Dissertationum Ecclesiasticarum TRIGA:
- De
- Sanctitate Relativa.
- Veneratione Sacra.
- Sortitione & Alea.
Quibus accednnt FRAGMENTA SACRA.
A JOSEPHO MEDO, Anglo, S. T. B. Scripta.
LONDINI, Typis Tho: Roycroft: Impensis Jo. Martin, Jac. Allestrye, & Tim. Garthwait, in Coemiterio D. Pauli, 1653.
Reverendo in Christo Patri & Domino, Lanceloto, Ecclesiae Eliensis Episcopo;
AFfero tibi, Praesul reverende, levidense hoc munus; sed jure quodammodo tuum; quod in sacello tuo mihi primo conceptum, & ab institutis in eo ad Venerationem sacram: qualia ego nec videram antea, nec cognoveram. Quod tardius peperi, ejus mihi excusatio duplex: & ab ingenio, & ab argumento. Illud mihi tardiusculum est, & cunctabundum; nec in ullo (verum fatebor) expeditum: [Page] hoc, ut per se difficile, ita non nimis, quod ego viderim, aliorum vestigiis tritum. Sed quid hinc excuso moram? Revera destinaram tibi hoc munusculi ad Autumnum: sed infolitus ex dèfluxu morbus per multos dies, & eos ipsos, quibus tu hic aderas, & faciem mihi totam deformavit, & consilium. Quid facerem? Calendas Jani cogitabam, & strenam esse placui. Ecce interim percrebuit adventus regii fama, mense post futuriteo distuli, sed unius problematii foenore auctum; cui occasio mihi a Natalitiorum solennibus. Sed cum id quo (que) fefellit temporis, huc distuli; nec ultra jam differo aut ipsum, aut me tibi consecrare: Illud non, ut volui, bonum; me utinam talem, qualem tu velis.
Dissertatio prima. De Sanctitate Relativâ.
CAP. I.
Sanctitatis triplex notio, Definitio Relativae posita & exposita: praesertim à duplici ejus modo ex caussa duplici, Dominij & Praesentiae.
DE Relativâ Sanctitate apud te dicturus sum, Praesul Reverende, quam nolo rem novam putes, sed veterem, appellatione nova. Nec injusta mihi caussa sic distinguendi. Ut ne ob ancipitem & incertum nimis verbi Sanctitatis usum, mens in ipso vestibulo fluctuet; nec satis certo comprehendat futuri sermonis metam. Nam cum Deum sanctum dicimus, cum viros pios sanctos, cum res etiam inanimas (saltem extra omnem animae aut mentis respectum) hoc titulo insignimus: quis non videt, in rebus tam diversis diversam esse Sanctitatis notionem? Diversam dico; & quam triplici nota disparaverim, in Essentialem. Virtuosam & Relativam.
[Page 2] Essentiali sanctitate Deus ipse sanctus est, cujus sanctitas non est aliud ab Ipso. Virtuosa nos debemus, id est, pietate imbui; qualitate nimirum sancta, quam virtutem viri pij, seu virtutem finieris religiosam: Cujusmodi Graecis proprie [...] dicitur, Latinis Sanctimonia. Atqui res inanimas, aut quasi (secluso nempe in Personis quod est personae) has tandem appellamus sanctas Sanctitate Relativa, quam definio Peculiaritatem rei adversus Deum, à certo praesentiae ipsius, aut dominij modo.
Relativam autem appello: qualitatis enim nihil habet; sed pura puta Relatio est: cujus participes res Graeci proprie [...], Latini sacras nominarint; nec facile in hac notione alternarunt, aut hi, aut illi. Peculiaritatem dixi; Deo nempe praeeunte, & monstrante. Peculiare recte dici, quodcunque sanctum est. Audi ipsum ad Israelitas. Exod. 19. 5. ‘Si sedulo attendetis voci meae, & servabitis soedus meum; utique eritis mihi Peculium prae omnibus aliis populis, nam mea est tota terr [...] [...] autem eritis mihi regnum Sacerdotale, & [...].’ En gentem Israeliticam propterea sanctam, quia Deo peculiaris prae omnibus aliis populis. Unde facile elicias definitionem gentis sanctae, & omnis sanctitatis relativae. Addo, adversus Deum: non enim, quod cuivis peculiare, id sanctum est; sed quod Deo. Nec dubites, an ad Deum aliquid sit ejusmodi. Nam quid si ipsius sint omnia, quae sunt? An idcirco nihil habebit prae aliis peculiare? Apage argumentum: modo enim dixerat, Terram [Page 3] totam suam esse, id est, omnes mundi incolas: & tamen populum Israeliticum peculiariter suum, prae omnibus terrae populis: non enim Peculiare hoc Deo adimit quidquam; imo nobis quaedam, quippe quorum non, ut aliarum rerum, plenam & promiscuam fecit potestatem. Postremo subjungo, a certo praesentiae ipsius, aut dominij modo, quibus geminam sanctitatis hujus efficientem designare volui; simulque innuere, duos inde oriri sanctitatis modos, natura quidem diversos, re saepenumero conjunctos, Praesentiae & Proprietatis. Priorem evidenter arguit illud Dei ad Mosen e rubo dicentis, Ex. 3. 5. ‘Extrahe calceamenta tua de pedibus tuis; nam locus, in quo stas, terra sancta est:’ Ideo scilicet, quod illic Deus visibili specie apparuit, & singulari modo praesentem sese exhibuit. Alioquin, quid, quaeso, intererat inter istum locum, & reliqua illius deserti loca? Sola praesentia Dei singularis hunc locum singularem fecerat: & adhuc facit omnem locum, ubicunque Forte legendum, Habitat. habet singulariter.
Posterioris autem, quae a proprietate, seu dominio est, Lev. 27. 30. sanctitatis exempla ubi [...]ue obvia sunt, & vulgaria, Ita enim Decimae dicuntur Sanctae, quia Domini sunt omnes decimae, nempe jure & dominio singulari. Ezek. 45. Ita portiones illae apud Ezekielem ex terra Israelitide Deo offerendae, longae vicies quinquies mille cubitos, latae decies mille, Levitis & Sacerdotibus in jus possessionis tribuendae, appellantur, V. 1. 6. ‘oblatio sancta, sanctum è terra, & res sancta Jehovae.’ Quin & Corachi & sociorum ejus impiissimorum hominum Thuribula [Page 4] e medio incendio tolli jubet Deus, & sacris adhiberi usubus: V. 4. ‘Quia, inquit, admoverunt illa coram Jehova, ideo sancta sunt:’ Scilicet ad Sanctitatis rationem sufficit Deo admoveri, V. 1. id est, dicari, offerri: Num. 17. 3. Hinc enim Deo peculiare illud jus acquiritur, & ab eo rebus sanctitatis hujus praerogativa. Sed utriusque Modi, tam praesentiae, quam dominij exemplum praestat Sanctuarium Dei Hierosolymis. Dominij, nam Dei domus dicebatur & Templum Domini. Praesentiae, quod Dei ‘Habitaculum audiret;’ 1 Reg. 8. quod ibi Deus cum hominibus colloqui, 2 Chron. v. 2. ibi homines Deum convenire, orare, audire, & de rebus obscuris consulere solebant. Ut taceam tot sacrificia, tot rerum typicarum mysteria, totidem fuisse praesentis Dei symbola.
CAP. II.
Divisa deinde ex subjectis in tres species: Personarum, Rerum, & Circumstantium res & personas; id est locorum & Temporum. Ordo de istis dicendorum, & primo aptatur singulis efficiens Sanctitatis gemina, & duo quos inde elicui modos. Ratio Templi in quibus sita.
CUm vero, ut modo innui, duo hi Sanctitatis modi, seu caussae aliquando in unum coeant subjectum: melius, & ad distinctam explicationem accommodatius fecerimus, si Relativae sanctitatis species, non ex istis, sed [Page 5] ex rerum subjectarum varietate putaverimus. Atque ita eam triplicem comperiemus; pro tribus rerum sanctarum generibus: aut Personarum aut rerum, aut eorum quae circumstant Res & Personas, quae omnia explicatum & adsertum ibi breviter, & tanquam pedem in singulis ponens: quia vulgo, aut non advertuntur, aut plane tolluntur haec discrimina. Primo autem dicam, quid in singulis hisce efficiat sanctitatem. Deinde monstrabo, non tantum antiquitus sub lege (quod a nemine negatur:) Sed & hodie in Evangelio, (de quo a multis ambigitur) reperiri Res, ut olim, sanctas: & quas numeravi rerum sanctarum differentias. Postremo, viam ut aperiam, & muniam ijs, quae postea mihi de Veneratione sunt dicenda: ex proprietatibus rerum sanctarum praecipuas, & [...], seligam duas, quas face explicationis meae illustrem.
De primo igitur ut dicam; In Rebus & Personis omnis sanctitas a dominio est. Utraque enim dicuntur sancta, quod ipsa Dei sunt; non quia Deus in ipsis. Ad Circumstantias me vocas? Eas duplices intelligo, locum & tempus: ex quibus Tempus itidem sanctum est ob Dei proprietatem; locus autem ob praesentiae modum. Locus enim sacer Templum est; cui agnata est adeo peculiaritas praesentiae; ut hinc vel Caelum ipsum dicatur Templum, quod in eo Deus peculiariter resideat. Ita Psal. 11. 4. ‘Jehova in Templo sancto suo, Jehova cujus solium est in caelis:’ Et Jonae 2. 8. ‘Cum obrueretur in me anima mea,’ (Jonas loquitur) ‘Jehovae recordatus sum; pervenitque ad te [Page 6] oratio mea in templum sanctum tuum,’ id est, in Caelum. Quin & Sacerdotibus benedicentibus populo, 2 Chron. 30. 27. dicitur, ‘Pervenisse orationem eorum in habitaculum sanctum illius in Caelum.’ Imo etiam Romanis, notum est communem fuisse & Aedi sacrae, & Caelo, appellationem Templi. Haec autem omnia eousque volo intelligi, dum in propria ratione singula consideremus: neque personas, Res, Loca, Tempora hic spectemus, ultra rationes personarum, rerum, locorum, temporum.
Interdum enim sit, ut res subjectae non una ratione dicantur sanctae: quia ratio earum non est una: scilicet loca, rerum, & personae, locorum conditiones induunt: Ut pro geminae conditionis respectu congeminetur uoque ratio sanctitatis. Templum mihi cogita, illud enim & locus sanctus est, ob divinae praesentiae modum; & res sancta, propter aedificium ipsum Deo consecratum. Sed cum Divus Paulus personis Fidelium loci rationem affingit, & Templis assimilat: tum personas, & loca, & res fieri cernis, sed [...], quamvis pulchre & mirifice huc quadrat utraque Templi ratio, tam praesentiae, quam Dominij. Praesentiae; vos enim, inquit, ‘Estis Templum Dei viventis; sicut dixit Deus: Habitabo in ijs, & inambulabo.’ Deinde Dominij; sequitur enim, ‘Et ero illorum Deus, & ipsi erunt mihi populus.’ Eodem per omnia spectat alterum illud ejusdem, ‘An ignoratis corpus vestrum esse templum Spiritus sancti, qui est in vobis,’ (hoc praesentiae est:) ‘neque vos esse vestri juris?’ (hoc Dominij est.)
CAP. III.
Ostensum, haec rerum sanctarum discrimina, non tantum sub Lege fuisse olim, sed & hodie sub Evangelio. Illis Naziraeos, Levitas; Oblationes, Sabbata, &c. Templum: nobis Clerum nostrum, nostras Decimas, &c. Ecclesias, Dies dominicos.
SED de sanctitatis Efficiente satis: jam porro videamus de Existentia; uae secunda propositi mei pars: & cui fidem videor mihi facturus ex singularum specierum exemplis, tam in Lege, quam in Evangelio. In lege Personae sancti erant, tum Ordinarij, Levitae; tum extraordinarij, Naziraei: hi pro tempore Deo separati, ejusque facti. Omnibus enim diebus ‘Naziraeatus sui,’ inquit Dominus ad Mosen, ‘Naziraeus Sanctus est Jehovae.’ Isti vero in perpetuum Deo addicti, eique manicipio dati. ‘Separabis,’ inquit, ‘Levitas e medio filiorum Israelis, ut sint mei Levitae.’ Audis hic jus Dei peculiare? audi etiam sanctitatem. ‘Quo die,’ inquit, ‘percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi illa mihi: assumpsi autem Levitas pro omni primogenito in filijs Israelis.’ Et Ezrae 8. 28. ‘Vos,’ inquit ‘Esra’ (Levitas autem alloquitur, non tantum Sacerdotes) ‘Vos,’ inquit, ‘estis sancti Jehovae, & haec instrumenta sunt sancta,’ &c. quod ne suspiceris ad solos Sacerdotes dictum, parem scias adfuisse numerum Levitarum & Sacerdotum, ex utroque ordine duodecim, V. 24. Porro, Res sanctae erant, quas supra attuli, [Page 8] Decimae, item Primitiae & reliqua [...]. Loca sancta etiam quae ibi dixi sancta. Tempora sancta erant dierum & annorum hebdomadae, & reliqua festa legalia. Ex. 31. ‘Observabitis Sabbatum, quia res sancta erit vobis. Sex diebus fiet opus; at die quovis septimo Sabbatum requies est, res sancta Jehovae.’ Et de alijs Festis, Lev. 23. 37. ‘Istae sunt solemnitatis Jehovae, quibus convocabitis eos, convocationes sanctae ad offerendum igne absumenda Jehovae, Holocaustum & Munus.’
Atque ita in Lege rem claram feci. In Evangelio autem quid? Nihilne hic simile deprehendemus? Quid igitur, ut a Personis incipiam, Ministri Evangelici, & omnes (Chrysostomi dictione utar) [...]? Nonne homines adeo Deo sancti, adeo peculiares, ut Dei SORS dicerentur, & appellationem [...], speciali jure usurpaverint? quid in communi sermone frequentius & uisitatius, quam ut filium Deo dicaturum affirmet, qui sacro ministerio destinat? Gregorium ecce adi & audi, Nazianzenum illum, quem mater, nondum natum Deo devoverat, [...], inquit, [...].
Sed a personis sanctis ad Res transeo, cujusmodi etiam in Evangelio Decimas quidni dicerem? Dei enim certe sunt; seu ipse suas fecit, seu nos fecimus vovendo. Id ipsum, censeo de rebus [Page 9] quibuscunque alijs Deo consecratis, & in sacrum usum traditis. Aut enim nos Deo nihil dicare, nihil cuipiam donare possumus, quod Christus tanquam sibi factum imputet, aut sit in ‘odorem bonae fragrantiae, & victimam Deo acceptam:’ Aut quaecunque ita dicamus, offerimus, ea sancta facimus, quia Dei facimus jure peculiari.
Porro Loca sancta quidni affirmarim Ecclesias, seu Templa Christianorum? Cum in illis & nos convenire Deum solemus, & Deus nos ore ministerij sacri affari: Cum ipse Christus pollicetur, ubi duo aut tres congregabuntur in nomine suo, ibi se affore in medio eorum. Et vero, quod longe maximum est, in affabili modo adest in mystico Panis & vini Sacramento. Haud enim verebor dicere, in sacrosancta Eucharistia non minus peculiariter & visibiliter nobis adesse Deum, quam Mosi in ardenti rubo: nec Templum Hierosolymitanum magis Christi corpus repraesentasle, quam hunc panem nobis exhibere. Locus igitur rubo circumpositus sanctus erat; & non erat sacra mensa? Templum Judaicum; & non nostra Eucharisteria? Hoc enim nomine cur non appellarim [...] aedem, quam simili ratione alij [...] dixere, a precum publicarum usu? Et quid, si non jugiter ibi exhibeatur hoc Sacramentum? Locus tamen sanctus erit, ubi solet exhiberi. Nam Filiae Pharaonis fas non erat habitare in domo Davidis, quia, ut dicitur, 2 Chron. 8. 23. ‘Sancta sunt ista, in quae ingressa est Arca Jehovae.’ Annon multo magis nostra Eucharisteria [Page 10] sancta, ubi vera Jehovae arca exhibetur, cujus illa tantum umbra?
Atque ita jam solum mihi restat Tempus sacrum, de quo multa quid dicam? faventes hic habeo multos. Quis enim fere diem sanctum esse negat e septenis unum, eum (que) Apostolica institutione septimanae primum? De quo Igna. ad Magnes. [...]. Ignat. Epistola ad Magnesianos paulo post medium. pag. 31. Et certe hoc quoque necesse est facere eos, qui minimum in hoc negotio fatebuntur; si Ecclesiae fas sit, alios dies Deo festos instituere, eos itidem sanctos fore dies. Quod ut una cum reliquis, quae de triplici hoc rerum sanctarum discrimine, uno quasi ictu & opera conficiam, totum ecce negotium unico epicheiremate evincam.
Si aliqui Personae magis Dei sint, quam omnes: si aliquae res; si ali ua bonorum nostrorum pars magis ejusdem sit, aut saltem esse possit, quam omnes: Summa dictorum. si aliqua loca, aut Tempora magis Deo peculiaria sint, quam omnia: aut vere haec omnia Sancta dixero, aut Sanctitatem nondum vere definivi.
CAP. IV.
Transitum ad objectiones: Et primo asseruntur Personae sanctae inter Christianos; & nomen Cleri: Hunc, ut & Levitas olim, Primitias esse, quas Ecclesia ex seipsa offert Deo.
QUis jam hanc viam non planam & tutam judicaret? Attamen vada, nescio quae, reperisse videntur Doctores (hic quidem nimis) novi, ad quae & ipsi obhaereant, & aliorum illidant ingenia. Primo enim, de personis aiunt, sublatum nunc esse discrimen illud, quod in lege viguit, omnes Christianos esse sanctos, omnes Sacerdotes: ideoque ferendum non esse eorum supercilium, qui Cleri & Laicorum discrimen invexerunt, quasi non tota Ecclesia esset Dei haereditas: aut quasi Petrus Presbyteros non admonuisset [...], id est [...], ut ipse postea loquitur; plebem innuens, non Presbyterium; gregem ipsum, non Pastores gregis.
Verum quidem est, nec nos inficias imus, Omnes Christianos esse sanctos, omnes Sacerdotes: totam Ecclesiam esse haereditatem, & sortem omnipotentis Dei. At sodes, nonne Ecclesia etiam Judaica erat sancta? Nonne tota Israelitica gens ‘regale sacerdotium, & peculium Dei? Vos, inquit, eritis mihi regnum Sacerdotale, & gens Sancta. Et alibi, Ex. 19. Vos eritis mihi Sancti; quia ego sanctus Jehova, [Page 12] qui discrevi vos a populis, ut sitis mei:’ Quomodo igitur ratio haec Ministris Evangelij omnem sanctitatem privatam tollit, Levitis non tollit suam? Mirum forsan dixero, sed verum: non nuper in nos inventum, aut jactum hoc telum: antiqua esse arma, quibus freti Corach, ejusque consortes Dathan & Abiram in Mosen insurrexerunt & Aharonem. Quid enim illi? ‘Totus, inquiunt, hic coetus, omnes hi sancti sunt, & inter eos est Jehova: quare ergo effertis vos super congregationem Jehovae?’ Profecto non tam ovum ovo simile, quam horum sermo nostrorum argumento. Quid autem hic Moses obtenderet, nisi idem plane quod nos debemus? Populum Israeliticum sanctum inter populos, tribum Leviticam inter tribus: quia ex populis peculiariter elegerat Deus hunc populum; ex hujus populi tribubus hanc tribum. Ita nos, Ecclesiae coetum solum esse sanctum inter omnes mundi coetus; at in hoc nihilominus coetu, prae reliquis ordinibus omnibus peculiariter sanctos dicier qui Dei tractant mysteria. Hic enim coetus Dei coetus est prae alijs coetubus; hic ordo prae alijs in hoc coetu ordinibus.
Aliud enimvero est, esse gentem sanctam; quia hoc dicitur respectu aliarum gentium: aliud esse tribum sanctam; hoc enim dicitur respectu aliarum tribuum. Item aliud est, esse coetum sanctum; quippe hoc dicitur respectu aliorum in mundo coetuum: aliud, esse ordinem sanctum, nam hoc dicitur respectu aliorum ordinum. Priori & communi sanctitate non distat Aharon a reliquo populo, nec Presbyter Christianus a fratribus [Page 13] suis: at altera illa tantum fere uterque ab utroque, quantum Judaei ab incircumcisis, Christiani a non Christianis. Quod ne sinistre capias, atque aliorsum a meo sensu; de relativa sanctitate loqui me memento, non de vitae sanctimonia, de sanctitate qua nos sumus Dei Sors, non qua Deus in nostra sorte.
Denique tota terra Israelitica sancta erat, & peculiaris Deo prae omnibus alijs terris: ideoque mancipio vendi non poterat, aut in perpetuum alienari. Et nihilominus in hac ipsa terra fundi Deo consecrati adeo privato jure sancti erant, ut horum respectu reliqui omnes profani haberentur. Quod de tota terra dictum, id tu de tota gente puta: quod de fundis ex hac terra sanctis, id tu de Levitica tribu ex hac gente. Certe qui omnem relationem noverit esse totam in respectu positam, & pro mutato respectu mutare naturam: qui absolutum novit a comparate dicto interstinguere, is mentem meam capiet, & plene intellexerit quae velim. Nec praecipuum hunc ad Deum respectum negaverit; nec dignitatem hanc Ministerij sacri indigne tulerit, qui ex Apocalypsi adverterit, Ecclesias quidem esse Candelabra, in quorum medio est Christus; at Ministros Ecclesiarum esse Stellas, quae in ipsa dextra Christi.
Clara sunt haec: unum tamen est quod addam, non ut lucem his praeferam (abunde jam feci) sed ut splendorem. Ut igitur populus Israeliticus Oblatio erant, & Primitiae, quas Deus sibi fecit ex omnibus mundi populis; tribus autem Levitica [Page 14] Oblatio, quam populus hic ex seipsis fecit Deo; illi decimis similes, hi decimis decimarum: idem plane hodie fit. Ecclesia Christiana & catholica primitiae sunt, quas Deus ex singulis gentibus, statubus & ordinibus hominum sibi elegit: Clerus oblatio est, quam Ecclesia ex seipsa praestat Deo. Id ne dicere tantum videar, utrumque firmabo tibi ex sacris literis. Ac primo de Israelitis, quod quasi Primitiae erant Deo, audi ipsum ad Jeremiam dicentem, ‘Sanctum fuisse Israelem Jehovae, Primitias proventus ejus: quotquot comedebant illum reos fuisse, malum evenisse ijs.’ Et de Levitis, quod oblatio erant ex filijs Israelis, ex 8. Cap. Num. ostendo; ubi Deus ad ‘Mosen, Admovebis Levitas coram Jehova, & nitentur filij Israelis manibus suis super Levitas. Ita offeret Aharon Levitas OBLATIONEM coram Jehova e filijs Israelis; ut sint ad excercendum ministerium coram Jehova. Item, Separabis Levitas e medio filiorum Israelis, ut sint mei Levitae.’ Et paulo post, ‘Nam omnino donati sunt mihi e medio filiorum Israelis.’ Similiter de Ecclesia Christiana (ut hanc quoque Spartam adornem) Jacobus, ipsam nempe a Deo progenitam sermone veritatis [...]
