NUGAE VENALES, Sive, …

NUGAE VENALES, Sive, THESAVRVS RIDENDI & JOCANDI.

AD Gravissimos Severissimosque Viros, PATRES MELANCHOLICORUM Conscriptos Opus plane novum & necessarium; In quo quid contineatur, quaevis Pagina docebit.

[figure]

ANNO 1642. Prostant apud NEMINEM; sed tamen UBIQVE.

ACCESSERUNT huic Editioni,
  • 1. Crepundia Poëtica. Incerto­rum Au­torum.
  • 2. Pugna Porcorum. Incerto­rum Au­torum.
  • 3. Par Impar. Incerto­rum Au­torum.

PRAEFATIO.

Festive Lector,

Semper jocari, stultorum; nunquam risui operam dar [...], non minus fa­tuorum hominum est: ut pote qui id quod sibi proprium est, faciunt quasi minime proprium. Si enim homo ration [...]lis, etiam ri­sibilis est. Atque hoc est, quod homini pro­prium, & quidem quarto modo, appellant cum ratione disserentes Logici. Ex his au­tem modum tenere, sapientis est.

Omne tulit punctum, qui miscuit u [...]ile dulci,

Horatius ait, & omnium calculo approba­tur. Quomodo autem illud fieri possit, haud facile explicatu est. Ego, qui tamen unicui­que liberum suum judicium relinquo, non sic severo studio inhiandum existimo, ut propterea omnis resibilitas, proinde humanitas, tollatur, exuatur; neque sic risui operam dandam pu­ [...]o, ut ea de causa omnis severitas, omnis au­toritas exulet▪ atque ita fieri potest, ut

[Page]
Sit modus in rebus, sint certi deni­que fines,
Quos ultra citroque nequit consi­stere rectum.

Cujus modi tanto major habenda ratio est, quanto major utilitatis Est enim id▪ ut iterum hoc dicam, optimum utilissimumque, seriis festiva miscere. Quod ut majori cum delectatione facere possi [...], quisquis es▪ Lector, visum fuit haec Ridicularia elegantissima si­mul cum aliis festivis opusculis recudere, ri­suique promovendo iterare. Tu interim ‘His utere, Lector amice; Quae bona sunt, lauda; falsa refelle: vale.’

Quaenam in mundo admiranda? RESP.

QVOD omnes cornices sint nigrae: quod ratti aequè citò currant ac mures: quod canes ossa arrodant & deglutiant: quod rusticus armaturam induat, galeam capiti imponat, hastam ar­ripiat ad defendendum pullos galli­naceos, cum singulis diebus tam di­ligenter observentur à vulpium or­phanis. Mirabile quod feles nequam post coenam, densis existentibus te­nebris, s [...]ne lumine, sine gladio, sine pileo, nudis auribus pedibusque, absque crepidis calopodiisque au­deant aggredi ingentem exercitum honestorum murium & glirium. Mirabilius quod hyems nunquam [Page 2] ita caleat sicuti aestas: uti legitur apud Quinquarillam, sine perspicillo in libro per omnia albo, in illis verbis pata, pata, pon. Mirabilissimum om­nes foeminas hoc vitio laborare, ut per unum idemque foramen min­gant & cacent, cum (scilicet) latrinae po­dicem obverterint.

Quid est scholasticus?

R. Est filius patris sui, frater so­roris, nepos avunculi, doctor om­nium, praesertim in naturalibus, ut­pote qui se libenter adjungit puellis, quae ex simplicitate cas [...]um feli cu­stodiendum commiserunt. Summa summarum studiosus melius loqui­tur furno, etiamsi os ejus non ita lar­gè pateat; profert aurea verba, eti­amsi rostrum ipsius non sit flavum.

Noctis commoda quaenam? RESP.

1. Nocte conficiuntur homines. 2. Nocte amatores amasia sua ad­eunt, & cum iis fabulantur. 3. Nocte Cosmographi, Astrologi, Philoso­phi contemplantur planetas. 4. No­cte [Page 3] ebrii sine scandalo sese inebriant & planetas (hem patinas dicere vo­lui) perscrutantur. 5. Nox arride [...] magis, quo liberius suam magiam exerceant; placet furibus ut tutius furentur; meretricibus ut delecta­bilius coeant. Breviter (ut 600. lite­ris dicam) nox confert dulcem quie­tem, & inducit oblivionem om­nium malorum. Certè si nox non es­set, multi artifices se perditum irent: qui candelabra, & candelas confi­ciunt, quânam re compararent sibi victum? Lenones honesti quomodo sese sustentarent. Magni mercato­res sulphuratorum mendicarent; quid enim opus esset sulphuratis, si non essent candelae; quid candelae sine nocte? Object. Luna est candela naturalis, ergo non opus est cande­lis artificiosis? R. 1. Luna non semper lucet, & tunc homines instar glirium stertere cogerentur. 2. Est quidem Luna candela naturalis lu­cens noctuis & verspertilionibus, non & hominibus, multo minus furibus.

Mulier quaenam pudibunda.

R. Quae tegit faciem cum indu­sio suo.

Sapiens homo debet quibus sibi cavere? RESP.

1. A zelo amantium. 2. A rapi­nâ militum. 3. A penna notario­rum. 4. A subtili practicâ procura­torum. 5. A mercatoribus non dan­tibus mutuò. Contrà non renuet prandere cum Abbatibus; coenari cum Advocatis; jentaculum sumere cum commissariis aliisque magnati­bus; celebrabit pascha in aedibus suis, at quadragesimum ubique. Praeceptores nostri si nos instruere solebant: Quinque hominum gene­ra frequentant nundinas, 1. emp­tores, 2. venditores, 3. spectatores, 4. ij qui spectatum veniunt, 5. trium literarum homines, vulgò crume­nisecae, ab hoc quinto homi­num genere, discipuli, vo­bis cavete.

Cur odium Vatinianum inter Mona­chos & Canonicos?

R. Quia monachis ova, Cano­nicis gallinae in deliciis sunt. Mo­nachi accusant Canonicos, quod gallinas devorent, quae illis ova es­culenta parere possunt; contra Ca­nonici accusant Monachos, quod ova comedant, è quibus pulli galli­nacei (cibus Canonicorum) excu­duntur. Iudex & Scabini sic respon­derunt; Monachorum rationibus perpensis illis assentimur: sed per­pensis rationibus Canonicorum & illis assentimur itaque neutra pars causâ cecidit. Monachorum una ratio est è millibus petita, quia pos­sunt esse gallinae absque ovis: nam Deus in prima creatione creavit gallinas cum nullum esset ovum. Contra Canonici asserunt Deum gallinas non ex nihilo creasse, sed ex materiâ quâdam confusa, quam Iu­daei tohu vabohu, poëtae chaos nomi­nant. 2. arcte accurateque tenent, gallinas posse produci etiam non existentibus g [...]llinis: idque probant [Page 6] experientiâ. Nam cives in Alcair, urbe Turcicâ, in furnis suis calidis ex ovis pullos exilire faciunt: itaque adhuc sub judic [...] lis est, quis victor, quis victus, dubitatur.

Faemina formidolosa quaenam?

R. Quae caudam intra crura de­ponit.

Homo cujus partis orationis est?

R. Participii partis: quia partem capit ab omni animalium genere. Sic multis struthiocameli ventriculus est, qui durissima concoquere pos­sunt; aliis adest cor Leonis, in quo­rum numero sunt milites quidam; plures canis natura gaudent; quam plurimi suis, omnia promiscuè de­vorantes; infiniti asini cómplexione delectantur, à Gallis dicti, Asnes à courtes oreilles.

Quotuplices sunt crepitus ventris?

R. Sunt multiplices, Tormenta­rii horrendos edunt sonitus; domi­cella crepitus suos premunt in [...]ra nates, exilesque sonos emittunt; [Page 7] crepitus apothecariorum nihil aliud redolent quam vinum aromatites, vel anisum conditum: aromatarii nil nisi zingiber in podice habent; procuratores articulant suos crepi­tus, sicuti causam alicujus processus; advocati (quos auri sacra fames exa­gitat) nil nisi aurum tonant in suas braccas; experiemini, & procul du­bio invenietis aliquid merdae.

F [...]mina audax quaenam?

R. Quae duos homines per unum foramen exspectat.

Quid est Rusticus?

R. Liberalis est, ut dives ava­rus; delectabilis, ut stercus saccha­ra [...]um; syncerus, ut miles tempore bel [...]i apud pulchram foeminam; a­mabilis ut podagricus; albus ut civis ex Aethiopia, civilis ut rusticus Montensis. Brevi [...]er, Dominus ru­sticus (cui Deus largiatur vitam do­nec moriatur) est pulchrior mona­cho sine cappa, mēdico sine scutella, advocato sine codice & decretali­bus, ebrio sine cantharo. Dominus [Page 8] rusticus est insignis & generosus miles, qui uno oculo torvo tremo­rem incuteret integro exercitui mu­scarum, imò scarabaeorum: in illius honorem sequens carmen pono,

Rustica gens est optima flens, sed pessi [...]a gaudens.
Vngentem pungit, pungentem rusticus un­git.

Quosnam usus praestat charta? RESP.

1. Ut nates mundemus, alioqui digitis illas tergere oporteret. 2. Me­moria optimorum librorum char [...]â reservatur: hinc extat Ovidius de amoribus, speculum ululae, quatuor filii Aymonis, &c. proba [...]i au [...]ho­res, qui ex incendio Trojae reservati sunt. 3. Literae amatoriae ad amasium chartâ transmittuntur. Quid histo­riographi, poëtae, oratores essent sine charta? sine gramine campus, & sine crine caput.

Faemina meticulosa quaenam?

R. Quae non audet dormire sine viris.

Quis sagittarius collimat ad pedes, & tangit nares?

Crepitus ventris Germani sic effe. runt;

Der unghe [...]isse Schutz binn ich ghenannt,
In allen Land [...]n sekr woll bekannt,
Ich ziel dir nach d'versch, und tref dir die Nasz,
Kanstu es mir sagen, du bist ein Basz.

Bona Eunuchorum quaenam? RESP.

1. Sunt immunes à carnalibus voluptatibus, quibus homines bru­torum more agitantur, & quasi in furo [...]em praecipitantur. 2. Moriun­tur in suo individuo, sicuti phoenix, avis nobilissima. 3. Habent vocem exilem & musicalem. 4. Praefici­untur gynaeceis imperatorum, Re­gum, Principum, &c.

Bona Christiana quaenam?

R. Quae non audet dormire ab­sque presbytero.

Vinum à quibus in pretio habitum fuit?

Romani authorem vini tam ma­gni fecerunt, ut eum inter Deos po­nerent; Graeci in vino veritatem esse dixerunt, ideò Bacchus pingi­tur nudus & juvenis: quippe qui sine malitia & fraude veritatem aperit. Hippocrates & Galenus asserunt vi­num esse medicamentum praestan­tissimum. confortat enim & calefa­cit nervos frigidos; purgat melan­choliam; provocat urinam; calefa­cit stomachum; sistit vomitum, & animat homines ad actus heroicos.

Cur asinis sese mutuo fricare licet?

Hoc privilegium omnibus asinis & quadrupedibus & bipedibus con­cessum, se mutuo scabere; quia ge­nealogiam suam ducunt à tritavo illius asini, cujus maxillâ Cain occi­dit fratrem suum Abelem.

Quis usus raparum & brassicae capitatae?

R. Sunt optima medicamenta [Page 11] pro aegrotis. nam mollificant mer­dam. Decoctio earum pellit cho­licam ventosam, quae sese exserit per posticum, & sensum odoris vellicat foetore maligno.

Quid est homo sine barbâ?

R. Piscis sine squammis, ursus si­ne crine, foemina sine pilis, canis sine cauda.

Mulier nauseabunda quaenam?

R. Quae nihil appetit, nisi jure pe [...]fusum.

Avarus cui similis?

R. Est similis porco. nam nemi­ni prodest, nisi post mortem. Sed invidus, neque post mortem quic­quam utilitatis adfert, & in vi [...]â suâ valde p [...]rum.

Crepitus ventris est ne corporale quid?

R. Ita: probatur sic; ratio cor­poris organici consistit in subtilita [...]e sensuum. Atqui nihil aequè sensibi­le est ac crepitus. Ergo crepitus est [Page 12] corpus organicum. 2. Ecce alia ra­tio deprompta ex profunditate meae brachae: Ea omnia quae constant ex quatuor elementis sunt corporea. Sed crepitus sunt compositi ex qua­tuor elementis. Ergo ( Meinorum pro­bo) quia crepitus sunt sicci, humi­di, frigidi & calidi. fac periculum victo dabis manus. Quam pulcrum est philosophiae operam dedisse; ubique enim locorum nobis adju­mento est. 3. Quo suas habent di­mensiones, longitudinem, latitudi­nem & profunditatem corporea sunt. Ergo crepitus sunt corporei. Quia quidam crepitus magni, qui­dam longi, quidam breves, quidam curti, quidam obliqui, quidam lar­gi, secundum magnitudinem fora­minis.

Caeci quibus rebus minime in­digent?

R. Candela & perspicillo, juxta illud:

Was bath Kertz oder Brill,
Wan die Eul nicht sehen will.

Quid remedii pro odoratus amissione?

R. Recipe medicamentum quod in officinis vocatur Diamerdis.

Papirus, unde denominationem habet?

R. A priapo, Deo, inter Gentes & amatores, satis noto: anagram­matizet quis voculas Priapus & Papi­rus in veniet easdem literas. Ideò au­tem à Priapo Papirus, quia eo amatores utuntur, dum ad amasia sua literas transportandas curant.

Quibus in locis publicè licet loculos exhaurire?

R. 1. In Ganea. 2. In Caupona. 3. In sphaeristerio.

Coitus quid efficit?

R. Efficit largam, parvam, cur­tam & magnam amicitiam.

Crepitus ventris est ne spiritualis?

R. Ita. probatur sic: 1. Quae in­visibilia sunt, spiritualia sunt. At­qui [Page 14] crepitus sunt invisibiles. Ergo spirituales sunt: minorem probo, dum vos oro ut insignem crepitum emittatis, mihique indicatis cujus coloris sit, vel metimini mihi ulnam unam, sicuti meti [...]i solet pannus, & vobis, ut in concursu lampada tra­dam. 2. Quae habent agilitatem, ut nullus hominum possit eorum ict [...]s evitare sunt spiritualia. Sed tales sunt crepitus. Ergo, &c. His adde, etiamsi crepitus p [...]oveniunt ex spe­lunca, & nascantur sine visu, sicuti talpae, attamen non sunt palpabiles, sicuti tenebrae Aegyptiorum. Ergo, &c. 3. F [...]des ex auditu est. Crepi­tus sunt ex auditu & odoratu. Ergo crepitus spirituales sunt.

Faemina superba quaenam.

R. Quae tantum magnos intuetur.

Phlegmaticis & pulmoniacis quomo­do succurrendum?

R. Clystere auriculari, seu in au­res injecto, quo cerebrum eorum purgetur à pituitosis & biliosis hu­moribus. Hoc medicamentum heri [Page 15] vesperi (nolo enim numerare, men­ses septimanas & dies) inven [...]in ali­quo libro impresso triginta annis an­te mundi creationem. In quo etiam libro inveni medicamentum ex hel­leboro albo confectum, quo sumpto Lens abortiit & pediculus sternuta­vit. O quam pulchrum est, esse me­dicum! etiam si nasum stercori ad­movere debeat: quid tum postea? ex re quâlibet bonus odor lucri: li­cet stercus & urina sint medicorum f [...]rcula prima, non curo; modò mea bursa semper sit gravida Iacobitis; modò meum armamentarium sem­per probè sit instructum [si non pi­stolis saltem] pistolettis; sit inte­rim (per melicet) medicorum reci­pe▪ decipe.

Quodnam est praesentissimum reme­dium colicae?

R. Occludere os, & aperire na­tes. Agimus vobis gratias Reveren­di Doctores & in gratitudinem oscu­lamur manus vestras, vos in recom­pensationem osculamini nostros na­tes.

Quid est honor?

R. Est nihil apud Latinos, rien apud Gallos. Honor est, quod fa­cit fumare culinam; honor est, quod replet granaria & cellas; honor est, superbè vestitum esse; honor est, strenuè evacuare cantharum, honor est 1000. homines in praelio occide­re & ne unum quidem procreare.

Mulier Hugenota & Papistica quaenam?

Hugenota est, quae omni tempo­re deside [...]at carnem; papistica quae saepe voluit & tractat aspergillum.

Volatus avi paradisi quam vim habet?

R. Mare reddit humidum & sal­sum, ignem efficit calidum, & aro­mata efficacia cordi corroborando.

Quaenam sibi honorifice cedunt?

R. Dies cedit nocti, tempus serenum pluvioso, die sabbati, diei solis.

Quid est crepitus?

R. Crepitus est flatus ventris, quem natura provida sanitatis tuen­dae causa per podicem e [...]icit, materia [...]jus existens paululum crassa: Haec est definitio essentialis & quiddita­tiva, constat enim ex genere, quod est flatus, & differentia, quae est ven­tris, nisi velis nos aeque peros ac per podicem pedere.

Aëre alieno obaerato quid jucun­dissimum?

R. Si terminum dilatationis ei detur. eousque dum induciae fiant in­ter feles & mures.

Mendici quam varia nanciscuntur nomina?

R. Si juxta rivum Rheni come­dant, Domini Rheni appellantur▪ si in plateis pediculos colligant, cu­stodes platearum vocantur, si juxta exercitum sese scabant, generosi milites sunt, si furentur, patibuli incolae existunt, si panem petant propter Deum propriè mendici di­cuntur.

Quid est faemina?

R. Est secunda pars necessaria ad propagationem & conservationem generis humani Graecus quidam dix­it, ignem, aquam & foeminam esse tria mala, atque ita foeminam bo­nam quis inveniet? Philemon testa­tur, bonam capram bonum mulum, & bonam foeminam, esse tria pessima animalia. Simonides dicit, foeminas natas vel ex simia, vel ex vulpe, vel ex mustela; alter clamat earum pul­chritudinem esse instar rosae spinis circumdatae, verba earum fraus, ornatus earum cauda pavonis, amor earum veluti serpēs, qui in amplexu strangulat marem suum. Foemina (quod sub rosa dictum velim) est homo levissimus vix ponderans duo grana, foemina constat ex tenuissi­ma materia, cujus ulna emitur te­runcio.

Quare rex rhombuli, trifolii, cordis & ligonis, quatuor chartarum reges semper sunt pauperes?

R Quia continuo sunt in lusu: [Page 19] juxta illud: Ludus homini perditio. Miserrima est praeterea conditio eo­rum regum; Nam si uni parti ni­mium pecuniae de [...]raxerint, condem­nantur ad ignem & sicuti magi in cinerem rediguntur.

Quibus caput facile tumidum fit?

R Iis quos deficit moneta. Ho­munculi quidam cum in popina quadam abdomini inserviissent, ca­pita eorum ita intumuerunt, ut inde egredi non potuerint.

Quid est melancholicus?

R. Est stultus inter omnes asinos, qui non intelligit carnem perdicum esse longè delicatiorem vaccina.

Faemina spiritualis quaenam est?

R. Cujus vagina capax est ma­gnarum rerum.

Crepitus ventris est ne bonus?

R. Ita: probatur sic: Illud cen­setur esse bonum, quod utile, jucun­dum & honestum est. Cicer. 1. officior. Atqui tales sunt crepitus. [Page 20] Ergo Minorem probo: utiles sunt crepitus: quia qui animose pedit prolongat vitam suam juxta prover­bium vulgare; utilitas crepitus inde quoque apparet, quod omnes fe [...]e artes exeo originem suam duxerunt. Musica ex crepitu orta est, quia tota pendet ex varietate sonorum: sicuti non inveniuntur duo nasi per omnia similes, ita vix ac ne vix quidem duo crepitus ejusdem soni, sed quot pe­ditores, tot soni. Antiqui praedice­bant pluviosum aut serenum tempus ex tono & sono suorum crepituum, Ecce Astrologia, Germani, quia cre­pitus emittunt, tanquam ex profun­da aliqua spelunca, hinc bombardae & tormenta bellica inventa; Galli, hinc confecere pilam lusoriam, quam follem appellant. Nautae artem na­vigandi, inde didicerunt, ut uno ven­to ad contraria loca naviga [...]e possint, hac consideratione moti, quod cre­pitus collimet ad pedes & f [...]riat na­res, Gallenus, Hippocrates, Avi­cenna, Rase [...] &c. multa secreta quoad medicinam, inde hauserunt. 2. Crepitus est jucundum quid; [Page 21] quia cantat nascendo, & nascitur cantando Imò quod plus est, unus crepitus clarè editus omnes sodales etiam omninò melancholicos, ad risum concitat. Inprimis crepitus canis aulae delectabilis est, quippe qui veniam pedendi [...]largitur Domi­cellis omnibus horis, dummodo di­cant, abigite canem, quia pepedit. 3. Crepitus est honestum quid: quia utilitatem adfert maximam, & ho­minem vivificat, unde quidam ex retento crepitu obierunt. Hinc Cae­sar quidam Romanus edicto permi­sit, ut cuilibet crepitum clarè emit­tere liceret etiam in ipso convivio.

Filii prodigi quinam?

Quorum abavus est midas. Nam midas omnia quae contingebat, mu­tabat in aurum, ita prodigi omnia Midae bona relicta transmutant in merdam, colore eodem, sed odore planè diverso.

Quomodo efferes uno vocabulo latino quinque animalia eaque pilosa?

R. Vultis scire? unico verbo hoc [Page 22] conculcavimus. Prima syllaba est con Gallicanum, quod Latinis sonat cunnum. Secunda syllaba est cul quod etiam Gallicum est, Latinis autem est podex; Tertia syllaba cat picardicum est, Latinis cattus, Quar­ta syllaba est vi & est opifex naturae. Quinta syllaba est mus animal satis notum, Gallicè souris.

Mulier debilis quaenam est?

Quae statim in dorsum cadit, si­mulac eam vel digitulo quis teti­gerit.

Quaenam est differentia inter pedicu­lum formaliter sic dictum, & pediculum planum, seu inguinalem?

R. Pediculus ut sic totum perrep­tat corpus, at pediculus planus in­haeret mystaci palpebris &c. occu­patque, portum posticum; Gallis, le port souffle au cul ▪ dictum. Dicam planissimè, ut coeci videant, surdi audiant, leprosi sentiant. Pediculus inguinalis est instar planetae fixae, at pediculus vulgaris instar planetae [Page 23] erraticaei: aliquando tamen boni a­mici sunt. ita ut eadem mensa imò eadem quadra utantur.

Rapa quomodo prosunt?

R. Auferunt à filiabus cordis pal­pitationem, syncopen anxietatem, pleuritidem, appetitum inordinatum colorem pallidum, tremorem, vo­mitum oris sed non podicis. Sum­ma rapa & brassicae capitatae pro­sunt. Nam brassicae procreant ven­tum & rapae crepitum. Quidam multa comedendo rapa femoralia permerdavit. Si quis non vult cre­dere ad moveat nasum & sentiet procul-dubio, nisi prorsus careat odoratu.

Quis est author ventorum?

Deus, follis confector & podex.

Bona domestica quaenam est?

R. Quae omnibus satis pensi exhi­bet.

Quid sunt Bohemi?

R. Sunt homines rotundi, quo­rum [Page 24] nasus, dum vivunt, semper intra duos oculos consistit, qui aequè sor­dide egrediuntur mundo ac intrant, qui habent ventum in podice aequè ac follis; minimum eorum natura do­navit 32. dentibus, qui maxilla in­star crepita culi leprosorum. Bohe­mi plebei equitant super foeminas, at magnates & nobiles super equos, stulti sunt per naturam, estque iis stulstitia proprium quarto modo, frigent prae calore, & aestuant prae frigore.

Quinam sunt excommunicati?

R. Qui crepitum emittunt & non aperiunt podicem.

Quam quisque novit artem in hac se exerceat?

R. Itaque Philosophus loquatur de Philosophia, medicus de merdis, cerdo (vulgò aurifex in corio) de veteramentis, barbitonor de barba. Coecus delectetur baculo suo, Do­ctor caputio, monachus cappa, fa­ber securi, nauta navi, &c.

Recita laudes podicis?

R. Dominus podex caetera omnia membra dignitate superat. Nam 1. est philosophus, quia gerit barbam. 2. Est advocatus insignis, quia tam cla­rè animi sui sensa exprimit, ut nul­lus advocatorum audeat nasum suum admovere. 3. Est capitaneus animo­sus, nam aut vult vincere, aut vinci sive mori, ita praefractè pugnat. 4. Est Rusticus insigni charitate predi­tus, saepe enim vicini sui agrū gratis stercorat. 5. Dominus podex est excellens pictor, praesertim quoad in­dusium. Linteamina enim tam citò non sunt extensa, quin picturas va­rias adumbret. 6. Est probatus phar­macopola, quia optimè consicit con­fectionem Diamerdis. 7. Est optimus musicus. Nam quamvis musica divina & vocalis sit jucunda, nihil tamen ad podicis musicam. Nam vocalis mu­sica tantum satisfacit auribus, at po­dicis musica non tantum tangit a [...] ­ditum, sed etiam odoratum, gu­stum, visum, tactum. 8. Est vir hono­rabilis, quia primus locus ei assigna­tur. [Page 26] In conviviis hoc cernere licet, ubi parietes tapetis ornati sunt & pulvinaria composita, nam ibi audi­untur statim haec & similia: tu pone podicem hic, tu ibi, hem tu nim is humiliasti podicem, tu non satis cō ­mode sedes, nimium exaltasti podi­cem, tu eas allatum in vinum cum tuo podice, tu manes hic cum tuo podice, & ego vobis, ago gratias & abeo cum meo podice.

Faemina curiosa quaenam?

R. Quae appetit scire, quid quivis possit.

Qui maximè omnium lucrantur?

R Qui in hoc seculo sunt versi­pelles, tempori servientes & instar Chameleontis quemlibet colorem juduentes, qui cum affirmantibus, affirmant, cum negantibus negant, hic quaestus hodie est uberrimus.

Brassicis capitatis quinam de­lectantur?

R. Foeminae: idque propter acri­moniam earum, & cum eas miscue­rint [Page 27] cum farina zizaniorum, provo­cant annos, dies & menses su [...]s, sup­positis in modum suppositorii: lo­quor de Androgyne, id est, corpore composito ex duplici podice & qua­tuor clunibus, quod mirificè facit ad conservationem generis humani. Gallenus ait, brassicam capitatam admodum utilem esse iis, qui tremo­ri & convulsionibus sunt obnoxii: quare consulo juvenibus, ut omni mane sumant scrupulum unum ut nates tremant, quando virga eis mi­natur, sumant item tandem recens nuptae, ut possint alacrius perficere opus, quod prima nuptiarum nocte exequendum.

Faemina gulosa quaenam est?

R. Ad hanc quaestionem utpote difficilem, solus respondere nequeo: subvenite viri qui ornati estis more Mosaïco secundum vetus Testamen­tum scilic. Hem devorate manipu­lum unum cinamomine syncope corripiamini, apprehendite trabem ne cadatis: quid jam dicitis: Illa gu­losa est, quae amat rem delicatulam. Rem acu tetigistis.

Quis nasus est optimus?

R. Magnus. Vide catalogum. Imperatorum Romanorum omnes fuerunt nasuti. Numa secundes rex Romanorum sesquipedalem nasum habebat; ideoque nominatus fuit Pompilius, quasi dicas, nasus in su­perlativo gradu. Lycurgus & Solon habebant insignem nasum, si fides sit adhibenda Plutarcho. Summa omnes reges Italiae fuerunt nasuti, excepto Tarquino superbo, qui ideò etiam urbe & regno pulsus fuit. Quisque apprehendat nasum suum, & videat, num possit fieri impera­tor. Qui habent magnum nasum caeteris sapientiores sunt, & melius exercent animi functiones, quia me­lius excrementa exeunt. Vnde Ho­merus quia erat sapiens nasutus dici­tur. Et proverbio illi dicuntur pru­dentes, qui è longinquo odorantur & de stupido dicitur, non habet na­sum [...] & praesertim nasus est indi­cium brachae: juxta illud: ‘Ad formam nasi cognoscitur ad te levavi.’

Quaenam est differentia inter sapien­tem & stultum?

R. Aliqui mensurae duae vini dis­criminant sapientem à stulto. Nam cum Doctor mensuram unam atque alteram biberit; nihil differt à stul­to. Alii qui plus vident quam 25. coeci cum suis perspicillis, sic respon­dent, nullam aliam esse differentiam inter sapientem & stultum, nisi quod hic publicè, ille privatim sive clan­culum, suam exercet stultitiam. Cer­ [...]è in quibusdam e [...]si stultitia foris non appareat, semina tamen stultitiae intus latitant. Sed qui se put at aliis sapientiorem esse, is stultorum im­perator dicendus est. Est enim pri­mus stultitiae gradus sese aliis ante­ponere. Huic quaestioni finem im­ponens vobis omnibus opto annos Naestoris, divitias Midae, ipsius au­tem auriculas iis, qui non habent.

Faemina frigida quaenam est?

R. Aquae potatoribus res ista de­cidenda relinquitur non vinolentis: qui capite & podice suum negotium [Page 30] defendunt, sicut cornix, quae nuce [...] frangere & deiicere desiderat: uno verbo: frigida est, quae desiderat operiri visibus.

Cur data est barba viris?

R Ut sit signum dominii in foe­minas, iisque praepolleant. Foe­minae iratae Iovem adierunt, peten­tes ab eo barbam, tum Iupiter sub­iratus, in medio, inquit, consistit vir­tus, barbamque illis affixit in medio. Iuro per ambas nates hoc formali­ter ita sese habere.

An viri cornu gere sint infames?

R. Nequaquam. Nam cornua portate honori datur. Sol spargens radios super terram, nonne videtur dicere, videte cornua mea. Luna crescendo & decrescendo ostendit cornua sua. Magna pars quadrupe­dum gerit cornua. Imò ipsi Diaboli si pictorib. sit habenda fides, habent cornua. Monoceros, Taurus, hircus gloriantur cornibus suis. Moses cornutus pingitur. Pan Ethnicorum Deus cornua▪ habet, [...] Graecum est, [Page 31] Latinis omne, si addas cornua, idem est ac si dicas, omnia sunt cornuta. Cum igitur in coelo, in terra, in in­ferno sint cornua, quare & viris cor­nua non competerent?

Expone versus istius Epitaphij.

O Deus omnipotens vituli miserere Io­annis
Quem mors praeveniens non sivit esse bo­vem.
Corpus in Italia est, habet intestina Bra­bantus:
Ast animam nemo; cur? quia non habuit.

R. Est epitaphium factum in ho­norem cujusdam studiosi nobilis Heydelbergae studentis, qui cum in­signiter genio indulgeret, vinumque non pitissando, ut decebat, sed ple­nis buccis hauriret, vitam suam ab­breviavit. Illius sensus est: O Deus omnipotens vituli miserere Ioannis. Voca­batur enim Ioannes Kalb seu vitulus. Quem mors praeveniens non sivit esse bovem Metuendum enim, ne si diutius vix­isset, ex vitulo bos factus fuisset. Corpus in Italia est, &c. cum nobilis [Page 32] esset corpus ejus Italiam versus mis­sum, intestina verò ad Brabantos. Ast animam nemo: cur? quia non habuit. Certe ebriosi neque vitam neque animam h [...]bent: sicuti Pau­lus dicit de vidua in delitiis versan­te, 1 Timot. 5. vivens mortua est.

Quid est barba?

R. Est pilus. Quid est pilus? R. Est barba.

Quinam sunt omnium maximé gulosi?

R. Foeminae: quia non solum de die, sed etiam de nocte carnes co­medere volunt, una vice tantum devorantes, ut poenè suffocentur.

Quae est differentia inter barbam & crinem?

R. Barba nascitur in foeminis juxta os pubis, at crinis in peri cra­nio & auribus,

Narra lepidam Thrasonis Irrisionem?

R. Quidam cum à Thrasone egregiè fustibus mulctatus esset, in­terroganti [Page 33] populo curse non defen­disset, respondit id strenuè fecissem, nisi metuerem Thrasonem hunc alio tempore me agressurum, & mina­citer in culum meum sufflaturum, quod pati nullo modo possem quin in ill [...]us faciem & oculos screarem, quod redoleret merdam.

Faemina diligens quaenam est?

R. Quae bis suum opus perfecit, ante quam altera semel.

Quomodo pronunciabis uno verbo, radices esculentas, carnem & pisces?

R. Vocula Pe kul-haringh. Pe enim Brabantinis sonat radicem▪ Colo­niens. & Germanis Murren oder gelbe Ruben, Haring est piscis: & kul seu te­stes carnem significat.

An pecuniae obediunt omnia?

R. Sic? Nam magni mercato­res sulphuratorum apud combibo­nes in majori pretio sunt, quam ipse Plato, si maledicto isto merallo [Page 34] destituatur, juxta illud: Si nihil attu­leris, ibis Homere foras.

Quanam sunt privilegia scabiosorum?

R. Si tres sodales assideant & sint nisi duo vitra, Dominus scabiosus habebit unum pro se, privilegiatus est, ut solus bibat, solus edat, solus merdet. Si octo hospites divertetint in diversorium, in quo sit curta sup­pellex, & sint nisi tres Lecti, Domi­nus scabiosus privilegiatus est ut unam occupet (caeteris omnibus rin­gentibus) solus dormiat, ita benè meretur de omnibus scabiosus. In­numerabilia ejus privilegia sunt. Hoc privilegium etiam in eos con­potit, quod leprosos nitore superent, quodque duo scabiosi oculati plus videant quam ducenti coeci cum suis perspicillis.

Cur crepitus est generis masculini cum pertineat potius ad faeminas, & mentula generis faeminini, cum pertineat ad masculos?

R. Missos faciamus Chamaele­ontes, [Page 35] qui nisi ventis & fumo ves­cuntur, cordatos consulamus. Pri­ma quaestio est, cur crepitus sit gene­ris masculini, &c. agitata fuit in col­legio magistri Aliborum. Vos qui estis Nasuti dicite sententiā vestram: accedite hic: Nonne veteres Ro­mani condiderunt legem de crepitu propter foeminas? quae eum intra nates suffocebant, & totum sodali­tium humectabant sine humore vini vel cerevisiae, ita ut labia non made­fierent? Ad secundam quaestionem, cur mentula sit generis foeminini, cum pertineat ad masculos? R. Ve­rum quidem est, mentulam propriè pertinere ad masculum, sed quia foemina ea die nocteque exercenda est, dixerunt esse generis foeminini. Per quam regulam. Esto foemi­neum, &c.

Quaenam est supellex mobilis maxi­me necessaria de nocte?

R. Sulphurata. Nam simulac nox ingruit, candela accendi & focus exstrui debet, hoc autem fit beneficio sulphuratorum; quod si desintjam [Page 36] vicinos importunè adire oportet, & precario ab illis ignem petere. Et quam necessaria sint sulphurata hinc apparet, quod magna pars paupe [...]um victum inde sibi quaeritat, hinc Cornu­copiae pauperum dici possunt quia ex illis victitant quoad necessaria ali­menta scilicet & vestes. 2. Si quis tempore nocturno incidat in synco­pen, aut apoplexiam statim subsi­dium petendū à sulphuratis & igni­tabulo (Nam haec duo inseparabilia sunt) sta [...]im candela accendenda ad accersendum medicos, pharmaco­paeos, chicurgos, quod si sulphurata desint ecce Homo mortuus. Unde rectè belgae de sulphuratis: ‘Ein grosz g [...]mach umb [...] ein klein Gelt.’

Mulier liberalis quaenam?

R. Quae nihil deneget petentibus aliquid à se.

Estne mendicus praeferendus diviti.

R. Est. Quia Alexander totius orbis monarcha invidebat Diogeni paupertatem suam dicendo: si non [Page 37] essem Alexander vellem fieri Dio­genes. 2. Quia paupe [...]tas artes per­docet: necessitas enim artium in­ventrix & ingenii largitor: & revera dum pauperes student, divites ab­domini indulgent: & quia pauper­tas semper in magno pretio habita fuit, adeò mendici immunes suntab omnibus vectigalibus, & ubique, locorum jus municipale (quod qui­busdam in locis multo constat) gra­tis obtinent. 3. Omnes reges totius mundi, principes cives, &c. de jure divino tenentur illis pendere tribu­tum & dare elemosynam, privile­gium hoc illis nunquam deerit, quā ­diu mundi haec compages stabit, nam mendicos semper habebimus nobiscum. Verum quidem est quod multum adhibeant diligentiam, quo sibi acquirant panem quotidianum, at id illis commune est cum advoca­tis procuratoribus & tota tribui fu­runculorum. 4. Cum per mare per terras currat mercator & Indos, id­que saepe cum vitae periculo, sol [...] mendici à latronibus libati sunt, jux­ta illud; Cantabit vacuus coram la­trone [Page 38] viator. 5. Cum obaerati à suis creditoribus vexentur, in solos men­dicos neque procurator, neque cre­ditor, neque magistratus ullum jus habent? quia caluum vellere diffi­cile est, tonsi sunt usus ad cutem, est­que illis domi curtissima suppellex. Itaque petentes ablegant; contra ab omnibus stipem petunt, cives sunt totius mundi, cum caeteri homines una civitate inclusi sunt veluti Pari­siis, Roma, Colonia, &c. 6. Praeter­ea neque faeda usura animam suam conspurcant, nemo illis fortunam invidet. Videtis ergo paupertatem esse malorum refugium, miseriae asy­lum. 7. Donum pauperis rustici in vola manus portantis pauxillulum aquae ad Artaxerxem, nonne supe­rat divitias 100. Dominorum? Pau­peribus enim nunquam deest bona voluntas. Et Thebanus Philosophus nisi cognovisset paupertatis praero­gativam, nunquam projecisset bona sua in mare, dicens; mergam vos o Di­vitiae, ne mergar à vobis. Fabritius id qúoque exactè cognovit, cum rapa sua praetulit auro Samnitarum. Ma­gnus [Page 39] Philosophus nudus exivit ci­vitate Briena. Diogeces nunquam rupisset scutellam suam ligneam, nisi scivisset, naturam nobis de omni supellectili satis superque providisse. Et certè tot homines docti non fuis­sent amplexi paupertatem, nisi gu­stum aliquem boni in ipsa percepis­sent. Breviter mendici quiete dor­miunt, non timent crumenisecas ne­que latrones nocturnos. Neque opus habent Helvetiis ad thesauros suos custodiendos. Et ut id quod res est, dicam, Homo qui paucis conten­tus est, perfectè dives est, imò ditior quam si possideret opes Craesi & A­lexandri. Pauper nihil potest amit­tere & tamen singulis diebus lucrum facit.

Qualis futurus est Antichristus?

R. Erit praegnans & pariet 18. Elephantos scarlatos & caeruleos, & hac de causa anseres tam altè vo­ciferabuntur, si cuti solebant ante 100 annos, neque dignabuntur caleface­re pedes, quando volent ire cubi­tum.

Mulieres cur potius nubunt Iuris pe­rito, quam Medicis & Theologis.

R. Poëta neoctericus.

Vt juris mystes jus [...]as rectumque ministrat,
Foemina sic rectum semper amare solet.

Meretrix quid & unde?

R. Meretrix rectè à quibusdam dicitur Ephippium Reipublicae: ejus avus fuit eques rusticus, & ne ipsa degeneret à stirpe sua, vocatut eques aurei velle [...]is, sive mavis, equus. Me­retrix unam manum ori admovet, alteram crumenam, nisi quando assi­det mensae: meretricis unus oculus in patinis est, alter in quadra vicini sui, uno oculo ridet altero flet, au­rem unam aperit culmae odori, alte­ram claudit precibus amicorum: cu­rae cordique illi est sodalium sanitas, nam eos non sinit stertere nec die nec nocte, & praesertim tempore po­meridiano, quod est admodum in­salubre: habet aures patulas similes auribus (salva reverentia) asinorum os illi est instar fornacis, quamvis ad tantam capacitatem non accedat. [Page 41] Vno verbo meretricum virtutes tot sunt, quod sunt muscae in autumno, pediculi in pallio mendici, farcimi­na Parisiis, & ne videar [...]is adulari, est tanquam equus & mulus in quibus non est intellectus.

Mendacia adferuntne quid utilitatis.

R. Quod sic. Nam Chaldaei, Ae­gyptii, Graeci & Romani, cū anim­adverterent veritatem non suffice­re populi ferociae domandae forma­runt religiones mendaciis scatentes finxerunt Neptunum cum tridenti, Cupidinem cum sagittis, Vulcanum cum face ardenti aliaque mille fig­menta, & mendacia quae excogita­runt ut subditos in perpetua obedi­entia & concordia continerent. Idem fecit minos in Creta, Lycur­gus Lacedaemoniis, Mahomet suis mendaciis totum imperium stabili­vit. Bellorum praefecti, & quaestores aerarii mendacio admodum opus ha­bent, similiter & judices in suis fun­ctionibus. Et Domini Advocati, qui defendunt, quod praeter eis men­tiri permittat. § Nam si cui ex justa causa. [Page 42] Mercatoribus & artificibus menda­cium panis quotidianus est, ex quo plerique victitant, & multorum res ad restim rediisset, nisi se hoc modo sustentassent. Amatores nunquam ad finem optatum pervenirent, nisi mentirentur per gulam, Medici, chi­rurgi, lenones, imò agyrtae omnes nonne palam utuntur mendaciis? Iudith nonne mentita est, ut patriam liberatet periculo. quod illam pre­mebar. Et divinus Plato, quamvis magnus zelator veritatis (qui in se­cunda sua leges omnes poetas exilio multavit, eò quod insigniter menti­rentur) nihilominus lib. 2. de repub. dicit: selectas fabulas matres ac nu­trices pueris narrare hortabimur, quasi dicat, instilla infantibus men­dacia. Et ut breviter dicam verbis circiter 18000. Rhetorica quid aliud est, quam ars mentiendi.

Charitativa quaenam est?

Responde, tu qui tantum cerebri habes, quantum pulicum in podice canis, qui repletus es sapientia à culo usque ad gurgulionem? Haereo: di­cam [Page 43] ego: charitativa est, quae liben­ter hospitio excipit coecos.

Quodnam est maxime necssearium & speculativum in domo?

R. Dicam apertè, ut surdi audi­ent; monoculi & coeci videant, ino­dori odorem illius participent; est latrin [...]. Ea enim omnes uti coguntur de necessitate naturae, unde excretio opus naturae dicitur. 2. Latrina est admodum speculativa; nam nos omni scientia instruit. Si quis desi­derat esse Mathematicus, Philosophus aut Astrologus, adeat latrinam ibi perci­piet, quando caelum pluet, ibi vide­bit eclipses cum lunares, tum solares, ibi intelligit rotunditatem orbicula­rem cum suis influentiis, cognoscet ventum Australem flantem ex loco proprio, ibi intuebitur patinā (hem planetam dicere volui) veneris, in­spiciet horologium, in quo horae ad amussim indicantur, Si quis discere velit artem militarem admoveat nasum suum latrinae, percipiet sonum bom­barburum, tormentorum, &c. Si quis desiderat scire Musicam, adeat [Page 44] latrinam, audiet varios sonos, dis­cantum, tenorem altum, Bassum. Si quis vult esse mercator & facere lu­crum ingens, adeat latrinam, petat mille libras, non ei denegabitur, semper janua patens erit. Si quis vult esse coquus adeat latrinam, ibi vi­debit omnis generis cibos praepara­tos, tartas, farcimina &c.

Cur Helvetij in brachiis suis gerunt vaginas, in quibus enses recondunt Hollandi vero Galli, aliique Germani non item?

R. Quia Helvetiorum siliae sim­plicissimae sunt, ideoque ejusmodi si­gnis indigent: contra filiae Gallica­nae, Hollandicae &c. longè sunt astu­tiores ideoque signum certius sibi eli­gerunt: optimè enim callent hunc versiculum: ‘Ad formam nasi cognoscitur ad te le­vavi.’

Recita verba ridiculi cujusdam oratoris?

R. Quidam dum peroraret inter [Page 45] caetera sic dicebat, ubi incipiam, au­ditores, nescio. Nam quantum ad Theologiam attinet, nihel intelligo, quantum ad mathematicam valde parum, quantum ad philosophiam sum alter norans, & quantum ad re­liquas omnes scientias, nihil scio. Deo sit laus & gratia. Nam quan­tum ad Iurisprudentiam alias rectū das recht, ei rei foeminae vestrae melius studuerunt quam ego & vos doce­bunt quidem aliquid. Itaque nihil habeo, auditores reverendi quod vobis proponam, nisi meā stultitiam, & si non vultis me audire peroran­tem de hac insigni materia, vos om­nes inanes dimittam. sed quia video aures vestras apertas instar crumenae advocati vel erectas instar asinorum dicam vobis verbum unum atque al­terum. Dicite mihi bona fide, exi­stimatisne vos me sapientia antecel­lere, si putetis jam stulto stultiores est S. Num primus gradus stu [...]titiae est, sese aliis anteponere. Nonne le­gistis apud probatos authores stulto­rum numerum esse infinitum? An ego vos stultitia supero, dum redi­cularia [Page 46] vobis narro; an vos-me ea­dem superatis, qui ridicularia audi­tis? Certè plures sunt stulti, quam sunt syllabae in Calepino; dicā aper­te ut surdi quoque audiant, Die Welt ist der Narren voll. Vultis probatio­nem? Nonne proverbium est? Opor­tet stult [...]scere, vel injuventute, vel in sene­ctute. Itaque stultitia regnat vel in hoc, vel in illo tempore.

Quibus non licet curare cuticulam?

R. Quibus panis, vinum & den­tes desunt.

Quare faeminae non sunt caudatae?

R. Quia caudam à viris aut à vi­cinis suis mutuo accipiunt.

Porci id quibus homines superant?

R. In vestibus & cibo. Nam ve­stes habent naturales, setas scil. & cibus eorum est delicatior nostro, quia est exactè masticatus, ita ut ni­hil aliud restet, quam ut deglutiatur.

Quinam sunt infortunati?

R. Qui habent memoriam cuni­culi, [Page 47] qui currendo se perditum it. 2. Qui è lecto surgentes podicem ele­vant antequam nasum elevaverint.

Quaenam non saturantur?

R. Oculos visu auris auditu &c. & foemina nunquam fastidit virum.

Quid est hypocrita?

R. Qui incedit capite reflexo in­tra duas scapulas qui habet brachia sua intra manicas, togam supra cox­endicam gestat, & podicem intra fe­moralia abscondit.

Quinam sunt ejusdem farinae homines?

R. Dominus Be fa-be-mi, id est, musicus: Dominus palpator pullo­rum an ova parere velint vulgò Hen­nentester: Rogier bon temps, id est, comessator & Bacchi filius vulgò Schmerborst.

PROBLEMATA LVDICRA & Histeriole ridiculae ANIMI RELAXANDI CAUSA EXCOGITATA.

Quaenam sunt raro contingentia & fere contra naturae Cursum? RESP.

PVella adolescens sine amo­re: nundinae sine furibus; antiquus Iudaeus sine divi­tiis; antiquum horreum sine muri­bus: antiqua vestis pellicia sine pe­diculis antiquus caper sine barba, an­tiqua monialis sine religione.

Quis vulgo dicitur Calcarius Dei?

R. Qui corium furatur & calceos propter Deum dat.

Quoniam est differentia? inter vinum Iudaicium & Christianum.

R. Vinum Iudaicium est purum putum vinum, generosum, synce­rum Christianum quod baptizatum est à vinariis, qui ut strenui Christi imitatoris ex aqua vinum faciunt, Hoc vinum aliquando ita aqua mix­tum est ut si natare sciret demergere­tur in aqua vel si illud prejaceres in Rhenum instar aquae nataret.

Quis presertur nobilibus sine servis incedentibus?

R. Asini molitoris: illi enim ser­vo comite ingrediuntur.

Cur mendici numerosam habent pro­lem?

R. Quidam quia levibus utuntur stragulis seu tegumentis ideoque arcte coëunt hinc Liberorum multi­tudo: quidam aliter. quia tùto so­lent coire, exploratum habentes non se sed nos eorum pueros esse educa­turos, ipsi enim faciunt, nos autem cogimur educare.

