Serenissimo Principi CAROLO II. Magnae Britanniae Regi.
AQuae marinae dulcificatio non incelebre argumentum ingeniosorum colloquiis modò praebuit; neque id immeritò cum res sit magni momenti, perutilisque futura non solùm navibus mercatoriis sed (quantum conjicio) Regiis etiam classibus ac Praesidijs Portubusque seu Urbibus maritimis quavis in orbis plaga quae salubriori aqua destituitur.
Quidquid autem hac super re dicto opus est ad tres sequentes Propositiones stabiliendas conducit.
PROPOSITIO I.
Aqua marina facile, tuto commode & quantitate sufficiente, in usus navigantium communes dulcorari potest.
PROPOSITIO II.
Ea aqua sic dulcorata, sive ad extinguendam sitim, sive ad cibos coquendos diluendosve adhibeatur non minùs salubris est quam alia quaevis qua nunc utuntur Nautae.
PROPOSITIO III.
Oritura denique ex hujus aquae usu commoda impensas omnes molestiamque (si qua in ea dulcoranda occurreret) longè multisque modis superabunt.
Propositionis primae fides, esto penes illustres viros quibus REgium Diploma concessum est, qui bene norunt id sua maxime interesse, sive existimationem suam, sive emolumentum pensi faciant, eam rem compertissimam habere, quam Majestati vestrae totique Terrarum orbi promittunt. Instrumento scilicet, cujus Diameter tres & triginta uncias non superat, sub navis cujuscunque foris vel in ipsa Navis culina posito sine quavis fumi molestia, atque incendii periculo nullo, viginti quatuor horarum spatio, Nonaginia circiter aquae marinae congios dulcorari posse. Quot satis superque essent centum & viginti hominibus, si sex librae aquae singulis quotidie in potum praeberentur: & tamen quatuor librae, imò verò tres penuria premente aequa sufficiensque mensura putatur.
Promittunt porrò facili rem totam negotio & levi cura peragi posse. Et licet diver sa sit in diversis plagis sal sedo maris; eanden▪ fore ubique operationem. Neque discriminis quidquam interesse inter aquam quae primum, & illam quae postremum sale suo exoneratur. Et quidquid demum illud'est quod in machinam post aquam immittendum erit, eodem modo quo sal aut [Page 5] farina in ollam a Coquis, injicitur; adeo ut idem nauta qui potui conficiendo praeficitur, alijs etiam inter navigandum mùnijs sufficiat.
Quod ad secundam Propositionem attinet: Authorem habemus virum celeberrimum Dm. Robertum Boyleum Aquam hoc artificio dulcoratam aeque salubrem esse & propotu ordinario idoneam, ac aliam quamvis Londini in usu. Et ab ingenioso quodam Collegij Medicorum Londinensium Socio, satis ad rem apposita Comparatio facta est, hanc inter aquam atque alias quae ibidem optimae judicantur.
Quotquot insuper è Collegio rogati fuêre, re priùs examinatâ, scripto, nominibus suis subsignato, testati sunt; se hanc aquam existimare saluberrimam.
Nihilominus fretus Majestatis vestrae gratiâ, hanc rem experimentis aliquot palam prolatis probandam suspiciam. Quam provinciam vel eo nomine libentius assumpsero, quòd nec emolumenti ex hoc negotio orituri particeps futurus sim, nec adinventi gloriam mihi arrogem.
Aquae optimae Indicia, quae vel a Medicis; vel ab experientia docemur, haec sunt, nempe Perspicuitas, Tenuitas, Dulcedo, Mollities; Levitas, Durabilitas, Puritasque seu Simplicitas: quae si huic aquae praecipuè adsint; nemo ut opinor sanioris judicii, ejusdem salubritatem posthaec suspectam habehit.
