ΜΕΛΞΙΣΕΔΕΚ.

CONCIO DE Aeterno CHRISTI Sacerdotio, IN VISITATIONE Cathedrali ΤΟ̄Υ ΜΑΚΑΡΙΤΟΥ SETHI EPISCOPI SARISBVRIENSIS, HABITA.

Per IOSEPHUM KELSEY ejusdem Ecclesiae PRAEBENDARIUM.

LONDINI: Impensis GUALTERI KETTILBY, ad Insigne Capitis Episcopalis, in Coemeterio D. Pauli. M DC XCI

Imprimatur.

Ian. 26. 1691.

Carolus Alston, R. P. D. Hen. Episc. Lond. à Sacris.

[...]

In Epistolâ ad Hebraeos, Capite Sexto, Versu ultimo, Vicesimo.

[...].’

QUAM ardua res erat Humani generis Salutem procurasse, ex hoc potissimùm elucet; quòd De­us Christum filium, non nisi omni Ho­norum genere cumulatum, cunctis Po­tentiae titulis clarum, Autoritate maximè augustâ insignitum, tanti Moliminis o­pus aggredi voluit. Cum enim ad per­fectam nostrî Beatitudinem tria om­nino necessaria inventa sunt; constabat­que Divinae Majestatis iram placandam esse, Humanas mentes coelestis veritatis cognitione lustrandas, durissimam ini­micorum pervicaciam frangendam; nec nisi à pientissimo Sacerdote infensum no­bis Deum conciliari potuisse, non diù [Page 2] obductas animis nostris errorum tene­bras discuti, nisi à Prophetâ divinitùs il­luminato; non denique mundanas ini­micitias acerbè reluctantes aliter quàm à Rege Potentissimo debellari; quae sin­gula mortales vires longè superabant, & jam conjuncta Christus solus fortiter su­stinuit.

Hic Rex illustri stirpe oriundus Fami­liam suam à Davidis Temporibus sensim diminutam, tristique per varias Calami­tatum vicissitudines interitu deficientem resuscitavit, collapsum Iudae Sceptrum restituit, novamque condidit Monarchi­am vel laudatissimis Terrae Imperiis Magnitudine, Gloriâ, Duratione praelu­centem. Hujus muneris praesidio, Eccle­siam suam protegere, ejus perpetuitatem sulcire, hostium impetus repellere, mu­nitiones demoliri, & quicquid est ubi (que) mundani apparatus Imperio suo subjun­gere; fidelissimos Subditos suos Fortitu­dine instruere, Virtute munire, Alacri­tate [Page 3] perfundere, ad Victoriam amplissi­mis propositis Praemiis animare, & vex­atissimâ Militiâ hâc tandem perfunctos in coelis Triumpho & sempiternae Civi­tatis Coronâ donare.

Hic Propheta Coelos Terramque no­vos condidit, totius mundi [...] or­navit. Legem novam senescenti priori subrogavit, eamque esse verè Divinam Vi­tae puritate, Miraculorum frequentiâ, & magnitudine demonstravit; obscura An­tiquorum Vaticinia expedivit, ipse com­plevit; Superstitionis Ethnicae tenebras fugavit, clarum diem inferendo. Prae­clarè Hic de monte sacro Aeternitatis o­racula pronunciat, coelestis Doctrinae my­steria pandit, turbidos Animorum mo­tus componit, Irarum aestus sedat, Cu­piditates omnes placidae Mentis tranquil­litati inimicas castigat, ferocientes incul­tae Naturae motus demulcet, saevamque Barbariem in mitissimam suam Religio­nem transire jubet. Quoties sui tempo­ris [Page 4] vitia insectando mirè incaluit? Fu­catam aetatis Sanctimoniam quot ictibus confecit? Fastum, Ambitionem, Avari­tiam quàm altè secuit? Ac quid non mo­litus est Divinus Vates, quò omnibus animi morbis ritè curatis, vitiis radicitùs evulsis, Humanas mentes in perfectissi­mam virtutem erudiret, & in supremo Felicitatis fastigio securas collocaret? Ex­imiis hisce Propheticae dignitatis bene­ficiis non minoris momenti accedit Ec­clesiam suam salutaris Doctrinae conser­vatricem instituisse, Sacramentis vim spiritualem indidisse, Ministros ordine pulcherrimo distributos donorum invisi­bilium Dispensatores stabilivisse, eosdem amplissimâ Coelestium clavium autorita­te cohonestâsse; totâ (que) hâc politeiâ, Divi­nâ arte fabricatâ, tanquam terrenum Ada­mi Corpus vitali Animâ, mundanum re­gimen inspirâsse: Ut quas fecerit Dis­ciplinae veteris ruinas temporis injuriâ liceat Episcopali Vigilantiâ instaurare, [Page 5] praecipites errorum cursus sistere, luxu­riantes Haereseôn impetus reprimere, lan­guentes ac pene mortuas sacratarum Le­gum vires recreare, omnibusque iis offi­ciis inhaerere, quibus exequendis Eccle­siae corpus in primaevum robur ac pul­chritudinem renovari possit.