Ridicula cujusdam aegroti responsio?

Aegrotabat quidam, & cum de ejus vita desperatum esset, caepit parochus hominem admonere suae migratio­nis, & inter alia verba consolator [...]a ita dixit praepara te ad summam feli­citatem hodie enim portaberis ab angelis in sinum Abrahami: ad quod aegrotus, Hoc mihi profecto gra­tissimum est: nam si longa est via non possum ire pedibus, adeo defessus sum & infirmus.

Quinam sunt omnium Laetissimi?

R. Sacerdotes, qui etiam in fu­nere, & juxta mortuos canunt, & monachi qui die nocteque ps [...]llunt.

Vesanus vivus, quid agendum?

R. Semel in anno minuas sangui­nem, semel in mense intres ba [...]neum, semel in septimana amplectere Ve­nerem, bis in die comede bibeque, quietus & bene de nocte dormi.

Quisnam Cauponem egregie decepit?

R. Banarus quidam qui comedit [Page 51] in ovo integrum pullum gallina­ceum, & non soluit.

Quinam sunt omnium liberrimi?

R. Medici, & carnifices? quibus solis licet hominem impune occide­re, & cum homicidium aliis capitale sit illis etiam mercedem affert.

Quaenam utilitates nasi?

R. Nasus discernit omnis gene­ris odores, muscum, zibethum, cro­cum, quae nasi beneficio in magno habentur precio. Imo ipsi caeci per­nasum sentiunt ventum flantem ex p [...]ovinciis inferioribus.

Exitus alchijm nist irum quis?

R. Tamdiù tractant carbones, sul­phur, &c. donec annis pannisque obsiti, famelici semper sulphurò len­tes sordidi fuligine, assiduaque argēti vivi contrectatione paralytici fiunt, ex Chymicis cacochy mici ex medi­cis una litera plus mendici ex sapo­nistis cauponistae facti inter suspiria ac gemitus in felicem trahunt ani­mam.

Quaeres periculo non vacat?

R. De magnatibus majorumve gentium diis dicere; veritas enim odium parit, periculosum est iis ali­quid scribere, qui possunt proscri­bere Italorum proverbium est,

Scherza con in fanti, Et cascia stari­santi?

Id est, cum pueris jocare & sanctos sinito stare.

Quem universus mundus vocat nepotem?

R. Qui pulchram habet uxorem.

Mira descriptio hominis piigmaei?

Narrabo quid ridiculi, unde au­ris vestra sinistra titillabit▪ vos qui libenter saltatis ab equis ad asinos, imo qui estis asini ipsissimi arrigite aures; haec enim faciunt ad palatum vestrum. Pygmeus ille est homun­culus rufus cum barba nigra, ipsius pileus factus erat in modum syringis apothecarii globuli ex caepis consta­bant, collare ex corio Hispanico, [Page 53] vulgariter Corduano, periscelides ipsius composi [...]i erant ex farcimini­bus: venieba [...] è regione, in qua nul­lae erant person [...]e, fiumenta & ho­mines excipias, optimè callebat ar­tem auferendi Lendes è manibus & natibus sciebat quoque arrodere un­gues, despumare lebetem, & quod mirabile dictu est vorabat sicuti Lu­pus bibebat sicuti vacca, Erat bene versatus in probatis autoribus in Calepino duorum foliorum & in multis aliis Libris, nam quantum conjecturà assequi possum pondera­bat circiter Libras 28▪ casei ittollan­dici, excepto pileo illius nocturno seu cucupha, quam pignoris loco hospiti reliquerat: memini me illum aliquando vidisse Parisiis in balneo sed tunc erat purgator caminorum stylus ipsius erat satisamplus & niti­dus & splendebat sicuti matula, Le­gerat multos commentatores per exi­guum foramen oculi sui sed ipsi non arridebant, itaque ablegavit illos ad mille Diabolos, sicuti globulos in Ludo pyrami dulorum. Nam prae­dicti autores erant ita obscuri. sicuti [Page 54] tenebrae Aegyptiorum, nihil poterat comprehendere, & nescio an vos quoque poteritis ruminare, unus di­cebat Bran, lingua Rovana esse mer­dam, alter disserebat, non omnes rusticos quadratos esse in terra mon­tensi quia etiam multi reperiuntur inter crassos Batavos, tertius affirma­bat febrem quartanam esse pulcrum collare pro Angelis in praemium il­lorum gulositatis, quarm [...]ū illorum gulositatis, quartus disserebat, se in magno caetu, ubi solus erat ut culinae civis de cupediis acriter ad sangui­nem usque disputasse & vidisse ubi hominem, existentem in praetorio qui merdaverit in granarium quo magnificum sibi nomen prae rattis & muribus compararet.

Familia omnium inutilissima & tri­stissima quae praedicatur?

R. Gallina sine ovis, porca sine succulus, vacca sine Lacte filia quae noctu extra domum divagatur, filius lusor, uxor furtim bona viri absu­mens & famula praegnans.

Reci [...]a laetitiae gradus?

R. Si vis gaudete per unum diem radas barbam, si persep [...]imanam, va­de ad nuptias, si per mensem eme pulch [...]um equum, si per semestre, eme pulchram domum, si per annum ducas pulchram uxorem, si per bien­nium fias sacerdos, si semper vis esse Laetus & gaudens, sis sobrius.

Quinam sunt insignes fatui?

R. Fidelis amator puellarum pro­bus Lusor & misericors miles.

Quomodo quidam vicinum suum ad prandium invi [...]avit?

R. Hoc modo: ò bone vicine, veni hodie in domum meam & me­cum prande si enim edulia tecum ap­portaveris, non nisi ad vini solutio­nem te compellam.

Quinam sunt omnium probissimi?

R. Homines rusi scilicet, quia Christus solius rufi Iudae Iscarictis (quem rufum pingunt) osculo tangi dignátus est.

Cur pulices plus Mulieres quam viros infestent?

R. Quoniam postquam cibo sunt exsaturati, etiam flumen & aquas apud illas habent, quibus & sitim exstingere possunt.

Recita cujusdam ridiculum testimo­nium?

Quidam Tubingensis in testem adductus tale testimonium dedit, Ego jacui & dormivi attamen vidi & audivi, quod actoris caput ligone percuteret, nescio tamen an tetigerit eum.

Vsus asinorum in medicina quis­nam?

R. Renes asini vesicae morbis egregie medentur, jecur assum pellit morbum comitialem: urina faciei maculas eluit uti & fel adeps Lepro­sis multum conducit ex auribus emis­sus sanguis febres quotidianas curat: Lac asinorum cutem candidamom­nisque rugae expertem reddit, in sto­macho lac asinae non concrescit ac dysenteria laborantibus valde aptum est.

Fatui cur mulieribus grati?

R. Quoniam omne simile appetit sibi simile, vel quoniam pares cum paribus facillime congregantur.

Amor quare api comparatur?

R. Quia in ore mel, in cauda a­culeum habet Flos veneris rosa est, sed sub ejus purpura multae latant spinae.

Principium dulce est, at finis amoris amarus.
Laeta venire venus, triflis abire solet.
Obsequium ami [...]os, veritas odium parit.

Pistor quidam cum in spactaculo quodam Christum crucifixum prae­sentaret, Iudaei illum probosis deho­nestabant verbis, quod cum patien­ter tulisset, nec iis commoveretur, dixit unus ego hominem exagitabo clamavitque ad eum saepius fur Fari­nae; Tum pistor, tace, aut ego te cru­ce in terram prosternam.

Quinam nasi pretiosissimi?

R. Rubicundi quique habent car­bunculos. [Page 58] Nam iste color pluris constat, quam color vestis scorlate.

Scientiaene sunt ne inutiles?

R. Ita probatur. 1. Rhetorica est ars mentiendi ex albo facit nigrum hominem candidae vitae atramento & meris carbonibus denigrat. Theo­logia superat Captum nostrum. Medicina boletos venenatos & ar­tem intoxicandi nos docuit; Ars coquinaria gulositatem induxit. Imo Historiographus quidam tradit nes­cio in quo libro coquos in causa fuisse ut dives ille hellvo Evangeli­cus ad inferos descenderit nisi enim illi cibos opipare conditos illi appo­suissent non ita genio indulsisset summa summarum scientia multa in­commoda procreat, inducit vigilias parit catha [...]ros, &c. Qualis autem effectus talis causa. Ergo confera­mus nos omnes ad Abbatem fra­trum ign [...]rantiae, missos faciamus alchymistas cum suo auro imagina­rio, p [...]ilo [...]ophos cum ente rationis, &c. A [...]rigite a [...]res audi [...]ores sicuti Lepores: hoc enim scriptum inveni [Page 59] in vocabula Reformatorum, quam pravem imaginationem tum perver­sis quibusdam hominibus ademeris, cum crepitum ex asino mortuo ex­truseris.

Recita testamentum porci?

R. M. Grunnius Coro cotta porcellus tale testamentum fecit. Ego infrascriptus de visceribus meis dabo sutoribus seras Rixatoribus ca­pitinas, surdis auriculas, caussidicis & verbosis Linguam, Bubulatiis in­testina, Esiciariis femora, mulieri­bus lumbulos pueris vesicam puellis ca [...]dam, Cynaedis musculos, curso­ribus & venatoribus talos latroni­bus ungulis musicis chordas, epulo­nibus rostrum, rusticus merdam, sueculis mammas & nec nominando coquo do lego, ac pistillum, quae mecum detuleram à querceto usque ad haram Liget sibi collum de reste Optimi amatores mei vel consimiles vitae, rogo vos ut corpori meo satis­faciatis, benem condiatis, de bonis condimentis, nucleis piperis ac mel­lis [Page 60] ut nomen meum in sempiternum nomineter.

Practica vera in multos annos dura­tura aliena ab omni mendacio. De Dominis hujus anni.

Plures & varii futuri sunt praesen­tis anni Domini, quilibet supta a­lium se extollere studebit scabella su­per scamna ascendere conabuntur, ancilla super servos vir super faemina in Magister dominabitur scholasti­cis, felis super murem praeceps ruet.

De anni qualitate?

Aureus numerus hoc anno par­vus erit & modicus, apud pauperes multae futurae sūt hoc anno tenebrae, mediae noctis praesertim tempestate. Sacrificare & sanguinem minuere bonum est & utile, quoties hominē necessitas ad hoc impulerit. vitanda tamen maxime sanguinis minutio, quae fit à rusticus circa festa Baccha­nalia, dum illis farciminibus repleti sunt. In Martio aliisque Tempori­bus utilia sunt scabiosis balnea & unguenta frictio quoque illis non [Page 61] erit ingrata, In Iulio ex frigidiori­bus cellis allata sitiētibus sunt jucun­dissima. In Decembri autem tuni­cae jumentorum pellibus subductae stomacho & tori, ventri sunt oppor­tunae. Imbres hoc anno erunt humi­di propter respectum Aquarii prop­ [...]er naturalem & consuetum cursum solis dies longiores astantes quam hyemes. In aestate Lilia & rosae in copia provenient, sed timenda tunc tonitrua & fulmina in Autumno fo­lia de arboribus cadent, & flores de­florebunt & marcessent. In vere om­nis vis terrae erigitur ad producendos fructus.

De morcis hujus anni?

Corripientur homines diversis in­firmitatibus secundum diversas eo­rum conplexiones, ille Laborabit podagra, alter febribus, hic dysen­teria, ille lumbagine: omnes autem avari laborabunt chiragra: aliqui autem convalescent, alii morientur, sani melius habebunt, quam infirmi, pariter divites quam pauperes. Tam principes quam populares hoc anno [Page 62] timere habent mortem principes praesentiamo sibi caveanta gravibus morbis, tum enim sani & bene vali­di manebunt. Quod si minus fece­rint timendum ubi morbus invalue­rit quosdam eorum morituros esse Communis plebs si multum austeri lactis pruna & similia comederit, formidandum ne ex ejusmodi esu ventris profluvium patiantur, si aquam biberint ne iis venter intume­scat ac grave periculum incidant, praesertim si indoctum medicum cu­ratorem susceperint. Ex cerasorum esu homines calculosi efficientur, per podicem enim innumeros cal­culos eiicient.

De Frugibus.

Triticum, siligo, avena, hordeum & quicquid aristam habet in rupi­bus & saxis tenviter crescent, in stercoratis autem benè cultis copia crescet omnis generis frumentorum. Non tamen semper pari vendentur pretio, sed nunc pluris, nunc mino­ris. Ita etiam caeterae res in fortunae rota modo ascendent postea descen­dent [Page 63] velut servus & ancilla. In his futuris, annis pretiosius futurum est triticum quam milium & mil­lium acceptius quam lolium. Rapae, raphani caepae, &c. Ad Satietatem in foro reperientur exili praetio. Ne­mo tamen nimium illis vescatur: tussim enim generant, & crepitum supra & infra, osculumque eorum qui haec comederint, puellae exhor­rescent.

De Communi plebe.

Calcearii, sutores, peltiones opi­ficesque reliqui & propolae multa mentientur, & haec lucri causa factu­ri sunt pecunia inaequaliter inter ho­mines praesenti anno dividetur Ad­vocati & procuratores invigilent bene suis officiis & causis si venari voluerint sine rete & canibus opifi­ces & plebei nisi laboraverint patien­tur penuriam victus.

De mulieribus & virginibus.

Mulieres & virgines debilis erant & brevis memoriae, sed prolixiorum crinium. uxores hoc anno commu­niter [Page 64] viris suis imperitabunt, mari­tisque multa (quanquam non omnia de deo) concionabuntur: meretri­ces vetulae optimae erunt amasiorum internunciae Conjunctio veneris cum Iove demonstrat quam plures fae­minas praegnantes fore, que ante gra­vidae non fuerunt & si masculum cō ­ceperint parient masculum si faemel­lam, parient faemelam quod si mag­na conjunctio fuerit martis & vene­ris, fient & virgines gravidae, quoni­am sagittarius in corpus earum aget multae faeminae quaerent habitus for­mas novas atque pleraeque delecta­buntur chorei [...], cantibus & instru­mentis musicis, non nullae noctur­nis praeliis, omnibus vero gratum erit laudari.

De cantatoribus am [...]toribus fistulato­ribus, artificibus & pictoribus.

Hi omnes magnam erga mulieres habebunt fortunam, in latere, quo loculus pendet & inter pocula de magnis rebus gloriabuntur, plagam autem S. Urbani, id est, ebrietatem vix cavere poterunt.

De populi seditionibus.

Post kalendas Februarii magna futura est populi seditio, tunc enim stultorum erit infinitus numerus. In Octobri ingens sanguinis & cruoris erit effusio, plurimi enim boves, sues, capellae & haedi mortui in sanguine jacebunt.

De quorundam hominum penuria.

Magna erit sacerdotum penuria adeo ut quidam tria quatu orve vel plura habebunt officia ecclesiastica penu­ria etiam Nobilium nam & rustici co­nabuntur esse nobiles. Erit praeterea penuria in Iudaeis, quia Christiani usu [...]am & faenus exercere stude­bunt.

De vino & cerevisia.

Vites plurimis in locis vini copiā dabunt. Multis autem vinum erro­neam vitam faciet, fecesque, & su­pra & infra egeret. Magnus item discordias & seditiones Bacchus ex­citabit, praeterea vinum magnum calorem intus sed intensum frigus [Page 66] extra causabitur dum vacuam cru­menam & vestes malas & detri­tas caluasque faciet, maxime si tes­serarum concursu utatur. Vinum Cretense (quod malavaticum vo­cant) carius erit quam vinum ver­naculum, erit etiam melioris sapo­ris, hoc ebriosi testabuntur, nisi eo­rum palatum flavabile infectum fue­rit. Ingentes quoque in se contine­bit virtutes; nam mane stomachum confortabit, meridie refrigerabit corpus, vesperi sitim extinguet, per totum vero annum refrigerabit, non secus ac hebraeorū sichar si una non bene maturverit, erit vinum acer­bum. Cerevisia erit optima, si ni­mium aquae in fusum non fuerit.

De mulierum infirmitate.

Mense majo cum sanguis in ho­mine renovatur, quasdam mulieres pruriginibus vexabit, pro remedio viri illas scarificare debent, quod si non profuerit unguendae sunt circa lumbos unguento confecto ex cinere incombust [...].

De rebus quibusdam nocivis.

Res quaedam hoc anno, homini­bus nocivae futurae sunt ut serpentes, v [...]perae, vespertiliones, ova putrida. Ne hinc ergo detrimentum accipias non comedes ulla ova rusticorum abstinebisque diligenter ab ovis ze­phyris windeyer, vulgo [...]yer ohne schalen.

De ventis?

Venti hoc anno instar chamae le­ontis mutabuntur modo enim flabit ab aquilone, modo ab austro om­nes autem venti dirigentur secun­dum rostrum galli gallinacei super pinaculum templi constabunt.

De quibusdam futuris effectibus hujus anni.

Dies quibusdam plus aequo bre­viores videbuntur, ut nox longa, quibus mentitur amica. Mercena­rios saepe hoc anno capiet laboris tae­dium. utilius erit pecuniam accipe­re, quam dare qui vinum cerevisi­amque non habebit aquam non spernet. Conjuges tamdiu inter se [Page 68] pacem habebunt donec litigare in­ceperint. Nigrae vaccae lac album p [...]aebebunt.

Brevissima concio cujusdam parochi.

Parochus rogatus ab episcopo, ut coram seruri sacram haberet con­cionem annuit, at aulici, quorum animus in patinis erat, clam insusur­rabant in aurem parochi, ne patere­tur in longum produci sermonem, qui benè in praesens quadraret, si­cuti longa farcimina tosta ad ignem, juxta illud vulgare, Kurtze metten lange braet Wurst, Recte ait, parochus mone­tis, [...]ego potissimū studebo inservire tempori, Et exorsus dicere: cumplus­culi, ait, me rogarunt, ut brevibus complecteret sermonē: accipite igi­tur vos aulici, hunc sermonem Chri­sti servatoris, quo ait, se reprobis dic­turum. I [...]e maledicti. Quid potest dici brevius? & si quoque vult is id ignem longa testa farcimdia, quando pui­dem & illa nobis sunt in promptu, non negabimus comprehenduntur autem in verbis proxime sequenti­bus videlicet, in ignem aeternum. Prae­rerea [Page 69] si quis coquos desideret, qui piper aspergant & illi ad manu [...] sunt Diaboli & Angeli ejus.

Quare in piscibus sunt ova rotunda in volatilibus oblongae figurae?

R. Quia calor movet à centro, & maxime ad figuram pyramida­lem, quod pater in flammula ignis, quae tendit in conum, & si lata sit in basi & ideo quia Calor fortior est in volatilibus, quam in piscibus, ova volatilis sunt ablonga, piscis ro­tunda, quia calor debilis dispergitur in gyrum.

Principum quaenam praerogativa?

R. Principes dum sunt ebrii, vo­cantur à familiaribus laeti, dum sunt nigri dicuntur fusci dum sunt stulti dicuntur probi, simplices & inno­centes, dum tyranni, vocantur justi.

In Germania cur tanta copia mendi­corum vagatur?

R. Quia mendicus mendicum pro­creat. [Page 70] Non enim parentibus curae est, ut liberi eorum honesta aliqua ar [...]e sese sustentēt, sed in eo toti sunt, ut eorum vestigia sequantur, ostia­tim que mendicent.

Recitaridiculum cujusdam Paro­chi factum?

Quidam parochus cum in facie Ecclesiae matrimonium contractum confirmare vellet, maritum inter­rogavit Chonrade quod est tibi nomen? Chonradus cum maximo astantium risu ut dicis (inquit) vocor. Nomen enim meum tu ipse pronuntiasti.

Versus leoninus de amore.

Post visum risum post risum venit in usum.
Post risum tactum, post tactum venit in actum.
Post actum factum post factum paenitet actum.

Cur in mundo monstro monstrosiora inveniuntur, Theologus ebrius, vel avarus, Iurisperitus injustus, me­dicus valetudinarius, qui seipsum curare non potest?

[Page 71]R. Quia eorum professioni vita omnino non quadrat.

Puella interrogata utrum vellet in an­serem mutari an in gallinam, quid dixit?

R. In Gallinam, quia hae anseri­bus sunt feliciores, quae quotidianam venerem norunt, anseres vero ver­nam duntaxat.

Quaenam est differentia inter fures privatos & publicos?

R. Fures privatorum furtorum in nervis atque in compedibus vitam agunt, fures autem publici in auro atque in purpura. Scite Diogenes videns magistratus quendam qui ex aerario phialam furatus fuisset, com­prehensum ducentes, magni (inquit) fures parvum ducunt.

Pulchra etymologia nominis philippi.

Phi, nota f [...]toris, lippus malus omnibus oris,
Phimalus & lippus, totus malus ergo philip­pus.

Recita historiam ridiculam cujusdam Itali morituri?

Italus quidam è vita migraturus cum corpus Domini à sacerdote manducandum acciperet, adactus solenni Centuriones dicto: Domine non sum dignus ut intres. verba haec non gravatim reddebat. At cum ventum esset in eum locum, sub tectum meum quod Italice suggerebant his verbis â casa mia. Ille vehementer reclama­bat, Non à casa mia: atque id cum se­mel atque iterum fecisset, astantibus multum aegre ferentibus, causam ro­gatus, Ego inquit, quoad vixi semper in conducta domo habitavi. Quod verbum. omnibus ridendi materiam praebuit.

Mors Mordet, Omnia Rostro suo ad Vitorem.

Disce mori quicunque legis mea scripta viator.
Omnes aequa manent funera disce mori.
Disce mori frater, discat cum praesule clerus,
Cum juniore senex, cum sapientiae rudis.

Quaenam est interpretatio harum Li­terarum S. P. Q. R?

[Page 73]R. Quod capitolia tot sensus di­cebat ille Romani sic exposuerunt S [...] ­natus populusque Romanus; alii sic salu­tem populi quaere Romani Sibyllae de Deo sic, Serva populum quem Redi­misti.

Beda ut derideret Golhos stultus popu­lus quaerit R [...]mam.
Galli, Si peu que rien.
Itali famono Paltroni, questi Romani
Germaniae protestantes, Sublato papa quietum regnum.
Catholici Salus papae, quies regni.

Quarefatui flent spendente sole, & ri­dent quando pluit?

R. Quia post splendorem solis se­quitur pluvia, post pluviam autem splendor.

Iocus Ciceronis.

Cicero cum à quodam caena ex­ceptus esset, satis parca & quotidia­na, nam▪ pene se nulli negabat. vale­dicens hospiti, tacite ei in aurem su­surrabat, Non putabam me tibi tam fami­liarem.

Milites cui sunt similes.

R. Parochus quidam videns ali­quot templum intrantes, abrupto concionis filo sic illos aggressus est: vos milites, inquit, similes, estis Christo: sicut Christus toti mundo exosus fuit ita etiam vos hominibus exosi eritis sicuti Christo multae fue­runt tensae insidiae; sic & vobis insidiae tendentur. Christus fuit cap­tus vos etiam capiemini. Christus fuit condemnatus ad mortem, vos etiam condemnabimini; Christus fuit mortuus in cruce, vos etiam moriemini sub patibulo. Christus rogaru cujusdam fuit sepultus, vos etiam si qua gratia restat, sepelie­mini. Christus Resurrexit à mor­tuis, vos etiam à mortuis resurgeris, Christus ascendit ad caelos, at vos descendetis ad▪ 100. mille Diabolo­rum.

Synonijma quaenam sunt?

Vnus Nobilis
Duo Nequam
Unus Magnus
Duo parvi
[Page 75]Unus albus
Duo nigri.
Unus Carolus
Duo Ioannes
Unus Astutus
Duo simplices.
Unus Sobrius
Duo ebriosi.
Unus Leo
Duo Leopardi.
Unus audax
Duo formidolosi.

Pueri cujusdam lepidum dictum?

Cum optio quibusdam homini­bus data esset, hic se pontificem maximum alter opimum Canoni­cum, alter quippiam aliud se Velle esse asseverabat. Tum puer loqua­culus, qui aderat: Ego, inquit pepo esse vellem. Rogatus quam ob causam, quoniam omnes mihi culum olfacerent, Est enim mos frequens, ut melones empturi, po­steriorem olf [...]ciant partem.

Quot sunt genera stultorum?

R. Quatuor, 1. Quod tantum mi­natur quod à nullo timetur, 2. Quod tantum jurat quod ei nihil creditur, 3. Quod tantum dat, quod nihil re­tinctum, 4. Quod cum non habeat servitorem, sibi servire recusat.

Narra lepidam historiam de duobus sacrificulis?

Sacrificus quidam collectam ex­missa pecuniam in angulo altaris depusuit cum hac inscriptione E [...]ce locum ubi posuerunt eum. Alius sacrificus forte fortuna scedulam invenit, pecunia chartam aliam inanem & complicatā reliquit cum hac inscriptione: Surrexit non est hic.

Duo versus retrogradi.

Posco mihi dones sadai caeli sator alta.
Alta sator caeli sadai dones mihi posco.
Triste mihi tollas sadai praebens rogo laeta.
In mendicum qui se pro medico gesserat.
Tu te fers meditum, nos te plus esse fate­mur.
Vna tibi plus est litera quam medicus.

Vtrum qui consuevit multos cibos ac­cipere, plus suctineat jejunium, quam solitus parum comedere?

R. Multum comedere solitus me­lius sustinet jenunium, quia propter praecedentem repletionē habet pau­lulum [Page 77] caloris, & ideo potest plus jejunium sustinere: in alio accidit è converso.

Jocus Ciceronis in vannium, qui pau­cis diebus consulatum gesserat.

Magnum ostentum (inquit) anno Vannii est, quod illo consule, nec hyems, nec ver, nec aestas, nec au­tumnus fuisset.

Quare avidius vorantes citius sati­antur?

R. Quia avide vorantes multum aeris cum cibo inferunt per hiatum ructus, vel crebritatem respirandi, igitur ubi aer vias compleverit, fa­stidium cibi fit.

De tribus studiosis Theologiae historia Lepida.

Obsonium delicatum tribus theo­logiae tyronibus appositum, sed ita pusillum ut una vice devorati potue­rit. Pacti sunt igitur inter se, ut qui aliquid huic rei congruum, ex evan­gelicis literis protulerit, toto vesce­retur solus. primus dixit: Desiderio [Page 78] desideravi hoc obsonium manducare. Alter ait: Domum quampiam ingressi, comedite, quae apponuntur vobis. Tertius direp [...]o obsonio & una vice devorato, in toto, Evangelio, inquit, non occurrit huic rei aptius verbum, quam extre­mum illud, quo usus est Dominus, videlicet, Comsummatum est.

Raphani marini vires.

R. Raphanus marinus stoma­chum calefacit, cruditates absumit calculum pellit, omnis generis ob­structiones aperit, oculorum vero [...]c [...]em laedit, & hebetat; ut recte [...]vi­dius, ‘Nil prodest, quod non loedere possit idem.’

An senes possint rejuvenessere?

Tradunt de aquila naturalium rerū scriptores, eam quolibet decen­nio juventurem renovare, serpentes vero etiam quolibet anno. Sed pen­narum ista acu [...]a, non corporis mu­tatio. Aquila enim cum alis ad vo­latum haud amplius aptis se impe­diri sentit, concitato cursu im sub­lime [Page 79] f [...]rtur, ideoque ad frigidissi­mas aquas conversa, ter [...]iis immer­gitur, posteaquam in nidum evolans, alis pullorum tecta, in sudorem re­solvitur veteribusque plumis exutis novas recipit, unde senectutem ipsam exuere creditur, nihil interim mi­nus, quam mutationem in corpore passa, Serpentes vero cum calorem habeant admodum debilem, & cu­tem hyberno tempore constrictam, ac fuliginibus exhalare cupientibus exitum inter cludentem, ideo quic­quid faliginosi humoris hyeme est congestum in ipsam cutem colligi­tur. quam siccioremque redditam à subjecta pelle, nullo corporis malo detrahunt, ut mobiliores evadant. Quod si est rejuvenescere, quid ob­stat, quo modo & Homini cui ex­cisi sunt dentes renascuntur, & post scabiem exsiccatam nova cu­tis efflorescit, juvenescere dici possit.

Lepidum dictum Augusti Caesaris.

Augustus Caesar cum audiret in­ter pueros, quos Herodes rex infra [Page 80] bimatum jussit interfici, filium quoque ejus occisum; ait Nelivi est Herodi p [...]rcum esse, quam ejus filium.

Vivere nostrum quid?

Ita comparatum est, ut tum pri­mum nos mori arbitramur, cum ex­tremum ducimus spiritum, quod si animadvertamus, nos singulis die­bus & horis ac momentis mori com­periamus, mortem seu inusitatum quid animo concipimus, cum nihil aeque familiare nobis circū feramus. Haud aliud est vita nostra quam mors continua Tandundem vitae de­cedit, quantum accedit. Qui trien­saetatis suae transegit, tantundem sui parte mortuus est: qui semissem, semimortuus: praeteriti nostri tem­poris portio mortua est praesens vi­vit, simulque moritur, futura simi­liter morti mancipabitur. Nemo est qui non est morti praepinquior post-annum, quam ante annum fuit, & cras quam hodie, & hodie quam he­ri, quicquid temporis vivitur de spatio vivendi demitur.

Iocus Ciceronis.

Cicero cū venisset ad Pompejum dicentibus aliis tarde eum venisse, non inquit sero veni, quia nihil paratum invenio.

Nigredo Aethiopum unde?

Multis persuasum est, Aethiopes propterea esse nigros quia calidissi­mam regionem inhabitant. Sed ob­stat. 1. Quod filii Aethiopum etiam in frigidissimis regionibus nascantur nigri etiam si calorem patriae nun­quam sint experti. 2. Quod in cali­dissimis regionibus, etiam sint ho­mines non nigri, sed vel cruropuo­rum instar candidi aut fusci. 3. Quod Hispani in Aethiopia degentes, non gignerent Liberos alterius coloris, quam in Europa. Causa igitur du­plex esse videtur: 1. à regionis aestu, 2. occulta seminis proprietate, qua fit ut è nigtis nigri, è candidis can­didi generentur.

Jucunda historia de Rege Franciae.

Rex Franciae Philippus clericos [Page 82] quosdam pauperes ad caenam invi­taverat, at unus illorum in sine men­sae caponem abstulit. Id Rex animi vertens semotis arbitris interrogat quam scientiam profi [...]eretur, Theo­logam inquit-tum rex! Nome le pisti in S. L. Noli [...]e esse soliciti de cibo. Imo respondit & ego volui deponere omnem solicitudinem & certus esse, deo caponem mecum sumere volui.

Diogenes Cijnicus domum epulonis cujusdam videns inscriptam pretio venalem quid dixit?

R. Sciebam aliquando fore ut diuturna crapula Dominum evo­meres.

Cur sternutantes salutantur?

R. Romae aliquando pestis in­guinaria fuit tam saeva, ut homines in [...]via, in mensa, in ludis, in collo­quiis subito morerentur. Itaque cum quis sternutabat saepe cum sternuta­tione spiritum exhalabat, unde, cum aliquem sternutantem quis audie­bat, [Page 83] statim accurrens deus te adju­vet, acclamabat. Et abhinc ad huc consuetudo servatur, ut cū aliquem sternutantem audimus, deus te ad­juvet, acclamemus.

Senes cur spitiosi.

R. Quia increduli, increduli quia experti, hoc est, quia compertum habent, quanta sit hominum perver­sitas non facile credunt, sed suspi­cantur.

Cibus Rusticorum qualis?

R. Panis a [...]er▪ caseus, pisa, lentes, olera. carnes bubulae & vaccinae ve­tustissim caepa & alium.

Ebrietas varia.

Ebrietas est varia, pro ejus natu­ra qui bibit, & pro vini conditione in facultate, colore, consistentia & sapore si quis enim cu [...]e (perspirabi­li, utatur.) [...]enui vino, quod non asperando est nervis molestum, is non facile ebrius fiet, aut si fiat, faci­le evanescet ebrietas: Si quis vero non sit perspirabili cute, ut mulier se [Page 84] liberalius vino invitat, ut non facile ebria fiat, diutissime tamen durat illa ebrietas: cerebrum enim in his frigi­dum & humidum una cum ventri­culo, hinc inopia caloris nativi, unde non facile dissipantur vapores è vi­no elati.

Homo quâ re in maxime indiget.

R. Eâ, quâ medici recusando ac­cipiunt: & recusant accip [...]endo: quia dicendo nolo accipiunt pec [...]nias ita auferunt apostemata vestrorū mar­supiorum eorumque interea plane examiant & purgant. Iocose & ele­ganter Belgae, Rapen is een soo goede cruyt, aelle man is om rapen uyt.

Quando Lupus fuit mansuetus?

Respondit quidam studiosus ma­cilentus quadragesimalis ex Hun­garia oriundus: Lupus fuit mansuetus dum esset in arca Noe, Tunc enim se cap­tum videns vix obliquis oculis ovem intueri audebat. Recte aliquando etiam olitor est opportuna loquu­tus.

Quinam sunt stulto stultiores?

R. Aucupes & venatores: hi e­nim mane surgunt nulla tempestatis habita ratione, per aestus per frigo­ra, incertae exiguae praedae spe sub die vagantur hyberno maxime tem­pore, quando feris anatibus insidiae struuntur. Iam canes secum ducunt, jam accipit, rem manu ferunt, jam retibus, amitibus aliisque decipulis ad ficedulas, perdices, coturnices, alaudas, &c. capiendas accommo­datis, onusti incedunt tum retia ope­rose explicant, falconis vel accipi­tris volatum observant, redeuntem anxie exspectant, ac saepe media hye­me, per flumina per nives totum diem sequuntur, non sine valetudinis discidio: completo die vix unam, aut alteram aviculam, domum re­portant. Quod si ineat rationem ejus quod in falcones, canes, recta aliaque instrumenta inpenderit, vi­debit sine perspicillis secum ratione insanire.

Anhelitus felium veneficium.

Pravus est anhelitus felium, novi enim quosdam, qui cum noctu in lectis feles secum habuissent, & in lectum ab eis aerem inspirassent, he­ctica febri & marasmo tandem con­sumpti perierunt. Nec ita quidem in monasterio quodam, ubi permul­ti catti familiariter nut [...]iebantur & in caenaculis cubilibusque, & Le­ctis frequenter erant, adeo pleri­que infecti sunt, ut intra breve tem­pus, nec missa nec verspera eo in monasterio decantarent. Ex his in­telligere est, quam minime fabulo­sum sit, quod vulgus dictitat, feles infan [...]ibus esse exitiales: ipsorum e­nim ori toto corpore incumbentes, fuliginis exitum & thoracis mot [...] in tercipiunt, ac pesti fera, quande se demittunt, aura, & ex halatione te­nellorum infantium spiritus infi­ciunt & praefocant.

Cum mulieribus infaecundis quid agendum?

R. Mitte illas ad Thermas Ba­denses [Page 87] & res erit in vado: de his e­nim thermis ita poggius Florenti­nus Leonardi Aretino scribit: Nul­la (inquit) in orbe terrarum balnea ad fecunditatem mulierum magis accommodata esse: innumerabi­lem multitudinem nobilium & ignobilium, ducenta millia passuum eo venire non tam valetudinis quam voluptatis causa. Omnes amatores omnes procos. quibus in delitiis vi­ta est posita, eo concurrere, ut fru­antur rebus concupitis, multas fae­minas corporum simulare aegritu­dines cum animo laborent, omnibus unam, mentem esse tristitiam fu­gare, quaerere hilaritatem, Non de communi dividundo agere, sed de communicando divisa. Has ipsas thermas. August. Busbeq. epist. 3. fol. 138. conciliatrices amorum vocat. quod si sinistro quodam fato balnea ista nihil proderunt. uxores, ad Academias mitti possunt, ubi om­nium facultatum studiosi facile ri­mabuntur sterilitatis causas: norunt enim plerunque morbos mulie­rum, presertim studiosi medicinae, [Page 88] quibus pro viva Anatomia esse pos­sunt, facilique Labore sterilitatem abigent, faecunditatemque provo­cabunt.

Praescribe mihi aureum dogma.

R. Quae supra nos nihil ad nos. Itaque auriga loquatur de curru, su­tor de crepidis, nauta de ventis, fa­ber lignarius de securi coquus de ju­re, carne assa, elixa frixa de brassica & de omnibus ad culinam pertinen­tibus.

Vbi visuntur quam plurimi cornuti.

R. Nullibi magis quam in Italia & in primis venetiis: ubi enim mer­catores ultra annum peregre pro­fecti, inferiorem corporis partem, instrumento quodū ex ferro & cha­liibe confecto, & Gossiipio artificio­se refecto circumdant & obseratam relinquunt, sed quam vanum hoc sit, palam est.

Mus miser est antro, qui saltem cluditur uno.

Sie wissen mehr löcher als eines in vitam [Page 89] namque, custodire aeque difficile est, quam in ferventi sole grege [...] obser­vasse. Et licet eas custodiretis, non secus ac pater Acrisius suam Da­naem.

Quam turris ahenea Robusta-
Que fores, & vigilium canum.
Ex cubi [...] muni [...]bant. Horat,
lib. 2. od. 16.

Imo Wann jhrsie an die seite henget, Wie ein Fuhrmans tasch, consium tamen invenient, quo vos eludant certius namque est, si nullis repagulis clau­derentur, fortassis fideliores essent, sed si Argum appo [...]as, aut Atlantem custodem constituas, erumpet ta­men & evadet maneat potius quili­bet domi, ne longae ipsius exspecta­tiones pertaesa, uti Cliitemnestra cum servis, qui tenentur operas Domini praesta [...]e, se commisceat, D [...]n w [...]nn jhnen dasz fleisch h [...]bt an zujücken, uchmen sie was da ist, & secundum Bechman­num.

Non herbis hic fit regidus quos edu­cat hortus nova liena Carne opus est illas si saturare velis.

Hinc etiam Dianira anxie con­queritur, quod ob crebram mariti absentiam, ea voluptate destituatur, quà ali [...]e mulieres solerent oblecta­ri, qua ratione & viduam se nominat.

Vir mihi semp [...]r abest, & conjuge n [...]tior hospes,
Monstraque terribiles persequiturque feras.

Ipsa domo vidua, notis operosa pudicis Torqueor in festo ne vir ab hoste cadat.

Certè, quo saepius mariti proficis­cuntur, eo saepius uxores [...]orum obliviscuntur, unde Helena mane­lai uxor de marito absente conque­ritu [...],

— prorsus ne sola jaceret.
Hospitis est tepido nocte recenta sinu,
Scitum Demadis dictum.

Cum Athenienses vellent Alex­andro divinos honores impendere, [Page 91] dixit Demades, vid [...]te (inquit) ne­dum caelum custoditis, terram amittatis.

Est ne ducenda Aulica.

R. Nullo modo: caveat sibi qui liber [...]ne ducat talem, Den sie flegen ge­meigniglich mit zerbrochnen geschirren zu ju­biliren. Moneo harum sectatores, ne semper amabiles sperent nescii aurae fallacis, nec nimium illis fidant, sed mucronem alio vertant.

Nam aulicae. ancillae thermiis & balneis inservientes, meretrices & nutrices sub eodem militant vexillo, juxta illud.

Hoff-Magd, Bad-Mâgd, huren und Ammen
Ge hören zusammen in einen stammen.

Tot enim & tam multi Equites, & Domicelli virginum claustris & thesauris latronum more insidian­tur, Wie jederman an jhnen zu Ritter wer­den, partim Lenociniis verborum, amorem extorquent, & cum pu­ellulis istis (Non sit, quae lanas molliat apta manus.)

[Page 92]His saltem de rebus colloquuntur quae ad amorem faciunt tantos ob­scaenos sermones proferunt, quibus ipsum plutonem ex infernis produ­cere possent, Da sparet mann beyderseijts der Ehren, un [...]d b [...]hilfft sich alleweil des Scandirens. Ibi prudens & aetate confecta Gynaecei magistra (a Iove principium) a quot olim procis sit adamata narrat, quibus muneribus dignata, quibus blanditiis ambita. Haec enarrat, quot munuscula ab Amatore acceperit, quot gemmas, quot monilia, quot catenulas extor­serit quot strophiola, quot basia illa R [...]ddiderit. Alia commemorat sin­gularia.

Quodam dicendi lepore, quoties nuper cum hoc vel illo collocuta fuerit, ô inquit quae dixit eorum re­cordabor quoad victurus sim! Tanta pietate praeditus est, adeo si cum eo dormiam, nihil incommodi mihi illaturus est altera illius sermonem interrumpit & de Comaediis tragae­diisque incipit quisque melius suam personam expresserit, face [...]e dijudi­cat. Tandem dicessa giinaecei ma­gistra [Page 93] pamphilus adest, qui gliicerium suam benè absolvit: Hisce sermo­nibus tempus terunt, & quaecunque dicunt, se cum aliarum admi [...]atione dicere putant, si recte considerabilis internum non externum Aulicarum habitum invenietis sub formosis istis pellibus turpissima monstra La­titare: memores enim aulicarum de­litiarum earum non obliviscuntur, & qua, ut verum fateamur, fidelitate & integritate maritis puram virgi­nitatem afferunt, notum est, ubi spe­rant se in Angliam profecturos in Hollandiam pelluntur. O quanto do­lore miser maritus affici [...]ur; quoties cogitur legere Mathiam de Afflictis, dum illa legit Ioannem in extravaganti­bus ferenda omnia, dissimulandae haureitates, & patiendi factus. Quod si maritus extravagationes prohibe­re velit incipit illa stomachari & rix­ari Wirft mit Schelmen und Dieven umb sich, sonderlich wenn sie Margaretha heist de­rersieneb den Teuffel die hōllen zu eng machen Margarides septem spoliasse feruntur Aver­num. Interdum, cum amatoribus paciscuntur, ut maritum bene con­rusum [Page 94] & communibus impensis de­lumbatum remittant, quod injuriam sibi factum viciscantur & vindicent, eos adamate occipiunt, quos antea nihil pendebant.

Unde Ovid. lib. 2. de arte amandi non immerito de ira faemina [...]um ait

Sed neque fulvus Aper media tam saevus in ira est.
Fulmineo rapidus dum rotatore canes.

Faemina quam.

Cur canes sublato altero pede posteriori mingunt.

R. Ne sibi urina calceamenta contaminent.

Historia jucunda de quodam Italo.

Italus quidam opulentus, cum stipem opimam mendico erogaret, mendicus illi gratias egit, multaque fausta homini precabatur, atque in­ter caetera optabat, ut angeli an [...] ­mam ejus in paradysum veherent: dives aversatus hoc votū, respondit piu sero, chepo effer, dest, serius quam fieri potest: divitias suas co­gnitas, [Page 95] caelestibus ignotis & adhuc sperandis praeferens.

An alterius uxoris custodienda absen­te marito causa nos solum de die sed etiam de nocte adesse cogitur?

R. Negat id Non. 134▪ cap. 9. Ve­rum nos contrarium asserimus valde enim periculosum solum dormire praesertim sexui faemineo, propter lemures, spectra nocturna, jucubos à quibus valde infestantur, qui timi­dum muliercularum animum facile consternare possunt sic haec ex nimia solitudine oritur melancholia, quae difficulter curari potest, ergo eum ut proprium corpus defendere tenetur. Multae faeminae inveniuntur, Quibus talis consuetudo innata est, ut ne unam noctem solae dormire possint, nec illud ullo modo evelli & eradi­caeri potest, qui vero id fiat nos latet, siquidem non omnium re­tum ratio reddi potest, praeter quod dic [...]mus, tantam consuetudinem iis esse alteram naturam, & prop­terea.

Naturae sequitur semina quisque suae.

Circa hoc tamen estote providi ut hanreizetis in occulto, ne haben­tis mercedem vestram in propatulo. vitam enim qui in amoribus habet, os habeat obseratem oportet, Gu. Horol. prin. l. 2. c. 12. Mann musz schwei­gen wenn einem Barmhertzigheit widerfahren [...]st. Facile enim contingere posset, ut te repudiato alter admittatur.

Historiae de Rege Philippo.

Regi summo Philippo obviam factus mendicus petiit largam elee­mosynam quia frater ejus esset, quae­sivit rex ex qua parte, de Adam in­quit: rex jussit ei dare nummulum. Et cum hic diceret, hoc non est do­num regis fratris, respondit rex: si omnibus fratribus tantum darem, nihil penitus retinerem.

Quaeritur: an quis cum sponsa non­dum ad maritum deducta han­reitatem committere dicatur?

[Page 97]R. Quidam negant: Nos affir­mamus arg. l. 13.83. ff. ad l. Iul. de Adulte. & verbum, plectitur, ut facit l. 1. de v. 5. Concedimus quidem, quod uxor Domini non sit ut est textus l 12. ff de ritu Nupt. uxor tan­tum esse [...]ntelligitur in his, quae ad ejus hone [...]tatem pertinent, & non nuptiae duntaxat verum etiam spes nuptiarum violati non debet, & quamvis carnaliter non cognoverit, Ist noch nicht mitt der ledern [...]eil drüber gewe­sen, tamen ipsius uxor est & sponsus aequè ac maritus subjectum patiens & bonus vir dice [...]etur. Et quis igno­rat cingendum haberi pro cincto, moribundum pro mortuo, condem­nandum pro condemnato, sponsam copulandam pro copulata, repudi­anda pro repudiata, Gad. de v. 5. ad 5.12. nu. 15. Alii distinguunt inter sponsalia de futuro & de praesenti, ut faciunt canonistae in c. pen. x de spons. quam tamen distinctionem usus fori hod [...]erni non observat, ut notat Treut. de nupt lh. r.

Iocus Diogenis in Aristhenem.

[Page 98]Diogenes, ita in Aristhenem ma­gistrum jocabatur: ipse me paupe­rem fecit ex divite, & pro ampla do­mo fecit in dolio habitare.

Paena Hanreitatis quaenam?

R. Licet apud multas gentes gra­vis paena constituta erat Hanrificis, tamen Germanos ullam paenam illis constituisse nullibi invenio. Apud Aegyptios illis virilia exsecabantur, alibi naribus amputabantur Diodor. Sicul. lib. 2. bibl. cap. 3. Epigr. Apud alios pilorum evulsione puniebantur paena quidem ridiculosa, sed tamen ignominiosa. Apud antiquos ger­manos mos fuit, ut rebellionis seu conspirationis in Imperatorē Rom. rei, canem imperii, ignominiose in dorso gestarent. Spang. in Chron Inter­esset Reipub. ut singulis diebus fe­ctic, spectante universo populo duo cornua cervina capite gestaret Cor­nutus.

Mulieres & virgines qui illibatas conservare velint quid faci­endum▪

[Page 99]R. Diligenter sibi caveant ab il­lis, quos vulgus vocat studiosos sive studentus, adeo enim rapax est hoc genus hominum, & ita saluti mulie­rum pariter ac virginum insidiantur, ut fidem omnem exsuperet, circu­meunt eas ut rugientes leones, oc­casionemque quaerunt qua mulieri­bus virginibus impune possint im­ponere, tam humaniter tam amice segerunt, ut putares esse parvos an­gelos, cum revera sint meri Diabo­li, in pellibus ovinis ad vos veniunt, intrinsecus vero sunt lupi rapaces, Si [...] zerbrechen den hafen, unnd l [...]ssen euch die Scherben ausz lecken, Saepe ad templa non quidem orandi gratia veniunt sed ut uxores vestras filiasque, quae in uno tertio cum illis conveniunt, spectent & videant, nutibusque vel gesticulationibus amorem suum il­lis pate faciant. Et si caveae illas in­cluseris, ut Taberlanus rex Scitarum Bajazetem regem Turcarum Munst. fol. l. 4. vix ab harum harpyarum in­cursu essent securae. Quilibet igitur hunc versum in frontispicium do­mus suae scribat:

[Page 100]
Wer sein hausz wil halten keufch und rein,
Iasz kein Studenten und Huren hin ein.

