habere. Legit quidem ille, Non esse aliud Nomen datum Hominibus. At vero [...], tum ex Participii ipsius tempore Praeterito, tum ex Vi Articuli eidem praefixi, nihil aliud esse potest, quàm, Non esse Nomen aliud, quod unquam sub Coelo fuit datum inter Homines. Christum igitur ità respicit, ut non ad Annum Aetatis suae in Carne, sed ad omnia retrò tempora referatur, In quibus quidem Nomina multa 20 data subinde ad hoc fuerant, Semen mulieris. Salutare Dei. Shiloh. Messias. Sol Justitiae. Oriens. Germen. Sunt & alia; Sed alia ab hoc non erant, Non alia, quàm quae ad Jesum Christum solum pertinebant, adeóque Seculorum omnium Fidem terminabant in Christo. Huc igitur referimus, quod de Mortalium Primò omnium denato, (à quo & Justorum aeram videmus Dominum ordiri, Matth. 23.37,) Apostolus aiat, [...], Heb. 11.4: hoc enim est, Abelem, Qui per, proptérque fidem Messiae defunctus est, etiamnum 30 celebrari à Nobis Christianis, atque in Ecclesiae Christi Martyrologiis, (quae [...] ritè appellantur, Heb. 12.1.) locum habere.
6. Quin & ex eodem ad Hebraeos Capitulo, (Quod Catechista quoque, quò rem, suam quidē juvaret, sed veram dissimularet, noluit non, dolosè satìs, in confuso enim genere, sinéque verborum citatione, nè suo indicio sorex [Page 669] periret, citare, C. R. p. 271.) apertè colligi potest, Fidei sub iis exemplis, non solùm ad Deum, sed etiam ad Christum relatae, respectum habitum fuisse. Praeter enim quod de Primipilo eorum Abele jam diximus, Qui sequitur ibi Henochus, in Translatione sua v. 5, ut Typus ipsius Christi exhibitus est. Patriarcharum autem oculos ità in Christum defixos fuisse videmus, ut ipsi Promissiones, (in quibus Messias omnium Caput erat) dicantur [...], v. 13. Nil 10 opus est igitur, ut huc adjiciatur insignis illa Christi ipsius à morte reducis, Quae Abrahamo, non tam adumbrata quidem, quàm ad vivum exhibita est in Filiolo suo Isaaco, parabola, ver. 19. Jam verò disertissimum ibidem est encomium Mosis, Thesauris Aegyptiacis omnibus praeferentis [...], ver. 26. Prophetas denique cùm ibidem accenseat, ver. 32, de iis universis, ut ipsi Christi Tempora, Gestáque praenuntiârint, non Petrus solùm, in Concione sua ad Populum, Act. 3.24, ínque Epistola ad Populares suos, 20 1 Pet. 1.11, Sed & Paulus in Concione sua ad Regem, Act. 26.23, Testes locupletissimi sunt. Quid igitur plura? Hoc enim in argumento, Ut Veterum aevorum Sancti ad Messiam, non praesentem quidem, sed certissimè sequentem, per Fidei suae lumina non minùs attenderint, quàm & Nos hodiéque ad non praesentem denuo, sed antegressum anhelamus, Infinita à Theologis congesta sunt; Quae ex ipsis petant, quibus animus est, & opportunitas. In Anachoreticis enim istis Anamerycismis institutum nobis tantummodo est, Sacros Textus, 30 ubi occasio datur, per Sacram Verborum Criticem, quantum ex Deo possimus, collustrandi, atque ob hoc, sublestae Fidei Catechistam, rectarúmque Viarum Domini Barjesuiticum Perversorem, ubi inciderit nobis, piè corrigendi, Sed omnino non est, controversiarum copias omnes conscribendi, nedum Centones conficiendi ex aliorum rhapsodiis.
7. Quod ipse verò, nè nihil dicere videatur, intorquet, [Page 670] Eam Justificandi rationem, (putà per fidem in Deum; Quantò minùs igitur, per in Christum?) in foedere per Mosen dato non fuisse comprehensam, verùm ab ipsa Dei gratia merè pependisse, Cat. Rac. pag. 271, Ratio & falsa, & merè futilis est, atque non uno modo Paralogistica. Primò enim, ipsa in Christum Fides, licèt totidem Syllabis imperata in Foedere Mosaico non legebatur, totidem tamen Caeremoniis effigiata, Typísque, quasi literis Majusculis, exarata erat, ibíque clarè extitisse effatum illud Pauli abunde probat, cùm adserat, 10 Legem Mosis Paedagogum ipsis fuisse ad Christum, Gal. 3.24. Paedagogum autem? Atque etiam ad Christum? Pudeat igitur pro Catechista se obtrudentem, non meminisse, Legem reverâ Scholam Catechizationis Pueritiae eorum extitisse, & quantum per aetatem eam capere poterant, de Christo docuisse eos, paulatímque instruxisse, Ut possent Figuras eas omnes per fidem ad unicum de Messia suo mysterium applicare. Quo ore igitur potuit Polonus (nisi quòd necesse ei indè à principio erat depuduisse;) stolidum illud adsumentum 20 inducere, (unde illorum Fides fidem in Christo non includebat, Cat. Rac. pag. 271.) ínque margine suo pompaticam istius ad Galatas Loci adnotationem adjicere? Veruntamen, quò nè perplueret, & altero absurdiore hoc confestim pertegit, Atque ad eum modum, Illi non propter fidem in Dei Filium, sed in ipsum Deum, sunt justificati, Cat. Rac. pag. 272. Sed infida mentis insanae commenta ista sunt, & gratìs nimiùm ab eo, frustráque producta, nisi quòd nôrit, vervecibus suis quidlibet in Argumenti speciem aliquam 30 compactum, pro valido Argumento fore. Christiano autem nemini, nasum Haeretico hoc mucco purgatum habenti, non subolet, Senem illum Symeonem, tum cùm Christo in ulnas suas adsumto, Nunc Dimittis suum sic accineret, Quia oculi mei viderunt Salutare Tuum, Luc. 2.29, ab ipso Patriarcha Jacobo, (Moriente tum, atque aliam rem maximam [Page 671] agente, Ut Filiis enim suis ultimum Vale diceret; Sed, ex mente sua in Christum praecipuis modis defixa, Divinam illam desubitò Parenthesin ibi faciente,) mutua accepisse verba sua: Ità nimirum & ille tum, Salutare tuum expectavi, Domine, Gen. 49.18. Quem enim in oculis, ulnísque Symeon nunc habebat, habebat olim in animo, votóque Jacobus, fideíque suae oculo in Christum intentus erat. Quòd si quaeratur, Unde Veteribus illis sua Fides? Respondemus, Ex 10 primaevo eo foedere, quod in Sanctorum suorum cordibus Deus à principio inscripserat, Messiae venientis Religione omnes tenebantur; eáque propter nihil opus erat, in foedere per Mosem (non nisi post termillenos ferè annos) dato, aliter quàm per Figuras illas mentionem ejusdem iterari.
8. Intergerinum igitur duobus hiis Corollariis suis quòd & hoc Catechista ibidem fecerit, eóque Apostolus ait, Fidem venisse per Euangelium, Cat. Rac. pag. 271, quocunque consilio istud, aut è Loco Apostoli 20 quocunque huc intertruserit, crassissima fraus est. Venisse enim fidem per Euangelium, cùm supponat Barjesuita, ità hoc accipi vult, acsi Apostolus alicubi, (sed ubi? dicat:) dixerit, Nullam fuisse in Christum fidem, ante promulgatum Euangelium. In Loco autem isto ad Galatas, cùm Paulus dixerit, priùs quàm veniret fides, Gal. 3.23, & dein, Ubi venit fides, ver. 25, intelligendus est, non simpliciter, aut de Actu solùm aliquo fidei in Christum loqui, sed ut conjuncta erat cum conditione ea Objecti, 30 sensúsque Apostoli est, Post plenitudinem Temporis, (quam de industria notârat, ver. 3.) id est, postquam expletum erat Mysterium Adventûs Messiae, Christúsque in Persona sua, Carne nostrâ, exhibitus mundo fuerat, credi ab omnibus tum coepit in Eum, Qui jam venerat. Hóccine verò impediet, Quin & ante Adventum ejus in Carne, Mysterióque [...] nondum perfectè transacto, credi [Page 672] à nonnullis poterat in Eum, Qui pòst venturus erat? Mala igitur haec fides Catechistae, dolúsque nequissimus est, quòd hanc Euangelii mentionem huc intruserit. Monitum enim modò est, Ut post Christum natum quidem, sed totos Triginta annos ante Promulgationem Euangelii, Sanctus ille Senex Fidem suam De Salutari Domini testatam fecerit, Luc. 2.30. Addimúsque jam Ut & Anno toto ante Symeonem, idem ab ipsa B. Virgine factum sit De Servatore suo, Luc. 1.47. Unde enatus est Macarismus 10 ille Elizabethae ad Mattem Domini sui, ver. 43, Beatam praedicavit eam, non Quia conceperat, sed [...], ver. 45, Quia crediderat.
9. Jámque tandem desinenda est Verborum Petri, à quibus orsi sumus, discussio, nisi Duo forsitan supersint, quae priusquam abeamus hinc, non pigebit adsuere. Primum est, ut (pro more Nostro) exactam Tmematii hujus Interpretationem Nobismet ipsis adornemus. Ea autem haec, si placet, erit, And there is not 20 by any other means any Salvation: For neither is there another Name under heaven, which hath bin given among Men, whereby we must be saved. Alterum est, nè non observatum abeat, Ut in eadem hac sententia, ad eosdem Auditores, Petrus idem Pronomen Demonstrativum [...] semel, iterúmque usurpaverit, sine aliqua Distinctionis mentione, sed cum infinita tamen Personarum differentia: e. g. [...], ver. 10, & dein proximè hiis, [...], ver. 11. 30 Pertinet autem ista Consyderatio ad Grammaticam, non Puerilem, & Communem, sed Virorum, & Rationalem, per quam ex ipso vultu, gestúque Petri tum dicentis facile est nunc Criticen instituere, atque ità haec discernere, Ut prior [...] feratur ad Claudum, proximè stantem, quem ille digito monstrabat, oculóque, Sed posterior [...], ad longè remotiorem, priùs tamen nominatum à [Page 673] Se Christum Dominum sub [...], Quod à Nostris verti ex arte debebat, By this Iesus doth this man stand before you whole. This is the Stone, &c.
10 SECT. LXXXII.
1. Semen Abrahae, & Filii Abrahae, ut differant. Per Articulum sensus distinguitur. Filii Parentum moraliter maximè sumus. Argumentum à Non Scripto.
2. Advenientes ex Deo Abrahamus quantâ Observatione acceperit. Christi Magnanimitas. Homicidii Crimen. Morum imitatio est, quae facit verè filios.
20 DOmini objurgationem Judaei si non refellere, frangere se tamen existimabant, reponentes, Esse Se Semen Abrahae, Joan. 8.33. Accipit autem Responsum eorum Christus, sed unâ excipit, atque nihil valere significat, Scio, quòd Semen Abrahae estis, Sed quaeritis me interficere, ver. 37. Nam hoc, [...], persevera Exceptio, & Ad oppositum valdè est, quâ distinctionem in eos Dominus intorquet, gloriationi suae de Abrahamo nimis inimicam: Infert enim, Nihil eos ex Abrahamo lucrari, 30 quòd [...] audiant, nisi & [...] esse Se probaverint, ver. 39. Notandum igitur ducimus, Ex alia ratione nulla esse, quàm ad Emphasin hanc innuendam, perurgendámque, quòd Articulus iste jam bis praeponatur Nomini Patriarchae, Qui ubique, (Ut plurimùm; & vel Decies in isto Colloquio) omittitur. Eundem autem in finem, & in [...], Gal. 3.29, Articulum additum [Page 674] esse, Observatione nostrâ dignum est, Articulo ipso indicante Semen Abrahae, ibi quidem referri ad Credentium conditionem, Verùm absit Articulus, atque Semen Abrahae nusquam occurrit, quin idipsum denotet, quod Natura Humana in populo Judaico. In fumum igitur abire jubemus Barjesuitarum cavillum, Cat. Rac. pag. 96, ex Loco hoc ad Galatas contrarium dolosè praetendentium, negantiúmque illud ad Hebraeos, [...], oportere ad Humanam Naturam referri, déque ea accipi, 10 Haut ferentium ergò, ut de Natura ea à Christo suscepta Apostolus ibi Loci loqui existimetur, Heb. 2.16. Istud autem ex eo ut non sequatur, vel Articulus ipse obicem ponit, Cui amovendo non erit tota Socinitas: Atque hoc in transitu nunc adnotâsse, satìs erit, De quo alibi fusiùs diximus. Redimus autem ad dictum Domini quod laudavimus, illiúsque sensum esse statuimus, Stemmata nil facere, Genúsque & Proavos nobis non sufficere, nisi & Facta eorum referamus, ex quibus gloriamur Naturam trahere, Filiíque Moraliter simus oportet, 20 & Virtutum ejus haeredes, quem Parentem nobis fastuosè arrogamus. Conclusione autem hâc à Se fixâ, redit Dominus indè ad Exceptionem suam, urgétque Judaeos, [...], ver. 40. At Quae, obtestamur, est ista Consequentia? Totiúsne Argumenti vim sitam esse ferimus in Negativo, Quia non factum est? Quomodo autem & hoc constabit? Aliunde quidem non potest, nisi Quia à Mose scriptum non est. Argumentum 30 autem à Non Scripto, Quis tulerit? Longè tamen absit, ut Argumento huic Christi inartificiale quicquam subesse suspicemur. Quin & Judaei naso non carebant, à quibus impunè, si hâc in parte peccasset, neutiquam tulisset. Satìs verò iis suboluit, Quid hoc Rei erat, miseréque senserunt, quàm ad vivum secabat eos. Cùm enim addiderit, Quaritis Me interficere, [Page 675] Hominem, Qui Veritatem vobis prolocutus sum, quam audivi à Deo, retrò eos, rectâque ad Mosen duxit, Ut in eo viderent, non, Quid non est Scriptum, Factúmque, Sed quid scriptum ibi sit, ab Abrahamo factum esse erga Homines Dei, Divinitus ad eum accedentes, Veritatis beatos ex Deo Nuntios.
2. Hujus verò Rei Exempla Duo peregregia habere Se nôrant in Historia Abrahami. Primum erat, Quando Melchisedecus ei obviàm venit. Abrahamus enim, 10 intellecto, Ipsum ex Deo accedere, (Erat enim Sacerdos Dei Altissimi, Gen. 14.18.) jam Ipse Quatuor Magnorum Regum Triumphator, Regulo ei mirè submisit Se, & Propheta ipse Benedictionem tamen ab Isto accepit, Decimásque Ei persolvit ex omnibus spoliis, Heb. 7.4. Alterum erat, Cùm apparuit ei Dominus ad Quercus Mamre, Gen. 18.1. Humanam enim formam indutus, sed peraugustam, atque Divinae proximam, aliorúmque Duorum Clientelâ stipatus, accessit ad eum. Cucurrit igitur Abrahamus in occursum, pronéque 20 veneratus novum Hospitem, humillimâ prece exoravit, Ut pedes Ei, Suísque lavare posset, & apparare, quod ederent, ver. 4. Neque famulorum suorum quenquam, (aut Uxorem quidem) obsequii hujus Honore dignatus est, sed stetit ad Mensam, quam ipse straverat, instruxerátque iis, Princeps iste, & suoipsius Ministerio ipsis inserviit, ver. 6. Non poterant igitur Judaei non in mentem nunc revocare, Quae Abrahamus subinde fecerit, vel Religionis suae caussâ, cùm quisquam ad eum ex Deo accesserit. Ea autem recensere 30 quòd Christus nunc noluerit, Sapientiae Ejus, Magnorúmque animorum indicio erat, nè videretur ingratissimis hiis Mortalium egere, aut gratìs emendicare ab iis, quod tamen Suum erat. Urit interea eò acriùs eos, urgétque vehementiùs, quòd praeteritis nunc omnibus, quae ex Abrahami exemplo, si genuini Filii ejus erant, debebantur, Officiis, Horrendum duntaxat Scelus, & cujus conscii sibi, nè Servi quidem, [Page 676] minimè omnium Filii, haberi debebant, expressè iis objicit, Quaerebant eum interficere; à quo exemplo Abrahamus, quem crepant, longissimè aberat, Nihil Ille in vita tale unquam admiserat, Nullis in orbe conditionibus nefas tantum admissurus erat, Et hii tamen Genus suum jactitabunt ex Abrahamo? Pollucibilis igitur jam haec Consequentia est, & cum arte summa intexitur; Parem enim Judaei jam cum Abrahamo, imò, longè beatiorem, ex accessu Christi, occasionem nacti, Faciunt, quod Abrahamus non fecit? Quod 10 Abrahamus fecit, non faciunt? Rectè igitur, fortitérque sequitur Conclusio, Ergò Abrahami Filii non sunt, Diaboli sunt Filii, ver. 44. Animus enim cujusque cùm is sit Quisque, Morum imitatio est, quae sola facit verè Filios. Quâ in re & Petrum pòst audimus Hero suo concinentem, in Sua ad alterum Sexum Paraenesi: Licèt enim nôrat Gentis suae foeminas vulgò nuncupatas esse Abrahami Filias, propter solum sanguinem, Luc. 13.16, Esse tamen eas Sarae Filias non agnoscit, nisi ex Pietate ejus, Fidéque, 1 Pet. 3.6. 20
SECT. LXXXIII.
1. Baptismus est Diluvii Antitypum, ex Pacto; Quod primum erat inter Deum, Hominémque. Pactum Dei cum Pacti incapacibus, Rationísque expertibus. 30 Quantò minùs valet haec Exceptio contra Paedobaptismum?
2. Barjesuitae, cur Antibaptista sint. Dolosè arguunt, Regnum Dei non consistere in Externis Ritibus.
3. Qui Christo accedunt, unde venerint cunque, baptizari debent. Ostium hoc ad Christum est.
4. Judaei Cultum Legis diu observabant, post quam Christiani [Page 677] erant. In Tartaria Quid facturi sunt Barjesuitae cum Proselytis.
NOam cum Suis Liberationem ab aquis Diluvii repe [...]isse, Apostolum novimus pro Typo habere, cujus Antitypum esse ait, Salutem, quam nunc Fideles ex aquis Baptismi consequuntur per Resurrectionem Jesu Christi, 1 Pet. 3.22. Per hoc autem, quod ibidem annexuit 10 de Baptismo, esse [...], manifestum est, Eum Typicam hanc atque Antitypicam rationem collocare, non in Liberatione solùm ex aquis, sed & in Pacto quoque eo, quod statim ab aquis Deus per Noam cum universo Orbe iniit, Gen. 9.10. Et Pactum quidem illud, Pactorum omnium, Deum inter, Hominémque, primum fuisse, (Quicquid in speciem Pacti, neque Unius quidem, cum Adamo icti, à Theologis, per piam Accommodationem, excogitatum est:) facilè colligitur ex hoc, quòd nè vocabulum istud 20 [...] usquam in V. T. reperiatur, ante coeptam istam Pactionem à Diluvio, Excepto solùm Gen. 6.18, Ubi, per viam Promissi, Deus ingressuris in Arcam praenuntiat, Se Pactum aliquod cum iis initurum esse, Adeóque quod tam misericorditer pollicitus iis in introitu est, quammox in exitu fideliter praestitit. Est autem in istoc foedere cum Noa nonnihil à Mose [...] non semel adnotatum, quod in instituta hac jam per Petrum Baptismi Comparatione cum eo foedere, haut levis momenti aestimari oportet, si probè pensitetur. 30 Quorsum enim est, quòd Deus profiteatur, Pacisci Se, non cum Noa, & Liberis ejus solùm, sed pariter cum omni Anima Vivente? ver. 9, cum Volucribus, & Jumentis, & cunctis pecudibus terrae, ver. 10, ídque repetitum det ter & ampliùs, De Suo cum Illis, & cum toto Animantium Genere jam instituto Foedere? Quid? Paciscitúrne Deus ipse cum Pacti incapacibus? Tam immemor Sui, aut prodigus factus, (nè dicam, à mente [Page 678] alienus,) Ut disertè agnoscat Foedus suum ici à Se, non solùm cum Semine Filiorum Noae, (Cujus pars aliqua in Uxorum suarum uteris foveri tum, propter Benedictionis illius repetitionem, Crescite, & multiplicamini, Gen. 8.17, existimanda est;) Sed & cum Animantibus caeteris, in [...]ellectum nullum, nè in Potentia quidem, unquam habentibus, atque ab omni Rationis usu, aut Consentiendi facultate, aeternùm exulantibus?
2. Quàm frivola igitur, nimísque captiosa est haec 10 Exceptio (vel Deo ipso nunc Judice,) contra perpetuum usum Sacrosanctae Ecclesiae, Foedus Christi in Paedobaptismo cum Infantibus icentis, Eò quòd Neophyti isti ignorent, Quid rerum tum agatur, neque per Seipsos inpraesentiarum possint Credere, Spondere, Stipulari, Adsentire? At poterunt tamen, [...], post annos aliquot, ínque suamet Persona Quisque, Pacti hujus Divini participes per Ratihabitionem suam, cùm creverint, Se tum facient. Interea autem temporis hoc ab Aliis, atque ab Ecclesia, Christi Sponsa, iis, & pro iis praestatur, 20 multò majore cum Consequentia, Rationíque convenientiùs, quàm praestari Animalibus caeteris à Noa poterat, Pactum incolumitatis ab altero Diluvio; Et ista tamen Dei liberalis Professio est, per ipsum Noam cum animantibus omnibus Pactum suum hâc in parte statui. Nihil igitur dubito adserere, Solidam aliam rationem adsignari non posse ab alteris istis Herodibus, Secundis in Orbe Infanticidis, cur Christo sic ampliare placuerit, Phrasíque eâ uti, Euangelium suum, cujus capax solummodo Humanum Genus est, adnuntiari Se 30 velle Omni Creaturae, Mar. 16.15, Nisi ex hoc respectu, quòd innuere unà volebat, etiam & Infantibus Fidelium, postulantium Suis Baptismum, Sacramentum Baptismi, Qui Janua ad foedus cum Christo est, pro jure Regenerationis in Ecclesia Christi, impertiendum esse; Utcunque enim Parvuli ab Animalibus ipsis, quae Bruta prorsus sunt, quoad Actum omnem adsentiendi, usúmque [Page 679] Rationis, aut Fidei, eâ tum aetate, videantur nihil differre, Rationales tamen Creaturae ex natura cùm sint, (facultatem eam postmodum exerturae, ín (que) Sancta Confirmatione, Foederis istius jura omnia sibi vendicaturae, adsumturae in se Officia,) cadunt sub hoc M [...]nda [...]o Christi, Euangelium suum annuntiandum esse Omni Creaturae, Rationali scilicet Omni, exceptâ nemine.
3. Quantò minùs igitur ferendi in Ecclesiae gremio sunt, Ementi [...]ores Christiani Nominis, praenobiles 10 Barjesuitae nostri, Quos Antipaedobaptisticae huic dementiae haut alio intuitu Patrocinium adferre videmus, Cat. Rac. pag. 196, quàm ut Haeresi suae Antibaptisticae viam magìs praestruant, ipsúmque Sacramentum Christi, (quod per Scomma, summóque cum fastidio, nihil aliud quàm Baptismum aquae vocitare amant,) cavillis suis possint è liminibus Ecclesiae prorsus exterminare? Anguntur enim malesani, dirâque invidiâ rumpuntur, tam ineluctabile argumentum Divinae in Christo Naturae in usu quotidiano Sacramenti 20 hujus celebrari, & Quot sunt capita nascentium in Catholica Ecclesia, tot etiam Sanctissimae Trinitatis, (Quam ipsi oderunt, arcéntque,) Repetitiones, In Nomine Patris, & Filii, & SSpiri [...]ûs, indies fieri. Sed tecto tamen, altúmque dissimulato hoc ulcere suo, quod unicè praetendunt perpiissimi Nebulones, i [...]tud est, Non consistere Regnum Dei in externis hujusmodi ritibus, sed in Justitia, Pace, & Gaudio in Spiritu Sancto. Atque istud quidem Nos nolumus non agnoscere ab Apostolo verissimè dictum esse, Rom. 14 17, 30(paritérque observare, ut Catechistae, nè suo indicio periret, haut placuerit Locum hunc in Margine suo, ut solet, notare;) de communi Ciborum, Potuúmque usu, aut abstinentia: Sed tamen monemus, à Sophista nunc, Barjesuitico more, veréque suo, distorqueri; atque ad Specialem hunc Ritum Baptismi, quem Christus, à Seipso [...] institutum, ad Ecclesiae suae praxin usque in finem Mundi praescripserat, eliminandum ex [Page 680] Ecclesia, pessimâ fide per fraudem applicari. Nè hilum interea Bonis hiis Viris curantibus, quantum imm [...]ne in hoc peccetur ab ipsis, contra Justitiam, Quae à Christianis omnibus observationi Legis Christi inprimis debetur; & contra Pacem, Quam in universae Ecclesiae opprobrium ipsi violant, perfringúntque; & denique contra Gaudium in SSpiritu, Quod è Donis Dei Spiri [...]ualibus ferè p [...]imarium, non nisi è perfecta Charitate, hoc est, è Justitia nostra erga Deum, Pacéque vera cum Proximis, nascitur. 10
4. Sed sic sunt Racoviani isti Histriones; Habeant modò, quod praetextui, quàm futili cunque, iis sit, & quo stolidi sui Socinuli possint per paralogismum ab ipsis [...], satìs, supérque est. Istud igitur in hac quaestione vaferrimum Caput ante omnia praemittendum duxit, Nihil Se aliud sentire de Baptismo aquae, quàm quòd sit Exterior Ritus, quo homines vel è Judaismo, vel è Gentilismo ad Religionem Christianam accedentes, profitebantur Se Christum pro suo Domino agnoscere, Cat. Rac. pag. 195. Hóccine verò verum 20 non est? Bonâ fide, est verissimum. Sed per artificium Barjesuitae tamen, sublestissimâ fide nunc praestructum est, ut instillare ex eo possit, dolóque suo statuminare, quod est falsissimum. Nam si Baptismus, eâ duntaxat de Caussa, Solísque iis, (In hoc enim consistit puerilis haec Captio) qui è Judaismo, vel Gentilismo accedunt ad Christum, praescriptus fuerit, Liceret ei adsumere, Quorsum igitur, nunc dierum, ab intra Ecclesiam natis, ubi neque Judaeorum quicquam, neque Gentilium esse creditur, hoc quod nulli 30 usui est, in usu quotidiano foret? Verùm Argutatorculo huic uno verbo respondebitur, (memini enim Quaestionem hanc priùs à Me excussam fuisse:) In Accessione ad Christum, haut quicquam, Unde veniant homines, respici, sed tantum, Quô. Accedúntne ad fidem Christi? Undecunque igitur accedatur, sive è Judaismo, sive è Gentilismo, sive è Barjesuitismo, [Page 681] Imò, (Nè Exoticis istis recensendis immoremur;) si ex ipsis Christianorum plagis accessio haec fiat, Quia tamen Admittendorum ad Se Provincia delegata à Christo est, non Parentibus, ex quibus nasci possint Christiani, sed Apostolis suis, à quibus fieri Christiani, Baptismúsque ad Introitum pro Ostio solùm datus est, sciant jam ex me, (imò ex ipso Christo audiant) Latronibus, Furibúsque inscribendam esse omnem, quae non per Ostium hoc habetur, intromissionem, Joan. 10.1. E Judaismo autem quòd accessum 10 olim fuisse à Baptizatis aiat, Quid hoc ad rem praesentem, Cùm lotio ea non fiebat in Signum, quòd à Judaismo discessum fuerit? Per aliquot enim Lustra post acceptum Euangelium, Qui ex ea Gente ad fidem Christi accesserant, perdurabant etiam in Cultu Mosaico, plurimaeque Myriades, vel in ultimo Pauli itinere Hierosolymitano, erant, Qui Nomen Christo dederant, & Legis tamen omnes zelotae erant, Act. 21.20. Nihil igitur per Baptismum suum signabatur iis, quantum ad Terminum Ex quo, Unde venerant. E Gentilismo autem quoniam 20 addidit, Rogandi oppidò sunt, Quia Poloniae Regnum & Magnum Ducatum Lituaniae, Transylvaniam etiam, aliásque in Partibus illis Provincias pervaserunt, Ut promovere porrò velint, Seséque, ad Unum Omnes cum pulvisculo, in intimam Tartariam, ádque Sinenses penetrare, Quò monstrare nobis possint, An ex eo Ethnicismo quenquam ad Barjesuiticam Christianitatem pertrahere valeant; Et siquos lucrifecerint, Quâ Baptismi formulâ? An imperatâ per Christum, In nomine Patris, & Filii, & SSpiritûs? An aliquâ Barjesuiticè correctâ, usuri ibi sint, 30 in eorum Admissione?
