SCIRI, Sive Sceptice …

SCIRI, Sive Sceptices & Scepticorum Jure Disputationis Exclusio. Authore THOMA ANGLO ex ALBIIS East-Saxonum.

Contra verbosos noli contendere verbis. Cato.
[figure]

LONDINI, MDCLXIII.

Junioribus Britannicarum Schola­rum Academicis, SALVERE & CRESCERE.

ETsi non dubitem validio­ribus & magis opportu­nis auxiliis obviam itum esse exitiali illi Pyrrhonicae con­tagio, quod nova andere non ita pridem occaepit, tamen, quia ni­hil publici cauterii adactum ad ulcus Glanvillanum jam bien­nio integro aestuosum audiveram, visum est silentibus potioribus ad meam infirmitatem devolutum es­se onus, iniquitatem indisciplina­tae illius calumniae Vniverso Phi­losophantium [Page 2] choro impositae, si non avertere, certe aperire, & plumis disertioribus lacerandam exponere. Cogitate itaque, flo­rentissimae Britanniae uberrima spes, Matris vestrae gaudium & Corona, cujus vos spectantis ta­citum pertentant gaudia pe­ctus, Cogitate (inquam) & se­rio ruminate in quid vivere & crescere moliamini, quosnam vos olim habitum iri speratis & con­cupiscitis; sapientesne & peri­tos gubernandorum morum & salutis Christianae? an Rheto­rum turbam suaviter ignota & incerta garrientium, & greges vobis commissos in obvia praeci­pitia prodentium? Ejusmodi e­nim caecos & caecorum duces vos [Page 3] ostentat mundo, qui Vanitatem dogmatisandi sive vera polli­cendi, Britanniae Vestrae incul­cat.

Viro non irascor, qui magno ingenio & eloquentiae cum annis maturandae flumine non vadan­do, propositam & autumatam sibi veritatem non sine aliquo mo­destiae sale prosequitur, nam ne (que) dogmata prodendi potestatem de­rogat Fidei, & spem quandam per accumulata laboriose ex­perimenta olim ad scientiam per­veniendi permittit: Sed digitum intendit ad quendam (confessus Magistrum) qui, libellorum sibi meditatorum periochas exhibens, secundam sic claudit. Hic est u­bi praecipua jaciuntur Pyrrho­nismi [Page 4] fundamenta, stabilitur­que maxime illud, NIHIL SCIRI. Magna profecto fu­turi desperatio, si tot saecu­lorum labores in nihil sciri sub­stiterunt. Ergone tot Collegiorum vestrorum magnificentissimae sub­structiones ad illudendum popu­lis suavi fistulae garritu, nihil ra­tionem promoventis, machinatae ount? Ergo tot Majorum vestrc­rum toto Christiano orbi prodigio­sa ingenia ad fumos & inflatas bullas pro gemmis & monilibus distrahendas emissa sunt? Vos­met ipsi ad parem inanitatem tot annorum exercitiis produci susti­netis? Avertite & indignami­ni tantam celebritati antiquae & praesenti industriae ignominiam irrogari.

[Page 5] Verum, quid tandem magnum illum Epicuri interpretem, Vi­rum neque ingenii defectus, ne­que vitae (quantum ego intellexi,) morumque sequius unquam nota­tum, in haec pellexit cogitata? Post quam à consiliis ejus domesti­cis prorsus alienus sum, dicam quid libellus offerre mihi videa­tur. Duae sunt scientiae de quibus lis constituitur; Altera Physica, Metaphysica altera; (quas inter mediae Animastica & Moralis suas sedes occupant). Haec, pau­cis experimentis contenta, Verita­tes vi demonstrationis arripit, fi­gitque ea vi quae sola inerrans est, Intellectus sc. nostri spiritalis numine. Haec sola virtus contra­dictionis robur inspicit, & unice [Page 6] certa & necessaria est, quantum sensibus non obumbratur; sed ea­dem sensuum ope parcius utitur, & per hoc crescit quod in se re­volvat intimi lucem visus. Flo­ridior est Physica, & quasi ver­na specie blanditur spiritui nostro ad corpus declivi: Experimentis redundantior; & nisi à socia adjuvetur & in regulas cogatur, paene Historica. Hanc plures am­bire nihil miri est, & seniorem sororem quasi aridas frondes ab­jicere, cum tamen ipsa à priori pendeat, neque citra ipsius opem & principia ab ipsa mutuata, quicquam facile demonstrare, et progredi per causas catenatim va­leat. Verum, hujus necessitatis ig­norantia et huic Authori et plu­ribus [Page 7] magnorum virorum conati­bus exitiū dedit, et datura est, do­nec desperatio progressus ad prin­cipia firmanda regressum doceat.

Aliud offendiculum est com­plurium Modernorum effraenis impudentia, qui Aristotelem et Metaphysicam omnibus campa­nis crepant quoties ostentandi se­se occasio prodit; tomos ingentes in Bibliopolarum officinas con­dunt, pomposis velitationibus in scholis suis Sapientiam simulant, miris (que) promissis incendunt nati­vum scientiae ardorem. His ar­tibus debitos Scientiae honores et fructus sibi accumulant, et spe­ctandi in Cathedris florent et a­dorationi proponuntur. Interea, si rem inspicias, ingentia illa onera [Page 8] unicam hanc quaestionum solutio­nem parturiunt, forte ita, forte non. Narrantur Historiae quid antiqui quid moderni de proposi­ta aliqua thesi cogitaverunt, ra­tiunculae in hanc vel illam con­tradictoriam, quasi à funditorum vel Sagittariorum cohortibus ja­culantur; sic dilatantur paginae, intumescunt tomi; sed, quando jam in sententiam ferendam in­cumbendum est, exit edictum in hunc sensum, Omnes Sententiae sunt probabiles, verum haec ul­tima mihi videtur probabilior. Quid ab auriculis Midae magis fa­tuum expectari posset? Quis Ti­resias de coloribus non sic verum effari valeat, fortassis est album, fortasse non. Quid hic miran­dum [Page 9] si Vir ingeniosus adeo so­lennes nugas derisit? et, cum a­pud hos degere Aristotelem et ip­sius secreta, eo quod nemo contra­dixerit arbitraretur, ea integre neglexerit et contempserit?

Vos modo novi palmites sur­gentes in Vinum quod laetificet corda hominum, memores quod Virtus est medium vitiorum & utrimque reductum, Aristote­lem neque fugite et execramini ne (que) superstitiose adorate et am­plexamini. Quae demonstravit, etsi pauca et contempta videan­tur, suscipite tamen. Ea est Prin­cipiorum indoles ut nota et aspernanda appareant, nullus tamen omnino progressus in scientiis sine illis habetur. [Page 10] Fundamenta aedificiorum tellure sepeliuntur, sed magnificam et in nubes surgentem fabricam illa su­stentant. Qui Aristotelica negli­gunt, necesse est quoniam princi­pia semper quaerunt nunquam ad scientiam pervenire. His tamen deteriores sunt qui fingunt et pro­fitentur se Aristotelaeos, et Metho­dum demonstrandi ignorant, et praecepta ipsius negligunt: Cir­cumventores Parentum, Plagia­rii adolescentium, quos specie Philosophiae inescatos produnt Vanitati et Garrulitati; Reipub. inimicissimi, cui cum debeant Ju­ventutem scientia et honestate morum splendentem, praestant audaculam, fucatam, et ancipiti ad mala aeque ac hona cultu ar­matam. [Page 11] Vobis esto Aristoteles pan­corum quidem Magister, sed quae sint faecunda in millia, in to­tam substantiarum separatarum indaginem, in praenoscenda Phy­sicae contemplationi, et tandem in Judicium de illis quae per expe­rientiam cognoscenda proponun­tur. Habetis nunc utrius (que) par­tis actionem; Vestrum est, cando­rem et tanti negotii sollicitudinem in concilium sevocare.

Solidae vobis Scientiae cupientissimus THO. ALBIVS.

Sceptices & Scepticorum à Jure Disputationis Exclusio.

  • Actio prima. DAri Demonstrationem & Scientiam.
  • Actio secunda. Scepticos nihil solidi afferre.
  • Actio tertia. Imprudens esse negare scientiarum existen­tiam.
  • Actio quarta. Praeliminariter objecta refelluntur.
  • Actio quinta. Animae & sensationis ignorantiam refellit.
  • Actio sexta. Plasticam & volutationis mysteria aperit.
  • Actio septima. De causis inscitiae modernae inquirit.
  • Actio octava. Avertit ab Aristotele specialis impietatis calu­mniam.
  • Actio nona. Crimina in doctrinam & Voces ejusdem aspersa delet.
  • Actio decima. Definitiones & argumentationes quasdam tuetur.
  • Actio undecima. Topica aliquot adversus Scientiam effutita refutat.

Sceptices & Scepticorum à Jure Disputationis Exclusio.

ACTIO PRIMA.
Dari Demonstrationem & Scien­tiam.

SCepsin infaelici naturae ab­orsu antiquitùs natam, & ipsiusmet pudore è lin­guis disertorum ubi diu habitaverat elatam, & fidei Chri­stianae constantiâ tumulatam, à ver­mium & insectorum epulis raptam, magicâ quadam operâ vivis resti­tuere conatus est Petrus Gassendus, acerrimae vir Sagacitatis, nitidae E­loquentiae, copiosae facundiae, sua­vissimorum morum, & diligentiae admirandae. Idem (quod his omni­bus [Page 14] majus est) Catholicae fidei re­nacissimus, & nusquam pravorum dogmatum suspectus, cùm tamen haec Sceptica infinitorum Errorum & omnium Haereseôn mater sit, & illa ipsa seductrix Philosophia, & inanis fallacia, quam cavendam A­postoli monitu docuêre Sancti. Hanc vir ille, caetera magnus, in exercita­tione suâ paradoxâ adversus Aristo­telaeos, non ur priùs tectam & scor­torum more in tenebris vagantem, sed effronti vultu & fucatâ formâ turbis & foro ostentare ausus est.

2. Illius exemplo, apud nos lin­guâ vernaculâ eandem exornatam produxit Vanitatis dogmatizandi Author; ipse quoque & ingenio pollens & Eloquio. Neque enun à vulgaribus mentibus timenda sunt grandia infortunia. Haec mei labo­ris est occasio; propositum verò, si lumē caelitùs affluat & vires calamo ministret, hanc cadaveream scien­tiae aemulam in sua sepulcreta com­pellere, [Page 15] & inominatis dentibus ro­dendam tradere. Agedum igitur, quaesiti nodum evolvamus.

3. Quoniam iraque de Scientiâ est sermo futurus, ipsius aliquatenus investiganda est indoles. Docet itaque nos ipsa natura Hominem esse Animal cui data est Ratio per quam actionem suam dirigere natū sit: Rationem quoque notum est esse per quam quod ignotum erat redditur notum; Actionem verò nostram plerum (que) in his consistere quae infinitam & insuperabilem mu­tabiiitatem & variationem patiun­tur experientia nos assidua convin­cit. Ex quo fit virtutem illam quae immediata est actioni non posse cum proprietate Scientiam vocari (cùm non sit infallibilis & demonstrativi discursûs effectus) sed aptè conjiciē ­di vim, & solet fere Prudentia vel propriè vel derivativè denominari; propriè, si sit de Agibili quantum ad rectam à ratione procidentiam; [Page 16] Analogicè si sit de actione seu Agi­bili quantū ad inferiorem aliquā fa­cultatem quae sit famula rationis do­minatricis spectat. Nititur porro pru­dentia duabus praeviis potestatibus, Arte & Inductione seu Experimen­to; Ars, etsi Experientiae nativita­tem debeat, tamen regulis universa­libus non fallentibus suffulta est; Ipsa tamen non intelligit necessa­riam illam & indefectilem regulae suae efficaciam, sed contenta est ef­fectuum testimonio nunquam men­daciter respondentium. Inductio seu Experientia, plerumque ve­rax est, sed non necessaria quia non est universalis.

Hâc itaque dimissâ, clarum est decreta Artis, siquidem illa verax est, principia habere necessaria & necessario connexa, quae cogant ef­fectum Artis non posse aliter sese habere, quàm quomodo Ars docet eventurum. Ex quo sequitur ean­dem esse materiam Scientiae & Ar­tis, [Page 17] & cuicunque Arti suam deberi Scientiam, si Natura hominum ad ipsius assecutionem non deficiat. Sed quod de Prudentiâ suprà mo­nuimus, idem de Scientia repeten­dum est; sicut enim qui in Artifi­cio aliquo prudenter se gerit, non propterea Homo prudens existima­tur aut nominatur, sed qui actionem quatenus humana est rectè tempe­rat; sic neque cum proprietate sciens Homo appellandus est, qui duelli vel metrices demonstratio­nem callet, sed qui eorum demon­strationem habet quae sunt principia regendae Vitae nostrae quatenus hu­mana est; quarum Princeps est quae Theologiae vel Metaphysices voca­bulum promerita est, proxima Ethi­ca, inde Physica, sive quia Corpus Naturale seu Mundus propositus est disputationi humanae, tanquam actus quodammodo illius faculta­tis quâ Homines sumus; sive quia post contemplationem Metaphysi­cam [Page 18] nihil aequè ad desideratam Bea­titudinem promovet quàm Physica. Non tamē excludendae sunt Mathe­maticae; Tum quia Quantitas quam meditantur est vestis eorum corpo­rum quae Physicâ speculatione at­tinguntur, tum quia Physicorum le­ges & quasi demonstrabilitas passim abiis pendent. Ex quibus elucet nusquam improbiùs aequivocatio­nem illudere humano generi quam in hâc appellatione Scientium seu Doctorum Virorum. Si enim scien­tiarum Analogicè dictarum periti non sint verè hâc appellatione di­gni, quantò magis qui nihil ulterius ambiunt quàm quid alii senserint psittacorū more repetere longè sunt à dignitate tanti tituli, & quàm ma­nifestè perniciosi, si ejusmodi litera­turam ad gubernationem humanae vitae, & ad vendenda toxica, vel ut minimū fumos, sub venerandae Sciē ­tiae appellatione applicare ausint?

5. Confectum est illam nobis [Page 19] scientiam propositam esse quae hu­manae vitae sit utilis; & tria circa hanc quaeri posse in propatulo est. an aliqua omninò certitudo, saltem unius propositionis, vel unius ratio­cinii quod Syllogismum appella­mus, acquiri possit. Haeret huic dif­ficultati proxima, an saltem habitus aliquis seu series plurium veritatum cum certitudine indagatarum (qua­les à plerisque existimantur quas Arithmetae & Geometrae profiten­tur) humanâ industriâ acquiri va­leat. Ultima & à pluribus (in exer­citio saltem) disputata quaestio (quicquid in fronte prae se fe­rant) ad Physicam & Metaphysi­cam coarctatur, an circa harum objecta utilis aliqua multitudo ve­ritatum ansulari possit, sicut in Mathematicis Magistri videntur jam perfecisse. Et in hoc con­sistit utilitas hujus nostrae Diatribes; & hujus conclusionis sive despera­tio sive difficultas, ad priores eluci­dandas [Page 20] nos cogit, quae ex semetipsis suâ sese evidentiâ cōtutatae fuissent, nisi ex iis ad hanc tertiam gradus & penè necessaria cōsequentia terruis­sent eos qui in hâc ultimâ conceden­dâ tantum difficultatis passi sunt.

6. Age, primum gressum figa­mus, & invictè notam neque quoli­bet Scepticorum ausu evertendum asseramus, quod est esse, seu quod identicam propositionem velut ob­jectum terminat & specificat; ut si dicamus, Petrum esse Petrum, Li­gnum Lignum, Lapidem Lapidem, & quaecunque pari evidentiâ pate­scunt. Ridebunt credo hoc effa­tum Sceptici velut insulsum, quia Propositiones identicae à scientificis & ipsis scientiis excludi solent, ve­lut nihil promoventes intellectum. Verùm hoc ipso risu suo nobis pal­mam concedent, fassi in his eviden­tiam inesse, quantumcunque inuti­les sunt, & proinde ubicunque ea­dem necessitas intercedet, evidenti­am [Page 21] abesse non posse. Unum in hoc dogmate occurrit nebulosum, ab acutissimi Viri Renati Cartesii um­brâ tenebras offundens, qui severissi­mo examine primùm notum excu­tiens, in illud tandem delapsus est; ut cuique se cogitare primum cogni­torum aestimaretur. Hoc autem, ut conjicio, diversae inter nos opinio­nis occasio exstitit, quòd cùm seien­tia & in Generatione & in Subsi­stentia considerari possit, ille prio­rem Methodum secutus est, nobis posteriorem relinquens. Reipsâ e­nim, si scrutemur quibus passibus scientia in nobis nascatur, videmus hoc primum contingere ut à corpo­ribus passio in nobis fiat, & primum evidens quod nos feriat esse quòd co­gitemus. At enim, si in Scientiâjam inexistente & quasi in quiete, quae­ramus quid veritatem devinciat menti, ut de illa dubitare & quasi fluitare non possimus, nihil simpli­cius priúsve manifestum constabit, [Page 22] quàm quod est esse, in quo quodam­modo formaliter includitur quod est sic esse ut dum est non possit non esse; quod demum est, Intelligentem certum esse quod res sit, seu fixio­nem habere circa inexistentem Veritatem.