Item Johannes Apoc. 14. de magno illo Agni comitatu stante super montem Sion, ad centum quadraginta quatuor millia, habentia nomen Agni, & nomen Patris ejus, scriptum in frontibus suis: de hoc, inquam, coetu, cujus descriptio in Ecclesiam planissime competit, auditur vox de [Page 15] Coelo dicentium, [...], ; hi empti sunt ex Hominibus, Primitiae Deo & Agno. Hic tacitus mihi intervenis, & video, inquis, Ecclesiam quidem Dei, Primitias esle Deo sacras: at quo tandem testimonio confirmatum dabis, Clerum, quem vccas, Evangelicum, alias esse Christo, & Deo primitias ex istis primitijs?
Nomen quidem ipsum, ut verum fatear, seu Oblationis, seu Primitiarum non memini uspiam in sacris literis nostro clero datum. At quid tum postea? Nonne satis est, si rem? Hanc autem si cures, aut quaeras; quid, obsecro, magnum de Levitis dictum in lege, quod non de Discipulis suis dixit Christus in Evangelio? Nam Johan. 17. ‘Manifestum, inquit, feci nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi ex mundo. TVI erant, & mihi eos DEDISTI.’ Item, ‘Ego pro ijs rogo; non pro mundo, sed pro ijs quos DEDISTI mihi, ut sint unum, prout nos.’ Age jam, conferamus invicem Levitas, & Apostolos Christi; legis Ministros, & ministros Evangelij.
De Levitis dictum in lege, ‘Separatos esse e medio filiorum Israelis, ut sint Dei Levitae.’ Idem de Apostolis in Evangelio, esse [...], esse homines Dei: ‘Tui enim sunt,’ id est, Patris, ait Christus ad Patrem. De Levitis dictum in lege, ‘dono eos datos Aharoni,’ ad ministerium Tabernaculi. Idem de Discipulis Christi in Evangelio, dono esse datos Christo, id est, vero Aharoni, ad ministerium Evangelij. Mihi, inquit, eos dedisti, [Page 16] & dedisti ex mundo; & rogo pro ijs, quos dedisti mihi.
At, inquis, non haec de Apostolis tantum Christus; imo de omnibus in universum electis vult intelligi, eos scilicet fuisse Patris, eos sibi dedisse patrem. Itane amabo? Age igitur, etiamne in Electos omnes & illud congruit, quod ait, ‘Custodivi eos quos dedisti mihi, & nemo ex ijs periit, nisi filius isie perditionis: ut Scriptura impleretur?’ Etiamne illud, ‘Sicut me misisti in mundum, ita & ego misi eos in mundum?’ Absit, ut ego credam, aut perire posse electos, aut omnes fideles eodem a Christo missos, quo ipse a patreest modo; quin potius dixerim, non hic notari electos ad vitam, sed selectos ad ministerium vitae: idem hic esse Datos Christo, atque [...], seu Sortem Christi. Idem Tui erant, quod clerus tuus erant. Addo amplius, Mundum hic non dici Reproborum mundum; nec eos qui non sunt ex electorum, sed qui non ex selectorum numero. Imo eandem prorsus esse hic notionem Mundanorum, atque hodie Laicorum. Antithesin enim vides? ‘Non, inquit, pro mundo rogo; sed pro ijs quos dedisti mihi.’ Antithesin hic nullo pacto expedies, nisi Mundum definiveris [...]. Quid igitur, inquies, non pro Laicis orat Christus?
Imo orat; sed hic non orat: imo cavit ne putetur orare. Quos enim pater sibi peculiares fecerat, pro his & ipse voluit orare peculiariter. Postea vero orat etiam pro reliquis. ‘Non tantum, [Page 17] inquit, pro istis rogo; sed & pro ijs, qui credituri sunt in me per sermonem eorum:’ Alij [...] legunt: inter eos Syrus. Ut sit, qui jam credunt, non credituri tantum. Utrumcunque dixit Christus, certe utrosque intellexit, & qui tunc erant, & qui postea futuri erant Christiani.
CAP. V.
Res etiam sanctae vindicatae contra objectionem de Typo. Non enim omnes oblationes fuisse typicas. Id ut ostendatur, deu speciebus earum dictum, & primo de rebus Sanctis sanctarum, seu
[...]. Eucharisticorum usus idem, qui nostrae Eucharistiae.
ITa suam Personis sanctitatem vindicavi: sequitur, ut Rebus etiam suam. Nam & in hoc scirpo nodus quaeritur, quem facile ibo expeditum. Oblationes enim, de quibus est ea quam Rebus damus sanctitatem, ad Christum aiunt praeivisse olim; & vel ipsum praefigurasse, vel eorum aliquid, quae ad ipsum. Cum igitur Typi jam cessarint, certe & oblationes; si vero istae, unde adhuc rerum sanctarum & non sanctarum discrimina? Nodum vides, sed minime Gordium; facile enim dissolvemus, si dicamns, Omnes in lege oblationes ejusdem non fuisse commatis; non eodem intendisse omnes: aliquas quidem umbras futurorum fuisse; omnes non fuisse. Quod ut clare demonstrem, vela mihi necessario pandenda, [Page 18] & altius immittenda navis in hunc rerum sanctarum, ut vere dicam, Oceanum: ut de generibus hisce possim, & quam innuo in illis, naturae & finium diversitate aliquid promere magis diserte & exserte, [...]. Omnia in lege Oblata, quae generali nomine [...] dixerim, aut simpliciter Sancta erant, aut Sancta Sanctorum: illa [...] id est, Levata, sola & ubique appellata: haec simili privilegio [...] Illa quidem simpliciter sancta, quod Deo simpliciter erant dicata: haec sancta sanctorum, quod, non solum, ut illa, sancta erant; sed etiam rerum sanctarum umbrae: Unde prerogativam prae alijs sunt adepta; ut etiam res alias contactu solo efficerent sanctas, Exod. 30. 29. & 29. 37. in illius Sancti mysterium, qui fidei contactu nos, & omnia nostra sanctificat, Heb. 10. v. 10. 14.
Est autem Sanctum Sanctorum, seu [...] primarium, aut Secundarium. Primarium appello. [...] oblata ignita, seu Sacrificia. Secundarium, utensilia Sacrificiorum.
Corban primarium, seu Sacrificium definio, Oblatum ignitum, sigurandae satisfactioni Christi olim pro nobis praestandae. At que ideo fidelis Judaeus Corban suum Deo sistebat, & manum imponebat: quasi Christum futurum Deo sistens, & fidei manu apprehendens. Solus autem Sacerdos offerebat, & si quid ab igne erat reliquum, solus absumebat: idque in loco sancto: ut nimirum sacrificio in sacerdotem verso, praemonstraret, Eundem nobis [Page 19] futurum & Sacerdotem, & sacrificium, in corpore sacratissimo.
Corban iterum erat [...] aut [...]. Zebach erat Corban, quo animalium mactatione figurabatur expiatio peccatorum Christi occidione futura. Ex piatio enim nostra non nisi morte & sanguinis effusione peragenda erat: idcirco ijs rebus hic in typum opus, quae & mori poterant, & sanguinem profundere: id est animalibus. Mincha autem erat Corban [...] Zebach fere adjunctum, in quo rerum in animarum fuffimenta umbrae erant obedientiae Christi, pro nostra Deo acceptandae. Obedientiam hic Activam intelligo; qua legem pro nobis implevit, non moriendo, sed sancte vivendo: unde hic animalibus non erat opus; sed edulijs & poculentis. Christi enim obedientia & meritum, cibus noster est, quo reficitur & conservatur vita secundum Christum. Dixi autem Mincham [...] Zebach fere adjunctam; non semper: nam ad Mincham etiam refero Thymiama sacrum, quod intra velum erat, figurabatque jugem illum meriti & justitiae suffitum, quem Christus Patri praesentat intra velum: id est, in Caelo. Sacrarium enim Caeli typus; & quae in eo, eorum, quae Christus in Caelo, Heb. 9. 24.
Porro utrumque, tam Zebach, quam Mincha, aut Simplex erat, aut Varium. Simplex voco, quod totum Sanctum sanctorum, totum adumbrabat satisfactionem Christi, eratque vel pro internis peccatis, vel pro externis. Pro internis, id est cordis & affectuum peccatis, concupiscentijs & [Page 20] cogitationibus malis erat [...] seu holocaustum: pro externis [...] & [...]: hoc pro peccatis, illud pro delictis: seu potuis [...] pro peccatis primae tabulae, [...] pro secundae. Cumque interna peccata quotidiana sint, & jugia, omnibus, ut ut sanctissimis viris vel invitis obrepentia; ideo Holocaustrum offerebatur jugiter: nec tamen ullum [...] aut [...] sine Holocausto: ad significandum Externa opera expiari & purificari non posse, nisi & fons, a quo mali hi malorum operum rivuli, expurgetur.
Varium jam voco Sacrificium, quod integre non erat Sanctum Sanctorum, nec totum adumbrandae satisfactioni Christi: Cujusmodi fuit [...] sacrificium pacificorum. Hoc, ut rem clarius intelligas, definio Corban, in quo pars sacrificij, ut in reliquis, adolebatur: pars a fideli populo absumebatur: ut ipsis sacrificium suum quasi factis, in symbolum esset communionis corporis Christi, veri nempe sacrificii. Hic quod populus comedebat, Sanctum sanctorum nec erat, nec nec uspiam dicitur; sed sanctum: nec proprie sacrificium erat, sed mysterium communionis sacrificij: ejus nimirum quod adolebatur, & vere erat sacrificium. Merito igitur Pacis dicebatur, cum pacis & unionis esset symbolum. Unde ex Graecis nominibus accommodatius est [...], quam [...]. quippe illud rem ipsam propius, hoc circumstantiam potius exhibet, & appendcem: huic enim [Page 21] sacrificio adnexum erat omne genus [...] seu oblatio [...], Primitae Decimae, &c.
Quinimo in hujus sacrificij locum (erat enim & Pascha sacrificij Eucharistici species, & Corban audit, Num. 9.) in hujus, inquam, locum successit Christianorum Eucharistia: in qua, ut illis Typi, ita nobis Antitypi vera est communio. Quin & ejusmodi fere erant Gentilium sacrificia. Ideo Paubus, 1 Cor. 10. tria haec ita inter se confert; ut in singulis oustendat [...] quandam fieri comedentibus. Judaeis quidem Altaris, v. 18. id est, Typi: nobis corporis & sanguinis Christi, v. 16. id est Antitypi: Gentilibus vero Daemoniorum, v. 20, 21. Imo hinc (ut hoc quoque addam) factum est, ut veteres Christiani suam quoque Eucharistiam ad veteris Eucharistici formam expresserint: quod singillatim ostendere non fert ratio instituti.
De Sanctis sanctorum adhuc restant, quae appellavi Secundaria: ut quae fuerint ad usum sacrificiorum ordinata, aut typum futurorum gerentia, non nisi respectu ad illa. Hujusmodi enim Sancta sanctorum dico: nam ita audiunt, Exod. 30. ab 26. ad 29. & Num. 4. 4. 19. Area testimonij, altare suffitus, Mensa, Lychnuchus, altare Holocausti, & singula singulorum instrumenta: item sacrarium ipsum Sanctum sanctorum dici tralatitium est. Et quidni Sacerdotes ipsos dicerem Sanctos sanctorum; Levitas tantummodo sanctos? Res enim ipsa in illos congruit, quod typi essent, Heb. 8. 5. & eodem [Page 22] unguento ungebantur ad sanctitatem, quo Vtensilia sancta sanctorum, Ex. 30. 30. Ipsi quinetiam sanctificabant populum; ut pote Sanctificatoris illius Typi, qui nos, & omnia nostra sanctificat.
Levitae autem quantum distant? quibus fas non erat vel inspicere res sanctas sanctarum; nedum attingere, Num. 4. 15. 19. 20. Sed de Personis, ut videtur, non obtinuit istius appellationis usus, sed de rebus duntaxat: nec nobis jam de Personis sermo; sed de rebus Secundario sanctis sanctarum: quas ut altero etiam nomine sacrificijs communi, id est, Corbanim appellarim; in caussa mihi praecipue fuit analogia, sed & alterius cognomenti communitas. Non enim hic aeque atque illic exemplis abundo: unum aut alterum duntaxat videor observasse: ut Num. 17. de Thuribulis Corachi & Sociorum ejus; quae sacra esse iussit Deus; & Laminas ex ijs altari obduci, quia inquit [...] admoverunt, vel in Corban obtulerunt coram Jehova: hic enim [...] audio in verbo [...] Item de lignis ad usum Sacrificiorum, Nehem. 10. 35. & 13. 31. ubi [...] lego, id est, Corban lignorum.
CAP. VI.
Deinde de Rebus simpliciter sanctis dissertum, quotuplices eae, & quorsum. Eas
[...] nuncupatas, & singulas, & solas; quin &
[...] praeter haec nominis, etiam alia ostensa
[...] rerum simpliciter, & non typice sanctarum.
SED res sanctas sanctarum, & Corbanim, satis jam pro instituto meo distinxi, & ordinavi: venio ad res Simpliciter sanctas, quas [...] innui nominatas; & addo nunc, interdum [...].
Est autem ‘Teruma Oblatio Deo universalis dominij recognoscendi,’ Teruma. ‘& gratitudinis ergo praestanda:’ vel, ut brevius dicam, ‘Oblatio in laudem & honorem Deo.’ Hinc Levit. 19. dicitur [...] sanctum laudationum. Hinc illae Davidis ad Deum voces, 1 Chron. 29. v. 11. cum ipse & principes Israelis ad Templi structuram obtulissent ingentem auri & argenti Terumam; ‘Tua est, inquit,O Jehova, magnitudo, & potentia, & gloria, & aeternitas, ac majestas; imo omnia in Caelo & Terra, tuum est, Jehova, regnum; ut qui te extollis super omnia in caput.—Itaque nunc, Deus noster, celebramus & laudamus (nempe hac Teruma) nomen tuum gloriosum. —ex te [enim] sunt omnia, & a manu tua reddimus tibi.’
- Estautem Teruma omnis
- mensurata vel immensurata.
[Page 24] Mensuratam voco Decimam, Oblationem nempe rei & mensurae certae.
- Immensurata iterum est vel
- imperata, vel Spontanea.
Imperata Generalis erat, vel Specialis. Generalem, Primitias dice, & primos fructus. Specialem, Armi & pectoris oblatum, seu mavis ablatum ex sacrificijs pacificorum, & unius panis ex Mincha eorundem, Levit. 7. 4. quae Graecis apposite [...], & [...] dicuntur. Theruma quoque spontanea aut solennior erat, aut minus solennis. Solemniorem appello, quae Hebraeis est [...]: & oblatio erat quidem ordinaria, imperatam vero non puto, saltem non simpliciter & absolute. Spontaneas oblationes minus solennes intelligo, quae ita ordinariae non erant; ut de fundis, de auro, &c. de supellectile, de utensilibus allijs, seu voti, seu gratitudinis, seu cujusvis necessitatis caussa.
Verum ex istis solam Decimam instituit Deus, ad justum & necessarium sibi, & Ministris suis honorarium, tam dantis, quam accipientis respectu; ideoque omnibus Levitis voluit esse communem, & tam re, quam mensura certam & determinatam. Ubi enim finis neeessarius, ibi media indeterminata esse non oportet. Primitiae autem, & Aphaeremata, non erant tam sufficienter & honeste, quam commode alendo: qui finis, ut minus necessarius, ita media habuit minus determinata; rei quidem utcunque certae, mensurae incertae.
[Page 25] Atqui spontaneae obligationes, nec honeste, nec commode, sed splendide alendo erant. Quod ut fuerit omnium minime necessarium: ita media fortitum est maxime indeterminata, nec rei, nec mensurae certae. Et horum euidem utrum (que) Sacerdotum tantum erat; non Levitarum omnium. Quippe necessarium erat, ut omnibus Levitis sufficienter & honeste esset: commode vero, & splendide non item. Breviter, Deus decimis prospexit, ut honeste esset Levitis: reliquis oblationibus, ut etiam commode, & splendide.
At (que) hae tot sunt species rerum, seu Oblationum simpliciter sanctarum, quarum nulla est, de qua in divinis literis non dicatur nomen [...]; a ritu nempe offerendi: quod cremando non erat, ut in Sanctissimis, sed Levando, interdum etiam agitando: unde alterum cognomentum [...]. Idem etiam designare [...] & [...], argumento mihi est utrun (que) nomen de eodem usurpatum. Ubi enim, Exod. 25. v. 5. de Auro ad Tabernaculi structuram oblato dicitur [...], de eodem dicitur, v. 22. [...]; & cap. 38. v. 24. [...] cum (que) ibidem, v. 30. Aeris oblatio dicitur [...] eadem dicebatur Exo. 35. 24. [...]. Aut si quid differant, quod certe parum est; id in eo videtur positum, quod Thenupha specialius attribuatur Pectori Eucharisticorum, in Sacerdotis usum auferri solito. Sed ne (que) hoc perpetuum est, nam Exo. 29. v. 28. etiam pectus est [...]; & Levit. 9. 21. armus vicissim [...]: alibi aes & aurum, ut modo fuere exempla.
Verum omissis istis, digitum tibi intendam ad [Page 26] nomenclaturae hujus, quam dico; exempla in singulis Rerum simpliciter sanctarum speciebus; nomenclaturum, inquam, Therumae, quam de Decimis usurpatam legas, Num. 18. 24. de Decimis Decimarum ibidem 28. & deinceps. De Primitijs Num. 15. v. 19, 20, 21. de Primitijs & Decimis simul, 2 Chron. 31. v. 10. de Aphaeremate Eucharisticorum, Exo. 29. v. 28. Et ex Spontaneis solennior illa Oblatio, que Judaeis Theruma gedola, ea, ni fallor, Mosi Num. 18. 11. est [...], & Deu. 12. v. 11. 17. [...] Therumam man us. De ceteris quo (que) frequentatur Theruma. De Terrae portione Deo consecrata, Ezek. 45. v. 1. 6. & deinceps. De Auro, argento, & caeteris oblatis ad Tabernaculi fabricam, Exod. 25. 2. de Sicli argentei capitatione, Exod. 30. 13, 14, 15. De Omnibus simplicitur Sanctis, saltem quae Sacerdotis erant, Num. cap. 18. v. 8. 19.
Ne (que) de his omnibus dicitur Theruma; sed et de solis: adeo ut sit in characterem non vanum Rei simpliciter sanctae hujus nominis attributio. Nusquam enim lego in totis Biblijs Therumam dictam de Sacrificijs, aut rebus Sanctis sanctarum, nec contra harum appellationem aliquam Therumarum alicui attributam. Videri forsan alicui potest, Ezek. 45. v. 13. 16. Theruma [...] subaudienda de Sacrificijs, sed in Syllepsi non novum est, cum quod commune ponitur singulis clausulis, aut non aeque potest, aut non proprie a daptari, commodiori vocabulo supplendum, quod commune praestare non potuit. Exemplum cape ex isto Virgilij— ‘Nec jam ampl us armis, Sed precibus, [Page 27] votis (que) jubet exposcere pacem.’ Quid hic? num armis exposcimus? imo verius cogimus. Quod hactenus de Theruma, etiam de Thenupha dixerim. Id solum potest scrupulum injicere, quod de Ariete consecrationis, Thenupha. Exo. 29. & Levit. cap. 8. & de Agno purgationis ibidem v. 14. usurpetur Thenupha. Sed de utris (que) facile expediam, neutrobi enim de Sacrificio ipso dictum [...]; sed de re tantum ad Sacrificium destinata. Cujus rei rationem, de Ariete quidem, habe istam. Soli Sacerdotes sacrificium suum parabant ex rebus Sanctis; ut quae portio ipsorum esset: reliqui vero Judaei ex suo quis (que) profano: unde collatio juris sacrificandi ex re sancta signum erat collati Sacerdotis. Hoc igitur fine Aries consecrationis prius offerebatur Deo in Thenupham; id (que) in ipsa monu initiandi: ut scilicet Res sancta fieret, antequam fieret Sacrificium. Ita ecce in consecrationis Sacrificio servavi Tenupham: servabo etiam in altero, quod Mundationis est. Nulli enim vero immundo fas erat vel tangere Rem sanctam: quia quicquid tetigerit rem immundam, ipsum quo (que) immundum fieret. Unde hoc ritu voluit Deus declarari aliquem ab immunditia sua purgatum: potestate ei facta, non tantum contactus, sed et Sacrificij ex Re sancta. Ideo hic res Sacrificio destinata prius (Sacerdotis tamen manu) in Tenupham agitatur; et qui purgandus vel ipso sanguine Sacrificij conspergebatur.
Porro de Corban, quod Rerum sancte Sanctarum feci proprium, et illud forsan, (ne quid celem) exijsse videbitur, quem ei signavi limitem, [Page 28] quod, Numb. 31. 5. rei etiam simpliciter sanctae tribuatur, & quae alias ibidem Theruma audit nomine. Magnam illam auri & argenti vim intelligo, a Ducibus ex Midianitarum spoliis oblatam. Sed ne (que) hinc video, quid immineat assertioni meae periculum. Nam revera vtrum (que) erat hoc Oblatum, & Corban & Theruma; actu quidem Theruma, potentia Corban: nondum reapse quidem ipsum, eo tamen destinatum: utpote ad Tabernaculi & Altaris Utensilia conferendum; quae supra nobis erant Secundario sancta Sanctorum. Hujus rei argumentum illud, ni fallor, clarissimum est, quod v. 50. offerri dicitur ad expiationem pro animabus. At qui tandem auro aut fiat, aut figuretur expiatio, nisi mediate, & instrumenti modo? dum scilicet suffimentis sacris, & ignitis subservit oblationibus? Adeo ut nihil hic sit aliud ad expiationem offerri, quam ad usum eorum, quae expiando.