Sacerdos denique Christus seipsum victimam Patri irato lubens obtulit, quâ peccata nostra expiabat, Deumque no­bis faventem propitium (que) reddebat, & coeleste Sanctuarium ingressus hoc aeter­nùm agit, ut Ecclesiae suae Causam om­nesque res nostras, pro gratiâ, quâ apud Deum valet, suscipiat defendendas.

Hanc autem Christi Pontificiam digni­tatem, si praesenti sermone totus prosecutus fuero, non multùm videbor (uti spero) ab hujusce diei loci (que) institutis, vestrâ (que) om­nium expectatione dissidere; de supremo nempè Pontifice coram Episcopo dictu­rus, in ipsâ Presbyterorum coronâ de ae­terno Sacerdotio: Cujus pars magna estis, [Page 6] tu Pater in Christo admodum Reverende, vosque Reverendi Fratres, quorum utri­usque Ordo sacerrimus ut quam meruit Aeternitatem assequatur, concedat, cui curae est Ecclesia, noster Pontifex miseri­cors, ad Melchisedeci Ordinem factus in sempiternum. De quo quidem Melchi­sedeco cùm multa Apostolus sublimi ora­tione disputavit, non tamen omnem illi visum est in hâc causâ difficultatem a­movere. Manet enim, ut ipse loquitur, [...] tantâque Obscuritate impe­ditus quae vel doctissimorum ingeniorum acumen elusit hactenùs, labores frustrata est; cùm nec quis fuerit, nec qualis Sa­cerdos satis conveniat; non denique quae similitudo inter illius & Christi Sacerdo­tium intercedat. Hodiernae itaque Dis­ceptationis haec summa esto.

Primò, de Personâ Inquisitio.

Secundò, de Sacerdotii ejus naturâ & ratione Disputatio.

[Page 7]Tertiò, Christum fuisse reverà ejus­dem Ordinis Sacerdotem explicabimus.

Quartò, quem usum habeat inventa (si fortè) Veritas, quos fructus in com­mune ferat, quidve emolumenti hinc possit in rem nostram Theologicam re­dundare ostendemus; nè sterilem & in­fructuosam materiem colendo, inutilem proisùs operam posuisse, & ineptiis no­stris nimiùm plausisse videamur.

1. Melchisedecus, [...], quis quantus (que) fuit, non nisi ex duobus veteris Scriptu­rae locis, Geneseos decimo quarto, & Psal­mo centesimo decimo datur cognoscere; ex quibus solis omnia illa, quae de hu­jusce Viri magnitudine praeclarè ille dis­seruit, transtulit Apostolus. Pluribus Divinis testimoniis destituta in discrepan­tes tres potissimùm sententias abiit Hu­mana haesitatio.

1. Prima est Iudaeorum, qui Melchisedecum Semum statuunt, Christianosque aliquot in partes traxerunt. Illi scilicet generis No­bilitate [Page 8] superbientes Abrahamum (quem [...] Prosapiae radicem gloriantur) ab alienigenâ Benedictionem accepisse, ei­demque decimas tanquam superioris or­dinis Sacerdoti solvisse indignati, Mel­chisedecum primò quidem Angelum dixe­runt, deindè Semum illum (que) Abrahamo tan­quam Pronepoti suo benedixisse, sic sal­vum Genti suae honorem fore arbitraban­tur. Haec autem ità se non habere mul­tis Argumentis firmissimè demonstratur. Primò, de Melchisedeco dicit Apostolus [...] cujus genus in Hi­storiâ Iudaica non refertur. Semi autem Generatio ab ipso Adamo continuatâ serie describitur. Nec ille [...] ullo modo dici potest, cujus Parentes agnos­cit Scriptura, nomina deponit. Secun­dò, Melchisedeci Ordinem ab Ordine Levi­tico alium prorsùs & diversum definit A­postolus, Levitis autem à Semo oriundis i­dem cum illo & commune erat Sacer­dotium. Ordinem Melchisedecianum Aaro­nico [Page 9] praetulit Apostolus, quia Levi illi tanquam digniori decimas solvebat; quae Argumentatio ex hâc opinione nulla es­set; si enim idem homo fuit Melchisedecus & Sem, Levi, qui ab utroque Semo & A­brahamo descendebat aequali ratione deci­mas accepisse in Semo, ac solvisse in Abra­hamo diceretur, atque ex hoc non esset cur ullam praestantiam alius prae alio jure vendicaret. Tertiò, toto terrarum orbe inter tres Noachi filios, submerso coelitùs mundo, [...]. Iosephus Belli Iud. Lib. 7. Cap. 18. superstites distributo, Regio Ca­naanitis, in quâ regnabat Melchisedec, Cha­mo sorte contigit. Semum itaque in ipsis alieni Imperii visceribus adeò honorifi­cum Dominium possedisse ab omni ra­tione videtur primâ fronte dissentire.