SECT. LXXXIV.
1. [...] solet Absolutè poni. Nathanael, Quis fuerit. Messiae Invent [...]o. Judai Galilaeam spernebant, Galilaei Nazaretham.
[Page 682]2. Funiculis Adam trahi, est, Humano More. Nathanael ut perductus ad fidem Christi sit.
3. Fides Messiae omnibus communis. Apertio Coelorum [...] dicta est. Ecstaticae tales visiones. Stephanus Realem habebat, sed Spiritualem solùm visionem.
4. Angelorum Obsequia Messiae. Adscensio & Descensio Angelorum, Quid. [...] cum quarto Casu saepe est, Ad. [...], è loco inferiore est.
5. [...] subaudit, saepe [...], saepe & [...] igitur 10 saepe est [...]. Angeli cum Christo in terris semper aderant; Sed à Discipulis videbantur solùm ex effectibus.
6. Ubi Christus primùm dicitur, Filius Dei, ubi & Filius Hominis. A Se solo an sic dictus fuerit. Unio Hypostatica ut à Christo firmetur, à Barjesuitis oppugnetur.
7. Probatio Unionis Naturarum in Christo. De elogiis illis, Tu es Petrus. Tibi dabo claves. Nathanaeli debebantur, antequam Petro. 20
DOminus Nathanaeli respondet, Quia dixi Tibi, Vidi te sub ficu; credis, Joan. 1.51. Jam haec ut fiant Interrogatio, nihil est opus: Neque enim in planè consimili dicto Interrogatio est, [...], Joan. 20.29. At non ineptè interrogari nunc potest, Quid eum Dominus dicebat Credere? Erat autem, quod Credendorum omnium, (atque eâ praesertim aetate,) Caput & Summa erat, Regem Israelis, id est, Messiam venisse, 30 atque Jesum Eum esse, ipsum Dei Filium. Ista enim Na [...]hanaelis P [...]ofessio fuerat, ver. 50. De more autem S [...]cri Eloquii esse, Verbum [...] Absolutè hâc in re ponere, vidimus in eo, proximè jam laudato ad Thomam dicto, Similitérque se habebat in Elizabethae ad B. Virgin [...]m. [...], Luc. 1.45. (Maluit enim, Beatam, quae Crediderat, quàm Quae Conceperat, dicere,) [Page 683] & in Philippi quoque ad Eunuchum, baptizari se postulantem, [...], Act. 8.37. Sunt & hujus farinae alia. Nathanael autem hic, quis fuerit, & An in XII Viralem Ordinem adscitus pòst à Christo, (Cui opinioni perlibenter accederem, siquam ejus è Sac [...]is Literis possem eruere Authoritatem;) & An idem, Qui Bartholomaeus à caeteris Euangelistis nuncupatur, habendus sit, Doctorum Disputationibus per me nunc relinquitur. Quisquis erat, mentionem hanc sub nomenclatura Nathanaelis 20 à Joanne solo consecutus est, eámque satìs infrequentem, (nam Bis tantùm in eo occurrit,) sed apprimè tamen notabilem utramque, tum ab ipso Tempore, tum à Sociis unà nominatis. Tempus P [...]imum est, hoc ipso in Vestibulo Historiae Christi, habétque heic Mentionis suae Collegas Apostolos, directè quidem Philippum, ex consequente verò Andream etiam & Petrum. Alterum Tempus est, in clausula Euangelii, postquam Christus à Resurrectione conspiciendum Se Suis, non semel, dederat, atque [...]um proximè post Petrum, & Thomam recensetur 20 Nathanael, & post eum, (Quae Johannis admiranda, semper de Se loquentis, Humilitas, Modestiáque erat!) Zebedaei Filii, & Discipulorum Domini sine nominibus Duo alii, accensentur, Joan. 21.2. Monitus autem Hic à Philippo, Messiam inventum esse à Se, (Ab Ipso tamen, non dicit, sed Ab Ipsis, [...], ver. 46, intelligítque Andream & Simonem, Quos, non aliâ de ratione ibi inte [...]seritur, Ex eadem Urbecula cum Philippo o [...]iundos esse, ver. 45,) turbabatur aliquantulùm ex hoc, quòd Nazarethae pariter facta erat mentio. Et cur? Quia eodem 30 praejudicio, quo Judaei contra Galilaem universam abrepti erant, Joan. 7.52, etiam & Galilaei ipsi, (Nathanael autem Canensis erat,) laborabant adversùs Nazaretham, Nequire eam cujusvis Boni, Joan. 1.47, nedum Summi, Parentem esse. Sed tamen, propter ea, quae ei à Philippo, partim è Suiipsius Vocatione, partim e [...]iam ex relatione Petri, & Andreae, atque ex ipso Baptista, ver. 41, narrabantur De Jesu, pio zelo percitus, [Page 684] (Benignissimo Jesu inprimis sic adspirante,) Scrupulum omnem ponit, & Philippum sibi perductorem facit ad Dominum.
2. Jám (que) singulare hoc tum Providentiae, tum Bonitatis Divinae specimen specitur. Dominus enim Nathanaelem satìs jam nôrat, Suúmque Sibi, antequam veniret, sed hoc modo attrahendum ad Se, fecerat. Quoniam verò statuerat etiam, Ipse jam Homo factus, in funiculis Hominis, & vinculis Amoris, Hos. 11.4, hoc est, Humano more, eum usque trahere, (Aliter autem cum eruditis, & 10 literas edoctis, aliter cum rudioribus, atque scientiae expertibus, agendum esse, optimè sciret,) Hem, Ut, praeter quàm sperare Nathanael poterat, incipit ipse Christus, eáque de nunquam viso sponte suâ profatur, ver. 48, ex quibus ille se Christo, quem nunquam viderat, notiorem multò, quàm sibi esse, perspicit! Perculit igitur virum cordatum hujus Rei admiratio, coepítque secum cogitare, vel istud Eum plusquam Hominem sonare; Quò certiorem tamen se porrò faciat, interrogat Eum, Unde me cognoscis? ver. 49, Christúsque in instituto pergens, 20 illico novis admirandi argumentis hominem ità subigit sibi; (Significat enim, Nôsse Se, Ubi sub arbore modò (sub ficu) sederat: Nôsse etiam, Ut & indè, (Quod inter ipsos tamen, semotis arbitris, factum esse Nathanael sciebat;) evocatus à Philippo fuerat:) Ut Divinâ hâc Arte illico eum impulerit ad Fidei suae Professionem, Domine, Tu es Filius Dei; Tu es Rex Israelis, ver. 50: Cùm alia tamen haec à Christo dicta non erant, quàm quibus paria olim Prophetae interdum praestiterant, neque indè Quisquam eorum pro Filio Dei [...], sed 30 tantùm pro Homine Dei, habitus fuerat. Christus igitur, pro immensa sua benignitate, Ut Fidem hanc Homini, Pietatémque adaugere possit, sic reponit ei, Bonum f [...]ctum, quòd tam te praestes ingenuum, & propter haec credas! Confide igitur porrò, Nam Majora hiis videbis, ver. 51. Ineptiisse igitur notandi sunt, qui non [...] legentes, sed [...], in Latino V. reddiderunt, Majus [Page 685] hiis videbis; quasi Unum aliquid Singulare, quod ista superabit, promiserit ei Christus, Cùm Ille & Majora & Plura, (Muneris nimirum Sui; Verè Se Messiam esse;) Argumenta, Testimonia, Indicia pollicitus fuerit.
3. Sed alia tamen heic est, quantum ad Numeros, mutatio, ab ipso Joanne, atque à Christo facta, quam non perpendere est nefas. Nam Christus, Qui [...], Tu videbis, primò dicit, in proximè dictis subjungit, [...], Vos videbitis. Joannes etiam ait, Jesum dixisse Nathanaeli, 10 [...], quod Jesus tamen ibi tum ait, est, [...]. Quae igitur est Ratio Numeros istos sic variandi? Ista est. An praeter Philippum quispiam tum aderat, parùm refert: Ex parte enim Discipulorum, vel in Philippo Pluralis ista Locutio iis omnibus data est, non Nathanaelem solùm, sed omnes eos beandos esse cognitione earum rerum, quas deincipes percipere daretur, in Fidei suae de Messia confirmationem: Ex parte etiam Nathanaelis, Ut ipse jam à principio moneatur, Publicam Rem hanc agi, Quicquid igitur à quoquam 20 conspiceretur, cùm alios abesse contingeret, quod in hoc argumentum tenderet, (Qualia erant, Ea in quibus Petrus, Jacobus, atque Joannes cum Christo è Suis soli aderant, Restitutio Filiae Jairi, Luc. 8.51, Transfiguratio Ipsius in Monte, Matth. 17.1, Agonia sua in Horto, Mar. 14.33.) hujus generis singula, ubi audirentur ex praesentibus, pro conspectis haberi à caeteris (aberant licèt) debere, Fideíque sibi suae statumina fieri. Speciatim verò, Duo nunc visum est Christo, conspicienda promittere, Apertionem Coelorum, atque Transcursum Angelorum, 30 ver. 52. Verùm, ánnon ex figurato loquendi genere duntaxat ista profecta sint, ínque Virtu is solùm Coelestis significationem sic sint posita, haut f [...]cile est arbitratu. Coelum enim quod attinet, findi illud, aperiri, aut discedere dici, dici magì [...] [...] solere, quàm re ipsâ praestari, optimâ ratione suadetur, Quia ubi primùm in N. T. dicitur hoc, non Absolutè sic dicitur, non Simpliciter, [...], sed cum Adjecta Modificatione [Page 686] sua, [...], Matth. 3.16. Hoc autem [...] designat, non Jesum, sed Baptistam, Ille sic imaginatus est. (De Illo enim hoc necessariò, per trajectiunculam, exponi oportet, propter id quod ibidem s [...]bnectitur, [...], id est, Super Christum venit, adspiciente Baptistâ). Matthaeus scilicet, Hebraeorum suorum idiomati insistens, subitam eam coruscationem de Coelo factam describit, acsi Baptistae creâsset Coelorum hiantium imaginationem; Veruntamen ipse Baptista, Hi [...]oriolam hanc fusè satìs alibi profatus, nullam 10 omnino facit Coeli aperturae mentionem, Joan. 1.32. Addatur huc, quòd & Petrū occupaverat mentis suae extasis, cùm illi videbatur Coelum aperiri, hoc est, Spectaculum illud imaginarium de Coelo ei descendere, Act. 10.11, Quae & Ezechielis olim conditio erat, Ezec. 1.1. Sed & Repraesentationem ejusmodi, Veram quidem, atque Realem, verùm planè Spiritualem, factam esse Stephani (sub Templi tecto tum in Synedrio stantis) menti, Fideíque, non Corporeo obtutui, Act. 7.56, argumento sunt, tum Locus ipse, unde Coelum adspici nequibat, (sub 20 Dio enim non erat, neque aliquod impluvium;) tum & caeteror [...]m Fidelium, adstantium ei, nihil tale videntium tamen, altum silentium.
4. Sensum igitur sententiae suae licèt Christus ad omnes suos pertinere volebat, Phraseως tamen hujus Coeli Aperiendi, F [...]guram credendum est Nathanaeli, exercitato in Bonis Literìs, potissimùm datam esse. Sed & in illa, Angelorum quoque, euntium, redeuntiúmque, eadem propemodum est Ratio. Sciebat enim Christus, nè Nathanaeli quidem, nedum alteri cuivis minùs erudito, Praefentis 30 Messiae dari posse validius argumentum, quàm si viderent Angelos de Coelo inservire Ei, próque famulis & Ministris datos, (ut Hebr. 1.6.) Ei certatim Obsequia sua praestare. Tanti enim ponderis videmus hoc semper fuisse apud Hebraeos, ut in ea ad ipsos Epistola Primarium Argumentum De Messiae Adventu indè ductum sit, Quantò excellentior Angelis Ipse factus erat, ver. 4. & Quibus [Page 687] Officiis prosequendus ab iis erat, ver. 14. Quin & Verba haec Christi, ut vulgò nunc exponuntur, difficultate suâ non carent. Quanquam enim agnoscamus, propriissimè dici, Descendisse Spiritum super eum, Mar. 1.10. In figura Columbae descendisse, & mansisse super eum, Joan. 1.33, Ergóne congruet & Angelos super Messiam locare? Ut Illi etiam descendant supra Illum? Ut vehant igitur in Eo, quasi in jumento suo, jumenta Ipsius? Angelos enim suos facit Spiritus, Heb. 1.7, atque Ipsius est 10 in eorum pennis volare, Psal. 18.10. Qui ibidem quoque dicitur, Ascendere super Cherubin. Sed quàm insana est haec perversio, Angeli ut adscendant super Ipsum? Quàm misera igitur Interpretum oscitantia, post admissam hanc [...], ejus sanandae caussâ, Figuram inclamare, atque ad [...] confugere? Imprimis verò in Tralatores Nostros cudenda est haec faba: Illi enim, cùm Lucas alibi dicat, [...], Act. 10.11, neque Latinum V. imitari ausi, atque [...] prorsus elidere, neque magnum illud 20 Linte [...]m, Animalibus onustum, in Petri cervices conjicere, rectè ibi verterunt, Descending unto him. Interdum enim [...] cum quarto Casu poni solet pro [...], Atque indè etiam Ipsi [...], bene reddiderunt, Went down unto the Sea, Joan. 6.16. Verùm neque Localis ista Expositio locum heic habere potest, propter alterum illud Verbum [...], Quod non admittit Regimen hoc, nisi in iis Locutionibus, ubi Terminus à Quo rationem sitûs Inferioris habet, & Terminus ad Quem, Superioris, Ut in [...], 30 Luc. 5.19. [...], Luc. 19.4. [...], Act. 7.23. Dei autem Angelos, respectu Filii Hominis, Situm inferiorem habere, Quis dixerit?
5. Quid igitur erit hoc? Enimverò Praepositionem hanc [...] habere interdum aliam ex Casu isto Quarto significationem, facile probatu est, vel ex usu Adverbii [...], ad quod Graeci Ubi purissimé loquuntur, subaudire solent, non solùm [...], in quantum Temporis mensuram designari [Page 688] volunt, ut Matth. 9.15, & 2 Pet. 1.13, sed etiam [...], quatenus applicant ad rei rationem reddendam, ut Matt. 25.40. & Rom. 11.13. In significatu igitur aetiologico isto, confido & hoc, [...], accipiendum esse, Cúmque huic finitimum sit, quod Cyrus apud Herodotum dicatur, [...], id est, Ejus habendae caussâ; Similitérque [...], & [...], Graecè dici soleat, pro Suae potestatis f [...]cere, Ad hunc igitur sensum & heic innuendum, desydero in Typis Nostris punctum post [...], 10 atque ex eo intuitu Locum Nobis sic reddo, and the Angels of God Ascending and Descending, on the behalf of the Sonne of Man. Jam verò, Quoniam in transcursu hoc Angelorum dicendo, Christus primùm inceptet ab Adscensione eorum, [...], atque secundo dein loco addat [...], ex hoc ipso Ordine dictorum, non ineptè colligitur, Christum, quâ Deus est, Qui Hominem sibi assumsit, semper secum in terris habuisse Multitudinem Angelorum, nunquam non intendentium Ei, atque-imperata 20 Ejus facientium, ex nutu, jussúque Ipsius, exeuntium, quo ei placebat, hoc est, [...], & redeuntium, ubi Ille volebat, hoc est, [...], & prorsus submittentium Se in Naturae Ejus Humanae obsequia. Oportere igitur & ex hoc exponi judico, quòd polliceatur Discipulis, Visuros ipsos esse Angelorum horum accessum, recessúmque: Non, quòd Angeli, quâ tales, in Discipulorum conspectum Se darent, Sed cùm inter Judaeos rececepta opinio erat, Angelos in quaque Re esse Divinae Providentiae Administros, Deúmque in V. T. quicquid fecerit, 30 vel dixerit quidem, operâ Angelorum suorum ad ea semper usum esse, idem & à Christo fieri Discipuli nunc perspicerent ex Effectu ipso, & manifesto Eventu Rerum omnium, sicut Ipse mandabat, & Quando, & Ubi, sine mora gestarum, praeter, supráque Humanas Vires, & extra communem Naturae nostrae ordinem; Per Angelos igitur.
[Page 689]6. Sed nec adhuc manum de hac cabula tollo, priusquam studiosos Lectores etiam de hoc; No [...]â quidem primariâ, nisi fallor, digno, commonefecero, Primum esse tempus hoc in Historia N. T. utriusque hujus Appellationis, Primum, quo Jesus, Filius Dei, & Rex Israelis, hoc est, Messias, à quoquam indigetatur, ut ver. 50, Primum quoque quo à Se vocatur, Filius Hominis, ut v. 52. (A Se enim Solo, & ferè Centies, sed praeterea à nemine dum ipse in terris ageret, eam Nomenclaturam 10 retulit; Et de qua Ratione, abunde à Viris Doctis expositum est; Ipsi igitur adeantur: Postquam verò terras reliquerat, semel sic audiit, è Stephano, Act. 7.50, & fortean è Joanne, Apoc. 1.13.) Verùm quòd Ipsi pl [...]cuerit, Utramque hanc Appellationem ità semper conjunctam esse, Ut audito ex Nathanaele jam titulo Filii Dei, statim ipse sibi subnexuerit titulum Filii Hominis, Mysterio grandi, Sanctóque non caret. Ut vel hinc observent, qui solidè, piéque sapiunt, quàm diversus ab ipso Christo abire nobis amaverit mirificus ille è Lituania Catechista, 20 Sic ut eum Barjesû Filium, (Barjesum autem, Cujus?) facilè possint agnoscere. Christus enim, admissâ Divinae suae Naturae (aliter enim, Nathanael nihil dixit;) significatione ex isto Titulo Filii Dei, Ut de Incarnatione quoque sua, & Adsumtione Humanae Naturae Sui rectè à principio instrui possint, (Competere enim sibi utramque, atque in Persona Sua pariter stare,) protinus subjungit significationem ejusdem ex titulo Filii Hominis. Christomastix iste contrà, Quasi jam Christo datus ipse Judex fuerit, certúsque ex Ore suo condemnare Eum, & 30 quod in Eo ipse Deus conjunxit, vel ob hoc quòd conjunxerit, (Quia sine Socino dicitur, & Barjesuitarum ingratiis!) dis [...]lodere, disjungere, disperdere, Sententiam tulit hanc, Quia Christus Naturâ est Homo, hoc ipsum adimere Ei Naturam Divinam, Cat. Rac. pag. 50. Fundamentum autem hujus Sententiae in eo Se antè posuisse sperabat, Repugnare enim non solùm Rationi sanae, sed & Divinis Literis, Ut Qui Naturâ est Homo, Divinam Naturam [Page 690] habeat, Cat. Rac. p. 48. ideóque non veritus est pòst diffinire, Eilium Hominis Naturâ Deum esse non posse, Cat. Rac. p. 114. Quâ in Re Sermonem suum, perverso semper ordine, pro sua vafritie, instituere cavit, non enim, Quòd Divina Natura Humanam, sed Quasi Humana Divinam, ad se adsumserit.
7. Neque verò Theomachum hunc movet, quòd Christus istud De Naturarum Hypostatica Unione, Solitariè nunc, atque cum uno Nathanaele non transegerit, dum Dicto ejus, De Filio Dei, & hoc, De Filio 10 Hominis, actutùm subjunxerit. Sed & pòst, cùm Apostolis omnibus id agens, Ut illi Naturae suae Divinae fidem exponerent, ipse tamen tum cautè praemiserit De Natura sua Humana, per factum Quaestioni suae adsumentum, Cujus ratio nulla alia in communi sermone dari potest. Abunde enim fuisset interrogare eos, Quem me dicunt Homines esse? Matth. 16.13. Sed Quoniam Ipse praevidebat, Omnium nomine Petrum mox responsurum, Tu es Christus, Filius Dei Viventis, ver. 16, Quò praemonerentur igitur omnes indè, De Sanctissimo hoc conjunctae 20 utriusque Naturae Mysterio, per antecessum eos sic interrogat, Quem Me dicunt homines esse, Filium hominis? Consimili denique exemplo, jam Mundo valedicturus, Quia Caiaphas in Synedrio nolebat non extorquere Responsum ab Eo, An esset Christus Filius Dei? Matth. 26.63, Nolebat Ipse aliter reponere, quàm cum expressè interjectâ hâc mentione Filii Hominis, Nôrat utcunque Pontificem ex isto Responso intorsurum Ei Blasphemiae Calumniam, ver. 65. Sic Ille in Dialogis suis omnibus, Naturas suas, cum Divina Humanam, cum 30 Humana Divinam, semper intertexere amabat! Distortiones autem istas Catechisticas, omnésque Barjesuiticarum Perversionum strophas scio me alibi jampridem contudisse. Concludo igitur nunc; Sed cum ista tamen obiter etiam & Jesuitis, Vicinísque Nostris ex Ecclesia Pontificia caeteris monitiuncula, Nè se nimiùm in Italia ludos faciant propter argumentum è Galilaea [Page 691] subductum, Quod cur in Antiochenae Ecclesiae, aut Babylonicae, aut totius certè illius Orientalis Dispersionis Privilegium, Gratiámque minùs, quàm in Romanae, profluxe ità Christo, genuinam rationem Quis potest reddere? Nè Romae igitur sic cornua sibi erigant, quòd ex eo Simonis Responso, Dominus ei reposuerit, Tu es Petrus, & super istam petram aedificabo Ecclesiaem meam, Quòd promiferit etiam, Tibì dabo claves Coeloram, Matth. 16.18. Nam si haec in Sanctae Professionis à Petro tum omnium 10 nomine factae De Christo, Messia, mercedem concessa esse voluerint, pèdibus imus in eorum Sententiam: Verùm succlamamus, Hem iis heic, è Primorum Discipulorum coetu, Nathanaelem, Simonis in hoc mirabilem, [...], Informatorem, (in eadem enim verba tam longè antevettentem,) totóque biennio, (Interstitium dico inter Duo haec Christi, Canam, Caesareámque, itinera,) dum & Fides nostra omnium in herba erat, ipso Petro (absit dicto invidia,) 20 Petriorem.
SECT. LXXXV.
1. Articulus Dimonstrativè positus. Id possumus, quod jure possumus. Elleipsis propriissimè suppletur è praemissis. Ut Aaron erat Typus Christi.
2. [...], & [...], in Pontificatu ut differant. Sacerdotes N. T. non Successores, sed Substituti Christo habendi sunt. Non Vocato, Nemini audendum 30 hoc est.
3. Successio Doctrinae praesumitur è Successione Ordinis. Barjesuita cur Missionem aversentur. Ordinatio, & Missio cui sint Bono Ecclesiae.
4. Docere in Ecclesiis non facit Doctores, aut legitimos Ministros. Doctrinam suam cur Barjesuitae affectent pro Non Nova haberi. Antiquas quidem Haereses recolunt.
[Page 692]5. Symbolum Apostolicum profitentur admittere, sed in summam fraudem fit. Semper licuit Ecclesiae Christi concisos illos Articulos exponere. Catechista ut sumat, Credo in SSpiritum.
