DIALOGVS DE SYSTEMATE MVNDI. Autore GALILAEO GALILAEI LYNCEO, SERENISSIMO FERDINANDO II HETRVR MAGNO-DVCI dicatu [...].

LONDINI Prostat voenalis apud Thomam Dicas 1663.

SYSTEMA COSMICUM, Autore GALILAEO GALILAEI LYNCEO, ACADEMIAE PISANAE Mathematico extraordinario, SERENISSIMI MAGNI—DUCIS HETRURIAE PHILOSOPHO ET MATHEMATICO PRIMARIO: In quo QUATUOR DIALOGIS, DE Duobus Maximis Mundi Systematibus, PTOLEMAICO & COPERNICANO, Utriusque rationibus Philosophicis ac Na­turalibus indefinitè propositis, differitur.

Ex Italica Lingua Latine conversum, Accessit Appendix gemina, qua SS. Scripturae di­cta cum Terrae mobilitate conciliantur.

Alcinous.

[...].

Seneca.

Inter nullos magis quàm inter Philosophos esse debet aequa LIBERTAS.

LONDINI, Prostat voenale apud Thomam Dicas sub signo Gallinae & Pullorum in Coemiterio D. Pauli. MDCLXIII.

Polybius in Eclogis lib. 13. cap. 3.

EQuidem existimo, Naturam mortalibus VERITATEM constituisse Deam maxi­mam, maximámque illi vim attribuisse. Nam haec cùm ab omnibus oppugnetur, atque adeò omnes nonnunquam verisimiles conjecturae ab Er­rore stent; ipsa per se nescio quomodo in animos hominum sese insinuat: & modò repentè illam suam vim exerit: modò tenebris obtecta longo tempore, ad extremum suâpte vi ipsâ vincit, ob­tinétque, & de Errore triumphat.

[...].

Typis mandetui hic liber, cujus ti­tulum retroversa pagina monstra­bit.

RICARDUS BAYLIE Vice-Can. Oxon.

BENEVOLE LECTOR.