2. Succumbit pariter & altera Cunaei magni nominis viri, quae Melchisedecum ipsum Christum fuisse contendit, haud levioribus incommodis conflictata. Ne­que enim ille [...] jure praedica­tur, cui & genus à Iehovâ summo & Ma­tre [Page 10] beatâ [...]. Non ille certè [...], cujus [...] Evangelistae accuratè descripserunt, non ille Dei filius ipse, qui ab Apostolo tantum [...]. Solutum adeo & abjectum dicen­di genus, ut quem sibi consimilem dicat, respuit prorsùs Divini Oratoris accura­ta dicendi ratio. Si denique Melchisedecus esset ipse Christus, sequeretur Christum etiam tunc cùm Abrahamo apparuit, fuisse Sacerdotem ad Mechisedeci ordinem. At contradicit Apostolus, qui silium Dei factum Sacerdotem juramento [...] in­terveniente disertè affirmat. Fuere qui­dem (quod hujus sententiae est Funda­mentum) Authores piissimi qui secun­dam sacrae Triados personam Humanâ specie se induisse crediderunt, & Patri­archis visendam se exhibuisse; Apostolus verò noster ea ipsa tempora loca (que) respi­ciens in quibus Deus, cui Iehovae nomen, apparuisse legitur, non nisi Angelorum mentionem fecit. Capite decimo tertio [Page 11] nobis commendat Hospitalitatem, quià nonnulli inscienter Angelos Hospitio exceperunt. Certè firmâsset Argumen­tum, si ipsum Deum excepissent: Mul­ti Reges & Prophetae voluerunt videre, neque viderunt, (dixit Christus) Abra­ham autem vidit diem meum; Sensu quo Prophetae [...] & [...] videntes appellan­tur.

3. Tertia itaque Opinio, quam longè verissimam judicamus, Melchisedecum ho­minem mortalem asserit, urbis Salem ab ipso conditae regem, quae posteà montem insuper Moriam Abrahamo [...] dictum com­plexa, à Davide Ierusalem est appellata.

1. Primò itaque notandum est, pietatem veram nunquam è terris penitùs exulâsse, quin omnibus saeculis, temporibus ini­quissimis, quosdam extitisse viros bonos, qui sese ad Legis naturalis normam (quam primaevam Revelationem dicere liceat) componentes, tum Deum san­ctissimè coluere, tum erga homines ju­stitiam [Page 12] conservabant; quorum Virtuti­bus non aevi malitia labem inurebat, non vitiorum contagio mores infecit; quin contra grassantem undi (que) impietatem su­mebant animos, & se dignos fingebant Deo. Hi ardentissimâ Virtute, Sanctitate laboriosâ in coelum tendentes Dei filii, Di­is geniti omnium gentium dialectis ut au­dirent meruere: Hujusmodi multos quos [...] pios ex gentibus vocant, agnos­cunt Iudaei; qui vitam suam, secundùm Naturae lumen septem Noachidarum Prae­cepta, vel quaecun (que) Officia ex tam uber­rimo fonte dimanârunt, instruebant. Ta­lis Abraham, talis Lot, Iobus & noster Rex Salem; cui, ex summis virtutibus, quas su­as fecerat, simplici Justitiae nomine com­prehensas, splendidissimum Melchisedeci Cognomen dedit istius aevi amor & ad­miratio. Sic Eupator, Philometor, Magnus, Justus, Pius, grandia Epitheta alios quo (que) Reges nobilitârunt. Quò non mirandum est, si vel inter Canaanaeos, quorum impi­etas, [Page 13] cùm tandem maturata esset, uni­versis incolis exitio fuit, inventus sit ju­stissimus unus & servantissimus aequi.

