In Obitum ILLUSTRISSIMI GULIELMI, Ducis Glocestriae, Filij Utriusque Regalis Celsitudinis Principum, ANNAE & GEORGII
SCeptrigeris generata atavis ab origine prima,
Ingens
Anna, tui Nuper mea Musa Mariti,
Sublatum querulo deflebat carmine fratrem.
Vix has abstersit Lachrymas; nova causa redivit,
Cur udis canat illa genis & murmure maesto,
Mors miseranda tui, Princeps Dignissima, nati,
Nuper ad undecimum vitae qui venerat annum,
Sceptrigerae Spes una Domus, quae sola superstes
[Page 2] De septem atque decem Pueris solatia Matri
Magna suae P
[...]ique
dedit[?], Pop
[...]lique
Bri
[...]
Pectora venturi spe jam attollebat, at Eheu!
Monstrarunt Terris hunc tantum fata neque ultra
Esse dedere: truces Mortis regale nequibat
Stemma fugare manus, & inevitabile fatum.
Occidit heu tenero jam Dux
Glocestrius Aevo.
Omnia sunt hominum tenui pendentia filo,
Quam subito quondam elata in sublime ruerunt?
Quam subito lachrimas in risum Aeterna Potestas
Mutare, atque hilares Lachrimis saedare Triumphos
Noverit, ante oculos exemplum flebile nostros
Exhibet; ante dies paucos, Natalia nati
Ad celebranda tui venerunt,
Anna, frequentes
Windsoram proceres, Laetis et plausibus illum
Transivere Diem, linguis animisque faventes,
[Page 3] Ast O quam subito mutant haec gaudia luctu!
Nondum ex aequoreae tollebat fluctibus undae
Sextus ab hac se luce dies; cum tristis ubique
Fama per ationitas hominum diffunditur aures,
Dux obijt, mutumque jacet sine luce cadaver.
Hinc Patres Populusque dolent; & Gaudia luctu
Vanescunt brevia illa novo: Sic cuncta Gubernans,
Ludit in Humanis Divina Potentia Rebus.
Tu Princeps tamen
Anna, Precor,
Princepsque Georgi
Tu Lachrimas moderare tuas; luctumque memento
Limitibus retinere tuum. Non vita resurgit
Fletibus, aut gelidi reseratur janua busti.
Plus autem a fatis aliquid, quam nomen & umbra
Restat, in Elysijs Faelix ille incola campis
Degit, et Ambrosiam carpit, Nectarque
Deorum
Purpureo bibit ore; Horum et virtute ciborum
Fit deus ipse, Anima morbi a contage remota,
Caelitibus quae juncta comes, nunc Laeta Triumphat,
Morte carens, ridetque sui ludibria trunci,
Sub pedibusque videns nubes, atque aurea Mundi
Sydera, Seraphicae radiat fulgore catervae.
Libenter Obtulit,
Gulielmus Hogaeus.
FINIS.