Peregi de nominibus rerum simpliciter sanctarum: nec dum obstaculum inveni ullum, quo minus vere dixerim, Appellatione Therumae, quasi charactere quodam certo dignosci Rem simpliciter sanctam a sanctis sanctarum. Theruma. Sed nominis judicio quid opus, ubi aliunde suppetunt [...] ex rebus nimirum ipsis? Hoc enim a sanctis Sanctorum diversum habent simpliciter Sancta, quod, ut illa, non erant haec sacerdotum propria, ne (que) marium; ne (que) in solo loco sancto comedenda: quinimo omnium Levitarum, uxorum omnium, tam Levitarum, quam sacerdotum; Filiarum quo (que) virginum, non virginum, viduarum [Page 29] Repudiatarum; Mancipiorum etiam, & vernarum erant communia, & in omni loco absumenda. Quod de Levitis lege Num. 18. 31. de Familijs Levitarum ibidem; de sacerdotum Filijs, Filiabus, & tota Familia, v. 11. 13. & 19. de Viduis & Repudiatis Levit. 22. 13. de Vernis & Mancipijs, ibid, v. 11.
Ac ne forte in una aut altera specie Therumarum libertatem hanc locum invenisse putes: ecce tibi in omnibus obtinuisse probant Sacrae literae. In Decimis Num. 8. 31. In Primitijs ibid, v. 13. In Pectoris & Armi Aphaeremate, Levit. 10. 14. aperte, & Num. 18. 11. id enim proprie vult Thenupha, cujus ibi mentio. In Voluntarijs, 2 Chron. 31. v. 14. (ubi non tantum de omnibus rebus sanctis generatim, sed etiam de voluntarijs in specie) collato cum versu 18. In Theruma gedola, Num. 18. 11. quod ibi vocari puto [...] In ommibus universe, Num. 18. v. 19. ibi enim sermo de omni Theruma, & omni Re sancta. Item, Levit. 22. 11. 12. ubi etiam utra (que) auditur appellatio, tam Rerum Sanctarum, v. 10. & Therumae, v: 12: deni (que) 2 Chron: 31: versibus, 14: & 18: collatis.
CAP. VII.
Repetitur, & accuratius explicatur Responsum, Omnes oblationes in lege non fuisse Typicas: non enim res simpliciter sanctas, seu Therumoth: ejus rei
[...]? ideo C
[...]rbanim Deum saepe aversaetum, & dedignatum in Scripturis; Terumoth nunquam.
SED jam rerum sanctarum gentem lustravi, & exploravi satis. Tribus enim discrevi duas; utriusque cognomenta indicavi; familias numeravi; indolem cujusque, privilegia quoque & jura notavi. Quae omnia idcirco feci, ut quod ante indistinctius, paullo & obscurius in responsum dixi, nunc distincte dicam & partite. Dixi autem, eodem non intendisse omnes in lege Oblationes: aliquas quidem umbras fuisse futurorum; omnes non fuisse. Nunc igitur dico, Solas res Sanctas Sanctarum, seu Corbanim umbras fuisse, & typos sanctos; simpliciter sanctas, seu Therumas non fuisse: neque igitur hoc crimine in Evangelio damnandas & abrogandas; imo non esse abrogatas; nisi si forte quid in aliquibus fuerit de modo, numero & ordine ad istius populi, Sacerdotij, aut legis circumstantias accommodatio.
Rationes mihi ex praedictis duae, validae omnino & apodicticae. Prima, Si res sanctae sanctarum propterea sic dicebantur, quod non tantum sanctae ipsae erant, sed & rerum sanctarum umbrae: [Page 31] tum quae ita dici non debuerunt, ut omnis Theruma: eae vero simpliciter tantum Sanctae fuerunt; non rerum sanctarum umbrae.
Secunda, Si sancta sanctorum, aut rerum sanctarum typos sanctos nemini absumere fas erat, nisi solis Sacerdotibus, nisi solis Maribus, idque in solo Sanctuario; quia scilicet Typum Christi, & ad Christum gesserunt soli Sacerdotes, soli Mares, & solus locorum Sanctus locus: certe quae quilibet Levitarum comedebat, etiam uxores tam Levitarum, quam Sacerdotum, etiam filiae virgines, non virgines, viduae, repudiatae, etiam Vernae & Mancipia, idque in omnibus omnino locis: qui potuerint haec ad Christum, aut ejus aliquid spectasse; nisi, non Levitas dico omnes, sed etiam Uxores, filias, viduas, repudiatas, sed & Vernas, & Mancipia, & omnia in Israele loca dixeris fuisse typos Christi?
Hinc de Theruma abolenda nihil in sacris literis; de Corbanis expressa est sententia, Dan. 9. 27. Christum cessare facturum Zebach & Mincham: & Paulus, Heb. 9. & 10. [...], ait instituta fuisse [...], non dixit: qua voce LXX fere reddunt [...] ut alteris duabus [...] & [...].
Hinc quoque Therumam nusquam dedignatur Deus; Zebach, & Mincham saepiuscule: ut Psal. 40. 7. ‘Zebach & Mincham noluisti: Hola & Chatath non expetivisti:’ & 50. v. 8. 10. ‘Non propter Zebacha tua arguam te, ut Holocausta tua sint coram me jugiter. An vescor carne Arietum, aut sanguinem [Page 32] hircorum bibo? Sacrifica Deo laudem, & redde altissimo vota tua.’ At vero in laudem offeruntur, saepe & voventur Deo Therumae, Ier. 7. 21. &c. ‘Holocausta vestra adjicitote ad Zebacha vestra, & comedite eorum carnem: nam non sum locutus cum majoribus vestris, neque praecepi eis, quo die eduxi vos è terra Egypti, de Holocaustis & Zebachis: sed rom hanc praecipi ijs, edicendo, auscultate voci meae— & ambulate in tota via illa, quam praecepi vobis.’ Vide & Psal. 51. 18. &c. Isa. 1. v. 11. 13. Ierem. 6. v. 20. & 7. 21. &c. Hos. 6. 6. Amos. 5. 22. Ubi saepe audias in sententia simili Holocausta, Zebacha, Mincham, Schelamim; nunquam autem Therumam. Nec id quidem injuria, cum Theruma per se sit opus obedientiae Deo debitae: Sacrificia vero symbola tantum obedientiae per Christum praestandae, in nobis inchoandae. Sacrificia erant propter aliud, at Theruma aeque est per se opus pietatis, ac quodvis beneficentiae aut charitatis opus: Imo, quasicardo est reliquorum, & princeps omnium operum externorum Theruma. Quo spreto, aut sublato, tantum fere de reliquis, quae ad proximum, licet sperare, quantum de reliqui corporis salute, abscisso capite. Nunquam enim ardebit erga homines charitas, ubi friget erga Deum gratitudo.
CAP. VIII.
Loca sancta, & Templa sub Evangelio vindicata: falsum enim esse (meo quidem sensu) omnia loca esse hodie aeque sancta; falsum, Patriarchis ante legem Templa non fuisse, ne
(que) Apostolis & primis Christianis. Illis nimirum sua fana, Lucos (ubi de origine Lucorum): his suas Ecclesias, Oratoria. Dei domos etiam tunc Templa Dei appellata; quae tamen si non fuissent, nihil inde caussae meae praejudicij, & quare.
PEREGI ita rerum sanctarum vindicias: quas aliter non potui, quam ut vidisti, nimis forsan prolixe. Adeo enim densas hic offuderat confusio tenebras, ut dispellendis non eram, nisi largo distinctionum lumine. Proxime mihi tuenda venit Locorum Sanctitas; nam et hujus arcem dejectam velit quorundam temeritas, dicam, an insania. At ego facili negotio utram (que) rejiciam, & muniam me contra objectionum, quos in vanum torquent, arietes.
In Templa enim, quae nobis hodie Loca sacra, illi sic incurrunt, quasi in Evangelio ne essent quidem; nedum Loca sacra essent. Primo aiunt hodie nullis locis alligatum Deum, nec nos ad Deum colendum. Id enim unius legis fuisse proprium, ut in uno loco invocetur, & adoretur Deus; in typum Mediatoris unici: hodie non ita: De nobis, & nostris temporibus vaticinari Malachiam. ‘In omni loco suffimentum offeretur nomine meo, & munus [Page 34] purum; quia magnum nomen meum erit in gentibus, ait Dominus excercituum:’ Quin & D. Paulus ad Timoth. in omni loco orare jubet: ‘Volo viros orare in omni loco.’ Ecce igitur Christianis promiscue Deum colendum, non Templis, non locis ad hoc sacris. Eodem illis loco habenda omnia omnino loca. Secundo, ut porro sciamus, hoc legis fuisse proprium, nusquam Templorum mentio facta ante legem. Ubi enim, aut a quo proditum, Abrahamum, Isaacum, Iacobum, Melchizedecum, sanctissima illa Capita, Templa Deo posuiffe? Tertio, ne (que) primaeva Christianitas hujusmodi loca sacra novit, non vidit Apostolorum aetas; non alterum a Christo seculum, quinimo in privatis domubus obibant illi sua sacra; non certis, non sanctis, sed quibusvis, ut occasio tulit, locis. Deni (que) palmarium illud est, quo vel ex Gentibus erant, qui oppugnarunt Templa Gentium; Ubi (que) esse Deum, non habitare in Templis manufactis.
Vides, ut in campum elicui, & in aciem, praecipuas Hieroclastôn copias: cum quibus nunc strenue mihi confligendum; & proterendae singulae, eo quo produxi ordine▪ Ais, legis fuisse proprium, ut loco certo, & peculiariter huc destinato, invocetur Deus: Evangelio liberum, ut in omni. lmo vero legis fuit proprium, non ut certo, sed ut uno loco publice colatur Deus: Evangelio liberum, ut in multis, impossibile, ut in omni. Quod igitur in omni loco ait Propheta, suffitum Deo afferendum, & Paulus, omni loco orandum: de omnibus locorum generibus aiunt, [Page 35] non de singulis omnium generum. Genera locorum intelligo, diversarum terrarum loca; ut sit, in omni loco invocabitur nomen Dei: In omnibus terris erunt loca, ubi Gentes invocabunt nomen Dei. Nunquam enim futurum erat, aut est ut in singulis singularum terrarum locis publico ritu invocetur Deus; sed tantum in aliquibus omnis terrae locis.
Praeterea, Omnia loca esse hodie aeque sancta, verum est de eo quod fas sit & liberum, non de eo quod sit actu.
In Evangelio nullus locus hoc privilegio gaudet, ut solus possit dicari in locum praesentiae divinae: et tamen multa hodie sunt loca, quae sola actu sacra sunt presentiae divinae. Ut enim si quotamvis bonorum partem liceat Deo consecrare; non idcirco dixeris omnes esse sanctas: uec si quemvis diem septimanae liberum esset sacris conventubus obligare, ideo omnem diem esse diem festum. Idem hic puta, omni quidem loco fas esse, omnem tamen non esse sanctum. In lege sacrum ministerium crat uni familiae adstrictum▪ Ecclesia uni genti.
In Evangelio utrum (que) est catholicum, & commune, omni familiae Ministerium; ecclesia omni genti: et tamen nec sunt ex omni familia Ministr [...], nec in omni gente Ecelesia Dei. Idem hic puta, liberum esse Deo Templum in omni loco ponere; non tamen positum in omni loco.
Pergis, & ante legem, inquis, non habuerunt Patriarchae Templa. Esto, non habuerint, quos modo dixisti Patriarchas: an igitur nulla prorsus apud illius aevi homines? Immane, quam imbelle [Page 36] hoc telum! imo quam iniquum! Quippe peregrini erant Patriarchae isti (Melchizedecum excipio) & vitam vivebant ambulatoriam, & paene sylvanam. Quid mirum igitur, si Templa nulla condidissent magnifica, sumptuosa: cum ne (que) domos privatas habuisse legas, sed tentoria! At non idcirco Patriarcharum Gentiles, Chaldaeos, aut inquililinos terrae, Cananaeos, in Urbibus, & splendidioris structurae aedibus non habitasse; ita ne (que) Templis caruisse opinandum: ut Patriarchas utris (que) demus caruisse.
Quinimo, si rem ipsam putemus potius, quam rei modum, aut nomen ab hoc datum: non falso affirmabimus, etiam Patriarchis sua fuisse Sanctuaria, seu Templa, seu Fana, seu Thysiasteria dicas: id est, Areas saltem, sacris addictas, & effatas: ubi Altare ad Sacrificia, & arboretorum septa loco tecti & parietum. Ut enim quem quis [...]; locum habitat, non immerito domum ejus dixeris; ut ut sub tecto non fuerit: ita quo Deus loco peculiariter habitet, & praesentiam suam dignetur, uti (que) Domus Dei est, quamvis Area patens & sub dio sit. Unde Jacobus, de illo Betheli loco, ubi Deus ipsi apparuerat: ‘Quam terribilis est, inquit, hic locus! nihil est hic locus nisi Domus Dei, & haec porta coeli est.’ Domum enim parietes non faciunt, sed usus ad habitandum: ita nec Templum structurae splendor, sed usus ad Deum conveniendum.
Ejusmodi autem Fana posuerunt Patriarchae, ubicun (que) paullo diutius commorati sint. Abraham Sichemi, Gen. 12. 4. in Montanis quae ad Bethelem ibid. 12. 5. In planitie, seu mavis, querceto [Page 37] Mamre, Gen. 13. 18. Ad Beershebam, ib. 21. 33. ‘Plantavit, inquit, Abraham Nemus ad Beershebam, & invocavit illic nomen Jehovae, Dei fortis, aeterni.’ In caeteris, fateor, non aperta Arboreti mentio; Thysiasterij tantum. Sed ex hoc uno reliqua aestimamus, & quidem Sichemi Thysiasterio adeo constat adjunctum fuisse arboretum, ut cum postea ob antiquam loci sanctitatem Tabernaculum illic ponebatur, Quercum, seu Quercetum, vel ipso Tabernaculi atrio inclusum, dicitur, Josuae 24. v. 26.
Porro Beershebae fanum instauravit Izaak, Gen. 26. v. 25. Sichemi Jacob, Gen. 33. 20. qui et in Mesopotamiam profecturus, aliud Bethele vovit, loco ubi Deus ipse apparuerat, Gen. 28. v. 22. Hic autem voti formulam velim cogitate expendas. ‘Si prospere, inquit, reversus fuero—tum lapis hic, quem in statuam disposui, erit Domus Dei.’ Audi, domum Dei dicit; aut igitur Aedem Deo vovit Iacob, aut saltem locum, quem sacris circumscripturus erat, appellavit Aedem. Hujus [...] odi autem, & hac, quam dixi, forma, Loca, Patriarchae sacris obligasse putandi; non tantum pro necessitate vitae rusticae, & pastoritiae (quod tamen hic non negligendum:) sed etiam ex ritu, & more prisco. Quale enim in principio Deus fecit Hominibus habitaculum, talia et illi fecerunt Deo. Hominem in Paradiso collocavit Deus, homines Deo plantarunt sacros Paradisos, id est, Lucos. Haec nimirum vera Lucorum origo: in quibus principio Patriarchae Deum verum; postea, multae gentes multos quo (que) Deos sunt venerati. Deinde, cum [Page 38] Domus & Urbes aedificari caeptae, & mutari ratio habitandi: tandem mutarunt quo (que) Loco sacra, & Palatia Deo posita; ut, quo homines habitarent modo, habitaret etiam Deus. Quae caussa erat, dum populus in deserto Tabernaculis uteretur, ut ipse Deus curaverit sibi fieri Tabernaculum: cum vero Cananitide occupata, habitarent in domubus cedrinis, etiam Deo posita est Aedes cedrina: ut aeque magnifice habitaret ipse, atque dederat habitare hominibus. Quamvis longo post temporc apud Gentes mansit consuetudo, ut Templa in Urbibus tantum haberentur, in villis tantum Luci. Cic. 2. de legibus. ‘Constructa a patribus delubra in urbibus habento: lucos in agris habento.’ Unde Persius Lucum cum rure junxit Sat. 1.— ‘Nec ponere lucum Artifices, nec rus saurum’—Ut vel hinc scias, Lucos principio, ut dixi, accommodatos vitae agresti & sylvanae.
At saltem, inquiunt, Apostolorum aevo, & proximo, Templa nulla, nulla Fana. Imo tu objectionum vanus. Nam quid mihi ingeris tempora extraordinaria ad mensuram & legem ordinariorum? Multa sunt, fateor, in Ecclesiae rebus, in quibus nihil ad dissimilitudinem valere potest, aut debet temporum dissimilitudo, in alijs xero (ea plerun (que) est externorum indoles) non parvum habent ad varietatem momentum temporis conditio varia. In illis igitur non aegre te ferrem sic objicientem, in his, nimis ipse a ratione absim, nisi omnem sequelae rationem abesse dixerim.
Israelitis in Deserto natis Circumcisionem dilatam [Page 39] legimus, & multa ibidem pro temporis ratione tolerasse Deum, quae terram promissam adeptis, & confirmatis postea rebus, ultra noluit indulgere, Deutr. 12. 8. ‘Non facietis’(Mosis sunt verba) ‘secundum omnia, quae nos hic facimus hodie.—Non enim adhuc ingressi estis ad locum illum quietis, & ad possessionem illam, quam Jehova Deus tuus dat tibi.’ Simile hic tu de primis Christianis cogita; cum Ecclesia, ob persecutionem delitescens, velut in solitudine egisse dicitur.
Sed quorsum ego haec talia? Christianorum Sacella Apostolorum tempore. non utar hoc effugio: quinimo fidenter assevero, Christianis jam Apostolorum aevo fuisse Loca sua sacra, seu Sacella: neque in omni promiscue loco ad Dei cultum convenisse. Sacella, inquam, habuerunt, in primis forsan initijs occulta illa, neque adeo vulgo Gentium conspicua; quod aut partes forte, aut intra ambitum essent privatarum aedium; ipsa tamen nequaquam privata. Fallunt enim, & falluntur, qui, quasi publicum esse non possit, quod semotum a conspectu publico, nimis importune urgent, quia palam Synaxes suas non celebrarint primi Christiani, ideo non publicis, sed privatis convenisse locis. D. Paulus. Aliud omnino Paulus innuit de Corinthiorum Ecclesia, 1 Cor. c. 11. De nomine hic non contendam, an c&tum Ecclesiam dixit Paulus, an locum coetus: sed de re ipsa. Habuerunt, inquam, Corinthij Locum sacris usubus peculiariter destinatum; non privati, sed publici juris.
[Page 40] Quid enim? annon objurgat eos Apostolus, quod propriam quis (que) coenam sumeret in Loco sacro? ‘Enimvero, inquit, num domos non habetis ad comedendum & bibendum? aut Ecclesiam Dei contemnitis?’ ergo Ecclesia Dei, seu mavis, Locus Ecclesiae, non erat [...]; ergo neque privati juris, ne (que) ad usus cujusvis privatos & communes. Iterum, Quod si quis esurit, domi ( [...]) edat: ne ad condemnationem conveniatis. Ergo Locus sacrorum conventuum non erat, ubi quispiam domi erat: adeo enim hic abjungit Paulus, ut plane ei contrarium sonet [...], loco ad religionis conventum sacro. Quid vero postea factum seculo ab Apostolorum proximo, Ignatius, Anno 100. ab Ignatio discas, cujus integrum tibi locum adscriptum dabo, ex Epistola ad Magnesios. [...], inquit, [...]: En, quod pauci credunt, & tu miraberis, sacrarum synaxeon Locum [...] dictum, vel Ignatij aevo. Ut enim in alias hujus Hieromartyris Epistolas sis iniquior, hanc, spero, non dices supposititiam.
De hujus seculi fine, Tertul. Anno 200 aut tertij initio, Tertullianum testem advoco, qui lib. de Idololatria, Cap. 7. [Page 47] ut ostendat, quam dissonum, imo plane e diametro esset religioni Christianae, Alumnum ejus Simulacrorum & Idolorum esse artificem: Tota, inquit, die ad hanc partem fidei zelus perorat, ingemens Christianum ab idolis ad Ecclesiam venire, de adversaria officina ad Domum Dei venire. Audi hic, fuisse jam Tertulliani aevo, quod Domum Dei appellaverint, sed & Ecclesiam.
Imo adversus Valentinianos cap. 3. Domus hujus & formam & situm expressit illis verbis; Nostrae columbae Domus simplex (id est, non in latebris, nec sinuosa, ut serpentum) etiam in aeditis (id est conspicuis, non ut Valentinianorum in occultis) & apertis ad lucem (id est, ad Solis ortum conversis) amat enim figuram Spiritus Sancti (id est, columbinam, quarum cellulae non sunt occultae, aut ambagiosae) Orientem Christi Figuram; eum nempe Justitiae Solem, Mal. 42. & [...], orientem ex alto Luc. 1. 78. indigitat Scriptura. Nam quamvis tunc temporis Ecclesias non valde magnificas fuisse concederem: perperam tamen, & contra Autoris mentem eo torquent multi vocabulum, Simplex. Quippe Tertullianus Serpentibus comparat Valentinianos haereticos, quod Eleusiniorum Cereris ritu sacra sua nescio quibus occultarunt, & mysteriorum anfractubus, & latebris locorum; quibus Orthodoxorum, ut columbarum, opponit simplicitatem, omnia contra, etiam loca ad cultum aperta, obvia, et conspicua habentium. Quid autem haec ad paupertatem, ad magnificentiam? nec ego certe video, quomodo in ornata & paupertina [Page 42] domus (hunc illi simplicitati tribuunt sensum) Spiritus tam gratiarum divitis gereret figuram.
Sed, ut pergam, Tertulliano prorsus consonat Constitutionum Apostolicarum autor, Constitut. Apostol. non quidem Apostolici, at hujus saltem aevi.
Hic lib. 2. cap. 57. de sacrorum conventuum loco, [...], inquit, [...], &c.
Ad hoc quo (que) seculum, si non ulterius, pertingit, quod Eusebio testatum Eccles. Hist. lib. 8. cap. 1. ubi agit de felici rerum Christianarum statu ante Dioclesianum. [...], inquit, [...] ▪
Expende verba, Diocletian. regnare c.epit An. 204. [...]. Quando tu aedificata censes, quae ante Diocletiani imperium dici potuerint [...] [Page 43] [...]? nonne uno aut altero ante seculo? Aut nihil video, aut priscum, ut vere possit dici, non video, quod unam saltem non implevit annorum centuriam.