6. Barjesuitismus est & Puritanismo, & Jesuitismo longè Novior. Missionem cùm nullam habeant, habent pro Non Necessaria.
7. Doctrinae, Antiqua sit, an Nova, perpaucorum est judicare: An Doctores Veri sint, (Missi enim,) ex facto pendet, & cuivis parere potest. 10
8. Non, in Doctrinae suae Christus, sed in Ecclesiae suae Confirmationem instituebat in Ecclesia Ordinationem, & Missionem.
9. Episcopi, Doctores, Presbyteri, sunt Tituli è Sacra Vocatione & Ordinatione Ecclesiae. Epistolae ad Timotheum, Titúmque dabantur pro Regula Praepositis Ecclesiae. Missio non pendet ex aliqua Doctrinae conditione, sed ex Authoritate Divina.
10. Apostolica Doctrina Nova non erat, licèt facta sit à Christo Novi Foederis Lex. Interrogationes sine Negativo 20 vehementiùs negant. Missio quàm sit necessaria.
11. In Ecclesia nemo constituitur nisi à Potestatem habente ex Christo. Constitui est Vocari, Ordinari, Mitti, Gubernari. Barjesuitae ut Hypostolici sint.
12. Aaron vocatus à Deo est, quia per Mosen, in eremo. Sed in Aegypto immediatè vocatus est.
SUnt in illis verbis Apostoli nonnulla, an praeterita hactenus à me, equidem non memini, sed notatu non 30 indigna, [...], Heb. 5.4. Unum est, Articulum [...] Demonstrativam Vim nunc habere, & valere [...], Honorem enim hunc adsumere Sibi neminem; Cujus Exempla è N. T. supra Viginti mihi in numerato habeo. Duplici autem hoc in loco Emphasi gaudet; Una est Generalis, Nemo Sibi arrogat, ut Sacerdos [Page 693] fiat. Altera Specialis, Nemo, Ut agmen hoc ducat, Primúsque omnium fiat in Sacerdotali Ordine. Ità enim haec Comparatio instituitur ab Apostolo, Non inter ipsos Pontifices Utriusque Testamenti in Classe sua, sed Aaronem inter, Pontificatûs Legalis Antesignanum factum, Christúmque, è Melchisedeciano Ordine Ducem. Secundum est, ex usu Verbi hujus [...]. Nam cùm aiat, non adsumere, facultas spectatur, non Naturalis, sed Moralis, sensúsque est, Non posse quenquam; Id 10 enim possumus, quod jure possumus; Non debere igitur. Ratio autem, Cur nemini liceat, est, Quia à Deo solo est, sumi ex hominibus, & supra homines constitui, at (que) ità Pontificem fieri, v. 1. Ait igitur, Neque ipsi Christo contigisse hoc, nisi sumente Eum, & constituente Deo. Tertium est, Manifestam esse Ellipsin in [...] Quia Casus ille Primus unde regatur, nihil est. Suppleri quidem solet, (faciliùs, an feliciùs, non disputo;) ab Expositoribus pro suo cujusque ingenio, arbitrióque; Verùm cùm Conjunctio [...] in is [...]is Ellipticis 20 Locutionibus, quibus gaudere quidem videtur, non Discretiva solùm, sed & Continuativa ut plurimùm sit, propriissimè supplenda est ex ipsis verbis ibidem antegressis: Ità igitur hoc erit, [...]. Quo modo dici quoque videmus & v. 1. Similitérque in Tmematio heic insequente, ad [...], appositiùs suppleri potest, [...], ver. 5. Neque aliter expediet, ad [...] suppleri, Matth. 20.23, quàm per [...] aut ad [...], Mar. 14.36, quàm 30 per [...] aut ad [...], Luc. 12.51, quàm per [...]. Quartum denique est, quòd Aaronē nunc [...] Popularibus suis proponat, [...], pro Typo Christi in Pontificatu suo, sed cum immutatione aliqua Verborum, quibus antea usus erat. Restabit igitur inquirendum, Quo potissimùm consilio hoc factum sit, Ut, cùm modò dixerat [...], v. 1, eorū loco nunc adponat, [...].
[Page 694]2. Datum autem hoc praecipuè est respectui Legis Christi, N'que T. conditionibus. Nam cùm Neuter Eorum (neque Aaron, neque Christus,) ad hanc Sacrorum P [...]aefecturam, suâ solius caussâ, adsciscebatur, sed in gratiam Ecclesiae Dei, ex istoc Beneficio Praelatorum, praesentem Intercessionem ad Deum aeternùm habiturae, De Pontificatu quidem Aaronico, utputa in Posteris Suis per Successionem continuando, optimè dicebatur [...], in Confirmationem sanctissimi hujus Juris, ei non pro Se solùm, sed & pro sua Posteritate, commissi. Verùm 10 cùm Christus, Non, secundùm Legem Carnalis ill [...]us Commissionis, sed secundùm virtutem Vitae indissolubilis, Heb. 7.16, Pontifex in aeternum factus fuerit, atque indè, Muneris hujus, inter Deum, Hominésque Intercessorii, executionem in terris, non Successoribus, ut ex Ipso, aut cum Ipso natis, sed Substitutis solùm, atque à Seipso Delegatis, próque Ipso in solidum defungentibus, mandaverit, perquam appositè nunc eligitur vocabulum [...], ad hoc significandum, Quô moneantur universi, Nemini omnium audendum esse, sine vera, propriâque 20 Vocatione, Ordinatione, Missione (Concatena [...]a enim haec sunt, atque in idem recidunt:) ex Ipso Christo indulta, Christi vices gerere, falcémque suam in haec Sacra immittere. Quod audiat, velim, Catechista [...], Qui, quid possit quisque, debeátve, nil moratus, Apostolíque summis ingratiis Sibi adsumit, non Vocatus, súbque speciosis quibusdam (ad populum miserè fallendum appensis sibi) phaleris, Docendi in Ecclesia, & Odini tuendo, conservandóque invigilandi, C. R. p. 305, Honorem hunc non invadit solùm, sed & ore impudente 30 Sibi, atque Congerronibus suis quasi de jure arrogat, Meritò Se apud omnes Authoritatem justam invenire debere, C. R. p. 306. Sic autem frontem perfricare cùm in more semper Haereticis omnibus fuerit, Barjesuitis ante omnes Quis hoc neget? Veruntamen conscius ipse sibi, tam inimica Christo, (Quem verbis nonnunquam frigidè extollit,) consilia ipsos intùs coquere, Ut Judas ipse nihil [Page 695] ad eos; veritúsque, nè ex Apostoli sententia, Non enim Qui commendat Seipsum, ille probandus est, sed Quem Dominus commendat, 2 Cor. 10.18, jubeantur, Vocationem suam probare, atque ab ipso Christo eos Mitti, antevortendum hoc quâ poterat, esse duxit, pérque stolidam Quaestiunculam, quam ipse vervecibus suis praemansam in os indit, penitus avertendum; Respondet enim, Qui docent in Ecclesia, Ut singulari aliqua ratione mittantur, nullo modo opus habere, Cat. Rac. 10 pag. 305.
3. Non opus habere? Hui! Quorsum hae offuciae? Quorsum ambages? Dic apertè, Scelus, quod res est, Nullo modo probare eos posse. Mitti enim illos? A Quo? praeterquam à Seipsis. Vocari eos? A quo? nisi à Parente suo Barjesu. Successionem autem Doctrinae suae à Christo ut per Catholicam non Temporum solùm, sed & Patrum quoque Successionem, (Sacrosanctam Lampadem eam piè de tempore in tempus indè ab Apostolis, Déque manu in manum vicissim tradentium.) probare 20 jubeantur, proh nefas! Censura haec gravior multò, intolerabiliórque est, quàm ipse Paulus Parenti eorum intulit; Relictum enim Elymae erat, ut posset circumagere Se, atque Manuductorem sibi quaerere, Act. 13.11. Quamobrem, Qui nunc inficiatione hâc Apostoli, [...], nihil obstante, possunt honorem hunc sibi assumere, áque Deo nullo (Bono,) vocati, audent Sese populo Dei obtrudere, Nae istud verissimè prolocuti sunt, Ut mittantur, eos nullo modo opus habere: multò minùs igitur, Ut Singulari aliquâ ratione mittantur. Nam 30 Quid est hoc? Oedipo reve [...]â nunc opus est. Sed quicquid velint, qui Singularem Rationem aversantur, De Communi Ratione Quaestio fiat, & ab eâ nulli diffugient. Homines enim sunt, & loqui possunt: Sunt etiam Sophistae, & argutari sciunt: Barjesuitae sunt denique, & SScripturas didicerunt non vulgariter pervertere. Quídni igitur Se pro sufficienter Missis habeant? Sed ut Singularis aliqua Ratio exigatur ab iis, Apage, Tyrannicum est, [Page 696] & Nullo modo ferendum! Sive eam intelligant, respectu singularum Personarum, Ut examinetur Quisque ab Authoritatem hanc habentibus, Quid rectè, quid sequiùs ipse de Deo sentiat, (An mysterium Fidei habeat in pura conscientia, 1 Tim. 3.9: An non didicerit [...], 1 Tim. 1.3: An tenaciter inhaereat fid [...]li Sermoni ab Apostolis tradito, possítque & velit per Doctrinam verè sanam aliis praeire, Tit. 1.9.) Sive respectu Christi, Ut quisquis eat, Christi ipsius Nomine, Auspiciísque ire, jubeatur ab iis, quibus Christus Potestatem 10 hanc, Cu [...]ámque in aeternum commisit, Matth. 28.20: Ut (que) Suffragia, & Benedictionem Ecclesiae Christi, & Communicationem SSpiritûs secum ex Ecclesia apportet ad alios, Jam ipsis, (Ab Ecclesia Catholica transfugis tam manifestariis) quia nullo modo licêre sciunt, nullo ergò modo libêre profitentur, esse tam Singularibus!.
4. Nè videantur tamen non nisi cum Ratione aliqua insanire, atque hactenus depuduisse, Catechista solens suo more ad SScripturas, quò ex earum praetextu [...] 20 Sibi paret, confugit, atque ex Epistolis ad Timotheum, Titúmque totam Pagellam sibi in antecessum adornat, De Doctorum, Pastorum, Episcoporum, & Presbyterorum, seu Seniorum Munere, & Officiis, C. R. p. 304. Quàm tumultuariè autem hosce Titulos aggregârit, & quàm perfunctoriè verba Apostoli verterit, litem ei nunc non intendimus. Verùm hoc respondeat velimus, Quorsum de istis agit cum monedulis suis Racovianis? Habéntne enim Catechisticae hujus [...] Conciliabula, in Regno Poloniae, & Magno Ducatu Lituaniae, vel in 30 universo Orbe quidem, eos quos Paulus Doctores, Pastores, Episcopos, Presbyteros, ibi volebat describere? Haec igitur Prima ejus in hiis fraus est! Quâ tamen praemissâ, atque è sola verborum Pauli citatione, omnem hunc Honorem Coetibus suis pro concesso sumens, adsumit, Habere ipsos, Qui docent in Ecclesia, C. R. p. 305. Et pronâ quidem fide credimus habere. Habemus enim & Nos [Page 697] hodiéque in execrando Schismate Britannico, ex ipso Potificum, Artificum, Calonum gregibus, Qui docent in Ecclesiis nostris, & dici non potest quàm diserté! Fortunatos igitur Nos, si Catechista audiendus est, Habemus enim in hiis Episcoporum, Pastorum, Doctorum novam subolem! Nè pelluceat tamen (vel Suis) ridiculus iste Paralogismus, hem alio pertegit, & omnium mendacissimo. Etenim illi, (intellige Catechistam, & qui docent in Coetibus Barjesuiticis,) nunc nullam Novam, nec antea inauditam 10 Doctrinam afferunt, sed Apostolicam, Antiquitus ab omnibus exceptam, C. R. p. 305. Bellissimum verò Caput hoc, & nullis non lemniscis nunc ornandum, tollendúmque! Augiae enim S [...]abulum stercoribus abundâsse haut magìs credendum est, quàm elogium hoc suum fallaciis & falsimoniis! Nullam novam Doctrinam adferunt, ait Ipse: Nullam nisi novam, Nos de ipsis. Utri Parti jam credetur? Audiat verò Nos, volumus, Fides ipsa, non Partes Nostrae, audiant Pietas, Veritásque, quod de integro Systemate Doctrinae eorum, si verè sit, Quale 20 in Racoviano hoc commpendio adornatur, fidenter adserimus, Doctrinam hanc, post Sesquimillenos, & quod excurrit, à Christo Annos, adspectu tam Novo, horrendóque, & verè Gorgoneo, prodiisse ex incude Socinina, Ut Novatorum omnium commenta non minùs superârit, quàm Ve [...]itati ipsi oppederit. Nulli interea negamus, inesse in eo multa vieta, quae per varias particulas, nunc has, nunc illas, diversis subindè aetatibus editas, depromi possunt è Veterum Haereticorum portentis, (Est enim Haereseωn (ferè) omnium ista Camerina!) Verùm per exoletas istas, 30 putridásque particulas, non magìs juvantur hii, quin ipsa Doctrina eorum Nova nunc, & antea inaudita, & aeternùm execranda audiat, quàm & per alias aliquot particulas servantur, satìs in Se Orthodoxas, sed summâ cum fraude haut aliter interspersas, quàm ut pro esca sint, ad velandum hamum in piscium interitum, próque herba ad celandùm anguem, latitantem ibi in puerorum fraga legentium pernitiem.
[Page 698]5. Olet autem hanc ipsam fraudem, quòd tam stolido ausu crepet, Doctrinam ipsorum esse Apostolicam. Apostolicam autem? Quid ità, ô Bone? In adsumento respondet, Ipsi enim Doctrinam antiquitus ab omnibus exceptam tantùm proponunt, inculcant, útque secundùm eam homines vitam instituant, hortantur, C. R. p. 305. Jámque subolet nobis, Quid velit. Summulam enim Fidei Christianae, quâ in Primaeva Ecclesia per compendium usos fuisse nulli dubitamus, (quod Symbolum Apostolicum vulgò vocatur) etiam & ipsos amplecti, est ubi praetenditur 10 ab eo, C. R. p. 47. Habent igitur, Peractum est; Velint Nolint, Doctrina eorum jam est Apostolica, meram utcunque praetensionem esse, quod de Symbolo isto jactitant, atque à vera fide Christi Ecclesiae Apostaticos ipsos esse, vel hinc jam liquidò parebit. Ista enim haec Res est; Quia in concisa istius Symboli brevitate, (Quae Bonae Fidei Neophytis ad Memoriam satìs erat, sed explicandam tamen eam à SScripturis postea Apostoli sibi reservabant;) Veritas tota Euangelica obscuriusculè comprehenditur, hunc igitur praetextum 20 arripiunt sibi Malae Fidei isti Sophistae, Ut in Generalibus istis dolosè ambulantes, liberiùs possint, ubi velint, exerere Se, ínque Christum virus omne suum evomere. Urgemus igitur Nos, Potuisse à principio succincta illa in Symbolo Apostolico Capita de Christo per Ecclesiam sanctè dilatari, posséque ergò nunc explicationes, è SScripturis collectas, in Fidei Christianae Regulam compingi, Haereticae pravitati inimicas. Hóccine negabunt Catholicae Ecclesiae nudius tertius nati Socinuli aliquot? Unde igitur ipsi, Brevitate Articulorum Symboli non impediente 30 eos, plusquam Viginti paginas Catechismi sui, (neque oblatramus,) insumserunt in De cognitione Dei Patris Omnipotentis Creatoris Coeli & Terrae, C. R. p. 25? Quàm immanis est haec perversitas eorum, neque libera quidem à dementia? Porrò autem, Quis sanus tulerit, Symbolum hoc, Ubi ex Re eorum videbitur esse praetextus iste, tantopere ab iis depraedicari, Cùm ipsos tamen [Page 699] nihili pendere illud, neque in Fidei suae Regulam habere, Catechismus iste satìs indicaverit, Qui Articulum eum Credendi in Spiritum Sanctum, haut aliâ Expositione dignum duxerit, quàm Credendam esse Dei (De quo tamen quid credi à Se oporteret, in initio dixerat, C. R. p. 216.) Virtutem, atque firmam, certámque vitae aeternae nobis promissae Spem, cujus in cordibus nostris gustum percipimus, C. R. p. 211? Quídni igitur Impostorem hunc sumamus nunc Confitentem Reum? Ait enim, 10 Doctrinam eam, (è Symbolo scilicet Apostolico,) Se tantùm proponere. At quid est hoc? Inquiétne, Nihil aliud eos Suis proponere, quàm quod in eo Symbolo habetur? Ast hoc à vero immane quantum absit, probatione aliâ non egebit, quàm per exhibitionem ipsius Catechismi; Legat solùm & judicet Orbis Christianus. Verùm si hoc, Se tantùm proponere, sit, Se neque credere ei Symbolo, neque hilum aestimare quidem, Ubi in Haereseωs suae suppetias nihil facere videbitur, jam credimus fatenti, & succlamamus, Barjesuiticè dictum hoc esse, Suíque persimillimum! 20
6. Necdum tamen Nos in ipsa viscera Mysterii hujus, (ad illa enim [...], Apoc 2.24, pertingit,) penetravimus. Tanto enim boatu Doctrinam suam gloriatus Apostolicam esse, ex Officio debuerat, ad fidem hujus rei rectè faciendam, per Apostolorum Scripta volare, atque ex ipsis Systema sibi conficere Catechismo suo suppar, &, si non verbis, Sententiis tamen, sensúque per omnia gemellum. Et facient hoc sine dubio Incomparabiles Viri, Ubi alter ille Christus eorum prodierit, 30 & alter Apostolorum Chorus! Verùm interea temporis deosculandus nimiùm ab iis est Catechista, quòd fallaciam hanc, (Misera enim Petitio Principii est,) tam Athleticè pro iis possit urgere. Sed quid faceret? Videbat enim, nisi obtineri posset, Ut ex isto solo Symboli Apostolici praetextu, Doctrina, quam venditant, pro Apostolica habeatur, rem iis protinus ad restim redituram esse. Nam si ab hujus praetensionis (Quam communem sibi [Page 700] cum omnibus ferè Schismaticis, Haereticísque habent;) fascino ità excludantur, ut nolint homines temerè credere iis, eam Novam non esse, Manifestum illico fiet, Hesternam eam tantummodò esse, Novitate aliâ omni in Sac [...]is, vel Putitanicâ, vel Jesuiticâ quidem, Noviorem. Et quid tum? Actum igitur erit, vel Se judicibus, de Catechisticis istis Magistris. Fatetur enim, Si Doctorum suorum praedicatio ejusmodi sit, (putà si Nova sit & antea inaudita: Sed odiosa sibimet sunt vocabula haec sua; Non placebat igitur saepius repetere, sed tantùm 10 ait, Si sit ejusmodi,) tum omnino Missionem requirit, C. R. p. 306. Socininos autem Magistros adigere ad hoc, Ut opus habeant Missionem suam probare, aut Commissionem aliquam ex Deo monstrare, est eò redigere eos, unde nuper prodiere, Ad Missionem illam Malorum Angelorum, (Aliâ enim omni carent,) quâ de SSpiritus, (inverted †)al. 78.50. Atque ad hoc jam manum cum iis conserimus.
7. Re enim verâ, Omnis Praedicatio hujusmodi, (hoc est, Quae ad Dei Cognitionem, Cultúmque, & ad Animarum 20 Salutem instituitur;) talis in Se est, Ut nihil referat, prorsus nihil, cujusmodi cunque sit, respectu Temporis quo primùm prodiit. Sed Doctoribus istis, fatali jam necessitate miserè pressis, Quid supererat? Nam & Novatores Se esse, quantum ad Doctrinam suam, satìs sciebant, & quantum ad Personas, Munúsque, Authoritate omni des [...]itui. Sciebant insuper, nisi populum Christi, utroque hoc nomine decipere possent, Praedicationem suam frustrà futuram esse. Palmarium igi [...]ur hunc dolum, in extremo jam Actu, consuunt sibi. Doctrina enim 30 aliqua, Antiqua dicenda sit, An Nova, nôrant, ex Eruditione, atque Judicio plurimùm pendêre; Perpaucorum autem esse, Literas eas didicisse, aut Rectè judicare posse. In hanc igitur partem cùm tutiùs peccari posse perspicerent, indè frontem commasculârunt, atque Dogmatibus suis, quàm ea [...] cunque sint, Coloribus suis Sophisticis fisi, Antiquitatis larvam arrogârunt. At verò [Page 701] Missionis Authoritate communiri, Res est, quae maximè pendet ex Facto, ad Personas solùm, Mittentes, Missásque, (inquantum Missio est) pertinente; & ab unoquoque, non insano, Sit aliqua, nécne, facilè dignosci potest. Hanc igitur, Quia nullam omnino sibi, nullius coloris Christiano digni, praetendendam habent, fortiter ejurant, Sibíque minimè necessariam esse, persuaderi posse fatuis nil dubitant, ex hoc potissimùm Sophismate: Confundunt primùm Terminos istos, & Missionem, quae 10 Personas Docentium solummodo respicit, applicant ad id, quod ab iis docetur; (Quod tamen, ex temporis respectu, variationi nulli subditur; Pari ratione, quâ olim Panis & Caro, nihilo minùs Panis & Caro erant, licèt Corvi deferebant ad Eliam, neque Magìs, Minúsve id erat, quod Manè deferebatur, quàm quod Vespere, 1 Reg. 17.6.) Dein, futili suâ Distinctiunculâ in suppetias vocatâ, expediunt Sibi Rem. Boni enim Viri, pro Arte sua Veteratoria, callidè concedunt, ab Exemplo quidem Apostolorum probari posse, Doctrinam omnem, quae Nova 20 est, Missionem requirere, sed postquam aetatem habet, atque annos numerat, nullo modo opus habere Missione.
8. Quae fundi igitur illorum Calamitas jam erit, Nos insignem hunc P [...]ralogismum, (plurium tum Terminorum, tum Zeteseων fraude constantem,) breviter compingemus iis in formam Syllogisticam: Atque ea sic erit, Ad antiquam quamque Doctrinam nil opus est Doctorum Missione: At Doctrina nostra Socinina antiquissima est: Ergò Doctoribus nostris haut opus est Missione. 30 Pro officio autem Disputa [...]ionum, neganda jam ab Opponentibus est aliqua Propositio: Et à Nobis nunc, Qui Minorem Propositionem jam satìs contudimus, omnésque in eam fallaciam compositos Colores antè dispulimus, negatur Major Propositio. Liberaliter tamen cum iis agemus; Neque enim contenti solùm Propositionem negare, (Quod in Disserendo tamen satìs est, Quia Adfirmanti incumbit Probatio;) etiam & Rationem negationis [Page 702] ultro largiemur. Utcunque enim iis, Qui hoc in genere mittuntur, id negotii datur, ut eos doceant, ad quos missi sunt, ipsa tamen Missio haut eo consilio à Deo intenditur, Ut in Doctrinae suae, sed solummodo Ut in Ecclesiae suae beneficium ea cedat, non Ut Doctrina certior in se, aut confirmatior, sed Ut Ecclesia securior indè, laetiórque evadat. Ex istis enim Missionum suarum tesseris intelligit Populus, Quid sperare possint, Quid de talibus Nuntiis promittere Sibi, Quid credere iis. Vident enim, ab illis Ecclesiae Praepositis, Quibus Christus Se hanc provinciam 10 aeternùm committere, ultimò omnium significavit, Matth. 28.20, istos delegatos venire: Ab illis igitur Instructos, Examinatos, Vocatos, Ordinatos, Missos esse; Illorum igitur judicio, Quibus SSpiritus judicium hoc concredidit, Act. 20.28. inventos, Fideles esse, & idoneos, ut alios doceant, 2 Tim. 2.2. Sciunt etiam ab ipsis non mitti quenquam, antequam coram illis Sese Deo, Authori, Testi, Judici, Vindici, obstrinxerit, De opera hac navanda cum summa fide & religione: Ab illis denique, Auspicia, Auxiliáque Divinae Gratiae accepisse hos, 20 Act. 14.26, quò feliciùs possint suo Munere defungi. Haec igitur Spiritualis Vocationis beneficia sunt, & tanta haec necessitas est Missionis, Respectu Personarum omnium, (Personalis enim in Se est, & à Doctrinae ipsius conditionibus sic dividitur tota Missionis consyderatio;) Ut Quisquis erit, & Quamcunque Se Doctrinam adferre praetenderit, Si Non Vocatus, Non Ordinatus, Non Missus venerit, eo ipso nomine aversandus est, & Non Audiendus. Audiamus igitur jam, Ut ipse Majorem suam, negatam à Nobis, confirmatum eat. Satìs enim suboluit 30 ei (Nasi satìs semper haeben [...]i, frontis nihil,) quâ ex parte u [...]geri posset: Verùm quia nihil aliud reperiebat, quod in Propositionis, tam insigniter Reprobae, confirmationem conferre posset, pergit Sophisticari, ruentíque Caussae succurrit per Argutiolam, Pueris ipsis eò magìs ridendam, Quia & Negativa est, Non esse sic scriptum, & in se falsissima tamen. Ità enim subjungit, Unde Apostolus [Page 703] describens disertè omnia, quae ad Constituendas Personas ejusmodi pertinent, nullam Missonis facit mentionem, Cat. Rac. pag. 305.