AUreâ Pace, cum Securitate publica, per sedecim ampliùs annos, ingens in hac mortalis aevi brevitate spatium, Germaniae finibus exulante, praeter illa solatia, quae pietatis mansuetiorùmque Musa­rum è complexu petuntur, infelicissimi saeculi ac invitae vitae hujus amara, suavibus etiam amico­rum alloquiis [...], &, ut veteris Poëtae ver­bum usurpem, edulcare soleo: quos benignior, fortuna sat commodos subinde largitur. Ejus­modi congerronum è numero locum inter praeci­puos superiori tempore tenuit BENIAMINUS Engel [...]te Dantisco-Borussus, vir & generis cla­rissimi dignatione, & multiplici doctrinâ vir­tutéque praestans: quem abhinc biennio & quod excurrit, ex Italia reducem, hospitio excepi: nec poenitendum hujus officii fructum tuli. Prae­ter enim alia diversis de rebus utilissima collo­quia, delectârunt inprimis eruditi Mathematicis de Disciplinis sermones, ex quibus & Dantisca­num coelum, elegantium ingeniorum ad invidi­am [Page] us (que) ferax, & Petri Crugeri, Reip. illius eximii Mathematici, felicem in hoc ingenio for­mando dexteritatem, erat agnoscere. Nam etsi his à studiis, in quibus non mediocrem à primo tempore aetatis operam curám (que) consumsi, transverso quodam turbine, jam ante complu­res annos abruptus ad alia fui: non ità tamen amorem eorum exui, quin interdum oculos ad ipsa cupidè reflectam, veterés (que) delicias, quan­do datur, ex intervallo regustem. Inter alia porrò memorabat, adnotâsse se, Samiam Philo­sophiam, quae Telluri motum, Soli Firmamem­tóque stabilitatem attribuit, ante bis mille cir­citèr annos ab Aristarcho atque Pythagora Sa­miis excitatam, deinde per omnes aetates, à mul­tis, qui supra vulgus sapere sunt ausi, defensam, superiori denique saeculo à Copernico resusci­tatam; in Italia, doctis ab hominibus, aut allo­quio, aut fama sibi cognitis, ut-plurimùm ap­probari: monstrabat quoque comparatum sibi Florentiae Systema Copernicanum, a sublimis eruditionis & admirandi judicii Viro, GALI­LAEO GALILAEI, Magni Ducis Hetruriae Philosopho & Mathematico celebratissimo, con­cinnatum. Hunc librum à capite ad calcem, uno impetu, avidissimè à me perlectum, quod mihi quantivis esse pretii videret, consuetudinis hospitaliciae mnemosynon offerendum in disces­su censuit, additâ praedurâ lege, ut, quem He­truscè [Page] loquentem pauci intelligerent, Latine conversum, cum Orbe cultiori doctiorique uni­verso communicarem. Ego, qui non ab re vere­bar, nè, si simpliciter conditionem aspernarer, hoc excellenti munere, quod, ob exotica com­mercia per temporum conditionem interclusa, vix aliunde parari posse spes erat, exciderem; non [...] quidem negavi quod postulabatur: sed neque tamen arcto adeò promissi vinculo memet obstrinxi, quin id salvâ fide & existima­tione possem, si liberet, abrumpere. Nec enim pauca, consideranti diligentiùs, occurrebant, quae manum ab hoc labore temere suscipiendo re­traherent. Initio, mali moris, mali rem exem­pli videri posse cogitavi, Autore inconsulto, at­que etiam, si sciret, prohibituro, scriptum ejus in alienum habitum arbitratu nostro transfor­mare. Quid enim? nisi consilium ei fuisset, popularibus suis hoc muneris dicare proprium, caeteros ejus ab usu, pro jure suo, submovere, numquid id ipse potiùs, alienâ non expectatâ operâ, Latinè fuisset editurus? Egregiè qui­dem potuisse, fidem facit Nuntius Sidereus, jam per quinque & viginti annos Europam obambulans, in quo dictionis Latinae splendor cum rerum tractandarum sublimitate magnitu­dinéque certat. Adde quòd, si vel maximè sua pluribus interpretando communicari permitte­ret Autor: tamen & fama Viri, pridem ingen­tibus [Page] meritis aeternitati sacra, & hujus ipsius ope­ris excellentia, tali conatu quemlibet imparem arceret. Nam si nostros vultus, & corporis spe­ciem, non nisi ab egregio Pictore libenter ex­primi sinimus: quantò magis, non oris figuram, non corporis simulacrum, id est, nostrae imagi­nis imaginem; sed animi sensa, mentis habitus, nostraeque intelligentiae simulacra, scriptis ex­pressa, id est, planè nos ipsos, à praestanti arti­fice repraesentari volemus? At eum si me pro­fitear, sanè meas artes artúsque parùm librâsse videbor. Praeterquàm enim quòd nunquam Italiam ingressus, ejúsque linguae qualemcun­que notitiam privatis tantùm studiis, [...] ut-plurimùm, assecutus, elegantiam illam idio­matis Hetrusci paribus referre coloribus, & Ita­lici aceti vernaculum saporem exprimere fru­strà sperem; ipsius quoque materiae difficul­tas, disputationúmque subtilitas est ea, quam non ità cuivis in proclivi sit assequi. Haec, in quam, aliáque fecerunt, ut meum vertendi sat tepidum initio propositum, in progressu frige­sceret, & penitùs ad extremum expiraret. Ita­que Benjaminus ille meus, cùm Leydam con­cessisset, id quod res erat, me tergiversari su­spicatus, submittendos existimavit, qui torpescen­ti stimulum admoverent, Elzevirios, Leyden­ses Typographos, artis nobilissimae facilè prin­cipes, universis de studiis praeclarè meritos, qui [Page] cùm ipse me perhumaniter ad hanc operam, impensis etiam impressionis oblatis, invitârunt: tum ipsorum, ùt arbitror, instinctu V. C. Mar­cus Boxhorn-Zuerius, florentissimae Batavorum Academiae Doctor, quem Heinsius ille, quem Salmasius, Reipublicae Literariae par Consu­lum incomparabile, gloriae suae succrescentem sibi gratulantur, excitandum hortamine puta­vit: & pondus addidit ab autoritate Collegae sui, Martini Hortensii, celeberrimi Mathematici, quem, scripsit, idem expetere, nec dubitare, quin maximam eo labore gratiam ab horum studiorum cultoribus sim initurus. His igitur aliisque [...] artibus ac machinis expugnatus, operi me tandem accinxi, praestantissimum hunc Naturae & Mundi Interpretem paucis intellectum, plurimis, atque adeò Latinitatem intelligentibus omnibus interpretari aggressus; aegrâ quidem elegantiâ Italicâ Transalpini ve­stimenti squalorem subeunte, salebrisque ver­borum aut phrasium Hetrusco idiomati propri­orum, nec homini externo temerè obviorum, identidem remorantibus: ità tamen ut menti Autoris atque sententiae principali, quoadpote, nihil decederet, & apta Dissertationibus Philo­sophicis ubique perspicuitas observaretur; cul­tum enim & ornatum haec materia, doceri con­tenta, non desiderabat: à me quidem certè frustrà expectabat, qui non nisi cùm ab ordi­nariis [Page] feriatus occupationibus interjungerem, ista scripsi, vel potiùs, ad calamum pleraque, Melchiori Freinshemio nostro dictavi, & à scri­ptione ferè madentia Typographicis operis com­misi, ut non licuerit iteratae meditataeque lecti­onis adhibere limam: quo certiorem in aequi Lectoris humanitate me veniae spem repositam habere confido. Sed & excellentissimum Au­torem ipsum, ubi haec nostra, vel potiùs sua, for­tè viderit, in condonanda libri se inconsulto translati, si qua est, culpa, facilem se meis horta­toribus ac mihi praebiturum, Humanitas illa, quam & inclytae Nationis istius indoles, & Ma­theseos atque Philosophiae Genius ipse, propri­am quasi sibi vendicat, sperare jubet; maximè cùm apertas Musarum januas esse, Proverbio moneamur: & Opera Dei, qualium in hoc li­bro thesaurus quidam eruitur, undique revelare, & noscenda prodere, Divino praecepto jubea­mur. Nec inglorium sibi fore studium hocce nostrum, vel ideò putabit, quia sicuti, traden­te Plinio, Rhodii Protogenem suum, anteà non ex merito cultum, tum demùm intelligere coe­pere, cùm ipsum ab Apelle, homine externo, veris pretiis aestimari deprehendissent: ità civi­um suorum inclementiora fortè de se judicia (vitio namque malignitatis humanae, domestica in fastidio ferè sunt) hoc nostro exterorum homi­num aestimio, quod ab obtrectatione & malevo­lentia [Page] liberum, adeóque sincerius esse solet, emendatum, ac erroris admonitum iri, est credi­bile. Quanquam, quin ubique gentium para­doxus hic liber asperrimorum judiciorum sit aleam subiturus, praestare nemo potest. Fuit hactenùs Aristarchici Dogmatis ea fortuna, [...]ut plerorumque cavillationibus, obtrectationibus, irrisionibus etiam esset obnoxium, ac nisi magno­rum virorum, Scientiae fructum non in fama, sed in ipsa, ejúsque conscientia, sat amplo thea­tro, reponentium, excelsus & impavidus adver­sùs contemptum popularem animus obstitisset, jam pridem illud fuisset abolitum, nec per vi­ginti saecula ad haec nostra usque tempora, tot per incommoda potuisset eluctari; pro ut caete­ras opiniones fictas atque vanas (Ciceronis sunt verba) diuturnitate videmus extabuisse. Nam opinionum commenta delet dies: naturae judi­cia confirmat. Qua in re libet sanè mirari & ado­rare Divinam Providentiam, quod nostro hoc, plusquàm ullo alio tempore, Coelestium operum penetralia pandat. Cùm enim antehac ipsa illa sententia non nisi quibusdam Astronomicis, iisque probabilibus potiùs quàm necessariis rationibus niteretur, à Naturalis autem Philosophiae prin­cipiis penitùs abhorrere videretur; hodiè per ea, quae saeculis omnibus abscondita Magnus Gali­laeus, Telescopii, divini Inventi à se perfecti, be­neficio, in Coelo detexit, argumenta illa Topica, [Page] planè facta sunt Apodictica: è Physicis autem objectae nebulae, sudo liquidissimarum rationum jubare dispulsae. Vicit Veritas, & vincet latiùs, dummodo propitios magis Cleanthes illos habe­amus, qui, inconsultâ pietate decepti, Sacro­sanctae Scripturae decreta hoc dogmate convelli falsò putant: quorum opinionem, & operis appendices ascititiae minuent; & Autoris ipsi­us Apologeticus (quem ab amicissimo nostro Ro­berto Robertino Borusso, pluribus antè annis ex­portatum Italiâ, liberalitérque, sed aliquantò se­riùs quàm ut adnecti Operi posset, hùc missum, propedièm dabimus) omnino tollet, in eorum quidem animis, qui judicii acrimoniam cum aequitate miscuêre. Praefractorum enim & ‘— [...],’ ut inquit Oppianus. Aug. Treb. Kal. Mart. 1635.