Perspicuitas ejus in silicino sive crystallino [Page 6] vitro satis dilucidè apparet; reputanti tamèn mihi varios esse caloris frigorisque gradus quos cùm sensus nequeant distinguere humani ex solo Thermometro dignoscimus, in animum venit, etiam dari aliquos, perspicuitatìs gradus, quos oculi nisi aliquâ arte adjuti, percipere non valeant: quod sequenti experimento patebit.
Si quis aliquot vini gallici rubri guttas affuderit Aquae Marinae dulcoratae (illi dico quam Dulcoratores nostri conficiunt & in quâ ego hoc experimentum & sequentia feci) eidem pallidum quendam ruborem Hyacinthinum eumque clarissimum conciliàbunt. Si totidem guttae ejusdem vini, in eandem aquae fluvialis quantitatem, licet in cisterná per subsidentiam clarificatae infundantur; aqua mox turbida & velut atramenti guttula tincta apparebit: Prodente scilicet, vino partes opacas, quae prius latebant oculique aciem effugiebant.
Idem experimentum, Marinae dulcorotae Tenuitatem demonstrat; nec minùs eam preparandi modus, non sine ignis adminiculo: nam & ipse Hippocrates, & usus etiam quotidianus, Coctionem inter alios methodos aquam attinuandi comprobavit; hoc est, ad separandas particulas crassiores in eadem innatantes, quaeque ex solá aquae coctione subsidere solent. Quin & magna pluvialis aquae portio (quá tenior rariorque nulla est) è Marinâ [Page 7] per calorem Solis evaporata distillat.
De ejus Dulcedine ex ejusdem tum odore, tum sapore pronuntiare licet: Optima enim aqua, quemadmodum & haec de quâ sermo instituitur, Odorem nullum reddit. Saporis quoque est quasi expers. Non inficias eo, modicum Alcalini salis, pro quorundam Hydropotarum palato, dulcedinem quandam, sive saporis gratiam aquae (uti sal pulmento) conciliare. Et proinde, ab his aqua è puteo exantlata reliquis praefertur. Veruntamen ea aqua, tum a plerisque Hydropotis, tum ab omnibus alijs, pro optima habetur, quae velut insipida est, & nullum Saporem exhibet praeter quandam mollitiem, qualis haec est, de quâ nunc agitur.
Neque hanc Mollitiem gustui tantùm, sed etiam Tactui exhibet. De hâc qualitate Tinctores atque Lotrices (quorum in extremis digitis ingenium est) aquae sapone commixto accuratissimè solent discernere. Si dispar quidem caloris gradus sit, aut dispar saponis proportio aquae commixta, dispar eventus sequetur. Quapropter, ut satis exacte fiat experimentum; in semi-libra aquae è puteo exantlatae & sufficientur calefactae, si dimidia Saponis drachma dissolvatur; aqua difficillime in spumam excitabitur; sed turbida & coagulamentis inequalis conspicietur; & spuma, ubi concidit, sive in superficiem aquae, sive quam aliam rem, materiem quandam mentitur [Page 8] adiposam, & tactu interim percipitur duriuscula. In aquâ verò fluviali ad eundem gradum calefactâ atque eadem. Saponis proportione commixta, Spumo longè sublimior, ac breviori tempore exurgit; eidemque subjecta aqua clara & aquabilis videtur.
Aqua Marina Dulcorata, si pari examini subdatur, Tamisinae vel etiam novi Rivi aquae (vulgò dicti The New-River Water) par bonitate, imò verò potior invenitur. Nam & Sapone in ea dissoluto clarior apparet, & in spumam aequè laudabilem, breviori tempore, & minore Saponis proportione commixta, extumescit. Adeò ut Lotrix, cui experimenta haec facienda, & illas aquas inter se comparandas mandaveram, cujus quaeque aqua generis esset, penitus ignara, affirmarit eam, quae erat Marina Dulcorata, plus effecturam cum unicâ duntaxat Saponis librà & quadrante.
