Memoriae Sacrum.

Resiste Viator, paucis te volo:
ROBERTVS CHESTER
Filius unigenitus HENRICI CHESTER
De LITLINGTON,
in comitatu Bedfordiensi, Armigeri;
Quem, sero partu,
decimo quarto quàm nupserat anno,
Sat habuit Mater,
Si eniteretur.
Jllâ defunctâ, Patris deliciae, ac cura, fui:
Spe meliore, quàm seculo,
inter armorum civilium aut strepitus,
aut metus continuos, adolevi,
& quam Natura tribuerat indolem
Linguarum
peritiâ, Artium liberalium scientiâ
excolui,
Moribus probis etiam ornavi.
Jn aedibus Dris Sterne institutus,
Academiam aliam non accessi, non vidi,
sed nec ulla erat.
Septima decima aestas me praeproperâ sustulit morte,
cùm, intaminato per tot Sectas animo,
corpus tenerum infecissent variolae
Mihi, patri, familiae
nostrae (prob!) funestae,
Patriae itidem praesagae:
Ʋniversa tum nutabat Britannia,
Ego occubui.

Non postulo ut illachrimes,
Nam & Te forsan doles esse superstitem.

Laefit multiplici Febris Exanthemate corpus,
AEtatem Flores destituêre sui;
Interii juvenis: fed, quae sunt tempora nostra,
Esse inopina potestmors, celer esse nequit.

Obiit 2.Julii. A o d i 1659.

Cenotaphium hoc defuncto moerens pp. H. S.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.