Didicerunt enim ex Terentio stu­diosi, Quod non sit vitium adolescentem scortari. Quando ergo ex accidenti videtis illos domum vestram introe­untes, scitote quod non orent pater noster Bald in l. natal. ff. de probat. Nam Veneri studiosos esse deditos ex eo patet, etiam si in domum con­ductam meretricem ducant, non tamen possint inde expelli, cum lo­cator debuisset prius, considerare, quod studiosus non viveret castus Bald. in l. aedem c. locat. Deinde ca­ne pejus & angue fugiatis copula­trices, vel conciliatrices Koplerinnen. Quod si videatis ejusmodi sinistrae famae mulieres domos vestras intran­tes, cogitate quod finis instet, & quod de nostro corio jam Ludatur, solent enim ésse juvenum Mercurii Pest-potten, Postilion, vestrae famae insidiatrices, & quantum possunt, alias reddere sibi similes satagunt. Interdum etiam citantur à propriis [Page 101] sororibus & ancillis adexercendam erga bonos maritos infidelitatem expellite itaque illas, vobisque & uxoribus vestris consulite, ne post hac cum Euripide dicere cogamini: malarum faeminarum introitus me perdiderunt, quae mihi loqu [...]ntes h [...]s blaende persuaserunt sermones.

Abstrahite etiam uxores filiasque vestras ab illis hominibus qui in ver­sis spurci, Die schandieren, oder mit [...]der Sâwen zu Marckt gehen. Corrumpunt enim bonos mores colloquia prava. unde Romulus legibus cavit, ut qui­cunque, in praesentia mulierum u­sus fuisset sermone lascivo, non secus ac homicida puniretur, & etiamnum die judice nostro 15. S. 16.17.18.25. ff. de injur. Huc re­fer quoque cantiones obscaenas. Item picturas, quid illae efficere possint. Terentianus ille Cherea satis in nuit T. dr. in Eunuch. Act. 3. Sc [...]. 5. Et Propert. lib. 2. Eleg. Hanreitatis originem obscaenis picturis attri­buit, quandoque has intuen­tes in libidinis cogitatio­nes ruant.

[Page 102]
Quae manus obscena [...] depinxit prim [...] [...]a­bellas.
Et posuit cast [...]a turpia visa domo:
Illa puellarum ingenuos corripit ocellos.
Naequitiaeque suae noluit esse rudes.

Hinc merito Aristoteles publi­cam paenam stabilivit pictoribus, qui talia proponunt, quibus libido inflammatur, & Hanreitas propa­gatur.

Convivia, quoque, & spectacula publica, qualia sunt. Abendantz, hoch­zelten. Comedien, etc. Quodam mo­do Hanreitatem dilatare solent, arg. l. 2. c. de Repub. Hoc cum suo dede­core expertus Impius Aurelius, cujus uxor Faustina in vito marito specta­culis quotidie inter [...]ra [...], teste Gueva­ra Haerol. princ. Hanc ne Imperator offenderet Amasios ipsius ad summa officia, promovit. Huc res pexito O­vidius Veneris ille triumuat: ‘— Ludi quoque semina praebent Nequ [...]tiae.’

Sublatis namque spectaculis cho­reae incipiuntur, Da musz der pücklichte [Page 103] harffen peter auff s [...]ij [...]. Hic cum illis li­bere loqui licet, palpitare, oscula­basia & suavia figere, mordicus de­tractis caligis & nudato capite de­lambere, hic divaricatis tibiis artifi­ciose bibitur Arsch kerbenbier exbona charitate in fraternitatem & sorori­tatem. Hic incertarum esse solemus manuum, Hier gibst blinde griff, inter­dum etiam ein zuchtigen Ehrengriss, eas­que sursum versum in omnes angu­los inserere & immittere in more habemus, & frequenter tanquam oves erramus, praesertim si lumina intercidant ad latebras, ubi liberi­uscule omnia sine periculo peragi possunt, confugimus, ubi ut Virgil. lib, 1. Aeneid.

— Cijthera crinitus lopas
Personat humana, docuit qua maximus Adam.

Quod si non saltatur vel bibitur etiam praesente mar [...]o sicca & inani tussicula Ehum Ehum, oculorum ni­ctu, sculpturitione pedum, compres­sione & tactu manuum, quae solet esse fallax, propinatione poculi, fur­tiva [Page 104] oculorum l [...]xuriantium molli­tie, vel aliis indiciis affectum suum declarant (videatur hic, Eleg. 4. amor lib. 1. ad quem omn [...]s amando ut­pote hisce temporibus admodum utilem & necessariam.) Interdum. maritus ab Amatore inebriatur ut neque oculus neque pes suo officio fungi possit, domum deducitur quem uxor ne forsitan cadat, comitari vult, attamen precibus emollita manet, benedictionem que exspectat, quae si commode ob praesentiam aliorum impertiri non potest, ad aedes Lotri­cum & nutricum ( Bey denen die Ehre gemeiniglich auff holtseren St [...]lisen gehet) Se conferunt, ubi actio de commu­ni dividundo intenditur, per quam corporaliter fit rerum divisio L. 2. h. 1. Cui ad haeret actio de in rem ver­so. Nonnunquam tubicinibus prae­ [...]untibus, uxor ab Amatore domum deducitur, vix crapulam concoxit, surgit de lecto maritus, & uxorem excipit, affert bellaria, poma, pyra, nuces.

Castaneae molles & pressi copia lactis.

[Page 105]Ficus, mala punica, persica cera­sa, sacrarum panem S. Marci con­fectum, seu, ut ille vocat, defectum (quae tantum differunt ut causa & effectus) omnis generis, Caseum, & si illibenter uxo [...] videat, quia.

Abbreviat socium quem diligit illa.

Tamenne amorem suum prodat, clanculum ipsius esum ipsi desuadet, vel etiam aperte, quod nimium officiat valetudini, propter diffici­lem concoctionem, sey zu nacht unge­sund, Euge bone cornute, ita sunt excipiendi hospites, ita tui rivales affer vinum, infunde, salta, & talem tegere, qualem volunt.

Tandem cum tempus discedendi videtur hospes hospitem ad posti­cum comitatur ut maneat rogat, sa­tis adhuc superesse temporis ille se excusat, alio tempore reversurum se ait. Hoc facto illius domus arctius obsidetur quam olim Carthago à Scipionibus, tum circum ambulant rivales, unius ejusdem que rei confor­t [...]s, fenestras inspectant, parietes transcendunt, ad fores excubant per [Page 106] transennam solicitant [...]egulas deii­ciunt angulos obsident, dicte [...]ia scribunt, conficiunt cantiones ama­torias cithara pulsant heckerling und haberstroh, cantionem gratiani, & alias innumeras astutias ex cogitant, quae omnia in pulchritudinem tuae uxo­ris tanquam scopum diriguntur, ad tui vero redundant opprobrium & dedecus quod si parum majestatem tueri conatur maritus, Fahrt sie auff als e [...]n furtz im bad, quam me putas ego credo te me meriticem esse existima­re, amicis & cognatis meis ista di­cam, si aliquid in animo haberem, te revera spectatorem non appone­rem, &c. Quid vero ille seipsum & horam nativitatis incusat, hospiti nu­per suo uxorique; omnia dira pre­cata interim tamen nutrivit murem in pera, serpentē in gremio & ignem in sinu.

Medicina ad tollendos faetores an­helitus provenientes à cibis qui­busdam.

Sectile ne tetros porrum tibi spiret odores.
Protinus ā perro fac mihi caepe vores.
[Page 107]Denuo faetorem si vis depellere caepae
Hoc facile efficient allia mansa tibi.
Spiritus at si post etiam gravis allia restat.
Aut nihil, aut tantum pellere m [...]rda potest.

Quinam sunt [...]imium audaces?

R. Qui lupum in Ianvario non timent, rusticum in carni sprivio & sacerdotum in jejunio quando con­fitendum est.

Vir bonus à quibus libris uxorem ar­cere debet?

R· A Lectione Amadisaei, Ovi­dii de arte amād [...]i Eurioli & Lucre­tiae Darten societatis, equitis ponti, Galmi, Baptist de campo frogoso, praesertim vero fugiant Ioannis Bocatii librum, quem Cento No­vellarum inscripsit. Hic enim ma­gno insterstitio caeteris post se reli­ctis aeternum nomen sibi compara­vit: hoc enim lecto & Theoriae fun­damentis feliciter jactis, quam feli­cissime praxin exercere possunt, ni­hil enim aliud sunt quam callidissi­ma Han [...]ificorum stratagemata & [Page 108] strophae, & nulla unquam faemina fuit, quae non ejusmodi Lectionibus, & historiis ad furorem adacta fuerit, quia in illis miscetur utile dulci.

Cur posteriora hominis tam turpem habent faetorem.

Respondent quidam qui [...]obste trix neglexit eam partem, nec satis abluit. Alii autem huic sententiae plurimum refragantur: nam aer illius regionis ita pestilens & faetidus est, qui eum locum occupavit, & ventus qui perflat non locus ipse.

De quodam suspenso, qui an­te mortem tumulum sibi construxe­rat.

Hunc sibi Belnensis tumulum quem cernis inanem.
Struxerat, iuvidit cui loquens tumu­lum.
Debueret certe sort siforet omnibus aequa.
Tardius hic fieri, vel prius ille mori.
An possit uxorem repudiare maritus.

Si forsam Amatorem cum ea Lu­dentem invenit? quem lusus inter [Page 109] praetantur manuum in sinum im­missionem (hand schuchmachen) nastrates vacant, aut ad pectus e­jus, vel ad alium locum, unde tur­pe esse possit?

R. Affirmant quidam Borch. cap. 8. de feud. nun. 28. Rosenthal. cap. 10. con­clis. 54. & Thomas Cant. Oscula quin­tam viam ad amorem vocat Nos ve­ro illis contradicimus, omnes que praedictos refutamus: requiritur e­nim ut in ipso actu & in rebus vene­reis & in ipso facto deprehendantur, seu ut plautus ait, corpus corpori in cubarit. Ait. 4. sce. 4. in Amphiti. ve­lut. lucian in Eun. cum reperiri ha­bet menbra in membris, verum apa­ge illos cum rigido judicio, ablegen­tur ad Garamantas, Indos, & Aeth­nuos fratres, quibus in ferendis car­bonibus, usui esse possunt.

Quinam optime Viros fallunt?

R. Uxores hospitum, Gastgeberin Hae enim ex tam variis peregrinan­tibus unum atque alterum ad mit­tunt; [Page 110] habent enim neminem quem timeant, quia in uno loco diu mo­ratur.

Quaeritur num id facere conveniat:

R. Rationem dubitandi movene Politici quia peregrini officium ni­hil praeter quod tuimuneris est age­re, nihil de alio inquirere, min [...]me­que in alterius messem falcem im­mittere. Est enim pacis publicae tur­batio, cujus paena est B [...]nnum. Alii aliter suam sententriam probare ni­tuntur exemplo maerini, qui obstu­pratam vi hospitam diro mortis ge­nere duos milites affecit, ut capito­linus refert. Nos distinguimus inter id quod fit licite, & inter id quod fit coacte, Hospita enim si ad con­cubitum nos invitat, omnino illi ob­temperandum, suscipit enim nos fo­vet, cibat, & omnia praestat, quae po­test. Nos igitur decebit ut favorem favore compensemus, & duplice­mus, fortunamque quae sese offert, non omnimo despiciamus. Tale di­versorium fuit olim Antverpiae zu Taufendt mitteln, in quo nihil, quod [Page 111] ad voluptatem tum corporis, tum a­nimi fecit, de fuit, und da der wirt ein hanreij ist, sichen die Gâste gerne ein. Dein­de si aliquid supererit, si triorches eris, potes paululum ancillae com­municare, ut illa etiam habeat, quo tui reminiscatur. Fontes enim tui di­riventur foras.

De quodam Heluone.

Heluo quidam pupillis à magistra­tu datus tutor, cum patrimonium illorum universum ab sumpsisset &, jussus tutelae gestarationem reddere, nihil, super est, hanc rationem ac­cipite, aliam nescio verum magi­stratu urgente, ut libellos offerret, qui acceptum continerent & expen­sum, illeos primò ostendit, deinde podicem, illic recepta esse subindi­cans omnia, hic exposita.

Hanreium faciens quo nomine est in­digitandus.

R. Quidam eum vocant Dome­sticum inquilinum [...]anf [...]han, verwalter, hausz-genossen, quod frequenter do­mum tuum adeat, Alii eum vocant [Page 112] Amicum, sed is qui clam & invitus alterius ejus occupat, amicus nō est, diverso tamen respectu esse potest. Non nulli hostem, sed perperam. Hostis enim is est, qui nobis, aut nos illi bellum decrevimus. Privati verò sibi bellum denuntiare neque­unt: regale enim est, & summo prin­cipi ex natura majestatis in se consi­derata soli competit. Aliqui Cucur­bitam vocant, sed male siquidem id devasallo uxorem domini hanrei­zante dicitur. vocabuli hujus deriva­tionem vi. de ap. Cala & Hort f [...]ud. in verbo Cucurbita. miramur valde quod veneranda antiquitas in perscrutan­do hoc vocabulo non fuerit curiosi­or latinissimo vocabulo nos vocamus Capellanum, vicarium, seu ut mun­stero libet matrimonii coadjuto­rem Ehe h [...]lffer unbesoldete substituit, qui cessante marito onera matrimonii supplent.

Scorta cur alicubi per convitium pul­mones appellantur.

R. Quia vilia sunt aut vento quo­dam [Page 113] turgida, & vere vana. Cum matrona quaedam puellam lascivien­tē hoc verbo criminata maledicen­tiae paenas dedisset, gravi insuper adjecta multa, si denuò verbo mu­lierem lacesseret▪ verum non ita mul­to postcum excandesseret, quo pae­nam effugeret, periphrasi quadam usa ejusdem convitii. Et quid, inquit, ego te nominabo? Caro es, que egre­ditur ollas constat enim id genus in­testini in decoctione tumescere, & sic plerumque lebetes transcendere, ut vi sua erumpat, ac deiiciat etiam opercula.

Vxores hanreiz antes quomodo de­bent appellari.

R. Hanrifici certant, & ad huc sub judicelis est.

Mere [...]ricis nomen (quod genus hominum sine praefatione honoris nominari nequit) illis non com­pe [...]it. Nam haec à merendo dicta est. Ulpiano dicuntur practicae seu puestuariae Ehnehren sich mit der hand, da sie auff s [...]zen, pecunia suam exer­cent militiam multorum libidini [Page 114] servit, & est vidua, ut pote, quae 23000. virorum absorbuit ictus. Haec nulla accepta pecunia, sed a­moris, qui est furoris species, & be­nevolentiae causa hanreizat: Econ­tra meretrix se prostituit in silvis, ut propter Noribergam, im Newen wald, quem locum saepius inviso. Lipsiae auff dem Rubeht, da sie das grasz mit den hintern abmaijen, Vnde vocantur Niim­phae silvestres, pecora campi wald Gōttinnen. Antverpiae in die lepelstraet, ubi de nocteque meretricū cochlea­tiones visuntur, Francofurti in foro piscario, &c. Haec vero est inviola­tae existimationis, quia amoris vi cuncta solis amantibus sui copiam facit. Errat igitur hic Connanus lib. 8. cap. 13. Qui illam meretricis nomi­ne indigitat. Rectissime ab Ovidio & aliis vocatur Amica, cum quibus consentimus & facimus.

Hanreitas quid est?

R. Est vocabulum mere Germa­nicum, sed in latinitatem jam olim degeneravit, ex antiquissimo voca­bulo han qui est Gallus, & voce, [Page 115] Rein, quod cherea, sive Dantz, quasi dicas, Galli choreus, nostrates vo­cant hanr [...]in geschlossent gesellen, monte cuculos vocat, item Cornutos; cor­nua enim gerunt satis manifesta & conspicua, extra pileum saepe pro­turbantia, & nè omnibus appareant, pileum non detrahunt etiamsi ali­quem praetereant, & hoc est verum Hanreicae gravitatis signum, Con­veniunt in hoc cum Gallis, quia li­cet gallus proprias uxores habeat, quae tamen etiam ab aliis visitantur, ita & hi licet proprias uxores alant, ab iis etiam alii admittuntur viri. De cornua ferre, multi multa scripse­runt. Niceph. lib. 2. de inpere Andr. Con­stanti. sit inquit: Longe alia fuit Andro­nici luxu & libidine praediti intentio, qui cor­nua Cervorum, quos vena [...]us erat, insignia & rare aliquid habentia in porticibus fori suspendebat specie quidam ostentandae magni­ [...]udinis ferarum quas cepisset, cum revera ci­vitatis mores & uxorum, quas ipse corrum­pebat lasciviam notaret. Atque ad mul­tas gentes (opinor) promanavit, ut qui malitia vel injuria suas conjuges adulterari sin [...]rent, probroso sane [Page 116] convitio cornua ferre dicerentur, Germani injurium rei verbo leniori mitigantes vocant Einen frommen [...]in faltigen mann, der s [...]iner frawen nicht ge­nug thun kan [...].

Cur faemina amant brassicas?

R. Propter earum acrimoniam. Nam mistae cum farina lolii pro­vocant earum annos, dies & men­ses, modo iis utantur per modum suppositorii. Haec est vera Androgijna composita ex duobus culus, & quatuor natibus messiores per po­stam in corbe huc vini, ut haec no­va vobis annuntiarem. Credite ve­ra dicenti veritas nulli cedit. Caput capiti opponam sicuti cerevisiarii exportantes vasa, putatisne me vel fugere? nullo modo apponam po­tius frontem fronti imo barbam barbae ficuti duo podices, qui bellum gerunt: ô quam libenter surdus ta­lia audiret!

An non omnis mutatio bona?

R. Mutatio bona est que ver­git in meum commodum. Si mea bursa inanis esset, vestra plena pisto­lettis, [Page 117] si ego essem asinus, vos docti, per me fiat mutatio stante pede, & ero plane novus homo. Item si tu habetes faeminam pulcro vultu, ego vero Hecubam aut aliquod reme­dium amoris, vellesne mutare?

Quid est vetula?

R. Est antiqua dementia, Har­pya, Diabolus in veste faeminea, & ut omnia uno verbo complectar, est concionatrix loquacula, quae non Evangelium, sed convitiorum plau­stra evomit.

Quid est paedagogus?

R. Est advocatus Lutosus, col­legii pestis, cujus supellex est biblio­theca, qui caenat mane ne de nocte permerdet lectum, qui totius colle­g [...]i anitergia colligit ut pultem ave­nariam calefacia & pugillum u­num carbonum lucrifaciat, est al­ter Euclio. Est miles animosus, qui statim hosti calcanea suorum sandaliorum vertit & sese salvat in gymnasio Iure per tabulam ra­sam Aristotelis, per Bucolica Virgi­lii, per veneris nates, per testi tu­culos [Page 118] Saturni, per pecus Melibaei, breviter per omnes autores tā La­tinos quam Graecos, rem ita sese ha­bere.

Quid est advocatus?

R. Advocatus est, qui amat du­catos, eosque pluris facit ipso sacco mendicorum etiamsi confectus esset ex finissima tela Hollandica. Advo­cati raro visuntur in hospitiis, sed saepe sunt in domibus suis & alibi consultando, libenter audiunt can­tilenam Dammi. Hic dator illis adhae­ret in matrice animi ab aeterno. Na­tura advocatos fecit ex argilla tam pulchrae madefacta ut nunquam ha­beant manus frigidas & ideo idonei sunt conficiendae glaciei tam in aesta­te quam in hyeme. Advocati vide­runt quoque titulum veneris sed tri­bus perspicillis.

Musca culinaria quaenam?

R. Est Dominus parasitus, Germa­nice Tellerlecker, qui cibum è flamma petit, qui constringitur non funi­bus, sed farciminibus cujus uxo [...] [Page 119] pro uno ovo cum matre sua, bursam naturalem seu vulvam venalem ha­bet. Iam incitavi ad risum asinos clamore magno, uti vos estis testes.

Historia jucunda de quodam sa­cerdote.

Quidā sacerdos suis rusticis con­cionaturus dixit, salutat vos Lucas medi­cus. Ut habent sacre literae sed postea prae pudore ita obstupuit ut ne unum quidem verbum ulterius enarrare nequerit, illud ipsum subinde repe­tens, tum ex senioribus unus assur­gens, dixit, habeat gratias, atque si quando ad eum reditis, dicito & illi nostro omnium nomine plurimam salutem.

Pueri quomode sapientes efficiendi.

R. Podicis cappa illis detrahenda ipseque podex virgis caedendus, ita enim sapientia è podice ad caput evolabit.

Supellex paedagogi quaenam.

R. Est ferula sub axilla cum bi­bliotheca, quae constat ex. Despau­terio [Page 120] impresso tempore laurentii va­le sed siste gradum lector alteratissi­me, (hem literatissime volebam di­cere) Bonum mane, bonum serum hoc est saluto per totum diem.

Virgines cur libenter nubunt Juris peritis.

R. Ut juris Mystes jus fas rectum­que ministrat.

Virgo sic rectum semper amare solet.

Quonam in loco pluris venditur aqua.

R. Vbi caupones vino exotico aquam admiscentes, enim aqua vini etiam cari pretium potest contin­gere.

Cerevisia unde dicitur.

R. Aliqui dicunt, cerevisia quasi ce [...]eris vinum. Alii sic:

Vnde sibi ducat quoeris cerevisia nomen,
Quod cerebrum invisat saepe Sabelle tuum.

De Potatione.

Ad primum morsum, si non potavero mort­sum.
Gaudia sunt nobis maxima dum bibo bis.
Ad trinum potum laetus sum, dum bibo totum.
Laetificat quartus cor, caput, atque latus.
In quinto potu, vasto potamus hiatu.
Dulcis & ipse cibus dum bibo sex vici­bus,
Potu septevo laetus sum corpore pleno,
O nos faelices octo bibendi vices.
Nona cherubinis pingit potatio nasum,
Si decies bibero cornua fronte gere.
Vndenaque viti tibi praebibo dulcis amice.
Et bis post decies est mihi tota quies.
Postea dico satis sed cum potavero gratis.
Tantillum digitum laetus eo cubitum.

De scorto.

Corpus, opes, animam, consortia, f [...]dera, famam,
Debilitat perdit necat, odit, destruit au­fert.

Dies macilenti quinam?

R. Sunt dies jejunii in quibus sa­turamur [Page 122] pane caelesti, cibo spiritua­li eoque levi, qui non generat per se in stomacho crudilitates sed tantum per accidens.

Hymnus in quo omnes notae musica les comprehenduntur.

Vt queant laxis Resonate fibris Mira gestorum Faemuli tuorum Solue pol­luti [...]abiis reatum, &c.

Igniaria & sulphuratae quibus odis sunt?

R. Amatoribus & furibus. Ama­toribus, quia laxato fraeno opus suū peragunt sine tympano, candela & candelabro: furibus, quia clandesti­na eorum furta illuminant & in lu­cem proferunt.

Hercules in quo peccavit?

R. In eo quod occiderit scele­stum Cacum qui plane imberbis erat, primogenitus ac quasi recens exclu­sus Wie ein jung hun das Erst ausz den Eyer Schalen kumpt.

Histori jucunda de parocho.

[Page 123]Militem puerulum è baptismatis fonte suscepturum, parochus inter­rogavit, Domine miles tune ido­neus es huic muneri substinendo, ad quod miles, puto quod sic tum p [...]rochus nostine praecepta Dei, ad quod miles quidni: tum parochus quodnam est primum praeceptum, respondit miles non vorabis, Du solst nicht fressen erras perverse miles, inquit parochus, primum enim praeceptum est, Non habebis Deos alie­nos in conspectu meo. Imo regerit miles, Dominatio vestra fallitur; Nonne enim Deus statim acrea­tione praecepit: De Ligno scientiae boni & m [...]line comedas G [...]n 2. Tum pa­rochus ô miles m [...]gna est fides tua superas me er [...]ditione vel potius astutia.

De Martino.

Martinus chlamijdem pro paupaere dimi­diavit.
Vt faceremus idem nobis exemplificavit.

Secreta quinam aeperiunt?

[Page 124]R. Si secretarum seriem vis noscere re­rum.
Ebrius, insipiens, pueri dicent tibi ve­rum.

Epitaphium insigne incerti autoris.

Pastor, ar [...]tor, eques, colui, superavi.
Capras, rus, hostes, fronde, ligane manu.

Incerti autoris.

Ex minimis, vitium, caelum modulami­na, castra,
Venit, alit, penitrat, mitigat, exuperat.
Seditio, requies, aratio, caena, favilla.
Maxima, longa, brevis, semibrevis mi­nima.

Quare multi ad magni honores mundanos perveniunt.

R, Hoc saepe fit ob commoda­tam domino uxorem. Hinc hic fit secretarius ille senator, hic comes, & iisdem artibus à magnatibus multi praepinguia venantur officia, uxores quae ob id non immerito superbiunt, quarum radiis maritus fulgeat. Item se illas esse, quarum amore princeps [Page 125] gaúdeat, dicunt, nullam, ex Domini hanreizatione fieri impudicam ea­rumque maritos, qui eneptis Hirci videri possent, ita excellere aureis cornibus, ut dignitate cunctos ante eant Paul Iovius in vita galeacij fo [...]tiae, & à prudentibus nulla alia compen­diosior via ad honores adipiscendos, quam haec ipsa habetur. Exemplo luculentissimo nobis erit historia Eurgali ab Aenea silvio conscripta. videatur hic ulterius. Neviz. lib. 4. num. 82.

Possunt ne mulieres peregrinari ill [...]sa pudicitia?

R. Vix quidem: quia viae terun­tur ab omnis generis hominibus, qui praetio illecebrisque, nec non vi Hanreitatem expetunt? Sic Dina Genes. 34. & Angla illa, de qua Sylu epist. is pere grinationis fructus uberrimos protulerunt, & Comi­cis frequenter peregrinatrices sini­strae sunt famae: nam benè sciunt, absente fele saltare mures. Imo in peregrinationibus adeo fiunt appli­cabiles, subjectibiles, tractabiles & [Page 126] erussibiles, ut Theologiae studiosis pro cathedra quam conscendant Iu­ristis pro pulpito, cui corpus impo­nant & medicis pro vivae Anato­miae, subjecto, ac denique nemini non inserviant.

Carmina in quibus omnes primae lit [...] ­ra incipiunt ab F.

Faemellas furtim facies formosa fefellit.
Fortuito faciens ferventi furta furore.
Fur foricas fertur futuens flagroque feri­tur.

Carmen jucundem.

Hircus cum pueris, puer unus sponsa, maritus.
Cultello, lijmpha, fune dolore cadit,
De anu per crepitum animam exhalante.
Vn [...] animam crepitu Iana pepedit anu [...].

Gallice sic.

Vous qui passez, priez Dieu pour ceste Dame.
Qui en petant par le culren [...]t lame.
FINIS.

THESES DE HASIONE ET HASIBILI QVALITATE, De quibus sub praesidio FABIISTENGLERI LEPORINI, Responen [...]e LEPIDO CAPITONE, Pro gradu in eadem facultate assu­mendo.

Disputabitur Horis Pomeridianis, vespertinis & nocturnis, in magna frequentia om­nium ejusdem facultatis studiosorum ad Calendas ediles, ludiles, bi­biles in Auditorio majori Phanta starum.

Qui [...] veret Hasoni ridendo dicere Verum,
Socratico & leporem fatuum con­dire lepore.

THESIS I.

SI Naturam hominis, prout nunc est, moresque & con­versationes humanas peni­tus inspexe [...]imus, videmus occurrere adhuc novam aliquam fa­cultatem, quae ad nullam quatuor specierum referri possit. Vnde prae­dicamentum illud non satis ab Ari­stotele explicatum esse manifestum est, sed addendum novum aliquod ens, quod est HASIO & HASIBI­LIS qualitas.

2. Er [...]t ergo haec nova & quinta species, ac illi homines, qui hac qua­litate ornati sunt, ex quinta essentia constant, quos ob id neque homines, nec per omnia lepores, sed mixtum quid quasi [...] seu ho­mino lepores, sive lepore homines, aut homines hasios dicere possu­mus.

3. Nec pueriliter putandum hanc speciem idem esse quod passio & passibilis qualitas. Nam licet ple­rumque [Page 130] in convivi [...]s Hasiones hi sint in passible qualitate, tamen saepe­numero sunt in agibili nempe tunc cum currunt, ut inferius patebit.

4 Est autem Hasibilis qualitas morbus ortus ex superfluitate & privatione intelligentiae albae in ce­rebro, in quo spiritus turbati, hu­mores vitiati, & elementis gravitatis & levitatis immixti, confusionē rem­peramenti faciunt in cerebro, ven­tremque gravidū faciunt iisdē vitio­ [...]itatibus. & pedes manusque crebris gesticulationibus. Hoc morbo labo­rantes hasiones aut lepores vocātur.

5. Ex qua autem terra & regione hic morbus opidemicus primò ortus sit, variae sunt sententiae. Quidam e­nim ex Caephali, quidam ex Turpe­ti, quidam ex Franconali, quidam ex Italica regione ad Germanos tra­ductum esse volunt. Cum autem sub judice lis pendeat, animadver [...]ēdum, ex qua regione conterranei plurimi hoc morbo laborare videātur. Nam similis simili gauder.

6. Ex definitione verò supra po­sita facilè intelligi potest, non esse [Page 131] tantum simplicem hujus morbi spe­ciem, sed multiplicem. Quaedam e­nim hasibilitas consistit in spiritibus, quaedam in humoribus, quaedam in elementis, non secus ut febris quae­dam.

7. Nam hasibilitas in spiritibus consistens omnium maximè conspi­cua est in viris magnis, spectabilibus & doctis, aut etiam in i [...]s qui cum ta­les non sint, tales esse volunt: hi e­nim habent altos & elatos spiritus, qui omnes inferiores prae se con­temnunt, sua laudant & praedicant, etiamsi aliquando graviter metian­tur, & nihil nisi sententias & versus proferunt, aut jubent à se carmina conscribi, ut fiant candelabra patriae, & variis linguis loquuntur.

8. Vt exempli gratia, cum quis in conviv [...]is bonorum vi [...]orum solus totum colloquium vult habere, & ordinare omnia in mensa pro suo ar­bitrio: omnia solus dirigere, qui gloriatur de sua doctrina, & tamen stultus est: qui semper vult disputare, qui vult canere, qui vult strenuè bi­bere, & tamen nihil horum potest, [Page 132] qui multa dicit de opibus suis, semper in ore habet centum mille, millena millia, & tamen pauper socius est: qui gloriatur de virgine fua, cum vix ac ne vix quidem locum habet apud ancillam, & tandem qui pro­fitetur omnes facultates & semper nova dogmata, novas artes Methodi­cas inven [...]t, & reliqua omnia vult refutare.

9. Ejusdem farinae sunt qui in pla­tea ensati atque ansati incedunt, ca­put jactitant, pedes ad aequilibrium movent, nasum erigunt, ac si velint in coelum conscendere, ac observan [...] diligenter ubi quam plurimi homi­nes convenerint, ut illos praetereant, quo digito monstrentur: ac qui no­bilem se jactat cum rusticus sit, & pedissequum habet, qui ipse nun­quam fuerat factus Dominus: qui­que aureos annul [...]s gestant cum ad­huc non deceat. Omnes enim hae & similes species, ex elatione spiri­tuum, qui sunt in summo gradu, oriuntur.

10. Hasibilitas ex humo [...]ibus est quae in sobriis nunquam est sed cre­scit [Page 133] tunc cum cerebrum aut gula, vino, aut cerevisia immaduit, ut sunt omnes, qui, cum sunt sobrii, opti­mè se quidem gerere possunt, sed quam primum conjuncti sunt, ibi pessimè hunc morbum contrahunt. Et hae species iterum variant secun­dum quatuor humores, sanguinem, bilem atram, bilem flavam & phlegma.

11. Ex humore sanguinis oritur hasibilitas quae in risum exit, quo seipsum quis facit ridiculum, seque aliis spontè deridendum exponit, aut cùm vexatur & se ab aliis vexari omninò non intelligit, se alios vexa­re putat & quidvis patitur sibi per­suaderi.

12. Bilis atrae hasibilitas est, cum quis in conviviis exhilarationis gra­tia institutis sedet ut Mopsus aut Co [...]ydon, morosus, nihil loquens aut ridens; sed ac si omnes vellet de­vorare, quod ideo facit, ut convivae dicere debeant, eum in profunda melancholia sedere doctum esse, & rebus gravissimis intentum, vel spe­culari in divinis.

[Page 134]13. Hasibilitas exflavabile in illo est, qui audito inter joco, vel unico verbo sinistro statim arma corripit, & vult homines omnes trucidare, & vivos mortuosque mactare, prae ni­mia virilitate ut caper, quod ideo facit, ut homines dicant eum eque­strem hominem esse, nec devorare orbem casei.

14. Phlegmatica hasibilitas est or­ta ex nimia bibendi fidelitate, qua tfideliam nimis saepè elevans cogi [...]ur vel in mensa, vel in lecto, vel in me­diis choreis in simo vel supremo ore vomitum edere & realia verba pro­loqui. Hic humor, illo exornerato & fideliter deposito, desinit statim esse hasio (cum reliqui etiam post factum nomen retineant) & prop­terea non Hasio sed Grobianus & Rulcius dicitur, & cadit sub exem­plum gravitatis.

15. Restat hasibilitas quae est in elemento sita: Sunt autem duo ge­nera elementarium corporum, gra­ve & leve. Vnde secundum hanc [...] hasibilem dicuntur alii [Page 135] hasiones gravitatis seu probitatis, alii levitatis seu futilitatis.

16. In hac autem specie multi su­periorum concidunt, quod mirum non est, cum omnes sint ex una stir­pe otti, & sub una omnium genere contineantur, Gravitatis autem ha­sibilitas se maxi [...]è exerit in mori­bus: quo facilè videre poterit, an quis etiam suam civ [...]litatem morum stu­duerit, qui secus fecerit, ad hanc clas­sem referri debet.

17. Vt qui virginibus inservit, & vel bon [...] [...], vel bom­bum prolocutus fuerit; vel alias ca­put justo tempore non aperuerit, & expecta verit donec prius salutetur: Et alium salutans per digitos transpi­ciat. num etiam resalutetur. Summa qui Grobianum egregiè callent, Ha­siones gravitatis vocantur.

18. Hasibilitas levitatis ultima est, sed omnium frequentissima & omnium latissimè parens. Huc enim spectat varietas vestium, gesticula­tio, manuum osculatio, pedum va­ria vibratio in choreis vel cū virgi­nibus, [Page 136] vel cum adol [...]scentibus.

19. Vt exempli gratia, qui nun­quam ex patria ex [...]erunt, v [...]l brevi tempore à maternis mammis abfue­runt, & redeuntes gladium plumas, varias formas vestium, magnum ventrem, (in quo gestari pulli dicun­tur hasionum) amplissimum pileum, magna colla [...]ia, acutas caligas ad formam Y literae Pythagoricae (unde hae caligae vocantur Pythagoricae vel ypsilonicae) duplices crepidas & similia gerunt: Qui item manus osculantur, frequenter nutant, pe­dibus verrunt terram, & innumeris utuntur eminentiis, reverentiisque.

20. His cognati sunt qui vestes partim Gallicas, partim Germanicas gestant, & vestes habent variorum colorum rubri, flavi, virides, albi, ex quorum numero nigri excipiuntur.

21 Nectantum levitatis hasiones in vestibus sunt, sed etiam in cho­reis & aliis actionibus, in quibus sal­tant, circum cursitant, jam Italicam, jam Polonicam, jam Anglicam, jam Germanicam choream affectant, & se omnibus modis familiares red­dere [Page 137] student apud v [...]rgines, quo eve­nit, ut hi hasiones simul [...]amatorii & Venerei hasiones dicantur: & saepis­simè viam in gratiam hujus vel istius puellae iterant, & se omnibus modis applicabiles puellis reddere student.

22. Symptomata harum hasibi­litatum sunt omnes his affines quali­tates, Cornelius, Ciglio, Eulenspi­gelius, Paul cave tibi, Papa de caluo monte, Claus Stultus, omnis igno­rantia superbia, amor, cochleatio, helluatio, scurrilitas, impudentia, beatitas in plus, in altero minus. Summa totus cursus cum arundine longa.

23. Signa sunt risus, cachinnus, vociferatio, circumcursitatio, gesti­culatio, saltatio, oculorum gyratio, capilli longi & muliebris figurae, vestes, incessus. Quibus addere plu­ra, qui conversationem hanc arte considerat, & seipsum in sua cute examinat, facilè potest juxta illud: Stultorum plena sunt omnia, Ergo nullibi dantur vacua, & per conse­quēs veteres malè dixerunt vacuum esse in rerum natura.

CORONIDES.

1. AN hasibilitas contingat mas­culis & foeminis? affirmatur.

2. An hasio sit generis communis secundum regulam, Quae conveniunt, &c. affirmatur.

3. An aliquis tangendo proprium nasum, appraehendat hasiones secun­dum qualitatem & quantitatem? utrumque affirmatur.

4. An duae vel plures species ha­sionum possint esse in uno subjecto? affirmatur.

5. An virgines cochleando hasisi­cent vel hacificentur, vexent vel vex­entur: & an idem etiam verum sit de adolescentibus cochleantibus? utrum­que affirmatur.

Disputationis DE HASIBILITATE cursus Secundus. THESIS I·

ABsoluta superiori disputatio­ne, quae partim Logica, par­tim Physica fuit, de Natura, & proprietate Hasionis; Reliquum nunc est, de ipsa Hasibilitate seorsim agere, quatenus in considerationem Medici venit, juxta illud Aristotelis: Vbi Physicus desinit, ibi incipit Me­dicus.

2. Neque vero supervacaneum est, de hac materia tam prolixè age­re, quia veteres dixerunt: Nosce te ipsum. Et cum omnibus hoc seculo nihil magis volupe sit quàm dispu­tare; habet hic unusquisque semper quod agut. sicuti scabiosus.

3. Breviter igitur rem compre­hensuri, à Definitione exo [...]diemur, que cum superius prolixè tradita sit, brevioribus eam hic verbis re­petemus, pro intētione nostra: Nam [Page 140] quod pulchrum est, bis terue repeti non est obsurdum.

4. Est autem HASIbilitas, sive morbus, sive deprivatio intelligentiae in cerebro, dependens ex superflui­tate, spirituum, aut Humorum.

5 Haec definitio perfecta est, om­nibus enim sui partibus constat.

6. Genus seu Formam diximus esse morbum: manifestè enim lae­dit actiones, SED SINE DOLORE: & est haec Lues magnae ACTIVI­TATIS, quia ad SIMILITVDINEM AGIT TRAHITQUE maximè secundum Formam.

7. Vt autem unius cujusque mor­bi magna est latitudo; ita & Hasi­bilitas alia magna est, sive vehe­mens; alia parva, sive remissa; alia diuturna, alia brevis: alia recens, inveterata.

8. Subjectum universale est Ce­rebrum: statuerunt enim veteres, & sapientiae & stultitiae sedem esse cere­brum. Pro varia igitur ejus laesio­ne, vatiae emergunt differentiae: vel enim totum laborat, & tunc febri­entibus, aut etiam furientibus inter­dum [Page 141] similes fiunt HASIones: vel pars tantùm affecta est, & sic medio­criter currunt Praeterea pro illius va­ria constitutione naturali, variae etiam actiones oriuntur, mediante tamen causa, dequa mox·

9. Causa efficiens est superfluitas spirituum, aut Humorum. Hinc alia hasibilitas humorosa est, alia fla­tulenta.

10. Si enim ex spiritibus est, aut extrinsecus origenem traxit, aut in­trinsecus. Extrinsecus quidem, ex conversatione aliorum, qui infecti sunt, quorum contagium facilè quis­que contrahit. Vel saltem ex re ali­qua lepida, quam sive videt, sive au­dit. Intrinsecus verò ex parentum haereditate, ex morbo, ex mala edu­catione, innata libidine, licentia, luxuria: Inde enim fit, ut paulatim Spiritus ex depravatis visceribus as­cendentes, capitis domicilium occu­pent, & hinc inde accrescentes, mul­tis modis id molestent, ut laborantes ad quidvis persuaderi, aut converti possint, Vnde tot generum ineptiae, nugae & culpae de quibus supra.

[Page 142]11. Quod si ex Humoribus hic affectus sit, pro varietate intempe­ri [...]i, variae erunt differentiae. Hinc alia Hasibilitas sanguinea est alia pituitosa, alia cholerica, alia Melan­cholica, Et cum hae causae cum sub­jecti constitutione, & [...] ma­gnā affinitatem habeant, u [...]vi, ejus­modi humores ingluvie nati, ab anni tempore, aetate, regione, & natione adiuti, cerebri substantiae conjuncti, prout sunt, alia atque alia Sympto­mata proferant.

12. In his autem & Quantitas consideranda: si enim exigu [...] copia fuerit, non agit quidem haec lues, ut quamvis in corpore haec ipsa sit, non tamen m [...]nifesta sit ejus actio, & licet non agat, laedat tamen actiones, sed clanculum, ut homines non animad­vertant. Imò experientia saepè te­statur, quod cum per annos aliquot hoc malum latuisset, tandem magis magisque auctum, sese ut sorex pro­diderit suo indicio. Sed sunt non­nulli, qui etsi hunc nequam in sinu habeant, tamen aut verborum sub­tilitate, [Page 143] & lepore, aut alias Domina­tione, & authoritate sua praecellenti tegere possunt: & tamen infecti sunt, si verum dicere velimus.

13. Motus etiam causae confide­randus; nam quaedam materia tem­pestivè movetur, quaedam tardè, quaedam medio modo se habet. Vn­de actio & Critica & Symptomatica emergit. Et hoc est, quod in convi­viis passim videmus, quod quidam valdè citò currunt, alii tanquam Basistae sequuntur, & alii dimidio vento navigant, juxta versiculum.

CVRRITE FELICI SIDERE VOS LEPORES.

14. Quin etiam si vehemens erit motus materiae, vehemens etiam actio. Si cōtinuus, talis quoque actio. Si interpolatus, interpolata actio.

SIGNA DIFFERENTIARUM.

15. His ita examin [...]tis, ad diffe­rentiarum signa accedendum.

16. Et quan [...]ū ad Formalis causae, signa ea quidē medenti invotescunt ex relatione astantium, nequa­quam verò aegrotantis: nemo enim [Page 144] vult HASIO videri, cum maximè sit.

17. A subjecto sunt: Rarò dolor capitis, & is quidem per [...] ventriculi ex bibitione Prae [...]erea ea omnia, quae constitutionem San­guineam, Phlegmaticam, Chole­ricam, Melancholicam sequi dicta sunt disputatione superiori.

18. A causa efficiente quae sumun­tur, cum jam nominatis conjungun­tur, & similiter ante disputatum est: nunc ea denuò recensere, supersede­mus. Hoc saltem in genere hic an­notamus, magnam esse Discrasiae humoralis analogiam ad Nationem, aetatem, anni tempus, aerem, & cae­teras res non naturales. Siquidem enim hae omnes in uno eodemque gradu simul convenient, habebis utique signa talia, quae absolutissimo Hasioni debentur.

19. Objectum verò spirituosum, seu vaporosum, denotat status non fixus, sed errans, & quidem tensiti­vus, sine pulsatione, & gravitate, subtilis interdum, interdum cras­sior, [Page 145] nonnunquam ructus aut crepi­tus edens: & haec omnia cum ma­gna latitudine.

20. Qualitatis verò vel magnae, vel parvae signa sunt, antecedens vi­tae ratio, sive in convivio, sive alibi, & vel liberalior, vel parcior tracta­tio & que in citamenta solent acce­dere: habitus item corporis, prout is est.

21. Criticam actionem arguunt Crisim futuram monstrantia, ut sunt motiones animi, oculorum, ca­pitis, pectoris, expectorationes, ex­spuitiones, pedum strepitus, gesticu­latio, vertigines, rubedines, multi & magni loquia, &c.

22. Symptomaticam verò, si ab aliquo objecto extrinseco, aut affe­ctu interno alio oboriatur, Reliqua ex astantibus petuntur: Quia ex aegroto per vehementiam morbi tunc non licet.

INDICATIONES.

23. Post haec signa, dicendum de indicationibus, quae ex definitione petendae. Forma & causa, vendicant sibi locum rerum praeter naturam, [Page 146] ideoque sui ablationem indicant. Subjectum occupat locum rei secun­dum naturam, & sui conservatio­nem denotat.

24. Quantum ad subjectum con­servans, vel alimentum administra­tur, vel respectu virtutis totius, prour debilis est, vel fortis: vel partis re­spectu affectae. Specialis autem con­stitutio specialem tractationem cu­pit. Hinc aliter Hasiones sanguinei quàm cholerici tractandi, &c. Sem­per autem indicans prohibentibus cedit. Et notandum praeceptum Hippocratis, Imputa corpora, quo plus nutries, eò magis la [...]des. Et hoc esset idem, ac si stulto baculum por­rigeres.

25. Forma quidem ratione vehe­mentiae anodyna, & narcotica indi­cat, ut sit in crassioribus.

36. Causa etiam indicat contra­ria. Flatuosa designat discutientia. Objectum immateriale; alterans. Materiale, Evacuans & penitus era­dicans. Quantitas ejusdem postulat remedium majus, vel minus. Mo­tus verò Revulsionem, si vehemens [Page 147] sit, aut Derivationem, si lenis. Cau­sae autem omnes externae si adhuc adsint, removeri postulant.

PROGNOSTICA.

27. Post has indicationes, colli­gendum ex Methodo prognostican­di. In genere quidem prognosticare licet, affectum non esse negligen­dum, quia nobile menbrum labo­rat. Ex adverso verò: curationem esse difficilem, & tardae operatio­nis; quia est morbus contumax. In specie sic licet: à forma, si vehemen­tia adsit, & vigiliae multae, & potati­ones accedant, &c. metuendum ne aeger delirio, aut Melancholia corri­piatur. Si cum tempore, loco, & quiete ad se redire potest; is non ita est in periculo, quamvis vexatione non careat.

28 Porrò inveteratus affectus, recenti deterior. Et ratione subjecti, praescimus, si per symphariam sal­tem laboret, facilè terminari & ra­tione efficie [...]tis, immateriale diutius durare, quàm conpositum, cura­tuque esse difficilius; quia spiritus [Page 148] sunt instabiles. Et hoc fit contra communem Regulam.

PRAESIDIORUM MATERIAE.

29. Postremò de materiis praesi­diorum agendum est, quae si in vul­garibus rei Herbariae scriptoribus non inveniuntur, nemini mirum esse debet: peculiaribus enim & novis morbis, peculiaria & nova inveni­enda sunt remedia, satis est, inten­tionem nostram, à communi scopo, non abhorrere, & nos eum assequi.

30. Discutientia igitur, & alteran­tia erunt, haec leviora: frequentes ca­chinni, derisiones, punctiones: & haec fortiora: jocus ludusque serius, vexatio, tribulatio, explosio, Cor­nelizatio, Pamphy. Quae omnia exacerbanda, vel minuenda pro ma­gnitudine morbi.

31. Purgantia sunt: Vellicatio, Tornatio, verberatio, dispositio, hu­micubatio, mulcatio, syneopizatio, Myctorismus, naso suspendium, ci­conisatio, condylismi, apocoracis­mi & omnis generis ludibria, poenae atque mulcte. Tum, si grossities ma­teriae [Page 149] ita exigat, aliquot Hellebori, aut Antimonii librae intrinsecus, & extrinsecus unguentum ex cineribus incombustis, cum magno & frequen­ti ictu & frictione. Trahantur etiam nares & pili, & digiti fortissima liga­tura duplicati stringantur, in extre­mitatibus sine omni misericordia, (nam hoc faciendum saepè, ne in syn­co pen deveniat) & sues habeantur cum porcellis coram facie ejus quo­tidiè in loco secretiori qui cogantur clamare fortiter, ut stipticetas sol­vatur. Interdum probatur baculatio ad sanguinem loco plebotomiae. Sed haec posteriora Grobianis propriè conveniunt, & Beanis, quorum no­mine tenus paucissimi sunt, reipsa vero innumerabiles juxta illud: Nar­raverunt patres nostri. & hic notandum non posse semper observari praecep­tum Hippocratis ubi docet: jucun­de esse curandum. Sufficit hanc ju­cunditatem inmedente esse.