Est & illud hic loci notatu dignum, quod optimae aquae spumam ritè tumescentem dabunt etiam frigidae: qualem & frigida Marina dulcorata praestabit.
Eadem aeque Levis est ac alia quaevis communis aqua. Quod ope Hydrometri quale Itali ad probandam Levitatem atque inde salubritatem aquarum usurpant, manifestum fit. Istiusmodi Hydrometri collum aliquot graduum notis aequaliter distantibus signavi deinde illud sequentibus septem aquis seorsim [Page 9] immersi, in quibus pro cujusque gravitate aut levitate plus minúsve submergebatur.
In aquâ ex antliâ in vico vulgò vocato Chancery-Lane, quae ponderosa est, vix ad primùm seu infimum gradum subsidit.
In aquâ ex antlia in Ptochotrophio Christi, exacte ad infimum.
In aquâ canalitià, è vico vulgo vocato Cheapside, ad secundum aut prope.
In aqua Tamisinâ, aqua novi Rivi, & in Fontanâ distillatâ, & in Marinâ dulcoratâ ad tertium fere gradum. Unde constat, eam aquam prioribus tribus leviorem esse, posterioribus Levitate saltem aequalem.
Neque verò ullum genus est aquae, quod diutius manet incorruptum. Siquidem omnis aquae corruptio ex quatuor hisce modis, auteorum aliquo se prodit; nempe aut Saporis, odorisve vitio, aut quia turbatur, aut ex superficie pelliculâ bullisve obsitâ, aut ex materià aliquâ in fundum praecipitata. Nihil autem hujusmodi huic aquae contigit; etiamsi tum in umbrâ tum radiis Solis exposita, per quatuor menses apud me steterit; apud alios verò, supra novem permanserit. Neque ulla subit dubitandi causa, quin multis annis in eodem salubritatis statu sit duratura.
Aquae optimae ultimò commemorata virtus [Page 10] erat ejusdem Puritas, hoc est, Simplicitas sive partium Homogeneitas.
Illud ut cumque non negaverim, in omni aqua Nitrum aliquod aëreum latere. Sed quale a Nitro vulgo sic dicto naturâ longè discrepat & quod nulla arte (saltem mihi hactenus nota) ita ab aqua est separabile ut se videndum praebeat. Ab hoc Nitro, ego reor Aquam, refrigerantem suam qualitatem praecipue mutuare: & quando aqua congelatur non id fieri quod tunc temporis duntaxat istum Nitrum aërum inbiberit; sed quod tanquam ad Plethoram Saturatus aër, uberiorem ejusdem quantitatem, tum in aquam detrudat. Sicut enim aqua ad Saporis gratiam Saccarata, licet non sufficienter ad generandos chrystallos, tamen saccarata est; ita omnis aqua, ea proportione Nitri istius aërij imbuitur quae ad vim frigorificam, sufficiat etiamsi non ad congelationem.
Istiusmodi Nitro aëreo Omni aquae concesso, illam quae, quoad caetera omnia, simplicissima est, Medici semper optimo jure existimarunt saluberrimam. Quemadmodum enim Aer, cum medium sit, cujus ope de coloribus judicamus, penitus diaphanus & ab omni colore immunis esse debet: similiter & aquam, quae alimentorum est vehiculum, simplicissimam & ab omni qualitate, praeter eidem essentiales, liberam esse oportet. Et [Page 11] siquando eam alia quavis qualitate impregnatam cupimus; non propter alimoniam, sed ad medicinam habita ratione id volumus.
Jam vero Puritas ista, sive partium Homogeneitas, si cui demum aquae certè Marinae dulcoratae tribuenda est; quod aliquot experimentis conabor demonstrare. Eademque opera causas aperiam, unde aliae oriuntur ejus virtutes. Scilicet, Mollities, Levitas, atque Durabilitas.
Primò itaque, hujus aquae Mollities, ex ejusdem Puritate provenit; id est, ex ejus a quocunque Salis corrosivi genere, sive Alcalini, sive Marini, sive Acidi immunitate.