CAP. IX.
Responsum ad Objectionem de Omni-praesentia. Illam non magis nobis, quam Iudaeis Templi rationem adimere; neque omnem Dei presentiam a nobis Templis adstrictam; sed specialem ejus modum. Quomodo hic modus dictus in sacris literis: item aliter objectis responsum.
ULtimum mihi restat sternendum agmen; quod sub Omni-praesentiae vexillo. Ubi (que) ais esse Deum, & ex sacris literis nos doceri, non habitare eum in Templis manufactis. Recte. Agnosco quod ex sacris literis; at vero hoc idem sub lege dictum aio, & de Templo Solomonis, quod tamen non negaveris fuisse Templum. Non magis igitur nobis adimit rationem Templi, quam illis adimebat. Nam. 1. Reg. 8. v. 27. ‘An revera, inquit Solomon, habitaret Deus in terra? ecce Caeli ipsi, & Caeli Caelorum non capiunt te: quanto minus Domus haec quam aedificavi.’ Attamen ipse supra v. 13. ‘Plane, inquit,aedificavi tibi Domum Habitaculi, stationem, in qua resideas in secula.’ Et Deus ipse de Tabernaculo, in cujus locum subijt hoc Templum, [Page 46] Exod. 25. v. 8. ‘Faciant, inquit mihi(Israelitae) Sacrarium, ut habitem inter eos.’ Et de Caelis ut dicam, quoties in supplicatione sua Solomon Caelum vocat Habitaculum Dei; Locum & stationem habitationis ejus, & quid? Num impie nos Deum compellamus, Pater noster, cui es in Caelis? at Christi exemplo facimus. Age igitur, etiamnum Omni-praesentiam Dei ingeris? Certe inquis, apud Jeremiam dicit Dominus, Ego Caelum & terram impleo. Fateor; At tu mihi interim expedias velim, quid illud Iacobi sibi voluit Bethele a viso divino evigilantis. Certe inquit, Jehova est in hoc loco: attamen ego nesciveram. Quid hic putas? an ignorasse Omnipraesentiam Dei? an nondum satis evigilasse Patriarcham? utrumcunque dixeris, impie & falso dixeris. Videsis ergo Argumentator, quam non privatum in nos tuum telum: imo si te sequamur interpretem, quam manifesta pugna, & indissolubilis plane nodus.
Verum nos, ut rem utrobi (que) praestemus salvam: ut nec de praerogativa sua periclitentur Templa, nec de veri consensu divina elogia: ecce totum hoc difficile triplici responso expedimus. Primo sic, Deum in Templis & locis sacris non habitare inclusione Essentiae, sed speciali praesentiae modo; quod ad illam ubi (que) esse; quod ad hunc, non esse ubi (que). illa Caelum & terram implere; hoc in Caelo esse; in terra non adeo; in sacris locis; non in omnibus adeo locis. Idcirco Jacob, qui Essentiae ubiquitatem prope didicerat, in Bethele tamen nesciverat fuisse Deum: [Page 43] nempe tamen speciali praesentiae modo. Hunc autem peculiaris praesentiae modum Faciem Dei dictum; & qui eo venirent, coram Deo venire, coram Deo consistere: eundem (que) phrasi ista Collocationis nominis Dei expressum: item oculi, & cordis Dei metaphoris: ut 1. Reg. cap. 9. ubi tria ista conjuncta reperies in sermone Dei ad Solomonem. ‘Consecravi, inquit, Domum quam aedificasti; ut collocem nomen meum ibi us (que) in seculum: eruntq, oculi mei, & Cor meum ibi omnibus diebus’ Est enim peculiaritas haec, quasi Cor & oculus praesentiae divinae. Secundo, Deum non habitare in Templis manufactis, hoc aio, eo sensu capiendum, non habitat, ut nos habitamus; quasi ijs indigeret ad habitandum. At (que) ad hanc mentem temperanda esse verba Pauli discas, ex ipsis Pauli verbis. Deus, inquit, ‘qui fecit Mundum, & omnia quae in eo sunt, quum sit Caeli & terrae Dominus, in manufactis templis non habitat; nec manubus hominum colitur, alicujus rei egens; quum ipse dat omnibus vitam & halitum & omnia.’
Postremo, non habitat Deus in Templis manufactis; qua nimirum, aut quia manufacta: quaecun (que) tandem sit operis forma, quantacun (que) magnificentia. Non fabricae enim modus, aut artificis manus divinam accersit praesentiam: sed usus ad Deum verum, vere, rite (que) colendum.
CAP. X.
Proprietates duae Rerum sanctarum expositae; & finis huic disserationi impositus.
CErnis ita (que) ut triplicis responsi scuto me, caussam (que) mean obtegerim: primum praecipue repellendo, & frangendo erat advorsae manus impetum, duo postrema magis eludendo. Ita tandem in vanum dedi, quot quot in Sanctitatem missa tela objectionum; adeo (que) plene ipsam assertum ivi Personis, Rebus, & Circumstantijs Rerum Nunc, quae ultima restat propositi mei pars, de Proprietatibus agendum hujus Sanctitatis relativae: quas quidem duas explicabo, Discriminationem, & Praestantiam. Discriminatio est, qua res in aliquo genere sanctae discriminantur ab alijs in eodem genere rebus. Praestantiam voco Dignitatem, rebus Sanctis a Sanctitate adscitam. Differre autem res Sanctas a non Sanctis, & communibus, adeo per se clarum est, ut a me illustrari non sit opus. ‘Id docet rebus Sanctificatis a separatione data appellatio, docet ipsius Dei vox ad Mosen dicentis; Ego sum Jehova Deus vester, qui discrevi vos a populis, ut sitis mei,’ id est, sancti sitis. Idem deni (que) postulat ingenium alterius proprietatis, quam huic sociam dedi. Differt enim quod praestat: at praestare res Sanctas communibus, & sublimitatem quandam ex Sanctitare adipisci, manifestum est; quia Dei sunt. Nam quae eatenus spectantur, prout in alicujus sunt Dominio; ea dignissima [Page 47] sunt, quae possessoris dignissimi. Secundo, idipsum adfirmatum habeo ex sacris literis. Jehova, inquit, Deut. 26. 28. ‘Stipulatus est sponsionem a te hodie, te fore ei populum peculiarem,— ut efficiat te sublimem supra omnes gentes, quas fecit, laude, nomine & gloria; & ut sis populus SanctusJehovae Deo tuo, quemadmodum locutus est.’ Audi hic populum peculiarem, sanctum, sublimem. Peculiarem; ideo Sanctum. Sanctum: ideo sublimem supra omnem populum. Deni (que) adeo agnata est haec proprietas rebus Sanctis, ut ipsa nomina Sancti, & Divini, abierunt in notionem Excellentiae. Hinc apud principem Poetarum [...] est [...] & quod in suo genere praestat. [...] idem. Sic [...] etiam [...] & [...].
Quam locutionem nec Hebraea lingua ignorat. Abramum enim, Gen. 23. 6. appellant Hethitae [...] principem Dei; id est, honoratum & excellentem. Et Ninive Ionae 3. audit [...] civitas magna Deo, id est Urbs amplissima, & nobilissima. Plura non addam. Res magnae & egregiae Dei dicuntur, & sacrae: quia res Dei, & sacrae, res magnae sunt & egregiae. Atque ita de Sanctitate dixi, quae pro instituto meo, & pro mente. Laus aeternae Menti.
DISSERTATIO SECUNDA. DE VENERATIONE SACRA.
CAP. I.
Obscuram, & ancipitem esse de hac Tractationem. Veneratio universe definita: distincta in Internam, Externam. Vtraque in Religiosam, Sacram, Civilem. Trichotomia quare praelata. Sacra mihi selecta, difinita, explicata. Sanctificationem eam dictam, & quare. Sanctificatio duplex:
[...] quomodo differunt. Comprobatur Definitio Venerationis Sacrae.
A Sanctitate relativa transeo ad Venerationem debitam rebus ita Sanctis. Rem profecto, si quid aliud, obscuram, perplexam; sed & valde lubricam: ut non mediocre mihi ut robi (que) periculum; ab inscitia illinc, hinc a lapsu per inscitiam; ne mentis hujus oculo aut parum, aut nihil sim perspiciendo; aut si quid, oculo parum recto. Ut ut sit, quam ipse delegi sortem nunc in integro non est, ut detrectem. Libabo igitur, sed breviter, & cum Homero [...]. Quid enim hic vela pandam? hoc ipsum timide, quod pedem omnino pono in hanc cymbam.
[Page 49] Venerationem universe finio, Agnitionem eminentiae habitam; est (que) duplex: Interna & Externa. Interna est, quam mens & affectus habent▪ Externa, quae ab illis foras ostenditur actu aliquo externo. Ab illis dixi. Mentem autem innuo & affectum: id (que) jure. Non enim sunt hae species aequo jure; sed, ut logici loquuntur, [...]: quod nimirum priore posterior habeat, quod genus habet; id est, sit Veneratio: omnis enim externa significatio, ut ut operosa, intrinsecus non oriunda, inanis est: nec Venerationem vere dixeris, sed larvam hujus▪
Porro utra (que) harum etiamnum tripliciter mihi partienda; in Religiosam, Sacram, Civilem. Religiosam voco; Quae Essentiali sanctitati deferenda, & eminentiae super omnia sublimi, id est, Deo. Sacram, quae relative sanctis: Civilem, quae civili ratione eminentibus. Prima sola absoluta est, cum Deo absolute detur, & propter ipsum: secunda propter relationem ad Deum: tertia propter imaginem. Omnis enim Eminentia civilis, non a Deo solum est; sed & imago Dei. De Regibus aperte dictum: Vos Dij estis. Et ut illi potestatis; it a Parentis etiam potentiae, Senes aeternitatis divinae gerunt imaginem. Quantum jam a Deo Relatio ad Deum: Quantum Imago pura ab archetypo: tantum distat Veneratio sacra & civilis ab religiosa; non gradu tantummodo, sed & specie; imo plus quam specie. Etenim Specierum analogarum, seu [...] (tales autem hae sunt) ea est indoles & natura, ut cum genere [Page 50] nec aeque participent, nec plene conveniant: ideo discrepent plus quam specie.
Jam ex hac Venerationis triga, Sacram solam destinavimus futuro sermone illustrandam. Nec id te moveat, quod Sacram dixi ad differentiam; quasi Religiosa etiam non esset sacra. Ad has enim angustias distinctionum cogit me verborū inopia. Quam ut tu recta mente suppleas, quaeso, sic capias meam mentem; religiosam quidem venerationem sacram esse; sed & plus quam sacram: hanc autem a me speciatim dici Sacram, quod simpliciter sit, & tantum sacra; non etiam Religiosa.
Trichotomiam autem hanc aliorum in hoc negotio Dichotomijs praetuli, ut tutam magis & illustrem. Horrui enim [...], & [...]; Acroceraunia; divisionem principio & per se non malam, nisi ea quidam usi male: nunc certe a [...] lubricam & perplexam.
Nec tamen posterius illud [...]; membrum satis commode aptaveris omni Venerationi sacrae: personis quidem facile; non item Rebus sacris. Quid enim? qui proprie Rebus (res hic a personis habeo distinctas) [...] exhibuerit: idem conjugatorum lege & proprie rerum diciretur [...]: at hoc dictu incommodum; quia non rebus personae, sed res personis subjiciendae. De altera illa quorundam e nostris in Religiosam & Officiosam, vereor nimis, ut illud officiosum parum absit a civili: aut si sacrum admittat; non tamen pro bono aut claro hujus Doctrinae futurum, ut Sacrum civili sic eamus confusum.
[Page 51] Quin redeo ad id, quod proprie ad meam Spartam; & Venerationem sacram supra mihi utcun (que) descriptam definio; primo brevius, Actum rem Sanctam sancte habendi: explicatius vero, Qua verenter habemus rem sanctam mentis, affectuum, omnium (que) actionum nostrarum, quae erga aut circa ipsam, conformitate ad ipsam. Hoc nimirum est rem sanctam sancte habere: hoc est agnoscere Eminentiam sanctam; cum cogitationes, cum affectus actiones (que) nostrae, quae circa ipsam, exiguntur quasi ad sanctitatis eminentiam. Sicut enim cognitio omnis est a conformitate mentis cum re cognoscenda: ita agnitio voluntatis etiam, affectuum (que) cum re agnoscenda. Nam illa, ut discriminem, solius est mentis; haec voluntatis affectuum (que) menti mixtorum. Porro, quae sunt rei sanctae ad eminentiam essentialia; eadem sunt ad verenter seu eminenter habendum requisita Talia duo sunt, Peculiaritas, quam dixi, & Differentia a rebus communibus. Illa esse tia est rei sanctae, unde fluit eminentiae seu praestantiae attributum: haec gradus est ad ipsam. Sicut autem utrun (que) Eminentiae rei sanctae necessarium est, ut sit: ita utrius (que) aestimatio & agnitio ad Agnitionem eminentiae: quod enim Philosophi dicunt, prout res in essendo habent, ita quo (que) habere in cognoscendo: ei nos adjicimus, ita quo (que) habere in agnoscendo. Breviter igitur sic habe. Qui eminenter, seu eminenti loco habet, quod ex Sanctitate eminet; is reveretur & veneratur: quod vero eminenter habetur, necesse est quo (que) prae alijs haberi peculiariter, & ab illis [Page 52] differenter. Cum autem tribus istis absolvatur Sanctitas ipsa; fit, ut idem sit venerari seu honorare rem sanctam, at (que) ipsam habere sancte. Ut qui rem sanctam prae alijs peculiariter, ab alijs differenter, & super alias eminenter & sublimiter habuerit: Idem sancte habuerit & veneranter. Hinc sacris literis veneranter habere rem sanctam, sanctificare dicitur. Sanctificabis diem septimum, id est, sancte seu veneranter habebis, aut sancte ages hunc diem. It a Solomon, 1 Reg. 8. v. 64. ‘Sanctificavit internam partem atrij, quae erat ante Domum Rohovae, eo quod parasset ibi holocausta & munera.’ Id est, non consecravit, hoc enim jam ante factum; sed sancte habuit, & honoravit actubus in eo religìosis. Item in oratione dominica, Sanctificetur nomen tuum, est, sancte & veneranter habeatur nomen tuum.
Laborat tamen haec vox ambiguitate ex duplici significato. Interdum enim est ex non sancto sanctum facere, id est Deo addicere & consecrare; Hebraeis fere [...] in Hiphil, alias est, quod dixi sancte habere, sancte uti, Hebraeis [...] in Piel: quo discrimine de Hebracis verbis observato, proclive erit conciliare duo illa loca contradictorie alioquin pugnantia; primum Exod. 13. 1. ‘Allocutus est Jehova Mosen dicendo; Sanctifica mihi omne primogenitum, quicquid aperit vulvam apud Jsraelem ex hominibus & jumentis: meum enim est.’ Sed nunquid non contrarium sanxit, Lev. 27. v. 26. ‘Veruntamen, inquit, primogenitum, quod primum gignitur Jehovae ex bestijs, ne quis sanctificato illud, sive bos, sive parva pecus:’ Jehovae est▪ Jehovae? [Page 53] quid, inquam, si Jehovae? Monstri simile: si uni eidem (que) ratiunculae vim tribuas ad contrari um illationem. Sanctifica primogenitum, quia Jehovae est; ita prius habuit. Ne sanctifices primogenitum; quia enim Jehovae est: ita posterius habet. At tu sic expedito hunc nodum. ‘Sanctifica mihi omne primogenitum; id est’ [...] sancte habeto, sancte utitor: quia scilicet Jehovae est: bona ratio, ut quod Jehovae sanctum, idem habeatur sancte, & sanctis cedat vsubus. Item, ‘Primogenitum nemo sanctificet;’ id est, [...] nemo consecret. Illatio haec non minus bona, non tu facies sanctum, qui jam sanctum est: Jehova ipse fecit sanctum. Differentia haec insignis est; ut minus sit perpetua, & tamen ex ijs, quae haud putares: ad eam flectas multa: ego vero me ad id a quo deflexi.
Dixi enim, Venerationem sacram positam esse in rem sanctam peculiariter & differenter habendo Quod de omni honoris etiam civilis significatione verum, speciatim monstrabo de Honore sacro, ex dictis & edictis sacris. Primo igitur, de sacro Unguento praeceptum, Exod. 30. 31. ut veneranter & sancte haberetur. Oleum, inquit, Unotionis ‘Sanctae est hoc mihi per generationes vestras,’ id est, sancte habebitis mihi hoc oleum per generationes vestras. Quo jam hoc modo fiat, qua via, si quaeras, verbo tibi respondebo ex ipso verbo: vsu nimirum peculiari. ‘Carnem enim hominis, inquit, ne quisquam eo ungito, aut secundum confecturam ejus ne facitote’ simile ei; rationem audi. ‘Quia res sancta est.’ 1. Totum hujus confecturae genus [Page 54] Deo & sacris vsubus addici ur. ‘Res sancta esto vobis,’ id est, idcirco vos sancte & veneranter habebitis, peculiariter & differenter ab alijs unguentis habendo Idem de suffitu sacro lege v. 37. ‘Secundum hujus suffitus conjecturam ne facitote vobis’ (id est, hujus confecturae suffitu communiter ne utimii, ‘res sancta esto tibi;’ id est, tu sancte habebis peculiari & sancto usu.
Atqui omnium apertissime, Ezek. 22. 26. profanatio rerum sanctarum per exegesin expo [...]itur, non discernere inter sanctum & profanum ‘Sacerdotes, inquit, prophanant res sanctas meas: inter sanctum & profanum non discernunt, &c.’ Si non discernere profanatio sit; quid discernere erit, nisi sanctificatio & veneratio? Nec alium certe ob caussam voluit Deus Judaeos vitae institutum magnam partem diversum habere ab alijs Gentibus; nisi ut, quam ipse nationem sibi peculiarem fecerat & sanctam; ipse quo (que) se sancte haberet & differenter. Mihi non credis? Deo crede; qui Levit. 20. v. 24. 25. &c. ‘ Ego, inquit, sum Jehova Deus vester, qui discrevi vos a populis. Vos igitur discernetis inter bestiam mundam; & immundam, & inter avem immandam & mundam; neque abominandas efficietis animas vestras ulla bestia, aut ulla ave, aut ullo quod premit terram, quae discrevi vobis ut immunda habeatis. Sed eritis mihi sancti, quia sanctus ego sum Jehova, qui dis [...]r [...]vi vos a reliquis populis.’ Non igitur ciborum discrimina, ne (que) munditiei & immunditiei leges & similes observationes alias crediderim ad typum futurorum, saltem praecipue, instituta: sed ad peculiaritatis & sanctitatis [Page 55] symbola. Quam idcirco, cum sublatum ibat Deus, Ecclesiam facturus catholican, promiscuo ciborum usu Petro imperato, declaravit tanquam signo apprime convenienti, Ecclesiam deinceps sibi fore ex omni gente promiscuam. Et, ut hic tandem testimoniorum desinam, hoc ultimum habe ponderis non ultimi: D. nempe Paulum prophanationem sacrae caenae non alia dictione expressisie, quam [...] id est, peculiariter non habere, non discernere panem mysticum: Ut hinc discas, discretionem esse Venerationem; discretim habere, sanctificare, & vereri sancte.
CAP. II.
Probatur eam sacris rebus deberi: ubi brevis primae tabulae Decalogi analysis.
SED jam satis, inquis, intelligo, quid sit & in quibus sita Veneratio sacra; at qui probabis, hanc, quam explicasti, talem, adhuc dum deberi rebus sacris? Qui inquam, nisi, quod adhuc sunt res sacrae: ergo & debitum sacrarum rerum. Objectum enim quandiu manet, manebit etiam officium circa hoc objectum. Haec una ratio est, et firma; cui addo idem a Deo mandatum in quarto Decalogi praecepto, de quo, ut fidem faciam, prima tabula brevi analysi mihi a perienda est.
Prima tabula exhibet officium nostrum erga [Page 56] Deum: id vero est vel erga Ipsum, vel erga ea quae ad Ipsum. Officium erga ipsum Deum vel internum est, vel externum. Internum est, vt ipsum solum agnoscamus esse Deum; id est, omnium entium Primum et supremum, ideo (que) ipsi soli honoris, amoris, Timoris et obedientiae nostrae deferamus primas et supremas, et in hoc est primum praeceptum. Externum deinde officium est, vt cultum hunc externe faciamus [...] et divinae naturae congruenter: ne (que) Deo similitudinem fing mus vllius rei creatae, quam, vel ad Ipsum respectu, ven remur: ‘quia Jehova Deus noster Deus Zelotes est,’ ne (que) ferre potest, vt creaturae tanquam objecto, vel representative exhiberetur cultus ipsi debitus. De hoc est secundum praeceptum.
Sic fuit officium erga Deum Ipsum: in reliquis sequitur officium erga Ea quae sunt Dei; quae iterum vel interne ipsum spectant, vel externe. Interne potentia, providentia, voluntas, gratia & ejusmodi, quae uno nomine appellantur Dei nomen. De his praecipitur, ne temere aut inaniter habeamus, vsurpemus; & de hoc est tertium praeceptum. Jam quae externe Deum spectant, ea vero sunt Peculia Dei, & res sacrae cujuscun (que) generis, seu Personae, seu Res speciatim dictae, seu Circumstantiae rerum & personarum, ut locus et Tempus sacrum. At (que) de his omnibus affirmo in quarto mandato praceptum, ut sanctificemus, id est, sancte habeainus, imo ut meminerimus sancte habere: quia nimirum Dei sunt. At, inquies: sola hic de Tempore sacro mentio; [Page 57] de reliquis nulla. Mihi vero hoc ipsum satis est, quod de tempore sacro: cum haec sit Synec doche Decalogi propria; ut ex una specie intelligeremus omnes ejusdem generis species: ex una rerum sanctarum specie omnes omnino res sanctas.
Et quidem particularis propositio rationem habens annexam aequipollet universali illi, quae foret integri Syllogismi Major. Ut Dies septimus est dies Domini Dei tui: Ergo dies septimus est sanctificandus. Enthymema hoc si compleveris, Major erit, Omne quod Dei est, id nobis sancte habendum est. Jam assumo ego, Non solum tempus sacrum, sed omnes res sacrae, Personae, Res, Loca, Dei sunt. Ergo unumquod (que) horum est sancte, seu honorifice & veneranter habendum.
CAP. III.