31. In corroborantibus numera­mus extremè tenuem victus ratio­nem, juxta illud Hipp. aph. 8.10.11. lib. 1. imo ipsam à victu abstinen­tiam, [Page 150] donec hanc cruditatem con­coquat, & ad frugem redeat aeger, alias enim facilè in recidivam inci­det. In medicamentosis habemus Objurgationum, admonitionum, laborum, & negotiorum variarum ana. aliquot quotidiè uncias, ad lu­bitum.

33. Atque haec de curatione bre­viter & rudi Minerva, difficile enim est scriptis haec auxilia complecti. Multo & facilius, & gratius est, haec practicare, & ad oculum demonstra­re. Est enim Medicus sensatus arti­fex. Quod qui experiri cupit, in seip­so exemplum statui jubeat.

PROBLEMATA.

1. Hoc Primum quaeritur; an locus Cicer. 2. de Oratore: Ineptus est, qui ante tempus quid postulet, non videt aut plura loquitur, aut se ostentat, aut eorum, quibuscum est, vel dignita­tis, vel commodi rationem non ha­bet, aut denique in aliquo genere aut inconcinnus, aut multus est, &c. ipsam Hasibilitatem sufficienter explicet? Aff. quod sic.

[Page 151] 2. Hinc etiam quaeritur; cum Cicero loco citato, nationem Graecam eruditissimam, hoc tamen vitio cumulatam dicat, an non multo magis id de aliis nationibus sit praedi­candum? Creditur quodita.

3. Sic etiam non incommode quaeritur; An qui curationem Hasibilitatis suscipiunt, ipsi sint Hasiones? Resp. Secundum quid, non simpliciter.

4. Praeterea etiam; an Hasiones in Pa­roxismo habeant sensum communem? Ne­gatur.

OMNIA PROBATE, QVOD BONUM EST, TENETE.

FINIS.

FLOIA CORTVMVERSICALE DE FLOIS SWARTIBUS, illis Deiriculis, que omnes fere Minschos Mannos, Weibras, Iungfras, &c. behüppere & spitzibus Schnaflis steckere & bitere solent. Autore GRIPHOLDO KNICKKNACKIO ex Floilandia.

Cortum Versicale de Flois

ANgla flôosque, canam, qui waffunt pulvere swarto
Ex Watroque simul fleitenti, & blaside dicko,
Muldipedes deiri, qui possunt huppere longè
Non aliter, quàm si floglos natura de­disset,
[Page 153]Illis sunt equidem, sunt, inquam, corpora kleina,
Sed mille erregunt menschis martrasque pla­gasque.
Cum steckunt snaflum in livum, blautum que [...]ubentem
Exsugunt: Homines sic, sic vexeirere possunt,
Et que tandem illis pro tanta lonia testant,
Vexeritate▪ & quem nemant per vulnera dodum,
Sunt variae plagae, quibus ob sua Sùndae, suamque
Ob mutwillitiam strafit Menrosque Frûasque
Ipse Deus, coelum & sternas, qui fecit & Erdam,
Hunc steckit slangus, lopit Dulhundus in illum,
Et bitit in livum, ut cogatur fundere Geistum,
Ast [...]lium Wolffus fretit Berusque toritit,
Hic heffit multos lusos, & tempore nullo
Fredam heffit, lopunt per Kleidros, valde [...] que bitunt.
Ast reliquos inter deiros non bosior ulla est,
Nec magis anfechtit miuschos, illisque mo­lestas
Erregit plagas, quam suvartae turba flòor [...]m,
Non illis satis est finstri sub tempore nachti
[Page 154]Steckère, & s [...]to meudos upweckerel slap [...]:
Sed quoque sub dago perkrupunt undique kleidros,
Nunc huc nunc illuc huppentes scarpibus atque
Bitent [...]s schnaflis, sic ut de [...]fide blau [...]us,
Saepe fluat, pleckique rubri cernantur in hut [...].
Glòfite quaeso mihi, mihi glofite quaeso sodales,
Saepius expertus redo hoc, cum Wolck [...]bus altis.
Deleuchtunt Sternae, schinit Mane undique lechte,
Et vadent flapum volbringere tempora sinstra,
Solum verhindrunt tardum suvarita ap­mina flapum,
Nunc heffunt lustum per Weickum springere Beddum
Nunc vero upstigunt Beinos, Beinisque re­lictis (dum,
In me dio sittunt livo propè nablia runda,
Nunc quoque per Bardum krupunt, dant custia mundo,
Custia quae smertant, [...]gos nasosque beki [...]kunt▪
Deinde juvat rursus warmum fub kruper [...] Beddum,
Et schuldros, armosque handosque in visere, quicquid
[Page 155]Saepe etiam [...]andrunt infra, ruckumque be­seukunt,
Et tundos lendos drifentes unidique lu [...]um!
Sicut quando etiam wandrit M [...]rderus in Holto,
Non tantum wandrit longum verdrivere tempus,
Sed schlagit, steckit, warpit, donditque Subinde,
Si qui begegunt Ludi, qui Beutlia plena
Geldo h [...]ffunt, Kleidrosqus bonos in corpore dragunt,
Sic quod nigrorum damnanda caterva florum,
Non tantum in Beddo krupit, Kleidrosque bekic [...]it,
Ob longam quoniam, sed quando cernit in esse
Gleideribus blautum, & schonum quoque mercki [...]a tharum
Esse nec ob dickum veluti morderus ad­huppit,
Vthsteckit schnakum, sub quo sutri anglia scarpa,
Anglia sanguineum deipe qua steckit in hutum,
Vt sugit blautum, nescitqùe uphorere, done [...]
Livum cum blaso swartum bene fulluit intra,
[Page 156]Nec sugit tantum▪ verwundit & undique livum,
Vt Schlangus steckit, furiosus bittit ut hun­dus.
Et post se multos pleckos, mahlosque relinquit
Rotigenos, Sclapens hec quando feulit, in hogum,
Cum [...]ivuo sese Werpit, Wegstotit & handis.
Deckbeddum, scurit neglis, schadumque befeulit,
Sed quando martram gledro vertrisit ab uno,
Mox flous exstundo bhendus weghuppet, & altum
Dat wundum, si nec [...]eddo quoque tutus in illo est,
Rursum alio springit, proque una vulnere steckit
Plurima, ut ille semel qui schlapo upwakvit alto,
Non iterum possit meudos thoschlutere ocellos,
Se Waltrit misere ruckit, flaukitque, Kifitque,
Insequiturque floos, folitque incorpore, ve­rum
Gripere cum tentat, blotum sibi gripit in hutum,
Saepe igitur totos sine schlapodu cere nachtos,
Cogitur, & multas lidit martrasque Pla­gasque▪
[Page 157]Nec saltem haec fiunt beddorum ligimus alto,
Sed quoque: cum Iesumus, cum scrivimus, & imo, imò
Bedere cum volumus bene plagitur undique corpus,
Praecipuè beinos intra, tenerisque sub armis,
Summis in kragiis hic, hic sunt regna flòo­rum,
Hic kreflunt, steckunt, bitunt, kit Zlunt­que subinde, ut
Patere non possis, cumschuras neglibus hu­tum,
Et quod ver Wundrunt omnes, non ullus in Erda,
Lebit deiriculus, nonullus inaëre schwebit,
Qui tam magnanimus, tam sit quoque kenus, ut unus
Exiguusque flòus non fruchtitat ille potentes,
Kerlos: non Babsti krena verschrickit ab ipsae,
Bokum perkrupit sanctum, lopitque behende,
Donec beròret blotum cum schnaflide livum,
Cogit ut huic Pabstus slotos, crutzumque sacratum
Werpere de manibus, deirumque fugare bi­tentem.
Non fruchtit Keysros, non Reges, non Pa­triarschas,
Non Cardinales, heudos qui margine breido
[Page 158]Dragunt in Koppis, verum nihil achtit hic heudos
Nec stafos goldo decoratos, steckit in hutum,
Haudus ut ex koppo, fallatque ex handile stafus,
Nec flous an Doctor sit fragit situo Magi­ster,
Ille vel ad backum vel se bene settit ad hal­sum
Adque anglum scarpum, per dunnum dru­cittat hutum,
Vt fedrum dextra laeva smitatque papyrum.
Ipse Ego dum schrib [...] haec, possum non heffere fredam.
Pumphosios nunc upmato & seuto undique flòos,
Nunc hosenbendros uplòso, & nadia cir­cum
Kito, & non findo, mox quando rursus ad ipsos
Me seddo beutros, proh quam tunc plagere primum
Incipiunt: saepe upspringo, propterque do­lores
In stuba circumdantzo, tifoque sed illi
(O bòsi deiri) nihil haec schelt wordia curant.
Sed quia lidendum est aliquid, lido illa sed absque.
[Page 159]Murmure non lido, nec eos Wegspringere lato,
Cum trigo, mestum nemo, Wegschnidoque Koppum.
Anne flòo quisquum est in toto audaci [...]r orbe,
Non lopit quando drosceri fleglide Kornum
Vthschlagunt, plagunt, ut vix arbeirere possint
O kleinum deirum, tu non armensia sper­nis,
Agmina, Schweinherdos, Scapios, Wechtros­que tudentes,
Betlerosque armos misere per strata schrei­entes
Visere non dubitas: Schelmos Deifosque be­sotis,
Cumque illis vitam latis cruce, ac farlict [...] rado.
O te felicem floe si vortelia nosses,
Inque rauchis beltzis tantum stoltisque wo­ner [...]s
Kleidris, in warmis hosis, sic tutior esses,
Quam si bealeros miseros miser usque besokis.
Nunc ut ad Wifras veniam Iung frasque be­hendas,
Quaed [...]m bere [...]ram, quando non omnio possum.
[Page 160]Flògia rurba hominum generi non fyndiorulla est
Quam Wifris: Wifrae stridunt noctesque dies­que,
Deiris cum swartis, teinunt in k [...]igia dira
Vt saepe blauto sittant, schrecki, bile visu,
Sed multae reliquas vincunt schelmstuckibus argis,
Amplius & didicere olim quam, fretere brotum,
H [...]c quando ex doro lepunt sub tempore fasti,
Atque coxantes peddenu hòrunt ex fontibus ützos,
Quos non audivere prius, tunc se, se Crùt­zere dextra,
Incipiunt, s'Wartosque? flòos beschwerere wortis
Vt cito lòpere, springer [...] trupere turba nigella
Cogatur Stubis Kamris Beddisque salisque,
Qui tantum wortis vinci potu, ere sed illa
Dum fiunt Duflo Duflus wegtri fit, & omnem
E [...] huso pulicem. Sunt deinde ex jungfride turba
Que bittrum kakunt dranckum de flore lu­pini
Perque omnes Kamrae winckl [...]s non spargire cessant,
[Page 161]Donec mane flòus percat qui liggit in Erda.
Ast reliqui lòpunt per agros, haluntque vi­rentem
Herbam, quae pulicum cepit pulicaria nomen.
Quam quando Sunnu [...] non dum de wolckibus altis
Schinit, per Kamras spargunt, tunc nigra caterva
Insittit gruno folio, atque exugit acerbum
Sastum, ut non valeat rursus verlarere blatum.
Tunc nemit besmum virgo wegkerit & her­bam
Atque floum simul uthkerit, dreckoque bedeckit.
Quid memorem? Cordus dochissimus ille poëta
Nos ex orcisare docet nigra agmina versu?
Hic etenim schrifit septeno carmina libro:
Nec te nocturni pulicesque fatigent,
Hunc ex orcismum candide lector habe:
Mansula, corrios budig [...]sma tarantula calpe,
Thymmula dinari galba caduna trepunt
Hos novies lectum scansurus conci [...]e versus
Tresque meri calices ebibe quaque vice.
Quis dubitet verum nobis cecinisse Poëtam?
Ovos felices Wifras si talia vobis▪
Nota essent cunctis, non vel flòus unus in Huso
[Page 162]Bliferet: wordis, aut drancko, aut frutico bittro
Schwartes deiriculos stundo doderetis in uno.
Sed quid de rikis dicam, splendit [...] potentes
Auro, saepe floum vidi sibi kructere grotum
Et seu captivum gelbensi in schludere g [...]ldo,
Vt tandem upgefat tenebroso in carcere gei­stum,
Quid vero Wifrae quae non didicere volantes
Arte floos kl [...]idris, ipsisque uthdrifere beddu,
Ha saepae erregunt cum deiris, krigia grota,
Nunc kragium uplosunt, & levekunt titia circum,
Nunc tengunt magis & wisunt sua ruckia blota
Vt fengant schlagantque floos, nunc scurere lendos
Incipiunt, handos substectunt scortisque bei­nisque,
Quid seggam? saepe & soccos detrectere futis
Vidi illas, rockumque updecker [...] & undique soccos
Nun huc nunc illuc bescuk [...]re, strickere feutos,
[Page 163]Namque sciunt Wifrae, quod gerne in soccine wonant,
Nec quando in Wullam semel in cessere ru­gosam,
Hinc possunt facili rursus wegspringere, jam cum
Affertur soccus, Deus ò bone quanta floo­rum
Agmina mit bringit, veluti si semine swarto
Esset conspersus totus. Tunc bella videres,
Tunc angstum magnum drifit captiva floo­rum
Turba, atque arbeitet toto cum corpere, snaflum,
Vtreckit, beinos ad saltos settit adholtit
Wolla vel eludit, tunc fengunt ordine Wifrae
Nigrantes schelmos, & to [...]tunt ba [...]ckio in hardo
In discumve, hic hic mordunt, handisque tromendis
Invahiunt settunt neglos in corpora swarta,
Et gnickgnackspeunt, ut circum blautus in Erda
Fleitat, nec prius uphorunt, nisi tota caterva
Tradita sit Dodo. Tunc leggunt agmina tanta,
Vitam qui latuere suam, ut wegrapere posses
Handis, sed besmo wegkerunt, sapeque fullunt
[Page 164]Ingent [...]m moldum, schudelumve & flumi [...]e mergunt.
Quid memorem jungfras, megdasque? schonuntne vigillis
Deiriculus? schen [...]kunt vitam? non sche [...] ­kere fast est,
Ajunt Nam quando debent hae spinnere W [...] ­kum,
Vel quando Holnadium scarpis uthne [...]re nadlis
Sittunt, nulla illis Freda est, sit swartus in huto,
Huto molliculo flòus & se sanguine mekae
Fullit repletus per kleidros springit & huppit,
Vexeritque adeo, aut Iungfrae saequè absque pu­dore
Vprapant sese & Beinos, Bauchumque be­kickant,
Et scurant, donec paulum Wehtagia cedant.
Saepe etiam Cràgium upmakunt & Titia runda
Defendunt, arcentque floos, ne snaflide l [...] ­dant,
Et blautum uthsugant. Namque hic embeh­rere multum
Non possunt. Eadem Megdae faciunt, & ad unum
Si fieri posset, vermes ad tartara nigros
[Page 165]Proiicerent Vidi quasdam, non lego Gasellas,
Si quando vacc [...]s herdo nachdrifere vellent,
Solo himbdo indutae poterant non hiffere fre­dam,
Nunc hando inruckum fùlebant nunc sua ne­glis
Tittia crantzebant, nunc lendos, nunc Kni­giosque.
Nec scio quid reliquum schurebant torve tu­entes.
Haec ideo vobis ô fratres schicko fideles,
Saepe ut denckaris, gutumque lefhatis amicum,
Et quoties bitunt vos nigri sohnaflide de iri,
Et quoties handis vestris ingripitis hosos,
Fengere nempe floos [...], tales effundite wortos:
[...]am flous, Hamburga quem schickunt urbe politus
Oldus Bekandus, blodum me steckit in hudum,
Scilicet utdenckamque sui, denckamque joco­rum
Pussorumque simul. Denckam ergo, cedito rursus
Parv [...] floe & nostrum mïsere quoque plage Bek [...]ntum
Frundum, ut sit memor & nullis vergettat annis
Nostri, sic durat Frundschoppia. Nun i [...] & uthe.

Dispututio Physiolegistica, DE JURE & NATURA PENNALIVM, Per multas quotidianas decisorias con­clusiones, cum valentiis & fallen­tiis, ex generali Vniversitatum Stu­denticarum styli observantia col­lecta: Ad bonum omnium modernorum practicantium in foro vexatilitam Activè quam Passivè versantium.

Quam Praesidente ONVPHRIO PALAEOTTO, Pennalium Cardinalis ordinis Crucigero­rum & miserabilium personarum in c [...]rte Regali Advocato famosissimo; Excutiendam proponit D. N. LVCAS DE PENNA, Vtriusque Grobianitatis Candi­datus, studens pro tempore in stu­dio Iuristico apud Formilistas in Academia Actuaricensi.

THESIS I.

PRo declaratione rubricellae facio vobis notum, quod du­plici modo cōducat haec do­ctrinalis materia. Vno mo­do studioso, ad quod faciendū obli­getur, quia turpe est homini studio­so jus & naturam pennalium igno­rare cum quibus versatur. Altero modo pennali ad quod patiendum teneatur. Quia etiam si illud nesciat, hoc tamē sibi non esset prospicuum. Nam respondetur ei, quod haec est ignorantia juris quae neminem ex­cusat: & quod paria sunt, scire & sci [...]e debere; hunc allegans propriam turpitudinem in tali casu non esset audiendus.

2 Ideo decrevi in praesentia quasi in braeviculo comprehendere, om­nes intrinsecas, & extrinsecas quali­tates & astutias pennalium, & ad quid studiosis obligentur: Item acti­ones inde competentes tam directas quam contrarias, tam civiles quam poenales, quas possitis sequi in fidu­cia [Page 168] in practicando. Quia magnus est error circa hos modernorum tam quoad excessum, quam defectum.

3. Et quia in omni materia scibili debet in principio declarari quiddi­tas entitativa ejus rei, quae venit in scriptionem; Ideo ponam vobis ob oculos formalem definitionem pen­nalis secundum longitudinem, lati­tudinem & profunditatem suam.

4. Definitur autem quod sit ani­mal brutum, habens neque modum, neque mensuram rusticitatum suarum.

5. Et dicitur pennalis ab adjun­cto proprio, quia assuetus est gestare pennas in rheca sub cingulo suo ad excipiendum omne verbum, quod cadit ex ore praeceptoris sui.

6. Et notate, quod nomen hoc fuit valde bonum & honorabile; quia ed idem cum Scholari, & ne­mo dicitur erubescere ob id quod est sui officii, quod est adeò necessa­rium, ut quod militi est in bello ha­sta, hoc est clerico in schola penna. Sed hodie propter quosdā magnos Monseuros; qui non sunt multum studentes; sed tantum sunt ambu­lantes [Page 169] basilicè in stratis cum gladio tanquam ad guerram, & ideo despi­ciunt scholares qui non sunt sibi si­miles; Vnde factum est id nomen odiosum, nimirum in tantum u [...] paenè habeatur pro infami. Verùm plus obtinere dicitur in rei veritate quam quod est in opinione.

7. Humanistae juvenalem vocant, vocabulo leniori tristitiam rei miti­gantes, & hoc dupliciter; Vno mo­do una vocè, quia recens ven [...]t ab ubere matris suae, & non est diu, quod positor dedolavit eum, & labra sua sunt glabra, nimirum ut appa­reat. Quasi modo genitus, vulgò Neovistus, Ein Rabschnabel Germa­nicè.

8. Altero modo Aequivoce; quia est Iuvenis quoad vitam Aca­demicam; licet non quoad vitam scholasticam, quia diu sedit in pri­mo scamno primae classis, & soli­tus est proximè ire ante praecepto­rem, quando deduxerunt funus; Et quia est Veteranus gerens barbam tres ulnas longam sicut caper.

9 Sed pro majori intelligentia de­ducam [Page 170] vobis aliquot pulcra colle­ctaria & apostillas definitionis prae­missae: quia utile est hoc, & facit ad multa singularia.

10. Et primo advertite, quod di­co in definitione animal brutum; quia scriptum est: pennalis indomi­tus est veluti lascivus vitulus. Non enim possunt se accommodare ad mores bursaticos, quia de istis subti­litatibus nō quilibet gustabit asinus. Et animalis homo non percipit ea quae sunt studiosorum, Et est ei stul­titia, & non potest id in grosso suo cerebro concoquere.

11. Et licet aliqui quoad hoc te­neant contrarium dicentes secundum viam Thomisticam & Scholasti­cam, quod animal in quantum ani­mal possit esse tam bene fundamen­tum in scientiis, neque tam experi­mentatum in poetica, neque tam ze­losum in concionando, sicut est Pen­nalis, tamen eo non obstante dicite, quod hoc non est absurdum in ter­minis logisticis, quia fictione juris habetur pro bruto, quoad insulsi­tatem suam.

[Page 171]12. Qua occasione quaero; An Pennalis possit ire ad virginem, & respondetur, quod multa permit­tuntur quae ignorantur, quae tamen non conceduntur si essent obvia.

13. Igitur quaero; si de facto Pen­nalis sedeat apud Virginem, an te­neatur surgere, & eam studioso ce­dere? Videtur quod non, quia qui prior est tempore potior est jure. Sed vos contrarium determinate; Quia Pennalis non habet legiti­mam personam standi in conspectu studiosorum, & hoc est tutius prop­ter periculum tumultus.

14. Sed si Pennalis petitior est cochleando ita ut virgines malint apud ipsum sede [...]e, quam apud stu­diosum? Licet praesumptio stat pro Pennali quod ex diuturna actione contraxit habitum, tamen nolite hoc virginibus indulgere propter lubri­cum consilii: Quia praesumuntur laborare contra propria commoda. Tum quia est res mali exempli.

15. Vlterius quaero: An Penna­lis possit gestare aureos annulos in digitis suis, aut plumas in vertice, [Page 172] aut gladium ad latus? Quia Penna­lis est incapax omnium dignitatum student [...]carum, & non habet jus au­reorum annulorum, sed debet pro gladio virgas, ut cuique suum tribua­tur, & omnia fiant decenter, in or­dine & republica.

16. Et licet id de facto quidam fa­cere praesumat; tamen hoc non di­citur vobis praebere scandalum; quia tempus degradationis suae nondum venit. Nam ad extremum cadit om­ne malum super proprium caput suum, & tunc coguntur deflere, or­namenta sua in sacco & cinere.

17. Ideo dabo vobis bonum con­silium, qui estis adhuc in flatu inno­centiae, ne praesumatis affectare, quod vobis non debetur, aut videri quod non estis. Quia mendaces sunt filii Diaboli: & melius est alienum no­men non assumere quam assumptum cum infamia deponere.

18. Et pro hoc suggeram vobis sententiam definitivam, quae fuit lata in causa magni cujusdam stutze­ri, qui gerebat se publicè pro studio­so & ibat per plateas plumatus & [Page 173] gladiatus & habebat magnum ad­spicere, & virgines urbis pendebant ab ore ejus: quia post ea innotuit, quod adhuc esset Bacchans, passus est status quaestionum, & degradatus est, & fuit ruina ejus ingens valde; & traditus est in manus deposito [...]is, donec persolveret extremum qua­drantem. Quod tenere menti quia possit adhuc de facto contingere.

19. Sed revertendo ad definitio­nem dico ulterius; Habens neque modum neque mensuram rusticitatum suarum, ut distinguatur à bacchante. Quia hic cogitur habere suas scurrilitates in freno propter ferulam; quia deli­ctum suam habet paratam executio­nem fine ulla appellatione.

20. In simili debetis annotare, quod dicit quidam antiquus glossa­tor quod Pennalis est sex studioso­rum, videns sibi multum, pectus ge­rens stultum caput sine fronte, mu­cro sine acie, multas adhuc in cri­nibus gerens ramos de cornubus. Et hoc bene perpendite, quia est pro­fundum nimis & habet in se multa doctrinalia.

[Page 174]21. Vltimò vo [...]o vos adverte [...]e, quod Pennalis quoque dicitur mon­strum, quia natura quando voluit eum facere studiosum aberravit, & fecit eum pennalem; & ideo dici­tur studiosus occasionatus. Sed ob hoc nolite tristari vos juniores, quia natura, nihilominus possunt ad finē suum pervenire, remoto obstaculo; Quia eodem modo dissolvitur, quo quid colligatum est.

22. Nunc ex praedicta lectura vo­lo vos observare quasdam notas phy­sicas, quibus possitis pennales à stu­diosis discernere. Quia Reipubl. in­terest publice tales homines à quoli­bet agnosci, & hoc non erit vobis admodum difficile, si adferatis at­tentationem. Quia aures Midae pos­sunt quidem regi ad tempus, sed non in totum abscondi in cappa.

23. Pro primo notabitis, quod Pennalis est natura tenax & avarus, in tantum ut citius digitos suos è manu sua amittat, quam unum num­mum è bursa. Quia dicit ex sua Grammatica quod est magnum ve­ctigal parsimonia. Et tenete menti: [Page 175] quia est unum necessarium requisi­tum & proprium in quarto modo.

24. Et pro hoc referam vobis unum pulchrum exemplum de quc­dam Eremita, cui cum privataret po­pularis suus superveniens partem farciminis abscidit, ipse livit ad Re­ctorem plurabundus postulans ut hoc per triduum ei unaret in carcer [...].

25. Ideo rationabile est statutum quo talis depositori juramentum praestare, quod non velit pecuniam ex Academiis secum domum ferre: quia si hoc non esset ipse fieret unus mercans, aut Iudaeus faenoraretur super pecunia sua, & congereret grandes divitias, & ita in totum non intraret in regnum coelorum.

26. Sed ego audivi quendam fun­damentaliter contra arguere, quod hoc argumentum non est servan­dum; Quia vi & metu esset extor­tum, & esset contra bonos mores, & invitaret juvenes ad profusionem: quod remitto ad Theologos, quia est res spiritualis, quae concernit animae salutem.

27. Pro secundo notabitis, quod [Page 176] Pennalis est valdè a [...]tentus ad rem, advertens graviter quae non sentias: Et ideo abscondit argentum sub stra­mine culcitrae suae, & unus obulus est ei totus mundus. Et in sympo­sio numerat omnes haustus cantha­ri, & nemo possunt sibi ad curtam facere: quia filii scholae sunt pruden­tiores filiis Academiae.

28. Et circa hoc volo vos admo­nitos, ne cum illis eatis in cauponam, aut vobis imputetis, si quid metunt, ubi non seminarunt, & bibunt quod non soluunt. Nam tolerabilior est ejus prudentia & crumena, quam impudentia in cute. Nec enim quic­quam faciunt propter naturā suam, quia Pennalis turpiter facit, quia est Pennalis: non verò turpiter se gerit, quia est Pennalis.

29. Pro Tertio notabitis, quod Pennalis amat occupare primas ses­siones in mensa, & non vult videri ultimus: quia est adsuetus disputare propter primum locum ex regulis Syntaxeos, vel syllogismis Diale­cticae, ubi dedecus est & plagabile esse ultimum. Et talis consuetudo [Page 177] est sibi altera natura, Nec possunt fa­cilè ab e [...] recedere, quia omnis su­bita mutatio est periculosa, ut di­cunt Medici.

30. Ideo vidi quendam, qui po­stulabat à Magnifico certum sibi lo­cum in Collegio & apud mensam assignari; quia dicebat, omne bo­num consist [...]t in ordine, & quod est magna confusio, ita doctos inter indoctos sedere sine aliqua praero­gativa.

31. Pro quarto notabitis, quod in conviviis sole [...] carpere lautissimos bolos è patinis, & est valdè discre­tivus in eligendo cibo, & renes cum adipe sunt e [...] delitiae suae, quia est adhuc delica [...]us puer, & non est diu quod venit à mammillis matris suae, & mater sic docuit eum, & renes dant sibi vires apud Cortisanas suas.

32. Pro quinto notabitis, quod semper vult haberi primus apud vir­gines & puellae diligunt eum; nec alius quisquam audet eas comitari ad secretum, & anitergia praebere, & matulam, effundere prae illo in tan­tum, ut Heroes suos eligant solos [Page 178] Pennales, quia possunt decenter cochleari, & profundè basiare, & vi­riliter annum movere, & pulchras galiardas saltare, & sibi facere bona currasias, cū citharis cantilenis suis.

33. Et declarabo hoc per exem­plum, quod meo tempore contigit in Virgine; quae multos & veteranos studiosos habuerat pro amasiis, & postea tamen elegit Pennalem in maritum, quia iste erit vir secundum voluntatem suam, & spiritus singu­laris erat in eo, & poterat fortia prae­lia praeliari, & studiosus à multis an­nis non erat ei similis in gratia & virtute.

34. P [...]o sexto notabitis, quod Pennalis est audaculus & rixosus val­dè, & provocat ad cambionem unumquenque, & vult se cum om­nibus pallistare, & putat quod ne­mo est fortior se. Est enim benè ex­perimentatus in s [...]hola super scamrio, quia poterat virgam praeceptoris sui comprehendere, & caligas è mani­bus calefactoris subtrahere, asseren­do se in libertatem, & nemo aude­bat dicere, Quid facis?

[Page 179]35. Pro septimo notabitis, quod Pennalis est meticulosum animalcu­lum quoad statum suum. Quia pu­tar quod quilibe [...] scriptas habet in fronte omnes iniquitates, unde Poë­ta ait: ‘Pennales animos timor arguit.’

Et ideo si fiat mentio status sui, sedet tacitus, & non audet attollere oculos suos, quia est peccator ma­gnus; sed percutit pugno pectus suum, dicens: O Domine, sine hunc annum abire in pace & festinatione?

36. Pro octavo notabitis, quod est bonus latinisator valde doctus & sapiens, & eruditio pendet ei ex na­ribus & ore sicut vermes, quia per multos annos fuit primanus, & du­dum contrivit Grammaticam to­tam sub calceis suis, & omnes potest Metaphysicos terminos reci [...]are ad unguem, tanquam Pater noster, & scribere commentaria super Eucli­dem, disputare pro & contra in summa Philosophantium corona, & multa paradoxa statuere contra B. Priscianum & Aelium Donatum. Et [Page 180] nemo est qui possit spiritui suo resi­stere, & ideo possunt Magistrum sumere quando libet.

37. Nono notabitis, quod Pen­nalis est valdè superbus & insolens, & nemo potest sibi comparari quoad autoritatem suam; Quia scientia parit cristas & producit grandes Spi­ritus; ideo comparate cum pavoni, quia turgescit quando doctrinam suam adspicit, tristatur cum statum suum recognoscit; Quia [...]es ferox & res submissa est pennalis.

38. Decimo notabitis, quod Pen­nalis est valdè disputax, & in con­versando vult ad omnia respondere, interrogatus & non interrogatus, & unumquemque confundere in ser­mone suo, & nemini cedere, ne qui­dem Diabolo. Quia pulchrum est digitis monstrari & dicier hic est▪ Et scientiae non visae ut thesauri abs­conditi nulla est utilitas. Ideo scrip­tum est: Luceat ars vestra coram studiosis, ut videant bonum intelle­ctum & manifestatur gloria vestra & nomen vestrum.

39. Vltimo notabitis finaliter, [Page 181] quod Pennalis est homo loquax di­cax, mortax, vorax, bibax, rapax, tenax, scapax, in tantem ut omnia in Ax sint generis Pennalis; qui in scholâ cum TAX, TAX, sonaret in tergo suo inde impressa sunt sibi monstrosa vocabula.

40. Et hoc tenete fideliter menti, quia unum ex his est vobis sufficiens commonstrare quem queritis, & tunc signate vos sancta cruce & di­cite. A tali Pennali libera nos DO­MINE.

41. Pro cautione tamen volo vos scire, quod Pennales quidam sunt multò astuti circa hoc ut naevos suos occultent. Quia quilibet praesumitur honori suo consultum velle: Ideo ex circumstantiis multa actori relin­quo, sunt enim hoc facti, quae cum infinita sunt, non posset in unam re­gulam generalem includi.

42. Sed quia inter pennales & in­genia eorum varia est differentia ideo debetis meminisse quod secun­dum Magistralem distinctionem gl. vulgaris. Pennalis est vel animorum vel morum vel temporū & morum [Page 182] simul. Ex quibus posteriores, om­nium deterioris sunt conditionis, quia ex illorū statu nulla est redem­ptio, in tantum ut ad extremum in eo possint promovere in porcum. Quia senex Pennalis bis Pennalis: Et veterana mancipia non facile est reformare ad meliores mores.

43. Pro his est bonum remedium quod dicit Scriptura: Indica fratri tuo errores suos, & reduc eum ad sa­nitatem ut desinat à malo, & faciat bonum. Et si tu hoc solus non posses facere, assume alios ad TE, qui sunt fortiores te. Qui si nihilo minus nolu­erit vos audire, tunc fustigate eum: Quia sua interest, ne moriatur in delictis suis.

44. Et tunc cum eo nulla est com­passio habenda: Quia praesumitur po­tius ex consuetudine peccare, quam ex imbecillitate labi, immò ipse vo­bis habebit aliquando multam gra­tiam, & dicet: Bonum est, quod humiliastis me, quia postquam ve­xatus sum egi poenitentiam.

45. Nec enim dicitur propter id irasci: quia amicus ex mente debet [Page 183] perpendere voluntatem amici, & ne­mo praesumitur eum vexare ex odio, sed ex bono affectu, ex quo diligit amicum suum, reprehendit eum.

46. Immò ne cui officium suum sit damnosum, tenetur ei quandoque vocationem dare, & facere sibi a­micos cum Mammone injusto, ut se recipiant [...] aliquando▪ in ordinem suum.

47. Et hoc faciam cum bona gra­tia: Quia hilarem datorem diligit Deus. Et scriptum est, Pennales estote subditi studiosis, & nolite murmurare contra eos, qui modici tēporis afflictio transfert vos in diu­turnam requiem. Et tunc quod quis­que juris in se aliis concessit, idem ab aliis vicissim postulabit.

48. Sed quaero; Si Pennalis no­lit hoc pati, an tunc possit se actori opponere? & concludite quod non: Quia injusta est defens [...]o, ubi justa est offensio. Est enim Pennalis in praedicamento passionis, & ideo pa­tibilis qualitas debet esse in eo, & de eo praedicari multiformiter.

49. Quod si Pennalis est durae [Page 184] cervices, & incrassatum est cor ejus, & frons exuit omnem pudorem, ut non intelligat subtiles terminos? Tunc quia nemo tenetur divinare alterius sermonem debet sibi dici per directum, quod per indirectum non potest cape [...]e.

50. Sed quid si multa quidem messis sed pauci operarii? & dicen­dum quod nemo debet se ad hoc ex­cusare, quia qui patitur pennalisare pennalisantem, is vires administrat audaciae, & talis censetur pennali­sare cum eo.

51. Immò qui hoc facit, habebit aliquando mercedem suam, quia qui reducit errantem in viam facit opus misericordiae & charitatis.

52. Sed quaero: Si studiosus fuit olim suus optimus frater, & iverunt simul ad unum amicum, & fuerunt Collegae in una classi; an tunc pos­sit illum transjuvare ne vexetur? Quod negare in totum, quia hoc pu­blicam caussam continet, & Reipu­blicae interest, ne delicta maneant incorrecta. Immò talis fieret praeva­ricator, [Page 185] & incideret in poenam Cti Turpiliani.

53. Circa hoc tamen suggeram vobis utile consilii, ne acerbè nimis eam potestatem exerceatis, quia modica tantum correctio vobis con­cessa est, & nimia saevitia culpae an­numeratur.

54. Nam quandoque miseris ve­nit in praecordia virtus, & tunc ha­bes pugnos & malleos, & bajulant ut rustici, neque possunt dare plagas ad mensuram, quia sunt agrestes ni­mis; & hoc vult vos annotare, ne cum detrimento ex post facto sapia­tis, sicuti id saepe in foro nostro vidi practica [...]um cum dolore.

55. Praedicta observat etiam quo­ad secundum genus, quia isti debent ejus naturae aestimari, quae magis in eis praevalet.

56. Quoad temporales verò ma­jor occurrit dubietas, an debeant immunes esse ab omnibus oneribus vexaticis. Quod videtur, quia tem­pus non est modus inducendi deli­ctum, ideo non dicitur graviorem esse poenam, quàm fuit culpa.

[Page 186]57. Sed vos contrarium deter­minate, quia praescriptionis tempora praecise servanda sunt, ne sufficit unum adim pletum ubi duo conjun­ctim requiruntur.

58. Vnde pro declaratione prae­dictorum resolvam vobis aliquot pulchra notabilia, & quaero primum: An quoad hoc vexatio sit justa? Vi­detur quod non. Quia est injuria verbalis, quae ejus existimationem apud bonos viros & pulcras puellas gravat. At nemo debet alterius pacto praegravari.

59. Contrarium tamen sequimimi: Quia est utilis & dat intellectum, ut habet vulgaris Theoria, & est quasi purgatorium mundanum per quod absterguntur omnes maculae penna­litatis, donec completo tempore per­veniat ad studio sitatem.

60. Praemissa conclusio amplia­tur, & extenditur, ut etiam procedat in eo, qui est ultra vulgarem modum doctus in tantum, ut possit unam septimanam magistrate, & post duos menses doctorare; quia doctrina non mutat statum.

[Page 187]61. Immò licet praesumatur talis, habere omnes regulas Ramisticas in scrinio pectoris sui, adeò ut de ejus eruditione dubitare sit instar sa­crilegii: non tamen praesumitur scire notiones primas & secundas, quia ista sunt arcana Academiarum, quae non cadunt in Scholares.

62. Secundo ampliatur & con­cludit in eo, qui est Nobilista vel Cor [...]isanus, licet enim talis habeat aliquam praeeminentiam quoad jus civile, non tamen etiam quoad na­turale: quia natura omnes aequales fecit, & communi vitio commune est remedium: immò Nobilista, qui peccat, duplici poena puniri debet propter exemplum.

63. Tertio ampliatur, ut etiam valeat in eo, qui est admodum ci­vilis, & possunt facere virginibus pulcras credentias & subtiles basi­manus, & nudat caput suum pro omnibus: quia licet sciat ea quae sunt communis civilitatis ex gesto suo, non tamen etiam ea quae sunt con­suetudinariae localis: quia quilibet [Page 188] praesumitur ignorare stylum alieni fori.

64. Sed quod si etiam aemulati affectet? dicite quod jura constitu­antur ex eo, quod ut plurimum acci­dit: non ex eo quod raro; & quod semel aut bis accidit, non attendunt actores.

65. Quartò ampliatur & decidi­tur in eo, qui solet dare vocationes, & vult vide [...]i magnificus, & osten­dit se praeter naturam▪ liberalem: quia nemo in necessitatibus liberalis existit, & talis se potius quàm alium respicit: ideo dolos dolo vindican­dus est.

66. Sed quid? si fuit Bassista, aut Tenorista, & potuit graviter infi­mas voces murmurare, velut unus frater cappatus in choro, velleniter discantum fistulare, ut virgo 10. an­norum: vel si in totum fuit prefe­ctus in cantoria, vel carenda? Ad hoc idem dicite, quia tales praesu­muntu [...] imperiosi, eò quod multos habuerunt sub baculo, & quando dixerunt uni, cane, cecinit: & alteri Solmiza, zolmizavit.

[Page 189]67. Sed si sit magnus Signior a­pud Damascellas, ut periculum sit, quod taliter vexatus cadat per cor­bem, & perdat omnem amabilita­tem suam. Tunc mitiorem senten­tiam amplectimini, & quia talis prae­sumitur multa sibi ab iis acquisivisse clenodia, non debet multum torque­ri, quoad vexationes, sed magis vi­sitari quoad vocationes.

68. Supradicta conclusio limita­tur & restringitur, ut melius proce­datur cum eo, qui paenè tempora sua adimplevit. Quia cingendus habe­tur pro cincto, & desinit esse miles vitiorum, quia factus est miles vir­tutum.

69. Adhuc limitatur, ut non procedat quo ad extraneos; quia quo ad hos pennalis censetur legiti­mus, ideo contra hos debet honorem suum defendere usque ad cutem & sanguinem, quia vita & fama pari passu ambulant.

70. Vnde incidenter quaero: An Pennalis sit honorat [...]or Schmutzo­ne? Omninò dicite quod sit: Quia quod studiosus est inter pennales, [Page 190] hoc est, pennalis inter pices & am­plius.

71. Facit quod pices illi sunt in­fames quibus non patent portae di­gnitatum; quia in malitia sua devo­rant sanguinem studiosorum, unde dictum est: O quo vadit anima picis! Sed quaestio haec est minus dubita­bilis, id eo supersedeo eam latius de­clarare.

72. Nunc revertendo ad priores terminos: an Pennalis pro tali vexa­tione possit studiosum ad guerram vocare? Quod videtur, quis crude­lis est, qui famam suam negligit. Sed hoc nolite sequi; quia pennalis prae­sumitur inhabilis ad pugnandum, & virgas magis quàm arma tractare posse.

73. Et licet videatur habilis de fa­cto propter robustitatem, & tamen est inhabilis, de jure debet gladio privari & virgis onerari: Quia qui gladium sumit, peribit cum eo. Et hoc observat totus mundus.

74. Quaero ulterius: an possit a­gere de injuria verbali, puta quando sibi dictum est pennalis; Dicite quod [Page 191] non, tum quia est animal, in quod nec jus, nec injuria cadit, tum quia veritas convitii satis excusat convi­ciantem.

75. Sed quid si sibi facta est inju­ria realis, puta, quod est fustiga [...]us in foro, aut bajulatus in plateis, aut inundatus in aqua? Et videtur nega­tiva amplectenda: Quia pennalis est servus, & ideo capite non minuitur, qui nullum caput habuit.

76. Sed vos amplectimini distin­ctionem lugalem: quia si id fiat in eo loco, in quo ei nullum jus fuit ver­sandi, aut ambulandi, maximè si al­ter proclamavit, ut abiret, neque il­le abivit, sed reclamavit: Tunc dam­num quod ipse accersivit, ipse mussi­tabi [...], & sibi imputabit.

77. Quid si id fiat in sua domo, ubi dedit Vocationem? illud dicen­dum est, quia sua cuique domus tu­tissimum refogium est. Et nemo di­citur duplici damno onerari; nisi fortè ibi fuit valdè importunus & inutilis, & voluit habere magna ver­ba solus, nec dari Caesari, quae sunt Caesaris.

[Page 192]78. Quaero iterum: An possit se pennalis vexatione liberare à vexa­tione; Licet de subtilitate juris ri­gorosi id non videatur conceden­dum [...]; tamen vos utilitatem aequita­tis sequimini; quia ignoscendum est ei, qui sanguinem suum taliter qua­liter redemtum voluit.

79. Sed qui si sit valdè obaeratus, & non habeat multos obulos in bur­sa? Tunc adhibere cautelam, ne vos decipiant: quia sunt astuti valde, in occultaneo thesauro suo, ideo non debet talis excusario facilè admitti, nisi praestito juramento paupertatis, quia nemo praesumitur vacuus ad peregrinas regiones migrare; maxi­mè si sit charus filius, vel cecinit in cantoria.

80. Si tamen hoc de facto contin­gat: tunc quod non habet in aere, luat in corpore; & sic vexetur benè, quia non persolvit plenè. Quia licet prae­dictus puniatur mitius quoad poe­nam pecuniariam, quam alius bene nummatus: debet tamen puniri gra­vius quo ad poenam corporalem, & ita servatur in praxi.

[Page 193]81. Pro cautione tamen notate. quod tales interdum habeant privi­legia miserabilium personarum, si sunt valdè lamentabiles; quia tunc satis ipsa paupertate premuntur, Et afflictio non est addenda afflicto.

82. Sed quid si sit valdè simplex, ut non possit unum puerum offende­re, & habeat magnam devotionem, & eat precabundus per civitatem? A talibus cavete vobis, quia veni­unt ad vos in vestitu ovium, sed in­tus sunt lupi rapaces, & habent Dia­bolum sub cappa sicut frater aliquis poenitentiarius.

33. Sed quid si Pennalis lateat & non faciat sui copiam? Tunc si non potest haberi de die, solet visitari de nocte, & interdum cum Musica in­strumentali cantari sibi unum bo­num carmen, ut exeat sonus in uni­versum Museum; Resonet in laudi­bus, cum jucundis plausibus.

Vitrum nostrum gloriosum
Per omnia kling klang klangorum.

Et hoc de consuetudine, loci, licet jure destituamur.

[Page 194]84. Circa tamen hoc estote pro­vidi, ut faciatis id cum moderami­ne, & in occulto ne habeatis merce­dem vestram in propatulo, quia pos­set hic allegari pacis publicae turba­tio, cujus poena est Bannum, quod parit multos & miserabiles Corne­lios in cerebello.

85. Nunc ad extremum tradam vobis modos, per quos dissoluitur pennalismus, quorum primus est: Praescriptio, quia de jure Saxonico, si pennalis vivat in studio Academi­co per annum & mensem utilem; talis praesumitur didicisse mores ci­viles & bursaticos, & ideo habetur pro studioso, nisi mores fortè contra­rium suadeant.

86. Dico utilem, ut supputetis tempora climactericè, ex quo stetit in Academia animo studendi, non verò commorandi tantum, ne alio­quin is fiat studiosus, qui per natu­ram studiosus esse non potest.

87. Item ut intelligatis id tantum valere in praesentes. Quia quoad absentes non valet praescriptio, e [...] ­jam [Page 195] si tempus interveniat, cujus ini­tii non extat memoria.

88. Circa hoc quaero: An pen­nalis discedens ante completum spa­tium ex Academia, postea reversus nihilo minus habendus sit pro studio­so? Et decidite distinctè: Quia si in continenti redeat, tunc habet jus postliminii, & dicitur tempus, quod abfuit, suppleri alio tempore in duplum, ut ita procedat prescriptio.

89. Si verò ex intervallo, tunc quia censetur interrupta praescriptio, debet tempus suum de novo inchoa­re, & ita ad studiositatem pervenire, quia res devenit in eum casum, à quo incipere non poterat.

90, Quod si in totum domi re­maneat, & fiat tibi Megistellus, aut Baptizans, vel Vxoratus: tum per­fictionem Leg. Cornelii censetur nunquam in Universitate fuisse, & ita in statu suo mortuus.

91. Iterum quaero: An pennalis possit deponere pennalismum in Pa­tria? Sed hanc quaestionem super­sedeo determina [...]e, quia est Salebro­sa nimis.

[Page 196]92. Secundus modus est Eman­cipatio, puta, si Pennalis sit valdè acceptabilis apud Virgines, & sciat gravitatem Academicam tenere, po­test talis Vocationem dare aliis stu­diosis, ut ab solvatur à peccatis suis, & emancipetur à pennalismo.

63. Et ad hanc requiruntur cer­tae solennitates; quia debet Virgo aliqua primaria, quae ejus rei scien­tiam habet, in judicem eligi, & de­bet praeter alia cognitio causae inter­venire, an persona supplicans sit ha­bilis ad hanc dignitatem. Quo exa­minato debet pennalis ante virginem super genua procumbere praestan­do ipsi juramentum, quod velit pen­nalem exvere, & induere studiosum. Sed hic modus est valde peticulosus, quia una solemnitatem omissa totus actus annullatur.

94. Quero tamen, an talis Bulla­tus studiosus censeatur quoque le­gitimus, quoad alios qui non fuerunt in Vocatione & Absolutione? & dicite quod non, quia privatorum pactis jus publicum inverti non po­test.

[Page 197]95. Tertius modus est Legitima­tio per subsequens Magisterium, pu­ta si pennalis intra annum fiat pro­motus Magister aut Baccalaureus, tunc enim habetur pro studioso. Quia cum infamibus portae dignita­tum non patent, censetur per istum honorem abolita omnis macula pen­nalitatis, & per Magisterium pur­gata omnia antecedentia.

96. Sed tamen quia talis fecit con­tra juramentum suum, quod ded [...]t Depositori, ideo d [...]bet super eo gra­tiam facere dando ei vocationem, ut anceps periculum perjurii evi­tetur.

97. Ultimus modus est legitima­tio per Rescriptum principis, puta, si princeps aut alius, qui famae habet restitutionem, det alicui hoc privile­gium, quod non debeat esse penna­lis, & hoc publico diplomate testa­tum faciat, debet haec voluntas prin­cipis pro lege servari; quia videtur respexisse ad doctrinam & merita personae. Et ideo qui vocat eum pen­nalem, committit crimen laesae ma­jestatis.