9. Personas ejusmodi autem cum dicat, revocat nos ad ea, quae praemonuimus modò (in Paragrapho quarto) ab ipso citari è Paulo, De Episcoporum, Pastorum, Doctorum, Presbyterorum Mune [...]e. Hem igitur vobis jam graphicum Sophistam! Q [...]i enim in Argumento hoc suo contra Missionem arripit sibi Testimonia ista De Episcopis 10 Doctoribus, Pastoribus, Presbyterísque, (Qui Tituli sunt indè à principio Ecclesiae Chri [...]ti ad Sacram Vocationem, Ordinationem, Missionémque designandam applicati;) Annon satìs fatetur, Vocationem, Ordinationem, Missionémque non esse captiosè distinguendas, sed mentionem harum, (Quas ille sub generali Vocabulo Ejusmodi callidè celat;) ibi reverâ comprehendi? Tum porrò, sciscitari libet, Unde ea Testimonia Czarkovianus depromsit sibi? Annon ex Epistolis Pauli ad Timotheum, Titúmque? Benè habet ergò; Non enim datae sunt ad 20 universum populum Cretensem, non ad Ephesios, aut Asianos omnes. Quorsum igitur ad solos Metropolitanos, Titum, atque Timotheum ista, Nisi Quia eorum erat, ista curare; eorum, Ordinare; eorum, Mittere; eorum, De Ordinandis, Mittendísque judicare? Et nullam tamen jam, è Mittentibus, Déque; qualitate Mittendorum abundè instructis, eruere potest Missionis Mentionem? Quòd si reposuerit, D [...]ctiunculam ipsam Missio, non reperiri ibi, Ubi toties De Authoritate Constituendi, Ordinandíque Potestate, & Jure Gubernandi tam 30 disertè praecipitur, miserrima haec [...] est, & scuticâ, quàm replicâ, longè dignior. Porrò autem nec Tempus harum Epistolarum silentio nunc praetereundum est. Plures enim à Christo passo annos numerare erat, cùm Epistolae eae primùm exiere, quàm Socinismus, Catechismo hoc prorepente, numerabat sibi, Et poterant tamen Epistolae istae ea, quae ad Missionem pertinent, injungere, Quoniam Doctrina earum etiam tum Nova [Page 704] erat, Socinini autem Missione nullâ opus habere sinentur, Quoniam tam antiqua tum erant eorum Dogmata? [...]! Sed hoc verissimum est, Sanctam Ecclesiae Missionem non habere fatum suum pro ratione temporis alicujus, neque poni unquam, tollíve eam ex isto respectu, quòd Doctrina, quam ferunt, qui mittuntur, pro Nova, aut pro Antiqua habenda sit: Cùm autem credi velint, à Deo se adferre eam, nisi Authoritatem ferendi ex Deo adsecuti sint, Rapina est, Nisi conscripti ad haec ab Ipso sint, est Sacrilegium; Quisquis igitur venerit, 10 & Quandocunque venerit, (Quod audiant volumus, cum Socininis & Aeriani nostri;) opus habet verâ Missione.
10, Sensit hoc Divinus Apostolus in illa, pro more suo, brevissima, sed infinitum pondus habente, Quaestione, Quomodo verò praedicabunt, si non mittantur? Rom. 10 15. Rogitas verò, ô Beate? Nescis tu, Quomodo? Retorque igitur, obtestamur, oculos ad Hosce, Socino dudum, (etiam & Calvino) satos: Viden' illos, Ut Modum sine modo praedicandi, & sine Missione quoque Apostolica, 20 ipsi Sibi repererunt? Extremissimam interea arguit non mentis solùm, sed & fidei quidem, probitatísque inopiam, velle Barjesuitam eodem insulso lemmate Apostoli etiam os obturare; Ait enim, Non loquitur Apostolus de quavis Praedicatione, verùm de praedicatione Novae duntaexat, & antea inauditae Doctrinae, Qualis Praedicatio fuit Apostolica, Cat. Rac. pag. 306. Quasi potuisset Apostolo unquam putida haec distinctio, veritatis pariter rationísque exors, in mentem, stylúmve venire. Praeter enim, quòd & haec Epistola Quarto tum Lustro 30 à coepta primùm praedicatione exierit, Fidésque ea per universum Orbem tum innotuerit, Rom. 1.8, adversùs hoc delirium Apostolus ipse intercedit, Ad Antiqua enim omnia Ille Se refert, Ad speciosos pedes Annuntiantium ver. 15, quod è Propheta desumsit, Esa. 52.7: Adque Sonum eorum, in Fines Orbis vel tum delatum, ver. 18, quod è (inverted †)almista, (inverted †)al. 19.4: Agénsque paulò pòst cum Agrippa, [Page 705] Sanctè profitetur, nihil Se Novi adferre, nihil dicere, quod inauditum antea erat, Nihil nisi quod Veteres Prophetae, vel ipse Moses, (Desyde [...]ántne quicquam Veterius?) locuti fuerant, De Passione Christi, déque Resurrectione Ejus, & Luminis (Euangelici) in universum Orbem Annuntiatione, Act. 26.22. Quoniam igitur Novatores hii, quò liberare Suos à Missionis necessitate possent, Apostolis Novitatem adspergere non sint veriti, Moneantur, volumus, veram Doctrinam Euangelicam, 10(Qualis Barjesuitica nunc non est:) U [...]ut in Novum foedus à Christo Domino traducta tum sit, factáque sit Novae Legis suae materia, Novitiam tamen ab Apostolis haberi non potuisse, Quam ipsi satis nôrant Antiquitate suâ aliam omnem Doctrinam superâsse, & vel hoc respectu Euangelium Aeternum, Apoc. 14.6, rectè indigetari posse. Interea verò miseret Nos soricis hujus, ut suo indicio nunc pereat. Gnarus enim, quàm nulla haec in se Responsio foret, Objectionem ità Catchumenis suis proponit, ut nullum omnino sensum Verba sua, 20 nedum pondus aliquod, habeant. Ità enim leguntur, Quid verò de illis verbis Apostolicis dicis, Ut praedicabunt, Cat. Rac. pag. 306. nisi mittantur. Jam Quid est hoc? Pueri quidem sui Quaestionem Catechistae proponunt, Quid veró? Sed quid nunc factum est Apostoli Quaestione? Illiusmodi ea est, si fideliter vertatur, ut ipsa in fronte sua, non Apostoli solùm mentem explicet, (Conditio enim Interrogationum sine Negatione f [...]ctarum est, eò v [...]hementiùs negare:) sed & Catechis [...]ae quoque omnem cavillandi audaciam excutiat. Nam Quomodo 30 verò praedicabunt, si non mittantur? nihil aliud est, quàm Mitti oportere Unumquemque, omittíque nullo modo oportere, ex nullo praetextu, neque ex Veteris Doctrinae, neque ex Novae, Missionem: Si non sit Missio igitur, non debet esse Praedicatio.
11. Facessat igitur hinc, quò dignus est, Barjesuita, atque Apostolicam Constitutionem Sibimet toties arrogare desinat. Quanquam enim in pompam suam tot Verba [Page 706] ex Epistolis Apostoli describere potuit, & tum gloriari, (Si De Se gloriantibus in plebe, quisquam credet;) vitam à Se ad eam Regulam duci, atque indè ad ravim clamitare, Ex praescripto Apostolicae Doctrinae Doctores suos Constitui, Cat. Rac. pag. 306, Catis tamen omnibus, Cordatísque hôc Se magìs exibilandos propinat, cùm vel ipsum Vocabulum ejus Constitui, validè reclamitet. Ecquis enim Constituitur à Seipso? Ad haec Qui constituuntur, nónne Constituuntur ab aliis? Tit. 1.5. A Quibus verò Doctorculi Lituanici? An à stolida illa Plebe? 10 A pupillis suis? Fortassean; Sed novimus, Quis subriserit, & Cur, Habere tam similes labra lactucas. Verùm enimverò, Constitui ex praescripto Apostolicae hujus Doctrinae, locum nullo modo habere potest, nisi ubi à Timotheo, aut à Tito (Hoc enim Apostolus volebat, ea, quae in Epistolis iis praescribebat, in aeternam Ecclesiarum Regulam dari:) & post eos, à Successoribus eorum, Christi vicem, ex ipsius Christi Constitutione gerentibus ad finem mundi, Constituti sunt; Atque hoc nihil est aliud, quàm Vocari, Ordinari, Mitti, &, si pòst delirârint, 20 deflexe [...]íntve, in Ordinem ab iis redigi. Quicquid igitur Paracharactae hii clamitent, Qui Nullomodo Mittendos Se esse ferunt, Apostolici neutiquam sunt, Hypostolici an habendi non sint, (Ad quam Censuram alluditur ab ipso Apostolo, Heb. 10.39.) ubi Ipsum consuluerint, ipsi viderint.
12. Jámque licebit Sectionem hanc absolvere. Ex ea jam intelligimus, Quid sit, Neminem Se in Honorem illum intrudere, nisi vocatus sit à Deo. Cui sententiae quòd addiderit, Quemadmodum & Aaron, Supplendo, 30 Vocatus erat, digitum intendamus jubet ad Aaronis Vocationem. Accersitur autem ea à Theologis, ex eo mandato Domini ad Mosen, Applica ad Te Aaronem cum Filiis suis, Ut Sacerdotio fungantur mihi, Exod. 28.1, Cum imperata quoque à Deo formula ipsa Consecrandi eos, Exod. 29.1. Nec malè argumentantur quidem. Quod enim Mosi, (Prophetae tanto, Deíque in terris [Page 707] Vicario,) dictum de Aarone fuit, illud Aaroni ipsi à Deo dictum fuisse, piè, solidéque concluditur: Quod & brevì pòst Deus ipse, non Dicto solùm, sed & Facto duplici egregiè confirmavit, Terribili Uno, Ultione per Ignem de Coelo immissâ in Invasores Sacerdotii, Num. 16.35, Suavissimo altero, cùm Aaronis Virga inter caeteras germinavit, Num. 17.8. Veruntamen & Prodromam huic aliam, atque immediatam à Deo Vocationem habuisse Aaronem, non est quòd dubitemus. In Eremo enim 10 contigerunt ea omnia, quae ab Elucidatoribus huc vulgo adferuntur: At verò dum adhuc in Aegypto haerebant. Ubi primò Dominus Mosen ad Praefecturam suam in Populo eo vocaverat, vocavit mox & Aaronem ad Praelaturam in Sacris suam. Fallimur? An disertè istud ad Senem Heli, Nepotem Aaronis, à Viro Dei dicitur? Numquid non apertè revelatus sum Domni Patris sui, Cùm essent in Aegypto, in Domo Pharaonis? 1 Sam. 2.27. In Aegypto igitur cum aiat, referri istud oportet ad ea, quae summatim & Mosi de Aarone, Exod. 20 4.16, & Aaroni ibidem de Mose, dicuntur à Deo, ver. 27. Unde observatu dignum est, quòd Res omnes postea, Aaronis Officium tangentes, in Eremo non aliter, quàm ut praemonitae alicubi à Deo, Mosíque & Aaroni antè praecognitae, vel geruntur, vel enarrantur quidem.
30 SECT. LXXXVI.
1. Mittere ad faciendum, significat Authoritatem faciciendi dare. Ubi nulla Missio, ibi nulla Authoritas.
2. Facultas non dat Authoritatem, neque Donorum est haec gratia. Non licebat lanio cuique Levitam se [Page 708] facere. Ut Christus ipse Missionem suam praedicârit. Impositio Manuum.
CUm è Priore in Sacris hodiernis Lectione observarem, Samuelem ità adfari Saulem, Me mittebat Dominus ad ungendum Te in Regem super Populum suum, 1 Sam. 15.1, haesit mihi haec aqua; Neque enim primâ statim memoriâ recolere poteram, ità Se Rem habuisse: Rebar nimirum, P [...]ophetam non iisse ad Regem, sed Saulem, [...] venisse ad Samuelem, & priusquam abiret, 10 unctum ab eo fuisse. Peractis igitur Sacris, actutum confero me ad Sacrae hujus Historiae pervestigationem; Atque ecce, disertissima sunt verba Domini ad Samuelem, Cras mittam ad Te Virum de terra Benj [...]min, & unges eum in Ducem super populum meum Israel, 1 Sam. 9.16: Quibus consona sunt & omnia in eandem Hi [...]toriam sequentia. Meditatus igitur mecum, Quid ista metathesis sibi vellet, Misit Me ad Te, pro Misit Te ad Me, facilè recolligebam, è communi sermonis usu, optimè potuisse hoc Honori Regio à Propheta 20 dari, Ut Eum in publico nunc allocutus, per summum Charientismum, inversione hâc utatur, aiátque, non Regem ad Se, sed versâ, ut fieri amat, vice, Se ad Regem, missum fuisse, Dummodo subesse tum poterat alius sensus, in quo Samuel etiam poterat non mentiti suam Missionem. At iste quidem non Politicus solùm, aut Forensis esse solet, sed & Sacer imprimis, ut sub hac phrasi, Mittere ad hoc faciendum, intelligatur, Hujus Rei faciendae Authoritatem daere. Exemplo Moses esto, Qui, quò Se defenderet, non de corde suo provenire ea opera, 30 ex hoc vocabulo adsciscit Sibi Authoritatem, Scietis, quod Misit me Dominus, ut ea facerem, Num. 16.28. Atque hoc Samueli in animo nunc fuisse, nefas est dubitare. Dixerat enim ad eum Dominus, Cras mittam ad Te Virum, hoc est, Author ero, ut Vir cras veniat. Dicit igitur ille nunc ad Regem, Me mittebat Dominus ad Te, hoc est, In mandatis mihi de Te dederat, atque Authoritate [Page 709] communitus ex Domino eram, Ut Te ungerem. Manifesta igitur haec Consecutio est, Authoritas cùm Missio sit, (Quae è Nostra quidem dialecto Commissio vulgò dicitur;) Ubi nulla est Missio, nullam esse Authoritatem; Suóque sibi gladio jugulari Barjesuitas, Professos Sese Praedicare, atque in Ecclesia sua praeesse, & tamen Missioni, ut Rei ad haec minimè necessariae, abrenuntiantes, Cat. Rac. pag. 307. Agnoscunt enim ex hoc, Authoritate omni & Se, & Praedicationes suas eousque carere, 10 Ut si pecuariis Poloniae (tacente jam Populo eo,) Dominus Os aperiret, vel ea illico exclamarent, Quis Vos Praedicatores fecit, Authoritatem à nemine nactos? A nemine enim Missionem.
2. Neque ad solos tamen Barjesuitas, sed ad Schismaticos hodiernos Britannicos valdè pertinet haec Animadversio, Doctores peregregios, Dacésque in populo dudum factos, Tam miserè caecos tamen, Ut distinguere nesciant inter Facultatem qualemcunque, & Authoritatem, sed hanc ex illa semper aestiment, & Quia praedicare (suo 20 nimirum modo) possunt, etiam & Jure posse, Vocarí (que) Se, & Mitti ad praedicandum, somnient. Fallere autem Se, fallíque amant, è Suavi hoc Vocabulo, Donorum. Siquis enim memoriâ paulò praesentiore utatur, lectáque à Se aut audita facilè repetere novit, si Sermone etiam promtus, Linguâque volubili sit, Quantò magìs verò, si & Cognitionis alicujus, Rom. 2.20, & Pietatis, 2 Tim. 3.5, qualemcunqe [...] habeat:) illico hic Donatus in plebe audit, Vocabulo apud Nos satìs barbaro, a Gifted man. Et quid tum? Donandus ergò Rostris sine mora 30 est, & ad Sacras Functiones Vocandus. Síccine verò? Verùm nunc non reclami [...]abimus▪ nè nimiùm excandescant, Donati ergò habentor, Q [...]i (qualia ea cun (que)) Dona habent. Sed tamen, à Rostris Dona [...]istae hii, quantisper Donandi solummodo sint, & necdum sic Donati existant, atque à Sacris, quantisper Vocandi solùm sint, sed necdum sic Vocati ab Authoritatem eam habentibus, si non abstineant Se, Sacrilegi (velint, nolint) erunt, curréntque [Page 710] sine Missione. Potuisse enim & Laniorum genus omne sub Lege Vetere, pro Arte sua, tauros fortiter caedere, pecudésque alias summâ cum dexteritate mactare, nemo sanus dubitabit: Licebátne igitur in Templum se penetrare, atque Levitarum Ordinibus adscribi? Sub Lege etiam Nova, cùm Christus XII tantùm Apostolos ire in Judaeam jussit, habebat tum in numero Discipulorum LXX alios, non minùs idoneos, (nè dicam, in ea tum Operariorum penuria, non minùs necessarios,) Ecquis verò eorum cucurrit, donec ab Ipso emissi sunt? Luc. 10.1. Non 10 igitur ex Donis, non ex Facultate quacunque, sed ex Authoritate solùm pendet Missio; Atque illius vel ipse Messias tam religiosè observantem Se praestitit, Ut, licèt Ipse Missor, quâ Deus, non minùs fuerit, quàm, quâ Homo, Missus, Quoniam tamen Personalem suam Authoritatem propalare nondum placebat, Missionis suae apud unum Joannem ferè tricies meminerit, nè putari posset sine justa Authoritate venisse. Locum igitur hâc in Re vel maximè habet illud Apostoli, [...], Rom. 9.16, Non est Volentis, neque Currentis, sed Mandantis 20 Dei. Quibus autem hoc mandaverit Dominus, in Digestis est apud Matthaeum, 28.20. Ipsis scilicet Apostolis, & Successoribus eorum, ad finem Mundi: Inque Principiis Institutionum Christi locum habere novimus Impositionem Manuum, Heb. 6.2, Quibus consignari semper amat Spiritualis Missio. Verùm hanc jam planè aversantur, Quotquot Racoviam spirant, Cat. R. p. 305; Sed & rem magnam praestant, quotquot Genevam, si ipsâ perfruantur. 30
SECT. LXXXVII.
1. [...], non Activè solùm poni, sed & Transitivè, pro Fructum ferre. Fructuum tempestivitas.
[Page 711]2. [...] interdum Adverbialiter poni, pro Quidem, vel Scilicet. [...], Propter Quem, an, Propter Quid.
3. [...] cum Casu tertio habet Vim Caussalem. Ut statuant Liberum suum Arbitrium, tollunt Peccatum Originis. An [...] semper sit Quatenus.
VAlde probat mihi doctissimus Vir, quae in Paraphrasi sua breviter congessit de significatione Verbi [...] ad Phil. 4.10, & quod probatum etiam ierit, Verbum 10 [...] usum, sensúmque Activum aliquando habere. Dabit igitur mihi hanc veniam addendi nunc, & Transitivum etiam. Ità enim abunde confirmari censeo per unum Siracidem, Cujus ista sunt, [...], id est, Producit pacem, pro fructu suo, Ecclus. 1.18, & rursùs, [...], id est, Deus sine mora profert Pio Benedictionem, Ecclus. 11.23. & rursùs, [...], id est, Quando producit fructus suos, Ecclus. 50.11. In hac igitur significatione si & Paulus heic accipiatur, optimè 20 faciet ad Loci hujus lucem, non Revirescendi solùm, aut Regerminandi, (minùs enim dicitur, quàm res est,) sed Fructum proferendi. Nam & antè, Curam istam intus in animis, affectibúsque eorum viguisse, ipse Paulus iis testis est, atque indè ait, [...]. Sed per Res adversas eadem eorum conditio jamdiu fuerat, quae Arborum frugiferarum est tempore Hyberno; Nunquam enim emoritur, à Radice nunquam abest Vis & Virtus ea, exerere utcunque se nequeat, nec fructum suum dare, nisi solummodo [...], prout à Christo appellatur, 30 Matth. 21.34. Atque hoc illud est, quod ab Apostolo, in ipsorum apologiam additur, [...]. Defuisse scilicet iis hactenus, non dicit opportunitatem aliquam, respectu Apostoli, sed tempestivitatem ipsam, respectu Philippensium. Quid ità veró? Facultate enim proferendi prorsus destituti fuerant, (quam in intimis tamen affectibus erga ipsum nunquam non aluerant,) usque in praesens.
[Page 712]2. Hanc autem esse mentem Paulinam ex ipso Textu hoc clariùs eluceret, si Particulae illae, [...], recto suo Interpretamento donarentur ab Expositoribus. Neque enim [...] Conjunctivè heic ponitur, pro Etiam, vel Quoque, sed Adverbialiter, pro Quidem, vel Scilicet; prout alibi reperire est, in [...], Act. 24.6, &, [...], Luc. 13.22. & [...], Gal. 6.16. Ne (que) potest profectò [...] esse, Quâ in Re, utcunque à Nostris reddatur, wherein also ye were careful. Quid enim dicere putabitur, si sic accipiatur? Solicitos eos fuisse, In 10 Solicitudine suâ? aut, In Reflorescentia sua? At aliud Antecedens Rei ibi nullum est; nulla ergò est ratio vertendi, Quâ in Re. Antecedens igitur Personae omnino nunc adsciscendum est, atque [...] reddendum est, propter Quem. Utrique enim Generi, Masculino, atque Neutrali Pronomen hoc [...] commune est. Ità verò [...] valere, paret mihi ex ipsa Quaestione Domini, [...]; Matth. 26.50. id est, Propter quem venisti? Quicquid Interpretes aliter ibi senserint. Nam ex altero Euangelista manifestum est, Primam Ch [...]isti Quaestionem, ubi 20 venerant, fuisse, [...]; Quem quaeritis? Joan. 18 4. Hâc ipsâ au [...]em in Epistola, [...], à Nostris rectè redditum est, For which, Phil. 3.12. paríque ratione, [...], est, Per Quem omnes peccârant, Rom. 5.12. Gaudere igitur Se ex Deo Paulus ait, quòd quantâcunque ipsius curâ semper adfecti, verâ tamen tempestivitate destituti, non poterant antè, ejusdem fructum proferre, sed nunc tandem facultatem ex Deo consecuti, fructum istum absolverint. Disertè igitur de Fructu isto loquitur, ver. 17, atque hinc est, quòd à Nobis 30 verti haec optem, That now at last yee could bring to maturity the Care of me; for whom indeed yee had been careful, but had not the ability.
3. Jam scio quidem Locum illum, Rom. 5.12. à nonnullis versum esse, Quatenus omnes peccârunt, ferríque illos ad hoc ex eâ ratione, Quia Praepositionem hanc [...] eum Casu Tertio, censent Caussalem vim habere, Valere [Page 713] igitur heic, in eo quòd peccaverant. Pelagii quoque, si bene memini, verba sunt, Hoc est, Quatenus. Inquantum. Quoniam. Jam verò & hoc non minùs faceret ad praesens institutum nostrum, si sic verteremus, Quatenus quidem soliciti eratis. Neque tamen nos non Caussaliter illud sumimus, cùm vertamus, Per quem omnes peccaverant. Frustrà igitur est Catechista, Cùm, ut Liberum Arbitrium suum defendat, Peccatum Originis, per quod Libertas ea vitiari possit, nullum 10 prorsus esse adserat, Cat. Rac. pag. 249. Et ex isto loco nè confirmetur, negat legendum, In Adamo omnes peccâsse, Sed tantùm [...] quod passim q [...]idem ab Interpretibus Latinè verti In quo, Cat. Rac. pag. 252, non diffitetur. Verùm De Adamo sumi id oportere, facilè probatur, non solùm ex totius Contextûs ratione, atque ex illa, quam Apostolus [...] instituit inter Christum, & Adamum Oppositione, Sed & ipsius quoque Syntaxeos necessitas hoc postulat; Tantùm enim Tria Vocabula in ea Perioche antecesserunt, ad 20 quae [...] Relativè se habere possit, [...] & [...]. De mundo igitur, Mortéve cùm sanè intelligi nullo modo possit, in unum Adamum necessariò refunditur. Veruntamen Catechista subjungit, posse [...] reddi ibi, per Quoniam, aut Quatenus, atque hoc probatum it, è Quatuor Locis, ut vocat, similibus. Lectoris igitur judicium nunc esto, quâ fide hanc similitudinem urgeat. P [...]imò enim citat, Rom. 8.3. At Verba illa sunt, [...]. Sú [...]tne verò [...], 30 atque [...], tam similia? Nos verò vel indè nunc inferimus ad Oppositum, Apostolum enim, cùm vellet Quatenus intelligi, de industria variare Praepositionem, atque non [...], sed [...] diceré. Tectè tamen & in hoc Adamum perstringit, cùm culpam illius infirmitatis à Lege removeat, [...]amque in universam Carnem Peccatricem rejiciat. Huic autem Loco ejus & alter ille geminus est, quem obtrudit, ex Heb. 2.18. Verba [Page 714] enim ea sunt, [...]. Atque illic etiam, licèt [...] sit, valet tamen, Per hoc. In tertio quidem Loco, quem adsignavit, est, [...] dicitur enim, [...], Phil. 3.12. Sed id est Propter quod, ut modò indicavimus. Quartum autem Locum à se notatum, è 2 Cor. 5.4, in peram suam recondat suademus, Nam & illic est, Propterea quod, nec tamen per [...], vulgò expressum, sed per [...]. Videmus igitur, ut Iste soleat probare suas 10 Adsertiones.
SECT. LXXXVIII.
1. Barjesuitae tenentur submittere Symbolo Apostolico, atque in SSpiritum credere, licèt verba ista in SScripturis non habeantur.
2. Quod è SScripturis, directè, necessarióque ducitur, in 20 SScripturis est. In [...], erat, Doceri, Ut cred [...]rent, & Quid crederent; In [...], Ut profiterentur, Sic se credere.
3. Deum Creâsse aliquid in utero B. Virginis, quod cum ejus Substantia junctum, fecit Jesum Filium Dei, futile commentum est. Filius Hominis vocandus erat & Filius Dei propter Hypostaticam Unionem.