Ad hanc rem probandam Aquae duriores ex puteo exantlatae & fontanae aliquot atque Fluvialis in Vasis vitreis, at optimè vitriatis seorsim evaporentur. Puteales non Modicam Salis residui quantitatem ostendunt. Congius aquae ex antliâ in Vico cancellariâ (quâ nulla in hâc urbe salsior invenitur) prope tres drachmas exhibebit; non quidem Aluminosi salis, prout vulgò habetur, sed Alcalini & Lix- ivialis, aut istiusmodi, tum sapore, tum aliis qualitatibus apprimè aemuli. Fontanae plus minúsve hujus Salis, licet exigua quantitate, continent. Aquae Fluviorum eo pene carent. Quorum trium Aquae generum, Primum quidem durissimum, ultimum omnium [Page 12] quae in usu communi sunt, mollissimum est. Et tamen cedit mollitie aquae marinae dulcoratae: prout supra citato experimento satis constabat.
Neque verò quidquam salis Marini in aquâ marinâ dulcoratâ remanet. Nam hujus aquae, vel etiam Fluvialis remilibrae, Drachma Saponis dimidia permista, spumam, ut ante villimus, laudabilem generat. At si in istiusmodi aquam immittantur duodecim aut tredecim granula Salis communis, sapone postea in illa dissoluto, coagulatur aqua, & quae excitatur spuma, brevi subsidet, & tanquam exungia innatat, uti solet in aquâ puteali.
Porrò nihil Acidi in eâ latere credendum. Nam si quis Olei Vitrioli septem vel octo guttas aquae fluvialis semilibrae affuderit, nulla spuma orietur, etiamsi quantitas Saponis aucta fuerit.
Quod si quis suspicetur tamen spiritus Salis aliquantulum, unà cum aquâ, vi ignis elici: ea sic refellitur objectio. Si Spiritus Salis guttas septem aut octo Aquae Fluvialis semilibrae immiscuerit, videbit spumae generationem impediri: imò vero, guttis duabus vel tribus instillatis, idem prorsus effectus sequitur.
Undè manifestè patet, Aquam Marinam ex eorum arte quibus Regium Diploma concessum, [Page 13] dulcoratam, ideo esse omnium mollissimam, quia est omnium maxime pura; hoc est ab omni Salis genere penitus immunis: si modo exceperimus Nitrum illud aëreum, omni aquae connaturale & a quo vim refrigerandi praecipuam obtinet.
Si quis adhuc pertinacius contenderit, unicum salis granum aut unicam Spiritûs salis guttulam vel etiam guttulae particulam latere in hâc aquâ marinâ dulcoratâ: nihil egerit; cùm, si id concedatur, appareat, in Aquâ Tamisinâ non minorem, imò vero majorem salis quantitatem contineri: quandoquidem haec aqua, vel ipsi Tamisinae mollitie praecellat.
Puritas aquae marinae dulcoratae etiam ex ejusdem Levitate probatur. Quippe augetur Aquae gravitas a cujuslibet salis aut materiae Terrestris tantilla quantitate in eadem perfectè dissolutâ. Exempli gratiâ, si semidrachma salis communis, in aquae Fluvialis librâ dissoluta fuerit; Hydrometrum in eâdem haud dimissiùs, quam in aquâ è puteo exantlata subsidet: quia nempe ejusmodi aquae libra, Salis aut Terrae (sive creataceae, sive alterius generis) semidrachmam fere continet, plus quam in Aquâ Fluviali reperitur. Nam licet aequè pellucida sit, ac quaevis stillatitia; si evaporetur, materiae terrestris portionem quandam cum sale praecipitatam semper relinquit.
[Page 14]Similiter, Olei vitrioli seu Spiritus Salis semidrachmam si quis librae aquae Fluvialis effuderit, Hydrometrum ad eundem gradum subsidebit, ad quem injectà pari salis quantitate mergeretur.