Matthias Berneggerus, Austriacus.

SERENISSIME MAGNE-DUX.

DIfferentiam illam, quae homines in­ter ac animantia caetera reperitur, etsi longe maximam, si quis tamen ab ista, quae ipsos rursum homines inter se discriminat, parum abesse dixerit, haud absurde fortasse ju­dicaverit. Quantum à millenario numero supera­tur unitas? At nihilo minus vulgari proverbio ja­ctatur: Unum hominem valere millenos alios, ubi milleni non valeant unum. Discrimen autem istud à diversis ingeniorum habilitatibus dependet: quod eò reduco, ut quis sit Philosophus, aut nec-Philo­sophus: quandoquidem Philosophia, tanquam proprium eorum, qui eo nutriri possunt, alimen­tum, reipsa à communi faece vulgi separat, idque sublimiore humilioreve gradu, nimirum pro illius ipsius nutrimenti varietate. Qui al [...]ius aciem ocu­lorum intendit, is supra reliquos altius attollitur. Caeterum modus sublevandi oculos hic est, si quis ad grandem illum Naturae librum, ceu proprium objectum Philosophiae, sese convertat: in quo libro licet omnia quae leguntur, ut Artifices Omnipoten­tis [Page] opera, perfectissimâ sibi mutuo proportione re­spondeant: majoris tamen perfectionis dignatio­nis (que) sunt habenda, ex quibus vi [...]ui nostro major opera & insignitius artificium ingeritur.