2. Secundò, tenendum est Conjuncti­onem Imperii & Sacerdotii in eâdem Per­sonâ, ut qui Rex fuerit, idem & Sacer­dos apud omnes gentes adeò invaluisse, ut (notante Grotio) vix ullâ in re major consensus gentium inveniatur. De Impe­rio Sum. Potest. Omni­nò apud veteres (dixit Cicero) qui rerum potiebantur iidem auguria tenebant, ut enim sapere sic divinare Regale duce­bant. Homerus & qui ex illo sapientiam hausit Virgilius passim Heroas suos, id est, Principes sacrificantes introducunt. A­pud Aethiopes Reges fuisse Sacerdotes nar­rat Diodorus, apud Aegyptios Plutarchus, a­pud Spartiatas Herodotus, apud Athenienses & plerasque Graecorum civitates Plato, Romanos idem secutos Halicarnasseus & Li­vius nos docent. Undè etiam, Regno sublato, mansit Rex sacrorum. Impera­tores ipsi à Iulio Caesare usque ad Gratianum [Page 14] per quadringentos circiter annos vigen­te Christianismo, Pontificatum max­imum sibi servabant. Pontificibus accla­mabant sanctissimae Synodi; & sexta Oe­cumenica cum Laicos ab altari arcebat, Imperatori accedere permisit. [...], dixit Pelusiota, [...]. Hasce quidem Potestates, cùm Iudaeorum [...] formabat Deus, distinctas esse voluit; nè populus tanto Sacerdotii splendore, ex coalescente regali Majesta­te oriundo, mentis oculos perstrictus, ulteriùs non expectaret, nec Messiam Regem aequè ac Sacerdotem instar Mel­chisedeci olim futurum amplecterentur. Clarè constat ab ipso rerum initio per annos fermè bis mille quadringentos toto Orbe terrarum moris fuisse, ut tum Reg­num tum Sacerdotium primogenitis ce­derent, qui idcircò Chrysostomo [...] dicuntur. Igitur nec hoc miran­dum de Melchisedeco si fuerit ut Anius ille Virgilianus, [Page 15] —Rex idem Hominum, Phoebi (que) Sacerdos.’ [...] hoc est, [...], cujus Pa­rentes & Genus Hebraeorum in Fastis non citantur. Vel, quod nescio an ulli In­terpretum suboluit, quo modo Ieconias sine liberis à Prophetâ Ieremiâ dictus: habuit ille filium Salathiel, sed qui nun­quam Patris solium capessebat. Sic Mel­chisedecus sine patre Rege, utpotè qui primus in familiam suam dignitatem Re­giam intulit. [...] autem [...], cujus Sa­cerdos noster Rex, pro vero & Iudaeorum Deo ab Ethnicis usurpatur, quod ex Regis Babyloniae apud Danielem & aliquot Imperatoris Augusti Edictis declaratur. Atque haec de Personâ dicta sint.