Ventum ad Venerationem sacram dividendam, & magis speciatim exponendam. Prima divisio in Internam & externam; utraque illustrata. Externa amplius divisa; & de ea Regulae.
ITA hactenus definivi, explicavi, & adserui Venerationem sacram: sed id promiscue & universe; nunc amplius videndum, quid ea specierum habet, quid divisionum, quas certe geminas ostendit, tum ex se, tum ex Objectorum varietate sumendas▪ Per se dividitur, ut omnis vniverse Veneratio, ita speciatim sacra in Internam [Page 58] & Extemam. Quarum, quas supra finitiones habui, hic inculcare non est animus: sed adaptare rei praesenti. Internam igitur hic dico, Cum interne, & animo rem sacram habemus peculiarem, differentem & sublimem: Externam, Cum idipsum externe praestamus actu aliquo externo; nempe Oris, Gestus, Operis. Oris, cum honorifice & pro decoro sublimitatis sanctae loquimur, alloquimur: Gestus, cum corpus ipsum singulari & praecipuo quodam motu, situ, habitu quod intus est Venerationis effigiat: Operis deni (que) cum item praecipuo tractamus modo, nec sanctis vt vulgaribus vtimur, nec in ijs quae vulgaria.
De Interna modica lis est; forsan nulla. Quicquid sit, solvunt ea quae ad genus ipsum dixi generatim; sufficiat igitur tantum posuisse, non vlterius evolvisse. De externa major lis: tum an sit, tum quo modo sit habenda. Illa nimis quam iniqua est, & sine omni ratione. Quae enim cogitare fas, & affectu intus concipere: cur non & proferre liceret Ore, Gestu, Opere? Certe quod istis ostentare & foras repraesentare nefas: etiam concipere, etiam cogitare impium. Argumentatio haec solida est & [...], sed rem porro praeceptis & exemplis evincam, cum speciatim mihi ventum ad Venerationem Locis sacris asserendam; quae principue mihi in animo, fateor, cum primum de Veneratione cogitandi animus: nunc in postremum rejecta locum, nec ita, vt putavi, prolixe explicanda.
Jam vero alteram illam de Modo litem; qua forma, quo actuum externorum genere exhibenda [Page 59] Veneratio: eam quidem ancipitem agnosco, & magis tenebris involutam; mihi quo (que) ut difficilem, ita nec tutam explicatu. Quid enim? Naufragium hic multorum video: his Scyllae allisa; illis Charybdi absorpta nave: dum hi Venerationis praetextu idololatriam; illi hujus fuga contemptum inducunt omnis rei sacrae: adeo specie tenus in multis idem, in pleris (que) simillimum est, quod externe apparet in Veneratione tam sacra, quam religiosa: vt fines vtrius (que) incauta miscuit superstitio, & terminos movit ab antiquo positos. Quos ego aliquatenus dignoscendi & reponendi spe, age, navicula mea audebo per hoc fretum. Sed, ut Augures olim in Coelo signabant partes; ita ego species in Veneratione vniversa ad augurium veri.
Omnis Externa Veneratio aut Personalis est, aut Realis. Personalem hic voco, Quae pura puta actione, id est, motu gestuve corporis absolvitur: Realem, quae praeter actionem ipsam, rem inter agendum adhibet, aut agendo efficit: ut qui Principem muneris oblatione honorat, Reali honore facit, quia rem muneris adhibet inter honorandum. Prior harum Personalis per se indifferens est ad Deum & humana; & alterutris tribuitur recte, si mens & intentio recta venerantium. Realis non item: quod multa hic sunt ingenio ad Deum solum spectanti; non autem indifferenti ad Deum & Humana. Hujusmodi quae dico, sunt omnia, quae aut de re, aut ad rem fiunt solius Dei propriam; id est, de objecto in solius Dei potestate & jure, aut ad finem ipsi soli peculiarem. [Page 60] Objectum intelligo, de quo actio quocun (que) modo est, aut significando, aut mutando, aut efficiendo; si hoc enim in Dei solius jure fuerit, & actio ipsa erit ad solum ipsum. In hoc genere est Consecratio quaevis. Est enim de re sacra facienda: at haec solius Dei est, & ab respectu ad ipsum. Item Sacrificium, quod ipsum quo (que) consecratio quaedam est, & praeterea de re animae quae subjecta soli Deo. Eodem pertinet Primitiarum, & aliarum quaru meun (que) rerum oblatio sive [...] pro frugum incremento, pro negotiorum successu, &c. sive, [...] pro exauditione precum: nam haec de rebus sunt in solius Dei potestate ad conferendum.
Porro, qui externae Venerationis modus per se, vt dixi, & ad Deum referri potest, & ad ea quae alia sunt a Deo: is vel ita manet, vt est, indifferens, vel ex accidenti restringitur, caussa vel Circumstantiae vel Moris. Caussa circumstantiae, Dei & sacrarum rerum fiunt propria, quaecun (que) fiunt inter ipsa sacra. Caussa moris, Dei fiunt propria, quae more & instituto legitimo vsurpantur erga solum Deum: rerum itidem humanarum, quae in solis humanis rebus.
Ita breviter omnem in externa Veneratione actum explicui & eduxi in conspectum mentis. Jam in singulis, quid fas, quid nefas, si mihi censere fas, ita censeo.
1. Natura sua ad solum Deum pronum, qui creaturis adhibet ad externam venerationem, purus & proprie dictus Idololatra est; & tales astevero, qui sacrificant, qui consecrant, qui vota faciunt creaturis.
[Page 61] 2. Quam venerationis ceremoniam vel omnium gentium publicus, vel alicujus privatus mos Deo fecit proprium, extra Deum adhibere Sacrilegium est. Ejusmodi forsan est (aliud in gestu vix memini) oculorum elevatio ad Caelum; sin minus, tales certe dixerim, istos Ecclesiasticae melodiae Psalmis Deo cantandis peculiariter consecratos. An non & Organa quae vocant? amplio.
3. Quod natura alioquin adiaphora, circumstantiae tamen caussa fit rerum sacrarum proprium, qui circumstantia tali transfert ad res non sacras, prophanator est rei sacrae. Haec regula non tolerat salutationes, honoris delationes, & allocutiones civiles inter sacra & in loco sacro. Nam quae haec impietas est, cum ad Deum coeperis, ad homines converti, misso Deo? Quodcun (que) feceris tali loco, tali tempore, ad Deum solum faciendum, sive gestu, sive ore, sive opere.
4. Quod natura pariter & vsu indifferens est aut instituto humano privatim humanis datum, id fas est Deo & sacris adhiberi: si tamen non abfuerit a decoro sacro. Ut si quae fuerit gestus decori caeremonia in civilibus tantum adhuc vsurpata, potest ea, si Ecclesiae videbitur, etiam Deo adorando adhiberi. Quam vis enim quae dei semel sunt, nostra amplius non sunt, nec debent esse: quae tamen adhuc sunt nostra, vel privatim, vel vtcun (que) communia; ea sacrari possunt, & Deo fieri propria.
CAP. IV.
Altera divisio Venerationis sacrae ex Objectis, in Venerationem Personarum, Rerum, Locorum, Temporum. In singulis aliquid diversum; praesertim de externis: id leviter ostensum.
ABsolvi de Divisione prima; insequor alteram, quae ex Objectis: unde quadruplex mihi exit Veneratio sacra, Personarum, Rerum, Locorum, Temporum. Nam in singulis horum, quae genere vna, specie diversa est Veneratio, propter accommodationem diversam.
Id (que) de vtra (que) veneratione verum. Suus enim Internae est in affectu modus▪ Externae in effectu mos venerandi. Virum Dei veneror; etiam mensam & altare Dei verenter habeo; etiam alias res sacras. Atqui lapis est, qui eodem affectu lapidem & lignum colit, quo debuit personam. Idem de Loco & Tempore cogita. Veruntamen non negabo, in veneratione interna, vt non facile animadverti, ita difficillime explicari, quam dico, differentiam: & certe, quanta quanta est, non aliunde eris discernendo, quam ex mente recta, & recto de re veneranda sensu. At vero externae venerationis clara sunt discrimina. Ut enim in rebus naturalibus formarum differentias vix aut ne vix assequimur; materiarum oculis vsurpamus: eadem hic ratio: latet quod intus est; quod foras prodit, varium se prodit & multiforme. Cui rei exemplo illustrandae ternae istae erunt, quas dedi, [Page 63] partes huic Venerationi externae; O ris, Gestus, Operis. Ab oris Veneratione incipiam. Ea duplex est, Loquendi, & alloquendi. Loquendo, honoramus omnem rem sanctam; alloquendo, personas tantum: honorifice enim loquimur de omni re sacra; personas tantum alloquimur honorifice. Gestus vero aut totius est corporis, aut partis. Totius gestu, id est, incurvando aut procumbendo, &c. gestu inquam, ipso, aut fallor, aut Personis solis exhibenda▪ Veneratio, partis etiam, Non personis: vt manuum ablutione, quam veteres vsurparunt in sacris tractandis: aut pedum nudatione, quam in calcandis locis sacris. At tempori honorando adhiberi gestum non dixerim, nisi forte solenne illud festis diebus in vestitu & ornatu studium huc referrem. Veneratio deni (que) seu Sanctificatio operis, ea quidem, quod ad Personas, in officio sita est erga personas: nimirum aut ipsorum erga se, aut aliorum erga ipsos: quod vero ad Res, & reliqua Sacrorum genera, in vsu eorum sacro, nempe Rerum, Locorum, Temporum. At in omnibus hisce suus cui (que) generi proprius debetur vsus, opus proprium. Personae sunt sacris tractandis & administrandis. Res alendis personis, aut alias inserviendo ipsis; quarum abusus sacrilegium dicitur: In Locis deni (que), & Temporibus sacris sacra fiunt decore, fiunt ordinate.
CAP. V.
Re iquis omissis, Locorum & Templorum Veneratio accuratius, & distinctius explicatur: eam duplicem esse; Rei & Circumstantiae rei: de utra
(que) dictum: & de precibus privatis, quatenus & quare in Loco sacro habendis.
SED omnia haec singillatim percurrere nec audeo, nec possum; Unicam mihi seligam Locorum & Templorum venerationem sacram; in quam altius penetrabo, & navigio meo, si possim, transibo istud fretum. Primum autem genera quaedam ejus, seu modos monstrabo; vt scias quid tuebor: muniam deinde rationibus & autoritatibus, tam sacris quam ecclesiasticis.
Veneratio igitur Loci sacri alia Rei est, alia Circumstantiae rei. Illa est, cum res ipsa, seu id, quod fit immediate, fit in honorem loci. Haec, cum res ipsa Deo quidem fit; & in honorem solius Dei: circumstantia vero rei accommodatur in honorem Loci. Vel sic. Veneratio a circumstantia est, cum actus quidem ipse Deum, eum (que) solum, spectat; circumstantia vero agendi honorem loci. Illius exemplum apud nos capitis apertio; apud Orientales, praesertim Judaeos, nudatio pedum. Vel ideo, quod hae corporis partes videbantur maxime locis honorandis aptae, quibus ipsa loca insistimus & premimus; vel quia omnis reverentia humiliatio quaedam est; hic autem ritus fuerit humiliationi significandae, vt apparet [Page 65] ex 2 Sam. 15. 30. Vbi Davides & populus cum ipso luxerunt, obvolutis seu opertis capitibus, & nudis pedibus. Vt vt sit, hunc ritum vsurparunt etiam Deo monente, Moses & Josua: nec abnuit hodiernus Judaismi mos, nec Mahumeticae blasphemiae ab Arabia. Posterioris modi exempla sunt preces, sacrificia, adoratio, & quae his similia, sacra officia in Loco sacro, aut eo versus peragenda. Nam preces ipsae, &c. Deo soli fiunt, & ipsis Ipsum solum veneramur: circumstantia vero precum, quod hic loci fiunt, quod huc vel illo versus; id Loco est honori [...] Deo: quod Loca ea Loca Dei sunt, & propter Deum honoranda.
Ut qui Calum versus orat aut adorat, non ideo Caelum adorat, sed Dominum Caeli: ita ne (que) Locum, ne (que) Mensam Dei, aut mysticum Sacramentum, qui in, aut coram illis orat, aut versus illa.
Ut autem illic, gestus circumstantia, reliquis mundi partibus praeferri Caelum in honorem quendam expetit Caelo: idem hic puta; tum honorifice & ex decoro sanctitatis haberi Loca & Mysteria sacra; cum in ipsis habentur, aut ad ipsa, quos Deo praestamus actus sacros. Cogita enim mihi tempus sacrum: vt com parando in vicem illustriora evadant, quae velim. Vult Deus vt sancte habeatur, seu honoretur Dies septimus. At qui tandem hoc aut melius fiat, aut magis ad Legislatoris mentem, quam Religionis exercitio & cultu Dei publico. Sed nemo idcirco dixerit Diem ipsum religiose coli, quinimo Deum in die: [Page 66] colendi vero circumstantia honorari ipsum diem. Idem hic cense; Cultu ipso Deum, circumstantiarum accomodatione in cultu & ipsum honorari locum, & deberi honorari, quia Dei locus. Unde non immerito hic sententiae nimium severae reos egerim, qui superstitionis damnant omne precum privatarum studium in Locis sacris. Mihi certe adeo per se nihil superstitionis habet, vt Venerationis hujus, quam jam ingero, partem dixerim, & hujusmodi ingredientibus Loca religiose affectandum. Non quod a loco accedit precibus efficacia, sed quod Loco honor a precibus. Actubus enim mere civilibus & alienis, etiam privatis, profanantur Templa: quidni ergo religiosis honorentur? Quod igitur Nuptijs concio [...]es nuptiales, quod Funeribus funebres, quod Martyrum Coemiterijs Synaxes veterum Christianorum: id Loco sancto preces, singula, inquam honori singulis adjunctive (sic loquar) non objective; non a re facta, sed a circumstantia faciendi.
CAP. VI.
Esse Venerationem sacram, etiam externam sacris Locis exhibendam, monstro ratione, praeceptis & exemplis tam sacris, quam ecclesiasticis.
DIxi de modis Venerationis Locorum. Jam assero ipsam argumentis specialibus & privatis. Nam communibus feci, cum de Veneratione [Page 67] dixi communiter. Aio igitur Venerationem etiam externam sacris locis exhibendam: id (que) primo affirmo ab impari. Quid enim? Thronum regium honoramus nos caput aperiendo, suo modo alij: quia scilicet dicatur praesentiae regiae; quanto magis Locum divinae praesentiae sacrum? Imo regis Thronum veneramur vel absente rege; propterea quod ibi soleat Rex sese ostentare populo; quanto magis Locum sacrum, etiam cum non fiunt sacra; ideo quia soleant ibi fieri?
At inquies, praeceptum volo aliquod e sacris literis. Audi igitur Deum ad Israelitas, Levit. 19 30. ‘Sanctuarium meum reveremini.’ Interne inquis; imo etiam externe: quod enim animo facere, ‘cur non & foras testari liceat?’ Audi etiam e rubo ad Mosen, Ex. 3. 5. ‘Extrahe, inquit,calceamenta tua a pedibus tuis; nam locus in quo stas, terra sancta est.’ Quod ne aliorsum capias, quam de Loco ob praesentiam Dei sancto, externa haec caeremonia venerando, Justinus Martyr testis est, idem eodem fine a Gentibus factitatum, Apol. 2. ab imitatione, vt ille putat, Mosis; nos liberius Patriarcharum ante Mosen; & quod nuper monuimus, vestigia hujus moris cernere est hodie in Synagogis Judaeorum, & in Turcarum (vt illi Templa vocant) Meschitis ‘Quin & ratio huic praecepto adjuncta minime praetereunda est. Nam Locus, inquit, in quo stas, terra sancta est.’ Ergo omnis locus sanctus (hic major erit Syllogismi) etiam externa caeremonia venerandus est. Solomonem porro audi, Eccl. 5. 1. ‘Custodi pedem tuum, cum intraveris Dei Domum.’ Cur autem pedem? innuit proculdubio ritum istum [Page 68] pedes excalceandi. At ego non negarim etiam internam venerationem hic intelligi tropic [...]s: ne (que) tu pariter externam mihi nega, cum hanc verba ipsa praeferant; non adeo illam vt maxime sit ipso operae praeferenda.
At exempla forsan vis. Vide mihi Jacobum Betheli a somno experrectum, timentem, & talia referentem, [...] ‘quam reverendus hic Locus?’ quare autem reverendus? ‘quia, inquit, Jehova est in hoc Loco,’ v. 16. ‘Dei domus est & porta Caeli,’ v. 17.
Verum inquis, agnosco hic Locum sacrum: agnosco internae venerationis exemplum; externae nondum video. Non vides? quid? in talia verba prorupisse, statuam erexisse, oleo imbuisse; aut haec externa sunt dicenda, aut ego tantundem video. Nec his insisto. Israelitarum exemplum attexo. Quos Moses ex dei praescripto instituit, quemadmodum se compararent ad Deum in monte Sinai conveniendum, Ex. 19. ‘Sanctifices eos hodie & cras, id est, Jubeas se sancte habere,’ v. 10, ‘Estote parati,’ v. 14. Primo interne proculdubio; deinde vero externe: primo abstinentia, ‘ne accedite ad Vxores.’ v. 15. secundo munditia ‘extraordinaria, Lavent vestimenta sua,’ v. 10. tertio de gestu sese singulariter comparando, v. 12. ‘Cavete vobis ne ascendatis in hunc montem, attingatisve finem ejus: quicquid attigerit hunc montem, omnio morte afficitor.’ Nimirum eo fine totum hoc factum est, vt mons ille, super quem Deus visibiliter descensurus erat, sanctificaretur. Ut liquet, v. 23. ‘Contestatus es nos, inquitMoses ad Deum, dicendo Terminum pone huic monti, ut sanctifices [Page 69] illum;’ Id est, sancte habeas & venereris externe: id (que) non tantum vt patescat, sed crescat etiam interior affectus hoc adminiculo. Plurane exempla poscis? eosdem Israelitas adjunge, ad ostia Tabernaculorum suorum adorantes, cum nubis columnam descendentem viderint: ipsam quidem nubem nequaquam adorantes, sed Deum; at versus nubem quod ibi Deus, id quod ad Venerationem a circumstantia satis esto.
Quid dicam Sacerdotes Israelis pedes suos lavere solitos, quoties Sanctuarium ingrederentur & altare Dei accederent? nimirum vt sancte premerent, & calcarent sanctum pavimentum. Non tamen ego hanc vel illam externae venerationis formam urgeo: sed externum tantum, quacun (que) forma, urgeo; modesta modo sit & decora. His omnibus factum Servatoris addo. Nam ille numularios, mercatores, & reliquam fecem cum ab atrio templi ejecit, satis profecto indicavit, Templum suum quam noluit profanari, quam voluit honorari externis illic peragendis.
Et ne forte exemplum antiquioris aevi Christianum desideres; illud unicum, caeteris omissis, habe, quod Greg. Nazianzenus in Oratione pro patre funebri refert & laudat de matre sua Nonna; Eam quidem Templum Dei adeo esse reveritam, vt in eo ne quidem vocem emitteret, misi de rebus mysticis & divinis; ne (que) vnquam tergum altari obverteret, aut sacrum pavimentum conspueret, subjicit, haec fortasse multis res tenuioris momenti videri, sibi vero [...]. [Page 70] Deni (que) ut tandem hujus probationis desinam, si ecclesiasticam sententiam non defugias, vna (que) scires, quam sunt haec sana mente a me hucus (que) defensa; audi patres Gangrenses contra Eustathium quendam Templorum contemptorem sic [...] prorsus ad meum sensum, [...], inquiunt, [...]. Audi; non ideo honorari ab ijs Templa, quasi religionem omnem ipsorum parietibus putarent inclusam, (hoc ne (que) nos putamus) sed honorari tamen, quia in Dei nomine sunt aedificata, id est, Deo consecrata, obligata, addicta, in qua sana & religiosa sententia nos acquiescimus: ad eam (que) exigi patimur, quae hucus (que) disseruimus omnia.
CAP. VII.
Vltimo dividitur Veneratio sacra Locorum, in eam quae Reverentiae, & quae Ornatus. De priore hactenus dictum. Ornatum esse duplicem, Magnificentiae, & Munditiei. Illam Templis deberi probatum, & quatenus.
POrro vniversam, quam Templis & sacris locis assero Venerationem, tu adhuc duplicem [Page 71] intellige, Reverentiae & Ornatus. Reverentiam appello, quae & propie Veneratio est, & fere sola in superioribus explicata. Ornatus autem, cujus nunc tractationem adorno, & ipse Veneratio quaedam est; quamvis non adeo princeps: Honorat enim, qui orant: imo Ornamentum honoramentum si dixero, grammaticam analogiam vt minus sequar, de re scio me dicturum [...]. Ornatum vero requiro duplicem; vnum ex structurae splendore & magnificentia, ex munditie alteram. De Templorum autem magnificentia dicturus; vt caveam, quae in hac caussa multi in hanc vel illam ornatus speciem importuni objiciunt; non simpliciter, sed comparate definio de Modo, & Mensura ornatus sacri: videlicet, Dei Domum esse debere aeque, imo magis, quam privatae aut profanae, magnificam. In Urbe Templum aedificas? pulcherrimum id sit omnium in Urbe Palatiorum. In Villa? aequet, imo vincat reliquas in villa aedes. Ratio mihi talis; quia Deo dignum non fuerit, quod non sit in quocun (que) genere rerum optimum & dignissimum. Contra feceris, eandem reportabis gratiam ijs qui caecum & claudum obtulerunt in sacrificium: ‘Vt vulium tuum non suscipiat Caeli princeps;’ imo nedum in honoris, sed contumeliae partem interpretabitur, quod tu terrae hujus incola Deo te praetuleris; Caenum Caelo, creaturam Creatori. Nam Deo sese meliorem & majorem facit, quisquis quod malum est ipsi offert, aut minus suo bonum.