Compages haec Universi, meo judicio, princi­pem locum meretur inter res naturales, quae intel­lectu nostro capi possunt. Ea quippe, sicuti mag­nitudine, res omnes complexu suo contentas excel­lit: ita quoque, tanquam regula & lex omnium, nobilitate easdem ut antecedat oportet. Ideoque si cui unquam intellectus magnitudine supra reli­quos mortales immensum eminere contigit, PTO­LEMAEUS atque COPERNICUS hanc gloriam adepti sunt, utpote in hoc Mundano Sy­stemate legendo profunde adeò speculati Philoso­phatique. Circa quorum opera cum isti mei Dia­logi praecipuè sint occupati nefas mihi videbatur, eosdem alii alicui, quam Serenissimae Tuae Celsitu­dini Dedicare. Cum enim in hisce contenta do­ctrina, fundata fit in duobus istis ingeniis, quae ego pro maximis habeo omnium, quorum ad nos in hoc speculationum genere scripta pervenerunt; ne longius à tanta magnitudine discederem, oportuit ea suffulcire favore Illius apud me Maximi, unde & gloriam consequi, & Patrocinium possent. Insuper cum isti duo tantam intellectui meo facem alluxe­rint, ut hoc opus meum, magna ex parte, illorum dici queat; non minus idem Tuae quoque Serenis­simae Celsitudini poterit adscribi, cujus Magnifica liberalitate non modo otium & quietem necessari­am haec scriptio nacta est: sed & ope efficacis ad­juta subsidii, quod in honorando ornandoque me [Page] nunquam languit, ad postremum lucem vidit.

Eandem itaque solita benignitate Serenissima Tua Celsitudo accipiat: & siquidem nonnihil hic inve­nerit, unde studiosi Veritatis aliquem fructum sub­sidiumve cognitionis amplioris haurire possint, ad­gnoscat id pro Suo & proprio: maxime cum ad juvandum tam sit assuefacta T. C. ut sub felici Re­gimine Ejus, nec unus inveniatur, qui universalium, quae Mundum adflictant, angu [...]iarum ullâ sese co­arctari turbarive sentiat. Cum quo finem facio, Tuaeque Celsitudini precatus omnem prosperita­tem ad perpetuum tam pii & magnanimi Sui moris incrementum, Eandem humilime veneror.

Serenissimae Tuae Celsitudinis Humilimus devotissimusque Servus & vassallus, GALILAEUS GALILAEI.

AD PRUDENTEM LECTOREM

PRomulgatum est Romae proximis annis Edictum salutare, quo, ut periculosis scandalis aevi praesentis obviam ire­tur, opportunum imponebatur▪ opini­oni Pythagoricae de Terrae mobilita­te silentium. Non defuere tamen, qui temere affirmare auderent, istud decretum non ex ju­dicioso examine, sed ex affectu, caussa parum cognita, fuisse profectum: andiebanturque querelae, Consultores, obseruationum Astronomicarum imperitos omnino, non debuisse per improuisum istud interdictum alas incidere talia rimantium ingeniorum. Prouocauit vocem meam zelus, temeritatem hoc genus lamentorum non sustinens. Itaque statui, tanquam prudentissimi istius decreti solide gnarus, in hoc Mundi Theatro, sincerae veritatis testis publice comparere. Eram id temporis in re praesenti Romae: Eminentissimi Curiae illius Praelati non audientiam mihi modo, sed & applausum tribuerant: nec sine aliqua mea informati­one praecedente, istius postea Decreti publicatio secuta est. Inde consilium mihi, praesenti meo labore ostendere Nationibus exteris, in Italia & quidem Romae, tan­tum in isthac materia sciri, quamtum eius vnquam imaginari sibi Transalpina diligentia potuisset; & colligendo insimul omnia ad Systema Copernicanum [Page] pertinentia theoremata, notum facere, isthaec omnia prius fuisse cognita Romae, quàm ista Censura pro­diret; simulque demonstrare, ex hoc nostro Climate non modò ad salutem animae conferentia Dogmata, sed insuper ad ingeniorum delicias inuenta subtilia sub­limiaque prouenire.

Eum in finem in hoc Dialogo Copernicanas partes mihi sumpsi, procedendo in pura Hypothesi Mathema­tica, quam omni arteficiosa via conatus sum alteri Hypothesi Terram immobilem facienti praeferendam ostendere, non absolute quidem sed quatenus hanc pro­pugnant nonnulli, qui cùm se Peripateticos profitean­tur, solum exinde nomen retinent, sine peripato spatiisque, Vmbras adorare contenti, nec propriis ex observationibus philosophantes, sed solâ memoriâ perperam intellectorum quatuor principiorum.