[Page 198]98. Sed quia tale privilegium non praesumitur, violari, ideo debet Bulla sibi data praesenter inspici, an expresse scriptum sit, quod talis non debeat vexari, & tunc tenor ejus circa hoc servandus est. Si verò hoc non scriptum sit, sed tantum simpli­citer indultum, quod non debeat esse pennalis; Tunc possunt nihilo­minus vexari. Quia censetur Prin­ceps se conformasse ad juris com­munis dispositionem, & non voluisse uti plena potestate.

99. Pro additamento debetis sci­re, quod hodiè per Nov. Constit. omne jus vetus circa pennalem abro­gatum est, per quas omnes Beani naturalibus restituuntur, ita ut sta­tim à primis depositionis incunabi­lis una atque simplex studiositas illis compe [...]at, id est, eadem quam ha­bent studiosi à mul [...]is annis.

100. Dura quidem lex est, verum ita scriptum est, non tamen credo, quod practicatur ab omnibus▪ quia stylus curiae in viridi observantia positus, ipsa lege quandoque poten­tior est, unde sit ut Novella Leo­nis [Page 199] hodiè in foro non attendatur. Circa praedicta haberem quidem ali­quot adhuc pulcra notabilia, sed quia odiosa sunt restringenda, ideo remitto vos ad praxin, ut ista om­nia aptius ex ipsis rerum documentis in usu quotidiano cognoscatis.

Ad Mandatum regium cum Privilegiò

Pro cancellarius manu prop.

Explicit, explicuit, caetera praxis hab [...]t.

FINIS.

DISPUTATIO DE CORNELIO, ET EJUSDEM NATURA, AC PROPRIETATE.

Cujus Positionis SUB PRAESIDIO, Ampliss. Famosiss. Clariss. Spectatiss. & celeberrimi Viri, Dn. VESPASIANI CURIDEMI omnium facultatum Doct. in Illustri Gaudeca pensium Academia, Publicè proponit ZACHAEVS PERTINAX Hierosolymitanus.

Habebitur disputatio in Collegio medeo ad­fontem Arethusae, quoties lubet.

THESIS I.

QVanquam scriptitandi ca­coëthes nostri seculi homi­nes supra modum intoxica­vit, adeò ut omnes merca­torum, clericorumque Bibliothecae volumunibus farciantur: nemo ta­men inventus hucusque mortalium est, qui utilissimam de Cornelio ma­teriam in apricum eruerit.

2. Cujus rei causam nos contra Thelaugen, qui sterilitatem pro cau­sa adfert, in ejus difficultate sitam defendemus.

3. Est enim nodosa, cerebrosa, & rugosae frontis materia, ut rectè dixisse videantur Vltra montani, non esse eam bonae fidei, sed stricti juris.

4. Nos igitur de re literaria benè mereri operam dantes practicabilem hanc materiam proponemus, ut huic labori addictis fenestram ape­riamus penitius introspiciendi & meditandi.

6. Id quod nulla ratione aptius fieri censemus, quàm si quis egregie [Page 202] pictus, hoc est, ut Zonatas inter­pretatur, probè fustigatus, variis­que coloribus à lictoribus ornatus, secum solus ambulet, in locis, quae hominum frequentiam non facilè admittunt, ibique crumenam suam aere vacuam assiduè inspiciat.

6. Quid autem sit Cornelius, & unde dictus, variae sunt literatorum senten [...]iae▪ nullaque ad eò facultas est, quam non strenuè Cornelius hic exerceat.

7. Theologi quidem in sacris bi­bliis hanc quaestionem non attingi affirmant, nec esse de talibus admo­dum inquirendum, cum plus satis sit, si rem ipsam habeamus. Qui e­nim Cornelium habet, non mul­tum sollicitus est de substantia aut nomine ejus, quin retrò ad causam ejus ut plurimum oculos flecti [...].

8. Iurisperitis Cornelius est de­fectus pecuniae, qui ei, qui multum debet, facultatem satisfaciendi eripit, & eundem subterfugere facit, sicut & fugitivus indidem nuncupatur, in l. 5. C. de recept. arbit. Verum haec definitio cū nimis sit angusta, rectè [Page 203] exploditur à Don. Anton. d [...] Crampai­gnis tract. de fum. & stam. c. 6. n. 194.

9. Neque verò cum Medicis fa­cimus asserentibus Cornelium esse passionem animi, quae contraria cau­sa [...]eprimitur: nec enim semper con­trario repellitur Cornelius, quod videre est inirato verberato rustico adversarium suum demulcente pug­nis, quem certe Cornelium habere nemo ibit inficias: hic si pulsari de­beret ab eo quem ille tam castigat, in tantum per hos contrarium Cor­nelius ejus non tolleretur, ut etiam augeretur.

10. Philosophi existimant illi Cornelium esse nomen inane sinere, ortum ex festivitate quopiam: Cum enim in comico loco quidam Cornelii nomine, Conscientiae perso­nam sustinuisset, isque ex scenis pro­diens, chorum semper laetum inven­tum, subinde digrediens tristem ac moerore plenum reliquisset, abiisse has affectuum vicas in proverbium, ut quoties quis solito moestior esset, diceretur Cornelium habere. At haec sententia communiter impro­batur, [Page 204] cū aliter in praxi edoceamur.

11. Nos igitur, ut potè quinulli facultati nos mancipamus (similes enim sumus Achilli illi Perseo, qui de omnibus materiis aequè feliciter dissertabat) censemus Cornelium nec hominem simpliciter esse, nec spiritum. Omninò enim cum La­ctantio statuimus duo Doemonum genera; coelestes & terrestres: & putamus Cornelium esse spiritum corporeum ex atrae bilis copia con­flatum, qui certis exacerbatus causis hominem inquietar. Vnde Germani­cum illud ar [...]ola [...]ur esse, quoties Corneliosum [...]ué contuentuentur, ut dicant, Er schl [...]gt sich mitdem Teuffel.

12. Derivato nomine à Graeco [...], id est, satio seu satuto, & [...], id est, immisericors, seu cru­delis, dicaturque Cornelius quasi [...], id est, crudeliter fa­tians. Testatum enim experientia fecit, eos qui hac peste onerantur, ita inhumaniter excipi, ut per uni­cum modo diem laborantes jam tum ceperit Cornelii satietas.

13. Causam efficientem si quaeri­mus, [Page 205] non unam reperimus, idque hac in materia mirum esse monet Hypocras Guidone de sect▪ venar. c. 7. Cum enim alias unus filius uno saltē patre possit gigni, hic tamen unus fi­lius, id est, Cornelius pluribus ex causis, iisque separatis nascitur.

14. Pro varietate autem tempo­rum & locorum, personarum item & circumstantiarum aliam atque aliam matrem agnoscit Cornelius. In his enim est ex defectu pecuniae: in aliis ex amore: in aliis ex crapula: in aliis ex verberibus: in aliis ex chartis lusoriis: in aliis ex melan­cholici humoris ebull [...]tione, &c.

Sic nonnullis Cornelius invadit tempore matutino cum surgendum est, quo tempore etjam meditatio­nes suscipi consueverunt de soloe­cismo pridie per vinum commisso; quosdam vespertino tempore cum caupo se diutiùs potum daturum re­nuit: alios post meridiem quando ami [...]a in horto relicta ad urbem re­deundum: alios media nocte cum ad caveam, seu ut Romani loquun­tur, ad carcerem migrandum.

[Page 206]16. Pari ratione quidam in con­clavi suo Cotnelium sentiunt, dum labores, libros, praeceptores, & id genus aliud nugarum inveniunt, nonnullos autem compotores aut confabulantes; quidam in templo, dum concio nimium protrahitur; quidam in area nuptiali, dum ami­cam abesse suam comperiuntur: quidam in lecto, cum lectus denuo bibit, quae ipsi sub vespere bibe­runt: quidam in foro dum amasiam suam praeterituram praestolantur, quae tamen alii juncta patrono aegro­tum hunc parum curat, hinc illae la­chrymae, dolor, fletus & stridor dentium.

17. Quidam juxta alios inceden­tes, Cornelium indè concipiunt, si alteri superiorem locum relinquere debeant, qui tamen longè & dignior & honestior est. Hi tam possunt Corneliosi vocari, quàm asini & Cnolli, qui sibi vel Fabiorum pro­sapiam vel Solonis sapientiam ima­ginantur, cum tamen, ut Propheta inquit: ‘Non fiet in toto corpore mic [...] salis.’

[Page 207]18. Praetea has omnes nonnulli passim jugibus Cornelii speculis, tanquam Furiis agitantur, eumque sicut aedes testudo, adsiduè secum portant, quales sunt ii, quibus fumus est in domo, id est, quibus mala her­ba, seu, ut vulgus ait, mala mulier est: Item, qui ad scientiae & doctri­narum mercaturam in Academias ablegati, omissis literis alias fibi mer­ces, ut sunt vinum, cerevisia, mere­trices, alea, folles, equi, & id genus aliae, comparant: & postmodo do­mum revocati à parentibus, taber­nam suam aperire erubescunt: mer­cium enim emptarum pudet & num­morum consumtorum taedet, jam­que sunt & manent miseri socii, co­gunturque vel agriculturam, vel cau­ponariam, vel cerevisiae coctionem, vel tale quid arripere, suntque mi­nistri, cum esse domini potuissent, in quos cadit illud Prophetae:

Consumptis tandem foecunda in pocula nummis,
Hoc veri invenio: nil scio, nil ha­beo.

[Page 208]19. His accedunt & illi quos ava­ritia, omnium malorum radix, ob­sedit. Hi enim si judices sunt, qualis est ille, nec Deum, nec homines for­midans: Luc. 18. partem nullam lae­ta expediunt fronte, nisi sciant: ‘Quod possit gravisare domum sibi dextra redire.’

Si mercatores sunt, nunquam sa­tis nequiter aliis imposuisse se cre­dunt, hi scilicet enim aliquando au­diverunt, licere se mutuò in emtio­nibus circum venire, idque dicunt Jurisconsultos concedere, l. in causae. 16 §. 4. ff. de minor. Si alterius gene­ris sunt homines, quales Aristo. 4. ethic. 7 [...] indigitat, quales sunt monachi, & id genus ho­mines alii, nihil humanitatis à se fa­ciunt proficisci, nisi videant brachia Graeca & manus dativas, summa omnia faciunt gratis sed dativo casu.

20. Materia Cornelii ex definitio­ne colligitur: cum enim humidum radicale sit tenue, & calor nativus imbecillio [...], oritur spiritus quidam siccus & frigidus, ater, tristis, rarò [Page 209] subridens, sui impos, qualitercunque condensatus & incorporatus, & bre­viter tale monstrum, cui nec Ho­mericus Polyphemus, nec Virgilia­na Fama, nec Ovidiani gigantes, nec Horatiana pictura, nec ullum vel à Wigoleisa, vel à Seufrido, vel ab Amadiso, vel à quopiam necessa­riorum ejus, debellatum portentum comparari queat.

21. Formam Cornelii in tuenti­bus, pro diversis subjectis in quibus dominatur, variè se instar Protei manifestat. Quidam enim hominum consortia fugientes ad loca solitaria properant: alii versantur quidem cum mortalibus, sed taciturni, cer­nui, morosi, quibus dici solet, eos Calendaria componere, aut specu­lari in divinis, aut claves quaerere, aut Cornelium habere, quorum po­stremum prioribus tribus verius nos existimamus; nonnulli, praesenti­bus aliis, ubicunque recursis spatiis deambulant. ‘Spectantes terram, manibus post terga rejectis,’ [Page 210] & succinentes sibi melancholico murmure, cujus harmoniam nec ip­si, nec alii, sed folus qui eos vexat, Cornelius intelligere potest.

22. Finis est, ut agnoscant morta­les omnes, verum esse quod scrip­tura dicit: Omnis stultus est fatuus, & omnis fatuus est stultus: qui ter­mini sunt per omnia convertibiles.

23. Objectum Cornelii sunt res, Actiones & verba. Res ut calcei, ve­stes, uxor, ligna, candelae, sanitas, morbus, vinum, virgines, cerevisia, compotores, corrivales, pulices, pe­diculi, quamque primo decuisset lo­co poni, pecunia, & similes. Actio­nes, ut si cochleatorem impediat ma­tris praesentia, quo minus osculari ex voto possit Venerem suam: fi quis concurbitari se norit, quod tamen mutari nequit: si patientiam Socra­tis addiscere quis tenetur: si quem pulices infestant, ubi capere dede­cet: si puella superciliosa, quae se Dianam aut Iunonem esse persua­det, ne nimis demissa, aut humilis videarur, procum suum asperius re­pudiavit, quem tamen perdire amat, [Page 211] & reverti iterum ac instare, tacitè exoptat: ille verò nihil de ea solli­citus aliam, quod ajunt, quercum excutit, similis cordato illi Cano­nico Herbipolensi, qui concubinae suae electionem dabat, utrum appel­lari mallet ein Erizhure, an vero ein Lan [...]hure. Verba, ut si cochleator ama­siae suae verba duriuscula extimescit, & reconciliationē redimit annulo, armillis, serica tunica, molli thorace, aut ejus generis pretioso Xenio, aut si lepus quidam, cui cor in caligis, Thrasonis alicujus minis perterre­factus, pacem & requiem emit ali­quot loachimicis, aut ducatis, aut ducatis, aut florenis, in convivium commune exhibitis, memor istius Maronis Aeneid. 11. ‘Nulla salus bello pacem te poscimus om­nes,’ & illius sacri: Pacem inter vos alite, Marc. 9.

24. Effectus Cornelii interdum bonus est, interdum tolerabilis, in­terdum verò pessimus.

25. Bonus est cum resipiscit mo­rio, [Page 112] seque peccasse intelligens, mo­res abindè corrigit: ut si puer me­chanicus aut mercatorius, ala pa­rum impatiens, à magistro, domi­nove suo aufugit, sed postea mise­riarum impatientior, revertitur & pati consuevit. Item si adolescens cum loculo turgente ad Academias accedens, inque omnibus conviviis primas, obtinere cupiens, magnifi­cus, munificus, pugil, eques, miles, dimicator, venator, aleator, clama­tor, scortator, potator, viridis, gil­vus, ruber, caeruleus, flavus, ful­vus, ravus, Italus, Gallus, Iberus, Anglus, nunquam Germanus, nec verbis, nec re, nec veste, & paucis lo­quendo, ein Dollerhundt oder Stutzer, tandem dilapidatis nummis, absum­to tempore, aetate provecta, decep­tis, offensisque parentibus, cum vi­dit se stolidè egisse agnoscens bar­bam crescere, patrimonium evanes­cere, pallium vilescere, & caput ni­hil discere, ad meliorem frugem re­diens, vitam emendat, & in virum magnae dignitatis evadit, id quod tamen rarius practicari in foro te­statur, [Page 213] Gail. 3. observ. 40. n. 34.

26. Medius effectus est, quod impediat o [...]exin, inducat pallorem, rugas, taciturnitatem, extinguat sa­les & omnes delicias, &c.

27. Pessimus est cum in vales­centes spiritus impuri vires homi­nem adigunt: ‘Vt nodum informis lethi trabe nectat ab alta,’ alius, non poëtaster, sic effaretur, ut se suspendat. Verum cum hoc Cor­nelii genere nihll nobis est negotii, sed Theologis & Iurisperitis hoc ela­borandum relinquimus, qui id exi­stimant, & laesae conscientiae vulne­re pullulare. & Juvenal. Sat. 1. vo­cat mentem criminibus frigidā: con­tra quam frigiditatem, nec medici ul­lum repererunt antidotum praeter laqueum stupeum, quem adeo di­cunt infrigidare, uthanc frigidita­tem prorsus extinguat.

28. Nunc in gratiam valetudina­riorū hac peste correptorum, pauca subiiciemus contraria seu remedia, quibus hic semispiritus fugari plae­runque [Page 214] soleat; quorum in numero primo rectè collocamus somnum; qui enim dormit, non peccat. Et haec est vera ratio, non ea quam ad­struit Virg. Aeneid. 6. quod so­por fit lethi consanguineus. Quan­quam minus hoc in Virgilio mira­mur, cum sit poëta, id est, nugi ven­dulus, ut recte obiicitur poëtae in bello grammaticali. Quod si Cor­neliosus dormire nequit, aptissi­mum est ut vigilet, sed res non ca­ret difficultate, teste Hippocrate Sect. 2. aphoris, 1.

29. Quod si somno non vincere­tur, recipe tres congios vini Malva­tici, tertio purificati, cum pane bis cocto, & misce ut fiat cibus; si pa­rum id juverit, adde sextantem spi­ritus vini mixti aqua nota; si nec dum incalveris, accede ad ignem Terentii calesces plus satis.

30. Nonnulli suadent recipien­dos esse novem sac [...]ulos, mediae ma­gnitudinis, Ioachimicorum, cum totidem sacculo aureorum, qui mis­ceantur, & fiat permutatio in taber­nis cum rebus, quibus indiges, Hic [Page 215] modus sunandi tam à Theophrasto, quam à Galeno & A verroë praeteri­tus est, sed nec Dioscorides, nec Ve­salius ejus meminerunt, quod mi­rum est, cum alias viri fuerint do­ctissimi▪

31. Nos verò non taedebit arca­num quippiam communicare, quod a nemine mortalium literis prodi­tum est, & tamen praesentissimum ju­vamen (cupimus enim de omnibus benè mereri) recipe igitur tonnam electri, auri puri, addito compsexu virginis, vividi coloris & succi ple­nae (sunt enim & aliae virginum spe­cies) & utere quoties lubet, non ul­tra quinquies in singulas 24. horas, ne nimio suo calore, laborantem exsiccet & Innguefaciat.

32. Haec de medela satis, ne quis nos empurycos aut seplafiarios cre­dat. Nunc dubia quaedam de Cor­nelio subnectemus, a paucis hucus­que prodita.

33. Questio elegans est, an per­petua morositate laborantes, sicut Areopagitae illi, qui in Trophoni antro somniasse videntur, quos vul­gus [Page 216] Mopsos appellat, Corneliosi nuncupari queant. Nos a negan­tium partibus stabimus, quia rectius murrosii vocantur.

34 Corneliosum non posse bona conscientia ridere multi adfirmant, quod falsum est, nam conscientia in risu non consisti, sed in corde & animo.

35. Invidum rectè dicimus Cor­neliosum cum omnibus ethicis: to­ties enim paroxismus effervescit, quoties cum alio benè agi cernit. Ve­rum qui perpetuo livore turgidus, alios opprimere sedulo conatur, po­tius virum malum nominari cen­semus qui una cum Cornelio in In­sulam deportetur, ut vocant Iuris consulti.

36. Qui Cornelio tribulatur, te­stis esse in judico utique non cupit, quia non est mentis compos, ac te­stes tamen habere potest, nec enim propter Cornelium civis esse desi­nit.

37. Suspendendus an possit Cor­nelium habere nonnulli ambigunt: Communiter tamen affirmant, id [Page 217] quod & nos credimus contra Palae­monem.

38. Corneliosum posse bonum virum nuncupari probabimus: id­que vel eo solo, quod Cornutus, id est, cujus uxor est communicativa, possit Cornelium habere, cum tamen ipse bonus vir sit, quia patitur, quod multi non paterentur.

39 Cornelium esse spiritum ex humore natum diximus: sed de sexu quaeritur, an Cornelius sit etiam mu­lier. Nos putamus Cornelium esse generis masculini, sed in foeminis ta­men potenter quoque dominari, praesertim in virginibus annosis, in quibus tam alte suas extendit radi­ces, ut etiam in fronte & facie passim promineant.

40. Qui insano amore compul­sus matrimonium promittit, uxorem ducit. & postea nihil habet, quod edat, nec didicit, quo sibi victum quaerat, posse eum Cornelio tactum dici putamus, sed tamen beneficium impune esuriendi non est ipsi dene­gandum.

[Page 218]41. Quoties Corneliosus inebri­atur, pulchrè dubitatur, an ipse Cor­nelius ebrietatem sentiat, quod om­ninò asserendum arbitramur. Vi­demus enim ebrios Cornelio plae­rumque non vexari, quod utique non contingeret, nisi Cornelius quoque inebriaretur, ille verò vino delectatus, malitiaeque suae oblitus, hominem tunc laetari sinit usque in crastinum.

COROLLARIA.

I. Grammaticum.

AN Cornelius possit declinari: Adfirmanus praeterquam in ge­nitivo casis, quem non putamus dicli­nabilem.

II. Dialecticum

An Cornelius in homine habeat respect [...]m subjecti occupantis, an subjecti occupati: posterius affirma­mus: [Page 219] nam falsum est, quod vulgo di­citur non habere Cornelium. Nos enim Cornelium non habemus, sed Cornelius nos habet.

III. Rhetoricum.

Dictum est, suspendendum posse Corneliosum esse, quaeritur, quo tropo hoc dicatur, respondemus per [...] seu [...], est enim non medeocriis extenuatio.

IV. Musicum:

Cornelius licet per omnes declina­biles casus possit cani, suavissimunt tamen in ablativo statuimus, ibi nam­que vim suam exserit Lydius, teste Cassiodore 2. variar. 40.

V. Arithmeticum.

An cadat numerus in Cornelium negamus, Continetur enim monade: at monas non est numerus, sed nume­rorum [Page 220] origo, teste Macrob. somn. lib. 2. c.

VI. Geometricum.

Potestnè Cornelio applicari quod Geometris celebratur, bis binabis esse solidum? adfirmamus, quia Corne­lius est quandratus, hoc est, rusticus & impudens qui etiam non vocatus & ad invitos venit.

VII. Astronomicum.

Cui signo conveniat Cornelius, in Zodiaco respondemus. Capricorno per omnia.

VIII. Theologicum.

An Cornelius in aëre degat inter alios malè conciliatos nebulones, re­spondemus negativè, semper enim cum hominibus versatur.

IX. Iuridicum.

An Cornelius possit contra Corne­liosum [Page 221] agere interdicto uti possidentis. Negamus, quia Cornelius vi possidet, cui non datur hoc interdictum [...]. 1. §, ult ff. uti possidet.

X. Medicum.

An Corneliosus, quatenus Corne­liosus est, possit dici Cacochymia labo­raro, atque sic phlebotomiam utiliter adhibere. Negamus, nisi per acciden­tiam, si nimirum Cornelius tenacior sit.

XI. Physicum.

Cornelium augmenti & decremen­ti esse capacem, atque ita subjecere al­terationi, aerbitramur, contra Arist. de generat. & corrupt. lib. 3. c. 33

XII. Metaphysicum.

Cornelium esse Ens, putamus, & propterea est in loco, nimirum intra capitis territorium, ubi etiam jus dicit & accipit.

XIII. Philologicum.

Dubitatum meminimus, uter fit na­tura prior, ipsenè Cornelius, an verò Corneliosus. Hunc esse priorem statui­mus, tanquam subjectum adjuncto suo.

XIV. Politicum.

An deceat in benè constituta repub. Corneliosos habere, negamus: tunc enim, teste Platone, beata [...]st respub. cum cives sunt beatissim. At beatus ne­mo dicitur propriè, qui Cornelio affici­tur. Ergo, &c. Si qui igitur cives Cor­nelium habent, id de facto fieri apparet.

XV. Historicum.

An Cajus caesar cum acceptis vul­neribus veste faciem regeret jam mori­turus, sub illa veste Cornelium habue­rit, negamus. Est enim hoc cornelij genus irregulare, rectiusque dicitur aegrotus esse, qui vulneribus confectus animam agit.

THEMATA MEDICA, DE BEANORVM, Archibeanorum, Beanulorum & Cornutorum quorum­cunque: affectibus & curatione▪ Adque Praesidente ADMODUM PRAECELLENTI.

Et Exquisito Cornelio Cerasto Cornano Medico & Chirurgo Regio Beanorum.

Respondebit CARIOLLINVS TEVETIO CRUFENAS.

DEPOSITORIBVS, ET BEANORUM CHIRURGIS▪ S. I.

CVm hoc symptoma priscis seculis fermè ignotum jam indies magis divulgetur, pluribus etiam adhuc Medicis igno­tum malè curetur ita ut aegri saepè succumbant, aut pejores recidivas patiantur: Operae precium duximus, ob publicam utilitatem, ea quae in praxi jam aliquot annis observavi­mus, hoc loco proponere, ut tam foedae luis accuratior pateat natura & curatione.

2. A nomine ideoque; rem au­spicabimur. Vocantur hi patientes Latinis, ut Ciceroni & quintiliano Beani, Beanuli, & Archibeani & à primario simptomata Cornuti, licet distincturi simus in progressu ser­monis. Germanis Bachautem, Pennal, Lanip, Gehôrnte, Wilde, quod vix cicu­rari [Page 225] possint, Geschossene geseln. Graecis Asen licet hoc nimis sit generale. Hebreis cubiacha. Nos autem Gram­maticis vocabula linquentes, ad pu­gnam tam saevi hostis properamus.

3. Beanismus hic definiri potest quod sit symptoma actionis de pra­tae favacultatis principes à parentū se­mine & mala educatione, vel utris­que ortum ducens, & cornibus extra cranium exeuntibus se prodens.

4. Et licet multiplex si [...] hoc simp­toma & variè dividi possit; optima tamen divisio est, in ARGHIBEA­NOS, BEANOS, & BEANULOS.

5. Archibeani sunt in quibus malum planè inveteratum, & cor­nua habent plurima, maxima, foe­dicoloris, emedulla [...]a, tetrum odo­rem exhalantia, inaequalia▪ ramosa, dura, aspera, quadrata, nigricantia, liventia, longa, curva, & dicuntur POLYCORNES.

6. Beani mitiora quodam modo ha­bent accidentia, cornua ut pluri­mum bina, eaque media inter utros­que liventia aut flaventia, aliquid habentia medullae, & dicuntur BI­CORNES.

[Page 226]7. Beanuli cornu unicum saltem habent satis acu [...]um, in medio ple­rumque frontis, duorum aut trium cubitorum, idque molle, glabrum, rotundum simplex recta sursum ten­dens, subflavi coloris parum foetens, copiosae medullae, &c. & hi appel­lantur MONOCEROTES.

8. De loco affecto imprimis sol­licitos nos esse oportet, nam frustra alias in curatione sudabimus; est au­tem is cerebrum potissimum, & qui­dem membrasia ipsius dura mater, quae inde nomen habet, ubi etiam plerumque, desinit, licet ad radices oculorum quandoque pertigisse re­serat Doctiss. D. Cajus Cornarius in sua praxi nondum edita fol. 20.36.51.26. Qui quoque suspicatur corneae tunicae inde nomem mi­graffe.

9. Caussae hujus affectus multi­plices, Aër sylvestris & obscurus qualis est in scholis particularibus, ut sunt Lavingana, Lyncensis, &c. Item, Dolpe husensis, Buben [...] orfen­sis, Stockfischhusensis, Pickelhae­ringensis, aliquibus in locis Bata­viae, [Page 227] Sueviae, & adhuc Misnae, Gri­mae & portae, Item, Halae, Magde­burgae, Brunsvigae, Hildesiae, Amstel­rodami, Stetini, Lubecae, Bremae, Pa­delbornae, Sauwfurti, Stierfurti, Has­furti, Servestae, Breslaviae, Amber­gae, Nabburgi, Dusseldorpii, Vl­trajecti.

10. Apud varios varii cibi in causa sunt, & quidem ii qui crassum imo crassissimum generant succum, ut carnes animalium cornutorum, asinorum, asellorum marinorum, panis item scholasticus, ca [...]eus pu­tridus praesertim der Hafenkász d [...]n die alten Weiber verkauffen, fabae & legu­mina reliqua, unde perspectus Py­thagoras suos discipulos arcebat à fabis, cerevisia crassa, &c.

11. Motus etiam hic recensen­dus. Nam videmus eos qui vagan­tes, cantantes, curs [...]tantes, vocife­rantes, balantes, bacchantes, clami­tantes, vorantes, potantes, ingur­gitantes, mendicantes, hiantes, bo­nātes, in curta tunica saltantes, nul­lum angulum intactum relinquunt, hoc malo potissimum detinere, Vr­geri, [Page 228] torqueri. Sive contra, qui in claustris, carceribus, cellis, ergastu­lis, angulis, cameris scholasticis tan­quam pistrinis, mille repagulis, com­pedibus, vincti, catenati, ferrati, li­gati, servati, ob inopiam aëris pu­riotis in hunc affectum prolabuntur, aut prolapsi confirmantur.

12. Somnus & hoc loco aliquid potest. Qui enim ex iis gli [...]es agunt, magis divexantur, ut noctu hiantes, ronchantes, sternutantes, surzan­ [...]es, cachantes, s [...]hnarchantes, &c. Hitibus praesertim magis periculi subest, noctu enim animalcula ut cimices, pulices, culices, tineae, ve­spertiliones os intrantes, irreptantes, permerdantes. & menten pertur­bantes, divexantes, subtile serum exiccantes, & mala alia excitantes, misellos hosce asellos misellè ex [...]ru­ciant, & dilaniant. Idem quoque de vigilia esto judicium.

13. Excreta & retenta suum quo­que in hoc affectu locum habent. Dum enim pulverem scholasticum absorbent, deglutiunt, imbibunt, attrahunt, retinent, coquunt, assimi­lant, [Page 229] apponunt, magnum cornibus fulcrum addunt, ita etiam bono quo­que alimento excluso & excreto foe, ces sibi reservant, & sui infortunii authores existunt. Ex patbematis sunt ira beanina, timor fur den wilden Groszvattren und furten schlusseln ut & vir­gis & ala pis dez grossen Schulfuchses, qui Archibeanorum omnium est pater, avus, abavus, atavus, proavus, uhr, uhr, uhr, grosz Altvatter unnd Rabbi, Khimmel. Pavor, moestitia. hor­ror, rigor, perturbatio mentis, fru­strati amores, quos sequitur Despe­ratio asinina.

14. Proxima causa est lac ma­ternum, mala educatio, Vnde cras­si exhalantes fumi mentis sedem oc­cupant, quos dum frustra natura expellere conatur tandem in duram & corneam substantiam convertens eam extra cerebrum foras protrudit.

15. Signa. Primo prodit se intui­tu Beanus, cornua enim gerit satis manifesta & conspicua extra pileum protuberantia, pulsus ipsi magnus, vehemens, celer, durus, plenus, fre­quens, inaequalis inaepualiter, bis vel [Page 230] sepius feriens, ferratus, caprizans omnium frequentissimus apparet. Vrina crassa turbida, cruenta, foecul­enta instar jumentorum cornuto­rum, plurima, foetida & graveolens, rubra imo etiam nigricans, vel viri­dis, spumansin qua volitant, ranae, cantharides, lacertae, vespertiliones scorpiones, subsident spectra, capri­pedes, caprae saltantes, dracovolans, grandines, &c. In veniuntur etiam ramenta cornuum, capita leporina flatus retenti su [...]sum tendentes, no­lae quae pugni magnitudinem ferme aequant, & id genus alia tonitrua: torvis tuetur oculis, juxta illud torva tuentibus hircis, Frons ipsi simiae aut Asini, cappilli recti, regidi cras­si, wie ein Pfenningstricke, impexi, qui findi possunt in 4.5.6.7. & plurus paries: caput quadrangulare, nigri­cans, exustum, calidissimum, du­rissimum, distortum, acutum, os hi­vicum, instar proboscidis elephan­ti, dentes ap [...]ini, exerti, prominen­tes, praelongi, crassi, oculi cyclo­pici, aures leporinae, surdae collum picis instar niveum, barba aut nulla [Page 231] aut schustralis, [...]culta, squalens, horrentibus aspera dumis, nares cur­vae aquilinae kumpffig wie die schaafna­sen, spirantes avernum, exhalantes Mephytim: facies planè Aesopica, Thersitica, Marcolphica: corpus de­nique totum.

Monstrum horrendum, informe, in­gens, cui lumen ademptum.

16. Signa alia moralia maximè hic notari debent: incessus ciconia­lis secundum tabulaturam Belgicam, hinc inde nutans & ISTAE & ISTAE DOMUS MEAE sunt juvuens, gra­dus grallatorius, interdum testudi­neus vel formicimus interdum vel ocissimus. Pallium etiam habent ae­gri ab Vno latere dependens, quan­do domo exeunt pallium non statim applicant, sed postquam jam aliquot stadia vel jugera fuerunt emensi, de brachio, in quo instar virginis pue­rum recens natum baptismo depor­tantis, an [...]è gestarunt, deponunt, & scapulas suas latas, ventrem sesqui­pede [Page 232] exstantem, obdomen in fatura­bile, turgidum, in explebile teguunt. Pallis se quandoque involuunt, seu subcingunt in primis cum ex Galliis veniunt, vel in nundinis Francofur­tensibus Gallum viderunt. Ligulas circa collum pendentes aëri expo­nunt. Oculos habent Vranoscopi, manus gesticulationes histronicas exercentes wie andere Fabelhansen und cornuti Vettern, vociferationibus, co­axtionibus, mugitu, rugitu, grunitu, gannitu, boatu, balatu, latratu, ceu rustici temulēti implent omnia tem­pla, plateas, aedes, hospitia, cubicu­la, popinas, latrinas, fana, fora, qua tuor mundi Elementa, imo coelum infernum & purgatorium, Limbum, Sanctorum Pa [...]rum, summo quasi Iovi & Plutoni in sultantes. Ca­num etiam justar ipso meridie quem­vis murum permingunt, praeclari Diogenis Cynici imitatores, O MO­RES! ORES!

27. Nimis adhuc parum dixi­mus, ipsorum modestia planè est immodesta, gregatim volant ut grues, catervatim discurrunt: ut [Page 233] sues: mores ipsorum in mensa hor­rores aliorum, canini, vola utraque illota (nam certis anni temporibus pro sua devotione & superstitiosa re­lig [...]one la vant manus) pro cochlea­ri utuntur: os cibis & bolis infra­ctum & gravatum clamitationibus distendunt, quasi essent in balneo, muscas carnibus, caseis panibus & patinis insidentes, veluti Iustitiae cul­tores singulari dexteritate ipsus so­lum modo propria, Cyclopicè, mi­serabiliter, horribiliter, immaniter, crudeliter, truculenter, fraudulenter, in humaniter jugulant, decollant, ex cruciant, exenterant, exossant, tru­cidant, dissecant discindunt diffin­dunt, diffringunt. Vtroque cubito tanquam firmis fulcris, [...]ut Hercu­leanis (plus ultra) columnis inni­ [...]un [...]ur, pe [...]forant orbes, quadras, cochlearia, boream natibus spirant, diductis hinc inde labiis resonando vorantes sues Bavaricos & bohemi­cos imitantur. Et ad summam, de­glutiendo tantam molē absumunt, ut si nova comparemus antiquis, ip­sum Milonem Crotoniatem opor­teret manere domi.

[Page 234]18. Doctrina pollent tam excel­lenti & multiloqua, ut in minimo ne cedant antiquis veteres Philoso­phos licet nunquam viderint tam exacte tenent, ut quam vis tyrones cum emeritis tamen pugnare ausint. Idem de reliquis esto judicium. Tot compendia, tot methodos, tot deni­que inveniunt nova, in audita, in usitata, mirabundria, ut antiquita­tem obscuraro videantur, Sed in­terim tamen perpetuas lites agunt cum Prisciano & Aelio, proh DEUM:

Non mihi si linguae centum sint oraque centum,
Ferrea vox, omnes Bacchantum scribere formas
Sufficerem.

19. Amant quin etiam, quod mirum: an amentur, dubitamus sa­tis, Interim tamē acquirunt aut quae­runt potius amorem variis modis, inter quos.

Cythara schustralis, est omni tempora talis;
Qualis Bacchantum, magna cum voce be­lantum.

[Page 235]Insuper canunt ad numeros & saltant per plateas, tantum modo cum Beanis conversantur, similis enim gaudet simili, secundum ver­sum: ‘Cornua fer tecum, sivis colludere me­cum.’

20. Ne cornua omnibus appareant, pileum, tametsi honestum virum praetereant, non detrahunt, si ab aliis detrahatur, ille modicè extre­ma tangentes, cornibus suis par­cunt & gravitatis Beanicae specimi­na edunt. Imò magis fugiunt hono­ratum virum quam Diabolus, quod ajunt, crucem, & aquam lustralem, aut annosam vetulam.

21. Cū diutius haeserimus in signis, prognostica breviora faciemus. Sci­endum itaque Archibeanos esse in­curabiles. De Beanis rem esse lubri­cam, Beanulos autem bene curari posse. Incipiunt autem cornua foras exire circa tēpus pubertatis & post vigesimum primum vix eradicari possunt.

[Page 236]22. Et ne quis ridiculum existimet symptoma hoc incurabile esse, affe­remus aliquot historias, quae ex tant apud supros citatum ornatiss. doctiss. & fide dignum Cajum Cornarium Centuria curationum 28. lib 99. fol. 2, 16, 3, 8, 9, 5, 1, 20.

23. Primus patrum monstrorum memoria vixit Lobedae, ibidem scho­lae minister, laborans hoc affectu, qui à Medicis omnibus pro despe­rato relictus misere obiit, cujus hoc extar Epitaphium.

Heus tu qui praeteris, gradum
Siste, considera fatum
Nefandum, miserabile
Durum, inexorabile
Iohannes guck ins musz genant
Quinatus est im Hôrnerlandt
Hic dumvellet deponere
Cornua, prae magno oner [...],
Propter ingentes moerores,
Et maximos dolores,
Mortuus est, & jacet in pace,
Iam abi domum mox, & Tace.

B. ANNOS. XL.M.II.D.V.V.III. O ANNO M.DC.LI.VI. IUL. II.

[Page 237]24. Extat & aliud Lavingae cu­jusdam, qui post mille dolores mi­serè obiit ob putrescentia cornua & vermium in cavitate ipsorum mul­titudinem enatorum, hoc modo:

Hier ligt begraben Kasz und Brodt,
Den hat ermorde den bitter Todt,
Dieweiler glitten grosse Noht,
An seinen Horneren ohne Spott,
Sie seind gewesen gantz Blutroht,
Vnd haben gest uncken wie ein Rogt,
Darzu gwogenmol tausendt L [...]ht,
Dem wolt gnaden der liebe Gott.

25. Hoc nuper cuidam positum est BEANE. QVI PRAETERIS. LEGE. ET. FRATRIS. FATVM. DOLE. ARCHIBEANIS. S.

Natura quae potuserat
Solers, & mihi dederat
Cornua, non volui
De ponere, sed renui
[Page 238]Opem in vantis Medici
Omiser & me perdidi
Post putrefactis cornibus
Et intus natis vermibus
Summo dolore perij
Cave Lector, cave tibi
Nunc mortuus hic jaceo
Exemplum, quam vis taceo
Rogo, velis de ponere
Vt releveris onere.

26. Meminimus quoque nos le­gisse hoc Epitaphium Kerarstri Ar­chibeani, Herborne in coemiterio Cornutorum:

Si non fuissem arrogans
Et Cornum perper amans
Non essem esca vermibus
Et mortuus cum cornibus
Quare quicunque praeteris
Si ictum hominem sequeris
Ne corn [...] rogo teneas
Et sicut ego pereas.

27. Hoc Praeterita septima mihi missum ab amico, positum est cui­dam vere mortuo gymnasi Stetinen­si, Brennensi.

[Page 239]
Hic conditur Tremellius
Cum grossiculo nasiculo
Superbus decem cornibus
Quarato cond [...]torio.
Nam qui quadratis cornibus
Quadrata fronte & pedibus
Quadrata lingua & auribus
Et qui quadrato ore
Et qui quadrata voce
Quadratis adest vermibus
Abi homo vidisti mirabundria
Si te manes quadrati audiant
Quadratis cornibus te proijciant.

28. Vt igitur his omiffis ad cu­ram nos convertam, tres hosti pha­langes objiciemus, Diaetam, phar­maciam & Cehirurgiam.

Aer eligendus purus, subtilis, lu­cidus, à Beanorum sylvis, collegis, latibulis antris, casis, tuguris valde re­motus. Inprimis laudatutille qui est Ingolstadii, Helmstadii, Ienae, Lyp­siae, Marpurgi, Heidelbergae, Fran­cofurti, Coloniae, Witebergae & similibus in locis. Huic aëri, modo consultum sibi velint, aliquot annis asvescant, necessum est.

[Page 240]Cibus sit tenuis, concoctu facilis inprimis medicamentosis ut inferius in Pharmacia dicetur, poterunt te­jam singulis diebus ter propinari ur­sae item canes villosi, morosi, rabiosi, ut molossus, Hylax, licisca, arto­creati ex farina fuliginosa subacto in­clusa. Oder den Eulenspiegel in einem gal­ben Brule. Potus parcus, vinum aquo­sum, laurum, coventum, rastrum, Iuncker, Guckguck, Puffel, Klappit, Glatsch. Notetur hic versiculus Lips.

Aijn Topff scherpentum, Zwen rastrum spanque? coventum.

Aqua in qua caudae mu [...]inae, au­res leporinae, podex atque ungues asini sunt decocta. Vino primo anno curae omnino abstineant sub finem primi & in eunte secundo conforta­tionis loco in prandio parum conce­datur. Tertio mediocriter admitta­tur. Nam non convenit ipsis ante­quam corpus à cruditatibus schola­sticis sit benè putrificatum, beanos enim.

[Page 241]Vina parant asinos faciuntquehos fu­stibus aptos.

31. Somnus, vigilia, motus & quies mediocria omnia.

32. In excretis & retentis maxi­mè studeant Retentioni, taceant sci­licet, audiant studiosos, silentium Pythagoricum observent, nec quic­quam nisi benè noverint, effutiant & excernant.

33. Pathemata animi fugiant su­pradicta. Conceduntur ipsis humi­litas, humanitas, observantia erga Studiosos, discendi studium, & dili­gentia. Obtrectationes & objurga­tiones aliorum modestè audiant, & secundum has vitia sua paulatim emendent.

34. Tria proposita nobis habe­mus, subtractionem humoris mor­bifici, ablationem cornuum & deni­que confortationem cerebri. Quod ut melius assequamur, crassos pri­mum attenuanimus & praeparabi­mus humores ut syr. de axungia ro­tae, syr. de specillis, syr. de sagittis, syr. de falce messoria, syr. de nova­cula, [Page 242] qui omnes in nostris officias praeparati habentur, Imprimus au­tem convenit syrupus de multiplici infusione fustium simplex vel qui melior est compositus, qui aromati­setur claviculis ferreis. q. s. Exhi­beantur cum decocto ferularum, Brusci, palivri. Herb [...]e post coctio­nem, vel quod melius, recentes ca­piti arctissimè applicentur & alli­gentur, habēt enim singularem vim in digerenda materia crassa & emol­liendus cornibus. Doses syrupo­rum pro Medici judicio ad aegri to­erantiam augeri minuive possunt.

35. Purgabitur optimè materia praeparata pilulis de baccis vinis asi­ninis, globis equinis, suillis, qua­dris vaccinis, de dumis, fustibus, ra­stris, vomere, bidente, tridentae. Pi­lulae quae ore saltem retentae vehe­menter & mirè purgant ex praeseg­minibus ungularum equinarum, co­rii, stercore, columbino, alerino, falino canino, &c. Veteramenta & corrigia calceamenti trohiscata. Commendantur prae reliquiis pil. de ligno buxi, pinastri, ilicis, abitis, [Page 243] tornentur ad magnitudinem inglan­dis, deglutiantur singulis mane nu­mero xxxv. plus minusvè. Si aeger aversetur, conchyliis in voluat, aut visco obducat, asperso pulvere no­stro cordiali, de quo alibi diximus.

36. Generalibus praemissis specia­les succedunt evacuationes, quae fiant Errhinis, sternutatoriis, nasaliis, Apophlegmatismis, masticatoriis, exficubus equinis, radice liripipii, radicibus a, b, c, d, cranio equino, aut asinio, caudis murinis, glitinis, bovi­nis, vaccinis, leporinis, ovinis, feli­nis, cervinis, caprinis, cancrinis, mu­stelinis, leoninis, camelinis, ele­phantinis, talpinis, agninis, aprinis, arietinis, caballinis, hircinis, haedi­nis, lupinis, vulpinis, porcinis, tau­rinis, vervecinis, ursinis, vitullinis▪ Imò & rostris avinis, accipitrinis, aquilinis, anatinis, anserinis, colum, binis, corvinis, cuculis, ficedulinis, graculinis, gruinis, gryphinis, meru­linis, milvinis, palumbinis, pardali­nis, passerinis, sturninis, vultu­rinis.

37. Nec parum laudantut gar­garismata [Page 244] ex decoctione albi graeci, medullae intestini recti animalium ruminantium, ut vacarum bonum, &c. Decoquantur ad tertias, dulce­rentur felle lucii Piscis, murens, car­nis marini hyppotami Indici.

38. His ita peractis in revulsio­nibus magna spes posita est, quae fi­unt compedibus, verberibus, virgis, alapis, pene bovis exsiccato & subu­la bene longa condito, Mit einem Och senfusel, flagellis, fustibus, laqueis nauticis, clavis Herculeanis rastris, venabulis & similibus ingeniis, quae prudenti Medico commitimus.

39. Cornua jam antequam era­dicantur emollienda erunt, quan­tum fieri potest, medicamentis emol­lientibus, quorum quaedam supra recensuimus, praesertim commenda­tur penis provinis supra dicto modo praeparatus, & ante cibum, vel etiam saepius applicatus summa vi & in­dustria, vicem quoque ejus supplere possunt mallei majores fabrorum, ligna decem pedes longa, quatuor crassa, cingula ferro aro matizata, librae tres quatuorve plumbi filo [Page 245] crasso ad pensae & adplicatae, &c. poterit etiam caput incudi submitti aut praelo includi ad horas 5. aut 6. Pileolum seu cucupham si adhiberi opus sit, fiat ex 90 aut 100. libtis plumbi, intus obducatur pelle histri­cis▪ aut erinacei, applicetur singulis mane per horas 3. aut 4. aeger ab­stineat à sumno, laboribus, & domi manea [...] nec sedens, nec jacens, sed stans potius, vel cubito innitens.

40. Et jam tempus acerrimū agredi hostem. Aegro manibus post terga revinctis ut & pedibus, caput inter binas antemnas tā arctè collocetur, ne id movere possit, cui genibus ni­tenti debita ratione cheirurgus serra primo majores ramos, dein dolabra & lima si opus sit, relliquias aufert.

41. Si vero possit, quod melius erit, ablata pelle & nudato cranio, forcipe radices funditus extrahat, vel aqua forti absum faciat, ne quid re­liquum maneat, quod vicissim expul­lare possit.

42. His peractis ferramento candente, si malum inveteratum fit radices perurat, ne recrescant, salem [Page 246] sapientiae ori imponat, habet enim hic mirabilem virtutem & prohibet, n [...] radices putrescentes cerebro no­ceant, putrefactus quin etiam forti­ [...]er expellit & naturam pristivae resti­tuit integritati: cui ad jungi quoque debet vinum capiti infusum, quod eadem facit.

43. Hoc loco annotandum est, quibusdam etiam maximum den­tem, Beaninum dictum, molestum esse, qui easdem habet causas & na­turam ut cornua, quem simili modo dexter curabit Cheirurgus.

44. Post ablationem in lecto col­locetur aeger, uttica Romana stra­to in quo jejunus quiescat per 46. dies, & singulis diebus quater lectus mutetur, pelle asinina diligenter te­gatur, capite leporinis exuviis in su­to, sudor ipsi, provoce [...]ur loris, ha­sta regia, &c. A muleti vice ad col­lare nolit referium maxillae asini, equi, cameli, Rhinocerotis, Oder ein par Lasterstein appendantur. Haec enim singulari antiphatia hoc symptoma longe propellunt.

45. Cum vero rarò, imo nun­quam [Page 247] planè aufer [...]i possit, praeserva­tivis opus erit ne revertatur affe­ctus. Miris modis prodest therraca Beanorum, quam descripsimus in nostra practica majori▪ quae singula­riter pugnat cum affectione, quam hortamur ut omnes pharmacopoei in suis officinis ob maximam neces­sitatem paratam habeant. Proderit quoque album Graecum trochisca­tum, confectiones ferularum & ro­boris quercini, condita cotis & fili­cis, morselli ex aloè, colocynthide, diagridio asa faedita in tabulis, &c.