Cum itaque Gravitas aquae Levitasque a solutione partium Salsarum, Acidarum, Terrestiúmve magis minúsve copiosà pendeat; cúmque aqua marina dulcorata levitate superet Fluvialem, & communem stillatitiam ex aequet, ut antea probavimus: Exinde clarissimè patet, illam aeque puram esse; hoc est, ab omni materia Salsâ Acidâ, Terrestrivt liberam.
Ex hoc, simul & ex eo, quod omnis Saporic odorisque sit expers Aqua Marina dulcorata, assignari potest evidens causa, cur sit ab omni corruptione tuta; cùm Corruptio semper ex fermentatione proveniat. Ast ubì nullum est Sulphur, aut aliud fermentativum principium, nulla possit esse Fermentatio ita ut, cum Simplicitas hujus aquae sit durationis ejus causa; sic ejus Durabilitas, unà cum modo recitatis ejus virtutibus, Simplicitatem ejusdem arguit. Quod sequentibus experimentis clarius adhuc ostendam.
Si quis in aquae durioris è puteo exantlatae semi-librâ Syrupi Violacei semi-unciam dissolvat; Syrupus, aquae vi colorem obscure viridem brevi induit. Quod novi Pharmacopolis [Page 15] quibusdam, non minus admirationi fuisse, quam detrimento: non advertentibus scilicet id contigisse quoniam licet non in Violis rite purgandis tamen in eligendâ aquâ, cura defuisset.
Syrupus Violarum, aquae Fluviali guttis aliquot Olei Vitrioli, aut spiritus Salis acidulatae, commistus; confestim coerulei coloris loco purpureum acquirit.
Idem Syrupus in aquâ fluviali solutus, nullo spiritu acido adjecto, nec inficitur colore viridi nec purpureo, sed coeruleum, sibi proprium conservat. Eundemque prorsus coeruleum, in Aquâ Marinâ dulcoratâ solutus retinet.
Hoc facto, mox experimentum censui variandum cum Vino Gallico Rubro quod pariter, ac Syrupum diversis aquae speciebus liberaliùs immiscui: sed nulla omnino coloris mutatio inde sequebatur.
Rebar itaque colorem hujus Vini Saturimum longe majorem aquae proportionem ut vinceretur exigere. Ideoque tribus aquae è puteo exantlatae, cochliaribus in vitrum Scilicinum conjectis, guttas hujus vini septem aut octo instillavi, quibus levi agitatione confusis, colorem Rubrum non quidem in alium immutatum, sed omnino extinctum animadverti aquam etiam claritudinem [Page 16] suam, quam mera habuit, prorsus recuperasse; alcalinis nimirum hujusce aquae particulis, vini acidulas ejusque unà colorem destruentibus.
Eodem vino, Aquae è fonte nostro idiomate Lambs-Conduit vocato, & in vitro materiâ mole & figurâ consimili, pari proportione affuso; color, pauca post momenta, fere at non omnino evanuit.
Eodem modo, eademque proportione aquae Fluviali immistum, Tincturam ei leviter rubentem & durabilem impertiit; sed & turbidam, ut in re aliâ probandâ suprâ notavimus.
Pariter affusum Aquae Fluviali distillata, tandem colore Hyacinthino pallidè quidem rubente, durabili tamen & clarissimè radiente tingit.
Eodemque stabili & pulcherrimo rubore, Aquam Marinam dulcoratam imbuit.
His Experimentis reliquisque supra enarratis liquidò constat, Marinam dulcoratam Aquae Fontanae durabilitatem atque claritudinem, Fluvialis Pluvialisque levitatem ac mollitiem, communis autem Stillatitiae dulcedinem & simplicitatem obtinere: &, ut verbo dicam, omnes omnium saluberrimarum aquarum virtutes, absque ullo aliarum vitio. Unde satis superque persuasum omnibus debet esse, tuto licere usum hujus aquae experiri, imò ad [Page 17] omnes usus adhibere potius, quàm aliam quamvis quae in Navigantium commeatus suppeditatur.