7. Fixo Propositionem Identi­cam esse evidentem, pariter fixum est Propositiones dictas per se notas esse evidentes; si enim inquiratur in illas, evidens invenietur quòd Propositio per se nota quodammo­do composita sit ex Propositione identicâ, & aliâ aliunde evidente, vel habitâ pro evidente. Propositio­num enim per se notarum duae sunt species; altera quâ Generica ratio praedicatur de specie, altera quâ species praedicantur divisivè de Genere. Exempla proponuntor, Homo est Animal; Sensus est Ani­mal Rationale est quoddam seu V­num Animalium. Evidentia Propo­sitionis in eo consistit, quòd Vox A­nimal [Page 23] significat quasi formaliter in praedicatione esse unum ex Animali­bus, Vox autem rationale designet illud per quod Homo est unum ex Animalibus. Quare in hâc Propo­sitione [ Homo est Animal] latent hae duae Propositiones Vnum ex A­nimalibus est Vnum ex Animalibus, & illa altera quòd rationale est de­terminativum Animalitatis; & haec posterior non affirmatur, verùm quasi sensu accipitur, vel alio modo supponitur esse notum & indubita­tum, & ex vi prioris Identicae con­cluditur Hominem esse Animal. Similiter quando dicitur, Numerus est par vel impar, Quantum est fini­tum vel infinitum, & quaecunque praedicata contradictoriè opposita divisivè de subjecto praedicantur, latent in illis duae Propositiones, una identica, verbi gratiâ, quòd numerus par & numerus non par sit omnis nu­merus; alia aliunde nota, scilicet quod numerus specialis, putà de­cem, [Page 24] sit quidam numerus. Haec po­sterior est nota quasi sensu, vel sup­posita, non dicta. Illa verò aequi­valet huic, Omnis Numerus est omnis Numerus, & affirmatur unus ex omnibus numeris esse unus ex pari­bus vel imparibus, quia ex vi con­tradictionis inter parem & non pa­rem, necesse est numeros pares & impares esse omnes numeros; seu idem esse numeros pares & impares & omnes numeros.

8. Eadem vis Identitatis in Syl­logismo quoque clara est; verbi gratiâ, quando in primo seu Bar­bara accipiuntur duae Propositiones ex genere priori per se notarum, & concluditur ex illis alia veritas prae­incognita; ut cùm arguitur, Omnem Homnem esse Vivens, quia Omnis Ho­mo est Animal, & Omne Animal est Vivens, fit idenficatio Hominis & Viventis, vel potiùs elucet ex du­plici identificatione Animalis cum superiore & inferiore. Non itaque [Page 25] in alio sita est vis Syllogismi quâ fi­git mentem in hâc identitate quòd Homo sit Vivens, quàm quia per duas identificationes priores fixa manet circa praemissas. Palàm itaque est, Propositionis Identicae lucem ful­gere tum in Propositionibus per sese notis, tum in iis quae Syllogismis con­cluduntur: &, quod sequitur, vel non esse evidentem veritatem Pro­positionis Identicae, vel Propositio­nes dictas per se notas, & Proposi­tiones legitimo Syllogismo conclusas esse evidentes & Certissimas: Ne (que) posse dubitari, quin tot Veritatum tractabilis sit certitudo, quot per Syllogismorum legitimas deductio­nes attingi possunt. Cùm itaque non nisi vecors existimari possit, qui neget evidentiam Propositionis i­denticae, non potest inter rationales reputari, qui Propositiones per sese notas vel legitimo ratiocinio colle­ctas penitùs recuset.

9. Haec itaque esto hujus v [...]rita­tis [Page 26] quòd detur aliqua certitudo sive scientia à priori, ut loquuntur, de­monstratio, quòd quia non sit nega­bile illud esse quod est, seu Propositi­onem Identicam esse veram, & omnis Propositio sive Per-se-nota, sive Syllogismo-conclusa, non habet aliam necessitatem quàm quae in I­denticâ relucet, de his non possit dubitari nisi de Identicis etiam du­bitetur. Quandoquidem enim in Per-se-notâ evidens sit significa­tum per unum terminum esse illud quod significatur per aliud; & in syllogisticè conclusâ similiter appa­reat ex eo quòd A est B & B est C, A sit C; seu, quòd nisi A sit C, A non erit A, quia non est A nisi sit B, neque sit B nisi sit C, fit evidens quod quicquid legitimo Syllogi­smo evincitur, eandem necessitatem habeat quam habet Propositio I­dentica. Cùm itaque sit purae per­verfitatis, & quae in humanam na­turam non cadat, intra sese dubita­re [Page 27] an Identica Propositio sit vera, manifestum prorsus est quicquid le­gitimo discursu ex per se notis con­ficitur, ultra ambiguitatis pericu­lum insitum esse, seu esse Scientiam de omnibus similibus, ac proinde aliquam scientiam esse, & quidem de multis Veritatibus. Quod autem sive in per se notâ sive in demonstra­tâ Propositione assumitur ultra I­denticas, non est capax veritatis vel falsitatis, sed quodammodo per modum Suppositionis accipitur, acsi diceretur, Si est Homo, si est Animal; dico, ex vi hujus quod Homo vel Animal sint subjecta Propositionum vel praemissarum.

ACTIO SECUNDA.
Scepticos nihil solidi afferre.

1. NUnc ad Scepticos vel ipsam Scepsin depugna­mus. Quid ait Scepticus? Etiamsi (inquit) nihil sit certum, nihilomi­nus plura apparent nobis esse vera, & ex tali apparentiâ procedimus ad operationem. Temetipsum innodas Sceptice. Quomodo enim, dum in communi clarissimè tibi apparet quòd non sit verum quicquam, ta­men in specie asseris hoc tibi appa­rere verū? Constántne haec simul ut appareat nihil eorū quae proposita sunt nobis esse verū, & simul appa­reat aliquod eorū esse verum? Prae­terea, siquid apparet esse verum, in­de est quia certi seu veri (quae quoad nos idem sonant, certum enim dicimus quod novimus esse verum, seu quod nobis est verum) specie & similitudine nos fallat. [Page 29] Clarum autem est, non posse nos affirmare aliquid simile alteri si al­terum non cognoscimus. Si itaque nulla sit inter homines Certitudo, sive nihil notum esse verum, nihil etiam Certitudini simile inter homi­nes esse vel apparere poterit. Insi­pientium itaque est haec duo com­ponere, nihil esse certum vel nullam certitudinem, & tamen aliqua ap­parere esse certa.

2. Verùm obdurabit Scepticus saltem apparentiam hanc ad Actio­nem humanam sufficere, quando­quidem omnis Actio est singularis, hoc est, in circumstantiis infinitis in quas Demonstratio vim non habet sed sola Prudentia seu vis conjectan­di quaenam cuinam sit praeferenda. Attamen si Actio verè humana sit, hoc est, ratione purè & penitùs gu­bernata, Sceptica apparentia ad eam non sufficiet. Inprimis enim cùm Prudentia sit virtus intellectu­alis, non potest esse indifferens ad [Page 30] veritatem & falsitatem, sed semper tenax veri: In Actione itaque à Prudentiâ gubernatâ duo veniunt consideranda; quod magis specta­bile est, & in omnium oculos incur­rit, est, An Actio consecutura sit immediatum & proximum finem ad quem destinatur; & hoc incer­tum est plerumque; sed etiam non consistit in hoc primarius Prudentiae effectus, sed cujusdam facultatis conjiciendi, quam Sagacitatem ap­pellant. Alterum, in quo potissimè collocatur opera Prudentiae, est, An haec Actio sit exequenda hîc & sic; ad quod sufficit ut duo constent, al­terum est Actorem cupiditate nullâ duci, alterum est operam seu disqui­sitionem sufficientem adhibitam esse, quod ex priori pendet: cùm non sit defutura inquisitio, nisi ali­qua cupiditas temeritatem Actori immittat. Quantum autem anima deficit ab his duobus, tantum etiam à Prudentiae lege deviat. Haec au­tem [Page 31] duo homini exercitato clarissi­ma esse possent. Ulteriùs, rursus Scepticorum dogma à Sufficientiā ad Actionem abest in ipsâ primâ A­gendi radice; putà, an aliquid sit a­gendum, an Actioni universim super­sedendum: frustrà enim molitur in­tellectus qualē Actionē perficiat, nisi primò constet agendum esse. Qui profitentur ita (que) neque hoc notum esse quòd aliquid aliquando sit agendum, ad Actionem ex puro in­tellectu moveri non possunt. Ne (que) replicari potest apparere Sceptico esse agendum. Cùm enim Apparens vero & falso commune sit, imò cùm notum sit quod falsum est saepè pro­babilius & apparentius esse vero, palàm est neque probabilitatem in genere, neque majorem probabili­tatem ullam omninò vim habere posse ad causandum assensum. Si autem quis non assensus fuerit huic Universali aliquid esse agendum, pa­tet, quantum spectat ad puram ra­tionem nullum habere Agendi prin­cipium; [Page 32] sin detur aliud principium praeter Rationem, Actio quatenus ab illo oritur non est Rationalis. Concludendum proinde est Scepti­corum actionem prorsus non esse humanam sed dumtaxat Anima­lem, utpote purè à sensu & imagi­natione ortam; vel pejorem Anima­li, putà quatenus Rationem Sensui submitti & inservire cogunt.

3. Sed, quod, summè adversum est huic hominum sectae, est, quòd indignè se gerant dogmatici si ad il­los disserere vel ipsos garrientes au­dire sustineant. Cum enim in totâ na­tura humanâ non sit reperire aliquā sectam magis garrulitati addictam, & Vanitatis quae cymbala tinnientia consequitur, magis avidam, quan­tum à suâ Beatitudine remoti erunt si inter scientiae adoratores non li­ceat eis nugas suas vendere? Hoc itaque expendamus an sint inter cul­tores disciplinarū admittendi. Sunt itaque scientifici vel Magistri vel Discipuli; hoc est, qui ad habitum [Page 33] scientiae attigerunl, & qui ad scien­tiam conantur, seu Veritatis Inqui­sitores. Cum itaque palam sit Sce­pticos non profiteri se possessores scientiarum, fit eos inter Inquisito­res esse numerandos. Quare, cùm hoc sibi repugnet, ut quaerat quod nusquam esse putet, vel certè quod inveniri posse desperat, frustra se candidatos & scrutatores scientiarū declarant. Adde quòd cùm ne (que) per se notas propositiones admittant, neque legitimam aliquam discursûs sequelam, nullam habent viam & Methodum quaerendi, nullumque vestigium à quo suam indagationem exordiantur. Si autem quamlibet harum duarum admittant, aliquid certi non possunt non agnoscere.

4. Objiciendum itaque in ipsis principiis est hujusmodi scientiae contemptoribus, Quid tentatis quid caeptatis? quomodo audetis aliquem verè hominem ad [...]riri? Unde enim erit aliqua apparentia [Page 34] in dictis vestris? Nonne aequum est vobis ingerere ut quaecunque assu­mitis priùs probetis, & hoc usque sine fine? Nihil ergo poteritis assu­mere quo probetis nostra falsa vel incerta esse. Rursus, num alia for­mâ discursus utemini quàm syllogi­sticâ? Sed vos hanc esse evidentem & certam negatis: Venitis itaque ut illudatis, ut corvos, Poetas, & Poetridas picas insulsè agatis. Re­plicabitis fortassis vos (ut loquūtur) ad Hominem disputare & ex iis quae nos acceptavimus ostendere quae deinceps docemus non esse certa. Quaenam vobis mens est? Si in ali­quo uno dogmate hoc conaremini, permissum foret tentare quid vale­retis. At si in universum asseritis con­sequentias nos nequire facere bo­nas, Bestias nos appellatis, neque audiendi estis. Vos autem ipsi quo­modo evincetis vel unam conse­quentiam esse malam? An qualis debeat esse ut bona sit declarabitis, [Page 35] qui nullam esse evidentem conce­ditis? Cur deinde nostrae erunt falsae & vestrae bonae? at si neque vestras esse bonas affirmatis, quae vos intē ­periae agunt ut nos in nostro vel er­rore quiescere non patiamini, cùm eximere nos ex errore nequeatis ne­que contendatis? Certè suavius est credere se in luce esse quàm cum desperatione lucis suas tenebras agnoscere.

5. Tandem, quorsum argumenta congerimus adversus illos qui quan­tum in se est humanam naturam exuerunt, & ad Brutornm stabula fecesserunt? Si enim ratiocinari sit ex certis & notis ad priùs ignota & incerta nos promovere, nihil autem certi sit, neque possibile est ratioci­nium aliquod esse, &, quod sequi­tur, neque potentiam ratiocinandi vel Animal quod eâ praeditum sit. At si nihil est Certum, nihil eti­am Verum erit; cùm illud sit certum quod nobis constat esse verum, hoc [Page 36] est, verum habitum, verum no­strum, verum nobis, Verum quo nos Veri sumus. Palam enim na­tura nostra Veritatis in sese east vida; ut cum nos seu intellectus noster verus est, hâc Veritate impregnatus, fiat operativus & dominativus om­nium quae extra ipsum sunt, sive ut colat utenda, timeat timenda, con­temnat contemnenda, & ficta quae­que terriculamenta rejiciat. Totam itaque appetentiam naturalem fru­stratur qui negat certitudinem ali­quam esse; & sicut naturam, sic etiam vehementissimum naturae de­siderium & intentum exinanit? Quid commemorem conversatio­nem humanam? praesertim verò ne­gotiationem? Si enim nihil certum esse possit in rebus humanis, cur infantes & pueros instruimus? Cur majoribus ea quae nobis videntur Vera persuadere conamur? Si enim nulla sit acquisibilis Certitudo in­differens prorsus judicandū est quid [Page 37] quisque a gat vel quò tendat. Maxi­mè, cùm neque hoc certum sit ali­quid esse alio probabilius, & longè minus an quod modò est probabi­lius futurum sit probabilius quando puer illud electurus sit.

ACTIO TERTIA.
Imprudens esse negare Scientiarum existentiam.

1. ERigamus stylū & ad integros habitus ampliemus. Potéstne credi tantum desipere viros ingenio nobiles ut illa negent quibus plena est humana Vita? & sine quibus ne (que) vivi vel omninò vel certè commodè potest? Dico Artes. Contemple­mur quae pars actionis & vitae nostrae earum famulitio sit destituta; Cibi, vestes, tecta, deliciae, quot artibus parantur. Animus, liberalibus ex­colitur; Agri, Montes, Maria Ar­tibus [Page 38] dominantur. Denique, quid est in toto hominum usu in quo ali­qua Artis species non exercetur? Ars ita (que) quid est, nisi regula quae plerum (que) non deficit? Hoc itaque (modò mens humana sit sibi con­scia) certum est, Artem in pluribus non deficere. Quid si dixerim, nun­quam deficere? Sed vel artificem suae facultatis imperitū esse, vel ab im­peratis ab arte socordiâ vel nequi­tiâ deflectere quoties error incidit. Verùm esto, ars nonnunquam defi­ciat, saltem tota series actionum nostrarum in hoc fundata est quod plerumque Ars non fallat; quare, cùm quod nunquam fallit Certum sit, quae in pleris (que) numquam fallit in plerisque certa est, & quisquis hoc negat, ipsi naturae & rerum or­dini vel per ignorantiam vel per per­tinaciam sese opponit. Testatissi­ma itaque est haec veritas quod cer­torum integri sint habitus, post­quam & de singulis Artibus in com­muni [Page 39] certum est plerumque sortiri effectum, & tantundem de singulis in quâlibet arte membris & articulis constet.

2. Proximam sedem arripiunt sibi quae verum scientiae nomen adeptae sunt Mathematicae, Arith­metica primùm & Geometria, u­traque tantâ extensione ut plures habitus integrent; &, si ipsae agni­tae pro scientiis sint, nullum locum relinquant repugnandi aliis scientiis ex dogmatum copiâ vel subjecti amplitudine. Tanta rursus est at­testantium his scientiis firmitas, tot seculorum, tot eminentium ingenio­rum, tot effectuum ultra aestimatio­nem humanae prudentiae ostensione, & perpetuitate, ut nequeat esse du­bium quin ipsi naturae recalcitrent qui calumniam his scientiis impin­gunt. Intueamur multiplicitatem syllogismorum, derivationem Veri­tatum longinquarum per medias & sibi immediatas propositiones, & [Page 40] quot principia seu praecognita ad unam aliquando veritatem investi­gandam adhiberi soleant, & non si­bi solis constabunt hae scientiae, sed etiam ad alias extendent potentiam suam, & nihil non demonstrari pos­se, si industria non desit, suadebunt & persuadebunt.