II. Sequitur ut de Sacerdotii ejus Na­turâ & Ratione inquiramus.

Sacerdotii Melchisedeciani Rationem cer­tiùs assequemur, si Legem illam quam sacerdotali suâ curâ moderabatur inve­nerimus. Adeò enim arctissimo nexu [Page 16] conjunguntur Lex & Sacerdotium, ut (monente Apostolo) transferendo Sa­cerdotio, translatio Legis ut fiat necesse est. Legem itaque quam coluit & tue­batur Melchisedecus, non alium judica­mus, quam quae Naturae dicitur, Tra­ditionibus quibusdam ab ipso Adamo transmissis aucta vel Noachidarum, quae dicuntur, Praeceptis explicata. Hanc in­temeratam dum servabat Primus Pater, statum Innocentiae (amabile nomen! res diuturna si suisset) condidit; tantâ (que) felicitate usus est, ut à multis disputetur, num quicquam divinius illum vel in coelis maneret olim. Fortunatam Ani­mam! Deo plenam! aeternae rationis mo­nitis dum obsequentem. at! Fuit ingens Gloria. Hanc ducem nacti Humani ge­neris Principes omnia tum erga Deum Pietatis, tum quae civilem societatem au­gere solent, Officia adimplebant. Non alio Doctore instructi Patriarchae pii De­um precibus flectere, per illius nomen [Page 17] sanctè jurare, illi honorem conspicuum adhibere, vota facere, coetus publicos indicere, aras struere, sacrificiorum ritus, alias (que) quae ad Religionem spectant, Cae­remonias ordinare didicerunt. Hujus In­stitutis innixus Enos pulcherrimum vitae Curriculum habuit, & cum Deo ambu­lâsse dicitur. Et Abrahamus, postquam Idololatricae genti valedixisset, sui (que) Pa­tris Imagines Igne conflâsset, fortissimâ in verum Deum fide clarus, ejusdem Amicus augustissimo Titulo celebratur. Haec aeternae Legis virtus est, hae rectae rationis vires, quas quicunque hauserit, iisque animum altè imbuerit, [...].’ Ut Melchisedecus noster Immortalitatem spirat, imò in se habet. Certè par est credere, hunc ad cujus Ordinem factus est Jesus sanctissimus, sacerdos; hunc, tanto Elogio dignum ut fuerit [...], caeteros omnes prisci aevi He­roas [Page 18] virtute non aequâsse solùm, sed eti­am (ignoscent sublimes animae) supe­râsse. Nec aliter puto huic, licet Maxi­mo viro, convenient illa ab Apostolo mirificè attributa, nisi ut Legis Natura­lis Antistes fuit, ejusdemque acerrimus Propugnator. Quid enim! Vivitne etiamnum in terris, (quod de Sancto Iohanne aliquot Graeci somniârunt) in lu­cem hominum aliquando se daturus? Nemo dixit. Vivit in coelis? Pariter om­nis vir bonus est aeternus. Non morie­batur, sed Enochi instar terram cum coe­lo vivus commutavit? Tacet Scriptura. At si concedamus haec non tàm Perso­nam quàm Legem, quam egregiè pro­curabat, respicere, jam fugiunt tenebrae & in clarissimâ luce versamur. Equidem ea omnia, quibus grandescit Melchisedeci dignitas, de Lege Naturali ab aliis Scrip­toribus praedicantur. Hanc video (scrip­sit Cicero) sapientissimorum fuisse Sen­tentiam, Legem neque hominum inge­niis [Page 19] excogitatam, neque scitum esse aliquod populorum, sed aeternum quid­dam: Philoni [...], quae nec ab ipso Deo dissolvi possit. Optimè vero concordant Versus ex Sophoclis An­tigonâ de hâc Lege recitati,

[...]
[...].

Melchisedecus [...], pariter [...]. Ille [...], hanc [...]. Tantum denique nimi­um Legi Naturali tribuerunt Scholae, ut Divinam voluntatem, Aeternitatem ipsam antecedat. Hoc itaque fixum maneat, Legem cujus Sacerdos erat noster Rex, fuisse puram Naturalem; quae quia ae­ternas rerum rationes continet, meritò & ipsa aeterna celebratur, aeternitatemque suam Sacerdoti suo, sano sensu imper­tivit. Hujus autem Sacerdotii Partes & distincta Officia, de Benedictionibus, de Decimis, de Sacrificiis, aliisque ex ip­sis [Page 20] Naturae fontibus, ducente rectâ rati­one, derivata, & latissimè se diffunden­tia, vix nominare patitur brevis hora, ne­dum pro tantâ Materiae dignitate dilu­cidare.