Quoniam tamen plerique hominum viâ publicâ ire malunt quamvis salebrosâ, quam novà & ignotâ licet aequabilioredonec praeeuntes alios viderint: ut ijs omnem amoveam scrupulum, duces itineris dabo, Viros Nobiles non nullos, aliosque quam pluresin hac Urbe, quibus licet aquae potus insolitus omnino esset, hanc tamen, absque omni salutis detrimento; saepius & liberalius biberunt: quibus etiam quidam Hydropotae sunt adnumerandi (Judices certe in hâc re competentes censendi) qui post usum hujus aquae pronuntiabant, & jucundam eam & salubrem esse, & non minùs quàm aliam quamvis, ad Sitim restinguendam, idoneam.
Parabilitate hujus aquae, & Salubritate concessis, Emolumenta quae ex ejusdem communi inter navigandum usu sequentur, sive Lucrum spectemus, sive salutem, statim in conspectum veniunt.
Quod ad Lucrum attinet; supponamus faciendum esse Iter Suratam usque. Ad hoc Iter, pro singulis hominibus Aquae semidolium (seu vas sex & viginti supra centum congios continens) in potum solummodo assignatur: quippe commeatus non pro viarum longetudine tantùm, sed & malaciarum & ventorum variabilium ratione habitâ apparantur [Page 18] eâ copià, ut post secundam seu expeditiorem Navigationem aliquot aquae dolia plerumque supersint.
In Navi itaque centum homines ferentem, totidem aquae semidolia requiruntur. At consueto aquae penu omisso, parentur tantum Instrumentum ad Marinam pro re natâ dulcorandam; & Carbones fossiles aut alia quaevis materia ad ignem sub Instrumento nutriendum. Sitque quantitas Carbonum ad semidolium aquae marinae dulcorandae, paulo supra modium, seu mensuram octo congiorum; aut ad centum aquae semidolia, decem supra centum modii carbonum tribuantur; majore enim quantitate non est opus. Itaque cum semidolium contineat quindecim Modios; quinque supra centum modij septem tantum semidoliorum locum occupabunt. Et proinde, decima quarta pars ejusdem spatii in Nave, quod hactenus aquae reponendae cedebat, carbonibus erit satis; & caeterae tredecim ad condendas merces redimentur: simodo pauca demus vasa, quae aquam simulac ab Instrumento fuerit dulcorata recipiant. Et si calculus instituatur de quoquam alio ignis fomite in navibus usitato, juxta erit. His addi poterit, quòd impensae Naviculariis faciendae, pro tot doliis aut vasis quot, ut se res nunc habent, necessaria sunt, coemendis, hoc pacto minuentur; quorum quodlibet, ferreis ut assolet [Page 19] circulis munitum, Solidis viginti Anglicis sive Librà sterlingorum constat.
His & alia adnumerari possunt commoda quae tam ad augenda Lucra, quam ad damna in portubus & in itinere praevertenda spectant. Sed eorum omnium, honorabilis vir D. Robertus Fitzgerald in suo libello nuper edito satis appositè mentionem fecit.
Postremo in loco, de altero hujus aquae, & maximè quidem aestimando beneficio, in conservandá nautarum valetudine quaedam dicenda sunt.
Dubio procul, Aqua Tamisina in vasis non ita diu conclusa, satis potui utilis est. Et plerumque, licet non semper, ca est Nautarum cura, ut eligant tempus maximè ad aquationem opportunum (quod est medii Refluxûs) atque etiam Locum, adeò ut in majoribus aestubus, ultra pontem Londinensem, non nunquam Chelseiam usque, ad aquandum ascendant. Concedamus porrò, hanc Tamisinam licet in longiore navigatione fermentetur etiam usque ad faetorem, sponte suâ se purgare, & ad pristinum statum redire, neque in omnibus dolijs simul & semel computrescere.