3. Non tamen ignarus sum quae solent adversus has Scientias urgeri, maximè adversus Geometriam; quae, quamvis in aliis opusculis ali­quoties repuli, tamen etiam hîc quasi in loco maximè proprio repe­tenda sunt, praesertim cùm Sceptici nusquam meo Judicio plausum magis mereantur. Palàm enim est, etsi nihil à mente Geometrarum re­motius sit, quàm illa de quibus ac­cusantur à Scepticis, nihil tamen evidentiùs relucere in vocibus Geo­metricis, quàm quae non sentiunt. Deo sic providente, ut contra illa quae evidentiâ suâ sese optimè tu­tantur maximè infesta sint praejudi­cia, [Page 41] quo moneamur, in magis obscu­ris evidentiam non deserere, quan­tumvis gravibus quidem sed obscu­ris impellamur Argumentis. Quid enim manifestius est, quàm Geome­tras postulare Lineam rectam à puncto ad punctum duci? quàm de de Lineis & Superficiebus totis vo­luminibus disserere? Petere ut Li­nea in infinitum producatur? Ut fiat circulus? Triangulum aequila­terum? & mille hujusmodi. Cujus­modi tamen nihil in rerum naturâ extare, vel certum est, vel certè adeò ambiguè ut sine demonstrati­one acceptari non debeat, cùm Geometrae demonstrationem neque tentent neque promittant.

4. Verùm in his omnibus attento Lectori satisfacere non est arduum. Interrogo enim, an vel cur non liceat Mathematico de objecto suo Uni­versaliter loqui, quo modo Docti Indoctíque de suis rebus loquuntur. Potest itaque de corpore sibi propo­sito [Page 42] loqui quatenus longum est, nihil commentando de illo quatenus latum est, cùm corpus esse latum non sit aliud quàm esse longum se­cundum duas dimensiones. Simili­ter cùm corpus esse profundum si­gnificet corpus esse longum secun­dum tres dimensiones, quae invidia ut non liceat idem prout latum est considerare abstrahendo à tertiâ di­mensione? Haec, cùm sint ultra omnem evidentiam clara, & adeò clara ut non possimus aliter secun­dum naturam loqui, quaeramus in quo jaceat peccatum Geometra­rum. Premis, asserunt esse lineam in rebus, hoc est, Longitudinem quae Latitudine careat; Nego factum: probas, allegando quod signent literis Lineam, dicentes Linea AB. Peto ego quorsum inservit haec de­signatio? Numquid ad aliud quàm ut nota sit longitudo corporis quod metiuntur? Si non ad aliud, tum sensus vocū qui servit Mathematico [Page 43] est, corpus propositum quoad Lon­gitudinem aequivalet distantiae inter A & B. Si autem plus assumit, ne­cesse est quòd assumat aliquid im­pertinens ad suum discursum, quod à Geometris longissimè abest.

5. Par his ratio est de modo lo­quendi de Superficie. De punctis quoque magis evidens est solutio. Loco enim Vocis punctum A vel punctum B, subjiciatur vox Finis vel Terminus, & nulla erit umbra difficultatis. Quis enim potest am­bigere corpus quatenus longum esse terminatum, & proinde Finem seu Terminum prohibeat signari? De reliquis facilè apparebit esse par ratio? Quando enim velit Lineam in infinitum produci, clarus Geo­metrae sensus est produci eam quan­tam necessarium est operi ipsius, quod nunquam contingit vel con­tingere potest esse actu infinitam. Non ita (que) infinitam sed indefinitam postulat Lineam Geometra, ut uta­tur [Page 44] parte aliquâ quanta fuerit neces­saria. Similiter, si Circulum vel rectam Lineam fieri postulet, stul­tum est ut expectet in chartâ vel arenâ Mathematicè eam designari, cùm demonstratio quam ipse in­tendit sit Universalis & in intellectu tantùm existens non in chartâ. Sufficit itaque ut accuratio Circuli vel Lineae sit in mente, cui charta subjicit phantasma, debile quidem sed idoneum ad rigorosam formam in mente delineandam. Aliqui etiam Lineam in medio sectilem esse negant, neque diffiteor hoc Geome­triae opusculum esse: Sed neque expecto ut probare possint Sceptici hoc esse impossibile. Et proinde contra perfectam demonstrationem, cujusmodi est Euclidea, audire leves ratiunculas, nugari foret non philo­sophari.

6. Non hoc, notâ dicam impres­sissimâ an admiratione prosequen­dum est? Ea quae Geometriam [Page 45] caeteris scientiis praeferunt magnâ ex parte falsa esse, acceptata ad usum, non credita ad scientiam? Non enim vel certior vel evidentior est Mathematica caeteris scientiis, sed facilior, sed aptior phantasiae; non intellectui. Si enim in Geometriâ strictis vocibus utendum foret, & semper replicandum, hoc corpus quatenus longum abstrahendo à lati­tudine, vel quatenus latum abstra­hendo à profunditate, tota disciplina, illo claritatis allectamento quo per­fundit Lectorem arescente, taedio redundaret. Nunc quia licet nomi­nibus Punctorum, Linearum, & Superficierum quasi rebus uti, & ex hâc crassâ apprehensione figuras spectabiles deformare, Veritates Geometricae paenè ipsis oculis cor­poreis illucescunt. Tantundem an in aliis scientiis praestari possit, ex aliquâ certè parte, nondum claret; sed ex Algebraico more conjici [Page 46] potest, non usquequaque humanam industriam effugere.

7. Hoc certè ex contemplationis Geometricae modo, quem expressi­mus, constare potest, ipsis Geometris usitatum esse non ex vi vocum so­nantium, sed ex notionibus in mente latentibus consequentias & scita trahere; sed hoc benignitate na­turae illis disciplinis indultum esse, ut non sit illis necessarium aequivo­cationes vocum resolvere. Sed ubi terminos suos explanaverunt, possint sine cespitatione progredi. Unde videmus, si quando in explicatione vocum laborandum est, pares tricas in Geometricis pullulare quàm in Metaphysicâ, ut liquet in eâ Quaestio­ne quae de angulo cōtactûs agitatur, ex eo quia Angulum non videant sonare quantum, cùm fateantur non posse existere Angulum sine Spatio. Patens itaque redditum est, primum laborem in reliquis scientiis esse, ut [Page 47] inter adversas partes de Quaestione constet, non solùm in vocibus sed etiam in mente. Et hoc potissimùm esse vitium reliquas Scientias debi­liter tractantium, quòd obstinati maneant voces in praeaccepto sensu & illo non liquido usurpare, neque possint inter se consentire circa vocum explicationem.

8. Concludendum est in Physicâ quoque & Metaphysicâ infinitarum Demonstrationum copiam fore, si industria non desit. Quis enim adeò omnis sensûs expers est, ut pertina­citer neget formam syllogisticam etiam in subjectis harum Scientia­rum vel confici posse, vel si confecta fuerit valere. Vel itaque dicendum est ratiocinantes in iis disciplinis ne­quire mentem suam comprehen­dere, & declarare quid animo per­cipiant cùm hujusmodi voces pro­munt, vel certè easdem posse in Syl­logismum compingere, & Scientiam procreare. Palàm quoque est, in eâ [Page 48] parte Physices quae verè talis voca­tur, seu illâ quae tractat qualitates sensibiles, in quibus aequivocae voces non invehunt tantam obscuritatem, faciliorem esse Demonstrationis la­borem; in Metaphysicis verò magis arduum, quia Voces quò commu­niores eò magis aequivocationi ob­noxiae sunt. Sed è converso, quia quò magis communia sunt quae tra­ctantur, eò simpliciores sunt notio­nes, &, quod sequitur, evidentior terminorum connexio, propterea Demonstrationes quae in Metaphy­sicis conduntur, oportet esse eviden­tissimas & securissimas, & tales ut ex iis reliquarum Scientiarum evi­dentia meritò dependeat.

ACTIO QUARTA.
Praeliminariter objecta repelluntur.

1. NUnc ad querelas dicam an opprobrationes Sce­pticorum arrigendae sunt aures, quantumvis ipsimet non leves sint malorum quae dogmatophilis obje­ctant caussae, dum etiam agnoscen­tes integram esse Hominis operam, & quidem attenti, Scientiae alicujus Pomoeria dilatare, ipsimet humilia & plausum pellacis linguae sectati, etiam indoles aliorum Scientiis na­tas, avertere ab Heroicā illâ cogi­tatione, praetensâ impossibilitate contendunt. Attamen etiam hoc si solidè agant, ignoscendum reor. Verùm, si neque legitimâ ad hoc ingrediuntur semitâ, quomodo non sunt explodendi? Et fortassis plures sunt malè quaerentium defectus, mi­hi satis est tres proponere. Primus [Page 50] sit illorum qui incapacia Veritatis quaerant, sive de illo quod omninò non est quaerunt quomodo fit vel fiat; Ut si quis petat Triangulum Circulo dato aequale ipsi inscribi. Secundus sit illorum, qui queruntur nesciri illa, quae etsi in sese vera, tamen extra humanas vires vel omninò vel certè hactenùs consti­tuta sunt; quasi indignetur quis Ignota nobis esse bella vel admini­strationem Rerumpub. Planeta­rium, si globi illi rationalibus crea­turis sint consiti. Imprudentis enim est illa indignari esse nescita, ad quae cognoscenda nullam accidentium scalam Natura donavit. Ultimus defectus est plangentium ea non cognosci quae per industriam hone­stam investigari possunt, & investi­gabuntur, si ardor inquisitionis ma­turescat. Ignarus enim est & im­portunus, qui moram nullam Scien­tiis augendis permittit. Inter hos non repono eos heautontimoroume­nos [Page 51] qui excruciant se quòd illa ne­sciantur quae publicè aliis nota sunt sed illis ignota, quia ex praejudicio extrinsecùs accepto negligunt in­quirere in illa quae ab aliis dicta sūt; quod hominum genus frequentissi­mum hodie est inter illos qui scien­tiam ambiunt: sed & onerosissimū; Quid enim improbius esse potest quàm manifestissima intellectui nol­le videre permotum calumniis pro­fitentium sese nescire quae alii con­stanter affirmant evidentissimè comprehendi.

2. Ipsae jam loquantur querelae, illae nempe quibus quatuor a tertio Capitula cumulavit dogmaticae pro­gressionis contemptor, si primò quae ignoscendo exprobrat examinemus. Sunt illa duae quasi agnitae Philoso­phorū metae, causae nempe aestuum marinorum, & miraculorum ma­neticorum: Singulatim inspicere tentabo. Et quantum ad aestum marinum, etsi illum iis adnumera­re [Page 52] liceret quorum accidentia non satis nobis comprehensa sunt, & pro­inde Jure exigere possem ut, qui illum incomprehensibilem existi­mant, phaenomena curent liquidari, doceantque nos justis nauarchorum calculis, quibus diebus in singulis regionibus fiat maris & tumor & detumescentia; Alioqui industriam meritò clamem, Philosophiam ex­cusem. Non tamen tanto cum ri­gore ad benignum adversarium di­sceptabo, sed haec convinci posse de hâc vicissitudine maris disputabo: Ab extrinseco motore causari mo­tum. Hunc non alium esse quàm ventum. Venti Aeolos esse Solis & Lunae ad diversas terrae plagas aspe­ctus varios: quae si vera sunt, si ex phaenomenis evidentia; non superest nisi ut Phaenomena accuratiùs inda­gentur, neque Arti sed industriae particularium ignorantia impinga­tur; Philosophia libera exiliat.

3. Proposita sigillatim numeremus. [Page 53] Primum est maris motum ab ex­trinseco esse. Demonstratum est est hoc ab Aristotele in libris Physi­ci Auditûs, ut nôrunt ipsius studiosi; Dialogi quoque de Mundo operam aliquam in hoc posuernut; &, si oc­currat proprius in hoc tractatu lo­cus, non pigritabor eadē explicare: hîc haec propositio est assumenda non probanda. Authorem hujus motûs esse ventum, plura compre­hendit; putà & ventum sufficientem esse agitatorem Maris, & eum spe­cialiter concurrere ad eum motum qui vocatur aestus. Quoad priorem partem, ut taceam quot diluvia seu exundationes Maris ope ventorum littorales plagas invaserint, ultra Thamesin nihil est necesse peregri­nari, in quo singulis fermè brumis ae­stum Maris pluries aliquando uno die retundi contingit, vel majori­bus incrementis inundare, ut pla­teas suburbiorum Londinensium in­vadat. Quod rursus hunc ipsum ae­stuosum [Page 54] circuitum cieat ventus, praeter necessitatem quam secum vehit perpetuus apeliotes ab Atlan­tico mari ad occidentis Indias in­defessè fluens, semestres impetus in­ter Africam & Americam ultrò ci­tróque redeuntes ventis eādem vi­cissitudine semper spirantibus, ma­nifesto indicio sunt. Adjice his toto Sinensi tractu tempestates certas in Noviluniis & Pleniluniis cum plu­viis vehementissimis & fluminum exundationibus assiduè expectari, unde aestuum varietas iisdem arti­culis augeatur. A sole modò & lu­nâ pendere ventos & pluvias & pro­cellarum ortus notius est quàm ut liti sit subjectum. Haec itaque cùm clara sint, aestûs caussae quoque la­tere non possunt, etsi certi ambitus ignorentur, observationibus non­dum exactè calculatis.

4. Neque minor est magneticae Philosophiae evidentia, si per partes eam intueri sustineamus. Nihil e­nim [Page 55] dubitari potest ex subita muta­tione sive ferramentorū idoneorum sive aliorum corporum magneticae directioni idoneorum, quin per flu­xum atomorum insensibilium ex u­no corpore in aliud derivatorum concipiatur vis illa directionis quam Magneticam dicimus: Neque ma­gis dubitari potest ex eo quod situs magnetici corporis vel perpendicu­laris vel latitudinarius horizontalis sit aptissimus ad eandem vim crean­dam, quin corpus primò Magneti­cum sit Tellus quam calcamus, vel certè crusta ipsius nobis citima. Neque rursus ambigere licet ex perpetuo motu corruptionis & ge­nerationis hujus facultatis magneti­cae quae elucet in his corporibus, quin sit perpetuus quidam fluxus atomorum sursum & deorsum, itemque inter aequatorem & polos, per quem influatur haec facultas & alatur. Neque iterum haereat quis­quam ferri corpus magneticum, si [Page 56] in suâ libertate sistatur, secundùm fluxum similium atomorum, ut innatans flumine sequitur aquae vehementis impetum; Et, quod sequitur, & declinatione vel varia­tione acûs signari quo alveo atomi telluris proprii ferantur. Quae si soli­dis animadversionibus & fixo dis­cursu prosequamur, non mihi appa­ret quid tanti mysterii lateat in ma­gneticâ vi & operatione quod in cla­ram lucem protrahi nequeat. Fue­runt itaque olim cum capite Nili celata haec arcana naturae, nunc te­stimonium non defectui sed profe­ctui fcientiae tribuunt. His itaque praelibatis ad ipsa objecta descen­damus.

ACTIO QUINTA.
Animae & Sensationis ignorantiam refellit.

1. TErtio itaque eloquentissimae dissertationis capite objicit ignorantiam illius rei quae notissima nobis esse deberet, putà Animae nostrae, de quâ qualis sit in terrenâ hâc nostrá habitatione nihil (quan­tum mihi perspicere datum est) vel docet vel inquirit; sed esse illam, ex effectis clarissimè colligi asserit; quid autem sit quaerere par esse infan­tium errori, qui post speculum quaerunt corpus cujus superficiem antrorsus depictam viderant. Et ad meum sensum egregiè dixerat si pedem ad alia non movisset: Sed in sequentibus interrogationibus in hâc ipsâ se defecisse arguit. Quae­ritat enim ulteriùs, Unde Anima venerit? & quomodo corpori sit [Page 58] unita? Manifestè itaque deprehen­ditur Animam in corpore latentem existimare de se quandam substan­tiam esse, cui per se fieri, sive adve­nire & alteri jungi competat. Unde & subsistentiam vernaculè appellat, quod Ens & Substantiam notare non dubitandum est. Hunc autem esse gravissimum in Philosophiâ er­rorem dubitare nequit, quisquis Vnius & plurium oppositionem agnoscendo sufficit. Palàm enim est vel Hominem non esse Ens, vel Animam & Corpus non esse duo Entia, si Unū non potest esse plura, ne (que) plura Unum. Ne (que) me terret distinctio (quae pueris philosophiam garrientibus in sacco parata est) Entis perfecti & imperfecti; quae nihil sonat, nisi imperfectum significet cui aliquid deest ad hoc ut sit Ens, quo posito imperfectum Ens non est Ens, & distinctio evadit futilis. Alioquin idem non potest esse unum Ens & plura Entia. Quare vel Homo [Page 59] non est Ens, sed dualitas ex Intel­ligenriâ & Belluâ; vel Anima & Corpus non sunt duo Entia.