AEGriusculè ex Hyberna inclementia habentem adit me Amicus, ipso, post 73 annos, Natali meo, 30 Vir Bonus, Piúsque, S. Theologiae Candidatus, narrátque (post alia) haut parùm affligi Se propter Cognatum, Civem non malum, atque probi ingenii Virum, in partes Socininas nuper seductum: Rogat igitur, Quid agendum ab ipso sit, Ut errantem amicum revocet ab interitu. Audiétne te, inquam? Audiet, ait. Et judicio valet? Non satìs solido, inquit, Nullis enim imbutus [Page 715] Literis. Sciat ergo primùm, Te nullâ eum Authoritate pressurum, praeterquam Sacrâ; Passurum etiam libenter, (modò candidè se geret, & sine dolo malo,) Ut Novos suos Duces adeat, opémque eorum poscat, quoties Se nimiùm arctari à Te senserit. Hiis autem praemissis, producas eum in Campum Sacrum Symboli Apostolici, explicésque ordine ei, Quantum ille peccet contra Verbum Dei ex Articulorum eorum Barjesuitica interpretatione. At, Quî potero hoc, inquit? Quum è 10 Principalissimis Articulis Unus sit, & ad quem vel maximè Cognatum meum cespitare sciam, Cujus phrasis nusquam in SScripturis expressè reperitur, scilicet, Credere in Spiritum Sanctum. Neque sic effugiet tamen, inquam, Si me audies; Sed ipsis Articulorum verbis fortiter à Te urgebitur, ídque ex duplici argumento. Argumentum profectò, ait, si dederis, totus pareo. Ego verò, Hem tibi, non unum dabo. Primum quidem, erit argumentum Ad Homines. Utut enim Haeretici alii resilire poterint, ubi verba haec 20 Credendi in SSpiritum totidem syllabis in Sacro Textu intellexerint nusquam expressa esse, Magistris tamen Barjesuiticis hoc non licebit, Quoniam ipsi Symbolum istud non admittunt solùm, sed & cum summa arrogantia, tantísque Novatoribus duntaxat digna, profitentur, Universos Christianos cum Illis, (non autem, Illos cum Universis Christianis) Symbolum hoc amplecti, Cat. Rac. pag. 4. Quo de alicubi vapulat mihi gloriosulus ille, Quem è familia Socinina solum oculis unquam usurpavi, Procurator eorum, Racovianus 30 Catechista. Agant igitur pro virili suo, sensúmque Symbolo adfigant quem validè poterint, Sed nè ferantur, Verbis Symboli, per Apostolos, Patresque Primaevos è SScripturarum mente consarcinati, non respondere, ex hoc praetextu, Quòd in SScripturis Verba ea non legantur.
2. Argumentum autem alterum non Ad Homines solùm est, Sed & ad ipsam quoque Rem vel maximè pertinet. [Page 716] Negari enim non oportet ab aliquo satìs sano, (Neque eò dementiae vel Catechistam quidem pervenisse videmus, Ut non adsentiatur:) Ubi quid, sub exigua verbulorum variatione, è verbis SScripturae, directè, perspicuè, immediatè, necessarióque sequitur, illud ipsum inter SScripturae Dictata ritè adnumerandum esse. Est verò in N. T. ubi Officium istud Credendi in SSpiritum piis omnibus directè imperatur, syllabarum quidem contextu paulò alio, sed per verba ipsius Christi, expressiorem longè Fidei hujus necessitatem inferentia. 10 Ità enim Ipse Apostolis suis mandavit, in Coelos tum rediens, Ite igitur, & Discipulos facite omnes Nationes, Baptizantes eos in Nomen Patris, & Filii, & Spiritûs Sancti, Mat [...]h. 28.19. Discipulate eos, ait, & baptizate. Potéstne verò quicquam ad Fidem disertiùs dici? Primò enim, Mandare, ut Discipulentur omnes, idem est, quod Mandare, ut Edoceantur. Et, Quid? Certè, Ut credant, & Quid credant, Utrumque Docendi ab Apostolis erant: Dein, Ut Baptizentur, jubere est, Ut publicè profiteantur, Quòd credant; Credant autem, In 20 Patrem & Filium, & Spiritum Sanctum. Et à quoquam dicetur, non esse in SScripturis, Credere in SSpiritum? Conjunge autem cum Praecepto Christi Exemplum Ecclesiae. Quid impedit me baptizari? Eunuchi, jam breviter edocti, Quaestio est, Act. 8.36, Responsio Philippi est, Si credis ex toto corde, licet, ver. 37. Credidit autem, & Baptizatus est, ver. 38. Tum iste, Abunde mihi sufficit Argumenti istius Illatio; Consiliis igitur tuis hâc in parte utendi jam certus, alias molestias creare tibi desinam: Nisi & aliud paucis expedire dignaberis, quod 30 propter istos, Qui Barjesuitae à te dicuntur, quaerendum etiam habeo, De Dei Filio. Audiamus igitur, inquam, cum Bono Deo.
3. An creatum aliquid à Deo fuerit in ipso Conceptu D. Jesû, quod cum substantia B. Virginis conjunctum, in eam veri Hominis generationem cesserit? Exhorrui verò, & commotior factus, Unde, inquam, [Page 717] aut Quorsum ista Quaestio? Ille, Quia ex eod [...]m Grege habemus, Qui aliter, nescire volunt, quomodo Jesus potuit esse verus, & naturalis Dei Filius, nisi ad Primi Adami exemplum, Ut ipse propter Creationem totius Hominis, dicitur Filius Dei, Luc. 3.38, Ità & Jesus, Secundus Adamus, propter Partis alicujus in Eo creationem, dicatur etiam Ejus Filius. Suboluit jam mihi ex isto Paralogismo quas fraudes necterent, Reposui igitur, Sciant verò, (Quiqui illi sint, quos ego, nullius coloris 10 novi,) gratìs nimiùm haec, temeréque ab ipsis, & Barjesuiticâ solùm fide, dici. Quòd si Euangelistam temnere nil reveriti sint, Audiant tamen Archangelum, & confundantur. Ille sic ad B. Virginem, Ecce, concipies in utero, Luc. 1.31. Hoc autem [...] instantaneum est, Ipsa si adsentiatur, Dictum Factum erit. Concipiet autem, Quem? Qui Filius Altissimi vocabitur, ver. 32. Illa ve [...]ò, Quomodo fiet hoc, quum Virum non cognosco? ver. 34. Non negat igitur, à Viro generari potuisse ex Se Filium Altissimi vocandum. Sed Gabriel reponit 20 in Sensum Diviniorem, Spiritus Sanctus superveniet in te, & Virtus Altissimi obumbrabit tibi. Haec igitur Quaestionis suae Solutio est. Ecquid autem heic De aliqua Creatione? De Speciali tantùm P [...]aesentia Creatoris haec sunt. Ex ipso enim S. Virginis adsensu, Natura Divina per ineffabilem Sancti sui Spiritûs Virtutem uniebat Se tunc cum Natura B. Virginis ad Hominis Productionem. Et Quid tum? [...]. Nesciéntne verò hii Magistri, Quid [...] valeat? Integra planè est, Coelóque demissa 30 Generationis hujus Mystica Ratio: Non eget igitur futili aliquâ, satísque blasphemâ fictione ex incude Socinina. Angelus ait, [...], Quia ob Hypostaticam hanc Unionem, quam Ille fore jam significabat, Filius hominis ex Ipsa nasciturus, rectissimè quoque vocandus erat Filius Dei. Sed sic sunt hii Homines, Ut Barjesû filios possitis semper cognoscere; Nisi enim supra sobrietatem saperent, pervertendo rectas vias Domini, ádque [Page 718] sensus suos Haereticos SScripturae verba (plùs, minùs) depravando, naturam suam desererent, & mortui essent. Sed eant, per me, plaudántque sibi de Jesu suo, Quem Naturâ Divinâ exui per ipsos, emungíque contentum esse jubent, Boni tamen erunt, atque lautum adsumentum comiter ei facient; per suppeditatam (nesciunt quam) in Humana ejus Natura creationem. Hiis dictis, ille discessit cum gratiis.
SECT. LXXXIX. 10
1. Christus duplici Authoritate, Suâ Ipsius, atque Operum suorum, urget Discipulos ad credendam Rem, non vulgarem, sed singulariter Suam.
2. Ipsa Reduplicatio est Deitatis ejus Adsertio, per Supplementum Verborum Esse, & Habitare. [...], est Argumentum Hypostaticae Unionis. 20
VErba illa Christi, [...] non obscurè Ejus Divinitatem sonant; Quae tamen novi, vix ità accepta esse à parte aliqua Interpretum, haut satìs tempora distinguentium. Dominus enim post hanc concionem, confestim ad Proditionem suam, Passionémque profecturus, majore cum Emphasi jam Se aperuit Discipulis 30 suis, & quod antea, dum Judas aderat, obiter tantùm, tectiúsque de Communione sua cum Patre, iis significârat, (ut Joan. 8.16, & 19, & Joan. 10.30, & 38.) signantiùs nunc, atque explicatiùs Joan. 14.11, disertâ oratione hoc indè à v. 6. prosecutus, exposuit. Igitur quod nunc tam vehementer adfirmat, Ego in Patre, istud à nonnullis non aliter elucidari, quàm [Page 719] Christum in Patre fuisse per Obedientiae Propositum, vah! Quàm parùm hoc, atque elumbe, & frigidum est, tantóque hi [...]tu neutiquam dignum! Eo enim modo Esse in Deo Patre dicendus est, Quisquis in Orbe Servorum Dei infimus, imbecillimúsque est: Atque ad eandem [...], quòd non aliter Et Pater in me, exponatur ab iis, quàm Deum in Christo fuisse per Efficaciam, aut Vim Operantem, haut amplius Christo largiuntur, quàm quod Prophetarum exiguissimo, 10 imò Cuivis Fidelium, rectum aliquid, probúmque patranti, tribui oporteat. Nihil opus igitur erat, ut Dominus ad tam pauperculas Expositiones, (Quae de nemine Pio non admitti, vel mutuae charitatis respectu, debent,) de Se admittendas Discipulos in Valedictorio hoc Sermone tantopere urgeret, vel per suam ipsius Authoritatem, Credite Mihi, vobiscum tam diu versato, probatóque, Magistro vestro, & Veritatis solius semper vobis Authori; vel per Authoritatem Operum suorum, Credite propter Opera, tam Coelesti Sapientiâ, 20 stupendâ Justitiâ, Divinâ Bonitate incocta, opémque omnem, & vim Humanam tam infinitè exuperantia. Ad Credendum autem haec quòd premantur nunc ab Eo utriusque hujus Argumenti pondere, sublime aliquid, praecipuúmque in iis subesse oportet, & vulgari omnium Mortalium, Captui quidem, (absque tanto Fidei Authore esset) sed & Conditioni, penitus negatum.
2. Enimverò si inter imposturas Racovianas aliquando incidissem in perfidas istas, & malè feriatas Loci 30 hujus expositiones, nunquam temperare mihi potuissem, quin eas, (ut Christo solùm imminuendo fraudulenter interjectas,) summo cum ardore, fastidióque in Parentis sui Barjesû haram usque repulissem: Verùm in Viris Probis, & protervi nihil, [...], in Christum molientibus, nedum impurae illi Haeresi supparasitantibus, dolenda quidem plurimùm est, sed & molliter emendanda &, quà poterimus, excusanda, tanta Supinitas. [Page 720] Ad claram enim Divinitatis suae adsertionem tendit ista reduplicatio Christi, Ipsum in Patre, atque Patrem in ipso. Ad cujus intellectum, reliquit nobis (sicut Ejus est mos,) in utroque membro ejusdem, Supplementi faciendi locum, cùm Ipse in neutro Verbum aliquod expresserit. Respectu igitur habito ad Naturas Christi, Ellipsis priore in Loco supplenda est per Verbum Substantivum, Ego in Patre Sum. Atque hoc exponendum est, non Moraliter, aut pro frigido aliquo Hominum modulo, Propter continuam Obedientiam, sed Naturaliter 10 imprimis, & Modo solùm Suo, propter aeternā Ejus Generationem. Hoc enim est Verè atque Eminenter in Deo Esse. Quoad alteram verò partem, ibidem proximè suggeritur Verbum ab ipso Christo, Ait enim, [...], ver. 10. Novimus autem [...] Joanni [...] esse pro Habitare. Respexit igitur Naturae Humanae adsumsionem ad Se, De quâ Apostolum habemus Expositorem omnium locupletissimum, Quoniam in Illo habitat tota Plenitudo Deitatis Corporaliter, Col. 2.4. Summa igitur est, Pro Argumento Hypostaticae 20 Unionis Naturarum in Christo effatum hoc Christi rectiùs à nobis sumi, per quam Qui nobiscum Deus est, Idem etiam cum Patre aeternùm est Deus.
SECT. XC.
1. Christus Nobis Via ad Patrem est, ratione Exempli Sui, sed multò magìs, ratione Meriti. Idem Via Regni est, & Caussa Regnandi. 30
2. Via Exempli non sufficit nobis, propter infirmitatem nostram: Via Meriti, & Satisfactionis Christi est, Quae defectus nostros in Via supplet. Socinini, ô Quanti Praedones, ex Parte Christi, Nostrâque!
NE (que) parùm quidē jamdiu doluit mihi, quòd Elucidatores hii non metuerint tam parùm dicere, (Est enim [Page 721] multò minùs, quàm & Mens, & Meritum Christi ferant;) cùm priora Ipsius Verba illa, [...], Joan. 14.6, De Actionibus solùm Christi exponenda esse duxerint, Ecclesiae suae ab Ipso propositis, ut per earum Exemplum, tanquam per stratum iter, possimus ad Vitam aeternam contendere. Sciant tamen, Nos Expositionem istam nullos rejicere, Ut à Davide olim praemonitum est, Providendi Dominum semper in conspectu nostro, Psal. 16.9, Vitam scilicet, Gestáque Christi nobis semper ob oculos 10 ponendi, in Regulam nostrarum Actionum; Quandoquidem in epiphonemate illo, Exemplum enim dedi vobis, Ut quemadmodum fici vobis, & Vos faciatis, Joan. 13.15, censeamus istud enim generali sensu gaudere, & non ad eam pedum lotionem duntaxat applicari debere, sed, ex paritate rationis, in totius Vitae nostrae decursu locum habere, sic ut quicquid facimus, dicimus, volumus, conformetur, quantum Naturae Humanae conditio feret, ad imitationem Christi, at (que) ut omnem nobis Nos ex Ipso ducamus Viam. Veruntamen cùm observemus, quantopere 20 Christo ampliare visum fuerit, atque ut Thomae de Via solùm quaerenti respondens, tam miro tamen cum auctario id fecerit, Ego sum Via, & Veritas, & Vita, (pro idiomate Hebraeorum, Substantiva Substantivis per [...] conjungens, Quò fortiùs Suis imprimeret, Esse Se Viam, Verissimè sic dictam, ad Vitam aeternam;) Statuendum nobis semper est, Viam nobis ad Salutem, non esse per Exempla Ejus solummodo, In quorum vestigiis premendis fragilitas nostra Humana nequit non miserè deficere; Sed etiam multò magìs, (Viâ enim longè Diviniore, 30 atque Defectus nostros omnes supplere datâ) esse per Merita Christi, Sanguinísque Sui pretium; Cui Viae, si, ex Fidei suae gratia in nobis, sanctè insistamus, etiam cùm Exempla Ejus, ut quimus, sectamur, illa Nos rectà perducet, certó (que) in Regnum Patris Sui. Praecellenti scilicet hoc modo, Christus nobis non minùs Via Regni est, quàm Caussa Regnandi.
2. Debebant igitur Boni Viri in Elucidationibus suis [Page 722] Viam quidem illam priorem, Vitae atque Exempli Christi, Fidelibus Christi servis insigniter, summó (que) opere commendare: sed quoniam in ea pergenda, propter infirmitatem Carnis nostrae, vel errare de Via, vel in Via cespitare, titubare, claudicare, decidere etiam nobis saepe contingit, Non debebant insigniorem eam alteram Viam subticere, Istam dico in Sanguine Jesû, Quam initiavit nobis, Viam Recentem semper, Viventém (que), id est, per Carnem suam, Heb. 10.20, In quâ, Fide Duce, Comitéque Charitate, datur nobis nostras ipsorum Offensiones superare, remorísque 10 aliis, & obicibus omnibus depulsis, pede inoffenso nosmet, & cursu non interrupto, in Regnum Coeleste penetrare. Neque igitur Hii adverterunt, Se non in populum solummodo Fidelem peccare ex ista Reticentia, Silentes, quod in hac parte Viatoria praecipuum est, ne (que) indicem Digitum exporgentes ad communitissimam hanc, felicissimám (que) nobis, Viam verè Regiam, Summéque Salutarem; Sed & in Suam ipsorum (ut Res nunc ferunt,) existimationem, animámque. Quid ità veró? Cadunt enim, culpâ suâ, in grande discrimen hoc, Nè, sequiore jam seculo isto, (In 20 quo irrupit in ovile Christi, Aliâ quidem Viâ, & Suâ, Non per verum Ostium illud, Joan. 10.7, Genus hominum prodigiosè praedatorium, v. 8. piísque cunctis devovendum, Qui cum Natura ipsius Divina, Satisfactionem quo (que) pro Peccatis Mundi, Meritúm (que) omne Mortis suae Christo abjudicârunt, atque in sola Vitae nostrae ad Regulam Vitae Christi compositione, Salutem nostram, Summám (que) Beneficii, quod ex Christo reportamus, collocârunt:) putentur & ipsi, in Partem eam toties vergentes, subdolam hanc operam Suam Pestibus illis Socininis, ex nullo errore judicii, 30 sed ex animi adfectu, at (que) de industria, dedisse. Quod nollem factum!
SECT. XCI.
1. Probatio Deitatis Christi. Barjesuitae fatentur Christum [Page 723] in Coelis, antequam praedicaret, fuisse. Primus Terminus Christi, à Quo movit, Coelum.
2. Christus nulla indicia Deitatis suae publicè edidit, antequam baptizabatur. Munera Sua à Conceptu habuit. Annus erat post baptismum, antequam Nazarethae praedicavit. [...]. Usus Aoristi illius, & Participii ejusdem.
3. Quae Christo dari dicuntur, Ut à Se habebat. Cur Socinini pernegent, Christum creâsse mundum.
10 4. Dolosè tollunt Subjectum Quaestionis, nè Christo tribuatur Rerum Creatio.
5. [...], Pluraliter dictum, innuit non solùm illud [...] Pentat [...]uchi, sed & [...] istud Euangelii. Christus enim ab aeterno.
6. Textum cùm insimulent Mendacii, Se excusant per Mendacium. [...]. Cùm Filius in Divinis, Persona Secunda, Mediáque sit, ut Rerum Caussa Secunda, Mediáve repraesentatur. Per Christum Deus fecit.
20 NAzarethani, cùm Christum, quem ab infantia cognôrant, praedicantem primò audirent, mirabundi sciscitabantur, Unde Huic hac? & Quae haec Sapientia, quae data est Ei? Mar. 6.2. Cui suppar est & illa altera Judaeorum Quaestio, Quomodo novit iste Literas, non edoctus eas? Joan. 7.15. Jam Quis reponet illis? Nam si nos respondeamus, ex Ipso Se habuisse, é (que) Natura Sua Divina haec profluxisse, reclamitant Caput è specu Socinino exerentes, Naturám (que) eam Christo prorsus abjudicant. Quin ipsi igitur edoceant Nos, Unde depromserit haec Christus. Tot autem; 30 tám (que) disertis N. T. Locis premi Se sentiunt in hanc Sententiam, Ut Christum, praeter quòd Propheta erat, etiam in Coelis fuisse, ibí (que) ab ipso Deo omnia edoctum esse, haut ausi sint inficias ire, C.R. p. 129. Verùm Quando ibi, aut Quomodo adfuerit, sic ut non Nazarethanos solùm, sed & Euangelistas omnes hoc furtum lateret, Mirabilem Catechistam (Quem ex ea Faction [...] solum consulere mihi datum est;) aliàs nihil pudere solitum, puduit dicere. [Page 724] Mira autem erunt mihi, nisi ad Joannis Baptisma è Galilaea contendentem, remotis tum (praeter Barjesuitam aliquem) testibus, in Coelos, (Brevis enim Via erat,) adscendisse Eum, ibí (que) (Brevis enim & Mora erat,) dicto citiùs institutum esse, determinent. Verùm Quid tum fiet illo Loco Christi, Neminem unquam adscendisse in Coelum, nisi Qui è Coelo descenderat, Filium Hominis, Qui in Coelo est, Joan 3.13? Ne (que) enim dicit, Neminem illuc raptum fuisse, neque de caetero Neminem adscensurum esse, sed jam tum Neminem adscendisse, ideóque vel si tum, dum in Via ad 10 Joannem erat, adscenderit, vel quocunque alio tempore illuc ierit, ista tamen satìs nota Ei Via erat, In Coelo enim antea fuerat, atque indè priùs descenderat. Cui similis est & illa Paulina Locutio de Christo, [...]; Eph. 4.9. Nihil igitur proderit B [...]rjesuitis hoc eff [...]gium, Quin Christus, ante tempus, quod tam futiliter praefigere E [...] velint, in Coelos furtim eundi ad Scholam, in Coelis aeternùm fuerit, Ex qua ratione, & [...], etiam dum in terris aderat, ibidem dictus est. Quòd verò reperti ex eo tempore sint, Qui 20 Literali sensu praeter fas suppresso, per solas Metaphoras, ínque sensibus Mysticis haec sumentes, non aliter exposuerint [...], quàm De Arcanis Coeli animo penetrandis, neque [...] quàm De Eo, Qui singulari Dei dono nobis concessus est, neque [...], quàm De Conversationem suam semper in Coelis habente, verendum est, nè dissimulantium haec sint, planéque mentientium (subdolam enim hanc operam dantium, ut etiam cùm verum hoc dicunt, incautos fallant,) quò Barjesuitarum Capitibus possint caverè. Sèd frustrà hae strophae 30 sunt: Primus enim, in Motibus Christi, Terminus à Quo, non est, Adscendentis è terris, ut tùm dicere [...]ur de Coelis ad nos descendere, Sed, Ut ipse De Se semper locutus est, Exivi à Patre, & in Mundum veni; rarsus relinquo mundum, & abeo ad Patrem, Joan. 16.28, Descendisse huc Christus intelligendus est, ante aliquam Ejus è terris Adscensionem.
[Page 725]2. Sapientiam autem [...], quòd Populares Ejus nunc mirati sint, abunde indicant, Christum tam moderatè Se, tecté (que) inter eos gessisse, indè ab incunabulis ad A [...]num Aetatis Suae Tricesimum, Quo profiteri coepit, Qui V [...]r erat, Ut Divinae suae Praecellentiae Prognostica nulla coram iis ediderit, (Nè tantulum fortassean, quantum Hierosolymis ipsis in Templo Puer Duodecennis inter Doctores monstraverat;) Sed sola fabrilia tractare contentus, in Arte quidem illa excellere potuerit, Verùm 10 De Facul [...]ate sua Prophetica, De miraculorum praestatione, Déque SScripturarum Cognitione, nihil Sibi arrogaverit, nihil impertierit Populo. Et tamen [...] nunc cùm dicant, non ità accipiendi sunt, acsi Herì eam, aut Nudius tertiùs Datam opinarentur, sed ex quo Jesus Se in Judaeam contulerat ad Baptistam, Matth. 3.13, atque ab eo reversus domum, familiae partem maximam, (Matrem putà, Fratrésque, (sic dictos,) & Discipulos suos, Joan. 2.12, licèt Sorores Ejus omnes Nazarethae reliquerat, Matth. 13.56.) ad Capernaumitas transtulerat, Matth. 20 4.13; Atque Capernaumo tandem exiens (Sed & Paschate interea ab Eo Hierosolymis acto, Joan. 2.13.) Nazaretham denuo iërat, (Nam [...], Mar. 6.1, ut & Matth. 13.54. & Luc. 4.16, saepéque alibi, est Vadere, & non, Venire.) Quod post Annum à Baptismo suo contigisse, ex Euangeliis colligere est. Audi [...]nt autem hoc obiter volumus, Qui Quia illud Christi, [...], Matth. 28.18, ante Resurrectionem dictum ab Eo non est, neque datam igi [...]ur Potestatem eam fuisse hariolantur ante Resurrectionem; Quam Ille tamen sibi ab 30 ipso Conceptu Suo (ut alibi probavimus,) datam fuisse intelligit, sub silentio utcunque hactenus à Se habitam, & propter [...] suam, ne quà interturbaretur ea, providè celatam, donec resurrexerat, atque jamjam adscenderet: Quo quide [...] exemplo, eundem Aoristum, de ejusdem temporis spatio usurpatum esse à Petro, reperiemus, Act. 2.36, & Participium hoc, de longinqui temporis intervallo communiter à Paulo, Rom. 15.15. 1 Cor. 3.10. [Page 726] Gal. 29. Eph. 3.8. 2 Tim. 1.9, & saepe alibi. Verto igitur Nobis hoc, And what wisdome is this, which hath been given him?
3. Veruntamen cav [...]llis suis Pharetra Barjesuitica nunquam caret. Objicitur ergò, Si data Ei fuit Sapientia, si Potestas, ex Alio igitur habebantur, & non, à Se, aut ex Natura Sua: Atque hic ille Paralogismus est, quo fisus Catechista, Quia Deus dicitur, Filium constituisse Haeredem omnium, Heb. 1.2, rotundè reposuit, Quod haereditavit, à Seipso non habuit, Cat. Rac. pag. 81, arietare igitur 10 ex eo Sophismate se sperat, subrueréque posse Argumenta omnia Divinae in Christo Naturae, Quae è Primo Epistolae illius Capitulo depromuntur à Nobis ad eam comprobandam. Et facilè quidem potest inter cerritos suos Nepotulos Racovianos hoc facere: Sed quibus cerebelli quicquam [...] relictum est, facilè persentiunt, Quod Christus Homo à Christo Deo habet, ab Alio utcunque habere dici possi [...], Quia à Natura sua adsumta non habet, haut tamen negandus est à Seipso habere, Q [...]ia Naturae suae Divinae aeternùm competit. Diverso 20 igitur hoc respectu, Idem Ipse est, Qui accipi [...], & dat, Idem enim Deus ab aeterno Hominem Se factum constituit Dominum (Quà Homo nunc erat,) atque Haeredem omnium. Jam clara sunt haec. Paulò autem involutius est, (sed longè impudentiùs habitum, fidéque & fronte omni destitutum,) quod ad ultimi ex hoc Capitulo Argumenti Vim propellendam commentus sibi est. Concedit enim [...], quod Apostolus è Psal. 102.25. allegavit, id ab eo Scriptore ad Filium Dei referri, Cat. Rac. p. 80. Benè habet! E [...]gò eodem Authore, inquimus, A principio Christus 30 Terrae fundamenta posuit, & Coelorum Opifex extitit, Heb. 1.10. Imò verò, Non, exclamat Catechista: (Nam si hoc admittat, admiserit licèt, perire se sentit.) U [...]gemus igitur, Quid tum erit hoc? Quod audiat Pietas, audiat Veritas, Ut impuro ore in Apostolum, in SScripturas, in Coelum ipsum, Christúmque expuere eum nunc nihil pudeat! Diserta enim sunt Verba Textûs, Ad Filium [Page 727] autem dicit, ver. 8, (Neque ipse modò negavit, Ad Filium referri,) Et, Tu in principio, Domine, fundasti, ver. 10. At nunc corrigendi sunt & Textus, & Scriptor iste, & ipse David, si Authoris hujus mentem gesserit. Respondeo enim (ait Catechista) Testimonium istud non de Filio, sed de Deo accipiendum ess [...], Cat. Rac. p. 80. Epistola dicit, Ad Filium, &, Tu. Racovianus, Non de Christo. Quàm ornandum igitur Sacrum hoc Caput est, tollendúmque! Ne (que) enim Utri istorum magìs credendum sit, ambigere licet lepidis 10 Nostris Socinulis. Erit tamen ipse, praeter fas, tam bonus, felíxque Orbi, ut cum Authore Epi [...]tolae, & cum Christo, (Quia pro nimiùm Malis eos non habet.) clementer aget, eâdémque aequitate erga eos ute [...]ur, quâ Sociam erga suam nobile illud Scortum coram Solomone, Ne (que) Mihi sit, neque Tibi, sed dividatur, 1 Reg. 3 14. Dividit ergò verba illa Davidis in Duas Partes, In Coeli, Terrae (que) Creationem, Inque Rerum Creatarum Abolitionem. Et jam, Posteriore hâc, De Rebus Abolendis, sorte contentus si Ch [...]istus abire voluerit, Quoniam Legatum ei à Psalmista 20 est, bonâ cum venia Catechistae faciet: Sed Sorte Priore, De Rerum Creatione, abstinendum ei penitus esse determinat; Et Cur? Soli enim Deo suo, (Christus autem Ille non est,) illam adserit, pernegátque, Testimonium illud è Psalmo ad eum finem ab isto Scriptore allatum esse, ut Christum creâsse Coel [...]m & Terram probaret, Cat. Rac. pag. 81.