Nihilominus, quisnam est adeò mentis inops, ut aquam a vitiis non undiquaque tutam malit bibere, quàm puram putam e fonte si illi suppeteret, vel aeque laudabilem, imò multò meliorem, modò id verum sit quod [Page 20] quidam narrant, aquas Fontanas quamplures, in longioribus Navigationibus non nihil fermentari.
Nihil certè magis volupe esse potest Navarcho, quam copia optimae aquae, sive ad vinum diluendum, sive ad alios usus, semper in promptu. Et quoties nautae ad Oenoxycrati Cyathum conficiendum symbola conferunt, Legis instar habent, ut aqua pura non minoris aestimetur, quàm spiritus ille ardens quem vulgò vocant Brandy.
Ab aquâ Tamisinâ, quamdiu in summo fermentationis gradu commovetur; vel ipsi nautae forsitan abstinebunt: Licet cùm nondum penitus deferbuit (ut par est credere) satis eorum palato sapiat. Cùm enim crasso in aere humidoque degant, linguamque ex salitis cibis perpetuò quasi combustam habeant; minimè putandum est, eos gustu olfactuve exquisito frui. Quamvis itaque aqua undiquaque dulcis haud exigatur ad gratificandum nautarum senfibus; liquorem tamen a fermentationis motu non prorsus liberum, rarò eos, vel perpaucos dies, sine noxâ potasse judico: Saepe verò ardentibus febribus quas Calenturas vocant, & aliis inde enatis, aut saltem auctis, periclitatos fuisse nullus dubito: praecipuè in vicinio Aequatoris, ubi Nautae in febres magis sunt proclives, & aqua in fermentationem maximam excitatur. Ad quam quidem promovendam, aqua Tamisina quantumvis simplex videatur, fomitem haud [Page 21] jejunum habet; quandoquidem post longiorem navigationem, admoto igne, flammulam concipiat. Cùm aqua Marina dulcorata, quae a principiis fermentativis penitus depuratur, non tantum nullo modo praedictis morbis generandis, sed & praevertendis multùm conduceret.
Concedamus tandem aquam Tamisinam atque alias isti similes, undiquaque saluberrimas; multis tamen aliis in Locis aquandum est, ubi aquae non sunt perindè salubres; sed potae, nautas variis affligunt morbis. Navis quaedam Anglica, cujus nomen Falco fuit, ante biennium hinc solvens, vela faciebat versus Suratam, & cùm ad oram Malabaricam appropinquasset, aquae dulcis penum instaurare nautae necessum habebant: sed de aquâ illic assumptâ quicunque biberunt, mox ventris profluviis febribusque adeò mali moris correpti sunt; ut ex quinque & octoginta hominibus, tredecim seu sexta fere pars brevi interirent; alij, diu cùm magno vitae discrimine languerent.
Sed & interdum ad eam aquae inopiam rediguntur navigantes, ut nec modicum aquae corruptae singulis praeberi possit; uti aliquando contingit in diuturnione malacià. Et licet rarò evenit Nautas siti perire, longiùs tamen continuatis malaciis, & siti multùm torquentur, & ubi primum ipsis datur bibendi copia, potu avidius hausto, in crapulas, dolores cholicos, dystenterias, aliosque morbos plerumque incidunt.
[Page 22]Aliquando etiam in manifestiùs periculum, tum Navis ipsa, tum etiam Vectores & Nautae conjiciuntur ex ea causâ: Non ita pridem Navis quaedam Cestriam inter & Dublinium cum solito aquarum penu provecta est. Malaciâ autem plurium dierum obortâ, Pars Nautarum in Cymbâ ad Cambriae littora, aliquot leucis distantia, remigare coacti sunt ad aquandum. Quibus si supervenisset procella, & periissent qui in cymbâ vehebantur; & etiam qui remanserant in nave, ope tot nautarum destituti, vix aut ne vix quidem naufragium evasissent.