2. Quando itaque petit, Unde Anima veniat? Reponendum est, An dubitet unde Homo veniat? Si enim Unicum est vivente Homine quod dicitur Homo, ille solus est qui advenisse potest; & ventum flagellat qui quaerit unde Anima venerit. Neque Majorum quan­tumvis Reverendorum me quatit Authoritas; non dico illorum qui discussioni quasi impares sese cedere profitentur; hi enim posteris lampadem tradunt, hortantes ut in eodem stadio decurrant spectandi num quid illis defaecatius occurrat quàm sibi, patrocinaturi Veritatem elucidantibus. Sed eorum opposi­tioni resisto, qui omnium Ecclesia­rum fidem esse clamant Animas rationales à Deo condi. Assuetus enim jam sum ad distinguendum quid sinceritati Fidei & quid Subti­litati [Page 60] Scholasticae debeatur. Si tribuo nativitatem Hominis, quate­nus intellectivus est, singulari Dei potentiae & operationi, Doctrinae Ecclesiasticae Clavibus me submisi, & Sanctorum Traditioni subscripsi; Actio verò quae Generatio est Ho­minis, num duabus actu partibus constet, an unica sit per plures no­tiones aequivalens pluribus realiter distinctis, Speculativa purè est Quaestio ad Scholam pertinens. Et sic pronunciandum est Unum Ens, Hominem aequivalentem Belluae & Intelligentiae, unâ actione in lucem existentium educi quae aequiualeat duabus, Generationi Animalis & Creationi Intelligentiae.

3. Ex hâc Veritate derivamur ad sequentes duos nodos patentissi­mè solvendos. Secundus quippe nodus est, quomodo Uniantur Cor­pus & Anima; quem palàm est in hoc vitiosum esse, quòd supponat duo Unienda existere, vel ante [Page 61] compositum, vel in ipso composito non destructa sed colligata; quod non solùm ex suprà declaratâ Ve­ritate, verùm etiam ex Definitione Partis perspicuè est falsum. Partes enim dicuntur ex quibus per motū qui vocatur compositio fit unum; vei in quas resolvitur quod era unū per Divisionem seu destructionem Uni­tatis. Unitas autem, non unio, est forma Unius; in eo autem quod est Unum quaerere colligationem est quaerere per quid idem fit Idem. Currit idem Error in sequenti diffi­cultate, quae luget nesciri quomodo Anima moveat corpus, quae inte­remptivè tollitur negando Animam movere corpus. Verè enim Unum membrum animatum movet aliud, sed non aliqua substantia quaesit pu­ra Anima movet immediatè mem­brum aliquod in quo non sit Anima. Appello caetera Animalia in quibus Anima independens à corpore ple­no ore negatur, & peto ut osten­datur mihi quis motus sit in Homine [Page 62] qui in illis non sit. Fateor libens, alio modo unum membrum praesertim cerebrum in homine movere caetera quàm in aliis Animalibus, & hoc ra­tione differentiae quae in Animabus est; sed priùs experimentis constare debet Animam humanam absque adminiculo corporis vel membri alicujus coagentis aliud membrum movere, quàm inquirendum sit in modum quo hoc vel fiat vel fieri possit.

4. Ultimae, quas in hoc capitulo plangit tenebrae collocatae sunt in ignorantiâ illius wot us, quo è cere­bro Spiritus in nervos actioni natura­li Animalis congruos derivantur: Et siquidem communi omnibus A­nimalibus argumento pugnaret ob­jector facile cederem areâ, fassus non illam mihi Anatomes peritiam suppetere, ut oculis subjicere va­leam cur ex motu irae cordebullien­tis emicent spiritus in illos musculos, quorum contentione feratur in ad­versarios Animal, & ex motu Timo­ris [Page 63] spiritus in oppositos musculos quibus ab iisdem fugiat Animal de­pluant, cùm utrisque pariter quo­dammodo vim augeant; nullus ta­men ambigo ex vi motûs cerebri à motu cordis effecti, fieri ut aditus unorum canalium claudantur alii aperiantur, & inde sit admiranda haec & hactenus non satis pervisa spirituum directio. Verùm Author casum proprium Homini constitue­re videtur, ostentans voluntatem & fortassis electionem, quasi primum hujus directionis authorem: labitur ita (que) eodem semper errore arguens. Priùs enim demonstrādus est aliquis voluntatis actus, qui motum cordis (quem cum violentus est Passionem appellamus, cùm quicquam moli­mur Desiderium vel Fugam aut aliâ simili denominatione indigitamus) non habeat vel praecedentem vel comitantem; qui si nullus est, jam puro Mechanismo (ut ille loquitur) & non inexplicabili quâdam po­potentiâ [Page 64] fit haec directio. Non posse autem adeò exemptum actum vo­luntatis existere, satis perspicuum est illis qui cognitionem sine pulsu phantasmatum nullam agnoscunt; nequeunt enim phantasmata non consuetis Naturae viis vel non ipsa cieri vel alia ciere: Per motus ita (que) à corde derivatos, sive in Homine sive in Animalibus, motus seu natu­rales sive liberi, universim peragun­tur; &, quod sequitur, contempla­tioni & dispectioni Philosophiae & accuratae Mechanicae subjecti sunt.

5. Caput quartum Sensationis & Memoriae inexplicabiles esse naturas objicit. Quoad priorem, primò agnoscit Sensationis substantiam in solo cerebro sitam esse; Deinde inclinat in phantasticam illam Car­tesii, de motu à coelis usque ad ocu­los nostros per tenuissimi aetheris continuitatem deducto, seu conje­cturam, seu exerrationem à mani­festis naturae vestigiis; sed quoniam [Page 65] Aristotelaea non aestimat incredibilia, mihi quoque omittenda est eorum Speculatio. Tandem itaque recidit in antiquum Errorem, inquirens quomodo corporea in nudum spiri­tum vim habere valeant. Supponit itaque Animam in corpore Ens quoddam esse, non formam vel qualitatem Entis quod est Homo, & eâdem chordâ oberrat, neque opus est pridem disputata recoquere. Sed nè nihil novi dicat, calumnia­tur sensu solo non posse agnosci quantitates rerum, distantias, figuras & colores. Fateor me in Viro curi­oso & ingenioso mirari haec objecta, quae Opticis demonstrationibus adeò dilucidè sunt explanata & de­monstrata. Quis adeò ignarus est, ut in eâdem distantiâ nesciat majo­ra obtusiori angulo & fortiùs ferire oculum? Quis nescit figuram, modò plana sit, prout objicitur oculo, non aliud esse quàm quantitatem in hanc vel illam partem magis seu [Page 66] spatiosam seu contractam? Sin soli­da sit & tertiae dimensionis particeps ex distantiâ varietatem mutuari? Rursus, Distantiam non esse aliud quàm magnitudinē quandam inter oculum & objectum expansam; quae si judicari non possit, neque de distantiâ oculos testari posse? Co­lorem tandem non esse aliud quàm Superficiei secundum partes sensui indistinctas confusam figurationem? Unde perspicuum manet, non aliam Geometriam oculo ad haec omnia esse necessariam, quàm quae ad ma­gnitudinem ex Anguli varietate aestimandam necessaria est.

6. Proximus in Memoriam labor expenditur. Illius explanationem ut impossibilem declaret, quatuor illam excutiendi methodos comme­morat & rejicit: Mihi alia ineunda est via. Primò enervanda est haec consequentia, Si aliquid in Memoriâ hactenùs explicatum non fuerit, pro­pterea existimandum esse neque futu­ris [Page 67] explicatum iri, seu impossibile explicatu esse. Monendum etiam quaedam semper ignoratum iri, vel quia levitas rerum discendi operam non mereatur, vel quia aliquando cognitorum moles tanta futura sit, ut amplior Scientia intellectui sit futura onerosa: de similibus autem conqueri est humanae conditionis oblitum esse. Quod itaque nobis in hâc Quaestione agendum videtur, est, illa quae circa Memoriam stabi­lita sunt & evidentia cōmemorare; de incognitis verò aestimare num a­liquando cognita erūt vel mereātur cognosci. Primò itaque evidens est distinguendum esse in Memoriâ, quid sit Memoria & quid Remini­scentia. Memoria enim est Conser­vatio impressionum ab objectis fa­ctarum, per quam potens redditur Animal iis pro libitu vel necessitate suâ uti. Reminiscentia verò est Mo­tus quidam quo ista potentia utendi impressionibus in actum & usum [Page 68] reducitur. Circa Memoriam itaque & stationis seu quietis ratio redden­da est, & motionis sive caussae sive modus; & utriusque (nisi fallor) evi­dentia quibus insistamus vestigia Natura & Experientia offert.

7. Inprimis, decîdi à moventibus sensum quasdam exuvias & corpo­ris delibamenta, quoad tactum, gu­stum, & odoratum notius est, quàm ut litem sustinere possit. Qui lu­mini è rebus ad oculos revertenti eandem vim negaverit, pariter ne­get solem, exhalationes, & vapores è terrâ maríque elicere; postquam non alia est operationum diversitas, nisi quòd altera major & fortior, alia debilior sit & minor. Quòd autem hi atomi ipsum cerebrum subeant vehiculo spirituum, hoc est, substantiae cujusdam liquidae & substilissimae, vix ab importuno ne­gari valebit, si quomodo impregnen­tur Aquae & Olea in memoriam re­vocemus. Necesse est itaque hos [Page 69] atomos non sine impetu impingere in illam cerebri partem cujus per­cussione fit perceptio. Flumen rur­sus seu Liquidum impetu adversus resistens adactum cum impetu non resilire, & experimentis & rationi clarissimè repugnat: Repulsum autem in substantiâ suâ aliquid visci habens, & in vase viscoso, cujus­modi sunt illa quae cerebrum cir­cumstant, Solido alicui non adhae­rere pariter impossibile est: Sed & notabilem ejusdem rivi partem non sibi invicem cohaerere viscositas non patitur. Parietes ita (que) cerebreorum vacuorum & cavorum, necesse est filamentis omnes esse vestitos & ar­matos; conclusum est itaque in caeteris praeter Auditum sensibus, atomis constanter haerentibus reddi Animal potens impressionibus ab objectis factis denuò uti. Sonus tandem cùm collisione Aëris fiat, Malleum auris ad verberandam in­cudem propellere ex Anatome cer­tum [Page 70] est; ex quâ percussione non exilire particulas quasdam quae phantasiam feriant incredibile est; harum ita (que) ordinatâ conservatione integrari nata est sonorum Memo­ria. Memoriae itaque (nisi fallor) cum ratione declarata est stru­ctura.

8. Ad Reminiscentiae quo (que) sym­ptomata exponenda, cur non possit parili tramite procedi, vel cur de­speranda sit eorum solutio nihil mihi occurrit. Nihil enim clarius quàm motū explicatum atomorum quasi vento cieri. Passionem enim esse ebullitionem quandam fumido­rū spirituū ex corde in irâ & amore & verecundiâ ipsis oculis spectabile est. Si quaerimus quem effectum in phantasiam habeant hi motus, experimur occurrere animo illa ob­jecta quasi tumultuariè & confertè quae passiones has sollicitent, tantâ cum festinatione & accumulatione, ut maturam expensionem & libra­tionem [Page 71] praeoccupent. Apparet ita­que à Vaporibus similibus de suis sedibus excitatas atomos, circa par­tem cognoscitivam obvolare, con­fusâ quâdam cum jactatione. Si itaque quidam venti sunt & flatus, quos appetitivae facultatis motus appellamus, nonne palàm est quasi everri cava cerebri & moveri idôla parietibus haerentia ad locum desti­natum ubi effectum consequantur. Quod autem neque casu ne (que) certo ordine ferantur atomi, ex eo clarum est, quòd in Inquisitione neque su­bitò & perfectè occurrant quaesita, quod Electionis indicium foret; & tamen manifestè tantâ copiâ mini­strantur quaesitis, ut non sine omni industriâ hunc motum fieri conspi­cuum sit. Sicut itaque cùm de di­rectione spirituum in nervos agere­mus, agnovimus singulis passionibus in certas cerebri partes sua patere itinera, sic hîc quoque manifestum est iisdem passionibus certarum ato­morum [Page 72] sedes & series magis quo­dammodo esse obvias.

9. Attamen, perturbat novum Naturae miratorem multitudo ob­jectorum cavis cerebri innatantium, quomodo non se implicent mutuò & confundant, & quânam arte sese devitent ut possint cognitionem hu­manam distinctam conservare. Ne­que dissiteor fas mihi esse hâc in dif­ficultate machinam implorare ad­jutricem; verè enim lucernam non habemus, neque conspicilia expli­catoria, per quae distringere valea­mus semitas illas subtiles quibus se vitant & fallunt atomi, nè mutuo incursu pereant. Verùm vicissim interrogo, tot radii solares (quos corpora esse jam non dubitat Phi­losophia) quomodo per continuum aërem & tot in eo volitantia corpu­scula recti ad oculos permeant? Nullum est corpus, si experimentis & rationi credimus, quòd non sua effluvia & sphaeram de se nascentiū [Page 73] vaporum habeat; Haec effluvia quomodo innocuos tramites, quibus ferantur & admirandos effectus nan­ciscantur, inveniunt? Fluxus ma­gnetici, sympathetici, odoriflui, mutuò non rumpuntur & vani eva­dunt? Qui haec negare non audent, cur in cerebri patulis idem contin­gere recusant? Sed opponis, multi­plicare difficultatem non est ipsam solvere, sed reliquam natuam non indagabilem profiteri, dum hanc particulam à tenebris exolvere pro­positum fuit. At ego ipsum sic no­dum scindo. In majoribus ubi fa­cilior est experiendi facultas, palàm est multa confundi, multa interire; sed tamen per ipsum multitudinis ingenium fit ut aliqua serventur & tot quot instituto Naturae satis sunt. Sic & in cerebro res geritur. Obje­ctum quodcunque ingreditur tem­pore sensum occupat; quod si ni­mium breve sit, statim interit paenè antequam sentiatur; si spatiosius [Page 74] sit, quasi multiplicatis idôlis radicat cognitionem; tantundem fit si sae­pius visum sit idem objectum; imò repetitam cognitionem eundem ef­fectum sortiri evidentius est quàm ut disputationem patiatur. Hoc cùm ità sit, concludendum est hanc esse artem Naturae ut iis quorum re­miniscendum est non desit copia ne­cessaria & sussiciens ad perfringen­dum iter per occursantium idolo­rum turbam.

10. Palàm est me in hâc Respon­sione Digbaeanam Methodum caete­ris praetulisse. Ipsius enim Metho­dus vestigia Naturae suis vestigiis, quantum pote, premit. De reliquis non laboro, aedificandi enim non de­struendi intentione Philosophica meditor. Moneo dumtaxat ingeni­osum Authorem malè tertiam sen­tentiam, quae nihil olet Philosophi­cum, Aristoteli imponere (qui Dig­baeanam docuit) deceptum simula­tione vocantium se Aristotelaeos, [Page 75] cùm nihil minùs sint. In hoc eodem Capite sollicitus videtur Author de de Voluntatis post Intellectum se­quelâ. Sed quia nihil disputat, ne (que) ego; sed adverto Voluntatem qua­tenus spiritalis est, non aliud quip­piam sed ipsum intellectum perfe­ctum, seu ut ex quo actio nata est sequi, significare. Mysterium illud [...], non nego ad nostras us (que) aures per Majorum certamina delatum esse, neque inficior duratu­rum quamdiu audaces & ignari su­perstites erunt. Sed ut Author insi­nuat, nihil dubito ab ipso Augusti­no clarissimè convictum fuisse, & non aliis, nisi quibus ipsius doctrina vel ignota est vel neglecta, ulteriùs esse importunum.

ACTIO SEXTA.
Plasticam & Volutationis mysteria aperit.