46. Conclusionis loco Empiri­cum hoc adjiciemus, quod celeberri­mus Rabbi Moises Caldaeus & Ca­ballista, in Asia, Africa, Europa & America in multis hominum milli­bus probavit quod medicamentum facit ut nunque recrescant cornua, quod gratis communicamus miselli [...] hisce Asellis, est autem tale.

℞ Saburrae lb xij.

Mercurii sublimati lb x.

Squamae aëris

Fuliginus Caminiana lb viij.

Balsami Beanorum lb. vj.

[Page 248]Scarabeorum

Locustarum

Cantharidum

Cimicum ana lb iiij.

Vitri Venetri pulv. lb ij.

Fungorum lb j.

Diagridii▪ ℥ri. & G. ii.

Opii.

Cicutae ana lb. j.

Gypsi

Auripigmenti ana G. j.sz.

Comminutis comminuendis.

Resp. Foeturae Ranarum.

Axungiae rotae

Visci ana q. 5.

Misce. F. Electuarium.

Signetur Bachanten Latwerg.

Dosis cochl. xxvij.

Singulis manè ventriculo jejunio decem horis ante pastum suma­tur.

COROLLARIA.

I.

AN hic affectus etiam cadat in sexum foemininum? A. licet ra­rius eveniat, teste Hipp. Aph. 26. sec. 1. Cal. 15. Meth. c. 3. Talicotio lib. 6. quaest. Cheirurg. quaest. 17. Ratio in promptis est, quia cum hic sexus sit habitus mollioris, & calorem habeat mitiorem, materia non potest in tan­tum indurescere, calor eum per durissi­mum Cravij osexpellere: faciliori igi­tur via onus hoc ad mammas ablegat, & reliquias menses expellit. De qua­re Latinus in praxi nostra egimus, quo lectorem ablegamus.

II.

An in hoc malo sit venae tunden­da. N. ob summam cacochymiam. Si tamen adsit plethorae in phlebotomiae [Page 250] locum succedent, hirudinum more, Basilisci, viperae, scorpij, colubri, hy­dri, lacertae dracones, bufones, caeciliae, salamandrae, & Similia applicatae. Fi­ant autem haec l, existente in Sphaera octava ad praesepe aselli cum opposi­tione aut quadrato Martis.

III.

An cornua resecta usum habeant. A. Primó in Medicina. Praeparata enim ad modum Cranij humani, pul­verisata, & Beanis paroxysmi tempo­re ad lb. j.ss. administrata, sudores egregiè promovent. In Archibeanis ubi res est desperata, singulis mane sumpta curae palliativa vicem gerunt; Beanulis condimenti instar praescribun­tur. Si quoque mater tempore gefla­tionis & lactationis frequenter hisce cornibus utatur, faetum ab hisce planè immunem enitetur: ut enim scorpius suaeplagae est remedium, ita etiam sin­gulari [Page 251] antiphatia cum affectibus Cor­nutis pugnare haec creduntur, teste Al­berto Magno in secretis. Deinde ha­bent alium quoque usum, fiunt ex his­ce, dentium, aurium, & linguarum scalpella, manubria, cultraria, amu­leta, pocula, anuli, arcus, siphones, glo­buli, lagenae, inductoria, Titenfasser, Pinal, Standbüxen, &c. Omnia Bea­norum utilitati accommodatissima, quae judicio industri artifices relinquenda ducimus.

IV.

Ad definitio haec sit praefecta, Bea­nus Est Animal Nesciens Vitam Stu­diosorum? Aff.

V.

In quo predicamento reperiatur Beanus. R. in omnibus, quia est super omnia & transcendens.

VI.

Cornita Beani, & alius cornuti Animalis ad differant species? N. Coll. Conimb. c. 6. quaest. 7. art. 8. §. Beanus.

VII.

Possuntne etiam homines dici? Re­spondetur posse, sed impropriè & la [...]è sumpta significatione, eodem modo quo mantaci, phrenetici & stul [...]i, homines dicuntur, in quibus tamen ratio, qua homo à bruto differt, planè occulta imò sepulta delitescit.

VIII.

Vtrum debeant admitti ad conver­sationes studiosorum, & hi [...] utiliter quaeritur. Resp. distinguendo, Qui enim curabiles sunt, & jam sub Chi­rurgi fuere manu, cur non admittatur? Im [...] cum magna ipsorum fiet hoc uti­litate, [Page 253] Incurabiles autem ablegentur ultra Garamantas & Indos aut ad Aethnaeos fratres, quibus in ferendis carbonibus usui esse possunt. Nihil etiam in his tentandum auxilij, ne prae­sidia, diffamentur, quae multis fuere saluti.

TANDEM. VOS. QVI. FELI­CI. MAN▪ V. HVMANO. CON­SULITIS. GENERI.

ET. PRAECLARA. METAMOR PHOSI. EX. VRSO. APRO. TIGRIDE. LEONE. A­SINO. IMO. QVA­VIS. FERA.

HOMINEM. EFFORMATIS. IMPENSI. ROGAMUS.

VT. CANICVLARES. HOSCE. SALES. BENIGNE. AC­CIPIATIS.

[Page 254] BEANVM. TE. AVTEM. MORTAMVR. QVI. HAEC. LEGIS. VT. E. IOCIS. SERIA. ADDI­SCINS. MENDAS. EMEN­CES. VITAE.

ET. BEANINIS. DEPOSITIS. EXV VIIS. STVDIOSO. INDVARIS.

SIC. TIBI. DEMVM. NOSTRA HAEC. VERE. PLACE­BVNT. SIN. MAVIS.

TVO. PERICVLO. BEANVS. SENESGAS. LICET.

ET. AD. GRAECORVM. II. ACTAEON. ABEAS. Zum Sawrbrunnen.

VALE.

THESES INAVGVRALES QVAS EX SENATVS, PAR THENICI, SOCIETA­TIS QVE AMASIORUM MAXIMAE Decreto in Alma Haleco­phagorum universitate.

Auspice CANDELA & CANDELABRO PROPVGNABIT Ingenua & Erudita D. Cornelia Car­nivora, dicta inquieta, Philosophia naturalis Baccalaure [...]s.

SUB PRAESIDIO, Clarissimi noblissimi & expertissimi, consul­tissimique D. D. Simonis Ku [...]kelbrionis Mo­rolog. Doctoris Medicinae Licentiati, & Pan­dectarum Decretaliumque in F. Iur Professoris publici. Poëtae Laur. C [...]sar Comitis Palatini, Equi­tis & civis Romani & ad­huc s [...]xagenarum re­rum si vellet.

TRACTATVS PRIMVS, DE VIRGINIBVS.

QVESTIO PRIMA. Quid sit virgò?

STATIVS Speckschvuardus ait, virgo est nomen mirabile deduciturque à viro, quia vi­ro apta est, quia gamma per incu­riam interjectum est; contra Paulus Fae­niculus, nomen barbarum esse dicit. virgo ist ein verheiter Nam, dirivatur à virga, quod ea aliquando caedantur. Sed omissa Etymologia sit.

CONCLUS. 1. Virgo est prae­varicatio sive error naturae, qui nonnisi subsidio viri tolletur. Par­tem priorem defendit Aristoreles, Galenus. Posteriorem sic concludo: Imperfectum, aut vitium naturale non possunt corrigi, nisi à perfecto (quoniam caecus caecum absque rui­na ducere non potest) Sed vir est [Page 257] perfectum quid, & virgo imperfe­ctum. Ergo manus manum fricet, Eius muszdem andern beyspringen, und nicht im stich lassen.

CONCLVS. 2. Virgo estens resartibile, omnia non integra sunt resartibilia. Sed tale quid est virgo; Ergo musz man das beste bey ihr thun▪ Major verissima est, minor potius de­monstrationis eget, quam syllo gisti­cae conclusionis; experto crede Ru­perto, quod in quibusdam summo­pere perfectificatio necessaria sit aut conveniens resartibilitas.

QVESTIO II. Quod sit officium virginis.

OFFICIUM est actio, qua vel aliquid exequimur, aut aliquid nobis faciendum, serimus: ex quo elucet officium duplex esse, activum & passivum.

CONCLUS 1. Officium Vir­ginis est exequi, aut sibi permittere fieri. Ad utrumque parati sumus, [Page 258] wie es jt schmerckt, seind wir da [...]zu ghe­str [...]ckt. Probatur prior pars, quia Do­mino intranti os [...]um aperire, vestem pelliceam applicare, sed tamen prius eam purgare debet, Wann der Herr ins Hausz wil, so musz sie jhme den Beliz an­legen, doch z [...] vorn ausz stauben: quod aliqui putaverunt specifice conveni­re ancillis, sit ut sit, nos praesupponi­mus, ancillas esse virgines, & vir­gines per terminum convertibilem ancillas▪ ut deinde ostendemus Po­sterior pars probatur: Quod per se fieri nequit, hoc, si debeat, aliena vi fiet, Sed quaedam sunt, quae virgo ipsa facere nequit, ut calceamenta consu [...]re, tibialia consarcite, Schu [...] flicken, hosen stricken, ergo necessaria si­bi fieri permittet. Similiter si virgo ad alteram Rheni ripam traiicere averet, id per se fieri nequit: Expe [...] ­to igitur nautae eam provinciam de­mandare debet.

CONCLUS. 2. Virginis offi­cium est se subiicere, das ist unterthenig machen: & praesertim respectu viro­rum. Probatur quod non potest quin, hujus officium est se subiicere, [Page 259] sed virgo non potest quin. Ergo, Et quoniam hoc luce meridiana cla [...]ius est, non indiget probatione.

Dices primò▪ Nulla materia sive causa secunda▪ est altera causa nobi­lior▪ in suo sexu. Ergo cum virgo aequè sit causa secunda quam vir, a­liud alio non erit nobilius, & sic se­queretur, quod virginis officium non sit se supponere vel sub [...]ce [...]e, Re­spon. Antecedens est falsum, & con­sequentia Calvinistica Kahlgnug, id est, utrumque negatur. Quia qui in a­gendo sunt fortes, illi sunt etiam magis mobiles, quia nu [...]quam in An­nalibus legimus mulieres Capitolia celsa Quirini extruxisse, ut palmam ante Pragam in Bohemia retulisse.

Dices 2. Quod non potest quin illum terminum te intelligere non posse, Ergo probationem praemissae conclusionis non esse ratam. Nega­mus consequentiam, quia etiam ne­scis qualem barbam Lutherus nutri­verit, quando America aedeficata sit, qualis caseus ibi conficiatur. Ergo quod mentitis, ejusmodi non sunt Scilicet ex tuo captu Reverendus [Page 260] Doctor Martinus non habuit bar­bam.

COROLLAR [...]VM. Cum di­cimus, non potest quin, subaudi se fubiiciat, Et que debent se subiicere, earam catenus est objectum & offi­cium. Praeterea à largifluo natura in­stinctu humilius incedere, se sub­mittere, quaedam creata oportet. Ergo, &c.

QVAESTIO III. Virgo cujus sit generis.

NOTA quaestionem hic non de­siderare genus Logicum, quod praedicetur in Quid, sed Gramma­ticum, quod vim verbienunciet.

CONCLUS. Virgo est generis dubii, aliqui tamen volunt, quod sit communis, & est regula eorum: ‘Est commune duûm, sexum quod claudi [...] utrumque.’

Sed ridiculum videtur, quod Vir­go virginem incluserit, de viro ta­men [Page 261] intelliximus. Si vero urgeant actum generativum, concedimus. Quia olim virgo (ein gewesene Iungfraw) masculum & foemellam edere po­test. Nostram ve [...]ò conclusionem re [...]ciendam non censeo, quia certò dicere non possumus propr [...]r repu­gnantiam, illa talis & talis, & sic re­vocatur objectumin dubium.

Adverte▪ quod sub nomine virginis intelligamus non vi [...]atam solum, sed etiam defloratam, hem, intactum di­cere volui.

QVAESTIO IV. Virginem amabat, quis pes?

PEs hic non sonat pedem, quo ni­timur, sed quo in construendis meretricibus utimur, inquam, arri­bus metricis.

Concl, Virginem amabat, dacty­lus & spondens.

Prob. Dactylus, ut in Prosodia patet, constat syllaba longa & dua­bus [Page 262] brevibus, Choraeus, longa & brevi. Sed virginem amabat taliter se habet. Ergo, Quia est Adonicum carmen. Sic rem acu tetigimus.

QVAESTIO V. Virgo in quo predicamento po­natur.

RESPON. in passionis praedi­camento Virgo rectè ponitur. Quia passio est, à qua forma quippiā dicitur pati. Ergo; Quia miserae virgunculae omni fortunae se expo­nere coguntur: miseret me vicem il­larum; unusquisque eas pro ephip­pio usurpat. Non est equus, sed est amabile pignus amoris. Sunt qui virginem esse cotem ( Se [...]leiffstein) gar­riant: quod hodierne, ehe [...] fug [...]ce [...] posthume, posthume, revera sic se habet. Sed bono animo estote vir­gines, omnium rerum vicissi [...]udo est, vester luctus tandem convertetur in gaudium. Nam sicuti in Talmud legitur: Vestri persecutores tandem [Page 263] turpiter se dabunt animoque defici­ent, Si [...] werden stehen als weren sie im Was­s [...]r. wie ein Katz gewalckert, so seyt ihr no [...]h frisch in sempiterna [...]aecula. Amen.

QVAESTIO VI. Num virgo distinguatur à Stu­dioso?

ANNIS abhinc aliquot, quibus philosophiam tam completam tractare inceptimus, clarè cognovi­mus, nullam aut exiguam differen­tiam esse inter studiosum & vi [...]gi­nem. Quandoquidem studio sorum mannipulus mallet decem lectiones in consistorio neglectui habere quam levissima cum virguncula conver­sationem, [...]lio vultum vertunt, abeunt & me in suggestu blaterare parieti­bus relinquunt. Nec est pusionum pusio tam exiguus, stupidus, igna­vus, qui non (ut Coloniae moris est) filiam incucullatam, dum spati­antur, à dextris (ecce honorem ad­huc deferun [...]) currentem, & affabili­ter [Page 264] jocantem, subridentem & gar­rientem habeat. Non curant meam inspectoris animadversionem, Si [...] acht [...]n mich nicht ein Heller, & si illis ali­quid dixero, ad superfluum produnt mihi narrum.

Quos ego, si sophicum cupiunt penetra­lycaeum,
Discrimenque minus, nec verbera dura verentur,
Ante foret occultus, habens à tergore vir­gas,
Et baculos magnos crasso de stipite quer­cus,
Taliter excipiam, ut Divos miserescat in astris.
Quod si verò meis se non submittere fla­bris,
Instituat aliqui, hos ego delumbabo se­vere.

Cavete vobis, ex capite laboro, ich hab Quinten. Sed illud quoque Mo­guntiae usu venire comperi, nimirum quod studiosorum & virginum ibi­dem sit tam mixtus ordo, indigesta­que moles, ut nostri ad eorum simi­litudinem accedere frustra laborent. [Page 265] Convenitur in Paradiso, in templo Io­hanni [...] in summo templo, ad Rhenum in monte Iacobi. Praeterea in sacris con­cionibus, horis indulgentiarum, ubi virgines & puellae, non à conciona­toris vultu & habitu, sed ab aman­tis intuitu circum altaria D. Virgi­nis defixae instar porcorum jacent. Ex hoc hisce diebus aliquis juramen­to affirmavit, quod idem Herbornae, Sigenae, Marpurgi, Francofurti, Argentorati, Basileae, Lugduni Batavorum contingat. Eam ob causam vela contrahere & connivere minutim convenit.

CONCLVSIO. Virgo & studio­sus nō distinguntur, nisi sexu. Prob. Quae quaerunt identitatem (id est in­terprete Ovidio, mutuum sodali­tium) ea non distinguuntur. sed hoc inter studiosos accidit & puellas. Er­go. Major est Aristotelis: Minor edocta sufficienter.

QVAESTIO VII. Que puella fit maximè amabilis? num rubicunda? an pallida.

NVLLA est quaestio difficilior in tota Philosophia, videlicet [Page 266] an pallida, num fusca puella amabi­lior sit? idcirco auxilium à Medicis petendum plerique existimant. D. Varandaeus dicit pallorem in qui­busdā mulier [...]bus & virginibus esse fallib [...]lem: Quoniam Hippocrates [...] (luteum colorem) spe­ciem cachex ae esse putavit. Alii pal­lidos colores icterum album, d [...]s weisse Fieber, febrem amatoriam, die bubleri­sche Sucht, & morbum virgineum ap­pellarunt. Vnde & nos morbum il­lum ex mala opinione profectum, & mala libidinis cupiditate exortum censemus. Adde, quod virgines & uxores juvenculae se fuco imbuere solent, quo pulchriores appareant. Quandoque malus ille & pallidus color internum morbum denotat, pulmonis, splenis, &c.

Deinde puellae quae rubrae com­plexionis sunt in iis sanguis abun­dat, & vocatur sanguinea tempe­ries. Quocirca quae per se sunt rube­dini obnoxiae, eaedem sunt maxime venereae, & consequenter amabiles. Interdum tamen aliquae etiam sunt [Page 267] ruffulae ex phlegmone, ex initio fe bricitationis, quod cur non usque duret, minus periculosum esse au­guror. Quid igitur faciendum, ne a­licui injuria fiat? ne inficiatur una, ab utriusque stabimus: sed tamen callidè.

CONCLVSIO 1. Puellae pallide sunt amabiles, ut sex. Prob. Quia cum essent amabiles ut quaruor, ulterio­rem amabilitatem, ne superentur, ar­te quadam & industria sibi concilia­verunt, si vero conciliaverunt, ama­biles ideo quis esse negabit?

CONCLVS. 2. Puellae rubicun­dae adeò dulcescunt, ut nihil supra, nisi illa rubedo ex affecto sanguine proveniat. Prob. Omnia venerea sunt amabilia, sed rubedo virginalis est Venerea. Ergo.

NOTA. Mallem puellam fu­scam modicae pro portionis quam pallidam. Nam etsi in utrisque co­lor ex destructo supposito oriatur, tamen minus periculi in fuscis est.

NOTA 2. Mulieres pallidae po­tius sunt Hermaphroditi, quam fu­scae. Quia calor utrique sexvi sub­veni [...]e [Page 268] volens, propter exiguitatem, nihil efficit, & haec est ratio palloris adaequata. Exempli gratia. Bonus quidam vir Rhenum ingressus fue­rat ab urbe Moguntina haud longu­le, talemque virgunculam in Hol­landiam navi transportare volebat, paratis omnibus ad navigationem, foramen in fundo ad erigendum ma­lum non inveniebat. Quid consilii? frustra iter susceperat, ejusmodi dam­num in tali virgine facerat.

Si non credis, ego tibi non jurabo, quod illud
Non vidi, ast usu posse venire scio.

QVAESTIO VIII. Vtrum uno nixu perdvtur virgi­nitas.

TOT sunt sententiae, quot capitolia in­quit Flituerus. Nam quidam as­severant, virginitatem non perdi, quidam contrarium tuentur, ita ut quis excoquendo verum, sapientia [Page 269] exvatur. Negantium haec est ratio potissima. Perdere est contento pri­vari. Sed virgines virginitate non privantur. Ergo non perdunt. Mi­norem probant sic: Si privarentur, illa privatio esse [...] quid reale: sed nul­libi auditum est, virginem membro aliquo mutilatam aut corruptam in­trinsecè aut extrinsece fuisse, sed ex­perientiam docere, quod post nixum, ante nixum, tam bene virgines sint, quam in cunabulis primis, etiam mulieres vetulas eodem privilegio gaudere. Imò virgines, quibus non mens recta sed diminutiva placet ( di [...] auff dem Hundtsruek gewesen da man mit Schwebelspen umb sich wirfft) pulchriores, amabiliores & teneriores evadunt: Et sic concludunt: Ergo virginitas nixu non labefactatur, sed fortifica­tur, purificatur, consolidatur, & in vigorem restituitur amplissimum. Quod argumentū maximi momen­ti est, neque solutu facile. Quid er­go consilii? quo nos praesidio mu­niemus? dicemus mulieres non am­plius esse virgines?

[Page 270]
Nobis continuo tunc ligna in vertice sta­bunt,
[...]aniger aeque colus, faemine aeque manus.

Si dicamus, mulieres & vetulas esse virgines, cum puellae in majori pretio habeantur, dicent.

Cum sunt puellularum,
Et matrimoniatae
Obscurioris uni
Flores, adusque quare
Libentius decorum
Lacessitis puellae
Vos limen atriorum
Quam conjugis vetustae?

Tunc sane actum est de nobis, Dann haben wir erst ein lange Mas bekom­mend, tunc philosophia nostra, quan­ta, quanta est, merdâ consignabitur. Verum ita jejuni in determinatione non sumus: faciemus periculum.

CONCLUS. Non deperden­ter perditur virginitas, cum deper­dentia subjecti. Prob. Quod per­ditur sic, ut non perdatur, hoc non deperdenter deperditur, sed taliter perditur virginitas. Ergo, &c. Sine [Page 271] hisce terminis levite [...] & nugatoriè ad propositam quaestionem respondisse­mus, wir weren kahl durvon gekomm [...]n. Nam praecise sumendo nihil certi hac dere statui potest. Speramus ta­men hanc nostram conclusionem virginibus & vetulisgratam fore.

TRACTATVS SECVNDVS. DE STVDIOSIS.

QVAESTIO PRIMA. Quid sit Studiosus?

DVBITAVERUNT hac de re Academici Westerwalden­ses, hi sunt rustici Westerwaldt, ut etiam Hercinii da [...] seind di [...] Hartzwalder. Hi esse vitulum mari­num habentem cornua tria in fron­te illi, monstrum peculiare, & effe­ctum à recta hominum dispositione [Page 272] degenerantem patuerunt. itaqùe We­sterwaldensis quendam miserunt Co­loniā quaesitum qui & quales essent studiosi. Is summo mane stetit ante Bursam Laurentii, avide expectans studiosos, tandem Iuristae gladiati incesserunt in auditorium, ait ille, hine studiosi, de quibus fama usque ad nos pervenit? tales quisque no­strum foret, si pallia (scilicet) & gladiolos circum latera gereremus. Sed,

Non faciunt spadi studiosum, aut longa, Ribalde.
Pallia, non alte glomerans vestigia fu­stus.
Sid virtus, studijque vigor cum Pallidis arte.

CONCLUS. Studiosus est homo mirabilis à natura, cujus finis est rixa­ri. Prob. Aur enim finis est Theolo­gia, aut Medicina, aut Iurisprudon­tia; Sed hae facultates non sunt sine rixis. Ergo, &c. Quod vero sit mi­rabilis patebit. Nam ille est mira­bilis, cui aliquid ex institut non suc­cedit, atqui hoc saepe accidit studio­sis, [Page 273] cum plurimi desiderent fieri do­ctores, & fiant agasones: Schu [...]ieti, fiunt stulti: Decani & gaudent haberi cam­panatores aeditus. Deinde propter ad­mirabilitatem & subtilitatem ingenii merito mirabiles dicuntur, cum pe­ne decies aliqu [...]d legant antequam intelligant, & quaedam scribant, quae ipsi legere nequeant. Sunt ergo mi­rabiles.

QVAESTIO II. Opusne sit studiosis?

AD hoc Everhardus lignifaber respondet, tam opus esse stu­diosis quam ferre noctuas Athenas, Es seye der Studenten so notig, als dem Wa­gen das sunffte Radt, bona verba, cha­rissime, supus est in fabula: si studio­sos, redundantes▪ & superfluentes insimulaveris, male audies.

CONCLUS. Opus est studiosis, sed non necessario. Digna res est, ubi nervos intendas tuos, quia ulti­ma primis, tanquam ex diametro [Page 274] respondent. Etsi studiosus hac de re interrogetur, hac ratione ei respon­dere potest.

QVAESTIO III. In quo praedicamento ponanter studiosi?

DICTUM est superius virgines commode poni in praedica­mento passionis, superest denique, ut studiosi, qui nullam cum puellis dis­crepantiam habent praedicamentum, seu seriem terminorum magis & mi­nus communium adscribamus. Se­cundum Stoicos habent relationis praedicamentum, cur referuntur mediante institutione ad praecepto­res suos, alii qualitatem, alii alia adscribunt.

CONCLUSIO 1. Non ever [...]o­riè studiosus comprehenditur sub actione: Prob. Actio est quae aliquid agit, aut rectius, qua aliquid agitur. Sed studiosi plurim nagunt, aut me­diantibus studiosis multa fiunt Ergo. [Page 275] Major est Aristotelis. Minorem de­plorant multi hospites cum eorum frucctus seu debita sustinere cogan­tur, & cū hospita mensam & scam­na purgare vult, & reperit fermen­tum vetus, quod debet succinctorio (mit dem Schurtz) coacervare. Et cen­tena reliqua.

CONCLUS. 2. Passionem stu­diosis assignamus. Probatur ille quia terribilia quoque patitur, & in­fracto animo subit, illi apta est pas­sionis series. Sed tales sunt studiosi. Ergo. Prob. minor, quia nulla vita [...]ub sole calamitosior est vita studio­ [...]orum. Ab insima usque ad Philo­sophiam sunt scabiosi, & nescio qui­bus commilitonibus stipati deambu­lant, simulac ad Logicam perven [...] ­rint▪ è patria missam [...]ecuniam dila­pidant▪ hospiti servandam tradunt, cauponibus mendicantibus unnd Bec­ [...]e [...], die fur den Zapffen stehen, ac postea lupiriam famem patruntur, donec mittatur iterum quidpiam. Immen­sa pecunia sine refectione fruuntur: omnibus ludibrio sunt qui contra­riam sententiam tueantur, dicuntque [Page 272] [...] [Page 273] [...] [Page 274] [...] [Page 275] [...] [Page 276] nullam vitam vita studiosorum esse meliorem & minus labotiosam. Sed ô quam bene quietis dentibus comedunt!

QVAESTIO IV. Quare studioso licet ferre gla­di [...]m?

POLITIANUS. Quod si bella forent, quid ad aspera promp­tius arma? Praeterea in aperto hoste aperta sunt arma ferenda. Nequ [...] aliquem fugere reor, quae insidiae clam & aperte parentur studiosis ab indoctis sylvatum truncis, & Saty­rorum fratribus. Notum est si stu­diosus parumpur in plateis grassa­tus fueri [...], quomodo excipiatur, ( wie mann einem solch [...]n die Haubrucket, die Gerfl wassert) tunc necessario se defen­dere debet, & haec est moralis ratio. Dinde generalis est, quia dignitate caeteros antecedunt propter ipsorum jura privilegia & dignitates. Parti­cularis ratio est Iuri [...]tae, scilicet gerunt, [Page 277] gladios, degos, plautos, & pugio­nes, ut quod legum demonstratione convincere, rabulosa garrurlitate in­flectere, codicillorum aperitone, De­cretalium expositione non possunt superare, sanguine etiam fuso victo­riam obtinere non expavescant.

Medici gladiati visuntur, ut cum pa­tientem accedunt, suisque masse­catoriis & sternitatoriis nihil effici­ant, morbis qualiscumque sit à tam armato hoste ( von einem armirten Ca­valier) sibi magnoperetimeat.

Loco vero gladiorum conviciantur Theolegi, libros edunt, aliosque saedis­sime perstringunt, in concionibus quorundam sepulchrum apertum.

QVAESTIO V. Cur studiosorum cohors majorem gratiam apud puellas invenit quam Ribaldorum, Coridonum & Menalcarum?

ADVERTA, ad intelligentiam, illi, studiosi, duo: Primo est stu­diosus [Page 278] omnis is, qui studiis operam navat. Secundò, de quibus poste­rius loquimur, studiosi perfecti sun [...] quibus per depositionem grob [...]ani­tas excussa est, quam benificentiam priores nondum gestaverunt.

Sit similis, sensumque trahar, dignos [...]at & anceps,
Hoc petit in socio Virgo venusta viro.

Ait Poëta: Ex quo educimus, non unumquemque Knebulorū illi cae­lesti muneri proptet defectum prae­esse non posse. Praesertim cum tem­pera mentum peculiare in esse faemi­nis Varādae [...]s in [...]uet, propter quod paratiores sunt vel ad hunc vel ad il­lum actum suscipiendum concur­rentibus causis aptis, similibus, reip­saque ex desiderio natis. Quod bi­pedes bubulci corticesque sylvestres prostare nequeunt, propter grossi­tatem & insitam ligne [...]tatem indola­tam, ut philosophicè loquamur. Si quis autem affectus puellarum est, non obidentitatem humorum, ab istis ribaldisrestingui potest. Mede­mur ergo contrariis receptis in uno­quoque [Page 279] morbo: exempli gratia, in calido, damus frigida, & è contra­rio: Proinde quis refutabit com­mune Medicorum axioma, Mulie­rem esse natura humidam & frigi­dam? quapropter eam curare volens, alterare diaetam, ad sicca & calida quantum sufficit, debet. Sed tales sunt studiosi depositi sensuales, illi sunt sic ei & calidi, adeo ut vel mini­mum humidi nisi nativi, ex ipsis ex­torqueri possit: & hoc adepti sunt per depositionem. Quis nescit sal­tus, cursus, verbera, quae humidi & frigidi copiam in siccum & calidum transferunt? nam cum sustibus ma­le mulctantur, flatum sudant, etiam si in media hy [...]me foret, sicut de le­poribus scribitur, qui (ut credibile est) antequam venarione agitentur, sunt calidi & humidi, sed capti à ca­nibus & mordicitus apprehensi, con­festim luce clarius mutantur, adeo ut propter siccitatem adeptam, non comedantur, nisi adipis vel pingue­dinis quid admistum sit. Hinc infe­ro quod studiosus talis commode in medicinam laborantis puellae prop­ter [Page 280] vim contraire agentem adhiberi possit; Contra aselli (Stock-fisch) kne­beliones, aut potius Cornipedes Fauni, qui adhuc à primis unguiculis istā cras­situdinem praese ferunt, gratiae nihil aut summoperè parum à virgini­bus inèunt. Siquidem retro peco­ra, in caulis, stabulis pernoctarunt, & nativi humidi & frigiditatis Gro­bianicae nondum expertes sunt. At­qui ut gravissime docuimus, eodem nihil fit, id est, quod ejusdem tem­periei est. Ergo pecora pecora pas­cant▪ aggregenturque, in numemrum caprorum, caprarum, capellarum & hircorum. Certe Poëtae verba, sen­sumque trahat dignoscat & anceps, in so­los studiosos quadrat; cum ille sen­sum trahere, sentire non possit. qui eum per depositionem nondum as­secutus est. Sed tales sunt Hengstii campestres, palustres, cum mihi fa­cile persuadeatur, quod caput decies trabi allidant, quam eandē sentiant. Ergo ex op [...]ato accidunt studiosi prae caeteris puellis, virginibus & reliquis matronis, quibus exvadavit natura, & non nisi opposito repelli valet.

QVAESTIO VI. An sit opus deponere studio­sam?

NOTA nomine studiosae intelli­gimus virgunculas, quae ob mu­nificentiam ingenij in studium ar­tium incumbere, & partim cum stu­diosis conversari consueverunt, nam pares cum paribus facile congregan­tur Dieweil es ein Ey ists, ists auch ein Küchen.

Restat nunc quaestio, an eam, quae nominatur studiosa, ex jure studio­sorum deponere, & verberibus depo­sitoriis, das seind gutte Krops [...]osz, affligere conveniat? aliqui negant, ut sunt Conymbrisenses, Suarez tamen con­cedere dicit, sed in confuso: Quidam Cuacium, Bartholum & alios Iu­risconsultos explicantes dicunt, qui admittitur in haereditatem, admitti­tur in privilegia & similiter in onera, debita, aesalienem. Vti qui renun­ciatur comes, jam habet parili ratio­ne jus comitum, &c.

[Page 282]Nec per vulgarum substitutionem extinguitur leg. 4. de vul. subst. Corus. lib. 4. miscell. Donell 6 comm. Fachin. lib. 4. controv. Vasquius lib [...]. 3. de success. creat.

Suarez putat non insuls & rusti [...]e tractandas, man sol nicht zu grob han­dlen, item Hartedo & Totelus disp. 4. lib. 11. phys. quia opinio non quidem mala, attamen non satis solida est. Pinell. & Wesenbec. imparatil. Aprob [...] ­redum. nu. 3. dicunt, habendam esse rationem pudoris. Catharina Igni­fera lib. 3. de depossaeminali ait, quod mihi factum est, etiam aliis fiet, quo­niam ex eo mortua non sum. Ad sti­pulatur Elsa de Camber, tractat, de suppositione Logica & physica, qui libri lectu dignisunt: intet caetera sic ait, semel deposita sum, & si semper tam benigne mecum agerentur, sin­gulis diebus me submitterem, sed in quibusdam locis habent depositores tam ingētes causes & baculos ut pri­mo intuitu quis terrefiat, & faemina­lis imago non per horresceret?

Concludo. Si studiosorum privi­legiis, bullis & annexis uti puella ve­lit, [Page 283] debet se submi [...]tere depositioni, pro qualitate persone. Prob. Iura sibi mancipians, mancipabit sibi debita, sed studio sorum jura sibi mā ­cipans puella, si qua inveniatur, et­jam obibit in partem debitorum; qui una vult furari, una quoque de beti­pendere, attamen, in quit Suarez, cle­menter tractandae sunt, ne animi de­liquium patiantur.

Cautela. Vbi studiosa deponenda, honestatis ergo secedendum à pu­blica, ne rubore afficiatur, & praeser­tim vesperi cum exiguus est concur­sus. In inferiori parte eam tamen plus flagellent, quam in superiori, quia teneritudo capitis id non potest quod crassitudo vestimentorum su­stinet.

QVAESTIO VII. Vtrum abrogari conversatio inter stu­diosos & puellas possi de jure, nec ne?

ANTE tres annos, ut memini, eadem in publicis thesibus mota [Page 284] est quaestio, sed nihil praecisse deter­minatum. Quidam doctores hic ni­mis rigidi sunt, dicuntque conver­sationem cum studiosis puellis peri­culosam esse, quia Angnis latet in herbis, & quia proximus ardet V [...]alegon, & sic adolescētibus & puellis aqua & igni interdictum volunt.

Quid [...]uvenes fecere mali, cultroque pu­ellae?
Tanta savitia, tantaque tyrannide pes­sum
Vt deceat mores, & cognita faedera lon­go,
Vsu, & fraetern [...] magnalia sternere do­tis?

Turca non ita saevit in sanguinem juvencusum ut illum fame perire pa­tiatur, & nos quibus caelica illa cle­mentia inculcata esse debet in plan­tulas juventutis tenerrimas saevie­mus? A page Nos studiosi iis conten­ti non sumus, & procul dubio taliter virgines loquuntur, cum audiunt tam sinistram in se legem ab Eunu­chis doctoribus & caecuentibus ma­gistris esse latam. Scriptura longe [Page 285] aliter judicat, & facit cum confratri­bus sie helt ihnen die stang.

CONCLUSIO. Abrogari usus conversationis & cohabitationis i [...] ­ter studiosos & studiosas nequaquā potest.

PROBAT. Quia ubi est the­saurus tuus, ibi est cor tuum, imò debet esse. Sed majorem studiosus acquirere thesaurū non valet, quam pulchram & ornatam puellam: un­de apud Germanos dicitur, meum corculum, meus thesaurus, mein Hertz, mein Schartz. Ergo non potest nec debet.

Major est Theologorum, quam si quis oppugnare velit, statim haereti­cae pravitatis, & novae sectae argue­tur: propter id cavete vobis Zoili, antiquum obtinemus, religiose se­cundum receptam religionem vivi­mus, Vetus & recens testamentum legimus, nec est sententia, quae non à nobis magna cruce ✚ notata sit.

Ex in ex pertum est, quod in se­gregatione duorum continuatorum utrumque pereat, quia non venimus per accidens, sed verè & substantia­liter. [Page 286] Nihil etiam est tam triste sub coelo, quod quis aliquem nimis accu­ra [...]è observer. Cum filia domo egre­ditur, fortasse ad repetitionem jam adest ancilla, jam mater, mox soror & frater; sicut mihi & amasio meo accidit, cum illam ante aedes oppe­rirer, egrediebatur, nos autem cita­to cursu progrediebamur, ac si quis stimulis nos pungeret, als wen es hinder uns brent, ad haec Mater,

Quò; quò scelesti rui [...]is, aut cur cor­bul [...]
Aptata subligaculo est?

id est, quo curritis homines nequā, & tu cur corbem abscondis? forsitan de Diabolo somniavit, quod filia scilicet, haberet cantharum in corbe plenum vino.

QVAESTIO VIII. Que summa quisvis finis studiosi & studiosae?

NON mediocris disceptatio, sub haec aevaestione occultata est, & [Page 287] multi doctores Theologi & suristae venerunt in controveriram haud vulgarem Illi enim dicunt finē esse, ut Deus & proximus sincerè diligan­tur: cujus rei symbolum fuit in duas tabulas ab uno [...]calamo facta distin­ctio. Hi asserunt studiosorum finem esse studere & disputate. Elsa verò de Camber ait, studiosus & puella ideò conveniunt, ut aliquid discant non speculativè sed practice, quae opinio improbanda non est si quis eam ritè examinare velit.

CONCLUSIO▪ Finis proximus studiosi & studiosae est, librum ge­nerationis & corruptionis, causae ef­ficientis, an Idaea causet efficienter, enucleare. Probat. Finis est quod dat influentiam, & primam propo­sitionem concludendi; sed propterea simulliteris operam navant ut sciant, an verum sit, quod veteres de gene­ratione docuerint, utrum definitio­nes conveniant definito. Ergo finis est, &c.

CONCLUSIO 2. Finis secun­dario est, ut alter alteri, ubi difficul­tas fuerit, explicet textum.

[Page 288]PROBAT. Qu [...]a plurima in li­bris occurrunt, quae quis primo in­tuitu comprehendere non potest, & sine ipsis res substinere non potest▪ Ergo. Exempli gratia, puella in Ari­stotele legit, quod quinque in agente & patiente requirantur, existenti [...], id est, quod uterque debeat existere, inaequalitas, hoc est, personae debent esse inaequales, vir & famina: simili­tudo, hoc est, uterque debet esse ho­mo, vicini [...]as, hoc est, non debent di­stare, aptitudo, hoc est, pro ratione temporis, aetatis & personae conve­nire debent. Iam verò studiosa hos terminos intelligere neque, accedit aliquem condisci pulorum, inquiens, Domine, quid hoc sensus, expone: mox ille exponit, donec satis est. Ita­que secūdarius finis est terminos ex­plicare, qui etiam si aliquo modo du­ri & asperi sunt, cavend [...]m tamen ne omnino iisdem intricemur, con [...]u­sionis gratia, e [...]sidetur regressus, qui si negaretur, nemo hanc telam or­dinetur; ipse non tentarem, neque tantum molestiae subirem, ne mihi diceretur, Medice, cura te ipsum.

QVAESTIO IX. Licetne studiosum incarcerare?

RESPONDEMUS, quod non PROBAT, à Decoro, quis tam nobilem sapientiae gemmam, perlu­cidam margaritam in faedissimas cu­stodias includere vellet? non sumus fragmenta ollarum

PROBAT. ab impossibili Con­tinens debet majus esse contento. Sed tales carcer non datur. Ergo, &c. Minor Prob. Nam communiter lo­quendo studiosus ubivis est, Romae, Neapoli, Bruxellis; Coloniae, &c. particulariter, tamen interdum periclitatur. Sed illi maxima fit in­juria, si ibidem essem non paterer: non enim porci sunt ut includantur stabulis Wir seind kein Sew, sondern dus all [...]redleste Blat, als jeh wer, und wierdt s [...]in.

Nisi aliquis similitudine Moschi duceretur: nam dicitur, si quis Moschum cui odor bonus defecit, includat labrino, quod confestim [Page 290] propter faetoris duellum, antiquum odorem recipiat. Sed non est cura de perdito vigore nobis.

QVAESTIO X. Beanusne in depositum agere potest?

CONCLUSIO. Minime gen­tium; sit cujuscumque profes­sionis velit, Doctor, Magister, Bac­calaureus, Ecclesiasticus, secularis. Nam quid Sus cum Minerva? quid Beanus interrogaret, cum ipse ni­hil sciat, injuriam alii faceret, quia sensuum expers est, & quid loqua­tur, nescit, quod videt, caecè videt; quod audit, surdè audit; quod ol­facit, non sentit; quod tangit, tan­quam de querno robore frustū saxo allisum non advertit; uno verbo sunt Rustici quadrati, Es s [...]indt rechte Fle­gel Bengel, und Kloppel. Et si quis taliu [...] aliquem Dominum deponendo pi­leum salutaverit ejusdem farinae esse apparet, eo honore digni non sunt, [Page 291] in Canis aedes eos abdere oportet, zum Hundtsstall, & postquam mortui fue­runt, asininis crepitibus sepeliendi,

— quippe Beani
Fossorum similes, Capri mulgorumque serorum
Sensibus humanis expertia pectora vi­vunt.

TRACTATVS TERTIVS DE HOSPITIIS.

QVAESTIO PRIMA. Quid sit Hospitium?

HIc sedulo investigandum censeo, quid authores anti­qui & recentes, de hospitio senserint. Cicero diversoriū appella [...], hospi [...]a itatem alii, sed hoc est valde quadrag [...]ly male defin [...]tum. Nam studiosi non libenter apud omn [...]s [Page 292] generis homines habitant, peculiari cellula gaudent, praesertim antea vermibus obnoxii fuerunt. & se in recentiorem cumulum dimittent. Non facit ad palatum nostrum, jus hoc non satis conditum est.

CONCLUS. Hospitum est oeco­nomicum receptaculum constans ex hospite, uxore, & ancillis melins [...]culis, ubi advenis studiosis necessa­ria corporis pro pecunia non iniqua administrantur. Hoc quoniam satis notum, non indiget probatione. Hospitium vero, quod prioribus re­quisitis caret, hospitium vocare non ausim, hoc ideo dico, ne quis pecu­niam suam consumat in sordido lo­co, in einem gerstigen Winckel, ubi scili [...]cet hospes solus ad mensam, à pocu­lis est, hospita in culina sola in cibis coquendis versatur. ornatior vero ordo est, cum cursitant mistae puel­lis puellae observantes, an in mensa quid desit, Econtra posito ubi tales observantes non sunt, ibi recta me­thodo non proceditur, nam raptis à prandio patellis infunditur coena, ita ut dubites, utrum scutellae lotae [Page 293] sint nec ne. His scopis purgationis gratia opus foret. Hospitia optima sunt Moguntiae inspeculo, Coloniae in sydere, aureo porcello, cygno, Francofurti in Corona, sub signo Aquilae, Poppardia sub Ense, Lug­duni Batavorum in aureo cornu. Pessima subinde ob taedium ne quo­que confundantur, non significabo.

QVAESTIO II. An jure hospitij liceat uti stu­dioso?

IVs gentium & civile inhibet, quod qui venit in locum, venit etiam in jus, & qui venit è loco, ve­niat è jure ut Concl. lib. 3 Pancrat. ff. 9 lib. 8 Gornel, tract. 10 ff. §. & unicui­que ubivis prostat sua patria pro pe­cunia, nec ulli denegatur jus.

CONCLUS. Iure Hospitii licet uti studioso. PROB. superiori axio­mate Iuridico. Demde ratione: usus fructus est jus aliena reutendi, fru­endi, salva rei substantia, sed tale [Page 294] quid hic fi [...], cum divertuntur studios [...] apud hospites: Ergo, &c. Nam ne­minem occidere volunt, proptere [...] non venerunt illuc, sunt paupere [...] Diaboli incarnati subsidium quae­runt: non semper sub gelido Iov [...] tutum est dormire at ut eis clariu [...] intell gentiam praebeamus, hac in­ductione probabo. Quare emis po­mum, nunquid ut eo fruaris? quar [...] intras temp [...]um, nunquid ut in eo omnia Chr [...]stiana exercitia usurpes [...] Quare iter facis Romam, nunqui [...] videndi Papae gratia? Quare à Iu­daeo accipimus vestes mutuas pro reservato debito, nunquid ut eis uta­miur. Ergo studiosi non intrant po­pinas jocandi gratia, sed ut seme cum necessariis jure utantur. Haec est egregia probatio quae nititu [...] grallis sie gehet auff stelizen, Nam ma­nifestum est, neminem ingredi taber­nam diversoriam, ut pila ludat. Am­bigis adhuc: Nunquid si vicinae aedes incendio absumerentur, si ho­spitium peteres, eatenus quatenu [...] tale sustentaculum est, tu te ipsum ab incendio salvares si vero te sal­vas [Page 295] in alieno, Ergo alieno jure u­teris.

Fibula Scias, quod quicquid sit in hospitio pertin at ad jus ipsius, ut sunt servi, ancillae. Domina, filia, & caet. quibus aliqu [...]ndo in necessitate uti potes. Servi scilicet equum cu [...]are debent: Ancillarum est, lectum tuum sternere: Vxor pro stomacho tuo, quando placuerit, ex praecedenti potatione. Iulepum conficere de­bet, quo paulatim recreëris, circa cor & umbilicum: Filia, dum is cu­bitum, lucerna tibi praeire potest & similia.

Nota cum hospes nimis suspi [...]io­sus est, non est bonum ibi manere, egredere & excute pulucrem è cal­ceis tuis. Non enim bonum est ve­speri suspicari cum juvenes Studiosi cubitum se conferunt, tunc enim ali­quando lucerna extinguitur & fit maximus tumultus.

QVAESTIO III. Cur rara inter hospites & uxores presentibus studiosis est con­cordia?

QVIDAM dicunt quod de nocte, dum studiosi aridas & siccas fauces habent hospes cogatur sur­gere, & siccis fratribus promere, sed interim hospita lectum circumvo­luit, ut hospes cum redierit, in spon­da dormire teneatur, quod illum male urit. Si gravetur ipse suggere mittatque uxorem suam allatum vi­num, tunc ipsa honestatis ergo pro­ficiaet, d [...]cere debet & ultra necessi­tatem bibere Sie musz eins uber Nacht annehmen. Quod si r [...]deat ad hospi­tem, anima ipsius tam gravite [...] fae­tet, ut sustinere non possit: Quia jejuno stomacho facta concoctione grave olentia vix perferre possumus. Galenus Aphor. Alii ferunt, quod stu­diofi optimo vesci petunt, quod ne­gante hospite uxor illis largissime propinat.

[Page 297]CONCLUS. Hospites raro intel­ligunt latinè, meliuscule uxores.

PROB. Nascitur zelolypia, cum id, quo [...] ignoramus, ab inferioribus fieri cernimus, sed hospes cum non intelligit latitè, uxor starim ad nu­tum artendit. Ergo. Majorem prae­supponimus certam. Minorem ex­perientia probo. Nuper Argentora­ti cum quibusdam magistris docto­ribusque B [...]siliensibus divertimus ad insigne galeae im Helm, è prostibulo salutabat nos hospes & hospita tan­quam honoratos viros. Cui ego: Hospes dignetur nobis accipere am­phoram Rhenensis, ut lassitudinem corporis paulisper reficiamus, hospes me aspiciebat nesciebarque quid vellem: mulier intelligens pro [...]lie­bat; nescis mi hospes, quid hiboni viri desiderant, vinum Rhenense, das ist, Rheinischer Wein, corpus signifi­cat ven [...]rem, der Bauch. I aque volunt corpus reficere, ad nulum animad­vertebam, vinum album veni [...]cio. Albis, Succensus Hospes, Mulier. mulier, inquit, quem exitum? ait illa, ut introitum. Noli mihi▪ hospes [Page 298] istud in malam partem interpreta [...]i▪ saepe oportuit me humiliare ante studiosos antequam tantum didice­rim, saepe illis humillima officia prae­stiti. Heus si vesperi studiosis quoque calceos detraheres, sic etiam aliquic disceres. Nos antem credimus eam antequam nuberet hospiti, fuisse stu­diosam.

QVAESTIO IV. Si hospita riserit cum studioso culpa­biturne?