Age jam, satin' validum videtur hoc telum, satin' firmum argumentum, quod a Dei excellentia [Page 72] progreditur ad Eorum, quae Dei sunt, excellentiam? quod si, ut ut per se satis validum, a jacientis tamen manu videatur imbecille; age iterum, dabo non a mea, sed a sacra manu jaculatum. Ego, inquit David, 2 Sam. 7. ‘Habito in Domo cedrina, dum arca Dei habitat inter aulaea,’ quasi diceret, prorsus indignum esse, vt Dei Domus magnificentia cederet, vel ipsis regum palatijs. Simile est 1. Hag. ‘An tempus est vobis desidendi in domubus vestris contabulatis, quum domus haec mea vasta est?’ Etiam haec expostulatio ducitur a comparatione Dei cum hominibus. Ut Deus hominibus major; ita majori studio, opera, sumptu exomanda domus Dei, quam Domus hominum. Eodem spectant Solomonis ad Hiramum verba, 2 Chron. 2. ‘Domus quam aedificaturus sum, magna erit, (rationem audi) quia major est Deus noster omnibus Dijs.’ Item 1 Chron. 29. ‘Solomon filius meus (Davidis sunt verba(puer est & tener: Opus vero hoc magnum est (etiam hic rationem nota) non enim hominis istud palatium, sed Dei est.’ Cui per omnia consonum est ejusdem effatum, 1 Chron. 22. ‘Domum Iehovae aedificandam oportet esse summe magnificam.’
Pergo, & secundum argumentum adtexo, id a fine sumptum; nam a fine mensuram accipiunt media quae ad finem. Cum igitur finis sacer sit, omnium finium nobilissimus; & loca huic fine data, debent esse caeteris nobiliora locis, id est, illustria magis & magnifica.
Vicisse satis mihi video binis hisce copiis: Jam leviora jacio tela, primum a Pari. Templa enim [Page 73] moris est, ut non ingrediamur, nisi amictu solito splendidiori; in honorem scilicet aut sacri conventus, aut Dei, loci praesidis: Cur non ae (que) deceret ipsum Templum communibus aedificijs antecellere? Alterum a nomine; quod Hebraeis [...] Templis, & Regum palatijs commune est. Magno sane argumento vt olim fuisse, ita hodie debere esse Templa magnificentia vel regum palatijs comparanda. At inquis, huic nominis communitati occasio forte praebita a Templi Solomonici magnificentia? Imo aio, ante natum Solomonem [...] istam natam; nam etiam Syrorum idioma, quod ab Hebraeo deflexum est, de utro (que) dicit suum [...] de palatio quidem, Ezra. 4. 14. de Templo tam Hierosolymitano quam Eabylonico, Ez. 5. 14. de Solymitano etiam 6. v. 5. in decreto Cyri: de Templo & Palatio, Dan. 5. v. 3. & 5. Quod ego ab Hebraico vsu traductum dixerim, vna cum Syriacae ortu ab Hebraea. Ideo (que) Syriacae linguae primordijs antiquiorem regiam templorum magnificentiam affirmo, id est coaevam certe Patriarcharum aevo.
CAP. VIII.
Objecta & rejecta ea quae contra Templorum magnificentiam dicuntur: non typicam eam fuisse. De pauperibus objectio invalida; & quatenus templa spolianda; ne
(que) a Patrum ullo damnatam, &c. De Munditie dictum. Rem
[...] esse. Sermonis totius conclusio.
JAM porro fumi objectionum mihi tollendi, qui obfuscant hunc splendorem. Typicam enim ais fuisse hanc magnificentiam; vt (que) Templum ipsum Christum [...], & Deum in carne habitaturum, ita & ornatum figurasse excellentiam & perfectionem hujus carnis, seu humanitatis Christi. Audio, at vero ne (que) omnis Templi finis incarnationi figurandae: qua vnicum fateor; qua Domus Sacrificiorum fateor, non qua Dei & Orationum. Quid igitur tu ornatum ad typi solius partem refers? A page conjecturas. Annon Davidem & Solomonem credis operis sui scopum pervidisse? age igitur, istis arbitris judicetur lis ista. Davidem roga, quare opus illud tam magnum, aut magnificum futurum; respondebit, 1 Chron. 29. ‘Non enim hominis istud palatium,’ sed Dei est. Solomonem? quia inquit, 2 Chron. 2. ‘Major est Deus noster omnibus Dijs.’ At hic fines, hae caussae caeremoniales non sunt, ergo praecipuae saltem magnificentiae istius scopus [...] moralis erat, non caeremoniale [...].
[Page 75] At magnam nobis invidiam conflatum eunt de pauperum indigentia. Indignum enim esse, vt auro splendescant Templa illa externa, dum viva Spiritus sancti habitacula fame contabescant, & inedia: in pauperes vt simus lapides, nimium in lapides profusi. Fatebor equidem, nec invitus, in Templa non insumendum, quod alibi potius, aut melius collocandum: bonum enim quod facit, vt non fiat quod magis bonum, bonum non est; malum censeo. At interim meminerint velim hujusmodi sermonis autores, nos non simpliciter, sed comparate locutos de Templorum ornatu: ne minus sint, quam hominum aedes ornatae. Deinde non templa sola hoc quod intorquent ariete, sed & regum conquassari palatia, sed multas privatorum aedes. Pauperes indigent? quin igitur tu aedes tuas dirue, quin Regum & nobilium palatia demolire. Pauperes, indigent? quid igitur tibi tantus aulaeorum apparatus, & tapetum? Quid tot contignationum & concamerationum deliciae? quid reliqua supellex otiosa, ornatus supervacuus? Aufer, aufer haec, inquam; sine quibus & tu honeste, & in eleemosynam versis pauper vivat melius. Adhuc si indigeant pauperes, caussam non dico, quin templis omnem ornatum auferas; imo ipsa: non enim pro templis homines, sed pro hominibus templa sunt condita: vt in re Sabbatica huic simili dixit Servator. Vt enim Davides, si aliunde habuisset quod comederet, sanctos panes non attigisset: ita nec tu extra hunc casum, quae Deo immediate sacra. Quamdiu aliunde veritas potest confirmari, Deus non est eo [Page 76] advocandus juramento. Dum alijs res dubia disceptari modis, ad Sortes non est recurrendum: quippe hoc esset temere Dei nomen sumere, & profanare quod sanctum est. Idem hic puta, nisi extrema urgeant, nec spolianda sacra, nec minuenda.
Huic sententiae tale do fundamentum. Bonum omne, seu finis quo agendo collimamus, tripliciter dividitur; in Necessarium, Commodum & Jucundum; quorum Jucundum Commodo cedit; vtrum (que) Necessario. Nobis autem Ornatum, & magnificum supplet Jucundi locum. Est etiam Bonum aliud privatum, aliud publicum: publicum item sacrum, & profanum; hic privatum publico cedat, sacro profanum: Sin autem misceantur haec, ac privatum & publicum, sacrum & profanum alternaveris cum Necessario, Commodo, Ornato: tum certe Necessarium, quale per se honestum est, praetulerim cuicun (que) alterius generis bono, etiam privatum publico. Reliqua vero sic senseo; vt Commodo civili praeponderet sacrum; ornatum (que) hujus, illius ornato; praeterea magnificentiam & ornatum sacrum, vt aequem saltem commoditati civili.
Pauperibus igitur subveniendum putas? Idem & ego puto: honestum enim est, & necessarium factu bonum. At hoc ex ijs fieri potest, quibus jucunde habemus? parcatur ijs, quibus commode ex privato? parcatur publico, ex profano? parcatur sacro. Aliter si feceris, profano sacrum postposueris, id est, Deum hominibus. Sed pergunt nobis adversari, & Patrum quosdam aiunt in [Page 77] hunc quem nos tuemur ornatum effatos multa. At vero Patrum dicta nihil ad nos; qui nullum ornatum in specie ponimus; sed anteponimus, quam haberent sacra magnificentiam, ei quam habent non sacra; imo Patrum horum argumentis, non templorum magis, quam civilium aedificiorum ornamenta perstringi. Deinde, nego Patres istos Templorum ornatum per se, & absolute damnare; sed immoderatum, sed indecorum, sed gravioris momenti rebus praelatum, sed superstitiosum, & mala mente susceptum. Ipsos vide, & in verbis eorum diserte hoc ipsum. In summa, quod Christus Pharisaeis menthae & anethi decimationem satagentibus, & graviora legis omittentibus; idem illi ingerunt sui aevi Pharisaeis, Graviora quidem illa praecipue facienda, sed minora haec non omittenda.
Atque ita jam plene absolvi de Magnificentia; transeo ad alteram quam feci Ornatus templarij speciem, Munditiem scilicet; rem cum primis [...], & sacra decentem maxime. Argumenta communia, quae multa possem, taceo; propria tantum ingero. Et primo Praesentiam divinam minime decere Immunditiem; quod adeo verum, vt de Israelitarum castris idem mandaret Deus, propter singularem in ijs praesentiam. ‘Quia, inquit, Iehova indesinenter ambulat in medio castrorum tuorum, eripiendo te: ideo castra tuae sancta sunto, ne (que) conspiciat in te turpitudinem ullius rei, ne avertat se a te,’ Deut. 23. v. 15. Secundo, Templa honorifice habenda sunt; at Immundities extremum contemptum, & vilissimam vilitatem arguit. [Page 78] Quare Iehu, 2 Reg. 10. v. 25. Contumelia quam potuit gravissima affecturus Aedem Baaliticam, in latrinam vertisse dicitur. At ille Baalis Templum, nos Christi, (proh pudor) templa in latrinas vertimus; adeo nobis in Deum ignominia non est, qua vix majorem in Dei nostri Blasphematorem statuere potuit Nebuchadnezzar Rex, quam vt domus ejus in latrinam, aut sterquilinium redigeretur, Dan. 3. 29. Postremo, adeo Templis munditiem convenire putavit magnus ille Gentium Doctor; vt corpora fidelium templis assimilans, argumentum inde duceret de ijsdem morum & vitae impuritate non temerandis. ‘Qui scortatur, inquit,in proprium corpus peccat: an ignoratis corpus vestrum esse templum Spiritus S.’ 1 Cor. 6. 19. Item 2 Cor. 6. v. 16, 17. ‘Vos templum estis Dei viventis; quapropter impurum neattingite.’ Si imaginem Templi non deceat Immundities; multo minus decebit ipsum.
PROBLEMA. AN Alea sit Sortitio.
DE Alea [...] instruo, quam multi Sortitionis damnant. Mihi non videtur damnanda: Tu contra sentis. Age igitur, pugnae aleam tecū experiri libet de hac alea: non quidem, vt ipsam, (cui enim hoc bono) sed vt Sortitionem vindicem; cujus vim & dignitatem multi dum non intelligunt, Aleae congenerem fecere. Nec certe superioribus dissonum est, quod aggredior, nec a bonis moribus alienum; siquidem Sortitio divinum quid est, & sacrum; imo paene dixeram, Sacramentum. De moribus, ne quis forte propositum meum aliorsum abripiat; rerum suarum decoctoribus, &, quas serijs debebant, horas Ludo collocantibus nullus hic patrocinor: imo de ludo prorsus litem non instruo; sed de Alea quae in ludo. Ne (que) de hac quaero, an liceat, sed an Sortitio dici debeat: quid autem si non debeat? non inde sequitur Aleae ludum esse licitum; sed per hoc non stare, quo minus non sit licitum. Me quod attinet, de ludo si quaeras, vere testari possum experiendo me vix nosse: imo nec nimis probare rem ad vsum tam inutilem, ad [Page 80] abusum tam proclivem. Sed cum Christi Natalitijs, aliis, vt fit, huic Divae sedulo & solenni er operantibus, alios abhorrere cernerem; ne, quod dicerent, nomen Dei prophanarent temere sortiendo: coepi tem altius mecum revolvere, in caussam totam inquirere; unde natum mihi hoc ex ludo serium, ex re levi non leve momentum.
Hactenus ad invidiam declinandam praemonui quae vellem. Jam negotio accingor; & primo, pro more meo, Questionis terminos libabo, at (que) illustrabo: dicam enim quid sit Alea, quid Sortitio: & tum facile patebit, an Alea sit Sortitio.
Aleam igitur intelligo ne (que) Ludum ipsum, ne (que) ea quibus luditur, seu tesseras, seu chartas pictas; sed quodcun (que) est in isto lusus genere, sive motus fortuiti, sive tractationis, quo ad ludendi finem pervenitur. Fortuitum, inquam, dico Aleam: non tamen omne fortuitum, sed speciale illud, quod in ludo est. At (que) haec Alea, seu hoc in motu lusorio fortuitum, vel motus fortuitus quem in tesseris talorum jactum nominant, illud est de quo quaeritur, an sit Sortitio. Mallem enim sic Quaestionem informare, quam quaerere, an Aleae ludus sit Sortitio. Nam (que) omni dubio procul, quod Ludus est, Sortitio non est; Cum Ludus & Sortitio vix praedicamento, nedum genere aut specie conveniant: quod tamen prae se ferre videretur hujusmodi praedicatio in casu recto, & in quid.
Sed jam ad Sortitionem pergo; vbi quia magnum video caussae meae momentum esse positum; breviter quidem, sed explicatius paullo, & magis partite agam.
[Page 81] Sortitio igitur concretum quid notat, nec rem vnicam & simplicem dicit, sed duas, eas (que) natura discretas, quas a se invicem secernere, & menti contemplandas proponere erit operae praetium.
Sortitionis significato quiddam Materiale, & quiddam Formale inest. Materiale dico, Actionem istam, sive motum, quae in omni Sortitione necessum est adhiberi: Formale indigito Relationem quandam actioni huic, sive motui adhaerentem; quam denominatione magis abstracta, Sortem appellaverim. Nec interim me fugit, ad alia quo (que) significata extendi hujus vocabuli vsum. Nam & notae, seu quibus sortimur, nuncupantur Sortes: item [...] id quod sorte obvenit, Sors dicitur; quin aliquando haereditatem, & in vsura quod praeter vsuram est, Sortem appellamus. Jam quod Latini Sortem, id Graeci [...] vocant; ne (que) magni facio, quod ad meum institutum, quae alij de originatione vtrius (que) afferunt, esse nempe Sortem, a serie [...] dictam, quod minime seriem, id est ordinem servet. [...] vero a [...] factum, quod frangit, hoc est, dirimit lites & controversias.
His igitur vocabulorum putaminibus relictis, de nucleo, id est, de ipsa rei natura & essentia videamus. Et quoniam concreti notitia totà pendet ex cognitione abstracti; ideo cum Sortis naturam explicavero, de Sortitione non opus erit vt vltra sim solicitus.
Sors igitur cum sit in genere Relationum, ad [Page 82] harum legem ego sit definiverim, ‘Signum [...] invocatione nominis divini tacita vel expressa instituendum, quod calculorum aut aliarum ex conventione rerum fortuito motu, & exitu, speciali providentia gubernatis Dei, responsum pie nec temere consulentibus patefit, ut ignota manifestentur & dubia disceptentur.’
Definitio haec aliquanto prolixior est; sed id propter rei definitae naturam, quae ejusmodi est, vt propter essendi imbecillitatem pluribus indigeat fulcimentis. D. Augustinus brevius, sed ad meum sensum. In Psa. 30. ‘Sors est, inquit, res in dubitatione humana divinam indicans voluntatem.’
Sed, vt facilius & distinctius omnia capias; quae Definitio in vnam sententiam contraxit, ea singula mihi seorsum & explicatius sunt exsequenda. Dixi igitur primo Sortem Signum esse, seu Signationem: id (que) his tuebor rationibus. Nam primum id nemini dubium esse puto, quin Sorte aliquid patefaciendum & notificandum quaeratur: at vero quod patefacit & notificat, id significat, (aequipollent enim significare & notificare) jam quod significat, nonne id, quaeso, signum est? Idi psuml iquet ex Sortitionis exemplo Actorum primo; Ubi ab invocatione numinis exorsi, ‘Tu Domine, inquiunt, qui omium corda rimaris & perspiscis, [...], ostende utrum horum elegisti.’ Ecce hic Deus oratur, vt Sortibus tribueret vim illam [...], Ostendendi & significandi Res clara est, nec vltra potest esse dubitationi locus.
Signa porro contemplor, & eorum duo video [Page 83] esse genera: quaedam [...], quae nempe a natura habent, quod significent: quaedam vero [...], vt quae, non tam ex naturae vi, quam ex institutione divina, vel humana vim illam nanciscuntur. Est igitur Signum [...] duplex, divinum & humanum; divinum voco, quod a Deo, humanum, quod ab hominibus.
Jam Sortem Signis [...] accenseo; non quidem ijs quae a nobis, sed qu [...] Deo sunt: idcirco dixi Signum [...], id est, a Deo institutum. Nam quae nostra vis tantum in Deum valeret, vt Deo sententiam & oraculum eliceret sine Deo? ille certe nobis adeo abnoxius non est, vt nostris legibus & conventionibus se praebeat audientem.
Porro, quatuor numerantur in quibus subsistit omnis, quae Relationi inest, vis essendi; Subjectum geminum, relatum & correlatum; Fundamentum, quae fundatrix Relationis caussa; & Terminus, qui etiam finis dicitur. Haec jam ego si Sorti adaptavero; Relatum erit, Fortuitus ille calculorum motus, at (que) exitus; (hic enim significat) Correlatum, Responsum, seu judicium divinum (hoc enim significatur) vnde & nomen Sortium Latinis factum est Oraculorum commune; & revera quid aliud est sortiri, quam oraculum Dei sciscitari? Fundamentum Sortis duplex est, partim a Deo, partim a nobis. A Deo iterum duplex, remotius, proximius. Fundamentum remotius est Institutio divina. Sortes autem [Page 84] a Deo institutas patet, quod in vtro (que) Testamento earum vsus ipsi aprobetur, & allicubi etiam mndetur. Fundamentū proximius est, Speciales, & immediata Dei providentia Sortes ita gubernans, vt voluntati suae & rebus respondeant, at (que) adeo quod ipsi soli notum sit, indicando sint, & patefaciendo. Hinc illud in Proverbijs; Sortes jaciuntur in sinum, sed dispositio est a Iehova. Nam Sortes Deus regit speciali manu, & virtute extraordinaria, [...]quin quid novi aut proprij dixerat Solomon; cum nihil in toto mundo sit, quod non a Dei providentia gubernetur, sed communi & ordinaria, non vero speciali ista. Quae enim vis potuit in Jonam Sortem dirigere, nisi ejus solius, qui solus noverat Jonam reum? quae vis Saulem ex tot millibus regem renunciare, nisi ejus qui jam praedixerat Saulem fore regem? Interim, emm immediatam Dei providentiam dico, Angelorum ministerium non excludo, sed ordinarias fortuitorum caussas caecas, improvidas, ignotis & obscuris per se, nec pervidendis, nec patefaciendis aptas. At (que) hactenus de Fundamento, ex parte Dei. Fundamentum ex parte nostri est Invocatio numinis, quando Sortes sunt mittendae. Quod luce clarius apparet ex Sortitione illa Actorum primo, quando novus Apostolus subrogandus erat in locum Judae proditoris: textus habet, [...] & precantes dicebant. Idipsum quo (que) factum, cum Saul Jonathanem sorte deprehendit reum comesti mellis, & voti non servati. Terminum deni (que) seu Finem posui, ut ignota manifestentur, & dubia disceptentur, [Page 85] quod cum sit per se clarum, non ego vlterius exsequar.
Quod autem supra dixi Relatum Sortitionis, seu id quod significat, esse Fortuitum calculorum motum, & exitum speciali providentia gubernatum; id si quis miretur, qua mente dixerim, ita me vindicabo & tuebor.
Fortuitum voco Illud in actionibus voluntarijs, quod non pendet a voluntate: exemplum dabo. Pilos si capiti meo excuterem; pilos quidem excutere est actio voluntaria: vt tamen hoc vel illo modo in aere volent, aut in terram decidant, id fortuitum est; quia non pendet ex voluntate excutientis. At non si a voluntate non pendeat, idcirco a nulla caussa pendet. Alias enim, & id frequentius, ex quadam naturalium caussarum cohaerentia fit: quarum tamen ordini, quod certum non servent ordinem, nos nec praestando sumus, nec perspiciendo. Alias autem, sed rarius, ad immediatam quandam Dei providentiam referri debet, quod nobis est in actionibus nostris fortuitum, id quod in Sortibus fieri dico, & alijs eventubus rarioribus.
Nam qui in tesserarum jactubus, & ejusmodi fortuitis idem fieri dixerit; nimis ille improvidus erit. Cui enim hoc non valde absonum videretur, Deum in actionibus levibus, & nullius fere momenti rebus (nam talia sunt multa fortuita) speciali & immediata potentia agere, id est, miraculose; in gravioribus vero vti secundarum caussarum ministerio.
Deinde hoc concesso, facile sequelam elicerem [Page 86] absurdam & prodigiosam: violare nempe tertium Decalogi praeceptum, si quis vel pilos in tonstrina excusserit, vel arboribus folia in Autumno. Nam quod pili aut folia hoc vel illo ordine aut modo cadant, id fortuitum est nec nostri arbitrij. Si igitur ad immediatam Dei potentiam recurrendum sit; annon impie nos fecerimus, sic temere, sic in re levi abutendo? Hoc solo argumento sunt, qui Aleae ludum damnant; dum aiunt ad Sortitionem, cujusmodi Aleam esse volunt, requiri specialem Dei manum, eam (que) in re levi, & cum opus non fuerit, a nullo abutendam.
Sed, vt Alea plera (que) fortuita, ita quo (que) Aleae jactus gubernatur a caussis, vt dixi, secundis & ordinarijs. Si quaeras, quare hoc jactu Venus cecidit; illo Canis? Nimirum lusor hac vice tessellam alio latere arripuit, aliter manu condidit, aliter intus agitavit, alio impetu animi manusve projecit, aliter interflavit aura, aleo alvei loco impegit. Nihil hic est, quod sua caussa caruerit; si quis ista subtilia posset consectari.
Sed istis pro instituto meo fatis datum; jam, quem praecipuum spectavi fermonis hujus fructum, tria hinc depromam, quae caussam meam satis super (que) probent argumenta: ea (que) ne prolixior sim, vnico Syllogisimo coliigam hoc modo.
Id, quo Dei oraculum non consulitur, ne (que) Numinis invocatione perficitur, ne (que) speciali Dei providentia gubernatur, non est Sortitio.
Ejusmodi autem est Alea. Ergo. Major; vt vides, triplex est vnde ex triplici argumento [Page 87] constat Syllogismus. Quod autem prius posui de oraculo, quid probando laborem? Lusores ipsos testor, quibus animus non est, nec voluntas Deum consulendi. Posterius de speciali Dei manu nuper est, cum probaverim. Quod medio interposui loco de Jnvocatione Numinis, id fortasse erunt, qni suggillabunt; quod saepe inter ludendum audiant Sanctissimo Dei nomine totas personare popinas. Quis nescit, inquiunt, quam sunt Aleatores votorum, imo & dirarum pleni? Verum quidem hoc est, fateor, & doleo verum: sed quicquid tandem hi faciunt, impie quidem faciunt, non tamen ex Aleae natnra. Deinde nec eadam est invocatio ista ei, quae in Sortibus fit. Nam, qui Sortes missuri Deum invocant, ad Dei arbitrium provocant; vt is pro libitu suo faciat, & quo velit modo pro sapientia sua disponat. At vero lusor non sinit esse Deo liberum, vt faciat quod velit: sed certum quid petit, ne (que) alterutri, sed sibi soli victoriam & jactum felicem: cujus voti si compos factus non fuerit, providentiam divinam diris execrationibus proscindit.