Tria porrò maxime capita exsequemur. Primo conabor ostendere, omnia experimenta, quae in Terra fieri possunt, ad inferendam ejus mobilitatem esse insufficientia: sed indifferenter accommodari posse tam mobili, quàm quiescenti Terrae. Qua ratione multas obseruationes incognitas antiquitati, manifesta­tum iri spero. Deinde phaenomena caelestia examina­buntur, corroborando Copernicanam Hypothesin, quasi victricem absolute futuram, adiungendo novas speculationes, quae tamen conducant ad facilitatem Astronomiae, non etiam ad naturae necessitatem. Ter­tio loco proponam ingeniosum commentum. Dixisse memineram ante complures annos, obscurum illud de aestu maris problema posse lucem aliquam accipere, si motus Terrae concederetur. Uox isthaec mea per ho­minum ora volitans, misericordes adeò quosdam inve­nerat, ut se tanquam partûs expositi patres profiteren­tur, adoptarentque inventum istud pro ingenii proprii [Page] faetu. Nunc autem ne quis unquam exterus existere possit, qui nostris armis communitus exprobret nobis negligentiam caecitatemve in accidente tam singulari; probabiles illas rationes aperire constitui, quibus istud credibile reddi possit, concesso, Terram moveri. Con­sido nosciturum ex considerationibus hisce genus hu­manum, quod, si Nationes aliae plus navigarint, nos non contemplati simus minùs: itemque quod, continere se ab assensu stabilitatis terrae, & velut ex quadam o­pinatione mathematica, apprehendere contrarium, non inde nascatur, quasi non & nos animadverteri­mus, quae de hac re sunt ab aliis excogitata: sed quod id proveniat potiùs è rationibus cum aliis, tum his praecipue, quas Pietas atque Religio, quas omnipoten­tiae Divinae cognitio, & infirmitatis ingenii humani conscientia nobis subministrant.

Porro conceptus istos in forma Dialogi proponere, non incommodum existimavi, quod hac ratione, dum ad rigidam legum Mathematicarum observantiam haud adstringimur, ad excursus interdum ipso argu­mento principali non minus amoenos campus aperia­tur.

Ceterum cum multis abhinc annis crebro in admi­randa Uenetiarum urbe agerem, conversatus sum cum Domino Johanne-Francisco Sagredo, Viro na­talibus illnstrissimo, ingenio acutissimo. Commeaverat eôdem ex urbe Florentia Dominus Philippus Salvia­tus, cui ex claritudine sanguimis', opumque magnifi­centia minimum splendoris erat, quamvis utro (que) pol­leret: sed eminebat intellectus, qui nullis deliciis avi­dius nutriebatur, quàm speculationibus exquisitissimis. Cum his duobus crebro colloqui solebam de materiis istis, interveniente Peripatetico quodam Philosopho, quem à cognitione Ueri, res nulla magis avocare vi­debatur, [Page] quàm quod famam in interpretationibus A­ristotelicis adquisitam, omnibus modis tuendam sibi putaret.

Enimvero quando mors acerbissima Venetias Flo­rentiamque binis istis magnis luminibus, in melioribus eorum annis orbavit; at famam eorundem, quantum ejus per virium mearum tenuitatem licebit, in hoc meo scripto vivacem efficere constitui, ipsos depresenti con­troversia tanquam colloquentes introducendo. Nec deerit locus suus illi bono Peripatetico, cujus nomen taceri propter incredibilem erga Simplicii commen­tarios affectum, conveniens videbatur, eiusque loco relinqui illud alterum scriptoris quem tantopere venerabatur. Propitiae autem accipiant binae istae magnae animae, meo quidem animo aeternùm venera­biles, publicum hoc amoris mei nunquam intermorituri monumentum; expositurumque me Posteritati contem­plationes promissas, eloquentiae suae memoriâ juvent.

Viris istis colloquia varia, prout sors & occasio tulerat, eaque subinde interrupta, vt fieri amat, intercesserunt, quibus, in ingeniis eorum, discendi sitis accensa potius quam extincta fuerat. Ideoque sapienti consilio decrevere, dies aliquot integros congressui atque colloquiis impendere, per quos, sepositis omnibus aliis negotiis, unicè ad Mirabilia Dei tam in Caelo quàm Terra, accuratiori speculatione consideranda, mentem intenderent. Conventui autem isti designatum est Palatium Illustrissimi Sagredi vbi post debita, breuia tamen officia, Dominus Saluiatus orsus est in hanc formam.

DIALOGVS

PRIMUS. PERSONAE COLLOQUENTES.

SALVIANUS, SAGREDUS, & SIMPLICIUS.