III. Tertiò itaque, Christum fuisse ad ordinem Melchisedeci Sacerdotem brevi­ter explicabimus. Hic Aeternae Legis magnus Instaurator, Naturae lumen lon­gâ succrescentium vitiorum Caligine ob­scuratum denuò suscitavit. Rectam ra­tionem, optimam Divinae Imaginis par­tem, pessimis erroribus deformatam in in­tegrum restituit. Quid enim complecti­tur Evangelium extra Praecepta Creden­di, & Sacramentorum, quod non sit ju­ris verè Naturalis? Durissimum illud, ut alii pro aliis mortis periculo nos objicia­mus, non solum laudârunt Ethnici sed & executi sunt. Hinc Lex Christiana Graecis patribus toties Philosophia dicta est, quae scilicet omnia Moralis Sapi­entiae officia magnâ perspicuitate exco­luit, [Page 21] invictis Argumentis fulcivit. Testor Divinam illam Concionem, quam Jesus ad Discipulos primam habuit; in quâ hoc enixè agit, ut rectae rationis Maje­statem impiis vel ineptis Pharisaeorum traditionibus (tanquam injectis Catenis) vinctam, at (que) captivam in primaevam glo­riam ac libertatem vindicaret. Quas lau­davit virtutes, Mititiam, Humilitatem, Justitiam, mentis Puritatem, &, quae vel inimicos amplexibus suis comprehen­dat, Charitatem, nonnè agnoscit cujus (que) animus cognatas veteres? Nempè quo modo sub inculti ligni deformitate la­tet Palladis Imago, latent Praxitelia capi­ta, quae tum demùm apparent cum quic­quid visui obstabat dolando Artifex ab­stulerit; ita mentibus nostris insitas vir­tutes, Naturae inhaerentes, vitiorum rude­ribus liberatas inclarescere fecit summus felicitatis Humanae Fabricator. Certè Christus Divortii politeiam à Mose Civi­bus suis concessam emendaturus, Primam [Page 22] Matrimonii institutionem appellat. Quae definitio & in Polygamiâ, utcunque Pa­tribus indultâ, locum habet. Inde clarè edocti sumus, illum omnes Humanae vi­tae rationes ad rectam rationem voluisse revocare; illam autem esse rectissimam quae sub Adamo innocenti, quàm minimâ peccandi libidine depravata, Divinum Authorem referebat. Cùm totus mun­dus in Iudaeos & Gentiles (sectione valdè inaequali) divisus sit, & Lex aeterna sub amborum Tyrannide miserè vexata la­borâsset, subvenit Christus, qui coelesti Autoritate fultus, eam erroribus, quibus gravissimè detinebatur, eripuit; & in pristinam, quâ ante Legem Mosis, vel firmatas Gentilis Superstitionis vires, gau­debat, libertatem reposuit. Lex Mosai­ca grave jugum Christo dicitur: Nec a­lia Libertas ab Apostolo laudata, non alia perfecta Lex Iacobo, quàm quâ sub Lege Naturali positum Humanum genus fruebatur. Hoc itaque commune Fun­damentum [Page 23] habent Sacerdotium Christi & Melchisedeci, quòd aeternam Naturae Le­gem egregiè uter (que) (majori autem cum gloriâ Christus) adornabant. Aliâ quidem ratione, sed quae Melchisedeco minimè convenit, manet Christus Sacerdos in ae­ternum: Coelum scilicet ingressus, seip­sum Victimam pro peccatis nostris cae­sam, coram in praesentiâ Dei sistit, & Sacrificii sui vi, ut Pontifex noster, nos Deo perpetuò commendat. Sacrificabat Melchisedecus non solùm pane & vino (quod nonnulli arbitrati sunt) sed pro more saeculi cruentis etiam usus est. Chri­stus autem unico functus Sacrificio per­petuam sacrificandi Cessationem jussit. Nisi quod de Adamo dixit Iudaeus quidam, illum ante peccatum totum fuisse Sacrifi­cium; ita nos (hortante Sancto Paulo) praestemus corpora nostra Hostiam vi­ventem, sanctam, acceptam Deo, qui noster est Cultus rationalis. Ad hanc similitudinem, quam inter duo Sacerdo­tia [Page 24] astruimus, referri debet, quod Mel­chisedeci instar Regis & Sacerdotis, Chri­stiani à Sancto Petro [...] rega­le Sacerdotium appellantur: & non se­mel tradidit Author Apocalupseos Chri­stum nos fecisse Reges & Sacerdotes [...],

Compositum [ad Naturae Legem] jus, fasque animi, sanctosque recessus
Mentis, & incoctum generoso pectus honesto.

Abrahamum, Isaacum, Iacobum, reliquos (que) qui ante Legem floruere Patriarchas Di­vini cultûs observantissimos sabbatizâsse negant è sanctis Patribus non pauci. Ex­tat pariter inter veterum Iudaeorum effata, Omnes dies Messiae erunt unum Sabba­tum. Tanta erit aurei istius saeculi, & vera pietas, quae per omne temporis spa­tium latè se diffunderet, nec cujusque diei terminis includeretur.