Ex his igitur patet, tantum abesse, vt Alea sit Sortitio; vt ne (que) qua vulgo vsurpantur & dicuntur, Sortes sint verae Sortes, sed tantum [...] & [...] dictae: nec enim praevijs ad Deum fiunt precibus, ne (que) ex speciali Dei providentia pendent, sed ex fortuito communi. Ita non quaevis Immersio est Baptismus, nec quaevis porrectio aut comestio panis Scramentum Eucharisticum: sed tantum quae justaa habuerint Sacramentorum requisita.
FRAGMENTA SACRA.
APoc. c. 4. [...], non per [...], sed [...] intellige. Sella enim cui Deus insidebat (Ezek.) abs (que) dubio quatuor animalibus gestata fuit, quorum singula, posterioribus intro latentibus, in [...] sibi in Circuitu Throni animalia ora sua obverterunt. Quemadmodum apud Ezek. Divinum numen legimus Cherubinis quadruplici eorundem animalium vultu conspicuis subvectum fuisse. At (que) hoc est quod Johannes de Throno Apocal. refert, non solum in Throni Circuitu, sed etiam in medio Throni 4. ista animalia conspecta sibi fuisse.
1. Quaere an [...] Ezek, 10. 4. Significet bovem, a Chaldaico, Syriaco (que) [...], Aravit.
Jer. 31. 32. Nullam adhuc caussam video, cur in V. T. non aeque admittatur varia lectio, ac in Novo. Aut Cur vbi Apost. & Evang. lectionem quam secuti sunt lxx. (nam aliter eos alicubi legisse, quam nos hodie, non est dubitandum) calculo suo comprobasse videantur; illos duces sequi perinde tutum non esset, ac Masorethas. Ut siquis ex Gr. [...] Is. 29. 13. Legendum censeat [...], [Page 89] Ex Mat. 15. Aut pro [...] Jer. 31. 32. [...] i. e. [...] (seu [...]) juxta allegationem Apostoli ad Heb. c. 8, 9. aut pro [...] Hos. 14. 3. (Sublata anomalia Constructionis) [...]. Ex c. 13. v. 15. ejusdem Epistolae, non video, inquam, cur in Scriptura Sacrilegus audire mereretur, qui sic ex ipsa Scriptura sacra de meliore ejus lectione pronuncia verit. Cum praesertim S. Spiritum alicubi observare est crisim manifestius exercentem, aliam (que) a recepta lectione praeferentem, etiam ubi lxx. versioni cum hodiemis exemplaribus hebraieis ad amussim convenit. Locus est Matth. 27. Commate 10. [...] 30. [...]. Aut enim nimium fallor, aut ev a. hoc loco apud prophetam, in Hebraeo legendum innuit [...] pro eo quod in nostris codicibus est [...] Quorsum enim alioquin ita textum clauderet, [...], et interim nullam [...] mentionem faceret? Imo vero suspicari quis posset, etiam S. Spiritum. 3. ista prophetae capita, 9, 10, 11. genuino suo autori vindicare voluisse. Pluscula enim in ijs sunt, quae si quis attente consideret, non tam Zachariae aetati convenire videantur, quam Jeremiae. Sed quoniam forsan a Zachar. post captivit. reperta, ejusque testimonio & fide primum Ecclesiae commendata: [Page 90] inde factum ut prophetiae ejus adjungerentur.
Conferatur hymnus Davidis novissimus, 2 Sam. 22. cum eodem, Psal. 18. Historia excidij Hieros. 2 Reg. a v. 88. Capitis 24 ad finem Cap. 25. Cum eadem historia, Jer. 52. Legatio Merod. Baladan, 2 Reg. 20. com. 12, 13, &c. Cum eadem Isa. 39. 2 Sam 21. 19. Cum 1 Paralip. 20. 5.
Jer. 27. 1. Jehoiakim pro Zedekia, vid. v. 3. 12. 20. & 28. 1. Non est probabile Zeedkiam▪ etiam nominatum fuisse Jehoiakim; cum ambo essent filij Josiae, qui non sic confundret nomina filiorum. Confer. 1 Reg. 25. 3. 27. Ier. 52. 6. 31.
Matth. Cap. 23. 38. ‘Behold your house, (i. e. Templum) is, &c.’ Hinc de regno Messiae appropinquante somniantes, ideo (que) verba illa multum mirantes, occasionem repetendi & explicandi Christo dederunt, Cap. 24. 1. quod facit de excidio Templi, v. 2. Hinc illi quaerunt, ‘when shall these things be? and what shall be the signe of thy coming, and of the end of the world?’ Ubi quaerunt. 1. Quando, & quibus signis praecedentibus, Templum destrueretur, & sic Respub. Judaica evertetur?
2. Quod, & quibus signis praeced. ipse veniet gloriose regnaturus, & Ecclesiam ulturus. Considera autem utrum haec verba [...] significent (sicut possunt) impletionem temporum Gentillum, vel fines mundi. Ad primam quaessionem respondet us (que) ad v. 23. Signa erunt rumores bellorum (cum tunc totum imperium Romanum fuerit pacatum) fames. Pestes, [Page 91] terrae motus, v. 6, 7. 2. Persecutio Christianorum 9, 10. 3. Pseudoprophetae, 11. 4. Refrigeratio amoris in multis, propter abundantiam iniquitatis, 12. 5. Praedicatio Evangelii [...] i. e. in Toto imperio Romano (Deus enim noluit Judaeos rejicere, donec Ecclesiam egentibus collegerat, Rom. 11. 15.) v. 14. 6. Ultimum signum est abominatio desolationis, stans in loco sancto (sicut Lucas 21. 20. qui solet loca obscuriora in Matt. & Marco explicare) exercitus hominum Judaeis abominabilium Jerusalem circundans, & eam miserrime desolaturus, v. 15. Cestius autem Gallus, Judaeis quibusdam rebellantibus, obsessum Hierosolymam missus, cum facile potuisset capere, quia rebelles pauci erant, & reliqui pacis cupidi deditionem offerebant, nihil tamen attentans recessit: Et quamvis Judaei, eum divinitus territum fugisse rati, persecuti sint, & exercitum fugaverint, non tamen reversus est, sed re infecta abjit. Tunc ergo Christiani juxta Christi consilium, v. 16, 17, 18. Pellam, in montanis Arabiae, fugerunt, v. 20. ‘Neither on the Sabbath day;’ non quod Sabbato Judaico astricti essent, aut si fuissent, non licuisset eo die ab imminenti periculo sese subducere; sed quia reliquis omnibus eo die quiescentibus, facile observata fuisset eorum fuga, & impedita. Excidij horribilitas describitur, 21, 22. ubi etiam loquitur de continuatione excidij, v. 22. ‘And except those days should, &c. i. e.’ Nisi magnitudo calamitatis mitigaretur (sic enim abbreviari heb. quando (que) significat mitigari) vel nisi abbreviaretur [Page 92] summa dierum in quibus Judaei passim per ludibrium trucidabantur, bestijs projiciebantur, &c. tota gens Judaica perjisset) sed gratia electi seminis in lumbis eorum post tempora gentium vocandi mitigabitur calamitas, vel abbreviabitur summa dierum tantae calamitatis.
Signa adventus Christi. 1. Pseudo-Christi ex occasione prophetiae, Gen. 49. 10. Talis Benchozab; & pseudo-prophetae magna edentes signa & miracula; ut Moses Cretensis i. e. Diabolus (ut videtur) in specie humana, qui pollicitus Judaeos per mare ex Creta in Judaeam ducere, mare ingressus est, ubi sequentes, si naves pleros (que) non servassent, plurimi perjissent. V. 23. 4, 5, 6. Vers. 27. ‘For as the lightning’—Meus ad ultionem ecclesiae adventus erit omnibus terrae incolis maxime conspicuus. 2. Jam ad finem perducta Judaeorum inter gentes tribulatione, sol obscurabitur, &c. v. 29. (vid. Isa: 24. 23.) quod Lucas latius explicat, 21. 26. Forsan intelligit ruinam principatuum, &c. 25, v. 30. ‘And then shall appeare the signe,’ Mar. 13. 26. ‘The sonne of man,’ sic Luc. 21. 27. Mat. v. 30. ‘In the clouds of heaven,’ Marc. ver. 26. ‘In the clouds,’ Luc. v. 28. ‘In a cloud,’ vid. Dan. 7. 13. 14. Rev. 1. 7. 2 Chr. 6. 1. Sic in deserto, Luc. v. 28. ‘And when these things begin to come to passe, then looke’—vos Judaei, ‘and lift up’—Mat. v. 31. ‘He shall send his Angels with a great sound of a Trumpet’ (The Jews have a tradition out of Isa. 27. 13. ‘That at the coming of the Messiah, Michael should blow a great horne; at the sounding whereof they shall goe to Canaan) and gather together his elect. i. e.’ Judaeos, v. 33. ‘It is neer.’ Sic [Page 93] Marc. v. 29. Luc. v. 31. ‘Know that the Kingdome of God is at hand,’ i. e. regnum filij venientis ultum ecclesiam, v. 34 Occupatio. Num fieri potest, ut in tam diuturna calamitate Gens Israelitarum superstes maneat? Resp. 34. ubi, ut Matth. 23. 36. & alibi [...] gentem significat: quae quidem prior est significatio, & usitatior apud autores, quam illa generationis. Huic objectioni similiter fere occurritur, Jer. 31. v. 35, 36. Obj. At si non desinant esse gens, misericordiam tamen non tam obstinate impij non consequentur? Resp. Jer. 31. 37. 37.
Si [...] finem mundi denotet, & fic tertiam quaestionem efficiat, huic Christus respondet, v. 36. Sed forsan omnia ad 25. 31. ad 2. quaestionem referri possunt; et inserviunt excitandae sollicitudini in omnibus (Marc. 13. 37.) ut evitemus plagas a Christo hostibus infligendas, & stemus coram ipso.
Luc. 17. 20. ‘Not with observation (or outward shew) v. 21. is within you,’ i. e. regnum animarum.
Postea discipulis explicat modum adventus sui ad ulciscendum Ecclesiam, v. 24. & modum ulciscendi. Irenaeus putat Antichristum diluvio ignis perditum iri (vid. 2 Thes. 2. 8.) Subitanea erit haec perditio, ut veteris mundi, & Sodomae, ver. 26. ad 34. Vers. 31. ‘Let not him on the house top,’ &c. quae verba videntur innuere mentionem hic fieri, non ultimi Judicij, sed adventus Christi ad vltionem ecclesiae: Cum enim tota terra conflagrabit, imo caeli & terrae machina dissolvetur, & homines in nictu oculi transmutabuntur ad clangorem tubae, [Page 95] quorsum prohibet suppellectilem efferre, & domum ex agro reverti▪ v. 33. ‘Whosoever shall seeke to save,’ i. e. qui ex diffidentia discurret, locum unum quasi alio tutiorem eliget, &c. vitam quam sic servare nititur perdet: qui autem Christi manum inevitabilem esse statuens, istiu smodi salutis media dimittet, & in Dei beneplacito acquiescet, vitam servabit. Quamvis autem subitanea erit perditio haec, ut illa veteris mundi, & Sodomae, tamen magis erit discretiva, v. 34. 5, 6. Unde certa salus pijs, pernicies impiis. ‘One shall be taken,’ i. e. unus ignis afflatu perdetur, alter intactus relinquetur. V 27. ‘Where Lord?’ Ubi sic unus capietur, alter relinquetur intactus? Resp. ‘Wheresoever the body is.’ [...] videtur ecclesiam denotare, ut alibi respectu habitudinis totius ad Christum caput, & fidelium inter se invicem, ita hic; quia sicut cadaver ( [...], Matt. 24. 28.) avibus rapacibus praeda est: sic ecclesia in regno spiritus impijs. [...] est genus avium rapacium, milvorum, vulturum. Aquilarum, &c. [...] ergo, de quibus parum boni dicitur in Scriptura, & in quibus sola hic spectari videtur rapacitas (Job 39. 29, 30.) denotant hostes ecclesiae: ita (que) sensus erit, ubicun (que) est ulla pars ecclesiae, ibi impios ejus depraedatores, ita illa conservata, perdendos inveniam.
Luc. 18. 1. ‘And he spake a parable to them, to that end that men ought alwayes to pray (1. Ut Christus sic adveniat ulturus ecclesiam) and not to faint. 7. And shall not God avenge? 8. I tell you he will avenge them speedily. Neverthelesse when the Son of man [Page 94] comes (ultum eos) shall he finde faith on the Earth?’ i. e. Nunquis credet prius quam viderit?
Ironaeus. Dominium in ecclesiam Evangelicam sic [...] dividitur, ut a Baptista ad [...] regnet 1. Spiritus, 2. Inde ad Diem judicij finitum Filins; qui tunc regnum patri in aeternum tradet. 1. Regnum Spiritus designari videtur, Matt. 11. 12. Luc. 16. 16. quae loca, duriuscule reddita ab interpretibus, videntur genuinum hunc sensum continere, i. e. Regnum coelorum a prima ejus praedictione [...] esse, utpote violentiae Judaeorum, & inter Gentes praecipue draconis & Antichristi expositum, donec impleta fuerint tempora Gentium. In quo tempore Spiritus multa lenitate hostes [...], admirabilem vim suam exeret in ecclesia, e mundi facibus colligenda, & adversus tantas calamitates sustentanda. 2. Regnante filio, omnes quos invenie [...] ecclesiae hostes funditus delebuntur, Martyres, saltem insigniores, resurgent, & hic cum eo 1000. annos regnabunt, Rev. 20. 4, 5, 6. Luc. 18. 29, 30. Et cum post 1000. annos diabolus e carcere ad paululum temporis emissus, Gogum & Magogum (qui non videntur esse prorsus ijdem cum Gogo & Magogo, Ezek. 38. Ubi Gog personam notat, & Magog certam gentem, unde ortus veniet, v. 2. sed impij ex omnibus totius orbis gentibus, Rev. 20. 8.) contra sanctos congregaverit, igne coelesti fundit us peribunt, & statim judicabuntur vivi & mortui, Rev. [...]0. Inserviet hoc regnum filij ampliandis hominibus, & praeparandis ad regni paterni [Page 96] ingressum, cum alioqui nimis magna videretur distantia inter praesentem statum ecclesiae & illum in caelo. 3. Regnum patris a judicio inaeternum administrabitur, citra ullum personae suae condescensum: quippe ecclesiam ad se attollet, non de, sed in coelo regnaturus.
2 Chron. 22. [...] vid. annon existimandum sit annorum numero litteris numerabilibus olim consignato, pro [...] (2 Reg. 8. 26.) amanuensem legisse [...], quod facilius fieri potuit si [...] in latere aperto lituram habuerit.
Deut. 28. Moses praedixit Judaeorum captivitatem sub Romanis, v. 49. & diuturnitatem ejus, v. 59.
Obj. At non in hac captivitate serviunt Idolis, v. 64.
Resp. ‘They shall be in subjection to the servants of other gods (David to Saul)’ 2 Sam. 26. 19.) as v. 68. vid. Jackson on the Creed.
Dan. 8. 14. De Antiocho dicitur quod praevaleret 2300. diebus 1. 6. annis & 110. diebus, quod enim litteraliter exponi debet exinde constat, q d. dicitur mane & vespere. Dan. 9. 24. Exscinduntur 70. Hebdomadae (i. e. ex captivitate non consummanda ante gloriosum adventum Christi) ad mysterium incarnationis Christi secundum prophetas explendum.
Dan. 7. 25. ‘And he shall speake great words,’ a latere, vel a parte altissimi, & conteret Sanctos ejus.
Dan. 11. 36. Romanus praevalebit & blasphemabit, 37. relinquet Deos Ethnicos, & urgebit [Page 97] Celibatum 38. Una cum vero Deo etiam in templis colet Mahuzzimos. [...] Cum ad personam refertur, significat adjutorem. Sic Dan. 11. [...], & [...] saepe in psalmis redditur a 70. Basil. dicit Martyres esse [...]. In voce [...] juxta usitatem translationem violatur Syntaxis.
1 Tim. 4. 1. Apostolus praedicit, Idolat. Pp. Cap. juxta sectionem graecam incipere debet c. 3. v. 16. Est enim discretum ax. q. d. Manifestum nunc est pietatis mysterium &c. attamen Spirit us diserte loquitur, &c. Translatio: But the spirit speaks expresly, that in the latter times some shall depart from the faith, giving heed to erroneous Doctrines, even Doctrines of Daemons, through the hypocrisie of Lyars, &c. Ratio cur hic loquatur de idol. 1. in oppositione ad magnum mysterium pietatis oportet Apostolum recensere non circumstantialia quaedam, 1. prohibitionem conjugij & ciborum, sed etiam praecipuum caput Apostasiae i. e. Idololatriam. 2. Syntaxis non patitur ordinariam translationem. Hic ergo habemus, 1. Apostasiam, in ejus natura generatim [...] speciatem [...] (hic [...].) [...]: in media ejus, [...]. 2. Notas 2. autorum apostasiae, prohibitionem conjugij, ciborum.
Scholia. Spiritus [...], (i.e. Dan. 11. 38. ut supra) [...]. ‘The Jewes accounting the duraration of the foure Monarchies the foure times of the [Page 98] world, accompt the times of the Messiah falling in the last Monarchy, and making an end of it the last times. But St. Paul finds out the latter part of the list times ( [...]) i.e. the time of the last horn,’ Dan. 7. 25. ‘A time, times, and dividing of a time,’ Dan. 12. 7. 42. moneths, 1260. dayes. [...] i.e. Doctrinis erroneis, 1 Joh. 4. 1. [...], i.e. De daemonibus, sive Mahuzzimis una cum vero Deo colendis. Vers. 2. [...], i.e. per hypocrisin Monachorum qui per notoria mendacia ministri erunt introducendi cultum Martyrum. Ver. 3. [...]. Sic Dan. 11. 37. Non curabit desideria mulierum. Caelibatus a Rege, i. e. Papatu constitutus, a monachis ortus est.
1 Cor. 8. 5. Sunt qui vocantur (ab Ethnicis) dij (in sensu generaliori) tum [...] (quibuscum dicunt nullum homines immediate communionem habere) tum [...] (i. e. Mortui Heroes, quos statuunt mediatores:) sicut sunt (nempe ijs) multi dij (i.e. Caelestes in sensu strictiore) & [...]. (i.e. mediatores & patroni) nempe [...]: non autem hac voce utitur Apost. quia huie mediatorum multitudini oppositurus unum Christum. V. 6. hunc noluit vocare [...], v. 6. Nobis autem unicus est Deus (summus citra condescensū personae suae in oeconomia salutis) pater, a quo sunt omnia (primario juxta [Page 99] ordinem operandi) & unus dominus (Mediator & patronus) Jesus Christus, [...] (a patre ad nos perferuntur) [...] (cultum patri offerrimus.) Est Mediator [...].
Coloss. 2. 18. Worshipping of Angells. Secuti Platonicos, qui putarunt nullum hominibus cum Deo commercium, nisi per mediationem daemonum. Cum ergo cultus martyrum adhuc non esset introductus, metuebat Apost. ne Angelorum cultui adhaererent Christiani.
Johannes in Evangelio omisit prophetiam de excidio Hierosol. quia priusquam Evangelium scripsit, impleta erat, nec voluit videri ab eventu prophetiam edidisse. Sic patres existimant.
In the yeare 1637. it will be as long since the destruction of Jerusalem, as from thence to their coming into Canaan under Joshua.
Si Israel accepisset Christum, Gentes nondum vocatae fuissent. Gentium praefens ecclesia est Israel surrogatus. Hinc quasi Septimestris partus, vivit quidem, sed non floret, donec plenum tempus partus advenerit.
Considera annon Petrus quodammodo fuerit typus antichristi. 1. Propensissimus ad Dominium confitendum, faedissime negavit. 2. Solus gladium sumpsit (confer, Mat. 26. 42. cum Rev. 13. 9, 10.) & percussit Malchum, quod nomen Regem significat. Hujusmodi allusionibus Scriptura quando (que) utitur. Christus enim [...], quia educatus in Nazareth. Rahel lugens filios, i. e. Bethlehemiticos, [Page 100] ubi erat Sepulchrum ejus.
Paulus forsan praescius Antichristum Petri autoritatem praetensurum, vix unquam honorificam de illo mentionem facit, saepe autem contra. Et si Petrus (ut Papistae contendunt) Romae fuerit, cum Paulus ad Romanos scripsit, & tot Epistolas Romae agens ad alias Ecclesias, haec ratio esse potest cur nullam ejus mentionem faciat.
The Epistles to the seven Churches seem to be mysticall. For
- 1. Why doth he mention only seven?
- 2. Why doth he single out those seven? whereas there were then more famous Churches.
- 3. He that hath an eare to heare.
2. Reg. 8. 11. Nostri sequuntur [...], quod prophetam mendacem facit, ut excusetur Hazael, v. 14. Cum juxta [...] sensus sit, & Elisha dixit ei, vade, dic, certo non convalesces: nam ostendit mihi Jehova quod certo morietur.
Isa. 9. 3. Male sequuntur [...] ( [...] pro [...] illi, i. e. Genti.) Non enim negari gaudium liquet ex verbis proxime sequentibus. ‘They joy before thee, according to the joy in harvest,’ &c.
Prov. 16. 4. Omne opus Dei [...] respondenti i. e. obtemperanti ipsi: vid. Targ.
In nostra notione appropinquatio importat aliquantum distantiae, sed Chaldaice presentiam: Hinc expone Luc. 21. 31. Rom. 13. 12. Revel. 22. 10.
Impletio cordis in notione hebr. notat andaciam. Esth. 7. 5. ( [...] 70.) Eccles. 8. 11. Act. 5. 3.
[Page 101] Prov. 1. 17, 18. Continetur protasis similitudinis (cujus redditio habetur, v. 19.) [...], v. 17. reddatur, sine causa, seu in juste, ut v. 11. & deleatur vox Own quae bis inferitur, v. 18.