HEri convenerat inter nos, ut hodierno die, distincte, quoad ejus fieri posset, exactéque dissereremus, de rationibus naturalibus, earúmque momentis, quae hactenus ab utraque parte, tum Hy­potheseos Coperni­cus Terrā Globum Planetae similem statuit. Aristotelicae Prolemaicae (que) fautrice, tum Systematis Copernicani sectatrice, in medium allatae fuerunt, Et quia Copernicus Ter­ram mobilibus Coeli corporibus annumerat, ac proinde Globum eam Planetae similem constituit, bene fecerimus, si disputationem nostram ordiamur Substantiae Caelestes inalterabi­les, & Ele­mentares alterabiles, necessariae in natura, ex mente Aristotelis. ab examinando, quae quantáque vis sit & energia Pe­ripateticae disputationis in demonstrando, quòd hy­pothesis ista prorsus sit impossibilis, eò quod omnino necesse sit introducere in naturam substantias inter sese diversas, hoc est, Caelestem, & Elementarem; illam impassibilem & immortalem, hanc alterabilem & caducam. Quod quidem argumentum tractat Aristoteles in libris de Coelo, idque de primò per [Page 2] discursus, generalibus quibusdam hypothesibus in­nixos insinuat: postmodum experientiâ & specia­libus demonstrationibus confirmat. Quem eundem secutus ordinem, eadem illa proponam, subjectâ liberè sententiâ meâ: quam censurae vestrae, cum primisque Simplicii, tam strenui propugnatoris Ari­stotelicae doctrinae, submitto.

Ac primus quidem gradus Peripatetici progres­sus is est, quo Aristoteles integritatem perfectio­nemque Mundi probat ex eo, quod is neque sit sim­plex linea, nec sola superficies, sed corpus longitu­dine, latitudine, profunditatéque praeditum: cúm­que Aristoteles Muudum facit per­fectum eò quod tri­plici di­mensione constet. dimensiones non sint plures quàm istae tres, Mun dus autem eas habeat, eum omnes habere, & pro­inde totum atque perfectum esse concludit. Porrò quòd ad magnitudinem illam simplici longitudine constantem, quae Linea vocatur, accedente latitudi­ne, fiat Superficies; & addita insuper altitudine sive profunditate, nascatur Corpus; & ab hac triplici dimensione non detur progressus ad aliam, sic ut his tribus solis terminetur integritas, & ut ità dicam, totalitas; id equidem optaverim ab Aristotele mihi demonstratum apodicticis ac necessariis rationibus, Demon­strationes Aristote­lis, tres tantum, nec plures dimensio­nes esse. maxime cùm id clarè satis atque promptè liceat exequi.

SIMP.

Quid ergo deest illis pulcherrimis de­monstrationibus in textu 2, 3, & 4. post definiti­onem Continui? annon isthic habetur primò, quod praeter tres dimensiones non sit ulla alia, propterea quod ipsa tria omnia sunt, & ipsum ter omniqua­que? Et hoc nonne confirmatur autoritate atque doctrinâ Pythagoricorum, qui asserunt, omnia tri­bus esse determinata, principio, medio ac fine, eúm­que ipsius Omnis esse numerum? Et ubi relinquis [Page 3] alteram rationem, quod nimirum, naturae quadam Numerus ternarius Pythagori­cis celebra­tus. lege numerus ille ad sacrificia deorum adhibetur? quòd item, utique dictante sic natura, rebus, quae numero tres sunt, non autem paucioribus, attribui­tur vocabulum Omnes? Duo enim Ambo quidem dicimus, & duos Ambos; Omnes autem non dici­mus, nisi tres sint. Atque haec omnis doctrina tra­ditur in textu 2. Postea textu 3. plenioris scientiae causa legitur, quòd Omne, & Totum, & Perfectum, formaliter unum idem (que) sint, ac proinde solū Corpus inter magnitudines sit perfectū: solum enim ipsum tribus determinatur: hoc autem est Omne. Tripli­citer autem cum sit divisibile, omniquá (que) divisibile est. At verò caeterarum magnitudinum alia divisibi­lis est uno modo, alia duobus. Ut enim numerum adeptae sunt, sic etiam divisionem, & continuitatem: atque ita una magnitudo continua est versùs nnam partem, altera versùs duas: tertia verò, scilicet Cor­pus, omniquá (que) continuatur. Praeterea textu 4. post quaedam exposita, numquid id ipsum alia quadam demonstratione probat? scilicet, cum transitio non fiat nisi secundùm aliquem defectum (quomodo à linea transitur ad superficiem, cum linea latitudine careat) & verò impossibile sit Perfectum deficere; Omniquá (que) enim est: proinde non datur transitus à Corpore ad aliam magnitudinem. Jam his omni­bus locis annon abunde probatum esse videtur, quòd ultra tres dimensiones, longitudinem, latitu­dinem & profunditatem, non possit fieri transitio ad aliam: & quod Corpus, quippe omnibus illis prae­ditum, sit perfectum?

SALV.

Ut verum fatear, hac omni disputa­tione tua non ultra me constringi sentio, nisi ut con­cedam, quicquid principium, medium, ac finem ha­bet, [Page 4] id posse atque debere dici perfectum: quod autem postea, quoniam principium, medium & finis, Tria sunt, ideo ternarius numerus perfectus, & iis rebus, quae eo numero constant, perfectionem con­ferendi vim habeat, nullam video rationem quae me moveat ad id concedendum; nec etiam intelligo, ne­que credo, quod v. g. ad usum pedum, numerus te­narius magis sit perfectus quàm quaternarins, aut binarius: neque scio, an quaternarius causa sit ali­cujus imperfectionis in Elementis: & an Elemen­ta, perfectiora futura fuerint, si tria tantùm essent. Rectius igitur erat, illo lenocinio ad Rhetores able­gato, propositum demonstratione necessaria con­firmare. Sic enim in scientiis apodicticis fieri par est.