4. Quâ fronte verò hoc? Aut, si à principio frons omnis per [...]it de rebus Socininis, Quâ tamen fide? Periit quidem iis & ea; sed quia Rationis aliqua species ab eo 30 hâc in parte praetenditur, audire non renuimus; Eloquatur igitur, Quòd is Author priorem partem ad Christum non referat, hinc perspicuum est, ait, C.R. ibid. Euge veró! Proferétne quicquam nobis, quod magìs perspicuum sit, quàm sunt Verba haec, quae & priùs concessit? [...]. Pergat igitur, Quia in isto Capite Praestantiam Christi demonstrare sibi proposuit, ibid. Et verum hoc dicit, Proposuit; Sed, Non eam, quam à Seipso habet. Hoc jam falsum dicit, [Page 728] Verùm eam quam haereditavit, ibid. At ista inter Se nihil pugnare in antegresso Paragrapho satìs explicatum est. Sed addit, Et quâ praestantior Angelis effectus est, Ut è ver. 4. cuivis planum est, ibid. Atque haec jam altera egregia impostura est; Nam, qui proposuerat, Simpliciter, atque Absolutè De Praestantia Christi dictum esse, Additione jam dolosè factâ, limitat ad eam, quâ Ille Angelos superat, Quasi haec sola Capituli totius Argumentum esset, Quae Unicum solummodo, peramplum licèt, est, post alia ibi Argumenta ad delineandam Excellentiam 10 Christi, Quantò ipse superior sit, ex omni respectu, Angelis omnibus. Sed dicis tamen caussâ, Admisso & hoc, utcunque non dato, Quid tum? Quid? Cujus generis praestantia Creatio Coeli, & Terrae non est, Cat. Rac. pag. 81. Vah! Quàm spissum verò est hoc, & nebulone quovis dignum! Nam Quid est, Cujus generis praestantia? Dic igitur apertè, Nequam, & sine offuciis. Ain', Creationem Coeli, & Terrae nihil spectare ad Christi praestantiam supra Angelos? Hoc si velis, dic Quídni? An, Quia Creationem Coeli, Terraeque velis & ad Angelos ex 20 aequo spectare? Aut si non hoc, (In eorum enim Creatione comprehenditur & Angelorum Creatio;) An, Quia omnino nec ad Christum? Istud certè est, quod verè vult, per ambages istas tollere Subjectum Quaestionis, Adserere enim, Nihil ad Christum pertinere eorum Creationem. Quàm appositè verò hoc ad id, quod in principio proposuit, Demonstrare Christi praestantiam? Probat enim nunc, Demonstrando, Quid Christus non potuit prae [...]tare. Ex eó (que) consilio est, quòd & operam tam insanam navârit, ad Sacros illos Textus, Per Eum omnia facta sunt, & sine Eo factum est nihil, 30 Joan. 1.3. &, Mundus per Ipsum factus est, v. 10. &, In Ipso creata sunt omnia: Omnia per Ipsum, & ad Ipsum, Col. 1.16. (De quibus Nos alibi.) Barjesuiticè, afflandos, hoc est, distorquendos, pervertendó (que): Jám (que) sibi concinit, & post miserè coactas à Se Illationes suas, pro concluso sumit, (sed mera Petitio Principii est,) Cujus generis praestantia [Page 729] Creatio Coeli & Terrae non est. Utque caveat, nè non credatur ei, Thrasonicè accumulat, Nec esse potest, ibid. Quàm ferale verò effatum hoc! Ausítne quisquam jam Magistro, tam peremtoriè Petenti Principium, non cedere?
5. Valde tamen me miseret Homuncionis, quòd cùm Neque esse potest, tam praefidenter intulerit, sileat prorsus, & non possit dicere, Quare. Me igitur videat, Qui possum, opémque hanc tam modesto Capiti feram, prae pudore solùm non dicenti, quod res est. Nam, Esse si possit 10 istud, hoc est, si à Nobis Barjesuitis admitteretur, Creationem Coeli & Terrae ad Christum pertinere, rueret actutum, & in nihilum redigeretur Socinitatis Nostrae Caput Principale▪ Fact óque nostra foret Terrâ non minùs, quàm Coelo exclusissima. Praevidet igitur hoc Catechista, at (que) hinc sic angitur, aestuátque. Quo malacissetur verò, perpendat, si me audiat, Citationis Apostolicae prima illa verba, [...], próque ins [...]gni sua facultate dignetur exponere, Quid [...] sit. Pluralis enim Enuntiatio cùm sit, & non [...], 20 egregio Mysterio suo hoc non carere, Quídni existimem? Significat igitur SSpiritus, Praeter Principium illud apud Mosen, [...], Gen. 1.1, praevisse & alterum Principium, illud apud Euangelistam, [...], Joan. 1.1, atque ex hoc intuitu, (inverted †)almista, ut Christi (nam [...] hoc dici videmus,) praestantiam clararet, Numerum auget, aítque, Filium, Qui Divinae Gloriae S [...]lendor, Substantiaeque Ejus Character est, Prioris illius P [...]incipii, principio omni carentis, ab aeterno participem 30 esse, & Posteriori Principio, Ut esset in tempore, ex Opificio suo dedisse, Atque hoc Ei est, [...], Inter Principia. Fuit igitur Ipse ante Mundum, quem fecit: Non factus cum Mundo, neque paulò ante mundum, est, ut Ipse dein Mundum faceret; (Quâ in parte, Ariana dementia multò quàm Socinina tolerabilior est:) Sed nunquam erat, Quando non erat, Erat enim Deus ab aeterno. Et ubi nunc erit B [...]rjesuitica Impietas?
[Page 730]6. Intererat igitur Catechistae, praecipuo nunc modo frontem sibi perfricare, atque Apostolo, aienti, Ad Filium haec dici, ità reponere, ut mentiri eum tantùm non aiat, adserere enim, De Messia haec non debere accipi. Veruntamen quò nè videatur ad extremum depuduisse, improbitatémque omnem superare, reperisse se gloriatur, quî possit Apostolo succurrere, ità ut in tanto solùm, & non in toto Mendaciloquus sit. Davidis enim, quae citantur ab eo, Verba dividantur, ait, in Partes Duas, & diffugere utcunque non poterit, quin falsum dicat quantum ad 10 Partem Priorem, Posteriori tamen Parti veritatem subesse sinet Catechista, (Sic solet beare Amicos;) ferétque, Ut ad Christum de Christo ea dicta sit. Quàm misellum autem hoc, atque excors subterfugium sit, testis ipsa ea Posterior Pars est, In qua verba haec, [...], voce planè Stentoreâ proclamant, Personam heic variari non posse, sed in Parte utraque unam eandémque esse, tam Extruentis Orbem, quàm Destruentis, Neque igitur Eum Ab Aeterno minùs fuisse, quàm In Aeternum permanere: Prout & Author ipse mox determinat, [...] 20 [...], Heb. 13.8. Quòd caeteris verò in Locis, ubi Per Christum omnia facta esse dicuntur, respondere soleat, Hunc modum loquendi, non Eum, Qui Prima sit Caussa Rerum, sed Caussam Secundam, aut Mediam exprimere, Cat. R. pag. 73 & 75, Vel sic quidem suo jugulatur gladio; Quem enim in Conditura Mundi fatentur Secundae, Mediaeve Caussae rationem habuisse, necesse est, ut ab aeterno Eum fuisse concedant; Nos autem Filium in Divinis, quoad Personam suam, Secundam, Mediámque esse constanter adserimus, 30 Per Ipsum igitur facta sint omnia: Sed eandem tamen omnino Naturam esse in omnibus illis Personis, propugnamus, contra Socinitatem omnem, & Portas ipsas Inferorum.
SECT. XCII.
1. Hodie Aeternitatìs, Argumentum Paulo est applicandi ad Res in tempore gestas, Nativitatem Christi, Sacerdotium, Resurrectionem.
2. At Quae Consequentia, à Messia ad Jesum? Ex tali Resurrectione evincitur Jesum esse Messiam.
10 3. Jesum vocatum fuisse ad Sacerdotium, non minùs quàm Aaronem ad suum, ex Hypostatica Unione.
4. Barjesuita, Ut neget haec, & Cur, SScripturásque distorqueat.
LAude suâ digni sunt illi è Schola, Qui Patrum aliquot sententiam amplexi, Hodie illud, quod de Messia apud Davidem legitur, Filius meus es Tu, Ego hodie genui Te, (inverted †)al. 2.7, De aeterna Filii generatione dictum 20 existimârunt. Diem enim Praesentem dicere, Qui Hodie dicit, extra controversiam est; Ideóque propriissima est ista Aeternitatis adnotatio. Unus enim ex integro Dies, totúsque semper Praesens, Praeterito omni, vel Futuro carens, Aeternitas est. Huic autem Expositioni quòd reclamitandum esse nonnulli arbitrentur, Quia Apostolus hunc ipsum (inverted †)almistae Locum ad Res in tempore factas applicat, (Ad Christi Nativitatem è B. Virgine, Heb. 1.5. Ad summum Sacerdotium, quo Ipse defungitur, Heb, 5.5. fortassean & ad Resurrectionem 30 Ejus è Sepulcro, Act. 13.33.). Illatio ipsorum haec vacillat, & vehementer erronea est. Argumenta enim sua Apostolus non aliter ex eo Testimonio accersit, quàm propter aeternam Filii Generationem, atque in ea fundantur reliquorum à Christo Gestorum Rationes, Nascendi è Maria; Intercedendi pro Nobis; & Resurgendi à mortuis. Expendatur enim Argumentatio ejus ad Antiochenos, in qua sic processum est, Euangelizamus [Page 732] vobis, Act. 13.32, quòd Promissionem, Patribus factam, Deus perimplevit Nobis filiis eorum, eo quòd suscitavit Jesum, ver. 33. At Quae, obtestor, est ista Consequentia? Primò Dixisse Dominum, Filius meus es Tu; & postea, Exuscitasse Jesum. Quo jam nexu inter Se copulari haec dicentur? Per quam rationem aut illud ex hoc inferetur, aut hoc ex eo?
2. Enimverò, si Res istae in se solùm spectentur, tam toto coelo disterminatae sunt, ut nulla planè sit inter eas Consecutio, Nulla Conjunctio inter Messiam promissum, 10 atque redivivum Jesum. Verùm apud Hebraeos Promissionum Patribus factarum, & Prophetiarum Veterum gnaros, aliter Se res habuit. Ipsi enim, cùm satìs scirent, Messiam suum, ubi veniret, Immanuelem futurum, hoc est, Deum Nobiscum, Didicerant etiam, per Hodie genui Te, aeternam Filii Generationem significari: ex hiis suppositis facilè perceperunt, in Argumento Paulino esse luculentam Consequentiam. Quid enim? Suscitatus nuper Jesus à mortuis fuit? Ità suscitatus, ut nunquam redeundum Ei sit ad Corruptionem? ver. 34. (Subjungitur 20 enim & hoc ab Apostolo, in abundantiorem cautelam contra cavillandi cupidos: Nam è Sepulcro & ipse Jesus Lazarum antè suscitaverat, Joan. 11.44.) Satìs, supérque jam est hoc: Necesse enim nunc est, ut Jesus iste sit Messi [...]s. Quid ità veró? Propter rationem, à Petro priùs allatam hoc ipso in argumento, & à nemine ipsorum negatam unquam, negandámve, Quoniam non erat possibile teneri Ipsum à morte, Act. 2.24. Ipsum? Quem? Filium Dei illum, Quem Deus dicit Se Hodie, id est, ab aeterno genuisse Sibi: Implicarent enim haec. Quocirca 30 ex hujusmodi Resurrectione, definitus est, Filius Dei, in Potentia, per Spiritum Sanctitatis, Jesus Christus Dominus Noster, ut apud Paulum est, Rom. 1.4.
3. Quin & eandem ex Paulo ejusdem Consequentiae suae, quàntum ad Sacerdotium Christi, rationem eruere est. P [...]imò enim purgat Christum à rapina atque intrusione; Negat scilicet, Dominum Hodiernis nostris Schismaticis, [Page 733] perpiísque Praedonibus exemplum aliquod dedisse evehendi Semetipsum in Pontificatum suum, [...], Heb. 5.5. Unde habuit ergó? Dixerat id jam proximeè, Vocatus est à Deo, ut & Aaron erat, ver. 4. Atqui de Aaronis Vocatione dubitari nequid possit, Deus ipse nobis Author est, Exod. 28.1. Eccubi verò similiter & de Messiae? Similiter: Dixit enim Dominus ad Messiam, Filius meus es Tu: Ego Hodie genui Te. At dixisse Qui nulli negamus, Rogitamus tamen, 10 Illud ex isto Quomodo sequatur? Quomodo à Messia transitur ad Jesum? Ex pari, solâque, illatione, quâ priús. Nam cùm Ille ab aeterno genitus, genitus denuo fuerit in tempore, & factus Homo, jure hujus Praerogativae, Honore omni Sacerdotali, Regali, Prophetico pariter donatus est, atque ex Hypostatica Naturarum unione, Privilegiis omnibus Divinis simul cum corpore in Corpore fruitus est; Exerendis quidem pro arbitrio Sapientiae suae, ínque Actus externos producendis, & Orbi, (plùs minúsve) communicandis, tali solùm Modo, 20 Tempore, & Loco, ac Ipsi visum foret expedire, ad [...] eam, propter quam in mundum venerat, maximè promovendam. Scopus igitur Argumenti ex istis (inverted †)almi verbis, quoties apud Apostolum occurrunt, iste est, Haut citiùs Beatem Parentem Gabrieli reposuisse, Fiat mihi juxta verbum Tuum, Luc. 1.38, quàm Ipsa aeterni Regis, Sacerdotis, Prophetae praesentiâ, per SSpiritum in utero suo beabatur, par [...]úsque ei & Dominus, & Christus erat ex ipso primo momento Conceptionis.
4. Sció ad haec fremere, (Ut (inverted †)almi istius exordium 30 est,) Barjesuitas nostros, neque pati posse, qui Divinam Naturam Christo surreptum eunt, Meritúmque Redemtionis nostrae in Cruce abnegant, Ut Rex ipse fuisse existimetur, antequam resurrexerat, aut Pontifex, antequam in Coelos adscenderat. Ut perverterint igitur, distorseríntque ad Socininos atque insanos sensus suos nonnulla N.T. testimonia, (ista imprimis, Matth. 28.18. Act. 2.36. Heb. 8.4.) jampridem à me admonitum, saepiúsque est, [Page 734] quàm ut nunc repetitum dem. Non poteram tamen non Consequentiarum harum Apostolicarum rationem breviter expendere, cùm inciderim nunc in Doctissimi Viri Lucubrationes, Qui nihil mali (vel me Fidejussore,) in Christum molitus, sed Paralogismis illis Barjesuiticis, ex improviso, incautóque abreptus, ità hâc in parte loquitur, acsi sciremus, Regni, Sacerdotiíque Christi Initiationem sufflaminari oportere usque ad Ejus Resurrectionem; Quod Nos quidem nulli scimus, imò, scimus contrarium; Neque dubitamus, quin & Piissimo huic Capiti, 10 Ubi dabitur ei, [...], haec restrictim cogitandi, eadem erit & Retractandi, mentémque suam (judicio enim non minùs, quàm pietate valet,) verbis paulò tutioribus explicandi, Occasio.
SECT. XCIII.
1. Ut per Baptistam Fides eorum in Christum promota fuerit, 20 post mortem Baptistae.
2. Ex ea fide supponunt Divinam in Christo naturam, aientes Dicta à Joanne de Christo, Vera, non Esse, sed Fuisse.
CHristus rediens ab inexpectato in Bethabaram, Joan. 10.40, memoriam Baptistae, jamdiu denati, refricat omnibus ibi degentibus, sed cedit hoc ad fidem eorum in Christo firmandam, cumulandámque. Meminentes enim, Joannem iis miracula, praeter Semetipsum, nulla 30 exhibuisse, quibus viderant Christum ex eo tempore infinitè inclaruisse; Recolentes autem, quibus Testimoniis Eum Baptista à principio insignierat, (Esse Eum ipso Priorem, Joan. 1.15, Digniorem, quàm Cui ipse calceamenti corrigiam solvat, ver. 27, Esse Agnum Dei, Mundi Emundatorem, atque Instauratorem, ver. 29, Solum habere Sponsam, Joan. 3.29, &, cùm ipse minueretur, [Page 735] auctiore in parte futurum Christum, ver. 30. hòc magìs nunc in venerationem Christi ut Messiae sui feruntur, reddunt (que) rationem fidei suae, Quia omnia, quaecunque dixit Joannes de Eo, vera erant, Joan. 10.41. Caeterùm de veritate eorum Nos etiam nihil ambigentes, sciscitari tamen nil veremur, Quo consilio utantur eo Tempore Verbi [...], & Cur non in Praesenti dixerint, Omnia vera sunt, sed, Omnia vera erant. Quid enim? Tempúsne jam quicquam interpellaverat? & Quae vera, Joanne 10 superstite, erant, haec, eo jam sublato, aliter se, ex isto intervallo, habere coeperant? Minimè Gentium: Hoc enim si esset, pariter esset, cur minùs jam in Christum crederent. Ipsa ergò Locutio haec, vera erant, tacito argumento est, Fidei eorum argumentum nunc multùm crevisse, Et, licèt ex Authoritate Joannis, certitudiné (que) tum dictorum ab eo, facilè, meri [...]óque induci poterant, ut Qui antè, in existimatione Messiae Joannem ipsum propemodum habebant, sine dubio Jesum pro Messia haberent, Quia Joannes ei testimonia illa perhibuisset, Multò magìs 20 tamen, post annorum Duûm, Triúmve intercapedinem, fuerunt nunc & alia, & quotidie sunt, Dictà ab Eo tam divinè, Factáque supra sortem Humanam, ut nunc non non possint non pronâ fide in Eum credere.
2. Intelligendi igitur sunt sic argumentari, Vera erant, fidéque digna, Quae Nos ante aliquot annos à Joanne de Eo accepimus, Quae verò ex Nobismet ipsis, indè ab excessu Joannis, edocti de Eo sumus, non sinunt nos jam non in Clientelam Ejus ruere, Discipulósque Ei nos dare; Ità enim, Quae erant, recognoscimus, 30 ut & Quae nunc sunt, toti adoremus. Jam fidem hanc Christus ipse ab iis jam modò sic exegerat, Ut credatis, quòd in Me Pater, & Ego in Illo, ver. 38. Ex Elucidatoribus autem esse scio, Qui ista sic exponunt, In Me Pater, per Vim operantem: Ego in Illo, per perfectissimam Obedientiam. Satin' verò recta videtur haec Expositio? Recta profectò est, Sed non est Satís. Recta; Quia Christus Homo, Deo Patri subditus in omnibus, [Page 736] virtute Ipsius dixit, fecítque omnia. Verùm erat haec ipsius quoque Baptistae Conditio. Cur ergò, Si ista Christi nunc mens erat, & Joannem, Cui ista competebant, pro anteriore Messia non habuerunt? Sed Christus eos aliâ quoque de Re, omniúmque soli Sibi competen [...]e, modò monuerat, Ego & Pater Unum sumus, ver. 30. Atque hoc est, quod jam repetit, per In Me Pater, & Ego in Illo. Per Divinae scilicet Naturae Communionem, Quâ erat ab aeterno Filius. Dissimulari autem, aut subticeri ab Expositore fido hoc non oportuit. Velle 10 enim dicere, quod verum est, & quòd satisfacit sequioris Fidei Socininis, est minus dicere, quàm par est, & non satisfacit integerrimae fidei Christianis.
SECT. XCIV.
1. Complexum totum pro Antecedente Relativi. [...]. Adventus Christi medius ad Excidium Gentis Judaicae. 20 Diem Christi non praeteriisse, [...], nec Resurrectionem.
2. [...], Quid. [...], est Dignos, non Ducere, sed Facere. Totum est, non ex Dignitate Hominis, sed ex Dignatione Dei.
3. Articulus unicus Duobus Substantivis praefixus probat Christi Deitatem. Paulus Deum appellat Patrem, ubi de Deo, divisim à Christo loquitur.
CUM interpretatione Locorum aliquot non possumus 30 non interdum habere rem, sed ità tamen, ut Rei ipsius, quàm interpretationis longè curantiores simus, neque ad hanc velimus, nisi illius caussâ, stylum admovere. In Altera ad Thessalonicenses, Latinus vulg. legit, In quo etiam oramus semper pro Vobis: Sed istud Graecè esset, [...], Nostri autem habent, Wherefore also wee pray alwaies for you. At hoc esset, [...]. [Page 737] Pauli igitur mens ex alterutra Versione nondum accuratè satìs exprimitur. Apud eum enim est, [...], 2 Thess. 1.11. Praeierat autem proximè, [...], ver. 10; Igitur, quòd non subjunxerit, [...], sed, Genere mutato, posuerit, [...], claro indicio est, respectum utcunque ad Tempus illud habuerit, totum tamen Complexum, [...], pro Antecedente hujus Relativi habendum esse, vertíque velle à Nobis haec, Against when 10 vel, si paulò expressiùs velimus, genuino supplemento facto, against which Coming we also pray alwaies for you. De Adventu autem Domini, qui etiamnum futurus est, in fine Mundi, ab Interpretibus haec vulgò accipiuntur: Sunt tamen, Qui non nisi de Excidio Gentis Judaicae, quod sub Vespasiano contigit, & ad quod Paulus, sub Claudio haec nunc scribens, vixisse facilè poterat, nisi Neroniana securis intercesserat, accipi haec jubeant. Jam ego neutri Parti horum, & tamen Utri (que), accedo. Quanquam enim verissimum hoc dicant, Qui ex eventu Rerum edocti, summo 20 cum ingenii, judicií (que) sui acumine, ad fatale illud Judaeorum Judicium haec applicare amant, Pauli tamen, cùm ista conscriberet, at (que) Apostolorum omnium, è quibus quicquam in Scriptis relictum est, opinionem fuisse, suo ipsorum demùm aevo, Dominum Jesum, non ad Gentis illius duntaxat, sed & ad Orbis totius Judicium, venturum esse, alibi abunde exposui. Diem autem istum Christi, (id est, Resurrectionis Generalis Diem,) Quia reperti tum erant, Qui praeteriisse dicebant, [...], 2 Thes. 2.2, errorem eorum Apostolus ibi sic corrigit, ut 30 non possit Praeteritum [...], ità, prout vulgò vertitur, accipi, Instare Diem Christi; Nam Instare vel tum Gentis Judaicae Judicium, Excidiúmque, quod Anno (circiter) vicesimo pòst contigit, abnegandum ab eo non erat: Sed quoniam Gentis, Orbísque Judicium, eodem simul tempore ab iis tum expectabatur, indè est, quòd hâc in parte Apostolus caveat, contra gangraenam istam, quam Hymenaei, atque Phileti fuisse postea not [...]t, [Page 738] aientium, [...], 2 Tim. 2.18.
2. Nollem igitur & illa priora Verba, [...], v. 9, ità à Nostris reddita fuisse, Ut commodè accipi non possint, nisi de Ultimo eo Adventu Christi, in fine Mundi. Adventus enim Christi Medius, Quem ad Gentem eam, (Christi interfectricem, Fideíque Christi Persecutricem) destruendam fore Apostoli (ex ipso Christo) praenuntiabant, non Praeteritus, ut nunc dierum est, sed Futurus quo (que) tum cùm dabatur haec Epistola, erat. Habitâ igitur Temporis, non Nostri nunc, sed 10 illius tum currentis, ratione, par est, ità verti haec à Nobis, ut ad Adventum utrum (que) Christi, tum Futurum ex aequo applicari possint, Idque sic fiet, Who shall suffer for it Destruction to the worlds end. Jam verò quòd ex prece Apostoli ibi sequatur [...], v. 11, elegantissima est haec Verbi [...], juxta formam Hebraeorum concepta, significatio. Ne (que) enim est, ut Latinus V. habet, Dignetur Vos Vocatione suâ. Vocati enim à Deo jampridem Thessalonicenses ad Christi fidem erant; Neque ut Nostri, nihilo meliùs, That He would 20 count you worthy, hoc enim est, Dignos ducere eos: Sed Pauli postulatio est, Dignos facere; Deum, uno verbo precatur, ut det iis [...], prout in sensum eundem se exponit, Eph. 4.1, & jam antè exposuerat in Priore ad Hos, [...], 1 Thes. 2.12. Jam Dei quidem hoc peculiare semper, & Suum est, Quos Dignos ducere vult, Dignos facere; Nihil igitur Hominum hâc in parte est, ex merito aliquo, aut Dignitate sua, sed quicquid est, ex Dignatione Divina totum est; Prout 30 de Semetipso Paulum alibi gratias agentem audimus, Et Quâ de Re? Hâc ipsâ, Quòd Fidelem me duxerit, & Cui agit? [...], 1 Tim. 1.12, Quid igitur est hoc, nisi Quòd fidelem me fecerit? Ut semper in illud Res ista recidat, quod antè determinavit de Deo, [...], 1 Thess. 5.24. Reddatur igitur & hoc à Nobis, That [Page 739] our God would make you worthy of this Uocation.