[...] interdum significat crimen (inde dictum juxta quosdam) in ordine ad poenam, quatenus reatum inducit, vid. Rom. 5. 16. 1 Cor. 11. 29. Rev. 17. [...]. (Junius, [...], the damned whore) sic [...] vid. Schindl.
Act. 7. 16. Schema Heb. miscendo duplicem historiam brevitatis causa. Abraham mercatus est agrum & speluncam Macpelae ab Hephrone Chittaeo in sepulchrum, Gen. 23. quo delatus est Jacob, Gen. 50. 13. Jacob autem mercatus est partem agri ab Hamore, Gen. 33. 19. Ubi sepultus est Josephus, Josh. 24. 32.
Pro. 15. 15. Omnes dies afflicti sunt mali: Et (omnes dies [...] sunt juge convivium.
1 Chron. 2. 7. [...] pro [...] Josh. 7. 1. Nota genealogias, 1 Chron. plaeras (que) misere confusas & discerptas esse.
‘Amen dico vobis,’ Asseveratio a solo Christo usurpata. Forsan Amen est nomen, ut sensus▪ Ego qui sum Amen, testis ille fidelis & verax, (Rev. 3. 14.) dico vobis Syr. Graec. Lat. vocem ipsam retinent, non interpretantur ut nostri, Verily.
Heb. 2. 5. ‘Whereof we speake,’ 1 C. 1. 6. quae verba citantur ex Psal. 97. Cujus titulus apud 70▪ & vulg. Lat. est, Psalmus Davidis quando restituta est ei terra sua; & sic aptissime convenit seculo venturo, cum omnia regna mundi fient Christi.
[Page 102] Heb. 1. 7. ‘A flame of fire.’ Mirum Scripturam de Cometis silere. Forsan hoc loco significantur quasi faces in manibus Angelorum. Sic de ventis.
Magi venerunt ex Arabia. Alij non vocantur [...] in Scriptura. Regina Austri, respectu reliquarum Arabiarum.
Eph. 6. 15. [...] significat, & praeparavit & stabilivit, vid. Kircher. vid. Ezr. 2. 68. & 3. 3. Psal. 89. 14.
Zach. 5. 11. Hinc [...] Hellenistice significare potest basin, soleam, sandalum.
Antiquitus ponentes panem & vinum (tanquam huic vitae summopere necessaria) in mensa domi [...]i, gratias solemniter agebant ob creationem, &c. [...]) postea precabantur Deum, ut mitteret spiritum, quo elementa illa fierent (commemorative & Sacramentaliter) corpus & sanguis Christi, per quem Eucharistiam seu Sacrificium laudis offerebant; & demum communicabant. vid. Iren. Just. M. Tertull. Papistae facientes Christum objectum quod Oblationis, sustulerunt & Eucharistiam & Sacramentum: Nostri restituerunt Sacramentum, sed non Oblationem. Veteres indifferenter vocarunt Mensam, respectu Sacramenti, altare respectu Oblationis.
Evangelium saepius apud profanos autores praemium boni nuntii. Tul [...]. in Ep. 1 Cor. 9. 14.
Poderis (Martin. lex.) Tunica Sacerdotalis linea (a Surplisse.) Hac indutus apparuit servator, Apoc. 1. 13.
[Page 103] Exempla Hellenismi, ubi Graeca vox respondens Hebraeae in una significatione, ad alteram ejusdem, licet non secundum idioma Graecum, extenditur [...] & [...] significant & finem, & mercedem. Hinc [...] pro mercede ponitur, Rom. 6. 21. 1 Pet. 1. 9. [...] plaerum (que) denotat robur, interdum virtutem, Ruth 3. 11. Hinc [...] pro robore, 2 Pet. 1. 3. [...] usitate designat peccatum, aliquando sacrificium pro peccato, & sic [...], 2 Cor. 5. 21. [...] significat iram, & venenum; hinc [...] pro veneno, Rev. 18. 3.
1 Cor. 9. 18. Sine interrogatione [...] i. e. aliqua merces.
‘I appoint you a Kingdome as, &c. [...], I covenant.’ So Tim.
Luc. 3. 2. ‘Of old time there seems to have been two high Priests, the one chiefe, the other his assistant (Sargan) to perform the office when the other was sick, or uncleane:’ See 2 King. 25. 18.
2 Thes. 3. 4. [...], vide annon huc alludant hujusmodi phrases, [...]; Tam diu sedit Episcopus; Sedes Ap ca.
Decimae Israelitarum debebantur Deo; & hic dabat levitis non modo ministrantibus, sed toti tribui, foeminis, liberis emeritis, &c.
Judaei 2. modis profanarunt Idola, 1. eorum nomina rebus malis, aut vilibus imponendo. Sic Beelzebub dictus est princeps diabolorum, Matt.
-
[Page 104]12. 24. Baal
- Reem, Tonans.
- Peor, the Lord of a Fart.
2. Parva nominis mutatione ad res vilissimas deflectendo. Sic Beelzebub in Novo T o. dicitur Beelzebub, i.e. dominus stercoris Sic [...] in [...] Jud. 6. 32. 2 Sam. 11. 21. Ishbosheth, 2 Sam. 2. 8. Eshbaal. 1 Chr. 8. 33.
Nomina situs tandum evadunt appellativa. Arabia dicitur [...] non respectu Judaeae, sed Egypti. Sic Meridies Aiaman. ‘So Babylon the North.’
[...] in singulari applicata metropoli notat territorium.
1 Joh. 2. 1. Et saepe [...] Hebraea inferiorum appellatio. vid. supra.
1 Tim. 4. 1. [...] i.e. idololatriae. Targ. usitate ponit errorem pro idololatria. Sic Rom. 1. 27. vid. 2 Thes. 2. 11.
Idolum dicitur peccatum. Judic. 6. 1. non peccatores Gentium, publicani & peccatores. ‘That sweare by the sin of Samaria.’
1 Sam. 2. 25. [...] interdum signisicat, quanquam. Schindl. interdum, ideo, Ps. 116. 2 Cor. 4. 13.
[...] passivae terminationis non significat Consolatorem, sed Advocatum. Beza. Et quia Advocati apud Graecos & Rom. erant oratores eloquentissimi; hinc Judaei, ut in Targo, Doctorem eximium vocarunt Paracletum. Vide annon verba Christi, S. Spiritum sub hoc nomine promittentis, huic notioni faveant, Joh. 14. 16, 17. 26. & 15. 26. & 16. 7, &c. [...] pro doctrina, 1 Thes. 2. 3.
[Page 105] Phil. 4. 5. Incipiat; ‘The Lord is at hand, be carefull for nothing.’ Paralleli Psal. 34. 18. Jac. 4. 8. and 5. 9.
Jer. 27. 1. Jehoiakim for Zedekiah,see vers. 3. 12. 20. & 28. 1. Improbable that Zedekiah should also be called Jehoiakim, seeing they were both sonnes to Josiah, who would not so confound the names of his sonnes. Confer 1 Kings 25. 3. 27. Jer. 52. 6. 31.
Some differences between the Samaritan, and ordinary Hebrew Bible.
Gen. 4. 8. ‘And Cain said to Abel his brother; let us goe into the field.’
Gen. 11. 32. ‘And the dayes of Terah were an humdred forty and five yeares.’
Gen. 49. 10. Vntill [...] (ubi etiam jod, cujus character est E, non adeo facile omitti potuit a scriba) i.e. Pacificator, Redemptor, come, ‘and the people be gathered unto him,’ vid. Mat. 24 14.
Exod. 12. 40. ‘Now the sojourning of the children of Israel and their Fathers, who dwelt in Aegypt and in Canaan, was 430. yeares.’
Loca quae paraphr. Chaldaica interpretatur de Christo expressa nomine [...].
GEn. 49. Donec veniat Messiah. Hebr. [...]
-
Numb. 24. 17. Surget (vel corstituetur) Messias ex Israel, Heb.
[...] praecessit, orietur stella ex Jacob;
[...], &c.
Psal. 45. 27.
- [...]
- Isa. 9. 6. Parvulus natus est nobis, & vocabitur nomen ejus, Messias, princeps pacis.
- 11. 1. Egredietur virga de radice Jesse, & Messias (Heb.
[...]) ex filijs filiorum ejus.
- [...].
- 4. 2. In die illa exit Messias [...] Domini in jucunditatem, 70. [...].
- 42. 1. Ecce servus meus Messi [...]s.
-
Jer. 23. 5. Et suscitabo Davidi
[...] Justitiae a Targum Mess
[...]m, 70.
[...].
- [...]
- [...].
- 33. 15. Et in tempore illo producam Davidi germen Justitiae. Targ. [...]
- Mic. 5. 2. Ex te coram me egredietur [...]
-
Zac. 3.
[...]0 Ecce ego adduco servum meum Messiam, Heb.
[...] 70.
[...].
- [...].
- 6. 9.
Messiah nomen ejus. Heb.
[...] 70.
[...].
- [...].
- [Page 107] Mic. 4. 8. Et tu, turris gregis, Targ. [...] vid. Apocal. 22. 16. Luc. 1. 78.
Vide an sicut, Exod. 6. 3. Nomen Jehovae tum demum notum esse coepit, cum Deus populum suum adducturus esset in terram Canaan, ita nunc promissa ipsius in vocationem Judaeorum & Gentium non longe absint ab impletione, cum nomen [...] desuetudine in prioribus ecclesiae temporibus ignorum, nunc renovetur; & Deus eo nomine coli inceperit: vide annon huc faciat locus, Isa. 59. 19. citatus ab Apostolo, Rom. 11. Et loco horum verborum videntur illa poni de temporum gentium impletione.
Cum Angeli praeficiantur rebus & negotijs humanis, vide an Angeli toties nominati in Apoc. ubi agitur de ruina bestiae, non possint proprie intelligi, licet homines istam conficiant.
Translatio nominum propriorum olim frequens, Gen. 31. 47. Daniel sic dictus Belteshazzer, Eliakim, Jehoiakim. Hinc forsan tanta de nominibus regum Assyriorum, &c. differentia, quod 4. Gentes, Assyrij, Babyl. Persae, Aramitae, habitantes prope Euphratem, nomen ejus regis varie accomodarunt suae linguae.
De finis propinquitate non loquuntur Apost. nisi scribentes ad Judaeos, unde loquuntur de fine Judaeorum politiae, & Ceremoniarum. 1. Eventus indicat non locutos esse de fine mundi (nam Deum pia fraude Apostolos hic fefellisse absurdum est Baronij Commentum) 2. Apostolorum scientium 70. Septimanas ad exitum festinare, & [Page 108] videntium signa quae Christus praedixerat evenisse (nam Petrus & Paulus occisi dicuntur anno ante excidium) erat Judaeos sedulo monere, sicut Christus multo ante: at hoc nusquam factum legimus, nisi fiat his in locis. 3. Quomodo Paulus in Epistola ad Hebr. loqui potuit de fine mundi ut propinquo, qui novit tollendum esse Rom. imperium, venturam in posterioribus temporibus Apostasiam, convertendos esse omnes Israelitas, implenda esse tempora Gentium, &c? Errorem ex his locis inter Gentes ortum confutat, 2 Thes. 2.
4. Vid. parab. Luc. 18. 7. Obj. 1 Cor. 7. 29. Resp. In the Greeke tis otherwise pointed, then in our English, and may fitly be read thus. The time that remains(i. e. till the great persecution foretold by Christ) is contracted: Let them go, &c. For the fashion of this world, [...] i. e. cozens men, drawing them to such things as they see done by others.
Ordo mensium Macedonicorum, seu Syro-graecorum ab Autumno. 1. Hyperberetaeus. 2. Di [...]. 3. Apellaeus. 4. Audinaeus. 5. Peritius. 6. Dystrus. 7. Xanthicus. 8. Artemisius. 9. Daesius. 10. Panemus. 11. Loos. 12. Gorpiaeus.
Anni Graecorum, sive Seleucidarum, quibus autor 1. lib. Maccab. utitur, ineunt a vere, i. e. a Mense Xanthico. Anni Alexandraei quibus utitur author 2. libri Maccab. inierunt ab Autumno sequente i. e. ab Hyperberetaeo. Quare cum 2 Mac. 11. Dicitur Antiochum mortuum, anno 148. in 1 o a Maccab. 6. c. v. 16. anno 149. necesse est eum [Page 109] mense Xanthico ineunte mortem objisse, cum citius non potuerit (nondum enim annus Graecorum 149. a vere incepisset, nec serius cum 150. Xanthici filius jam ei successisset.
Christus natus est mense - bri circa festum Tabernaculorum. Joh. 1. 14. [...], &c. Zac. 14. 16, 17, 18, 19. Festum hoc neglectum fuerat a tempore Joshuae us (que) ad regressum e captivitate. Nehem. 8. 1 [...]. (quod malo omine notare potuit Christum natum non agnoscendum isti populo ante reductionem e longa captivitate) sic fors verum tempus nativitatis us (que) ad conversionem Judaeorum.
[...] initiari, consecrare, Heb. 2. [...].
Act. 2. 42. Erant perseverantes in audienda doctrina Apostolorum & communione; viz. ( [...] exeget.) fractione panis & precibus. vid. M. in Mal. 1. 11. p. 14.
Heb. 4. 12, 13. Locutus fuerat eous (que) Div. autor de illo Dei decreto, quo statuerit juramento non ingressuros rebelles in requiem ejus. Metuendum hoc decretum docetur: Dei enim verbum non intermori, aut revocari, sed vivere, non vi carere, sed efficax esse ob adjunctam potentiam; non falli sive in exequendo vel judicando, ob adjunctā sapientiam, cum nec tam occultum sit quicquam in homine ad quod non penetret, nec ulla res sit quae ejus notitiam fugiat. Nam per Prosop, ex Meton. ortam, tribuuntur quaedam Dei decreto, quae Deo decreta exequenti conveniunt. Crellius de vera rel. p. 338.
[Page 110] Joh. 8. 33. Sic locuti sunt, quia erant ex Abrahamo, v. 33. [...] Filii albatorum, seu albis vestibus indutorum, i. e. generosi. 2. quia non erant idolotrae. vers. 41. ‘Let him hear what the spirit saith to the Churches. 4. There are some such speeches are more lofty then can befit any thing in these Churches. 5. No stories relate the full impletion of those Prophesies in those Churches.’ Vide ergo annon 7. Ecclesiae typi sunt totius ecclesiae ad finem mundi, juxta 7. distinctas periodos. Ephesus primitivae ecclesiae, plurima fortiter passae; sed tandem in amore decrescentis, unde apostasia, 2 Thes. 2. 10. Lodicea, typus ecclesiae post Antichristi, omnium (que) hostium interitum securitate tandem diffluentis: Contra quam suscitabitur Gog & Magog.
Rev. 8. 1. ‘Silence in heaven about the space of halfe an houre’ i. e. interregnum in imperio Rom. per 8. dies & dimidium. (Hanc enim proportionem servant prophetici anni, menses, &c. In anno prophetico numerantur dies 360. omissis quin (que), sicut patet ex Apocal.) Mortuo enim Joviniano, noluerunt imperatorem creare in Terminalibus, ne omen esset imperium habiturum terminum.
Rev. 9. 20. [...]: This was after the sixth trampet, ergo [...], upon the same stage where the rest were acted, ergo within the compasse of the Roman Empire, not done by Jewes and Turks, who abhor all images, ergo by Christians; not Protestants, ergo Papists. [...]: Judaei norunt daemonas ab Ethnicis cultos non esse [Page 111] animas defunct. hominum, sed diabolos, ideo (que) hi in Evangelio sic vocantur. Sed Ethnici autores in bono, vel potius indifferenti sensu hanc vocem usurpant: Et sic Paulus (Act. 17. v. 18. 22. [...] yee have Daemons enough, 1 Cor. 10. 21. [...], loquitur de sacrificjis Gentilium) & sic Joannes in Apocal.
De Judaeorum captivitate & reductione, & hostium perditione vid. Isa▪ 24. 1. ad 27. f. 24. 21. [...] Rome.
Mysterium iniquitatis i. e. Antichristianismus operabatur quidem in tempore Apostolorum, sed in vigore suo revelandum erat, cum tolleretur Rom. imperium, 2 Thes. 2. 7. (sic enim patres exponunt [...]) & reges inciperent in Europa. R. 17.
[...] i. e. Viri militares, trained souldiers. Sic Saul. [...] i. e. People, 1 Pet. 5. 5. correl. [...] Prov. Saepe, my son, i. e. Disciple Isa 29. 13. [...] & est pro [...] pro [...].
1 Cor. 13. 5. [...], non computat malum i. e. injuriam acceptam.
Amos 9. 12. [...] lege [...], & pro [...] lege [...] & conveniet cum Act. 15. 17. ubi Apostolus corrigit textum Hebr. & translationem 70. nec tamen ei credunt objicientes Apostolos sphalmata seribarum siqua essent in textu Heb. fuisse correcturos. Hic promissionem fore, cum convertentur Judaei, Gentiles, super quos invocabitur nomen domini, convenit scopo Apostoli.
[Page 112] Judaeis 7 sunt Archangeli, Michael, Gabriel, Raphael, Uriel, &c. (ad quam formam Daniel constituisse videtur regnum Persicum. Ezr. 7. 14. Esth. 7. 14.) Horum typi fuerunt 7. lampades, Ex. 25. 37. Zach. 3. 9 & 4. 10. Ubi periodus incipere debet. These 7. are the eyes, Dan. 10. 13. Tobit 12. 15. Rev. 1. 4. 4, 5. & 5, 6. Fors huc spectat illud, 1 Tim. 5. 21.
Dan. 7. 29. Till the thrones were set.
Antiquitus consecrationi addita fuit execratio Ezr. 6. 12. (so in founding our Abbies) unde [...] significat consecrationem & anathema.
[...] pro magno (auri sacra fames:) quomodo apud Hebr. Niniveh dicitur urbs dei, Cedri Dei &c.
- Proselytae
- Portae.
- Justitiae.
Priores incircumcisi observabant solum praecepta Noae vid. Schindl. in [...]
Talis Naaman, Cornelius, &c. Judaeis immundi erant, nec regnaturi in adventu Messiae: attamen oblationem mittere potuerant, &c. Posteriores circumcisi ad totius legis observationem obligati erant, & Judaeis pares. Act. 15. Conclusum est Gentiles ad Christum conversos fore prioris generis.
Judaei devotiores expectabant vitam aeternam per Messiam, Luc. 2. 25. 38. & 23. 51. Alij erant magis Athei. Priores [...] illi, Act. 13. 48.
Judaei infernum denotabant nomine Gehennae, & maris mortui, 2 Pet. 2. 6. Jud. 7. Rev. 21. 8. [Page 113] Arabice, mare mortuum vocatur mare alsphat i. e. picis; unde Asphaltites.
Act. 3. 19. [...], That the times of refreshing may come. Haec tempora serius aut citius ventura erant, prout Judaeorum Gens serius aut citius Christum reciperent. Hinc Dan. tempus, tempora, &c. Non dies & menses, ut Johannes, cui soli inter Apostolos revelata est longa captivitas. Christus per mortem meruit scientiam temporis refrigerij, Rev. 5. 9. Unde adhuc in vivis, Mar. 12. 32. ‘The Empire of Rome would faine have ended with Nero; but because of the obstinacy of the Jewes, was spun out, an image of it made,’ &c.
Postrema capita Zachariae non erant ejus, utpote cujus tempori res contentae non conveniunt: Unde Matt. 27. 9. recte tribuuntur Jeremiae. Ibi sumatur [...] in prima persona, & in [...] deleatur v. & sic (verbis, the price ad value, summam Zach. 11. 12. complectentibus parenthesi inclusis) conveniet cum Zach. 11. 13. modo legatur [...] pro [...].
[...] vox 70. [...] abundans [...]: competens. [...].
Marc. 16. 2. [...] (fors) justitiae i. e. Christo.
Papa, & asseclae magis intimi descendunt vivi in Gehen. Rev. 19. 20. Numb. 16. 33.
1 Chr. 6. 28. Desunt nonnulla, sc. Samuel filius ejus; dein omittitur nomen primogeniti, i. e. Joel (1 Sam. 8. 2. & v. 33. hujus cap.) & ad supplementum [...], & secundus fit nomen proprium.
[Page 114] 1 Cor. 6. 4. Legatur cum interrogatione, sicut praecedentes, & sequens, quod etiam facit Castellio: & per [...], intell Ethnicos.
Antiqui pompas, quibus renuntiatur in baptismo, non referebant ad mundum, sed Satanam, [ [...]] intelligentes ludos theatricos in honorem Idolorum celebratos; cujusmodi hodie sunt processiones in honorem sanctorum.
Marc. 13. 1. [...]. Loquuntur de portieu orientali versus montem Olivet, quae ex lapidibus vastae magnitudinis plumbo & ferro conjunctis constans, sola ex omnibus aedificiis templi a Solom. constructi mansit post captiv. Babyl. vid. Joseph. de antiq. Jud. l. 15. c. 14 unde dicitur porticus Solomonis, Jo. 10. 23. & alibi.
Haebraea poesis rhythmum habuit, non in sono, nisi fortuito, sed in sensu; idem vel simile, diversa phrasi reduplicans. Hoc si observetur, multorum locorum expositioni facere praeferet.
2 Chron. 17. 13. Non quod tot milites, seu viri militares (sc. 1160000.) Jerosol. commorati sunt (quod vocula [were] a translatoribus addita significat) sed per reduplicationem Hebraeis familiarem vox [...] negotium militare, & [...] eodem spectant, ut sensus sit eum habuisse multos milites, partim Hierosolymae, partim in alijs civitatibus Judae. Quae distributio habetur etiam, v. 19. Nam [...] non modo significat praeter, sed & praeterquam, excepto; ita (que) sensus est, viros militares prius enumeratos ministrasse Regi Hiero▪ solymis, exceptis quos disposuit in munitis urbibus Judae.
[Page 115] 2 Sam. 21. 19. Mendose scribitur, uti patet ex collatione, 1 Chr. 20. 5. pro [...] est [...], transposito [...] posteriori 2. [...] ex fine versiculi immediate postponitur voci [...] nullo sensu; 3. [...] scribitur pro [...] 4. [...] pro [...].
Rom. 8. 15. Nemini licuit Patrem Abba vocare, nisi libero nato, aut facto (Selden ex Talmud) Hinc Deus in novo Testamento non sic vocatur, nisi a Christo, Marc. 14. 36. & a fidelibus hic, Gal. 4. 6.