RESPONDEMUS nullo modo, Hony soit, qui malypense. Nam omnis homo est risibilis, & potest fieri, ut Studiosus aliquid novi affe­ret aut [...]abulam aliquam narret, quam hospita nunquam audivit aut vidit, ex quo probabiliter sequitur eam ad risum concitari. Deinde me aeque bene excipit quispiam risu, quam torvo vultu quum ex eodem prove­niat subjecto. Quid nobis videtur▪ aliquando res praeter opinionem ac­cidit, [Page 299] under weilen wirt die Kart verfalscht, imprimis cum studiosus sciat Hispa­nicum Pater noster, quod milites ante triennium in Palatinatu confecerunt. Sed quoniam inde nihil dependenter cognoscitur. Ergo, non culpabitur.

QVAESTIO V. Detrahatne auctoritati studiosi, si hospitis prolem juniorem scilicet, ulnis in hospitio gestet & deoscu­letur.

TOLETUS dicit quod detrahat, dicitque studiosum invigilare, debere libris. Negat Petrus Molina, Vasquius & nonnulli alii, dicuntque esse signum humanitatis.

CONCLUS. Non detrahit aucto­ritati studiosi gestare puerum junio­rem natu hospitis & deoscu [...]ari.

PROBAT. Lex naturalis dictat, quod fra [...]er fratri servire debeat in decentioribus. Sed studiosi sunt fra­tres, & incertum, cujus opere pu­ellus [Page 296] [...] [Page 297] [...] [Page 298] [...] [Page 299] [...] [Page 300] (respectu hospitis) editus sit. Ergo, licet & nihil detrahit. Nam nullus hospes dicere potest, hic est meus puer, non minus ac Pa [...]erfa­milias qui Gallum unum & gal [...]inas tres alit, interim Gallinae aliò vagan­tur, ubi alterius ordinis galli sunt, quibus se gallinae propter novitatem subiiciunt, cum crebritas ejusdem odium gignat, & sic paterfamilias non potest dicere, haec galli [...]a hoc ovum peperit mediante meo gallo. Ergo, quod volebamus,

QVAESTIO VI. Quod si hospes nimis importunus sit, licetne verbera admiscere?

RESPONDEMUS. Licet: non ad eum quidem modum, quo jubentur milites in campis congredi & se ad sanguinem usque verberare, tanquam hostes, inimici, & raptores bonorum omnium: ab longe infe­riori gradu nimirum veluti obmur­murantes inspectores hospi [...]es verbe­ramus. [Page 301] Non licet ex suspicione ju­dicare, & si quis ei adversum aliqu [...]d fecerit, sta [...]im dabit poenas. Nam studiosos nemo potest cogere, ipsum Diabo [...]um parv [...] faciunt: quocirca si bene tecum actum velis, noli cum illis [...]em habere, ita omnia salva erunt, juxta illud:

Non frenos, non vincla suhit studiosus, at [...]ffrons.
Irae petit, liberque agili jactatur habe­na,
Altior ingreditur, cui si commoveris iras,
Vae tibi! non impunè seres, memor iste suarum,
Virium, in [...]rumnas te precipitabit a­troces.

Modum vero omnia mala vitandi hospes ex praescripto intelligunt: nimirum hospes in mensa monebit, & quicquid in mensa appositum erit, boni consulet, uxor ve­rò & filia, in culina relin­quantur.

QVAESTIO VII. Segregabit [...]e h [...]spes merito filias à stu­diosis?

CERTUM est, quod exconver­satione duorum oppositorum nihil boni proficiscatur, quocirca se­parare tutissimum erit. Secundò si pater familias habet pueros infantes illos à consortio studiosorum exclu­dere potest, ne vagiendo & faetendo molestias illis exhibeant: certè stu­diosa ea musica non delectantur. Eatenus igitur Paterfamilias pueros à studiosis abscondat, ne for [...]an ali­qui sint, qui illos virgis acriter cae­dant.

CONCLUS. In filiabus debitam aetatem (decimum sextum, 17.18 19.20. & caet) attingentibus, propter augmentum prudentiae non est rata segregatio. PROBAT. Illud ratum non est quod studiosorum confiden­tiae oppugnat: sed segregare virginem puberem à studioso, oppugnat con­fidentiae studiosorum. Ergo non est [Page 303] ratum: Major est cartissima. Mino­rem probo. Nam si quis leporem aflatum è conspectu meo eripit, ille mihi amplius non fidit, alias relin­queretur, si perinde foret. Ex hoc stultescere apparet, & parum sapere talis videtur, dum duo fallibilia in­sulse sibi praesumit, infidelitatem nempe studiosorum & impruden­tiam virginum. Nam metuit insidias à studiosis: quasi officium eorum esset insidiari, pa [...]et praeterea studio­sos non esse fideles, timetque ne ob­signatum cubile refringant. Atqui hoc absurdum est, imo inauditum, studiosum ut sic furtum fecisse. Er­go, Secundò praesupponit filiam ipsius non satis sapere. Stulte, tuam ipsius familiam ignominia afficies? [...]um annis provenit sapientia. Ergo, quod petimus, non segregabis filias tuas à studiosis, à quibus multa bona omnia que decentia discere possunt; siquidem arbor bona malium effe­ctum praestare nequit,

OBIICIES. Filias meas nere, & texere telas faciam, sed hoc à studio­sis discere non possunt. Ergo▪ Mi­norem [Page 304] probo, quia ipsi tanquam muliebrium artium experti circa li­bros versantur.

RESPONDEO, Data majore; Ne­gamus minorem. Nam novi quos­dam studiosos, qui tam benenere & texere possunt Flicken und placken, ac si per decennium didic [...]ssent, non qua­drat, Noli ergo segregare filias.

TRACTATVS QVARTVS. DE POTATIONE.

QUAESTIO PRIMA. Quid est Potatio?

DVPLICEM esse potatio­nem patet, unam civium, opificum & rusticorum; alteram studiosorum studio­sarumque, & ambae tamen inter se distinguntur realiter, prima est, co­piosa [Page 305] vini in ventrem sine modo per guttur ad nauseam usque infusio, ex hac ut plurimum sequitur vomitus [...]in Kalb. Posterior est humida trium, quatuor, vel quinque confessio, qui­bus vinum moram gerit: & hi an­gelis, hem Angils dicere volui, non impares feruntur. omnia ridicularia hic agitantur: disputationes jucun­dae, blandae, concinnae, amabiles, hinc inde or [...]untur. Cur Venus pin­gatur nuda? caeca? quid significent tela veneris, & similia egregia Pro­verbio. Ibi quoque aliquando disle­ritur de constitutione Microcosmi, generatione & corruptione, de ma­teria, forma secundum Psiysicam Aristotelis.

Hic modus arridet nobis, haec gaudia tantum,
Appetimus, non retrahet nos atra No­verca,
Mancipium torvi Cacodaemonis, unica mens est,
Vivere cum tali, cum tali occumbere turba.

QVESTIO II. Vtrum ultra Rausserum, ut vocant, bibere liceat?

HAEC quaestio plurim os traxit in controversiam, attamen dicant quidquid velint, Medici corporis naturalis tutores aversantur, nihil fa­ciunt, nominantque plenitudinem ad vasa, cum quis ita mader, ut cor­pus illius, pluris vini capax non sit, deinde plenitudinem ad vires dicunt, cum quis ita ebrius fuerit, ut corpus plus vini perferre nequeat.

CONCLUS. Ultra Rausserum bibere non licet. PROBAT. ea quae sua malitia sic gratiam gratis datam excludant, ut neque in hoc saeculo, nisi aegrè admodum, neque in futuro remittantur per se vehe­menter abominandae sunt, & non li­cet. Sed talis est potatio ultra Rau­serum. Ergo, non licet. Major est Theologorum. Matth. 12. Mino­rem probo. Quae humanae, frater­nae charitaris jura violant, ipso facto [Page 307] gratiam excludant Ergo, Et hoc ex perimur in nuptiis, conviviis, nun­dinis, encaeniis & alii congregatio­nibus, ubi homines mira metamor­phosi transformantur inbestias, asi­nos, porcos, tygres; ex iis quoque actibus, oriuntur homicidia, stupra, &c.

QVAESTIO III. An liceat in potatione adhibere alveo­lam aleae cum tesseris & orbiculis?

RESP. Sunt qui affirment ad­ducti hac ratione; quia animi nostri ludo aleatorio recreantur, & ingenia stupida exacuuntur. Sunt, quorum terebrum ad mentionem tabulae aleatoriae finditur, & quorum corg [...]ttatim tabescit, quasi in aquam indideris salem.

CONCLUS. 1. Animi causa alea uti licet. Hoc totus mundus fatetur.

CONCLUS. 2. Pro lucrandis pe­cuniis tabula aleatoria ludere non licet.

[Page 308]PROBAT. Quodcumque ho­minem ad summam paupertat em redigit, eo ludere non licet. Sed ta­le quid efficit ludus aleatorius. Ergo, Majorem nemo sanus negabit. Mi­norem probo. Exemplo Sidonii, cujus res hac viâ ad restim redierat.

Verba Sidonij sunt.

Ludus alatorius (dum adolescens eram) exuit me miserum in quadam cauponula primo omnibus nummis meis praesentariis, cum mutuaticiis, Deinde villis, agris & possessiuncu­lis, ut ne hara quidem suilla mihi superesset, aut tantillum loci; ubi catellus cubitare posset. Postremò verò omnibus tunicis cum amiculo & crepidulis: ut ne intima quidem tunica superesset, ut te non homuncu­lum denudatum, sed cuculum hy­bernum deplumatum spectare putas­ses, verum est quod commemoro. Imo Diogene illo cynico longe pau­perioreram, nam illi reliquum erat dolium versatile quod ad faciem so­lis diurni (instar solsticialis herbae obversabatur, mihi verò praenimia paupe [...]tate, ne cavea quidem vimi­nea, [Page 309] (sub quam gallina cum pullis suis succubare posset) erat; erat illi tunica inteula, palliolum, quod su­pernè circumiecerat, mendicorum suppellex baculus & pera panaria, mihi vero, proh dolor, nihil horum erat, non modò non videbatur Dio­gene, verum & quovis mendico cir­cumforaneo pauperior. Quod cum (licet sero) animadvertissem, nec ullum verbum ac ne tacitum qui­dem gemitum quivi emittere, post aliquantulum temporis occaepi me­am fortunam meosque casus graviter ngemiscere, & vacuas manns saepi­culè complodere, pedesque incertis alternationibus commovere Modo hanc modo illam capitis partem (quae mihi non pruriebat) adscalpere & ore semiclauso balbutiens (nescio quas) querimonias effutire. Tandem dolore ingravesc [...]nte subi [...]ò velut lymphaticus incepi victorem meum imo herculè, expoliatorem omni­bus maledictis (quae quivi eommi­scier) onerare, compellans eum tri­furem, latrunculum, sicarium, ve­nerarium, patriae proditorem, par­ricidam, [Page 310] sacrilegum, perjurum, le­girupam, perniciem adolescentum, & [...]um dicto libratum pugnum in ora ejus impegi, ut gingivas ejus edentarem. Ipse vero extemplo mi­hi caput correpto de mensa alueolo excerebrasset, nisi unus ex collusori­bus nostris Mysargyrus nomine (qui assidebat) altrinsecus interpedisset, & rixas nostras intercessu diremisset. In ipso ferme temporis puncto ac­currit minister cauponis, qui me miserum affatim plagis castigatum forinsecus abiecit, & tres canes villa­ticos feros atque immanes è cavea sua (in qua per tempus diurnum concatenati cubant) emisit, & in exi­tium meum inhortatos immisit, qui signo solito ministri cauponis incen­si furiosaque rabie conciti & all atra­tibus horrendi eunt in miserum. Quod cum vidissem ilico silicem quendam de via tremundus corri­pui, correptum in caput propinquio­ris canis accurrentis magno nisu contorsi, sed impetu casso per ex­tremum dorsum transcurrens lapeis contra opinionem meam deciderat [Page 311] in terram innoxius, quo lapidis jactu canis alioquin exasperatus, furiosus me miserum rabido rictu aggredi­tur, aggressum terrae guttur applosit, applosum ipse [caeteris canibus coa­diutoribus] membratim discerpere tentavit. Sed in eodem pene mo­mento, accurrerunt viri rusticani, (qui meum miserabilem ululatum cognoverunt) allaturi suppetias, hi cum fustibus, isti cum furcis bicor­nibus, illi vero cum perticis quibus segetes demessa in area flagellantur, qui ubi appropin quavere non modo armis suis rusticis, verum etiam su­blatis clamoribus canes abs me abe­gerunt. Abactis igitur canibus me miserum humi stratum in pedes sta­tuerunt, & corpore meo sanguinem laciniis & quibuslibet aliis panni­culis deterso igitur sanguinis proslu­vio, accessit quidam ex amicis meis, cui nomen erat Eleus, qui me mise­rum apprehensum, ad aedes fratris majoris natu perduxit, qui ubi co­gnovit me à canibus admorsum & variis vulneribus distractum, statim medicum vulnerarium cum pyxidi­culis [Page 312] unguentariis acciri flagitavit. Hic fuit infelix eventus isti [...]s Si­donii: ‘Felix quem faciunt aliena pericula cau­tum.’

Ergo habemus intentum.

TRACTATVS QVINTVS. DE MOECAENATE.

QVAESTIO PRIMA. Quid sit Moecaenas?

NON diu haerebimus in hoc tractatu, si modo nucleus ad quem tendimus, subitò pro­stet. In hac autem quaestio­ne solum modò dicendum erit, quid sit Moeeaenas, hoc est, amator stu­diosorum: communis est sententia, quod inter viros nulli aut pauci repe­riantur. [Page 313] Quo permota Veronica Spi [...] ­litz na in tract. de mec. & stud. cap. 10. dist. 3. aper e dicit: Horatium & Vir­gilium non fuisse amatos prop [...]er do­ctrinam à Romano quodam nobili, qui fuit intimus Augusti Imperato­ris, sed à diversis virginibus, quas propter benevolentiam Moecaenates appellant. E [...] si quis Georgica Vir­gilii cum Eclogis diligenter inspe­xerit, fac [...]le animadvertet, quod sub masculino semper foemineum puta­verit, & a mores sub obscuri nomine prodiderit. Ejusmodi Moecaenatem quoque Naso habuit, ob quam po­tius, quam ob scripta de arte amandi relegatus fuit. Etiam ratio dictat vi­ros non esse moecaenates studioso­rum; nam aut sunt docti aut indocti; ipso facto contra morem suum age­rent, quia docti ne saperentur, ode­runt doctos, indocti susque deque ha­bent doctos, quare ergo amarent?

CONCLUS. Moecaenas est ho­mo habens nasum, oris superficiem, mentum, propter rem unam à viris distinctus, qui singulariter est pro­pensus erga studiosos. Ex quo pa­tescit [Page 314] esse faeminam: quia inter fae­minas, ut eruditum est, plures repe­riuntur, quae in studiosos bene ani­matae sunt, obrationem physicam.

TRACTATVS SEXTVS. DE OPIFICIBVS.

QUAESTIO PRIMA.

OPIFEX non plane à doctis reiicitur, quia vix eo carere possumus: nunc ad defini­tionem. Quidam puta verunt Opificem esse cujusvis servum. Sed hi nimis abjecte de illis loquuntur; alii dicunt opificem esse hominem laboriosum, cujus finis est, nunquam ditescere. Sed haec definitio nimis an­gusta est; sit rationalis.

CONCLUSIO. Opifex est lu­crator panis in sudore faciei, re ali­qua, [Page 315] quam aut usus aut necessitas po­stulat.

PROBAT. Finis est, quodrem ita consequenter esse statuit, aut quod rei influxum suppeditat, sed tale est opificium, cum nimirum propterea extrema & fortissima quae­vis exantlet, ut panem & aes conflare possit. Ergo, Rectius in terminis. Nam nemo S. Sepulchrum custodit gratiae quilibet suum petit, Ex quo intelligitur, nos minus posse carere opificibus quam doctis.

QVAESTIO II. Quodnam sit sordidissimum opi­ficium?

SVDOR mihi prae anxietatae erumpit tot enim sunt sordida opificia, ut quo me vertam, nesciam, quaedam versantur circa materiam puram, quaedam puram materiam impuram reddunt. Nulli laudem suam detraho hoc unum dico aluta­rios intrinsecè & extrinsece faeterae. [Page 316] Praetereo jam Piscatores, sartores lanios, Pelliones, curbonarios, la­trinarum purgatores, quorum sor­des & odores si quis non sentiat, i [...] homo ob [...]sae naris meritò dicendus est.

CONCLUS. In sordibus opifi­cium limarii praerogativam obtinet. PROB. Illud est sordidissimum opi­sicium, quod nusquam sordibus ca­ret. Sed tale quid habent limari [...] die Leimentretter. Ergo, Major est vera, Minorem probo, nam simulac li­marii dixerint, quod felix faustum­que sit, ( Gott wals) manus eorum per­merdatae sunt, soo haben sie schon ihr Hendt beschissen und besudlet.

TRACTATVS SEPTIMVS. DE MEDICINIS ET MEDICINA.

QUAESTIO PRIMA. Quid sit Medicus?

ANTE aliquot annos medicina tam vilis fuit, ut homines in­docti [Page 317] & agrester ( die schlimme unge­lehrie Flohhird [...]en) medicos urinae in spe­ctores nominaverint, quasi urina objectum eorum foret, unde qui­dam illos cum Iutistis hoc versu [...]isit:

Stercus & urina Medicorum fercula pri­ma.
Sunt medicis signa, Iuri [...]tis fercula digna.

Ex quo factum est, ugyrtae, circu­latores, viri sylvestres, ( Walthans [...]n) Rattorum captores, radicum effos­sores in majori precio habiti fuerint quam Medici. Dixerunt illi quic­quid in buccam venerit: nulla scien­tia, meo animo, tam excellens est, quo auctoritati medicorum aliquid detrahat, quia revera sunt nobilissi­mi corporis humani inspectores.

CONCLUS. Medicina est scien­tia practica & speculativa, versans circa corpus sana bile inclusive.

PROBAT. Quia medicus, dum aegrotum accedit, perscrutari debe [...], quo morbo laboret, quatenus est speculativa. Deinde peran reco­gnitam [Page 318] curandi regulam eundem curare. Ergo, est practica & specu­lativa scientia. Inclusivè, vero cu [...] annexerimus, ex sequentibus videre licet.

QVAESTIO II. Quare haec disputatio in antepenul timo loco posita, cum nobi­lissima sit.

RESPOND. Quia medicus est tanquam paedagogus corpori, humani. Sed paedagogi clientes suos praecedere sinunt, praeterea honestū est ut servi praecedant. Dominus au­tem sequatur, [...] wie botgen mit den Schollen. Etiam si hic mos apud Germanos exolevit; (Nam Domini equitant, eunt prae, servi autem sequuntur) attamen nos ab Italorum partibus stamus, qui op­timi medici sunt, & quia alii omnem suam scientiam ex illis hauserint, eorum quoque mores imitati de­bent. Ergo.

QVAESTIO III. Vtrum medicus juvenis salva conscien­tia puellam denudatam vi­dere possit?

DIFFICILIS sane quaestio, sed an respondeant arbitrio paucis docebimus. Quidam dicunt esse impuritatem & curiositatem, ex hoc non leve pecca [...]um provenire pos­set. Et haec est sententiae communis doctorum: alii innuunt quod ex aspectu nudae puellae rigor febrilis & alia gravissima symphomata ori­antur.

CONCLUS. Propter anatomiam medicus salva conscientia potest puellam denudatam videre. PROB. Quae medico adeò necessaria sunt, ut sine eis medicina sua sit irrita & fallibilis, ea salva conscientia perlu­strare potest. Sed puella ratione ana­tomiae talis est. Ergo, Nam nemo unquam somniavit, quomodo vis­ce [...]a sese habeant, quo in loco sita fint, nisi ipsemet aspexerit verbi [Page 320] causa Puella quaedam laboret stran­guria, si medicus nescit ejus consti­tutionem, potius exhibebit styptica quam electiva, quae urinam magis remorantur, quam prolectant, vel puella laborat febre, quae qualitate sua est calida & sicca, si jam parentes tam morosi essent, ut medico ejus videndae copiam non facerent, sed illum adirent peterentque ab eo me­dicamentum protali morbo: inte­rim medicus non potest dicere quae morbi species, an febris sir tertiana vel quartana. Si dicant esse tertia­nam, nescit, an sit tertiam spuria an pura, si pura, quae egeret humido & frigido medicamine, dat ei pro di­gestione R. Syrup. acetos. unc. 1. Mellis rosati collati unc. Aquarum Endiu. unc. 1. Buglos. unc. 1. quod tamen tertianae spuriae. Ergo, Me­dicus de puellae cognitione diligen­ter inquirere debet.

NOTA. Medicus necesse habet puellam (de patiente loquor) diligenter inspicere: imprimis in purgatione noscere debet substan­tiam subjecti quid perferre possit; [Page 321] an sit masculosa & enervatio­nem nondum experta. Nam si il­lud nescitur in materia purgante fa­cilè incideremus in [...], de quo multa dicenda forent.

NOTA. Si virgini Syrupum prae­scribere velis, utere sequenti, R. Ra­dicem phys. calam. an. 111. Rosar. circa natalitia Christi natarum lib. 111. Iulep. rosat. mellis violat. an. 3.1. misceantur donec satis sit: ita puellam aegram facile in pristinum sanitatis gradum restitues, quia im­pense dulcibus gaudent. Aliqua tra­duntúr Hemistilionis man. 1 Da­ctyl. datnez Kern lib. 11. Aquae vivae seu Elixier an. 3.1. Si qua proba­tiora sint, quae vix puto, securè pro­bare poteris; Sed meum probatum est.

QVAESTIO IV· Quaestio quid sit medicina Culinaris?

NIHIL certi hac de re statui po­test, quia trahit sua quemque volup­tas, [Page 322] ut ait Poëta, tamen generalem modum culinariter cibandi cum suo ornatu praescribemus, qui famelico stomacho satisfacit, ex quo de caete­ris conjecturam facere poteris. Pri­mò mensam mappa consterne, dein­de mappulas manvarias per extre­mam oram ejus circumducens supe­rimpone, quibus stagneos orbiculos per certa intervalla iniice: & ne quid ad mensae apparatum de esse videa­tur, duos circulos aereos, (quibus pa­ropsides sustentantur) in mediam mensam coniice: salinum non ne­glige, mox panibus ex canistro de­promptis mensam per certa inter­valla onerare stude. In eodem tem­poris puncto, affer amphoram ce­revisiae communis & pocula fictilia, quae juxta panes in mensa ritè collo­cato. Tumi allatum edulia (loquor de iis quae aestivis duntaxat diebus sunt salubria) & appone ex una par­te edulium confusaneum ex crudis herbulis, Lactuca scilicet & nastur­cio acetosaque confectum, aceto perfusum & olivo inunctum: ex a­lia parte sorbitiunculam ex ovis gal­linaceis [Page 323] vinoque & pulvere aroma­tico confectam. Tum patinam cum reliquiis herbare tolle, & aliud edu­lium appone, ex una parte; patinam cum ovis longa elixatione duratis, testa exutis, bipertitis, ac petroseli­no minutatim conscis [...]o respertis, & in acri aceto na [...]antibus; ex altera parte patellam cum binis ovis testa adhuc inclusis, & in calido cinere ad ignem leviter versatis ac percoctis. Iam ito in cellam vinariam allatum cantharum vini vetuli, & deinde in discubitorium allatum duos vitreos calices mulfinodes, vinoque inpleto. Iterum t [...]llepatinas & pone ex una parte me [...]sae pulmentarium ex bu­bulis carnibus te [...]elletim concisis & uvarum pass [...]rum acinis interjectis confectum, ac pulvere aromatico affatim condit [...]m; ex altera parte ap­pone pisces Fl [...]viatiles (quos luci­cos vocant) aromatico liquor mina­tantes & suavi sapore percoctos. Rursus illas dapas a move & ante [...]o­spites bulimiâ laborantes appone ex una parte capos illacardat [...]s & ad ignem crebro volumine versatos ac [Page 324] percoctos. cui adiice stagnea quaedam platella cum olivis ex vase condi­mentario recenter depromptis; ex altera parte pone opiparum fercu­lum ex sturione assum & piperis gingiberisque polline & saccharo af­fatim conditum. Tum interjecto tempore paropsides telle & lancem cum butyro flamenti, nec non & canistrū cum caseis bubulis & ovil­lis mensae superim ponito; Interim calices mero impleto. Tandem bel­laria apponito videlicet duas patinas cum pomis quarum altera semiple­na sit cerasis aqua perlutis, & alte­ra plena flava & lividis prunis, item­que cala [...]hum cum malis acidis ami­ [...]ulis & praecocibus hornis.

Haec est medicina culinaris, quae optime latranti stomacho medetur, qua quis non sanatur is incura­bilis est.

QVAESTIO V. De Diaeta. Qua ratione quis vitam quam lon­gissimè prorogare potest?

RESPOND. Observando sequen­tes regulas salutares.

1. Regul. Sanitatis studium est, non satiari cibis impigrum esse ad Labores.

2. Motus, cibus, potus, somnus, venus, omnia mediocria.

3. Cibus novus ne unquam su­matur, nisi priore probe concocto.

4. Mensae ne sint aequales, sed semper coena levior.

5. Prioris mensae error, sequen­tis parsimonia corrigatur.

6. Cibus ne prius ingeratur, quā in ore fuerit exacte masticatus.

7. Potus ne unquam superet ali­menta sicca.

8. Potus ne sumatur, priusquam bona cibi portio sit ingesta.

9. Varietas ciborum in eadem mensa ne adhibeatur.

[Page 326]10. Semel in septimana mensa omittatur, cum scilicet corpus mi­nus videbitur alimento indigere.

11. Semel in die corpus ita ex­erceatur, ut naturalis calor excite­tur, utendum autem exercitio tem­perato ante cibum, cujus utilitates sic descripsit Fulgentius: Exercitium est humanae vitae conservatio, domi­nantis naturae superfluitatum con­sumptio, virtutum roboratio, tem­poris lucrum, ocio inimicum, ju­ventutis debitum, senectutis gau­dium. Nam exercitium solvit & evacuat per poros superfluitates: contra quis maxima nocumenta af­ferta hinc poëta:

Ocia nullus am [...]t, nisi sint conjuncta labori,
Nam nimia requie mortificatur homo.

12. Is ordo in cibis ingerendis servetur, ut liquida ac mollia solidis ac siccis praemittantur.

13. Inter unam & alteram men­sam, ne quid cibi aut potus ingeratur.

14. Alvus quotidie sit nollis aut natura, aut arte.

[Page 327]15 Extremè calida in cibo, potu ac aëre vitentur, itidem frigida.

16. Somnus nec brevior sit sex horis, nec octo pro lixior.

17. Acibo statim, ac pleno ven­triculo legere, scribere, ac graviori­bus cogitationibus, operam dare per­niciosum est.

18 Violentus motus à cibo sta­tim omnino fugiendus.

19. Manereoto corpore membra omnia fortiter extendantur.

20. Nunquam potus assumendus jejuno ventriculo, quoniam talis po­tus valde nocivus est, & habet po­tentiam percutiendi nervos & eis nocendi Galenus secundo A [...]hori [...]. 21. dixit: si quis famelicus ante cibum vi­num acceperit, citò inspasmum & mentis alienationem incidit: Neque post cibum vinum assumendum est, quoniam digeri vilociter & penetrat, & pene­trare facit cibum, qui nondum sit di­gestus, & facit haereditare oppilatio­nes & putrafactionem.

21. A notabili quantitate vini ab­stinendum est, & quantum potest fieri ab omni quia nocumentum ad­fert [Page 328] cerebro; & ex ipso, nemo debi­le cerebrum habens, nisi parum & admixtum bibat, & serapio dixit. Vinum replet caput vaporibus mul­tis.

22. Panis sit optimus ac mollis, cum pauco sale mixtus.

23. Caseus ac lachtinia omnia vitanda; lac integrum utile est in aestate cum sacharo. Aqua lactis vel serum lactis semper utile est.

24. Piscium rarus fit usus, soli friebiles admitantur adhibito aceto atque arometis atque salsamenta.

25. Conchylia ostrea ac testucca omnia, quod frigidum, lentum ac haerens alimentum gignant, de­clinanda.

FINIS.

PROPHETIA MIRABILIS, AD ANNUM DOMINI Millessimum Sexcentesi­mum 34. futu­rum▪

ALmachius artium Magister Parisi­ensis, diligens lustrator uni­versi: haec infrascripta cun­ctis notificat, diligenti indagine, an­tiquissimo codice, in bibliotheca communi, totius regni Franciae re­perta, quod anno Domini 34 in men­se Ianuario & sequentibus; Consur­gent ossa moriuorum (A) quae quidem plena erunt oculis, sed nō videbunt, virtutem tamen habebunt caecos illu­minandi, quae per plana discurrent, vestitos quidem nudabunt, habentes spoliabunt, non habentibus dabunt, [Page 330] & inter homines discordiam conci­tabunt, furore dominante.

Insurget enim gens belli cosissima, non urens bombardis aut tormentis ferreis vel aeneis (hoc enim vulgarum est) sed sagitti [...] Peste infectis (B) tum venenatis, ut si unum ex militibus tetigerint non solum ipse, sed & totus exercitus quantus quantus est, mo­riatur.

E contrario erit miles admodum benignus, (cui militiae nomen dant non solum rustici sed & cives, nobi­les, principes, imò Reges (C) qui multos quidem prosternet, jacentes quasi se­mimortuos: sed tamen iterum revi­viscent, in hoc bello qui primus au­fugerit, praemium auferet, qui con­stante [...] in finem usque pugnaverit & permanserit, non solū risu sed etiam paena pecuniae praesentariae mulctabitur. (D)

Interea ex regibus consurgent quatuor (E) cum suis exercitibus mirabilibus & monstrosis, qui pedes habent fed non ambulant, aures nec, tamen au­diunt, oculos nec vident, vosque si­miles illis, & in medio exercitus erit Heros quidam Diabolo. Tunc consurget [Page 331] gens contra gentem, & pugnabit fra­ter contra fratrem, servus contra Do­minum, & erit admiratio universis: nam minor superabit majorem, mul­titudo cedet pancitati, & quod ter­ribilius est contra nequissimum Belial, non erit victoria in hoc praelio, nec contra illum Heroa nisi unico non quidem magno, sed parvo & modi­co pygmaeo pannoso. Et erit finali­ter talis persecutio, qualis ab initio non fuit, & beatus, qui illaesus in ta­li pugna fuerit.

Praeterea supervenient alia larvata, quae potius monstra vocabuntur, sed nondum statim finis, & nisi abbre­viati fuerint dies: omnes depaupera­buntur, sitiunt enim sanguinem ju­storum, & de sudoribus pauperum vivere concupiscunt: Reges namque 4. cum uxoribus (F) senioribus & militibus, ac aliis equitibus suis veni­entibus quatuor mundi plagis animi relaxandi causa exeuntes in campum planum variis colorum floribus di­stinctum atque adornatum, incipient alter, alterum provocate & in iram concitare, dicentes vincat qui potest, [Page 332] vive le Roy, fortuna nobiscum; haec audientes qui astant, incipient admi­rari, non sine parva exspectatione eventuum futurorum; Exitus enim acta probabit & in fine videbitut cu­jus toni. Commisso bello, quod ple­rumque in seram usque noctem pro­tenditur, omnes tacite in unum se re­cipiunt locum, neque amplius sunt loquelae aut sermones, quum priora transierūt. His peractis sequitur pae­nitētia multorum, qui convertentur ad cor, pro angustia spiritus gemen­tes, & insaniam suam agnoscentes, in qua quidem paenitentia, stabit cō ­tritio, sine confessione & lachrimis & erit gaudium universis super uno peccatore paenitentiam agente.

Prodibunt quoque magnates quatuor, (G) cum suis domicellis, & servis, initur pugna cerramine dubio, ille tamen qui primus 31. ceperit & ab­duxerit non solum ipsos captivos sed & pecuniae tantum quantum illis aelendi [...] sufficit (H) auferet.

Sphaera insuper lignea imò hemi­spaera à peccatoribus super viventi­bus remote totquetur in novem li­gneos [Page 333] jambos [...]eu digitulos (I) quam potius fortunae globum seu [...]otam diceres. Et quicunque inimicorum [...]orundum, plures ex his prostrave­rit in terram, quanto praeconio quan­tisve donis muneretur, hi scient, quorum interest haec scire; Nam nul­lus eorum, qui viriliter dimicaverit, immunis abibit, non curando aspe­ctus toruos atque oppositos suorum sodalium contorquentium. Nam in­de capiet, quo novos sibi comparate possit amicos juxta illud; Tot amici, quod nummi. Heu quam inique com­paratium est, ut hi qui minus habet, addunt ut plurimum aliquid divitio­tibus; sed hoc ibi sit ubi eo non rectè vivitur.

Exortis densis tenebris, prae festi­ [...]udine exurgunt semivivi (K) & dant se requie [...]; tunc consurget quoddam animal admirabile, habens os de cor­nu & barbam carneam (L) clamans super semi-vivos, surgite mortui, ve­nite ad judicium. Tunc consurgent semi vivi, accipientes pelles mortuo­ [...]um (M) verrentes & revertentes, postea consumunt patrem suum, [Page 334] cujus locus factus est in pace.

Demum facta pace fit cantus cele­bris, & plurimi ex illis in synagoga reperiuntur, ubi spol [...]is & oneribus alleviantur, deponentes quae appor­taverant, eaque alienis custodibus committunt, ut & ipsi cantent simul cum illis, non lamentationes Hiere­miae, sed gaudeamus omnes, quo­niam filius perditionis inventus est, tanquam ovis, quae perierat, fit gau­dium miseris quorum luctus vertitur in gaudium. Sed domi ibi erit fle [...]us & stridor dentium, non habentes, quod manducent, quoniam captivi (N) sui educti sunt in tenebras ex­teriores, & quis scit, quando rever­tentur. Dies cum illa dies irae, dies calamitatis & miseriae, dies ma­gna & amara valde lugebunt, super se omnes tribus ter­rae, à qua nos liberet, qui sic vivit & re­gnat. Amen.

EXPLICATIO hujus Prophetiae.

A. Ossa mortuorum) id est, tessera, cu­bus Würffel▪ dobbelstein.

B. Peste infectis) lusus, vulgo dictus Tic-Tack, in quo si una rotula tan­gatur, totus ludus amittitur.

C. Principes imo reges) ludus aleatorius [...] vulgo Verkehren, hic ludus quoniam admodum de­lectabilis est, ingeniumque volatile requirit magnatibus quoque allu­bescit.

D. Pecunia presentariae mulctabitur) Re­cte, nam hic ludus non patitur di­lationem debiti, cum sit molestis­simus creditor.

E. Ex regibus consurgent quatuor) Ludus chattarum, vulgo coram nobis, Kar­neffel Spiel.

F. Reges quoque duo cum uxoribus) Ludus turriculae vulgo dictus Schacht-Spiel, in quo etiamsi appareant species humuno non tamen homines, sed potius monina hominum sunt.

[Page 336] G. Magnates quatuor) Ludus charta­rum, vulgo Triumphus dictu [...] Trouff.

H. Quantum illis alendis sufficit) Nam sicuti oculos haben [...] & nō vident, ita os & non comunt,

I. Iambos seu digitulos) Ludus globi di­ctus K [...]gelen.

K. Semivivi) id est, somnolenti.

L. Animal habens os de cornu) id est, Gallus gall [...]nace [...], hahn.

M. Pelles mortuorum) id est, libros ora­tionum.

N. Captivi) sunt nummi in bursis, id est, tenebris.

FINIS.
CREPUNDIA POËTICA SO …

CREPUNDIA POËTICA SOMNIATA▪ A Somniculosissimo omnium somniatorum somniatore NVNQVAM SOMNIANTE, qui nec est, nec fuit, nec eri [...], nec esse potest, nec fingi potest.

[figure]

ANNO MDCXLII.

HORATIUS.

Misce stultitiam consiliis bre­vem.

HISTORIA DE GALLO GALLINACEO, IN QVA Singuli versus Elegiaci, continent literas Alphabeti.