1. CApite quinto formationis Corporum naturalium, Viventium praesertim, obscuritatem intentat: sed non adeò acriter, quin repulsam facilem patiatur. Aio itaque duabus Methodis intelligibi­lem evadere Viventium formatio­nem citra aliam difficultatem, quàm quae in sapientiam Artificis refundi possit sine mirando. Primò sic con­cipitur; Dicamus seu plantae semen seu Animalis continere partes invisi­biles omnium membrorum Anima­lis; has dicamus subdito humore crescere cum aliquâ levi mutatione cujus facilis sit ratio, putà quòd quaedam partes magis arescant & & indurentur, aliae magis perpluan­tur & mollescant, quid magni in [Page 77] formatione Viventium apprehen­detur? Altera est Methodus ut no­tato progressu Chymico, qui idem est ex necessitate ipsius naturae, vi­deamus miti concocta igne in tres magis notandas partes exilire; tenu­em quandam & quasi igneam etsi in speciem Aquae condensabilem, aliam Oleosam & respondentem Aëri, tertiam Salis & quasi duratae Aquae ingeniū exprimentem; quibus & miscetur, & subsider quarta, sicca & Terrae qualitate foeta, quomodo­cunque ipsis dicta: Idem par est à naturâ expectare, postquam calidi in humidum Actio utriusque est formacis finis. Hoc posito, in vase proprio intelligatur Stilla praeparati Liquoris, sic fota & conservata ut etiam augeri possit, nonne palàm est ipsâ actione aliquas partes sicciores, alias subtiliòres & liquidiores eva­suras? Et sicciores in figuras diver­sas abituras? Maximè in vasa quae­dam concava si tunsione bullientis [Page 78] humoris extendantur & in longitu­dinem pellantur: & omnia circa primas divisionis origines sibi adhae­suras; & non jam vides Anima­lis figuram & partium homoge­nearum inter se natam, & connexi­onem, & varietatem, & alias hete­rogeneas esse secundum varietatem seu foci seu liquoris?

2. Haec qui mente comprehen­derit, non plorabit Plasticam va­num nomen esse & vocem sine re. Sed si ingeniosus sit & otii commo­dus vel Vere in hortis & agris secta­bitur parturientes plantas, vel do­mi semina orcis sepulta eruet dum vitam concipiunt, & quotidie baccarum seminumve viscera scru­tabitur: & ausim pollicere illi gra­dus profectûs adeo manifestè co­nexos, ut post experimenta saepius tentata ex ipsâ pridianâ conspecti­one praedicturus sit quid postridie sit enucaturum. Quae admiranda sunt in confusioue totius in partium [Page 79] distributione aperiunt semetipsa lu­ci, & spectanda proponunt. Si quis figuratum, si colorum suffusio­nem notet; horum principia in na­tura succi fundata reperiet, illarum, in aliquo nascendi modo delineari rationes: sunt enim, artis operà, fructus & etiam surculi in quaslibet formas variabiles. Multo magis sa­lium diversorum seu succorum concretorum figurae non ab intrin­seca aliquâ natura, sed ex consue­tudine generandi & loci motuum­que difficultate vel facilitate na­scuntur. Neque quemquam terre­ant artificum dicta, admirantium ea quorum causas non intelligunt, & in maius semper evehentium; neque Authoris nostri ad constan­tiam Naturalium operationum obstupescentis, cur nunquam no­strae Gallinae pavonacearum cauda­rum vel psittacorum colores indu­ant. Nam in diversis regioni­bus ex alimentorum & aëris di­versitate [Page 80] magnae varietates inferun­tur. Pro iis verò quae circa haec ignorantur, tempori supplican­dum est.

3. Eodem capitulo duas alias quaestiones movet quas absolutè in­explicabiles putat, Mihi contra vix ullam in sese difficultatem con­tinere videntur. Harum questio­num in ipso posterior est de compo­sitione Quanti seu Continui, & à veteribus agitata, & à Modernis desperata. Prior etsi naturâ poste­rior, de adhaesione partium est; sive cur unum corpus sit magis divi­sibile aliud minus. Prior quaestio supponit aliam, an partes sint actu in continuo, in qua pars affirmativa à Modernis, etsi vocibus litigent, ferè tamen quasi per se seu sensibus nota acceptatura, à totâ vero Peri­pateticorum antiquiorum scholâ & Thomisticâ eos sequente, tanquam demonstratione convicta exibila­tur. Exitus rei est, ut Moderni circa [Page 81] compositionem continui post ingen­tes labores & nugamenta, fatean­tur crucem Philosophis fixam; Pe­ripatetici eos quasi noctu laborantes irrideant. Si enim nullae partes sint donec per divisionem creentur, manifestè insaniunt qui quaerunt quomodo uniantur quae nullae sunt? Argumenta asserentium partes actu vel Sensum citant, de quo nihil certius est quàm quod par­tem aliquam in continuo discernere non possit, cùm terminus cujusvis partis sit indivisibilis, sensus autem quantitatem notabilem requirat de quâ judicet. Caetera argumen­ta, fere modum loquendi assumunt, & in Logicas tricas desinunt quo­modo loquendum sit, non quid in re consistat. Hac autem lite non admodum difficili soluta, de conti­nui compositione peracta est con­troversia.

4. Circa reliquam quaestionem non minùs desipitur. Resolvere [Page 82] conantur Democritici in uncinos & angulosas moras; Neque vident nihil Unum seu Atomum sic fingi posse ut non ipsum pluribus parti­bus confletur, de quibus quaeratur cur sibi tam firmiter haereant. Ve­rùm hanc difficultatem saltem transiliunt asserentes Minima ex vi naturae cuicunque potentiae divisi­vae resistere, non item composita ex minimis; hoc est, summam & invi­ctam cohaerentiam partium naturae vi & qualitati pet negligentiam assignant, de minori quaeritant. Primam itaque resolutionem palam est refundi in naturam ipsam, & bisectionem Corporis seu quanti in rara & densa, seu plus & minus de quantitate in paritate molis habentia. Quae differentiae cum demonstrabilissimè dividant ratio­nem Quanti, & in rebus ejusdem plures species constituant, non restat major difficultas in Adhaesio­ne partium ejusdem continui quàm [Page 83] an aliquod Continuum sit; Si enim aliquod sit, necesse per ipsum esse continuum etiam esse ex quo partes creari possint, non in quo partes sint; alioquin (ut suprà quoque pressimus) idem ens foret unum & plura, divisum & non divisum in eâdem ratione. Palam itaque est substantiam per ipsam quantitatem per quam habet esse resolubilem in partes; item habere faciliùs vel dif­ficiliùs esse resolubilem quod vocant partes magis vel minùs sibi invicem haerere. Sed quàm pri­mum speculatio ad notiones intel­lectuales attingit, nauseat stoma­chus Physicorum; quasi hoc Philo­sophia imperet ut nesciamus cogi­tata nostra, neque fas sit intelligere quid loquamur.

5. Caput sextum totum motui Rotarum dedicatum est, neque si credimus Authori de cujus ingenio queri non licet, ullam solutionem patitur. Sed priusquam fatalem [Page 84] illam difficultatem aggrediatur praeviam quandam nobis objicit, quam veteres Aristoteli; sed, ut fateor, clariori formâ. Rotam enim considerat circa centrum motam, & apertè concludit nullam ipsius partem movere quin tota moveatur, & singulae partes simul locum mu­tent. Sed quid inconvenientis se­cum trahat haec conclusio, prorsus ignoro. Etsi enim latè deducere conetur unam partem priùs loco cedere quàm alia insit, evidenter tamen est vocum non rei certamen: quid enim vetet simul & cedens primò non esse, & succedens primò esse in eodem loco? Alia solutio posset exhiberi si argumentum exigeret. Sed, ut dixi, de vocibus & modo loquendi litigatur, non de re. Subjungit Author secundam difficultatem, quomodo in rotâ circumvolutâ viciniores centro par­tes eodem tempore tam parvum decurrant spatium, cum connexae [Page 85] sint cum remotioribus quae adeò amplum conficiunt; & postquam agnovit hinc contingere quia non aequè velociter ferantur, infert, si inaequalis sit velocitas motuum, curuatam iri rectam à centro ad cir­cumferentiam ductam; cum evi­dentissimè constet curuandam fore rectam, si aequali velocitate fer­rentur partes centro proximiores & longinquiores.

6. Jactatum tandem experi­mentum capite alto ingreditur Au­thor ille, praefatus audentissimae constantiae os sese obstructurum. Sic eam proponit. Habeat unus axis tres rotas, ad singulos terminos unam, utramque aequalem, in medio tertiam longè minorem. Majores pavimento, minor tabulae alicui insideant; motu progressivo omnes tres trahantur, donec cir­cumvolutione perfectâ iisdem pun­ctis terram & tabulam signent in quibus primo fixae fuerant: Com­perientur [Page 86] tres lineae signatae esse aequales, cùm media contactu cir­culi longè minoris designata sit quàm reliquae, duae quibus tamen aequalis ipsa est; quod repugnare nullâ versimilitudine negari po­test, cùm clarum sit quae sese tan­gunt quatenus se tangunt necessariò esse aequalia. Hic nodus est, haec repugnantia manifestaria. At at notemus Motum in auxilium ad magis implicandum nodum vocari, notemus etiam motus esse duos specie; putà motum rectum & circularem, componentes tertium progressivum motum rotae. Ad­vertamus ulteriùs motum rectum trium rotarum esse aequalem, cir­cularem autem motum majorum rotarum esse aequalem motui recto, circularem autem motum mediae rotulae minorem motu recto; & quod sequitur, majores rotas eâ­dem celeritate moveri secundum utramque lationem, minorem vero [Page 87] rotam fortius moveri recto motu quàm circulari. Motus autem compositus non est motus signatus in terrâ vel tabulâ, quem clarum est esse simplicem & purè rectum; Sed motus quidam curvus in Aëre, concludens cum motu signato are­am quandam cujus quantitatem demonstravit Torricellus; ut acci­pienti unum quodlibet punctum circuli seu rotae ultra disputatio­nem manifestum est: & simul quòd motus progressivus Rotae ma­joris sit major motu progressivo Rotae minoris. His sic expositis, nihil apparet implexius in hâc ob­jectione quam in hoc simplici essato▪ quòd duorum corporum quae se­cundùm unam lineam feruntur aequa­li velocitate, unum possit secun­dùm aliam lineam in eodem tem­pore ferri velociùs quam reli­quum; quod adeò evidens est ut vir Mathematicus ambigere de illo nequeat.

[Page 88] 7. Verùm enimverò pressiùs ur­get Galilaeus, in circumvolutione singula puncta minoris Circuli seu Rotae singulis punctis spatii quo fer­tur adaptari, immediatâ successione; atque proinde intelligi nequire quo modo recta sit longior curvâ. Sed fefellit Galilaeum non ipsum Aristo­telem discussisse, sed modernis In­terpretibus vel potiùs corruptoribus credulum fuisse. Docuit enim Ari­stoteles mobile in motu constitutū semper majorem & non-aequalem sibi locum occupare, quod eviden­tissimum est. Cùm enim nulla pars motus essê possit nisi in tempore, & in quâlibet parte temporis res mota aliquid loci deserat & aliquid de novo occupet, palàm est non posse adeò exiguum motum reperiri, in in quo corpus motum non occupa­verit & locum in quo quieverat, & aliquam partem novi seu de novo. Hoc supposito, etsi supponeretur mobile esse indivisibile, tamen cer­tum [Page 89] foret in quâcunque signatâ temporis, vel per quantumlibet ex­iguam partem motûs non par sibi spatium sed lineam aliquam signa­re, & in conditionibus praesentis Litis quodlibet punctum minoris Rotae signare lineam proportiona­tam parti Circuli majoris Rotae: Et cum reipsâ nulla sint vel instantia in tempore, vel indivisibilia in motu, vel puncta in Lineâ circulari, evi­dens fit Argumentum hoc nullam vim habere, nisi ex vi falsae illius ap­prehensionis, quam coarguimus in defensione Geometriae superiùs ad­ductâ.

ACTIO SEPTIMA.
De causis Inscientiae Modernae in­quirit.

1. IN sequentibus aliquot Ca­pitulis satis exquisitè inve­stigat causas Errorum & Ignorantiae humanae: duas tamen ab ipso ne­glectas suggerere mihi posse videor. Altera est Inertia hujus Saeculi vel magis Vanitas. Quisquis enim satis paravit sibi loquacitatis ut inter ignaros vel semi-doctos valeat eru­ditam texere fabulationem, quâ in­sueti Scientiis intellectus nati sunt praestringi, partim taedio difficiliora prosequendi, partim ingenii sui fi­duciâ contemnit in illas fodinas de­scendere unde Majores nostri erue­runt Scientiam, & illos sibi desu­mere labores quos solos respicit & sequitur Sapientia. Testis mihi esto Author qui sub finem prioris [Page 91] Capitis conqueritur de obscuritate Speculationum, de Motu, Gravitate, Lumine, Coloribus, Visione, Sono, quibus omnibus claram affundit lu­cem Digbaeana Philosophia: ex quâ etiam de Magnete, derivatione Spi­rituum in membra, de Memoriâ & Reminiscentiâ, Fermatione Viven­tium, & ferè quaecunque in solutio­nem Difficultatum propositarum attulimus, copiosiùs & clariùs expli­cata, ex ipsis Naturae praeeuntis di­ctatis hausimus. Legunt itaque hu­jusmodi Philosophi praeclara & multo labore elaborata aliorum Opera quasi Fabulas ad Voluptatē fictas, vel Comoedi quomodo Co­moediam spectant. Quod subitò placet, laudant; siquid spinosius occurrit, vel taedio victi negligunt, vel cum Sarcasmo derident.

2. Altera ab Authore nostro ne­glecta Ignorantiae caussa mihi appa­ret esse quidam specialis Error in naturâ Demonstrationis. Fingunt [Page 92] enim sibi Idéam quandam Demon­strationis, quae non hanc duntaxat vim in intellectum exerceat ut ve­ritatem propositam evidentem red­dat, sed praeterea ut nulla Objectio cum verisimilitudine opponi queat. Quod tantundem est, atque si po­scerent ut hâc demonstratione con­fectum sit quicquid ex ipsâ sequi­tur, vel quodcunque ipsam contin­git, sive ut una demonstratio sit in­tegra quaedam Scientia. Alioquin enim quomodo fieri potest, ut non ex iis quae adhuc latent & sunt cum hâc veritate conjuncta, non possint adversus hanc moveri tela. Intel­lectus itaque Scientiis natus ex ipsis Principiis & Praecognitis securus est de veritate deductâ, neque trepidat nequid oppositum agnitae veritati induci possit, quantumcunque la­boriosus evasurus sit ex angustiis elapsus. Novit enim illa denique certa esse quae Intellectus constanti dispectione quòd Ens sit Ens, seu [Page 93] Idem sit Idem, in semet & sibi affi­git; & patienter expectat, donec inter implexa distinctio eluceat, & confusio evanescat.

3. Ex hoc quod hi Scientiarum Contemptores nihil severâ Veritatis contemplatione in semetipsis figere moliuntur, quamprimùm Veri­tas aliqua evidentiam prae se fert quasi impares illi agnoscendae dese­runt stationem suam, & convertun­tur ad inquirendum num aliquis sese eidem opposuerit; & si invenerint Impugnatores, quasi evidentissimum assumunt talem veritatem non esse evidentem. Si enim (inquiunt) fo­ret evidens, omnibus foret evidens, omnem intellectum convinceret. Sed aequali jure dicant; Solem non esse visibilem, quia non videtur iis qui tergum illi obvertunt, vel ocu­los clausos tenent: Sicut enim in corporeo visu motus aliquis corpo­reus quo pupilla oculi visibili obji­ciatur necessarius est; sic non mi­nus [Page 94] ad videndum & infigendum menti vel hanc evidentiam, quòd idem non possit simul esse & non esse quaedam applicatio & quasi apertio mentis requiritur, ad ipsam evidentiam evidentissimam conci­piendam & parturiendam; & de­fectu hujus tot Veteres & Moderni ipsiusmet primi & notissimi Princi­pii evidentiam non agnoverunt & corruperunt. Unde nunquam pos­sunt attingere Methodum illam Scientificam quae in Arithmeticis & Geometricis tantopere lucet, sed tricis Logicis & Aequivocis toti ir­retiuntur, & nugosa Volumina ine­ptiis implent. Ostendant Mundo hi Tomorum onerosi Fabricatores, vel unum folium vel unam pagel­lam Methodo Geometricâ dedu­ctam vel certè tentatam, & post­modùm conquerantur nullam da­ri Scientiam, vel eam in puteo latere. Nunc pigritiâ sordidi, & convitiis fervidi, fingunt sibi Le­onem [Page 95] esse in viâ, neque pedem mo­vent ut conspicentur ipsam viam.

ACTIO OCTAVA.
Avertit ab Aristotele Specialis Im­pietatis calumniam.