Quid quod aliquando evenisse constat, ut omnes simul Commeantes in nave siti perirent. Ante quinquennium a Regione Americae Virginnià dictà, ad quendam Angliae portum navis appulit; in quâ omnes tum vectores tum nautae mortui jacebant: qui, antequam diem obierunt, per scriptum claviculis malo affixum testati sunt, se prae potûs inopiâ periisse.
Neque verò potûs solum, sed etiam ciborum ratione, hactenus malè se habent Nautae; ut qui carnibus plerumque intensissimè salitis victitent. Quas emendandi causa, antequam coqunnt, in aquâ macerarè solent; non quidem dulci, sed salso-marinâ. Nam si dulci adhoc uterentur, duplâ quantitate opus haberent; cùm aqua macerandis carnibus affusa, quarta quaque hora tribus aut quatuor vicibus [Page 23] permutanda sit. Aiunt fateor, aquam ad Salem extrahendum, Salsam esse optimam; & rectè forsan dum primâ & secundâ vice carnibus affundatur. Attamen credere est, posteriores macerationes consultiùs aquâ dulci faciendas; quas tamen repetere oportet frequentiùs, ne carnes (quod tunc temporis in proclivi est) corrumpantur.
Non nunquam navigantes in iis angustiis versantur, ut necesse habeant carnibus non solùm in aquâ salso-marinâ maceratis, sed & coctis vesci. Licet eo pacto sal adjectum potiùs quàm extractum cibis videatur: cùm aquae marinae salsedo coctione augeatur.
Verùm ex hujusmodi victu, quid infra scorbutum pessimorum symptomatum, Hydropicamque diathesin aliosque id genus morbos expectandum est? quibus affecti aut brevi morte mulctantur, aut supersunt adeò debiles ut Rei publicae utiliùs perirent. Nam cùm moritur quispiam uniùs tantùm hominis res publica jacturam, facit; sed cùm quis languet incurabilis, aliorum damno vivit, quorum opibus sustentatur. Atqui ingentibus hisce malis aquae marinae dulcorandae ars abundè occurret, non tantùm cibi & potûs melioratione, sed & immutando ipsam victitandi rationem.
Nam ubi aquae dulcis copia non deest, cibi absque carne satis grati atque nutricii quovis tempore parari poterunt. Ejus etenim [Page 24] ope ex pane bis cocto, tritico, vel oryzâ, tantillo sacchari aut butyri adjecto, laudabile alimenti genus componitur.
Haec sunt, Princeps Serinissime, quae hoc super argumento dicenda judicavi; quae, quàm potui, paucissimis complexus sum, ne longiore fermone pretlosissima momenta, et sacris Imperii negotiis eroganda, licentius distinere viderer. Enimverò piaculo mihi fuisset super hâc re interpellasse Majestatem tuam, nisi eam Regiis cogitationibus non indignam Tu Ipse dudum judicasses: propter summa Emolumenta quae tam Praesidiis Tuis terrestribus afferre potest, haec ars aquae salsae dulcorandae; quàm Arcibus Tuis moventibus in Mari, cujus aequè Dominium jure obtines: Nec non propter plurima navigationis & rei mercatoriae commoda: quâ mediante partes Tui Imperii, quae ab invicem maximè distant, uniuntur; omnesque Gentes Britannico sceptro quodammodo vectigales redduntur. Qui descendunt in mare navibus & mirabilia Domini vident in profundo, cùm se ex Orci faucibus summisque angustiis hâc arte liberatos viderint; collaudabunt benevolum Vestrum animum atque studium, non erga Tuos solum, sed & ubique Terrarum Populos; & Miraculi loco, non immeritò habebunt, quod Majestatis Vestrae auspiciis effectum sit, ut in Medio Oceani scaturiat Aquarum dulcium Fons perennis.