[Page 25]Denique ut hunc comparandi locum finiamus, Melchisedec [...] Sacerdos fu­it. Nondum enim sacratissimum Iehovae nomen, (quod longo post intervallo ab ip­sius Dei ore primus accepit Moses) mor­talibus innotuerat. Vicinarum scilicet gen­tium seu Atheismum, seu Polytheismum exosus impietatem omnem, Idolorum cul­tu se sustentantem, è Civitate suâ extermi­navit. Quantam autem mentis Puritatem, ab omni terrenâ Faece se abstrahentem, in sacris Religionis mysteriis celebrandis injungat Lex Christiana, res ipsa loqui­tur: Quantosque Triumphos de Ethni­câ Idololatriâ egerit, mirabitur quisquis vel afflictissima nascentis Christianismi tempora cùm animo suo reputaverit. Im­piè itaque ludebant insulsa Iudaeorum in­genia, dum ut sanctissimum Jesum falsae Religionis infamarent, illum non Abra­hami, unius Dei cultoris (quem Titulum sibi ipsis vendicabant) sed Therae Idolo­latrae filium, satis pro invidiâ, divulgârunt. [Page 26] At (que) hanc originem, credo, habuit calum­nia illa Celsi apud Origenem de beatâ Ma­riâ, illam ex milite cui Pantherae nomen peperisse. Panthera Talmudicis [...] Pan­dira, etiam [...] Panthera. Si facili muta­tione scribamus [...], filius Therae, jam evanescit crux illa quae adeò torsit Criti­corum filios.

IV. Si quae hucusque fidelissimâ inda­gine pressimus vestigia ad veritatis Ha­bitaculum monstrâsse viam vobis, Audi­tores Reverendi, videantur. 1. Qualis jam exsurgat Theologia (vestra cura) pau­cis haud pigebit contemplari. Non illa quam ostentant magna illa Corpora The­ologiae falsò dicta, vel quae millies co­cta Systematum Crambe Lectores penè enecavit; non illa deni (que) quam semper parturientia Haereticorum ingenia Eccle­siae pestem pepererunt, (licèt haec no­stri sit Officii non ignorâsse;) querula haec & fastuosa, paci inimica, quâ non majus malum existimo in rem Christia­nam [Page 27] invasisse. Quam verè hic intue­mur Theologiam, ex ipsa aeternâ mente Humanis animis illapsa cunctas intelle­ctualis Mundi partes rectè beatéque vivendi scientiâ complet, atque exhila­rat. Quae & ipsa sub brevi Innocen­tiae Regno cùm primùm apparuisset, de­inde gravi ac diuturno falsae vel inuti­lis Religionis morbo oppressa penè con­ticuisset, sub innocentissimo Jesu tan­dem revixit, omnes quibus bona mens, ultima in coelis felicitate beatura. Ju­vabit equidem varios quos in terris subiit coelestis Progenies labores & di­scrimina audire; florescentis rectae Rati­onis incunabula, vetustum tanquam sa­crumque Monumentum venerari, Re­gales fascias deosculari, ipsos vagitus nôsse, primaque loquendi Tentamina intellexisse. Quâ Majestate infantilem ejus aetatem Aenigmatis & involucris de­coram ornârunt Aegyptii Sacerdotes; quantis laboribus contendebat Graecia [Page 28] illius gratiam demereri, & tandem si­bi quasi propriam vendicabat. Quàm magnificè sub Platone disseruit, indignè ab Epicuro invisa, tetricum vultum in­duit sub Zenone, sub Pyrrhone nulla fuit, ab Aristotele edocta, planè & ac­curatè pronunciavit. Variasque tum flantis tum reflantis Fortunae vices ex­perta, Auspice Christo, novâ Revela­tione munita aeternum sibi Imperium stabilivit.

2. Magnas insuper vires habet haec Sacerdotii Christi explicatio ad com­ponendas quae de Adiaphoris in Religio­ne moventur lites. Si enim ea sit ratio Sacerdotii Melchisedeciani, quae & Chri­sti, ut in tractandâ Religione cultuque Divino, ex Legis Naturalis rectaeque rationis monitis versetur, nostrumque Sacerdotem Ecclesiae paci, Animarum saluti optimè consuluisse necesse est ut fateamur, quò tot clamores, Nihil in Religione adhibendum quod in Scrip­turâ [Page 29] non sit plenè explicatum? Cum ritus, quicunque neque à Deo vetan­tur, neque à rectâ ratione alieni sint, absque ullius hominis Christiani inju­riâ possint usurpari. Observatu non in­dignum est, omnes nascentium Regno­rum Leges arctissimâ brevitate compo­ni; idem & in Ecclesiâ Christianâ mag­nâ cum sapientiâ comparatum est, ut Leges generali quâdam Significatione conceptae particularibus cujus (que) gentis Moribus adaptentur. Ad Divos adeunto castè prima est Lex duodecim Tabula­rum; quibus verò ritibus, Pontificum erat definire.