3. In clausula denique Capituli, à quo coepimus, cùm Articulum unicum Apostolus adfixerit in hiis verbis, [...], ver. 12, & non Distinctivè dixerit, [...], non debebant Nostri tam gratìs, temeréque Articulum nostrum The intertrudere, atque eripere nobis, (Quantum in ipsis, minùs hoc caventibus,) tesseram hujus Loci, ex quo (inter plurimos alios,) 10 Divina in Christo Natura contra impietatem omnem Barjesuiticam adseri à nobis poterit, & Catechistae, Cat. Rac. pag. 48. (Cui aurem alibi vulsi, admonuíque de scelesto hoc cavillo, ad Judae ver. 4.) blasphemia corripi, Verba enim haec sic à Nobis vertenda, atque interpungenda sunt, According to the Grace of our God, and Lord, Jesus Christ. Eò autem magìs istud hoc in Loco urgeri meretur, Quoniam in hiis ad Thessalonicenses Apostolus, quoties de Deo, Déque Christo, pariter, & distinctim tamen, loqui voluit, observandus est vocabulum 20 Patris ad Dei Nomen adjungere; Ut [...], 1 Thes. 1.1. & rursus, [...], v. 3. Similitér (que) [...], c. 3. v. 11. neque aliter se habet, v. 13. eundémque ad modum occurrit & in altera Epistola, c. 1. v. 1, & 2. &c. 2. ver. 16.
SECT. XCV.
30 1. Futura, in V.T. enuntiantur per Praeteritum, in N.T. per Praesens. Ut scitis Pascha post Duos dies esse, sic sciatis & me tradi.
2. Saepe in N.T. est, Ubi [...] valeat [...]. Sic ו in Hebraeis.
3. Christus non anticipavit Pascha, antequam pateretur.
4. De Passione quograve;d coeperit loqui, non erat Sacerdotalis Muneris sui prima aggressio.
[Page 740]5. Temere satìs ponuntur Tempor a Christo de Muneribus s [...]is, Quae ipse à primo Conceptu sortitus est.
ADmonitum jam satìs, supér (que) est, Quemadmodum ex idiomate V.T. est, rerum futurarum certitudinem per Verba Praeteriti Tēporis cōnotari, ità ex N.T. esse, per Verba Praesentis. Quid verò lepidius esse potest, quàm depingi id per Verbum Temporis Praesentis, quod ibi tamen, eodem tempore, spiritú (que), agnoscitur pòst futurum esse? Ità autem Christus disertè, [...] (futurum igitur 10 hoc erat, sed nunc tamen fieri dicit,) [...], Matth. 26.2. Necesse igitur est, ut [...] hoc sumatur, acsi in ratihabitionem [...] positum sit; Ne (que) alia ratio est, cur [...] locum teneat [...]. Difficultas autem longè est major, de Cohaerentia horum Dictorum. Nam Pascha fieri, & Tradi Filium hominis, nexu suo carere videntur: Quomodo enim hoc ex eo sequitur? Ait quidem, Ipsos scire, Pascha post biduum fieri. At, Unde sciebant? Ex Lege Mosis, usú (que) Gentis suae quotannuo. Bene. An sic ergò & Necem ejus? Minimè 20 gentium. Quantò enim potiùs, in contrarium? Nam Non in Festo, ver. 5. est ipsorum Hostium Conclusio, Nè attentandum quidem id tunc esse, Quia Populus sanctè intercederet. Quid igitur facimus? Quomodo exponimus haec? Mutandus profectò nunc est Modus Verbi, quod in Parte secunda repetendum est, Indicativus in Imperativum, scitis nè sit ibi, sed sciatis, sic, Quàm certò istud scitis, tum Pascha fieri, tam certò & hoc sciatis, tum tradi Me. Haec Mens Domini est. Nunquam igitur abs Rei scopo esse duxi Circum locutiones illas, quas adferebant Viri Eruditi ad Loci 30 hujus elucidationem, Praemoneri jam à Domino Discipulos suos, tam perbrevi spatiolo, tam stupendam Rerum suarum permutationem fore, Libertatis in Vincula, Reverentiae in Odium, Triumphi in Squalorem, Hosanna in Crucifige, Vitae in Mortem denique.
2. Veruntamen Nobis, ipsa Verborum momenta solùm Criticè aestimantibus, non videtur opus esse ad istam [Page 741] Praemonitionem tam longis logis. Est enim in ipsis verbis Christi (nisi nimiùm fallimur) verbulum, per quod abunde istud praenuntiatur. Copulativa scilicet Particula [...] ex usu Hebraeorum in suo ו ad plurimos sensus applicari solita, usurpatur nunc ab ipso Christo pro Adverbio Temporis, [...], & jam, quod ait, est hoc, Scitis, quòd Pascha post duos dies erit, Quando Filius Hominis Cruci discipulus dabitur. Potéstne verò quicquam disertiùs moneri? Ad hanc autem Temporis designationem inservire 10 interdum Copulam [...], per Exempla è Sacris huc accersita facilè firmabitur. Insignis est ille prae caeteris Locus, quem ab Eruditorum, (Veterum, & Recentiorum,) vexationibus, jurgiísque jampridem liberavimus per hanc Expositionem, [...], Mar. 15.25. Istud enim, si ut fas, atque necesse est, à nobis vertatur, Fuerat autem Hora Tertia, (id est, plenè praeterierat, atque Sexta coeperat;) Quando crucifixerant Eum, omnium illarum inter Doctos pugnarum Crux tollitur. Neque aliter sumendus est Dominus in 20 ferali ea Praedictione, [...], Luc. 19.42. id est, Tempus veniet, Quando circundabunt te. Et rursus, cùm [...] suam Scribis inderet, [...], Luc. 20.47. est, Devorant domos, Quando sic precantur. Quinetiam & de Semetipso sic loqui ei visum est, [...], Joan. 16.20, est, Prodivi à Patre, Quando veni in mundum. Quod ab Apostolo etiam Participiis in hunc ipsum sensum eleganter adjungitur, 30 Nam [...], Heb. 6.6, est, Quando prolapsi fuerint: & [...], ver. 7. est, Quando producit he [...]bam.
3. Audiant autem jam hoc, Quo die Pascha fiebat, eodem & Se crucifigi, ex ipso Domino Eruditi illi viri, Qui c [...]m Dominus, ipso Vespere Crucem suam praecedente, Pascha cum suis celebraverit, anticipâsse Eum opin [...]ntur, atque uno die, citiùs quàm oportui [...], celebrâsse. Licèt [Page 742] enim Controversiam hanc, priùs disputatam nobis, repetendi nunc nullus est animus, licet tamen [...] iis hoc dicere, Sapienti verbum sat esse. Verùm ubi Euangelista notârit, Christum cum priores illos Sermones absolverat, tum transiisse ad monitum hoc de Paschate, déque Cruce sua, [...], Matth. 26.1. nequeo non vehementer admirari, Quid sibi voluerint ex Eruditorum Choro, Qui ad hunc Locum adjecerunt, Christum munere Doctoris, & Vatis impleto, Sacerdotale 10 suum Munus aggredi. Quid enim? Numquid opinati sunt, Biduo hoc, aut Triduo, ante Passionem suam, desiisse Dominum Munus suum Propheticum? Istud videntur planè dicere. At quid tum fiet amplissimis illis Sermonibus Ejus, (Sermones eos in Monte, prolixos utcunque, vel Priores, Matth. 5.1, vel Posteriores, Matth. 24.3, longè superantibus,) in ultima Coena ab Ipso habitis; Prout apud Joannem leguntur ab exordio Capituli 13. ad finem, 17? Et Prima quidem eorum haec Redargutio est. Sed altera, graviórque, est, Quòd & hanc 20 aeram affingant sibi coepti ab Eo Sacerdotalis Muneris. At Quo Argumento? An, Quia nunc verbum unum alterúmque interposuit De Proditione, Crucéque sua? At dixerat hoc priùs ante aliquot Septimanas, dum in Galilaea agebant, Matth. 16.21, Biduóque uno, (& forsitan altero,) antequam istud nunc diceret, verbis multò expressioribus ad haec usus est, Matth. 20.19. Dicant ergò, Cur non ibi adfixerunt Sacerdotalis sui muneris aggressionem?
4. Argumentum est ad Ad Homines hoc non leve, 30 Meritóque suo maximo nunc fit (Liberè enim loquendum pro Christo est:) Ut suo hoc sibi jugulentur gladio, Qui Muneribus Christi Tempora (nescimus Quae, déque Caussis nescimus quàm periculosis,) temere ponere nihil sunt veriti; Prophetam non fuisse factum Eum, nisi ex illapsu SSpiritûs in Baptismo; Sacerdotium nunc induere sibi, triduo ante Passionem; Regiam Potestatem consecutum [Page 743] esse à Resurrectione sua. Quàm nollemus autem haec à Viris Cordatis, Piísque dici? Sed Litem hanc antè à Nobis d [...]scussam nunc non iteramus: Hoc tantùm inpraesentiarum monemus, Esse meram transeundi ad alterum, sive Locum, sive Argumentum, Euangelistae hujus formulam, istud, [...] ídque Sole clariùs parere, è Matth. 13.53. & 19.1. At verò, tali planè exemplo videmus nobiles nostros Barjesuitas majus aliquid, & nullo non carcere 10 dignius, ausos esse, Et Quia licitum cuique esse volunt pro libitu suo, Officiorum suorum Tempora Christo praescribere, ipsos (ex Consiliis non vulgaribus, sed quibus Divinam ab Eo Naturam suam harpagare decrêrunt,) non sinere eum, aut Regem esse, antequam è Sepulero redierat, Cat. Rac. pag. 20. aut Sacerdotem quidem, antequam in Coelos adscenderat, Cat. Rac. pag. 291. Sed Impietatum harum machinamentis jampridem occursum ivimus, probavimúsque Illum, ab ipso primo momento Naturae Humanae ad Se adsumtae, Christum Dominum, id 20 est, & Regem, & Sacerdotem, & Prophetam, ex ipsa Naturarum unione, Absolutè factum esse; Ità tamen, Ut (ex eo, quòd ipse [...] tum erat,) liberum quoque Ei esset, pro Beneplacito suo Divino, momenta singula Dispensationis suae in terris arbitrari; Ubi igitur, & Quando, & Quibus ipse volebat, Officia sua testata facere, Mune [...]úmque istorum singulare specimen, vel ab ipsis Cunis, quo libebat Ei Modo, Ordine, Respectu, exerere.
30 SECT. XCVI.
1. Quomodo Herodes factus Antesignanus sit in nece Messiae. [...] & [...], ut differant.
2. Aoristum sumi in Tempore plusquam Perfecto. Uncti [...] Christi in utero. Gentes ante Israelem nominatae.
[Page 744]PAuca mihi nunc ad manum sunt, quorum non pigebit, adsumentum hoc obiter facere, ad Citationem factam ab Apostolis, Act. 4.27, è Psalmo secundo. Observetur igitur Primò, limitatio Verbi Passivi [...], quo Senes usi sunt pro Hebraeo [...], quàm bellè nunc Apostolorum usui congruat: Neque enim in Urbem ad hoc ipsum convenerant Principes hii, quos dicunt, neque poterat Ecclesia dicere [...], Herodem illuc è Galilaea eo tum consilio venisse, ut consultando 10 adesset contra Jesum: Potuit tamen [...] ab iis, ex pòst facto, optimè dici, Providentiâ Divinâ ità res has ordinante, Ut, Hierosolymis jam cùm congregati essent, Quisque eorum, pro Parte sua, symbolum conferret ad necem Messiae, atque ut Herodes ipse, ab inexpectato in tale Judicii, Consiliíque consortium pertractus à Pilato esset, ut in Caput Conjurationis istius evadere, Primúsque in Hostium Jesû numero haberi mereatur. Alterum est, quòd Apostoli Praepositionem tam mirè immutârint, cúmque è Senibus ipsi proximè praemiserint, [...] 20 [...], ver. 26, quod Deum tamen nunc precantur, est, [...] Scilicet Adversùs Deum cùm instituta fuerit ista Conjuratio, plus ab hiis, Qui rerum eventui inte [...]fuere, dicitur per [...], quàm à Senibus sub [...] intendebatur; Innuitur enim reverâ Magnum illud Mysterium Incarnationis Domini, & per [...] significatur, Hostes Dei Super ipsum Filium Dei, ex parte, atque pro tempore, praevaluisse, Morte enim tur [...]issimâ, quà Homo erat, mulctâsse Eum, Quem Deus unxerat antè, Sed & jam è mortuis denuo excitaverat. 30
2. Tertium igitur esse oportet de expositione Aoristi [...], Qui, licèt Interpretes hoc fugerit, optat tamen nunc significatu, signísque Temporis Praeteriti plusquam Perfecti affici, Quem unxeras, Whom thou hadst anointed. Prout in Aoristis saepe fieri debere, è Matth. 14.3, [Page 745] éque variis Locis aliis jam saepe notavimus; Ex illo praesertim, Cujus scopus, sensúsque huic planè geminus est, [...], Act. 2.36. Aoristus enim iste [...] est, Fecerat Eum Dominum, Christúmque. Ex aeterno scilicet Decreto, Cujus perimplendi Tempus incepit cum Ipsius conceptu in utero B. Virginis; Utcunque Barjesuitae sententiâ istâ abusi sint, (eóque nomine alicubi vapulârint mihi;) ad statuminandam sceleratā suam 10 sententiam, Jesum, nos Sanguine suo redimendi exortem, nullâ Naturae suae Divinitate, sed Jure quodam serotino, póstque Resurrectionem suam duntaxat indulto, in Dominum, atque Messiam evasisse. Postremum denique nunc erit, quòd Gentes priore Loco ponantur ab iis, ante populos Israelis: Non Caret enim Mysterio suo hoc, Ut ab Eruditis notatum memini ad Davidem, (inverted †)al. 2.2. Quanquam occasio ejusdem nata heic esse videatur ex alio capite; Scilicet propter familiarem in Textu Sacro Figuram, quam nonnulli [...] appellare amârunt, Ut ad 20 Herodem atque Pilatum, proximè nominatos, relatione denuo habendâ, à proximiore eorum, id est, à posteriore incipiatur: Atque indè est, quòd Prior Locus [...] jam datur, referendo ad Pilatum, & Secundus [...], referendo ad Herodem.
SECT. XCVII.
1. Spiritus Dei dictus & Spiritus Christi, probat Christum, verè Deum esse, non Titulo solùm, sed & Re.
2. De SSpiritu, distinguitur inter Esse Ejus, & Operari. Quoad [...] Deus est, & quoad [...] Personae Tertia. Quantum ad Operari, Habitat ipse in iis, Qui Eum habent, inque Eo sunt.
3. Cùm Spiritus sit Dei, Christíque, rectè creditur Procedere [Page 746] à Patre, Filióque: Si à Patre solo procederet, Cur non est Filius?
PLena sunt Divinorum sensuum verba illa Apostoli, [...], Rom. 8.9: Sed (ut caetera nunc mittamus,) Tribus è Principalissimis Fidei nostrae Articulis statuminandis praecipuè haec inservire nata sunt. Primò enim, quòd Paulus quasi uno eodémque spiritu, SSpiritum 10 duxerit promiscuè appellandum Spiritum Dei, atque Spiritum Christi, invicto hoc nobis Argumento erit, Christum esse Deum. Deum autem dicimus, non in sensu insano, & solùm Barjesuitico, Titulo scilicet, Donóque Deum esse Eum, sed Re non Deum, Factum enim Deum esse, & factum (heu!) nimis serò, Non nisi post Duos Caesares, Nam non ante Mariam Virginem, Ut Catechistica Fides est, C. R. p. 53. ità ut ab ipso Spiritu, Qui Spiritus Dei, Christíque jam dicitur, Christus tamen ipse factus fuerit Deus; Sicui libet è polenta Racoviana 20 sibi Christum accersere: Sed in sensu Catholico, & veri nominis Christianis digno, Christum nostrum propriè, plenéque esse Verum, atque Aeternum Deum, & Deo Patri per omnia Coaequalem. Necesse enim est, Apostolum pro concessis, ratísque haec antè sumsisse, Qui talia nunc, sine cautione, aut haesitatione aliqua, tam rotundè prolocutus fuerit, De Deo, Christo, Spiritu.
2. Dein verò observandus est Apostolus, ità sermonem suum adornâsse de SSpiritu, ut & claram pariter Distinctionem 30 nobis subministrâri [...], inter Esse Ejus, & Operari. Quoad Essentiam enim, definit primò, Eum esse Spiritum Dei. Ergò & Ipsum Deum esse concludimus, Naturae tam Divinae, Aeternae, Infinitae, Ut & Hominibus datum sit, quemadmodum dicimur In Deo esse, ità dici & in Spiritu esse. Verùm unà ait, Esse eum & Spiritum Christi. Non ergò Virtutem Dei solùm habendum esse [Page 747] concludimus, licèt à Moscorovio haut aliter accipiatur, C. R. p. 216, Qui tamen Virtutem Christi Eum esse, nusquam adserit, nunquam adserturus est, Nè, vel indè, Quia Spiritus Ille Utriusque tum Dei, tum Christi, ex confesso sit, necessariò evincatur, Utrumque, tum Christum, tum Spiritum, esse Distinctam in Deitate Personam, Utrumque esse verum Deum. Quanquam verò ipsâ in Natura Dei quantum ad [...], SSpiritus sit, atque indè vocetur Spiritus Dei, Distincta tamen Persona est, 10 quantum ad [...], eodémque modo, & Mysterio, quo Deum Patrem Personam in Divinis Primam habemus, & Deum Filium Personam Secundam, etiam & Deum SSpiritum numeramus Personam Tertiam, Ejusdem semper Deitatis Consortem, Aequalis Gloriae, Coaeternae Majestatis. Quoad Operationem verò SSpiritûs, cùm Apostolus heic aiat, Habitare eum in nobis, ut Dei Spiritus est, atque Haberi à Nobis, ut est Christi, hâc in parte respexit ad Divina illa Charismata, & Dona Gratiarum SSpiritûs Quibus Ille nos Clientes suos, Christi Servos, 20 Dei Filios imbuit, sanctificat, & gubernat. Nam & haec omnia in Dialecto Apostolica, ipsius Authoris nomenclaturam sortiri amant, & passim appellantur Spiritus. Habemus igitur SSpiritum, Quia paremus imperiis Ejus, pérque Gratiae suae auspicia Ipse in nobis habitare dignatur.
3. Ultimo autem in loco, quòd Apostolus nunc in nominatione Spiritûs, tam arctè conjunxerit istos Titulos, neque citiùs depraedicârit Eum esse Spiritum Dei, quàm, loco ejusdem, suffecerit, esse Spiritum Christi, mirè nobis per hanc Zeuxin firmatur Fidei Articulus ille, 30 Q [...]o de Graecitantâ cum pervicacia contenderunt adversùs Ecclesias Occidentales, De Processu SSpiritûs. Procedere enim SSpiritum ab Eo, Cujus Ipse nos docet Se Spiritum esse, cur adseramus, summâ cum ratione stat; A Patre igitur, Filióque, Quia Patris, Filiíque Spiritus est, Procedere merito maximo creditur, Idem Spiritus Dei, Spiritúsque Christi. Ex eo verò, quòd Christus, paulò antè Passionem suam, locutus de SSpiritûs Processu, [Page 748] Semetipsum, Cujus Deitatem celari tum maximè intererat, non nominârit, contentus solùm dicere, [...], Joan. 15.26, ex hoc arbitramur nos nihil arctari. Neque enim, quia pro tempore tum siluit, negare putandus est Processum Ejus à Filio; Et nos Christum optimè novimus semper fuisse Unigenitum [...], Joan. 1.14, Unum etiam cum Patre, Joan. 10.30, Prodiisse & Ipsum [...], Joan. 16.28: Ipsum denique promisisse Discipulis, Semetipsum missurum ad eos esse [...], 10 Joan. 15.26. Ex quibus necessariò concludi censemus, SSpiritum à Patre, Filióque procedere: Quem quidem à Patre solo si procedere existimaremus, Quae ratio nobis restaret, propter quam possemus, Eum pro Filio altero non habere?
SECT. XCVIII.
1. [...] pro [...]. Corpus ut sit [...] aut [...]. 20 [...] concisè positum, pro [...] & [...].
2. Adamus sumitur, non pro Singulari, sed pro Capite Generis totius. In Christo ut mutentur Sui tum Spiritu, tum Corpore.
3. Factus Anima Vivens, & In Animam Viventem,ut Differant. Quâ ratione Corpora fiant Spiritualia.
4. Quid sit, Christum dici [...]. Paulus non intendit de Christi Resurrectione, Quae de nostra omnium dicit. 30
5. Christi Corpus erat Spirituale, è Coelo, non è Sepulcro. Vivere est Verbum Neutrum; Vivificare, Activum.
6. Christus in Conceptu suo, Materiae suae [...] exaltavit in [...].
7. Quòd Christus, more nostro, vixerit, & passus fuerit, è Dispensatione sua solùm erat. Ut sese inaniverit. Ad Mortem, Non Ad Corruptionem & Pulverem.
[Page 749]8. Unde nos Pulvis futuri simus. Christo [...] ut non competiit. Nequit dici, Corpus Ejus Seminatum fuisse, sed Cecidisse in terram.
9. Corpus Animale & Spirituale verè Opposita non sunt, sed Subordinata. Christus in Hypostatica Unione Naturam Humanam extollebat supra conditionem vulgarem.
10. Christi Spiritûs Vis Vivificativa non ad Se solùm restringenda est. Sic jejunâsse Eum ante Resurrectionem 10 Ejus, & sic comedisse post eam, ex Dispensatione erat. Imperium habebat in Angelos.
11. Stellas, visas, Unam, in Oriente, in Occidente, Alteram, cùm Christus nasceretur, Angelos fuisse, Regis Messiae Praenuntios. Seculum, Ante Messiam, & pòst venturum. Mater Domini post Partum integerrima Virgo.
QUòd Phrasis illa, Sic & scriptum est, mutata jam apud Latinum V. sit, in Sicut scriptum est, Notariorum 20 habendus est, facilis quidem, & non infelix error, quantum ad sensum illius Loci, 1 Cor. 11.45. Quòd verò nonnulli verterint, Sic enim scriptum est, si probi cujusquam MS. Codicis fide, non [...], sed [...] ibi legentis, usi sint, egregiè Se mihi probabunt: Sin eâ solummodo ratione fecerint, Quia Particularum earum, non in Hebraeis solùm, sed & in N.T. promiscuus usus est, nec sic quidem vehementer pugnabo, Quoniam Illativa Consequentia heic longè dilucidior est. Duo enim sunt, Quae Apostolus proximè praemiserat, Esse Corpus [...], Esse 30 & Corpus [...]. Rectà igitur ad horum probationem nunc proceditur: Et Prioris quidem Confirmatio accersitur ei ab Authoritate V.T. Factus est Primus Homo Adamus in Animam Viventem, Gen. 2.7. Posteriorem autem partem Paulus ipse sibi exinde deducit, ad illius Similitudinem quidem, sed quasi per Antithesin non inficiandam, Novissimus Adamus in Spiritum Vivificantem. Supple, factus est. Pro Citationis enim Parte perperàm [Page 750] istud à nonnemine habetur; Eáque propter à Typis (omnibus, quos videre me memini,) nimis erratum esse censeo, quòd post [...], plenam Distinctionem non appinxerint, monitricem, id, quod pro Scripto citabatur ab eo, ibi terminatum esse. Quod verò Apostolus in membro insequente, Particulam nullam, Adversativam, aut Discretivam quidem apposuerit, Ut, [...], aut [...], aut aliquid hiis simile;) respondendum est, miro quidem, sed insolente artificio comprehendi hoc in ipso Adverbio [...], Quod in fronte Sententiae tam concisè 10 ponitur, & reverâ tamen non est, Sic, sed valet, [...], Sicut, atque ità de jure refunditur similitudinis hoc Redditivum in sequentem hanc partem, acsi fusiùs prolatum ab Apostolo fuerat, [...]. Quâ formulâ loquendi videre est Christum ipsum, hoc ipso in Argumento Vivificandi, usum esse, Joan. 5.21. & 26.