1. ET jam defunctus labore imperato videor, nisi summâ cum invidiâ Aristotelem omnibus contumeliis proscindere iidem certarent, quò per ignomi­niam unius Viri, ipsam Scientiam è Doctorum manibus ereptam in cae­num Probabilitatis abjiciant. Solus etenim ex Veteribus monimentum aliquod Demonstrationis in Meta­physicis & Physicis reliquit. Aca­demici enim, quatenus à Peripate­ticis secedunt, Oratores fuêre non Philosophi. Socrates quippe merè Dialecticus & Dubitator fuit. Ejus Scholam diviserunt Plato & Aristo­teles; [Page 96] Plato divino prorsus ingenio & eloquio purissimo, probabilita­tem ornare, & admirationi esse de principiis ad vitam humanam neces­sariis speciosa loquendo sibi propo­suit. Aristoteles concisâ brevitate, Veritatem fectando Experimenta & maritando cum inspectione Na­turae vim deductivam consequenti­arum, Scientiam in Physicis & Me­taphysicis aemulam Geometriae Mundo oftendere destinavit. Et propterea, quamdiu forma Reipub. popularis Oratorum potentiam a­luit, minùs aestimatus est; affecta­verunt enim Famosi illi Scientiam per modum Caussarum civilium absque solido firmóque judicio per­agere. Oratoribus tandem tabe­scentibus increvit Authoritas Ari­stotelis, & à Romanis ad Arabas, ab Arabibus ad Scholam nostram derivata est; Italis primò (quan­tum notare licuit) Arabum Scien­tiam, quam bella pridem eripu­erant, [Page 97] in Occidentem revocanti­bus.

2. Cumprimis iniquum est & Cavillatoris ingenii testimonium, in mores illius inquirere, cujus Do­ctrinam impugnare ordiris: hae si­quidem Oratoriae praeventiones Lectoris, arguunt nolle Scriptorem candidam de Veritate sententiam proferri, sed insidiari per motum affectûs ad detorquendam Justiti­am. Quare, exibilatis illis quae in mores Aristotelis decantantur, quid objiciatur Doctrinae vestigemus. Petrus itaque Gassendus Exercitati­one tertiâ quasi certum objicit ex Aristotelis sententiâ Deum esse Ani­mal in libris Metaphysicorum; cùm ex adverso lib. 8. Phys. cap. 6, & 10. adeò disertè faciat Deum Substan­tiam immaterialem, indivisibilem, neque per se neque per accidens mobilem, ut ipsa impudentia ne­gare non valeat Deum in ipsius sen­tentiâ non esse Animal. Adjicit, [Page 98] Deum superficiei extimae supremi Coeli esse alligatū; quod ignavissimè dicitur in viâ Peripateticâ, sive extra Coelum interpreteris in spatiis ima­ginariis, cùm Aristoteles nulla esse disertissimè testetur; sive Indivisi­bile coelo agnatum, tum quia Pri­mus Motor neeessariò dicendus sit esse in eo quod est primò mobile vel motum; notum autem est in Disciplinâ Aristotelis Superficiem moveri dumtaxat ad motū Corporis cujus est▪ & tandem, quia Super­ficies (ut suprà diximus) est quod­dam divisum esse, seu Terminus, seu non ultra Corporis, non autem aliqua Entitas in quo Deus collo­cari possit.

3. Proxima accusatio arguit Deum Fati legibus & Necessitati esse astrictum. Verùm apertus est hic Error calumniantis. Fatum enim aliud Stoicum est, asseren­tium quaecumque sunt ex vi contra­dictionis existere, cùm necesse [Page 99] sit quodlibet vel esse vel non esse, & hoc Fatum dici ab Aristotele. Ali­ud Fatum est series caussarum. Cùm itaque evidens sit, nemine re­pugnante, in via Perripateticâ De­um esse primum Ens, &, quod se­quitur, caussam totius seri ei reliquo­rum, eum non Fato subditum sed caeterorum fatum esse in Aristotelis scholâ clarissimum est, quae est Sanctorum sapientissima sententia, & Christianae doctrinae medulla. Par huic est quod sit Necessitati subdi­tus. Necessitatis quippe vocabulum ambiguū est; prout enim Animalibus tribuitur condistinctè à Libertate, sic perfectam Cognitionem tollit, quam Deo negat nemo Peripateti­cus, qui summitatem scientiae Deo ex doctrinâ Aristotelis attibuere cogitur. Alia est Necessitas ex perfectâ scientiâ nascens; quam quia nihil latet, unicâ viâ ingredi potest perfectus in scientiâ; &, quod sequi­tur, Deus. Haec autem Necessitas [Page 100] cùm includat determinationem in­telligentis ad particularia ex com­munibus principiis, manifestè Ele­ctionem seu libertatem actuatam dicit.

4. Ulteriùs calumniatur, docu­isse Deum despecta & minima non novisse, & citat duodecimum Metaphysicorum ubi hoc non repe­ritur nisi per modum dubitationis: Meliores autem interpretes ex aliis textibus concludunt horum etiam scientiam ab Aristotele Deo tribui. Malignitatem proinde arguit haec criminatio in deteriorem partem summi viri voces trahentis. At saltem Mundum increatum con­stituit. Verùm facile est negare. Ingenitum quidem asseruit seu non potuisse per motum & caussarum naturalium vim incipere, quod est Christianae fidei maximè consonum; De creatione verò Mundi tacuit quidem; Sed aliud est non agnovisse seu eò usque non [Page 101] attigisse, aliud est negare, inter viros modestos qui non effutiunt incerta. Fateor tamen ipsum Mun­num aeternum existimavisse, sed in ipso Errore sese Philosophorum Ethnicorum summum ostendisse. Cùm enim illi omnes Nihil ex nihilo fieri conspiratò declaraverint, inconsequens fuit Mundum per mo­tum incepisse qui sine Tempore ex­istere non potuit, Temporis autem initium neque ex suâ essentiâ neque per actionem caussarum moventi­um ullum apparere possit. Palam itaque est hunc Aristotelis errorem arguere excellentiam ipsius supra reliquos, qui casu & non ex scientiâ veritatem attigerunt.

5. Ultima circa dogmata calum­nia de Immortalitate Animae agit, quam pluribus in locis eum inficiari docet; sed eàdem benignitate quâ priùs. Cùm optimi interpretes eam agnovisse Aristotelem confirment, & Plutarchus memoret ipsum post [Page 102] mortem Eudemi de Animâ scri­psisse ex quo citatur celebris illa Historia de Animâ mortui vindi­ctam ab amico petentis. Unde evidens fit errare illos interpretes qui ex principiis Aristotelicis conan­tur concludere Animam non esse immortalem, & hunc sensum fuisse ipsius Aristotelis. Mirum tandem accidit quòd Author, caeteroqui ingeniosus, censuerit objiciendum quòd Aristoteles negaverit resurre­ctionem Mortuorum, quam cer­tum est non nisi lumine fidei appa­rere caepisse mortalibus, etsi post veritatem per fidem acceptam eti­am conformitas ad naturae progres­sum dilucere potuit. Addo quòd concludat, dicendo eum plura pronunciare fidei sacrae orthodoxae­que planè dissentientia; quasi Plato & caeteris Philosophi omnia fidei consentientia dogmata mundo por­rexissent, quod eò indignius facinus est, quò hic ipse Gassendus in Prae­fatione [Page 103] polliceatur se ostensurum solâ fide quicquam cognosci de Deo & Intelligentiis, & vana esse argumenta circa haec quae ex na­turali lumine ducuntur. Digno profectò Epiphonemate quo clau­datur libellus illius sextus qui ad­versus Metaphysicam seu Sapienti­am instruendus erat.

ACTIO NONA.
Crimina indoctrinam & voces ejus­dem aspersa delet.

1. A Gassendo ad Authorem Vanitatis dogmatizan­di reducenda est oratio, postquam ipse selegit fortiora, meritò illa praeponens numerositati quam us­que ad fastidium cumulavit Gassen­dus magis convicii quàm scientiae amore. Nostras itaque Academicus primo quasi praeloquio invidiam declinare videtur, quam pompa sectatorum Aristotelis illi conciliare nata foret, applicatâ illâ Senecae sententiâ Argumentum pessimi turba est: adeo promptum est etiam in apertissimis errare. Palam siqui­dem est vulgus in aliquibus excel­lentes viros quasi Duces sectari, in aliis suo Judicio regi vel potius rapi. Prior Methodus ipsius natu­rae [Page 105] est, ut multi ignorantes pauco­rum virtute authoritateque ad bo­num ferantur. Ut Vulgus autem judicet de ignotis sibi, & tumultua­rio consensu praecipitet consilia pru­dentium, hoc naturae & rationis legibus adversatur; Hîc quaere, Unde Aristoteles in vulgus authori­tatem consecutus sit, & ipsorum Theologiae Scholasticae Principum numine impositum esse ipsum Phi­losophantium capitibus elucescet; quibus si compares Oratorum vel Criticorum Judicia, prorsus evani­da exarescent. Ipsi sancti (pace tantorum Virorum sit dictum) a lie­nae artis sunt, neque Philosophicam fidei explicationem, aliter quàm coacti Haereticorum importunitate, adiuerunt.

2. Subjicit Author noster Sapi­entium arbitrio Peripateticam esse vocum nihil significantium conge­riem. Verùm nesciebat hic Author Voces suas adeò aequivocas esse, ut [Page 106] ipsaemet nihil sonent. Quis enim hoc excussit, quinam vel quorum Judicio Sapientes nominentur qui de Peripateticis hoc pronunciave­runt? Si vel Opera ipsa Aristotelis, vel antiquos Aristotelis aemulos consulamus, sole clarius est nemi­nem usquam Philosophorum tantâ industriâ & tot Vocum suarum in sensa obvia distributione cavisse claritati Dictorum, & tricas Aequi­vocationum elusisse. Manifestum itaque est, hos Sapientes nihil de rebus Aristotelicis sapuisse. Vice itaque Aristotelaeorum supposuere Simias aliquot tegentes se nomine Aristotelis, & aliena Dogmata pro Peripateticis exponentes, & (quos videtur nescire) verè Pyrrhonaeos. Quicunque enim magnis Volumi­nibus & aggeratis Quaestionibus non aliud docet quàm unam quidem partem esse Verisimiliorem, sed neutri deesse patrocinium, tam lon­gis Logis nihil aliud agit quàm si [Page 107] unicâ voce sententiam tulisset, quòd nihil liqueat. Suos itaque Amicos non Aristotelem tangit haec Calum­nia.

3. Prosequitur deinde Actionem in Peripateticos per dubia quaedā, quae illi clara non sunt, vel non vi­dentur, invitâ ipsâ ratione. Primae materiei notionem, quâ neque quid, neque quantum, neque quale asse­ritur, esse descriptionem nihili con­tendit. Mirum hominum ingenium! Súntne fortassis in totâ naturâ Vo­ces magis usitatae quàm esse & posse. Quis adeò bardus est, ut non sic loquatur de Aere vel Marmore ad hoc ipsum seposito, quòd nondum sit sed possit esse vel erit aliquando Mercurius? Non intelligunt sortas­sis semetipsos qui sic loquuntur, vel quando dicunt posse esse seu habere aptitudinem ut sit Mercurius dicunt Aes nihil esse, vel nihil esse Mercurii? Quomodo itaque praeter Mercurius vel formam Mercurii non datur [Page 108] quaedam potentia vel aptitudo ad esse Mercurium, quae neque sit Mercurius actu, neque notio non-Entis vel nihili? Sin respectu figu­rae quae Mercurium constituit, est aliqua aptitudo quae neque ipsa sit neque nihili notio, cur non tantun­dem de▪ Quanto licebit affirmare, & asserere puerum nondum magnū esse, sed posse esse magnum? Nam qui hoc asserit, non simul negat Magnitudinem, & tamen clarè nominat Aptitudinē ad magnitudi­nem? Ne (que) fortassis alia est de Ente ratio: non veremur enim Sevum vel Oleum pronunciare posse flammam esse, ne (que) tamen dum esse flammam. Sevum itaque seu Oleum neque est Ens flammae quod potest esse, neque est tantum quantum erit quando est flamma, neque adeò calet; & tamen potest esse flamma, potest esse major, potest esse calidior; & in ipso po­tentia quaedam quae neque est Quid, neque Quantum, neque Quale, post­quam [Page 109] ad haec omnia refertur, & earum privationem conjunctam sibi habet. Et quisquis hoc non esse intelligibile profitetur, idem Genus humanum totum eo ipso condemnat quasi gregem fatuorum, quíque nesciant quid in vulgarissimo ser­mone & commerciis suis loquantur. Et quisquis materiam ipsam negat, sollenne effatum Philosophiae Nihil ex nihilo à Naturâ fieri ex Narurâ tollit.

4. Duae aliae Voces molestae sunt Sceptico nostro. Hae sunt forma & educi de potentiâ materiei. Et, quod ad priorem Vocem a [...]tinet, inopi­natum est, quomodo nimia Specu­latio Homines ingeniosos stupidissi­mis aequet. Potéstne nasci aliquis adeò Brutus ut non agnoscat unam rem ab aliâ esse distinctam? Vel si sit distincta simul asserat per nihil di­stingui? An illic est labor ut hoc quo distingua [...] vocetur Forma? Quanta est haec importunitas ut non [Page 110] liceat Formam appellare quam video distinguere unam ab aliâ? Non licet mihi dicere de duabus Statuis aeneis quod conveniant in Aere, distinguantur Figuris? Vel si sit tertia de Marmore, culpabor si dixero distingui aeneas ab marmo­reâ, quòd haec sit saxea, reliquae Metallicae? Sicut itaque priùs di­stinximus posse & esse in Substantiâ, Quanto, & Quali, nunc licebit in iisdem nominare Formam & Sub­jectum in singulis horum.

5. Quoad posteriorem vocem, seu educi de Potentiâ, videat Vir ingeniosus an illud quod ex cavo aliquo & tenebris in apricum & lu­cem paulatim & sensim prodit, im­propriè dicatur educi vel produci. Iterum meminerit (si Marmor à Sculptore sigurari viderit aliquan­do) quomodo primò non possit conjici quid formaturus sit Artifex, post aliquantulum laboris apparet species confusa Hominis; deinde, an [Page 111] sit Vir an Foemina, & tandē quis ho­minū sit? Ecce, quomodo Homo qui erat in potentiâ in Marmore & con­fusè, quasi in tenebris, sensim per artem educitur ex illâ confusione in claram lucem, & Marmor fit Caesar patulè & expressé. Tantundem considerant Philosophi in Naturâ, sive Viventium semina, sive Ele­mentorum communitatem in com­positum Miscendorum, five Mate­riei abstractionem ab Elementis notes. Unde phrasis haec educi de potentiâ Materiae est ex aptitudine Materiae ad plura per operationem Naturae vel Artis determinari Ma­teriam ad unum certum Ens, per motum à confusione ad signati­onem; & non, quasi infundi cum dependentiâ à subjecto, ut ex nescio quibus Somniatoribus fingit Anti­peripateticus. Hujusmodi enim nugae in Aristotele nullae extant.

ACTIO DECIMA
Definitiones & Argumentationes quasdam tuetur.

1. PRoximè sagittant duas Aristotelis Definitiones, utramque exactissimā & quicquam in ipsius viâ intelligentibus clarissi­mam. Prior est Definitio Luminis in haec verba, Lumen est actus per­spicui; quae videtur obscura huic hominum generi, quia usus Vocis Actus à Philosophis formatus est, & non desumptus ex Tullio, vel inven­tus in Calepino. Noverint itaque quòd Actus ab Agere vel Agi vel Participio Actum derivatur, & usur­patur à Philosophis pro eo per quod illud quod ab Agente intendebatur, consummatâ actione, vocatur seu nominatur Actum. Graecè fortassis elegantiùs vocatur [...], quasi Operatio caussae, sumendo Operati­onem [Page 113] non pro fluxu Actionis, sed pro eo quod manet ex Operatione quae est fluxus, introductum. Sed quia Vernacula nostra Vocem pro­priam respondentem nomini Actus non habet, totus in irâ contra Ari­stotelem est nostras Philosophus. Si enim communes Voces pro Vocabu­lis Artis supposuisset, dicens, Lu­men est perfectio quaedam corporis quod habet ex se ut colorata trans illud apparere possint, faciens ut de facto trans illud appareant, sicut experimur per Aërem illuminatum videri objecta quae per tenebrosum non videntur, quid dignum tanto hiatu invenisset? Nunc quia con­cinnissimè & brevissimè locutus est, vapulat miser Aristoteles.

