Deploratio Mortis Illustrissimi Ac Potentissimi CAROLI II. Beatae Memoriae, Regis, MAGNAE BRITANNIAE, &c.

CArole, cuncta tuis includens saecula fastis,
Omnia solus habens veteres quae singula Reges,
Magne tuis dolor atque decus, quis gente Cyclopum
Editus, aut Laestrigonii de stirpe Tyranni
Sustineat spectare oculis tua funera siccis?
In quo quanta cadunt magni miracula mundi!
Hei mihi! Pellaei merito querimonia sceptri
Ore fuit repetenda tuo; si pervia verbis
Muta favilla foret, quod Achilli desit Homerus,
Nos tamen hunc quocunque modo reddemus honorem
Carole magne tibi; ingenii si forte vigore
Destituor, dolor altus adest: dolor ipse disertam
Craesaeam sobolem fecit mutam ante, latronem
Vidit ubi caro lethum intentare Parenti
Ergo dabit vires dolor ipse in carmina vos (que)
Sacrati cineres, memoris ne spernite mentis
Pignora, Maeonio licet inferiora Cothurno.
Scilicet haud Arae veterum vastis Hecatombis
Fumabant semper superis, & thure Sabaeo:
Sed quibus obtigerat tenuis fortuna, litabant
Debita jure tibi (fas hic exordia sumam)
Transmissa innumeros tenuisti Sceptra per annos;
Et proavum diadema tibi tot fluxit ab aevis,
Tithoni prima quot abest ab origine mundus:
Ipse tamen titulos & avitae gentis honores
Conduplicas splendore novo: tua lambit Olympi
Culmen, & attonitas stupefecit gloria terras,
Quas sol mane oriens, mediusve cadensve tuetur,
Pace pius, bello indomitus, tutela bonorum,
Et formido malis; moderator juris & aequi,
Multa metu poenae, poena tu pauca premebas
Crimina, & ostenso prope jam ventura flagello
Tu mala reppuleras, verborum multa patrabas
Majestate mera, tonitru sine fulmine terrens,
Cum (que)coactus eras merito saevire, dolebas.
Verum blanda alias inter clementia laudes
Eminuit, primam (que) tuo sibi pectore sedem
Legerat: haud flecti indocilis tu saepe benigno
Respexti miseros oculo, dextram (que) dedisti
Portus & in duris statio tutissima rebus.
Sed meriti quis tanta tui praecon ia pandat,
Quam justis tribuere tuis populi (que) Patres (que)
Submersi lachrimis (que) genas & corda dolore?
Quis tibi vultus erat, Brittannia, quis tibi terror
Pectora perculerat, vox haec ubi venit ad aurem,
Carolus, ah! vacuas animam exhalavit in auras!
Turba ruunt, miseris (que) fremens ululatibus, (eheu!)
Ingeminant, feriunt (que) sinus, lacerantque capillos,
Talia luctisono fundentes dicta susurro:
Rex (que) Pater (que) simul cecidit: quam jure vocamus
Te Regem simul atque Patrem! te Principe longe
Imperiosa fames aberat, messem (que) benignam
Solvit in omnigenas coeli indulgentia fruges.
Pax, Pietas & pura fides, te Rege, vigebant,
Pax te perpetuis circumvolitaverat alis,
Dira nee innocuas tetigit censura columbas.
Undi (que) sic miseris resonant loca cuncta querelis,
Sic lachrymis loca cuncta fluunt; sic tota dolori
Regna vacant maestas (que) virum nuruum (que) catervas
Plus damnum commune movet, quam si sua proles
Ante oculos rigidi cecidissent vulnere ferri.
O quanto hoc mel [...]us, quam si terra extera vili
Supposuisset humo! rerum Pater ipse perennis
In te mirificum contestabatur amorem
O quoties Carolum [...] R [...] [...]
Tela inter media at (que) horrentes marte tyrannos
Praestitit incolumen, media (que) e morte reduxit!
Te certe haud sileam magni fidissima custos
Depositi, medios latitans ubi fugerat hostes,
Dum circa sonitum (que) pedum vocem (que) tremiscit.
Redditus est populis post quot mala dura Britannis,
Egit ubi innocuos victor sine caede triumphos!
Cujus ad aspectum attoniti stupuere: suis (que)
Vix oculis habuere fidem, luci (que) diurnae
Indubitant, visum (que) timent phantasmate falli,
Morte velut gelidis victa rediisset ad umbris.
Nec cito raptus erat, simulac diadema paternum
Cum solio recipit: sed longi tempora Regni
Et magnas in luce moras indulserat ingens
Ille Deus, vitae ac mortis cui fraena reguntur.
Nec rigidio ferro, rabidi nec fraude veneni
Funeris hora moras lucis violavit, at alti
Aetheris imperio placidi per limina lethi
Marmoreum in tumulum sine caede & sanguine venit
Haec benefacta Dei memori si cuncta tenentur
Pectore, te Carolum, Brittannia tota, Secundum
Tam genitum gaudere decet, quam flere sepultum.
G.H.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.