GAllinis propriis gallus satur, hisce relictis,
Liber ad externas fertur a­more novo.
Comiter excipitur, fruiturque libi­d [...]ne: lassum
Fortè domum regredi serior hora monet.
Sed proprie gallum redeuntem hunc undique rostris
Excipiunt, turbant, cumque fu­ro [...]e necant.
[Page 4]Gallum etenim fidum stabilemque in amore petebant,
Non exinstabili hunc, qui vagus igne furit.
Ergóne adulterii hunc paenas pro labe dedisse,
Sicque vel exceptum forsan obisse putas?
Galle igitur, ductor quicunque fu­turus earum es,
Hujus ab exemplo disce manere domi.
De Ebrio quodam.
INtrarat lectum somnoque mero­que sepultus;
Micturus matulam quaerit utra­que manu.
Muscipulam matulae vice dum capit ebrius, ejus
Pars est muscipulae capta pudenda dolo.
De duobus Conjugibus captis, Jocus.
QUam mirabiliter capiuntur foe­mina virque,
Utentes licitis tactibus, atque jocis.
[Page 5]Cistae ludentes in [...]itebantur apertae,
Cum simul in cistam, & claudi­tur illa, cadunt.
In puellas falsis crinibus, superbientes.
QVae geritis fictos alieno è ver­tice crines
Dicite, sub dulci melle venena latent.
Vidua & Echo.
V. Nunc ego sola meos hic nullo teste dolores
Solabor, tristi tristis & ipsa loco?
Hac à parte juvat sylvarum obscu­rior umbra,
Muscoso inde plecent antra referta situ:
Hinc etiam fontes è quorum mur­mure leni
Exiguos lapides ingemuiffe puto.
Atque inter tantos si fas gaudere do­lores.
Hunc equidem laetor me repe­risse locum.
Nullus adest? Ec. est. V. hic loqui­tur quis justius aequo?
Ec. Echo. V. responde tu, rogo si Dea? Ec. ea.
[Page 6]V. Qui ne agitant fluctus? Ec. luctus.
V. semperne manebit,
Aut dolor assidue me superabit? Ec. abit.
V. Non [...]bit, at contra Cadmaei mi­litis instar
Nascitur, & laeram me fore reris? Ec. eris,
V. Absit ut hoc credas, prohibent fata aspera. Er. spera.
V. Quid sperem accepto vulnere, quaeso refer?
Ec. Fer. V. fero quod possum, verum mors conjugis inter
Praeclaros primi sic mea corda movet.
Ec. A movet. V. ab illo facile absti­nuisse putabis,
In quo magno Deum munera e­rant sita? Ec. ita.
V. Naturae sua det vis. Ec. vis. V. tum caetera disce.
Ec. Disce. V. omnes dotes opto referre. Ec. fere.
V. Si quidquam omittam. Ec. haud mittam. V. excusatio talis
Sufficit, en dico principio. Ec. in­cipio.
[Page 7]V. Artibus excultus. Ec. cultus. V. fuit atque disertus.
Ec. Certus. V. tum leges excoluit. Ec. coluit.
V. Quod si fortunam spectes, fuit omne decorum.
Ec. Aurum. V. est quod pluris tu facies? Ec. facies.
V. Pulchra quidem facies perfecta aetate virili,
Illum qui cernit numina sperat. Ec. erat.
V. Plura sciat fecisse illum haec quis­quis legit. Ec. egit.
V. Iam dolor haud patitur dicere plura tibi. Ec. i.
Contra foeminas.
Foemina cotpus, opes, animam, vim, lumina, vocem
Polluit, annihilat, necat, eripit, orbat, acerbat.
Pro foeminis.
RUsticus est ver [...] qui turpia de muliere
Dicit, nam verè sumus omnes de muliere.
Ad expertum Medicina Doctorem.
AEGrorum haud minor noscas si tangere pulsum,
Hoc cum te proles non animata docet.
Nam dicis faetus sentire in conjuge vitam
Ortus bis senis mensibus ante diem.
Conjugis ast ventrem ca [...]e dum cly­stêre relaxes,
Ne medium faetus mordeat hic di­gitum.
De furto Problema, ad Juristas.
QUi domino invito rem contra­ctaverit▪ est fur.
Quid, si hoc invita non faciat do­mina?
Ad Romulum, Lupae alumnum.
EXcipe▪ magne puer, lactantibus ubera labris,
Quae lupa, faecundo praebet amica sinu.
Est lupa, sed geninm ponit cum lacte lupinum,
[Page 9]Tu cave, ne mores, quos vomit Illa, bibas.
Quam vereor, subito lac illud aces­cat; & uni:
Quod tibi dat vitam, pluribus eri­piat.
Ad Amatorem.
AD dominam intrepido vis ten­dere carmina cursu?
Scire operae pretium est, quo pede versus eat:
Nimirum pedibus metrorum ex o­mnibus unum
Prae reliquis mulier dactylon o­mnis amat.
Opum nimia cupiditas quanta mala proferat.
PRopter opes acquirendas mala plurima fiunt,
Et bona deficiunt plurima pro­pter opes.
Propter opes se marcator dat mille periclis,
Exponitque mari se, sua propter opes.
Propter opes vetulo fit sponsa puella marito,
[Page 10]Ducit anum juvenis vir quoque propter opes.
Propter opes quandoque volens vir cornua sumit;
Saepe dat invito foemina propter opes.
Propter opes tolli patitur sibi virgo pudorem,
Floreque fit dempto publica pro­pter opes.
Propter opes, quaeruntur opes, opu­lentia crescit;
Crescit avaricies sordida propter opes.
Propter opes, quaecunque prius pro­missa, negantur,
Et data dicuntur non data, propter opes.
Propter opes spes saepe ruit, vota ir­rita fiunt:
Summaque ad ima ruunt omnia, propter opes.
Propter opes Medicus saepe haud bo­na pharmaca scribit:
Aeger & haec renuit sumere pro­p [...]er opes.
Propter opes etiam carissima phar­maca fiunt,
[Page 11]Quae nequeunt inopes sumere propter opes.
Propter opes inopes Medicos acce­dere nolunt,
Auxiliumque negant hi quoque propter opes.
Propter opes lites injustae, injustaque dantur
Iudicia injusto à Iudice propter opes.
Propter opes, ditumque domos, ino­pumque pererrant,
Et capiunt fures omnia propter opes.
Propter opes passim sunt praelia, bella, rapinae;
Pacis iniqua etiam foedera propter opes.
Propter opes quid non pa [...]itur mise­rabile mundus?
Proditur arx, urbes, regnaque propter opes.
Propter opes nunquid Christum vendebat Iudas?
Et crepuit pendens arbore pro­pter opes?
Propter opes homines animam cum corpore perdunt;
Sic perduntur opes▪ cunctaque propter opes.
Tres studendi modi par [...]m utiles.
NOn bene fit studium quodcun­que fit ante fenestram,
Nec valet in lecto, nec valet ante focum.
Flamma nocet libris: studium im­pedit ante fenestram,
Visa Venus: somnum lectus ini­re mone [...].
Ergo relinque focum, lectum si­mul, atque fenestram:
Major & è studiis sic tibi messis erit.
Aenigma.
DIc, quibus hoc animal terrae nas­ca [...]ur in oris,
Masculus est mater cui, mulier que pater?
Aliud ad Ponticum.
ESse duos oculos miror tibi, Pon­tice; cujus
Unocula est mater, unoculusque pater.
Non est corrumpenda substantia propter accidens.
ARtibus incumbens noli corrum­pere sensus:
Quid juvat ars, usus si tibi nullus erit?
Artibus incumbas, ut vita tibi inte­gra duret,
Sic etiam poteris scribere multa senex.
Fac quoque ne nimio mens sit labe­facta labore;
Arte quid is faciet, mens cui stulta, boni?
Non corrumpendum est quod sub­stat propter inhaerens,
Fondamento etenim cuncta ruen­te, ruunt.
Votum Scriptoris.
QUi librum scripsit, cum scutis vivere posset,
Detur pro paena scriptori pulchra puella.
Fab [...]la de Pruna, Faba, & Stramine.
PRuna, Faba, & Stramen rivum transire laborant,
Seque ideo in ripis Stramen u­trimque locat.
Sic quasi per pontem Faba transit: Pruna sed urit
Stramen, & in medias praecipita­tur aquas.
Hoc cernens nimio risu faba rumpi­tur imâ
Parte sui: hancque quasi tacta pu­dore tegit:
Fabulae significatio.
NOli infaelicem casum ridere pro­pinqui
Ne similis fiat, deteriorve tibi.
In terrestrem Caelicolam.
ANte necem cum quis caelorum tecta frequentat,
Talem Luciferum quis fore posse negat?
Ad Gertrudem Carmen Leoninum.
Opia▪ Gertrudis quam inter bene basia ludis!
Dum trudo, trudis, bis terve, qua­terve retrudis.
Nullus solus bene ridet.
NE ride solus nam risus solius oris,
Pravus vel stultus reputabitur o­mnibus horis.
Lusus delectabiles.
ESt pulcher ludus, cum nuda lu­dere nudus.
Trium breve fastidium.
POst triduum mulier fastidit, & hospes, & imber:
Quod si plus maneat, quatridua­nus eat.
Agere & patifortia Romanum est.
CUm suspendendum mater de­plangeret, ille
Romanum est, inquit, fortia posse pa [...]i.
Dos formosae.
FOrmosam nudam volo; nudam non volo formam;
Quaeris cum forma quid volo? materiam.
An viduo ducenda sit vidua?
QUaeritur à viduo viduam cu [...] ducere nolit?
Nam simili est similis congrua, parque pari.
Respondet viduus: viduam tunc duxero, quando
E cruce suspensus vir prior ejus erit.
Ut mihi nupta virum nequeat lau­dare priorem.
Est vir enim viduae sem per in ore prior.
Pro nasutis.
DIc mihi nasutos carpis cur Zoi­le, nasos
Indignos nostin' regibus esse breves?
Bias.
OMnia qui dixit mea mecum porto, videtur
Uxorem sapiens nō habuisse Bias.
Omnis similitudo claudicat.
CUm quis homo nequam Man­cum deluderet, ill [...]
Non mirum est paritas claudicat omnis ait.
In Cothurn [...]um Gallicum.
VEctari rauco pudor est tibi, Gal­lice, curru?
Cur ergo rauco non pudor ire pede?
Anagramma uxoris.
INsaturabile par sunt orcus & uxor *: ait Rex,
Unius experiens, alterius (que) sciens.
Quisquis in uxorem cecidit, descen­dit in orcum:
Rite inversa sonant Vcsor & Orcus idem.
Responsio.
NUncupot ucsor ego, non sum quasi conjugis orcus;
Sed quia per totam sedu [...]a curso do­mum:
In muliere vir est, ut in orco Belze­bub? ergo
Infernum si sit faemina, vir Sa­tan est.
De Helena ad nuptias P'aridis transeunte.
ID quod Naso jubet, Menelai no­verat uxor:
Si qua velis aptè uubere, nube Pari.
Tristis ob id Menelaus erat: qui [...] vertice nata
Cornua se numero sensit ha [...]ere pari.
De equo bipede nato, ac proinde homine Platonico.
OMne animal bipes▪ implume est homo, quando Platoni
Creditur: ergo Equus, qui bipes ortus; homo est.
Scortatorum infelicitas.
FErtur in amplexu quendam ex­pirasse puellae;
Quaestio fit: quonam spiritus ejus iit?
Hoc scio: nam Pauli docet id sat Epistola, quod non
Praebeat ad Superos janua talis iter.
Carmen Trochaicum Rythmicum ad Peregrinantes.
QUi videre mundi,
Concupis rotundi
Universitatem,
Atque vanitatem:
Ambula per urbes,
Teque nolo turbes,
Si v [...]gas puellas
Cernis ore bellas;
Virgines fuerunt,
Nunc at exuerunt
Cum metu pudorem,
Cum pudore florem.
Flore destitutae,
Laude diminutae,
Aere prostitutae
Fraude & involutae;
[Page 20]Non petunt amorem,
Te volunt datorem,
Non amant ocellos,
Sed tuos locellos.
Si cares locellis,
Non places ocellis:
Non manus puellis
Est avara bellis.
Naviga per undas
Aequoris profundas
Piscibusque pisces
Victitare disces.
Hic vides vagantes,
Qui manus parantes
Exhibent carinis.
Mercium rapinis.
Si nemus pererras,
Exterasve terras,
Repperis latrones,
Qui necant barones.
Sive te necabunt
Teve sauciabunt,
Eximent vel ullas
Sacculis medullas-
Mendicare panes,
Succulos inanes
Qui tenes, & aeris
Indigus vereris.
[Page 21]Praestat ergo ad aedes
Patrias [...]e sedes
Denuo redire,
Quam fame perire.
Carmen Rythmicum de Nuce & virgine.
CUm nux virescit,
Et virgo crine pubescit;
Tunc nux vult frangi,
Et virgo stipite tangi.
Bellicum facinus.
AUdierat procul arma, bona de gente Batavus
Gestit in hostiles fervidus ire glo­bos.
At lateri patrium mater dum subli­gat ensem,
Haec, inquit, referas, nate fac ar­ma domum.
Vix proprior steterat pugnae, vesti­gia pressit,
(Mille micantenses, vulnera mille ferunt.)
Num quid, ait, ludi est? oculis non parcitur ipsis:
Certe oculis ludus non placet ille meis.
[Page 22]Forte tamen jacuit truncum sine no­mine corpus;
I [...]ruit: Hispanum nam cutis esse docet.
Saevit atrox, & qua caedendo, qua laniando,
Absecuit miles strenuus ense fe­mur.
Facturusque fidem, magni argumen­ta duelli,
Et femur, & ferrum sanguinolen ta gerit.
Inde memor moniti, nam pugna cruenta peracta est,
Arma celer properat salva referre domum.
Hoc ait Hispanum mulctavi verbere mater,
Maternosque femur projicit ante pedes.
Horret anus▪ sed enim potius caput ense tulisses
Nate, refert; olim hic forte redi­bit eques.
Non faciet certe ô Mater; sed possis iniquum,
Unde caput vellem tollere? non habuit.
Tri [...] mala.
QUae mala sunt hominum rebus tria maxima, scire
Quaeris? habe paucis; faemina, flamma, fretum.
Ad Grammaticos.
DIcite Grammatici, cur mascula nomina cunnus,
Et cu [...] faemineum mentula nomen habet?
Sic ego: sic aliquis senior de gente verendâ.
Rettulit, attollens longa supercilia;
Mentula faeminei gerit usque nego­tia sexus,
Unde genus merito vendicat illa sibi.
Indefessus agit res qui sine fine vi­rorum
Mascula non temere nomina cun­nus habet.
In furem.
ERipuit vitam fibi fur, vis noscere causam?
Tortoris nummos maluit esse suos.
Militia amoris.
Militat omnis amans vincenti la [...] ­rus amata est,
Victorique parant laeta trophaea jugum.
Poësis nova.
QUisquis amas Phaebum pariter venerare Lyaeum;
Quam tribuit venam Phaebus ïac­chus abit.
Joannes pro Anagrammate habet SINE ANO.
INfantem vidi (fuit haec res mira) sine ano:
Nomen Ioannes hoc Anagramma dabat.
Metamorphosis.
QUi fuit ante bipes, si ducta homo conjuge, fiat
Hinc animal quadrupes, quâ spe­cie illud erit?
Non asinum nec equum, sed cet­vum faemina format,
Ant illum cuculi more volare facit.
Gryphus Aenigmacius.
DIc quid non vivens vivum fit vertice dempto?
Id lapis est: dempto vertice nam fit apes.
Ingi brevem si mutetur, quae syllaba longa est,
Navis & ablato vertice fiet avis.
Sic paries, aries fit, sanguis & anguis at hamus
Mus, magnes Agnes, Iaspis & aspis erit.
Et rabies abies sine vertice, & aemu­la mula est,
Fit loculusque oculus, sic oculus­que nihil.
Imo & quod vivit sine vertice vivit & ivit,
Transit nequam in equam, sicque boves in oves.
De septima Geniturae domo, apud Astrologos.
COnjugii Astrologis domus est si septima, quare
Rixarum haec eadem est, litigii­que domus?
[Page 26]Non quia pacifica est, aut lites fae­mina tollit:
Lis solet uxorem, corpus ut um­bra, sequi.
Hoc probat Elisab [...]t: medio huic in nomine Lis est,
Bellaque fine parans Isaabella suo est.
VATICINIUM, Seu Carmen Chronographicum de pa­ce, in opposito sensu Retrogra­dum pro anno 1633. Opinio loquitur.
VatICInor bona, non beLLans hIC LabItVr annVs:
paCIfer est VenIens, non MaLa ContrIbVIt.
Suspicio respondet.
ContrIbVIt MaLa, non VenIens est paCIfer annVs:
LabItVr hIC beLLans, non bo­na VatICInor.
De frigore in Februario 1635. va­ticinium felis, & Chronicum Carmen.
FeLIs nostra retro ConIVnCtIs renIbVs IgnI,
sIC hoC oMne geLV VatICI­nata fVI [...]. 1635.
Ebrius commisso homicidio cul­pat vinum.
EBrius occidens occurrentem ob­vius ense,
Mox capitur sceleris nescius ipse sui.
Criminis ast dum mane sui quae cau­sa rogatut,
Nescio quae sit, ait; sit nisi causa merum.
Ignoscenda mero culpa: at frangen­da lagena est
Praetor ait, ne iterum peccet, ut ante, merum.
In Astrologum, omnia ex Astris scire volentem.
AStrologo Astra, foris quae fiunt, omnia dicunt:
Uxor cuncta domi quae facit, Astra silent.
Falsam esse sententiam: CASTA EST QVAM NEMO ROGAVIT.
FAlsum est pleps quod ait: Casta est quam nemo rogavit;
Casta quasi non sit virgo petita procis.
Nemo petit turpem, quam judicat esse, puellam:
At nihilo minus haec cor meretri­cis habet.
Vni ex mille procis cupiat si pulchra placere;
Attamen amplexus non nisi nup­ta dabit.
At cui forma deest, quia spernitur omnibus, hinc fit,
Vt facile admittat luxuriosa vi­rum.
Pulchra procos refugit, quamvis à mille petatur:
At deformis eos poscit, iisque ca­ret.
Falsum est hoc igitur, Casta est quam nemo rogavit,
Casta procis petitur; quae caret, il­la minus.
Aenigma.
IN Caelo est vox una novem quae scripta figuris,
Tres fel habet, cunctas sed cita felis habet.
Solutio est, vox, felicitas.
Aliud Aenigma.
PErdita huic res est, nec, ubi sit perdita, nescit:
Et tamen haec nullo repperienda loco est.
Invenit tamen huic similem, non prorsus eandem:
Plorat, & hanc similem se reperis­se dolet.
Solutio.
PErdita res est virginitas▪ ubi per­dita scitur,
Haec tamen in nullo est invenien­da loco.
Rem similem invenit praegnans ubi facta puella est:
Nam cum prole sata est huic nova virginitas.
[Page 30]Et quia virginitas nova prodit abisse vetustam,
Plorat, ob idque novam se repe­risse dolet.
Aliud Aenigma.
OScula dat Nymphae, cui multa foramina, Pastor,
Quae clama [...] toties, oscula dat quo ties.
Solutio.
FIstula Pastoris cui multa forami­na, Nymphaest:
Quam quoties inflat, fistula dulce canit.
Aliud Aenigma.
A Christo orandi certa est data formula nobis,
Dic mihi, quot voces formula to­ta capit?
Dic quae sit media, & minima, & quae maxima vocum,
Optima quae, dein quae pessima vox sit ibi?
Solutio.
QVinquaginta ibi sunt voces si jun­xe [...]is Amen.
Da vocum in medio est, simodo desit Amen.
A vox hîc minima est, sed maxima sanctificetur.
Optima vox Pater est, pessima voxque malo.
Tria, ni feceris, seipsa facient.
HAectria, ni facias, facient se: nempe tuarum
Rerum, ni facias, se facit ipsa sta­tus.
Et Podex, nisi tu tergas, fe terget is ipsum.
Filia, ni tu des, se dabit ipsa vi [...]o.
Bruxella.
VRbs Bruxella licet perdat Rux, Bel­la futura est,
R, X, E pereant, nil nisi Bulla manet.
Epitaphium pro puero Exposititio.
NEscio qui fuerint, qui me genue­re, parentes
[Page 32]Forte meum ignorat mater & ipsa patrem.
Quod mihi sit nomen, proprium non dixero: verum
Appellativo nomine dicor homo.
Sive mea est meretrix, seu pauper, honestaque mater,
Hoc tamen officium praestitit illa pium:
Quod me lustratum Baptismate chartula signe [...];
Corpus ut intret humum, spiritus astra petar.
Non pro me Lector, pro patre & matre rogabis,
Vtrequem aeternam donet utrique Deus.
Aliud Epitaphium.
HIc situs est Nero, laicis mors, vipera clero,
Devius à veto, Cupa repleta mero.
Aliud.
COntinet haec fossa, Bedae venera­bilis ossa.
Aliud.
QVem lapis iste tegit, salvet qui tartara fregit.
Aliud.
HIc infra est cineres, quem de­flenthae mulieres,
Rusticus Andreas qui vitiabat eas.
Aliud.
Sylvius hic situs est, gratis qui nil dedit unquam:
Mortuus at gratis quod legis ista dolet.
Aliud.
HIc sum post vitam miseramque inopemque sepultus,
Nomen nequaeras, Lector, Dî te male perdant.
Anagramma.
VOx eadem gerere & regere est: omenque notandum:
Vt regat uxorem vir, gerat illa virum.
De uxore lugente maritum.
LAchrymula ex oculis fluxit, dum faemina luxit:
Hanc laetam ob lethum quis putet esse viri?
Aenigma.
MVs post infernum est, praece­dit utrumque voluntas,
Dic quis compositum sic sibi no­men habet?
Solutio est, Wilhelmus.
Versus Prothei seu variabiles, quorum novem priores singuli, servato sen­su, variant 725760. decimus vero 39916800 modis.
Ad stultum.
COr, vox, dens, frons, ren, splen, pes, lux, sunt, tibi, deest mens.
Ad Caecum.
MEns, cor, vox, dens, frons, ren, splen, pes, sunt, tibi, deest lux.
Ad Claudum.
LVx, mens, cor, vox, den [...], frons, ren, splen sunt tibi, deest pes.
Ad tristem.
PEs, lux, mens, cor, vox, dens, frons, ren sunt tibi, deest splen.
Ad infoecundum.
SPlen, pes, lux, mens, cor, vox, dens, frons sunt tibi, deest ren.
Ad inverecundum.
REn, splen, pes, lux, mens, cor, vox, dens sunt tibi, deest frons.
Ad Mitem.
FRons, ren, splen, pes, lux, mens, cor, vox sunt tibi, deest dens.
Ad mutum seu Taciturnum.
DEns, frons, ren, splen, pes, lux, mens cor sunt tibi, deest vox.
Ad Timidum.
VOx, dens, frons, ren, splen, pes, lux, mens sunt tibi, deest cor.
De perfect [...].
COr, vox, dens, frons, ren, splen, lux, mens, pes, vola, crus huic.
Ad Rusti [...]um, Epigramma.
CVr mala faemineo de sexu, Rusti­ce, profers,
Et bona quae confert, non reticen­da, taces?
Faemineum est servile genus, crude­le, superbum?
Nobilis, & clemens virgo, hu­milisque data est.
Lege, modo, ratione caret, rectum ab [...]icit, inquis?
At placet huic rectum, lex, ratio, atque modus.
Extremis ea gaudet, ais, mediocria vitat?
Haec extrema fugit, sed mediocre tenet.
Decepit Iudaea virum, prolemque Rebecca?
Concipit alma virum Virgo, pa­ritque Deum.
Eva genus nostrum faelicibus expu­lit arvis?
[Page 37]In meliora facit, nos ut eamus AVE.
Cur bona faemineo de sexu, Rustice, celas?
Et mala si qua facit, non referen­da, refers?
Metamorphosis.
CArnibus in plenum currum bo syl­laba scondat,
Carbones plenus nil nisi currus ha­bet.
Alia.
CArbones fiunt, abeat bo syllaba, car­nes.
Sed Ca [...]nes fiunt, r, pereunte, Ca­nes.
Alia.
CArnes Carbones medians bo syllaba reddit:
At b si pereat littera, carbo. caro est.
De duobus Philosophis, quorum alter ridebat res humanas, alter flebat.
HIc pleno lachrymas effundit lu­mine, ridet
Alter. num risu dignus uterque fuit?
De Pallade, & Venere armata.
ARmatam vidit Venerem Lace­daemone Pallas.
Nunc certemus, ait, judice vel Paride.
Cui Venus. armatam tu me, teme­raria, temnis:
Quae, quo te vici tempore, nu­da fui?
* Propria quarto modo.
MEntitur quisquis communem Thaida dixit:
Thaida semper habet solus & om­nis homo.
Lucifer, Vlcifer.
LUcifer in Caelo splendebat side­ris instar:
Nunc abeo tenebras, quas ciet, Orcus habet.
Perdidit is lucem, nimium dum lu­ce superbit;
Luce carente ideo perpetuo igne flagrat.
Litterulas prima inversas det sylla­ba: verè
Ulcifer est is, qui Lucifer ante fuit.
Dira ergo igne dabit, non lucem, ast ulcera servis:
Ulcera quae nullo sunt abitura die.
Ad Gallam puellam, jam se­nescentem.
DIcebam tibi: Galla senescimus. effugit aetas.
Utere rene tuo; casta puella, a­nus est.
S [...]revisti. obrepsit non intellecta se­nectus.
[Page 40]Nec revocare potes, qui periere die [...].
Nunc piget: & quereris, quod non aut ista voluntas
Tunc fuit: aut non est nunc ea forma tibi.
Da tamen amplexus: oblitaque gau­dia junge,
Da, fruar, &, si non quod volo, quod volui.
Homerus.
MEntiri caecum cum nemo mire­tur Homerum:
Auritus testis, non oculatus erat.
Ad puerum formosum.
DUm dubitat natura, marem, faceretne puellam:
Factus es, O pulcher, pene puel­la puer.
Ad Grammaticos, cur saepe scri­bat lasciva.
CArmina cur spargam cunctis la­sciva libellis.
Quaeritis? insulsos arceo Gram­maticos.
[Page 41]Fortia magnanimi canerem si Cae­sari [...] arma,
Factave divorum relligiosa vi­rûm,
Quot miser exciperemque notas, patererve litura [...]?
Quot fierem teneris supplicium pueris?
At nunc uda mihi dictent cum basia carmen,
Pruriat & versu mentula multa meo,
Me legat innuptae juvenis placitu­rus amicae,
Et placitura novo blanda puella viro,
Et quemcunque juvat lepidorum de grege vatum
Otia festivis ludere deliciis.
Lusibus at laetis procul hinc absisti­te saevi
Grammatici, injustas & cohibete manus:
Ne puer, ob molles caesu [...] lachry­mansque lepores,
Duram forte meis ossibus optet humum.
In Erasmum.
CUr Monachos fratres & clau­stra relinquis Erasme?
Non misera factum hoc ambi­tione caret.
Namque latens illic velut in scrobe, vilis Eras Mus;
In lucem ut videas, & videare, salis.
Duo ante Conjugium divites, post illud pauperes.
ESSE, inquit Iuvenis, terrae sibi jugera mille:
Redditibus ditem se quoque vir­go refert.
Atque parem se divitiis censebat u­terque:
Ast inopes juncti se reperêre thoro.
Cur? quae narrarunt si sint ea ve­ra reperta?
Virgo onera omisit; debita vir­que sua.
Nec ex malis minimum
Nec ex bonis maximum.
[Page 43]Optima sit quamvis, uxorem nolo gigantem:
Uxorem Nanam nolo, licet ma­la sit.
Antithesis inepta.
CUm superim posita est sedi in­versa altera sedes,
Neutra tibi [...] [...]eas [...]pta futura situ est.
Carmen Rythmicum de Dactylo.
Dactylus antiquu [...]
Non est mulieris amicus,
Frangitur ut stramen,
Cum venerit ante foramen.
Aenigma Arithmeticum.
OVa duae gestant poculo venden­da sorotes,
Ast horum numerus quis sit, u­terque latet.
Una ait, Heus adjunge meis, soror, octo tuorum:
Sunt numero aequa tuis ova futura mea.
Altera, non, inquit, sed da mihi quinque tuorum:
[Page 44]Ovorum numerus tunc mihi tri­pus erit.
Dic, age quot gerat ova prior? quot & ova sororum
Altera? Arithmeticâ si quid in arte potes.
Responsio.
OCtodecim gerat ova prior, tunc cuncta sororis
Bis septem atque decem posterio­ris erunt.
Nam si posterior donaverit octo priori,
Sex & viginti cuilibet aequa ma­nent.
At si posterior sumat sibi quinque prioris;
Haec retinet tredecim, ter trede­cim illa tenet.
Testes.
AN quia testamur, sexum sic dicimur? an quod
Nequitiae testes adsumus ambo tuae.
Literalis Dactyli Metamorphosis.
Surgens facit I,
Intrans facit O,
S pede levato.
Jocus in Inconstantem.
SE famulum Noipus, modo se cupit esse magistrum,
Se modo Cantorem, se modo vult Logicum.
Vivere vult Romae, modo Pisis dege­re mallet,
Mallet at in patria stertere pos­se domo.
O quot mente urbes peragrat, quot devorat artes!
Omnibus esse locis, omnia nosse cupit.
Interea Logicus non est, non Mu­sicus ille,
Non famulus, pueros non ele­menta docet.
Nec Romae vivit, nec Pisis degere curat,
[Page 46]Et pudet ad patrium scalpere cru­ra focum.
Quid, Noipe, es, vel ubi es? nihil, omnia, nusquam, & ubique.
Oars digna loco, dignus & arte locus!
In sententiam Ovidianam,
OMnia sunt hominum tenui pendentia filo,
[...] subito casu quae valuere ruunt.
Carnifices crasso suspendunt corpo­ra filo
Ne subito canibus dilaceranda ruant.
Duorum Rusticorum querela, Leoninis versibus ex­pressa. Rust. 1.
OSors caeca bono semper scelera­ta colono!
O durum fatum nocte nigrante satum!
Nos inopes victus, viles gestamus amictus,
[Page 47]Aeternos fletus cura paritque ve­tus.
Et tu scire potes quas proferat a­rea dotes
Qui vix fonte bibis, vix satiare cibis.
Rust. 2.
DVm te cernebam, attonito ser­mone stupebam,
Sperabamque bonos aure proba­re sonos.
Iam tandem scivi primum ut tua te­cta subivi,
Qui vaga rura terunt, hi mala mul­ta ferunt.
O sors! haud sentis quis sit status e­surientis!
Paupertate gravor, cor tenet inde pavor.
Rufl. 1.
SErvio nummatis, urbanis vivo beatis,
Arva aliena regens, astego sem­per egens.
Rust. 2.
QVid texo has telas? Vos Divi audite querelas,
Et post mille neces accipite astra preces.
Da Deus hanc laetâ bursam turgere monetâ
Vnicus hic clamor, unicus hic & amor.
Mirabilis Interrogatio.
THeologorum praeceps judicum,
Iurisconsultorum languens con­silium,
Medicorum tardum remedium,
Philosophorum suave delirium,
Dic mihi quid sit optimum?
Responsio.
REi bonae abusus haud est bo­nus.
FINIS.
PUGNA PORCORVM, PER …

PUGNA PORCORVM, PER P. PORCIUM, Poëtam.

Paraclesis pro Potore.

Perlege porcorum pulcherrima proelia, Potor,
Potando p [...]teris placidam proferre poesin.
[figure]

ANNO MDCXLII.

AD LECTOREM JODOCUS HELMONTANUS.

POrciolus Porcos, cecinisti parva croacum,
Sic condigna refert praemia, Homere, tibi.

Ad eundem.

Moeonides [...]anas cecinit, sed Porcius illo
Posterior porcos, plaudite utrique precor.

Ad eundem.

Potando pugnas Porcorum perlege potor,
Petendis posuit proemia porciolus.
Porcorum (que) procul propellant proelia planctus,
Persuadent propter poemata percinere.
Perdocuit paucis porcorum pulchra Poëta
Proelia, perlecto plaudite porciolo.

Potentissimo PATRONO PORCIANORUM P. PORCIVS Poëta Prosperitatem precatur plurimam.

POstquam publicè porci puta­mur, praestan [...]issime patrone, placuit porcorum pugnam poëma­te pangere, potissimè proponendo pericula pinguium praelatorum: pu­gnant pigriter pusillanimes praelati propter pinguedi [...]is pondus, porrò potentius porcelli pauca procerita­te perpoliti: propterea placeat pre­cor puerile poëma pe [...]legere por­corum porcellorumque pugnam propositionibus pictam paribus, peripraepostere.

[Page 5]

Proditur patronus porcianorum, primordialibus punctis.

Res Inamaena Caret Affectu. Laeta Decorem Omnimodè Aspirat. Bellula H [...]be Ergo Rata: Proditur Poëta.

Plura Latent Animo Coelata, Et Non Temeranda Indiciis Vllis, Scilicet hoc volui.

PRaecelsis proavis pulchre, prognate patrone,
Pectore prudenti pietateque pr [...]dite priscâ,
Praeter progeniem, praeter praeclara parentum
Praelia pro patriâ, pro praesulibusque peracta,
Pleraqne pro populo proprio perfecta potenter,
Pellucens probitate, potentique prosperitate,
Proposit [...] praesente petens plerumque peritos,
Proptereaquo probas philomusos, prosequeris­que
Parnasso potos, precio precibusque poëtas▪
Postquam percaepi puerile placere poëma
[Page 6]Praecipu [...] propter praescripta prohaemia pugn [...]
P [...]rcorum, placuit parvam praefigere pugnae
Pagellam, porci prodentem proprietates
Plausibiles, pinguem patronum promeruisse
Pectore pinguiculo, pol promeruisse po [...]tam
Pingui porcorum pingendo poemate pugnam.

Propositiones pugnae.

Porcos pistorum pergunt prosternere pugna
Porcelli, pasti plantis per pervia pra [...]a.

PUGNA PORCORUM Per P. PORCIUM Poëtam.

a PLaudite porcelli, porco­rum pigra prop [...]go
Progreditur, plures por­ci pingued, ne pleni
Pugnantes pergunt, pecudum pars prodigiosa
Perturbat pede petrosas plerumque plateas,
Pars portentose populorum prata profanat,
Pars pungit populando potens, pars plurima plagis
Praetendit punire pares, prosternere parvos.
Primo porcorum p [...]aefecti pectore plano
Pistorum porci prostant pinguedi­ne pulchri,
[Page 8]Pugnantes prohibent porcellos, po­nere poenas
Praesumunt pravis: porro plebs pes­s [...]a pergit
Protervire prius, post profligare po­tentes.
b Proconsul pastus pomorum pulte perorat
Praelia pro pecude prava prodesse, proinde
Protervire parum patres persaepe probasse
Porcorum populo pacem pride [...] placuisse,
Perpetuam, pacis promi praeconia passim.
Pro praecone piae pacis per pondera plura
Proponente preces, prudens pro ple­be patronus
Porcus praegrandis profert placidis­sima pacta.
c Pacisci placeat porcis, per prae­lia prorsum
Plurima priscorum perierunt pascua patrum,
[Page 9]praestat porcellis potiori pace potiri,
praestat praelatis primam praebere pa­lestram.
porro proclivis pugnae plebeia pote­stas
c proelia portendit, per privilegia prisca
proponens pugnâ porcos potuisse paten [...]i
prostravisse pares, per plebiscita pro­bari
porcum pugnacem pecudem, prae­clara potestas
pender per porcos pugnaces, pergite passim
perdere praefectos, porci properate pusilli
d perdere pinguiculos, praefectos praecipitare,
pigritia pollent praelati perpetuati.
postquam p [...]ebs pertae sa potentatus penetravit
praecipiti pede, porcelli petiêre pusilli
pugnando properare prius, pessun­dare patres.
praestituunt personatos praecurrere porcos
[Page 10]Propugiles, porro plenum pingue­dine putri
Praelatum porcum pistrino pinsere panem
Praecipiunt, per posticam, per per­via portant,
e propterea prope [...]ans proconsul poplite prono,
Praecipitem plebem pro patrum pa­ce poposcit.
Persta paulisper, pubes preciosa, precamur,
Pensa profectum parvum pugnae pe­ragendae
Plures plorabunt postquam praecelsa premetur
Praelatura patrum, porcelli percu­tientur
Passim, posteaquam pingues porci per [...]ere.
Propterea petimus, praesentem po­nite pugnam
Per pia porcorum petimus pene [...]ra­lia, posthac
Praelati poterint patrata piacula parce
[Page 11]perpetrare, procul postponite praelia parva,
prae praelatorum paenis patientia praestat.
f Plebs porcellorum parte prae­cone parato
Porcis praelatis proponit particula­res
Pacis particulas: pateant praesentia pacta.
Porcorum populo, porcorum po­steritati.
rincipio petimus praelatos perpe­tuatos
Postponi, propter pia privilegia pa­trum,
Porcellos patuit pari formi pondere pastos
Porcis persimiles, porcos praestare pusillos
Propter pulmonem, propter pene­trale palati,
Pars parvi porci prunis plaerumque perusta
Principibus primis portatur, porro putrescens
Porcorum pectus putri pinguedine plenum
[Page 12]pojicitur passim, partim pro peste putatur,
propterea porcis praelatio praeripia­tur.
pergite porcelli praefectos praecipi­tare.
g pro praelatura porci pugnare parati
prosiliunt, pars prata petit, pars pro­na paludes
prodit praecipuo proterva potentia plausu,
por [...]o porcelli pulchrè per prata pe­rurgent
pinguiculos properare procul, pene­trare parati
per portas pa [...]ulas, porcos perfodere pergunt,
prosternunt, pinguedo potens pro­hibet properare.
h propterea pacem proponunt; parcite porcis,
porcelli, posthac potiemur pace pe­renni:
propterea pulcher porcellus praeco politus
[Page 13]prospiciens patres pronos peccata profari,
prospiciens positos praedâ, positos­que periclo,
propositum pandit; pacem perferre potestis?
parcite praelati: procerum pondus puerile,
perdurare parum propter plerosque putatur,
perfringunt pacem penitus post pa­cta peracta.
i ponite pro pacto pignus, pro­ferte poten [...]es
pro pacis praxi, potiora pericula pensant
procelli, portent pignus, pax pacta placebit.
princeps porcorum propria pro plebe pedestris
procumbens, pene perplexus, proe­lia propter
k pestiferi populi, promittit prae­mia pulchra
pultem pomorum, propinam pul­vere pisti
[Page 14]pastilli, partem placentae posterio­ris,
pocula profundae perquam preciosa paludis.
porcum praegrandem placido pro pi­gnore praebet
promulgans planâ procellos pro­prietate
praefecturarum posthac pertingere palmam.
porro procelli pinxére prohoemia pacis
particulis paribus, pateat pax poste­ritati.
l porci praelati placido pacto pepigerunt
perpetuam pacem, posthac praecede­re parvos
porcellos porcos, putri pinguedine plenos,
phas posthac porcis passim pugnar [...] pusillis
pro pomis putridis, pro parte poste­rioris
proventus pingui, poterint purgare plateas.
[Page 15]prolixè poterint pomaria participa­re,
partiri praedas, patulas peragrare pa­ludes,
proclamaturi procelli pectore pleno
postquam praeripitur procellis per peregrinos
postquam percipiunt pede prendi posteriori.
m plaudite procelli, plebes pre­ciosa perenni,
par [...]a pace parate procul praeludia pulchra,
pompas praecipuas, proscaenia publi­ca palmae,
purpureos pannos, picturas pendite pulchras
progeniem priscam procellorum perhibentes,
priventur platani, priventur ponde­re pinus,
procellis passim pomaria prostituan­tur,
palmarum prorsus plantatio praeri­piatur
[Page 16]pendula, pro pacta portentur pace parati
palmarum pilei, procedat pulcra propago
pacificatorum procellorum, pene­trando
planiciem, patriae passim peragran­do plateas,
plantae pro pedibus plateatim proji­ciantur.
portetur per praecipuos praeco pera­maenus,
pacis perfector promat praeconia pacis
publicitus, prono procumbant po­plite porci,
porcellos patriae patronos profitean­tur.
n Porrò praecedat potu pincer­na, paludis
pocula propinans plenissima: pabu­la praebens
pulmenti putris pro proprietate pa­lati,
pro praecone potens paleae pistura paretur,
[Page 17]Proluvies pepli polluti, portio pin­guis
Pleni potoris promentis particula­tim
Pocula praesumpta, praegustatos pa­tinarum
Pullos, perdices, pavos, porcos pi­peratos.
Praeterea patriae per prima palatia perget
Persuadens populo porcellorum pietatem,
Plaudant porcelli, portent per plau­stra peronem
Per patriam patulo progressu per­spiciantur:
Pistorum porci prope pistrinum pa­tiantur
Perpetuas poenas, praeservati prope postes,
o Perturbent pueri porcos prope percutiendo,
Propellant porcos pulchrae per pensa puellae,
Pertractent parvos porcellos, poplite prono
[Page 18]procumbent, pilos patientur pectine pecti.
plaudite procelli, pistorum plangite porci,
pistores pascant porcos pastu palea­rum,
percussos partim pedibus, per plu [...]i­ma probra,
partim projectos petris pugnisque pedeque,
p Pastores pascant porcellos pro­speritate
praecipuâ, peragrantes prata paten­tia passim.
Postridie postquam procelli pace potiti,
praesumser [...] patres protervè punge­re passim
proelia praedictae pugnae populis per­hibentes,
plurima porcorum pensans praesaga potestas
proposuit primo palmae praescribere pondus
pestiferae plebi porcellorum pede­tentim,
[Page 19]proposuit pedites precio pro posse parare,
procos praedones per pagos perque plaudes
q pungentes pecudes promuscide, phamaque passim
perfertur, properatque pecus pro­clive, proinde
praeficitur pennae procurator pera­cutus:
ponens pugnaces porcos pecudes­que papyro,
promittunt posito pede praefectis properare
praescripto pugilum pugnam prae­stare parati
r praecipuum, prout praecipient princeps pugilesque
Porro proventus precii plerisque parantur,
praecurrunt proceres precii plus per­cipientes
placant pollicitis, proh! propellos peregrinos
perfidiam patrant proprioque penu poriores
[Page 20]Praestituunt pradas, proponunt po­stea pl [...]bi
Persolvendarum propinarum para­clesin
Pugnaque protrahitur, porro por­cus philomusus
Paedotriba pusillorum per parisien­ [...]es
Promotus, pagi pastor, parochusque paludis
Paulum perdoctus pariter producere petrum:
Pertractabatur, proh! perdita pe­ctora plena
Perfidiae: pudeat perceptae praemia praedae
Plebi praeripere▪ peccato pernicioso
Peccatis, prodet profusa pecunia, prodet,
Prodet praedones: postquam pen­sent peregrini
Praemia pro pugna patrata, proque periclis.
s Personuit parochus, pergens proponere plures
Perfidiae partes: porro princeps pu­gilesque
[Page 21]Pestiferum parochum proclamabant perimendum
Pseudo-euangelicumque probaban [...] praecipitandum
Ponto, praeterea plus provenisse pe­ricli
Persuasu parochi, plus ponderibus pavimenti
Portae praecelsae, plus pulveribus pla­tearum.
Protestabantur paenis plectendum poste patente,
Ponendum prope prunas, particulis­que perustis
Profundo puteo profundè praecipi­tandum,
t Publicitus pugiles praedicta piacula patrant.
Plebsque putat pulchrum philomu­sum perdere porcum,
Proinde preces princeps proponit, plebsque parata
Promittit parere piis precibus, pugi­lesque
u Partiri pergunt propinam: per­ficiuntque
[Page 22]perfidiam, pauci prohibent peccata patrari
pro placito pugilum, plecti plerique putantur
propter perfidiam pro palatam pere­grine.
Post quam procelli praeceperunt peregrinos
privari precio, prolixe pensiculando
w publicitus propere procurant praemia pugnae,
proponi porcis paganis persolutu­rus,
prostat praeco potens, plures prae­currere porci
praetendunt, prohibetque pedo plus percipientes.
postquam pellecti precio porci peregrini
x praesidium pugna praebebant, praecipitare
pugnam pergebant porci, porro pro­perabant
partim pinguiculi, partim putredine pleni
[Page 23]provecti plaustris, partim peditis properabant.
porro porcelli praeceperunt peregri­nis
plaustra penetrando porcos proster­nere pingues
producique palam pendendos poste patente.
y propterea peditis prudenter progredientes
perturbaverunt, projeceruntque po­tenter
plaustrum porcorum, praedâque po­tente potiti.
praecipuos porcos protraxerunt pla­teatim.
porro, porcorum prospecto princi­pe primo,
praeco potens populo propinavit per­imendum,
plectendum paenis, pendendum po­ste patente.
porro pauca petit princeps profer­re, priusquam
perficiat placitum praeconis plebs pi­leata,
[Page 24]permittuntque parum proponere, proinde profatur;
z parcite porcel [...]i, proavo [...]um pri [...]ca putamur
progenies, prisci p [...]tuerunt plura pa­ren [...]es
praelia p [...]o patriâ patrare, pericula plura
pro populo perferre pio, pro plebe parati
paenas pauperiemque pati, possunt pietatem
publica phana parentum pyramides­que probare,
pro neriti pulchrè per praemia picta probantur,
propterea pensate, precor, pensate peric [...]um,
parcite perdendo, pietatem perficien­tes.
postquam perfecit princeps praedi­cta, parumper
plorans, percutiensque palam pectus peramaenum,
profert parcendum ploranti praeco politus
[Page 25]propter progeniem, propter precio­sa potentum
patrum privilegia, prognatamque profatur
a progenie propria princeps prae­coque proinde
pergunt pacifici populo prope pro­spiciente,
praela [...]os pariter▪ praelatis partici­pari,
par [...]ri praedas: porro promiscua pl [...]bes
propterea praefert, pereat praelatio prava.
b postquam parturiunt praeclara penaria praedas
perficiunt pacem patitur populus­que
posteaquam patuit praerepta pecunia plebi.
plangunt privatim procerum prae­cordia pacem
plectunt perjuro perjuria plura pa­trantes,
propterea porci, porcelli plebs po­pulusque
[Page 26]posthac principibus prohibent pro­ducere pugnam.
Personavit placentius post pocula.

Potentissimo, pientissimo, pruden­tissimoque principi PATRI PVRPVRATO, praesenti pontifici, PLACENTIVS plurimum precatur pro­speritatis.

PErge pater patriae, patriarum perfice pacem
Promereare palam palmam placidis­simè princeps,
possesse pacis primam perhibe pie­tatem
priscorum patrum per prudentissima pacta.
posteritas perget praeconia promere passim
pontifici preciosa pio, plebecula, pubes,
primores patriae proclamabunt per­amaeno
[Page 27]plansu pastorem pacis, pia pectora plaudent.
Phama peragrabit, peragrabit pha­ma polorum
per penetralia: praeterea populosa propago
progenies patriae, patres, puerique pusilli
protestabuntur priscis patribus po­tiorem
pontificem pileo pretioso praedomi­nantem,
phama penetrabit penetrabit phama paludes
persarum, poterit Phoenix proferre perennes
pacis particulas, per pontificiale pa­ratas
praesidium, posthac penetrabit pax paradisum.
Plebs peregrinorum prospectâ pa­ce perenni
pacati populi pactum pariforme probabit
publica patronum pacis, privata pa­rentem
pectora perpetuo plausu, pariter per­hibebunt.
[Page 28]Prudens pontificis pectus, per plu­ra probetur
plectra poëtarum, plerique poëma­ta promant
praecipuam plerique parentelae pro­bitatem
pertractent prosa, praestante poëma­te pror [...]us
praecellat princeps pacis, princeps pietatis.
Postremo pronunciavit;
Pensa pauperiem, princeps praecla­re, poëtae.
FINIS.

Precatiuncula P. PORCII Poëtae.

PArce precor pingui pagellae, par­ce pudente
pugnantium paroemiae,
parce parum pulchrae picturataeque poësi,
praesente pictae poculo.
phoebo postposito placuit profunde­re plura,
[Page 29]praeceps poëmaque promere-
postquam potaram, pe [...]legi paucula puncta
pingens, proindeque potitans.
perplacuit poto plusquam puerile poëma,
plerisque persuadentibus.
produxique palam perscrutandum paradigma,
pleno probandum poculo.
percusso pluteo puduit puduit (que) pa­pyri
partique pudet poëmatis.
porro potores partim prodire perur­gent,
partim precantur protinus,
praesertimque potest patronus praeci­piendo
parvâ precatus paginâ,
porcorum populus, porcellorumque precatur
promiscue plebecula,
purfectam pugnam perfecto ponere praelo
propediem placentium.
Charus Centurio curavit comere chartas
Censorem, curae commisit Chalcographorum.

Testamentum Ludicrum GRUNNII PORCELLI, Cujus D. HIERONYMVS, Ad EUSTOCHIUM, meminit. GRUNNIUS COROCOTTA

M. PORCELLUS Testamentum feci, quod quoniam manu mea scri­bere non potui, scribendum dictavi. MAGIRUS Cocus dixit: Veni huc, eversor domi, soliversor fugiti­ve PORCELLE. Ego hodie tibi vitam adimo. Corocotta Porcellus di­xit: si qua feci, si qua peccavi, si qua vascula pedibus meis confre­gi, rogo domine Coce; veniam peto, roganti concede. Magirus cocus di­xit: Transi puer: adfer mihi de cu­linâ cultrum, ut hunc Porcellum faciam cruentum. Porcellus compre­henditur à famulis: ductus sub die [Page 31] XVI. Calend. Lucernina [...]: ubi abun­dant Cymae, Clybanato & Piperat [...] Coss. Et ut vidit se moriturum esse, horae spacium peti [...]: cocum rogavit, ut Testamentum facere posset. Incla­mavit ad se suos parentes, ut de ci­bariis suis aliquid dimitteret eis. Qui ait: Patri meo Verrino Lardino DO LEGO DARI glandis modios XXX. Et matri meae Veturrinae Sor [...]phae DO LEGO DARI Laconicae siligini [...] modios XL. Et sorori meae Quirinae, in cujus votum interess [...] non potui, DO LEGO DARI [...]ordei modios XXX. Et de meis visceribus dabo, do­nabo Sutoribus s [...]as, Rixatoribus ca­pitinas: Surdis auric [...]la [...]: Caussidici [...] & verbos [...]s linguam: Bubulariis in­testina: Esiciariis femora: Mulie­ribus lumbulos: Pueris ves [...]cam: Puellis caudam: Cynaedis musculos: Cursoribus & venatoribus talos: La­tronibus ungulas: & nec nominando coco DO LEGO ac dimitto popam [Page 32] & pistillum, quae mecum detuleram à querceto usque ad haram: liget si­bi collum de reste. volo mihi fieri mo­numentum ex litteris aureis scriptum: M. GRUNNIUS COROcor­TA PORCELLUS, VIXIT ANNOS DCCCCXC IXS. QVOD SI SEMIS VIXIS­SET, MILLE ANNOSIMPLES­SET. Optimi amatores mei vel Con­sules vitae, rogo vos ut corpori me [...] benefaciatis, benè condiatis de bonis condimentis nuclei, piperis & mel­lis: ut nomen meum in sempiter­num nominetur. Mei domini, & consobrini mei, qui huic meo Testa­mento interfuistis, jubete signari.

  • LVCANICVS signavit.
  • TER GILLVS sig [...]
  • NVPTIALICVS sign.
  • CELSANVS sign,
  • LARDIO sign.
  • OTFELLICVS sign.
  • GYMATVS sign.
FINIS.

INCERTI AUCTORIS PAR IMPAR, Sive, Epithalamiorum In Nuptias MOPSI & CANDIDAE Decas.

I.
QVOD tecta vultum non, ut ante, fulgeat
Tenebricosa Phoebe,
Suumque pulcher abdat Hesperus jubar,
Dux sy derum minorum,
Proculque to [...]us absit astrorum cho­rus,
Et degenetur orbi:
Non illa nobis atra nubes eripit:
Non Africi protervi:
Nox illa Mopfi est. Ille jam dudum omnibus
[Page 34]Cornicibus superstes,
Effaetus, olidus, ac veternosus se­nex,
Et pabulum Aggerontis,
Ducit puellam flore primo nobilem.
Ah foetidam senectam!
Inauspicatis nuptiis lucem negant
Faces poli micantes:
Non festus Hymen properat, Vra­niae genus,
Festas movere taedas▪
Abestque Iuno pronuba, &, quot­quot solent
Toe dis adesse, Divi.
At, ô, beatos, Candida faelix tua,
Decerpe, Mopse, fructus.
Tot ille vester liberos lectus dabit,
Quotunda fert a [...]istas.
II.
Mopse, novas incide faces. Tibi ducitur uxor
Candida, prae nivibus candida Sithoniis.
Non opus est sparsisse nuces, Iam saecula currunt
Cum fuerat primae zona soluta tuae.
III.
Ducitur in thalamum pulcerrima Nympha mariti,
Cui color & totus frontis abivit honos.
Illa refert omnes in vultu veris ho­nores.
Illius in facie pallida bruma sedet.
Illa nives superat nec dum ullo vul­nere laesas.
Huic caput, at cana, spargitur omne nive.
Illa duos annos ultra tua lustra per­egit.
At poterat Niobes ille fuisse pa­ter.
Illi necdum ullus dictavit jura ma­ritus.
Ille potest sobolem vix numera­re suam.
Conjugium dispar, genitrix Bra­bantia, cernis,
Cordaque non juncto bina coï [...]e jugo.
Sed tamen ô cunctis factum memo­rabile saeclis
Audite, ô patrii tota juventa soli.
[Page 36]Ille, fuit tanta qui prole beatus, a­mator,
Nec facie pulcher, decre pitus­que senex▪
Fit subito (quis nunc Nasonem [...]in­gere credat?)
Prole carens, juvenis, pulcher & ore decens.
Quas habeat subita haec, quaeris, mu [...]tatio causas.
Dic mihi, quid non fit, qui mo­do dote placet?
IV.
Quod cuncta cedant arcui Cupidi­nis
Mollisque Reginae Paphi,
Id esse Mopsus comprobat verissi­mum.
Stabat senectam praeferens
Barba nivali, consitusque vix tribus
Caput capillis hispidum▪
Et tact [...]s [...]mis aestuat praecordiis;
Et totus in flammas abit.
Facies decorae ceperat illum Candi­dae
Ipsumque ademerat sibi.
Hanc ille sociam postulat lecti sui,
[Page 37]S [...]bique despondet dari.
Illum beatae tota stirps orat domu [...]
Iunctaque compellat prece,
Instat, monetque, [...]e senectuti suae
Inurat illud dedecus,
Ne liberis, & liberorum liberis,
Imbellis, emeritus senex,
Ve [...]ante natura novercam impone­ret,
Quorum esse poterat filia.
Et quae vorando nata patrimonio
Injicere [...] uncatas manus.
Pietas amantem emolliit primum senem
Sic desiit procarier.
Sed rursus illam vicit ingruens A­mor,
Et mille tela congerens.
Sic illepatrem pectore expulit suo.
Funduntur incassum preces.
Quis nunc negabit cuncta Amori cedere,
Mollisque Reginae Paphi?
V.
Boreas rigentes horridus flatus mo­vet
[Page 38]Hyemsque stridet, Tuque cum Mop­so tuo
Ascendis alta fulcra genialis thori.
Audi proterva (si tamen credis mihi
Verum loquenti, vera quae loquen­tibus
O [...]cludis aures & jubes facessere)▪
Audi, proterva: frigidum lectum premes.
Tuus maritus, ille particips thori▪
Effoetus ille, cui calorem sanguinis
Exuxit aetas, nil caloris afferet,
Nil affricabit, pectori sed candido
Frigoris inu [...]et lividas sui notas.
Quod si calente mavelis lecto frui,
Ne cogita, quod faciet id conjunx tuus:
Potius batillum quaere lecticarium.
VI.
Malus rupta▪ annosa, malis domus hospita blattis,
Quam male tam pulchrae con­venit illa rati!
VII.
Septimus in cunis Mopso jam va­giit infans,
[Page 39]Cum jacuit cunis nupta futura suis:
Septima sic Mopso poterat quae nata fuisse,
Contigit heu stolido nupta secun­da seni.
Quam mihi nupturam servant cu­nabula sponsam,
Occidat in cunis illa puella suis.
VIII.
Qui puerum primus caecum depinxit Amorem,
Iam liquido possum credere, talis erat.
Vidimus indignos Veneris puerique triumphos,
Dispariles nexus disparilesque tho­ros:
Nam dum caecus Amor sese tetigis­se nepotem
Credidit, heu certa cuspide fixit avum.
Inde furor subitus, totisque vene­na medullis,
Et miser in flammas totus & om­nis abit.
[Page 40]Virgo tenet sensus, viridi magis apta nepoti.
Hei mihi! Cur talem viva sepul­cra juvant?
Quo ruis, o miseranda? Senex ex­aruit arbor.
Speratos fructus non feret illa tibi.
Qui puerum primus caecum depi [...] ­xit Amorem,
Iam liquido possim credere, talis erat.
IX.
O procis petita mille, flos beate vir­ginum,
Sed procis ne gata mille, flos beate virginum,
Ipsa cui concedat, ipsa sponte regna­trix Paphi:
Dic mihi, dic, ovenusta, (quid ve­nustam te voco?
Mutuetur ipsa nomen potius à tuo Venus)
Dic mihi, cur tot, juventae flore qui superbiunt,
Frigidum praefers maritum, debi­lem, informem, senem?
An, quod illa blanda mater mollium Cupidinum
[Page 41]Non Apollinem decentem, non bi­matrem Liberum
Legerit sibi maritum, nec nepotem Atlantium,
Nec ferum bellis Gradivum, sed ni­grum, claudum Deum,
Ne tibi non parte ab omni victa Diva cederet
Dispari magis marito maluisti nu­bere?
X. Plora, si sapis, ô puella, plora.
Illud nomen amabile, illud, illud
Nomen virginis auferet maritus,
Et quivis utinam auferat maritus,
Non cornicibus omnibus superstes.
Plora, &c.
Non quies oculos amata claudet,
Turbabit tuus hanc tibi maritus
Et ructu & querimonia senili.
Quam malles viduo lacere lecto.
Plora, &c.
Illud os oculosque delicatos,
Illud purpureum decus genarum▪
Suaviabitur hispidus maritus,
Et laedet faciem Tonante dignam.
Plora, &c.
[Page 42]Tu privata sodalium t [...]atum
Blandis alloquiis, serisque mille
Vives obsita: Sic tuus maritus
Lecti arcebit adulterum jugalis.
Plora, &c.
Ride, si sapis, ô puella, Ride.
Instat proxima mors tuo marito.
Libertas tua, Candida, appropinquat.
Effaeta, viden', ut gravis senecta
Iam pedē inferat alterum sepulcro?
Ride, &c.
Ille, cui tot opes dedere fata,
Qui tot jugera possidet, tot agros,
Mundum reque & opes suas relin­quit.
Parvo praemia magna stant labori.
Ride, &c.
Parvo praemia magna stant labori.
Tot dotabere, tot beata donis,
Mallet nam proprios carere natos,
Quam te non Danaes rigare rivis.
Ride, &c.
Virgo rursus eris, beata virgo,
Nam quis te viduam putavit esse,
[Page 43]Cum nil fecerit hic tuus ma [...]itus,
Nomen virginis unde perdidisse [...].
Ride, &c.
CALLIPOTIUS RECENSUI MDCIV.
Non laureatus erro, non poëta ster,
Non infima de plebe degener san­guis.

APPROBATIO.

PRaesens opusculum legi, perlegi, nec quicquam in eo inveni, quod S. S. Eccles. Rom. & receptis ab ea dogmatibus ullo modo repugnet. dig­num propterea censeo, quod legatur & typis mandetur, ut discant se­nes veteruosi, edentuli, silicernia, tandem sapere, ne aureorum cor­nuum pretium prae copia vilescat, [Page 44] magno cum dolore eorum▪ qui Com [...] & Lubentus gnaviter quotidie litant▪

Ita Censeo M. W. Romulaeus proton. Ap. P. L. Caes. Rei poëticae apud Tenebriones in Nephelococcygia praefe­ctus, censorque Regius.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.