2. Idem est reliquae Definitionis Vitium. Est autem ipsa Definitio, Motus est Actus entis in potentia quatenus in potentiâ. Cum enim ens dicitur in potentiâ ad id ad quod per motum perduci potest, [Page 114] verbi gratiâ, infirmus ad sanitatem, lignum ad ignitionem seu esse ig­nem, palam est motum esse illam perfectionem seu actum quâ affici­tur subjectum dum adhuc est in potentiâ seu donec infirmus sit sa­nus, vel lignum sit Ignis; quatenus in potentiâ, seu per quam perveniat ad perfectionem intentam. En tibi definitionem clarissimam & eruditissimam, & non alteri obnoxi­am caluminae nisi quòd Graecae Voci [...], quam à Philosopho formatam crediderim ad Intentio­nem suam emphaticè declarandam, umbra quaedam ex ridiculâ Histo­riâ adhaerescit. Ea est, Criticum nescio quem adjisse Ciccum quen­dam pro Mago habitum (inde pu­tem quia de Magia scripsit) ut ex Diabolo sciscitaretur quid sonaret illa vox [...] apud Aristotelem, & vacuum & delusum ab Oraculo redivisse. Ut itaque pateat quàm imperitum Diabolum consuluerint [Page 115] nostri Philosophi, advertant [...] esse vocem formatam ex tribus [...], additâ terminatione foe­mininâ, quae propria est abstractis significandis; & significat proinde modum quo in sine actionis se habet subjectum motûs: quod id ipsum est cum voce actus ut supra explica­ta est.

3. Nova calumnia Capite decimo septimo instruitur adversus Aristo­telem, tantò indigniùs quantò su­pra caeteros ad claritatem conatus est. Philosophia ipsius litigiosa esse & ex inconstanti vocum usu confu­sionis & obscuritatis insimulatur. Haec accusatio duplicis ignorantiae rea peragitur: altera est usûs Ari­stotelici, nemo quippe magis sedu­lus est in distinguendis & formandis vocum significatis. Altera verò quòd Scepticos pro Peripateticis accipit; & Scepticorum conatus esse vanissimos facilè agnosco, illos parùm de vocum usu sollicitos esse, [Page 116] quo liberum sit iis quaslibet nugas Vanitatis aut alterius lucri causâ divendere, Oratorculos vel magis rabulas non Philosophos esse, Ari­stotelicorum nomen assumere ut corrumpant juventutem & discipu­los post sese abducant; hos omnibus Scientiae sectatoribus velut pestem vitandos non inficior, neque quic­quam ab iis solidi expectandum esse: Hoc unum irascor, quòd viri caeteroqui ingenio & sapientiae cu­pidine pollentes avertantur per ho­rum versutiam, non tantummodo à Verâ scientiâ sed ab ipsâ spe Scientiae in rebus ad humanam vitam maxi­mè necessariis adipiscendae.

4. Confirmant fictam adversus Philosophum actionem ex ipsis Phi­losophi dictis & gestis. Primus insultus est ex eo dicto Philosophi quòd libri Physicorum sic editi sint ut non sint editi; cujus sensus fuit materiam seu subjectum in iis tra­ctatum adeo abstractum esse, ut [Page 117] sine Magistri exercitati ope nequi­rent à rudibus intelligi, quod etiam­num videmus exerceri: nemo enim ferè libros illos capit nisi Veterum commentariis sit adjutus. Unde Moderni plerique toto coelo ab Aristotelis mente deerrant; etsi ip­semet clarissimè (quantum praesti­tuta brevitas permisit) prolocutus fuerit. Gravior est & infelicior pro­xima calumnia, ut quae ipse ad Dis­putatores Dialecticos instruendos & Artem Disputandi perficiendam praeviè ad sententiam ferendam col­legit, ad Methodum demonstrandi & praxim ipsius non disputando sed definiendo applicentur: Sicut enim in Dramatibus laus est historiam implexam reddere, ut cum admi­ratione finiatur, sic opus est inqui­rentis confundere quaestionem prae­positis difficultatibus quam Demon­strator clarè & quasi nubibus sepo­sitis luci reddat.

5. Merebatur haec actio instanti­as [Page 118] ex opere. Premit Author tres (ex fide credo Gassendi vel alterius levis inspectoris) in ipso enim libro nihil apparet. Prima sit incedit. Probat Mundum perfectum esse, quia ex corporibus constat, corpora esse perfecta eò quòd ex triplici di­mensione constant, triplicem di­mensionem propterea perfectam, quia tribus constat, Tria esse perfecta quia duo vocamus am­bo, primò autem Tria OMNIA dicimus. Inspice librum primum de Coelo cap. 1. invenies has postre­mas voces nihil demonstrationis interesse, sed adjectitias; Demon­strationem vero ipsam talem esse. Quia Mundus est ex corporibus, perfectio mundi est esse perfectum in ratione Corporis, perfectio autem Corporis in eo consistit quod sit omniquaque fusum, su­per tres perpendiculares, ut de­monstrant Geometrae; hoc autem habent & singula corpora & Mun­dus, [Page 121] sed diversimodè: Singula enim terminantur ad alia corpora. Unde quamvis per omnes lineas fundantur, non tamen per totas. Quia autem nullum est spatium extra mundum, ut quarto Physico­rum demonstratum est, Mundus per omnes lineas & totas fusus est, seu perfectè omniquaque: &, quod sequitur, in ratione Corporis, atque adeò absolutè, perfectus dicendus est.

6. Secunda Instantia est, quòd Aristoteles asserat si plures Mundi forent Lunam in terram delapsuram esse. Hanc consequentiam credit argumentator ex phantasiâ ortam, sicut est illorum qui verentur nè Antipodes in coelum cadant. Sed ignorat quantam operam posuerit Philosophus ad stabiliendum cen­trum Mundi in tellure; quo posito, non ex phantasiâ, sed ex ratione penderet consequentia, ut ipse­met videtur fateri.

[Page 122] 7. Tertia quoque instantia, quae ex Capite quinto lib. 2. de Coelo tracta est, prorsus pervertitur. Ari­stoteles enim non propterea docet coelum in occidentem ferri quia Oc­cidens nobilior sit, ut recitat argu­mentū; sed Occidentē nobiliorē esse quia in illum fertur Coelum. Hoc au­tem inter duas est differentiae, quòd priori Methodo sine probatione as­sumitur Occidentem esse nobilio­tem; In posteriori, ex iis quae con­cluserat Aristoteles; nempe nihil per accidens esse in Entibus aeter­nis, & quod sequitur, motum in Occidentem esse naturalem coelis, & motum naturalē esse ad honora­bilius, unde clarè sequitur Occiden­tem esse nobiliorem Oriente. Sequi­tur, inquam; nam, si principia vera essent, nobilis esset demonstratio.

ACTIO UNDECIMA.
Topica aliquot adversus Scientiam effutita refutat.

INdignatur sub finem Capituli, quòd doctorum opera ita in logi­cam, Physicam, & Metaphysicam còllocetur, ut utiliores humanae vitae scientiae, nempe de Coelis, Meteoris, fossibilibus & Animali­bus, potissimè verò Politica & Oe­conomica, multum negligantur. Neque ego inficias eam negligi has in scholis, sed culpam do Scepti­cismo qui regnat in illis? Si enim Methodo Aristotelicâ traderentur scientiae, locus foret omnibus, ne­que calumniam solitam pateretur natura, quòd Vita humana ad artes brevis foret; sed, necessa­riis cognitis, superfuturum foret otium ad delectationem in quâlibet harum scientiarum, ad quam trahe­retur humana Curiositas affatim decerpendam. Sed Sceptici sunt [Page 124] qui invident hanc hominibus felicitatem, interminatis litibus omnia confundentes, potissimùm communes veritates quas demon­stravit Aristoteles; quales sunt, divisibilitas formalis, quod move­tur ab alio moveri, Continuum esse in infinitum divisibile, non dari va­cuum, & similes, quae nisi priùs agnoscantur, frustrà experimenta ad scientiā acquirendā adhibentur, ut quae in haec tandem principia re­solvenda erunt, aut ad scientiā fine principiis inutiliter semper erit con­tendendum.

2. Capite decimo octavo arguit doctrinam Peripateticam, quasi ad Phaenomena salvanda insufficien­tem. Sed vel errore vel iniquitate animi hoc agit. Si enim moder­norum Philosophiae simulatorum doctrinam esse ipsissimam Aristote­lis existimat, totus errat; Sin Ari­stotelem negat insudavisse solutioni problematum, iniquitatis ipsum [Page 125] damnant omnes Libri Physici, qua­les sunt qui sequuntur octo Physi­corum Libros vel omninò vel ple­rum (que). Quis ex modernis faeliciùs naturam evisceravit Digbaeo, qui ubi (que) Aristotelis memor est & dicta­ta ipsius cum candore acceptat? Urget adversarius systema coeli ab Aristotele sequiùs esse constitutum. Aperi accusationem, invenies sum­mam & ipsum nodum esse, quòd Aristoteles non habuerit tubum opticum. Caeteroqui, positis Phae­nomenis illis Solis quae aetatem A­ristotelis illuminabant, prorsus ad­mirandus est discursus Philosophi in libris de Coelo. Intelligentias esse Coelorum Motrices Christiana doctrina habet, esse quendam ig­nem superna tantem nostro Aëri, non aliud est, quàm aether Cartesianus, seu rarioris elementi species con­vexum nostri aetheris obsidens. Si in pauculis erravit Aristoteles, quae invidia? an Philosophiae negandum [Page 126] est crescere? si tamen Errare dicen­dus est, aut magis ingeniosè & in­genuè proponere, qui profitetur se conjicere non demonstrare; quod facit Aristoteles in Coelestibus.

3. Caput decimum nonum exa­gtat Aristotelis doctrinam quasi in­faecundam & sterilem. Sed leviter & falsè. Leviter, quia inventa de quibus loquitur ad Artifices & ma­nuarios spectant non ad Philoso­phos, qui experimentis uti ad sci­entiā nati sunt, non ea facere. Falsò, quia cùm Aristotelica disciplina sit de communibus sine quibus parti­cularia comprehendi non possunt, nihil verè inventum est sine illâ. Sed Communia sunt quae apud Ari­stotelem habentur; reponendum est, gratiae sunt ipsi & discipulis ejus habendae quòd ea vulgave­rint, & gradum inde stabilievrint ad ulteriora quaerenda. Quin (nisi me fallat augurium) video Philo­sophiam revulsis Aristotelis princi­piis [Page 127] impotem fore reddendae rationi de notis effectis. Certè Philosophia admittens vacuitates, nullas agen­di leges patitur; & Vortices Car­tesianos suspicor inventioni nullate­nus servituros. De dogmatibus quae impietatem sapiunt suprà actum est. De contradictoriis non citan­tur loca, sed quisquis peritus est Aristotelis, novit eum solitum ex­empla ex aliorum libris & vulgari­ter dictis solere trahere, nec ipsius esse censendum quod non in ordi­nem doctrinae ipsius cadit. Unde non est arduum sententias contrari­as in operibus ipsius invenire; sed illa sola sunt ipsi adjudicanda, quae vel propriis locis asseruntur, vel ad confirmationem notorum ip­sius dogmatum ab ipso afferuntur.

4. Caput vicesimum manifestam reddit eminentiam Peripatetices supra reliquas Methodos ex ipsâ impugnatione. Assumit enim non [Page 128] aliter cognosci unum esse alterius causam quàm quia simul inveniun­tur; quod non negamus esse occa­sionem suspicandi, sed nullam Ar­gumentum Caussalitatis. Si enim nihil aliud diluceat, ignotum erit utra sit caussa & uter effectus. Sed Peripatetici non concludunt A esse caussam B, nisi definito utroque re­periant ex ipsis Definitionibus A non posse esse quin B esse ex intrin­secis sequatur. Verbi gratiâ, Peri­pateticus colligit Ignem esse causam caloris, quia calor nihil aliud est nisi Atomi ab Igne fluentes, & ex aliâ parte scit Ignem non posse existere quin ejusmodi particulas emittat. Paradoxum Cartesianum de Lumine & Sole simile est ac si expectare­mus casum Aetheris ad captandas aves. Admirandi Vir Ingenii adeò coelestis est, ut neque sabulum ha­beat in quo fundet Structuras suas. Peripateticis gratius est pauca certa [Page 129] colligere agnoscendo multitudinem incertorum, quàm dum omnia cer­tant constringere nihil omninò te­nere. Certè non est qui majorem ambitum Demonstrandi prae se fe­rat quàm Cartesius, adeò ut nihil in­decentius sit quàm ipsius Adorato­rem profiteri Scepsin.

5. Nihilo validius est Argumen­tum à varietate Opinionum Philo­sophantium ad impossibilitatem Scientiae stabiliendam. Priùs enim constare oportet Philosophos esse quàm ut Sententiae illorum in Phi­losophicis aestimari habeant. Profi­tentúrne demonstrare? Libros suos ad Euclidis normam elimant? In­texúntne Definitiones cum Per se notis? Neque alia admittunt in probationem? quae in Aristotele & antiquis ipsius Interpretibus notari possunt, etsi formâ Euclideâ non sint expressa. Haec si agant, vel non sunt rationales, vel idem omnes [Page 130] sentient sicut Geometrae. Si haec negligant, non interest de illorum sententiâ in re Philosophicâ. Nar­rat Author noster Historiam de vi Phantasiae, quam dubito esse imper­fectam; videtur enim velle unum hominem posse alienas cogitationes ordinare absque eo quòd per sensus agat in Phantasiam. Narrat siqui­dem absentem coëgisse absentes ad cogitandum & loquendum quae ab­sens voluit. Etsi enim agnoscā copi­osam vim Homini in Animalia esse per Phantasiae illorum opem, putà ad cicuranda vel in rabiem conci­tanda mediis sonis vel figurarum ostentatione, fortassis etiam ad mor­bos vel sanitatem inferendam, & similia; tamen ut moveatur ipsa Phantasia ad ea quae per sensum ali­quem non movent eam, difficile est credere: non tamen omninò infi­cior motum qui fit in sensum esse omninò similem & univocum illi [Page 131] qui in mente est, & fermè à vehe­mentiâ affectûs potiùs derivari quàm à puro motu Phantasiae im­primentis.

6. Vicesimo primo Capite augu­ratur de Scientiâ futurâ, specialiter de quibusdam nondum compertis modis in distans agendi; quos ex­pectare magis libet quàm discutere vel sperare. Sub finem Capitis assu­mit nihil sciri posse nisi in primas causas resolvatur. Unde diluxisse oportuit primas causas & Metaphy­sicam quae de illis agit, esse Naturae notissimam seu proximam primis notitiis, & frustrà conari Physicos qui circa particularia Naturae multa negotiantur & nihil comprehen­dunt, quia Metaphysices ignari sunt. Exemplum sunto quae tumultuan­tur de Vacuo, quod Metaphysica tam impossibile declarat quàm non Ens esse Ens; de fonte Raritatis & Densitatis quem extra rarum & [Page 132] densum esse apertissimè demonstrat Metaphysicus, & plura similia, quo­rum veritatem qui Experimentis tentant sed sine Metaphysices lumi­ne, Laterem lavant. Ab Aristotele autem Metaphysica Principia pe­tenda sunt, non à Cartesio etsi sum­mi Ingenii Viro; Aristoteles enim quae in naturâ insita invênit, Con­templatione in Methodum conclu­sit. Cartesius in Principiis suis Phy­sicis quasi praescripturus Conditori Rerum Ideam quid ipse sentiret ex Arte faciendum in Aëre & Conca­vo (ut dicunt) Lunae designavit. Ex quali Fabricâ nihil utilitatis spe­rari à Lectore potest.

7. Sequens Capitulum laborat illo Errore quem Aristoteles saepiùs & detexit & confutavit: nempe, Nihil sciri nisi perfectè sciatur; ver­bi gratiâ, non sciri esse Deum nisi illum videas; Hominem quem­piam primo illo Cartesii noto Ego [Page 133] cogito ergò Ego sum non posse uti & securum habere, nisi comprehen­dat illius Ego [...]; ut scíat naturam Materiei & Formae, & nu­merum Elementorum, & Membro­rum, & Caussas & Motum quo procreaturs sit, & denique quicquid per connexionem ei adjacet. Quod est clarè profiteri se nescire Quaesti­onem quae agitetur. Nemo enim Dogmaticorum adeò perfectam cognitionem vel arrogat vel sperat. Ejusdem inadvertentiae est, nescire quòd omnes videntes parietem al­bum similem apprehensionem de albedine habeant, etsi gradu & per­fectione diversis sensationibus affici­antur. Unde Authori nostro pru­dentius gestum fuisset omninò ta­cuisse, & affectantibus Scientiam Errorem condonavisse, quàm perratiunculas merè Topicas & Delu­sorias ad egregia natas mentes aver­tisse à primo Naturae desiderio, & [Page 134] fructu in aliquo saltem gradu adipi­scendo, juxta illud Ethici Poëtae,

Nec si desperes invicti membra Glyconis,
Nodosâ nolis corpus prohibere chiragrâ.

8. Attamen Academicus noster non dubitat generatim dogmaticè praecedentibus affingere quaevis ma­la. Adeò (ut Philosophus docet) Artis est medium reperire. Inprimis Ignorantiae filiam asserit esse hanc Methodum. Quis hanc notam à Sce­ptico expectavisset? Tu qui nihil scire teipsum profiteris, aliis Igno­rantiam objectes? ‘Quis tulerit Gracchum de se­ditione querentem?’ Proximè indomitorum Affectuum Inquilinam appellat. Quo jure? Si enim aliqua est Scientia, illa

—munita tenebit
Edita doctrinâ Sapientûm
Templa serena.