SIMP.

Tu mihi videris in risum jocúm (que) tra­here rationes illas, quae tamen omnes haustae sunt è doctrina Pythagoricorum, qui numeris tantam vim attribuerunt: & jam te, qui Mathematicus es, ac ut opinor etiam in multis opinionibus Philosophus Py­thagoricus, Intellectus humanus eo quod Numeros intelligit, divinitatis particeps Platoni. apparet eorum mysteria contem­nere.

SALV.

Numerorum scientiam à Pythagoricis in summo pretio habitam, ipsúm (que) Platonem admi­ratum esse humanum intellectum, eúm (que) parti­cipem existimâsse Divinitatis, eâ solâ causâ quòd is numerorum naturam exploratam habeat, equidem Mysteria numerorū Pythagori­corum fa­bulosa. optime novi, nec ab eo judicio mea quo (que) senten­tia discrepat. Quòd autem ista mysteria, quorum nomine Pythagoras, ejús (que) sectatores, numerorum scientiam adeo magnifecerunt, illae ipsae nugae sint, quae vulgi sermones at (que) chartas implent, ut credam, adduci nullo modo possum. Imò mihi constat, ip­sos, ne doctrinae suae miracula contemptui atque [Page 5] contumeliis imperitae plebis exponerentur, instar sa­crilegii duxisse, si quis fuisset ausus in vulgus enun­ciare magis reconditas proprietates numerorum & quantitatum incommensurabilium & irrationalium ab ipsis investigatarum: eos verò qui haec talia publica rent, in altero Mundo suppliciis infernalibus excruciari praedicabant, Unde crediderim, ex ipso­rum grege quempiam, ad pascendam plebeculae cu­riositatem, ut molestos interrogatores submoveret, ista levicula, quae postea in vulgus emanarunt, pro De Papyrio praetextat [...] Gell. 1. 23. mysteriis suis numeralibus venditasse, eá (que) in re sa­gacis illius adolescentis astutiam imitatum esse, qui matri, nescio, an uxori curiosae, ad prodenda secre­ta Senatûs importune sese sollicitanti, pro veris se­cretis confictam à se fabulam quandam recitavit, un­de postea & ipsa, & caeterae mulieres, risui & ludibrio ejusdem Senatûs expositae fuerunt.

SIMPL.

Equidem nolim eorum numero, qui mysteriorum Pythagoricorum nimis curiosi sunt, accenseri: verum tamen ut proposito nostro inhae­reamus, rationes ab Aristotele productas, ad pro­bandum, dimensiones non esse, nec posse esse plu­res tribus, concludendi vim habere respondeo: nec si qua demonstratio magis necessaria posset adferri, omissurum eam Aristotelem fuisse credo.

SACR.

Adde minimùm, siquam aliam scivisset, aut si qua in mentem ei venisset. Tu verò Salviate, pergratum mihi feeeris, si rationem aliquam suppe­ditaveris evidentem, & ita claram, ut à me compre­hendi possit.

SALV.

Imò & à te, & à Simplicio ipso: nec comprehendi solùm: verùm etiam quam jam antè sci veritis, etsi fortè non adverteritis animum. Facilioris intelligentiae gratiâ, sumamus hanc cum [Page 6] penna chartam, quam in tales usus Demon­statio Geo­metrica trinae di­mensionis. appositam esse vi­deo, & aliquid figurae describa­mus. Initio no­temus haec duo puncta A. B. & ab uno ad alterum ducamus, tum cur­vas ACB, ADB. tum rectam AB. Quaero jam ex te, quaenam harum distantiam inrer termi­nos AB. determinare videatur animo tuo, & quare?

[figure]
SACR.

Dicerem, id praestare Rectam, non ve­rò Curvas: tum quia recta omium est brevissima: tum etiam quia unica, sola, & determinata: cùm aliae sint infinitae, inaequales, & longiores: determinatio verò, meo quidem judicio, ex eo fieri debet, quod est unum atque certum.

SALV.

Ergo lineam rectam habeamus pro de­terminatrice longitudinis inter duos terminos. Ad­jungamus nunc aliam rectam & parallelam ipsi AB, quae sit CD. sic ut hae duae su­perficiem interje­ctā comprehen­dant. Ejus super­ficiei velim abs te mihi latitudinem assignari, & qui­dē ex termino A. Quomodo procedes ergo, & quem constitues al­terum in linea CD. terminum ad assignandam in­terjecti

[figure]

[Page 7] inter has lineas spatii latitudinem? an, in­quam, determinabis eam ex quantitate curvae AE. aut rectae AF. an verò

SIMP.