2. Verùm, Quid indé? Sunto haec, utì enuntiantur: Ex Authoritatibus hiisce, Mosaicâ, Sit Primus Adamus 20 factus in Animam Viventem, Paulinâque, Sit Secundus Adamus factus in Spiritum Vivificantem. At, Quid tum? Haeccine probant, Quae probanda ei erant? An hinc constabit, Esse Corpus [...], atque Esse Corpus [...]? Jam quidem de Priore horum minor est difficultas. Sumendo enim Adamum, non in individuo, aut pro Singulari Homine, sed pro Capite Universi Generis, Ex qua radice propago Hominum naturaliter pullulavit, Cùm ille igitur fuerit [...], ver. 47, probè sequitur, Tales esse, Qui ex eo generantur, Omnes 30 [...] ver. 48. Virtute igitur Animae illius, Quae Adamo in faciem inspirabatur, Gen. 2.7, & per quam informantur Posteri universi, Vivere eos dicimus, atque indè propter Dominium Animae, Corpora eorum [...] esse. Eadémne verò est Ratio, U [...] per Secundum Adamum etiam Corpora [...] fiant? Profectò est; Sed non, nisi cum limitatione sua tamen; Non enim [Page 751] Corpora omnium Hominum, sed Eorum omnium, Qui ex Adamo Secundo nascuntur: In Genere jam Mystico, & Suo, Quibus Ille, Dominus de Coelo Qui est, ver. 47, Coelestísque Ipse, ver. 48, potestatem dat, ut Filii Dei fiant, Joan. 1.12, pérque veram fidem & dilectionem, Ut Mystico suo Corpori inserantur, Horum Ille, Animas primùm, per inspirationem suae Gratiae, sic immutat, Ut Carnem quantumvìs gerant, in Carne tamen non esse, sed in Spiritu dicantur, Rom. 8.9, in Spiritu vivere, 10 ínque Spiritu ambulare Gal. 5.25, totos Spirituales esse, Gal. 6.1, & in Coel [...]s [...] suum habere, Phil. 3.20, Dein & Corpora Eorum immutabit, ubi suscitârit ea ex pulvere terrae, In novissimo enim Die ad Resurrectionem Vitae suscitata à Se, per influxum Gloriae suae sic inaurabit ea, Ut & ipsa Spiritualia evadant, & Glorioso ipsius Corpori fiant conformia, ver. 21. Esse igitur Corpus [...], & Esse (id est, certò futurum esse; In Rerum ergò natura Esse,) Corpus [...], Luculentae jam hae consequentiae sunt, & Copiosae Probationes.
20 3. Verùm meminisse nos semper oportet Distinctionis, quam modò intulimus. Apostolus enim in Argumentis ad Ressurectionem probandam nunc est. E verbis igitur Mosis, Primùm hoc dicit de Filiis omnibus Primi Adami, atque indè de Corpore eorum Animali loquitur. Ex eo enim quòd ab origine ex Adamo germinaverint, Quisque Anima Vivens est, pérque Animam suam Corpus Cujusque vivit vitam Naturalem, atque indè [...] dicitur. De Adamo autem quòd Moses non dixerit, Factus est Anima Vivens; De eo tamen verum hoc 30 erat; (Neque quicquam aliud saepe, per hoc genus Locutionis cum Praepositione, significatur, Ut, ipse erit in Caput, & tu eris in caudam, Deut. 28.44, nihil amplius vult, quàm Ille erit Caput, & supereminebit, Tu Cauda & inferior eris, & rursus, Estote in Viros, 1 Sam. 4.9, est, Viros vos praestate. Apud Prophetam autem sexies eâdem in sententia similem Syntaxin habemus, Jer. 24.9.) Sed quòd, Praepositione eâ de more intertrusâ, nunc dixerit, [Page 752] Factus est in Animam Viventem; accurata Ratio Hebraismi hoc in Loco est, ad perpetuam totius Generis conditionem denotandam, útque hinc innueretur, Regulam hanc aeterno quasi filo traducendam esse in universam ejus Subolem. Consimili autem de ratione Paulus è mente jam sua Secundum dicit. Ex eo enim, quòd Spiritu Christi imbuantur, Quotquot in Eum renati ex aqua, & Spiritu sunt, atque per vivam fidem etiam morientes spiritum suum in manum Ejus commendent, igitur, cùm Ipse voluerit jusserit, per Spiritum hunc ità vivificabuntur, 10 Ut & Corpora ipsorum Spiritualia evadant, Coelestiúmque instar, prout Author Ille Generis sui Coelestis est, omni ex parte modóque Spiritui morigera sint, & illius, quod [...], atque terrenum est, nullâ ex parte indigentia, nullóque modo observantia.
4. J [...]m verò, quòd Lituanicus ille Sophista, Quae Apostolus in Divina ista Dissertatione De Resurrectione ad Vitam tam copiosè peroravit, (De Corporibus Nostris quidem, Quia per Naturae principia de Terra prorsus & [...] sunt, Seminandis in Corruptione, Ignominia, Impotentia, 20 priusquam resurgere dabitur ad Immortalitatem, & Gloriam;) ad Christum Dominum primariò, & per specialem applicationem retulit, Marginémque sibi suum, [...], oneravit Quatuor numerorum Notis, è 1 Cor. 15.42, 43, 44, 45, Cat. Rac. pag. 281. in hoc antiquum obtinuit, fecítque strenuò, quod suum est, Per consutos scilicet dolos, ut Christi Meritum arrodere, imminueréque possit, atque ex animis Nepotulorum suorum suffurari Ei omnem Divinitatis suae existimationem. Non ultima autem fraus ejus hâc in parte est, 30 quòd in tam magnifica allegatione noluit tamen procedere ad notam tmematii 47. Et Quídni? Q [...]ia consiliis hiis Barjesuiticis omnia ibi inimica sequuntur. Catechista ergò, Qui totus in eo est, Ut Christo Regalem suam Potestatem abjudicet, donec à Sepulcro consecutus eam, serâque ejusdem Praerogativâ, (post Resurrectionem enim exorsâ,) donatus fuerat, Cat. Rac. pag. 225. Qui [Page 753] Resurrexisse etiam Christum fortiter pernegat, per aliquam in Se Virtutem Semetipsum Excitandi, C. R. pag. 278. ideóque cùm Vivificatus Spiritu dicatur ab Apostolo, 1 Pet. 3.18, observari jubeat, non ibi dici, Eum Spiritu proprio esse vivificatum, Cat. Rac. pag. 279, sed quòd virtute solùm Dei Patris excitatus à mortuis fuerit, Cat. Rac. pag. 286. Ille ut huc se caecè proriperet? Ubi Christus appellatur [...], neque igitur à Paulo consyderatur, ut Singularis Persona, sed ut Princeps, 10 Authórque universi Generis ad aeternam Salutem pertinentis, Ubi etiam appellatur [...], paríque ratione, quâ Primus Adam, Quia [...] esse notatur, dicitur [...], Christus, Quia desursum venit, dicitur [...]. Satiùs ergò ipse sapuit sibi, quàm ut eousque progrederetur cum Paulo, aut ea omnino attingeret, quae Artes suas, fraudésque contra Christum à se allaboratas actutum pessundarent, protereréntque.
5. Quòd non abstinuerit se vel ab hoc loco adfibulando, Factus est in Spiritum vivificantem, ver. 45, grande 20 quidem ausum est, sed ex alterius Doli machinamento profectum. Sperabat enim Vulpecula, se quaestiunculam jam de Christi corpore, postquam resurrexerat, tam callidè instituturum, ut responsionis suae futo Barjesuiticè fabrefacto, permiscere posset, atque confundere eam, cum dicendis de spiritu Ejus, sic ut nec illum, Vitae Largitorem, Christus putaretur adeptus esse, nisi è Resurrectione sua. Quaerit igitur, At Quale Christus nunc habet Corpus? Cat. Rac. pag. 280. Respondétque stratioticè, Habet Corpus Immortale, Gloriosum, Potens, Spirituale, 30 cùm factus sit in spiritum vivificantem, Cat. Rac. pag. 281. Subridendum igitur esse, ad Strophae hujus subtilitatem, dicemus? an temeritatem quidem? De Corpore enim Christi Quaestio est, Totiúsque Quaesiti Principale momentum pendet ex Emphasi Particulae illius de Tempore, Nunc, Postquam scilicet à mortuis reversus est. Igitur & istud, quod in Responso ejus vertitur, Cùm factus sit in Spiritum vivificantem, potéstne aliter à quoquam, [Page 754] cui de dolo nil subolet, accipi, quàm de tempore eo, Nunc cum factus sit? Quasi Qui Christum velit, non antè, è Coelo, sed tunc, è Sepulcro, Spiritum istum secum attulisse, & tandem, ubi excitatus à mortuis fuerat, Virtute Resurrectionis suae Beneficium istud adeptum fuisse. Istud quidem Barjesuita noster totis medullis usque molitur; In istud igitur, quaquà potest, (Virtute, an Dolo, Quid refert?) passim fertur. Ferat tamen nunc impunè (per me) hanc fraudulentiam; Quoniam ex ipso se statim nunc à tergo sequitur [...] 10 istius ultio; Nam per ipsam Citationem Dicti hujus de Christo, insani Dogmatis sui jugulum petit, atque [...] se miserè praestat. Agnoscit enim, Christum factum esse in Spiritum Vivificantem. Bene habet! At nos succlamamus, Vivificare, aliûs longè generis, modíque esse, quàm Vivere. Adamus quidem prior factus est in Animam Viventem. At Vivere, est Verbum Neutrum, & quod Formam, utì non Passivam, ità nec Activam, integrè induere potest. Verbum autem Activum, & in Activis, Operosissimum, est Vivificare. In 20 confesso igitur cùm ei hoc sit, Secundum Adamum factum esse in Spiritum vivificantem, Quid opu'st pluribus? Eam enim modò monstravimus esse Hebraismi hujus mentem, ut Reflexivè primò quidem feratur, & sibi imputetur: (Et Quid jam fiet cavillo ejus, Quòd Petrus tantùm dixit, Eum Spiritu vivificatum esse, sed non dixit, Spiritu suo, cùm Ipse sit ille vivificans Spiritus?) Sed ut Transitivè quoque applicetur, Quò intelligamus, Ex Eo, velut amnem è fonte, Virtutem istam defluxuram esse ad Universos suos, pérque Christum Corpora Fidelium 30 omnium, Spiritu Ipsius sic aspirante, in aeternae Vitae consortium transferenda esse, [...], ver. 23.
6. De Tempore autem, Quando Secundus Adam factus est in Spiritum Vivificantem, haut opus est, si animis uti velimus, ut ipsi Textui huic quicquam allaboremus. E Mose enim cùm Paulus laudarit hoc, [...] [Page 755] [...], Moses istud dixit de Adamo, tum cùm primò [...]ormatus est è limo terrae, Eodem nimirum momento quo plasmavit eum Deus, inspiravit in faciem ei spiraculum Vitae, Gen. 2.7, Ab ipso igitur principio Sui & Esse coepit, & Vivere. Jam igitur, Secundus Adamus Quid? Ille, in Spiritum Vivificantem, ait Apostolus. Quaerimus verò, Quando? Annon videmus, Aliud Verbum heic nullum esse, sed repetendum [...] esse idem illud, [...], Déque 10 industria ità enuntiatum à Paulo hoc esse, Quò nobis procul omni dubio vel sic constaret, Tum cùm Ipse factus est Secundus Adamus; Atque hoc est, Tum cùm factus est Homo; Atque hoc est, In primo Conceptu Ejus in utero B. Virginis; Cùm Verbum Caro factum est, in ipso [...] Unionis Hypostaticae, Factum esse Christum in Spiritum vivificantem; Utque Prior Adamus non extitit, antequam & Anima Vivens erat, ità nec antequam Spiritus Vivificans erat, Adamus Secundus? Rem igitur breviter audiamus; Deus Ipse Spiritus est, Joan. 4.24. 20 Est Spiritus igitur & Deus Filius. Spiritu autem Isto, propter infinitam [...], de Coelo descendere dignato, atque ad Naturam suam Divinam adsumere sibi in B. Virgine Parente sua Naturam Humanam, Homo iste, utut propter materiam eam à Matre desumtam reâpse [...] habendus erat, propter Excellentiam tamen Spiritûs, quîcum uniebatur, desiit actutum [...] esse, exutâque pulveris omni conditione, (Omni, quae fuerat antè; Quantò magìs, Quae pòst futura erat?) juxta dictum Prophetae, Esa. 25.8, atque heic laudatum, ver. 30 54. Absorpta est Mors in victoriam, per Spiritum scilicet, Qui de Coelo accesserat, ità devictae sunt Mortalitatis lineae omnes in eo subjecto, abolitaeque sunt ipsae Corruptionis reliquiae, Ut Homo Christus haut priùs conceptus in utero fit, quàm factus est, in humano Spiritu, corporéque totus [...].
7. Quomodo igitur passus est? inquiet Barjesuita. Aut ex qua ratione credetur pòst, Mortuus esse? In [Page 756] promtu est Responsio. Ex Dispensatione sola, Quâ & de Coelo deductus est, istud provenit. Dispensationem autem eandem adserimus, quam in Christo, post Resurrectionem Ejus, sponte suâ supponit, admitteréque sine haesitatione aut Quaestione aliqua, cogitur ipse cavillorum tantorum artifex Catechista. Quanquam enim nullo modo ferat, ut ante Resurrectionem quicquam consecutus sit, post eam tamen, pérque ipsam Virtutem ejusdem, Christum vivificántem Spiritum factum fuisse, pro rato sumi optat. Mox tamen agnoscit, Quò Discipulos 10 suos de Resurrectione sua certiores facere posset, rediisse Eum ad eos in eodem corpore, in quo Crucifixus fuit, pérque Quadraginta Dies postquam Resurrexerat, unà conversatum, & collocutum saepe fuisse; Monstrâsse etiam iis vulnerum suorum vestigia, comedisse, atque bibisse cum iis, subinde denique apparuisse iis, haut ausus est non profiteri: Cat. Rac. pag. 280. Quae tamen omnia Spiritui vivificanti, praeter per Dispensationem, nequibant competere. Hujus igitur [...] effectum reverâ erat, quod exeruit se in Christo, indè ab Humanitatis 20 suae exordio, & Quia Filius Dei ex tam Divinis Salutem Nostram administrandi consiliis decreverat [...], Joan. 1.14, hactenus igitur exinanibat Seipsum, Ut in similitudine jam hominum factus, non solùm in communi [...] inveniretur, ut Homo, Phil. 2.7. sed etiam ut tandem submitteret Se, usque ad mortem, mortem ipsam Crucis, ver. 8. Quid mirum veró? Deus enim Qui semper erat, in Potestate sua semper habebat Humanae naturae, quam adsumserat, rationes omnes; Poterat ergò, pro suo Beneplacito, arbitrari quotidie, 30 Quid, Ut Homo tunc erat, ageret, permittere etiam, Quid pateretur. Igitur & animam suam, Quam nemo tollere ab Eo poterat, Joan. 10.18, ipse, Quando, & Quomodo, & Quamdiu volebat, ponere poterat, atque ex Dispensatione sua ponebat denique. Sed infra hunc Inanitionis suae Gradum notandus est nunc neutiquam cessisse. Non igitur Ut corrumperetur, Qui Gradus [Page 757] Descensorius in Natura nostra est à Morte proximus. Verùm Corruptionis [...] per Divinam Praesentiam abolitum prorsus in Eo erat, Atque indè Petrus diffinivit, [...], Act. 2.24, Impossibile nimirum fuit, ut tamdiu in morte detineretur Christus, donec Corrumpendi necessitas invaderet: Quod ex Praedictione Davidica, argumento omnium validissimo, firmavit, Quia nunquam daturus Deus erat, Ut Sanctus suus videret corruptionem, Psal. 16.11. Quantò minùs cadere 10 in Eum poterat [...], Ut in Pulverem redigeretur? In nobis autem haec Repulverizatio (sit venia verbo,) Gradus est Tertius post Vitam hanc, & Corruptione ipsâ posterior ordine.
8. Jam priorem Adamum novimus, ità à Deo formatum fuisse, Ut potuisset non mori, Et si non peccasset, nunquam Mortuus fuisset: Sed ex peccato ejus, feralis illa altera Sententia incubuit, non solùm, Morte morieris, Gen. 2.17, sed etiam, Pulvis es, & in pulverem revertêris, Gen. 3.19, Durabítque haec mortalium omnium Conditio 20 usque ad Christi reditum, Mori, Corrumpi, In pulverem redigi. Christum autem quod attinet, quanquam ut pro peccatis nostris moriendo satisfacere posset, mori Se ex Dispensatione sua passus est, [...], Heb. 9.28; Quia tamen Ipse cùm peccatum pro nobis f [...]ctus est, semper peccatum nescierat, 2 Cor. 5.21, atque idiomate isto aeternùm gaudebat, ut per omnia [...] in Se esset, Heb. 4.15, Vel indè igitur [...], Quod Ille, Ex parte Antè, haut citiùs attigit, quam dispulit, Ex parte Pòst, ab ipso alienissimum erat. Ex ipso 30 igitur Verbo illo Seminandi, Cuivis, satìs acutùm cernenti, manifestum est, Apostolum ibi, nullatenus de Christi corporis, sed de Nostrorum duntaxat corporum conditione intelligendum esse, ubi [...] suum toties ingeminat, Seminatur [...], ver. 42. Seminatur [...], Seminatur [...], v. 43. Seminatur [...], v. 44. Quò igitur Catechistae ex isto Loco [...] sua adversùs Christum? Quàm improbus ei, stultúsque labor [Page 758] harum astutiarum! Nam frustrà erit, Si (Quod Nos nulli negamus;) hiis opposuerit, Esse in Euangelio, ubi Christus, quò mortis suae merito praeluderet, & significaret, per Passionem suam Se nos, tanquam lance, & librâ, facturum suos (Haec tamen, quàm vera cunque, ut objicere nobis ausit Procurator Barjesuiticus?) granum Tritici in exemplum Sui proponat, Joan. 12.24, Quod moriendo in glebis multiplicari novimus, atque ex unico Se fructum proferre plurimum. Veruntamen apprimè adnotandum est, quàm cauto Vocabulo Christus in ea 10 Similitudine usus sit; Non enim isto Seminandi, Quod nostrûm omnium commune est in morte nostra, ex qua Corpora nostra ità dissolvuntur, ut in pulverem dein redigantur, antequam sortiantur Vivificationem, per Spiritum Christi, ad Immortalitatem, & Gloriam; Sed eo duntaxat, Cadendi in terram; Ut Similitudinem suam persentiamus, hactenus solùm institui Ei, cùm aiat, Nisi granum Tritici cadat in terram, ipsum solum manet, quòd Dominus etiam & huic Casui submissurus Se in morte sua erat, sed nulli tamen Sementi.
9. Ne (que) tamen jam oblitus sum, (dolét (que) referre,) olim 20 incidisse me in melioris notae Theologum è Schola Pontificia, Quem Opinionis hujus error ex incauto sic abstulerit, Ut & Cathedram suam Paralogismi istius labe commaculârit, censuerítque, Secundum Hominem coepisse Spiritum vivificantem habere, non, cùm coeperit Homo esse, non enim Quando conceptus in utero B. Virginis est, ut Aliqui volunt; (Ne (que) enim ab hac Aliorum omnium, satìs inficeta, & fastidiosa censura temperare Se potuit:) Sed Quando resurrexit à mortuis. Visum quo (que) ei erat, habere Se quod 30 utri (que) Parti Opinionis suae pro Ratione esse volebat. Aiebat igitur, Non in Conceptu Christi; Quia tum factus est in aenimam Viventem, ad exemplum Primi Adami, ex quo nascebatur verus Homo securdùm Carnem. Et hoc quidem verè; (Modò unà caveatur satìs à lapsu Nestorii;) Christus ità nascebatur. At Quid tum? Nam quod addebat, Esse in animam viventem, id est, habere Corpus Animale, [Page 759] atque Esse in Spiritum vivificantem, id est, habere Corpus Spirituale, Opposita esse, at que eidem simul comp [...]tere nequire: jam strenuè reclamitamus; Pote [...]ántne enim haec competere Christo in Resurrectione sine pugna, sed non in Conceptu Ejus, Pugnatura enim tum erant? Tantaene verò tum animis Coelestibus irae? quàm nollem haec à tanto Magistro dici! Neque etiam Opposita verè sunt ea, Diversa sint licèt, multúm (que) Disparata: Et si ità differre potuisse putabuntur, ut litem aliquam oboriri 10 inter ea oportuerit, ipsâ tamen in coitione advolavit Pax, Coelessísque ille & Vivificans Spiritus mirificè litem eam diremit, non Pugnando quidem, sed Perficiendo, non Tollendo, sed Extollendo, Evehendóque supra Se; Exaltata enim est in Eo ex ista Unione Natura Humana, jám (que) tum inungebat Hominem Deus, Deus suus, Oleo Exultationis, Ut è Sodalibus praeterea aliu [...] neminem, Psal. 45.8. Nihil valet igitur Objectio ista, ex Parte Negativa.
10. Ex Parte verò altera, quâ affirmabat, Provenisse 20 hoc Christo, postquam resurrexerat; ex eo medio istud probatum ibat, Quia tunc demum coeperit Spiritus Ejus absque subsidio alimenti perpetuam vitam Corpori suo subministrare. Sed oh Quàm nimiùm vacillat & haec Ratio! Quasi Spiritûs Christi Vis vivificativa restringenda solùm sit, ad ademtionem de hordeo, hoc est, ad sustentationem sui absque esca! Aut Ipse nondum h [...]bendus erat Spiritus actu Vivificans, Quia Vitam sibi actu nondum videbatur praestare [...]! Nisi per parem Paralogismum statuemus quempiam, actu Animal risibile non esse, 30 Qui actu nondum riserit, neque actu Animal rationale, Qui actu nondum ratiocinatus est. Verùm, ut de caeteris in Semetipso Dotibus nunc nihil moneamus, Vis illa in Christo, Vitae Largitrix, tam immensa est, fuítque ab initio, ut ad Se solum limitari non debeat, cùm ad Universos Suos aeternùm pertingat, Quos & nunc etiam extra Corpus sibi servat, & per eandem Virtutem Corpora eorum omnium in novissimo Die excitabit, atque Aeternitate suâ [Page 760] impertiet. Quid quòd praeterea habeamus Captionibus illis opponendum, quòd Christum nôrimus, etiam post Resurrectionem, Virtute Dispensationis, quâ usus à principio fuerat, per Quadraginta Dies edisse saepe, bibisséque cum Discipulis, Luc. 24.43, Joan. 21.13, Act. 1.4, & 10.41, Qui tamen longè ante Resurrectionem per totidem Dies Noctésque satìs Se sustentârat sine omni edulio in eremo, Matth. 4.2, Ut vel indè testatum faceret, quem Spiritum tum haberet. Esuriisse autem pòst, quòd ibi dicatur, sententiam nostram non arietat, sed statuminat. 10 Nam & quà Anima Vivens solùm erat, durâsse in ea inedia haut poterat, nè per Quartam quidem partem illius Quadragesimae, At Spiritus Ejus, per quem tot Se dies conservaverat, vel centuplo plures, si sic libuisset, adnumerare potuisset; Postquam enim, ex Dispensatione sua humanum hoc pati, atque esurire se siverat, quò Tentatorem, illum impurum Spiritum, confunderet, usque tamen per Spiritum suum aliquantisper se denuo sustinuit, potiùs quàm ut Tentatori quicquam obsecundaret, ver. 4. tandémque, ubi decreverat comedere, Angelis ipsis, Qui 20 Ei intendebant, mandavit ut suppeditarent, quod ederet, v. 11. Ex illus enim jussu Angelos hoc praestitisse, ecquis dubitare poterit, Qui meminerit, cùm introductus Ipse in Orbem est, Angelis à Deo praeceptum fuisse, ut ei in omnibus praestarent obsequia? Heb. 1.6. Introductio autem ea, sive in Conceptu Ejus defixa erit, sive numerata à Natalibus, perinde jam erit nobis, cùm satìs nôrimus, & in utero cubantem, per varia tum Divinitatis Spiritûs sui, tum Spiritualitatis Corporis sui indicia praestitisse, unde Orbi Christiano inclarescat, Qualis tum fuerit.
11. E pluribus autem instantiis advertere nunc licebit 30 ad praecipuas Tres; In Accessu unam; Aliam In Decursu; In Exitu tertiam. Prima est, quòd ubi B. Parens adsensum praebuerat Adnuntiationi Archangeli, haut citiùs Ipse conceptus ab ea in utero est, quàm Angeli alii, velut in novi Regis sui obsequia, emicuerint, (Pro Angelis enim, sed syderii Jubaris gloriâ indutis, quòd [Page 761] semper habuerim Stellas illas, Orbi tam incognitas, próque suo arbitrio hinc indè, praeter Legem Astrorum, tam mirè moventes, à Zacharia colligere didici, Luc. 1.78.) In Orientem, Unus; Ex quo Magi statim perspexerunt, Regem toti Orbi adorandum, in Judaea tum nasciturum, atque iter suum illuc ità comparârunt, Ut ipso eo die, quo Ille nasceretur, Hierosolymis ipsi adessent, Matth. 2.1. In Occidentem, Alter; ad cujus apparitionem, Ut ut Gentes illae praestiterint nihil in Acta 10 Sacra referri dignum, exciderunt tamen Poetae eorum (Providentiâ Divinâ ità disponente,) nonnulla, quae sensus Diviniores in se habebant, quàm ab ipsis intelligebantur, & pro Prognosticis, & tantùm non Propheticis, revera erant: Nam ‘Ecce Dionaei processit Caesaris Astrum,’ erat, signum illud Divini Regis Messiae venientis, coelitùs illuxisse; Et rursus, ‘ 20 Aspice, venturo laetentur ut omnia Seclo,’ erat, Laetitiâ summâ perfundi Orbem ob Adventum Messiae. Judaei enim, (Quibuscum Romani plurimùm, domi, forísque, eâ aetate conversabantur,) Aetates Mundi, in Seculum ante Messiam suum, & Seculum venturum cum Messia, partiri ab antiquo amârant. Instantia Secunda est, Quòd cùm vix dum Trimestris Ipse in utero vehebat, solíque Parenti cognitus, solo tamen sono Salutationis Almae Matris suae, Joannem sub alterius uteri tegmine latentem, per instinctum tamen Spiritûs sui illico 30 ad tripudium adegit, partuíque viciniorem mirificè exultare fecit ob Ipsius Praesentiam. Luc. 1.41. Tertiam denique adnectimus, Quòd cùm impleti sunt dies, Luc. 2.6. partûsque sui naturale tempus venerat, Ipso Sibi solùm obstetricante, sine mora, taedióve, sine Matris lucta, aut labore, ità ex utero prodiit, Ut propter Subtilitatem, Agilitatem, Spiritualitatem Corporis Sui, Parenti Suae claustra Virginalia salva semper sanctéque [Page 762] custodita fuerint, & Beata Mater licèt facta, Virgo tamen integerrima, nec Corpore minùs, quàm Animo, perpetuò remanserit.