[Page 135] Tu qui profiteris nescire an aliqua sit, quàm temerè affirmas illā semper cum indomitis Affectibus habitare, cùm si nulla sit nusquā habitet? Ter­tium inconveniens Dogmatizatio­nis est quòd Homines ad Litigia concitet. Attamen hoc idem esse Solis Orientis crimen mihi apparet, dum dormientibus molestus est & ad opera sua quem (que) evocat. Ejus­modi enim Vitium est in Ignorantiâ & Errore detentis inculcare Verita­tem. Quartum crimen est, quòd qui Scientiae alicui inhaeret, caeteros ignorantiae incuset qui Demonstra­tionem ipsius nesciunt. Non possum inficiari. Est enim Indoles & Jus Luminis arguere ea tenebrarum quae Lucem non admittunt: sed in hoc modestiores sunt Demonstran­tes Scepticis, quòd saltem aliquos excipiant & de Naturâ bene lo­quantur, quam cum omnibus suis filiis Sceptici ad carceres Tenebra­rum in aeternum condemnant.

[Page 136] 9. Par huic est quòd confidentia Scientiae in Errore obserat Januas ad libertatem occupandae verita­tis. Cum quantâ caecitate haec disputat Scepticus qui Veritatem nusquam esse quae hominem libera­re valeat ultrò agnoscit? Tandem concludit angustum esse Animum dogmatici & pusillum & captivum. Adeò agnominantur quae nesciun­tur. Scientiae enim est Animum dilatare, magnorum capacem red­dere; Et haec voluptas scientis, scepticos quasi deorsum tumultuan­tes despicere, passimque tueri Errare atque viam palantes quaerere vitae; quod Vitae & pensi loco habere est omnium rerum miserrimum, & exi­nanitio rationalitatis & totius feli­citatis quae in humanis reperitur. Haec omnia sicut verissima sunt & vix Sceptico neganda sequi ex possi­bilitate Demonstrationis, hoc est, siqua sit natura rationalis; non ta­men sic asserta volo, ut patroci­nentur [Page 137] palliatis Scepticis, qui ad­mittant quidem Scientiam & Phy­sicam & Metaphysicam in commu­ni aliquam extare: Sed neque le­gitimâ aliquâ methodo ad eam tendant, neque in particulari quicquam demonstratum agno­scant, & nihilominus multitudi­ne gregali socialiter sese mutuò pellentium, & oneribus futilium Scriptorum apicem doctoralem & scientiarum cacumen & Sapien­tiae nomen absurdissimè involant & sibi arrogant. Faxit naturae Parens ut aliquando hoc jugo premente cervices Filiorum Adae levetur hu­manum Genus, & studiosi Veritatis intelligant pariter periculosum esse censere omnia & nihil esse demon­stratum.

FINIS.
SOLUTIO Problematis Torricelliani De Subsistentiâ Hydrargyri in tubo supernè sigillato.

APPENDICULA Tentans Solutionem Problematis Torricelliani, DE Subsistentiâ Hydrargyri In tubo supernè sigillato.

Londini, MDCLXIII.

PRAEFATIO.

TOt & tanta de Scientia­rum possibilitate prolocu­to fas non esse arbitretur curiosus aliquis non impresso paradigmate ex arenâ discedere; cui etsi re­ponere possim duos jam Euclidas Vades me stitisse, vereor nè me testes absentes citare contendant; praeter quam quòd illos circa com­munia occupatos Naturae investi­gationi non esse satis idoneos oc­clament. Quaesivi itaque Proble­ma celebre & admirandum cui communia principia admovere studeam; in quo si defecerim ap­pareat [Page] id Artificis non Artis vitio peccatum esse. Depinget itaque exercitii methodum quae subjicitur Demonstrationis figu­ra; quàm faeliciter eventus doce­bit. Mihi praemium erit aemu­latum esse charismata meliora. Vnum enixè Lectores obtestor quibus id indulsit diluiior circa praecordia sanguis, ut in Animo suo Phantasiae & Intellectûs dis­crimina subtiliter iuterpungant. Noverint ad Intellectum pertine­re Sensum vocum. Interrogent semetipsos quid intendant aliis explicare; Deinde, cum de Ve­ritate certandum est, Intellectûs non est admittere quicquam quod non sit vel per se notum vel per [Page] aliquem ex quatuor primis Syl­logismi modis deductum; caetera omnia Phantasiae vel naturâ vel vitio fiunt; Naturâ, ut cum Metaphysica per modum Corpore­orum & Extensorum amplexa­tur; Vitio, quando inconsueta & ignota per familiaria metitur: Sicut faciunt qui Antipodibus timent nè in coelum cadant. Prioris ordinis nihil celebrius ne­que magis scientiae noxium est quam sollennis illa & à paucis vitata de Vacuo imaginatio; per quam postquam intellectu fixe­runt nullum esse corpus inter latera loci quem asserunt esse vacuum, eo non obstante ap­prehendunt, & ex vi apprehensi­onis [Page] asserunt, intra ejusdem la­tera contineri quiddam ma­gnum, divisibile, continuum, successivè pertransibile, habens partes extra partes, & quic­quid totidem vocibus de Cor­pore affirmare solent in eâdem ipsâ significatione in quâ Na­tura & ad sua dicta benè advertentes Philosophi notio­nem Corporis consistere pror­sus conveniunt. Vnde evi­dens evadit hanc propositionem non dari vacuum esse ex per se notis, & tantundem sonare quod, Corpus non est ubi non est corpus. Hanc utram­que Phantasiae exerrationem qui non est potis à suo animo [Page] avertere, credat se illotis ma­nibus Philosophiam tractare. His praemissis propositum ag­gredior.

[Page] [Page 1] SOLUTIO Problematis Torricelliani

De Subsistentiâ Hydrargyri in tubo supernè sigillato.

AXIOMA I.

OMne quod movetur localiter movetur ab alio. Et Experi­mentis clarum est tum in Animali­bus, in quibus manifestum est mem­brum unum non moveri nisi aliud sit immotum à quo fiat initium mo­tûs; tum in caeteris omnibus Cor­poribus in quibus Causlae motûs dis­cernuntur; & tandem, manifestâ demonstratione: Posito enim quot­libet Corpora quiescere, Quia Idem manens idem semper facit Idem, palàm est nisi accedat aliud mutans [Page 2] aliquod vel aliqua ipsorum, illa semper esse quietura.

AXIOMA II.

Corpus quod movetur ab alio, mo­vetur secundùm Lineam per quam dirigitur ab alio. Evidens est ex priori. Cùm enim idem sit moveri quod ferri super aliquâ Lineâ, si accipit moveri à caussâ movente, accipit ferri super Lineâ super quâ fertur, à caussâ movente.

AXIOMA III.

Nullum Corpus habet ex sese in­clinationem ad unum motum magis quàm ad alium. Evidens est ex priori. Si enim haberet inclinatio­nem ad certum motum, non acci­peret determinationem Lineae su­per quâ fertur à caussâ movente, sed à semetipsâ vel integrè vel ex parte; &, quod sequitur, i­psum [Page 3] sibi esset saltem ex parte causa motûs.

AXIOMA IV.

Aliquis Motus localis fit per Tra­ctum. Evidens est. Quia clarum est partes Corporum aliquorum magis sibi cohaerere & difficiliùs di­velli ab invicem quàm partes alio­rum Corporum; quare, si una ali­qua pars Corporum non facilè di­visibilium moveatur, caeterae se­quentur, hoc est, trahentur. Ne­que proficit dicere uncinata esse hujusmodi Corpora secundùm par­tes minimas, nam etiam sic una pars illorum uncinorum trahet ali­am ejusdem Uncini. Clarum ita­que est aliquam vim movendi esse Tractum.

AXIOMA. V.

Si Corpus aliquod à pluribus [Page 4] moventibus hâc & illâc, sive impel­latur sive trahatur, fertur super illâ Lineâ ad quam dirigitur ab omnibus junctim. Patet ex Axiomatibus 3, & 4.

POSTULATUM, seu Experimento Compertum primum.

Massa Aëris quae circumstat Ter­ram (quantam Experimenta pertin­gere possunt) tota comprimit Terram, & omnia quae in illâ sunt habent motum quendam versùs Gentrum Terrae, quem appellamus Gravita­tionem, fortiorem vel debiliorem ex aliis causis, maximè Densitate Mo­bilium.

POSTULATUM II.

Ex vi motûs Gravitationis seu Compressionis sequitur motus in par­ticularibus Corporibus, aliquando transversus, aliquando etiam sur­sum, [Page 5] per hoc, quod densiora Cor­pora repellant rariora à recto de­scensu ad Centrum, quà facillimum est.

POSTULATUM III.

Velocitas quâ Corpus movens mo­vetur habet virtutem movendi Cro­pus impulsum, & interdum com­pensandi vel superandi vim Densi­tatis quae operatur in illo.

PROBLEMA.

SI tubus Vitreus, supernè sigillatus Hermeticè, im­pleatur Hydrargyro & infernè Orificio aperto immergatur pelvi item Hydrargyro plenae, Hydrargyrum quod est in tubo invenietur effluere usque ad certam mensuram, & illîc subsistere, neque totum ef­fluere.

Primò, Quaeritur quae sit Ratio quare Quicquam omninò effluat. Secundò, Quaeritur quare Totum non effluat aequè atque Aliqua Pars.

PROPOSITIO I.

Caussa cur ex parte defluat Hydrar­gyrum, est Compressio deorsum Aë­ris, quae est causa Gravitationis Corporum in eo existentium. Cùm enim Hydrargyrum ex sese non habeat majorem inclinationem ver­sùs unum motum quàm versùs alium, necessum est (per Axiom. 3.) ut ex movente habeat quòd move­atur deorsum. Sed Causa mo­vens deorsum est Compressio Aëris dicta ( Postul. 1.) Ab eâ itaque habet Hydrargyrum ut moveatur deorsum & effluat ex tubo.

PROPOSITIO II.

Caussa cur Totum non defluat est idem motus Gravitationis, quatenus comprimendo Hydrargyrum quod est in pelvi, facit resistentiam ad de­scensum illius quod est in tubo. Cùm enim Hydrargyrum quod est in tubo sit inter has duas Com­pressiones quasi inter duo Impel­lentia per oppositas vias, sicut necesse est (per Axiom. 5.) dum altera vincit ferri secundùm Lineam per quam ab illâ cietur, sic si Vi­res Impellentium sint aequales, necessum est Hydrargyrum illîc subsistere ubi haec aequalitas con­tingit.

PROPOSITIO III.

Caussa cur Compressio Aëris de­orsum non sufficiat ad ejiciendum totum Hydrargyrum, est quia Aër malignè & cum difficultate pene­trat poros Vitrei tubi. Clarum enim est per Experimenta com­plura Magneticorum, Electrico­rum, Refrigerativorum, Calefa­ctivorum, Fervefactivorum, In­ustionem Colorum & Spirituum, ipsiúsque Hydydrargyri percola­tionem, quam meis oculis hausi, monstrante eximio Chymicorum Experimentorum Artifice Kenelmo Equiti Digbaeo, plura volitantia in Aëre per poros Vitri trans­meare. Clarum quoque est ex adverso, quòd si sensibile fora­men fiat in tubo, Hydrargyrum statim defluat. Clarum proinde est, Caussam cur non defluat esse, quia Aër cum difficultate ingre­ditur, [Page 10] & non in illâ copiâ ut va­leat vincere resistentiam sursum pellentis.

PROPOSITIO IV.

Non est aliqua Substantia Aethe­rea ubique diffusa, tantae subtilita­tis ut sine difficultate quaelibet Corpora per quas libet Lineas permeet. Si enim foret talis Substantia ubi­que diffusa, ipsa sine difficultate penetraret Vitrum, & proinde Aër excluderetur & foris quiesce­ret. Praeterea, cùm hic Aether ( Postul. 1.) necessariò à proximo Aëre comprimatur, ipse quoque comprimet & descendere faciet Hydrargyrum, aequè ac si in li­bero Aëre consisteret.

PROPOSITIO V.

Subingressus Aëris in tubum non sufficit ad descensum Hydrargyri, nisi rarefiat Aër intra tubum. Cum enim Experimento compro­betur Hydrargyrum antequàm qui­escat reciproco quasi aestu sursum & deorsum undulare, & primo im­petu longissimè infra situm Quie­tis ferri; nisi rarefieret Aër intra tubum, plus Aëris primo impetu ingressum fuisset quàm ad effe­ctum requisitum erat; &, quod sequitur, difficultas penetrandi Vi­trum non foret sufficiens ratio cur Hydrargyrum subsisteret elevatum supra Libellam, contra dicta ( Pro­pos. 3 â.) Tantundem ex Machinâ Ingeniosissimi & Experientissimi Viri, Nobilissimi Domini Boylii, clarissimè patet. Cùm enim ex [Page 12] eâdem exugat Aërem, neque aliud Corpus succedere patiatur quan­tum Ars humana agnoscere que­at, non est inficiabile primò Cor­pus majus postmodùm minus idem Vas implere & eundem locum oc­cupare; quod est plus Quantita­tis postmodùm quàm priùs ean­dem Substantiam insidere & illam tendere.

PROPOSITIO VI.

Si resolutio facta sit vera, in aëre tenuiore; verbi gratiâ, in vertice montis insignis altitudinis hydrar­gyrum intra tubum subsistet in situ inferiore quàm in aëre crasso. Cùm enim magis abundent in aëre tenui­ore subtiles partes quae natae sunt vi­trum penetrare, quàm in ctassiori cujus pleraeque partes natae sunt ob­turate poros vitri, major erit de [Page 13] sursum compressio aëris pellens hy­drargyrum deorsum. Propterea, cùm densiora corpora vehementiùs premant inferiora, non erit in aëre puro tanta compressio hydrargyri in pelui natantis quàm in aëre cras­so, ac proinde non aequè repellet & impediet descensum hydrargyri ex tubo. Magis itaque in tubo (per Axiom. 5.) subsidet hydrargy­rum.

PROPOSITIO VII.

Si tubus in quo quieseit hydrargy­rum eximatur ex pelui perpendicu­lariter, hydrargyrum quod est in tubo dividetur ab eo quod est in pelui circa latera tubi priùs quam in ipso meditullio, & per consequens in ipso medio propendebit aliquantis per ex­tra tubum. Cùm enim aër supple­turus vicem hydrargyri quod est in pelvi non possit in momento perve­nire [Page 14] usque ad meditullium tubi, ne­cesse est, interea dum movetur, hae­rere partes hydrargyri quod in tubo est (in quarum locum non­dum successit aër) partibus hydrar­gyri quae sunt in pelvi, & per conse­quens figurâ Coni mutili propende­bit extra tubum.

PROPOSITIO VIII.

In Separatione hydrargyri in tubo ab hydrargyro in pelvi, pars hy­drargyri cum vehementiâ cadit in pelvim, & Aër aequali velocitate subit vices ipsius ad sustinendum seu sursum pellendum hydrargyrum quod est in tubo. Cùm enim Aër dividens hydrargyra ex necessitate comprimat alteram partem sur­sum, alteram deorsum. ipse au­tem unâ tantum velocitate feratur, necesse est hydrargyrum superius [Page 15] ascendere sursum eâdem velocita­te quâ hydrargyrum inferius de­scendit; quam necesse est sum­mam quandam esse; cùm hydrar­gyrum auro excepto corporum gra­vissimum existimetur.

PROPOSITIO IX.

Non est mirandum si hydrargyrum superius in separatione ab inferiori pertundat tubum vitreum, & quasi in rorem argenteum spargatur. Cùm enim velocitas motûs ( Postul. 3.) habeat vim virtutis motivae, hy­drargyrum autem quod in tubo est ( Ax. 3.) modicam vel nullam resi­stentiam, obediet motui aëris tanto cum impetu sursum pellentis; & serviet, sicut globus seu pila ferrea in sclopeto bellico, ad perrum­penda quaecumque obsistentia.

[Page 16] Palam quoque est frustrà quae­ri justam libellam hydrar­gvri in tubo ad hydrargy­rum in pelui, quia nulla est; cùm ( Propos. 6.) ascendit plus vel minùs in diversis circumstantiis. Celebriora itaque hujus Experimenti symptomata sic declarata sunto.

FINIS.

ERRATA.

PAg. 20. lin. 8. notum. p. 24. l. 4. est. p. 33. l. 1. attigerunt. p. 36. l. 4. sese est avida. p. 73. l. 11. naturam. p. 99. l. 2. Fatum rejicit Aristoteles. p. 102. l. 22. caeteri.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.