Nè quid detrimenti capiat Respub­lica, in Mandatis habebant Romani Ma­gistratus, quibus verò artibus salva fo­ret, ipsorum erat dijudicare. Omnia fi­ant decenter, Lex est ditissimae sapien­tiae cujus vi Ecclesiae Praepositi autori­tatem habent Caeremonias quascunque jubendi, quae Pacem & Pietatem pro­movere [Page 30] possint. Valdè sunt ridiculi qui Caeremonias nostras tanto cum hi­atu adoriuntur, quod significationem quandam Officiorum prae se ferunt; quantas rixas, si nihil significarent, ex­citaturi! Certè, ex tribus tantâ cum in­juriâ exagitatis Caeremoniis duas sub ipso Melchisedeci Sacerdotio, omni tempore locoque ubicunque recta ratio locum habuit, floruisse plusquam verisimile est; tertia est purè Christiana. Ut ap­pareat non alias jubere Ecclesiam no­stram Caeremonias, quàm quas tum nati tum renati mundi pia sapientia agnovit, amplexata est. Mirandumque est inventos esse viros Eruditione cla­ros qui, summo optimè moratae Anti­quitatis cum opprobrio, nonnullorum ignorantiam vel pervicaciam studuerunt demereri.

Genua flectendi Mos colendo Deo, ex ipsâ Naturâ petitus meritò videatur, cùm non solùm multa Veteris Testa­menti [Page 31] loca ejus vetustatem statuant, sed & verbum Hebraicum [...] utramque sig­nificationem genua flectendi, & benè pre­candi contineat. Eustathius ad Homerum, [...]. Et alibi, [...]. Genuflectio est tam Honoris quàm Sup­plicationis modus. In Eucharistiâ ce­lebrandâ primi Christianorum sede­bant Arriani; qui cum indignè de Per­sonâ Christi sentiebant, debitam me­moriae ejus reverentiam denegabant. Vi­deant itaque illi qui nobis genuflecten­tibus Papismum objiciunt, nè seden­tes ipsi veriùs Arrianismo studere di­cantur.

Color autem albus praecipuè deco­rus, dixit Cicero. Sacerdotes Aegyptios, Persas, Athenienses, lineis Vestimentis u­sos testantur multis Herodotus, Thucydides, Apuleius. Apud omnes niveus color Sa­cris proprius: Unde Sacerdotes qui­dam [Page 32] Idololatrae sacris scriptoribus [...] quod nigris vestiti sacrificabant. [...].’ Quatuor Vestes Sacerdotibus Mosaicis Sacra obeuntibus gestandae albae fuerunt. At haec infinita sunt.

De Crucis denique Signaculo in Baptismo, non est quod erubescat, glorietur potiùs Ecclesia Anglicana: Quae optimè novit, quàm summâ cum Religione obtinuit hujus Usus tem­poribus Christianismi maximè incor­ruptis. Haud difficile esset alios quo (que) Ecclesiastici Regiminis ritus antiquita­tis Thesauris depromptas exhibuisse, ut ex illo constaret inter Christum & Melchisedecum, Legem Naturalem & ex Revelatione factam convenientia, & ut Sacerdotale Christi Officium nul­lam hinc patiatur injuriam vel dimi­minutionem, [Page 33] augeatur potiùs & com­pleatur; at negotia quae vos manent diutiùs jam moratus sum.

Faxit itaque Pontifex noster ut Ecclesia Anglicana, quae fluctibus qui­bus diù jactata est, tandem emersa caput exierit, Veritatis ac Pacis con­servatrix floreat; nec unquam res suas eò redactas sentiat, ut cum u­triusque dispendio, inimicorum co­gatur captare malefidam gratiam; quam, magno emptam, tempus erit cùm intactam serò optaverit. Insu­lam tenet Ecclesia nostra toto Or­be sejuncta, quam nullus Isthmus cum Româ, non cum Genevâ conjunxit ullus. Hoc Votis, Studiis omnes a­gamus, ut in libertate, in quâ nos Christus asseruit, stemus, nec rursus servitutis jugo teneamur. Quod si fugientem Optimam Religionem si­stere, ac retrahere non possimus, se­quemur; [Page 34] & post eam libentissimè ex­pirabimus. Optandum tamen, vivat ut illa, vivatis & vos, & quicunque periclitantem Matrem adjuvare velint, levare curas.

FINIS.

ERRATA.

PAG. 4. lin. 22. lege injuria. P. 8. lin. 2. [...]. P. 10. lin. 11. Mechisedeci. P. 12. lin. 10. [...]. P. 24. lin. 5. Apocalypseos. P. 25. l. 17. cum.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.