Ex recta A. F. & non ex curva: cùm à tali usu, curvae jam fuerint exclusae.

SAGR.

Ego verò nec hanc, nec illam adhibe­rem, cum appareat, rectam A. F. oblique incedere; sed ducerem lineam, quae lineae C. D. perpendicula­riter insisteret. Haec enim mihi videretur brevissima & unica, ex infinitis majoribus & inter se inaequali­bus, quae ex termino A. ad alia at (que) alia oppositae li­neae C. D. puncta produci possunt.

SALV.

Electio tua, cum adducta ratione, per­fectissima mihi videtur. Hactenus ergo habemus, quòd prima dimensio determinetur lineâ rectâ: se­cunda, hoc est, latitudo, aliâ lineâ non solùm rectâ, verum etiam ad angulos rectos insistente alteri lon­gitudinem determinanti: atque ita definivimus du­as superficiei dimensiones, hoc est, longitudinem & latitudinem. Quod si verò altitudinem, exempli causa, trabis, istius, à pavimento pedibus nostris sub­jecto determinare jubearis: cùm ex quocunque puncto trabis, infinitae lineae, & curvae, & rectae, om­nesque diversae longitudinis, ad infinita subjecti pa­vimenti puncta duci possint, quamnam ex illis tali­bus lineis adhiberes.

SAGR.

Ego verò de trabe filum appenso plum­bo suspenderem, liberéque extentum, proximè pa­vimentum d [...]mitterem. Hujus fili longitudo, cum sit linea recta, & quidem brevissima omnium quot­quot ex eodem puncto ad pavimentum demitti pos­sunt, eam veram hujus conclavis altitudinem esse pronunciarem.

SALV.

Optime. Quod si ex puncto notato [Page 8] in pavimento à dependente isto filo, (praesupponi­tur autem pavimentum ad libellam exactum, seu horizontale, non inclinatum) describerentur aliae duae rectae lineae, una pro longitudine, altera pro la­titudine superficiei ejusdem pavimenti, quosnam an­g [...]lo [...] illae cum filo isto continerent?

SAGR.

Continerent absque dubio rectos; cum & filum perpendiculare sit, & pavimentm bene com­planatum ac horizontale.

SALV.

Quod si ergo punctum aliquod sta­tuas caput ac terminum dimensionum, ex eoque deducas rectam lin am, ceu determinatricem pri­mae dimensionis, hoc est, longitudinis; necessariò altera latitudinem definitura, primae illi ad angulos rectos insister; & illa denota [...]rix altitudinis, hoc est, tertiae dimensionis, ex eodem progressa puncto, for­mabit utique cum reliquis duabus angulos non ob­liquos, sed rectos, at (que) ita à tribus perpendicularibus, tanquam à tribus lineis unis, & certis, brevissimis, determinatas habebis tres dimensiones, pu [...]à longi­tudinem A. B. latitudinē A. C. altitudinem A. D.

[figure]

Et quia perspicuum est, quod in eodē illo puncto non possit alia aliqua linea concurrere, quae cum istis tribus angulos rectos efficiat: cúmque dimensiones à solis lineis rectis inter se rectos angulos efficienti­bus determinari debeant; ex eo sequitur, dimensi­ones tribus plures non esse, & quod tres habet, id omnes habere: & quod omnes habet, quaqua­versum esse divisibile: quodque tale est, esse perfe­ctum, &c.

SIMPL.
[Page 9]

Ecquis hoc credat, alias hic non pos­se duci lineas? Quidni enim ex inferiori parte liceat aliam describere lineam, caeteris lineis ad punctum A. perpendiculariter occurrentem?

SALV.

Tu profecto non nisi tres lineas rectas solas, qui inter se rectos angulos constituant, in eo­dem puncto committere queas.

SAGR.

Omnino. Nam illa linea, quam Sim­plicius innuit, eadem mihi futura videtur cum linea In probati­onibus Physicis accuratio Geometri­ca requi­renda non est. D. A. ad partes inferiores prolongata: quo pacto produci quo (que) possent reliquae duae; sed hae cum primis illis tribus eaedem essent, nec ab iis differ­rent, nisi quòd, ut nunc sese solummodo contin­gunt, tunc etiam secarent invicem: at novam dimen­sionem non apportarent.

SIMP.

Nolo quidem huic tuae ratiocinationi concludendi vim adimere: sed cum Aristotele cer­te dixero, in naturalibus non semper esse demon­strationis Mathematicae necessitatem exigendam.

SAGR.

Ita fott [...] quidem, ubi haberi ea ne­quit: at cùm est in promptu, quid ni adhiberemus illam? Veruntamen rectius fuerit, nihil verborum amplius in hanc partem impendere▪ Credo nam­que, Salviatum Aristoteli ac tibi vel sine ulla de­monstratione concessurum fuisse, Mundum esse Cor­pus, & esse perfectum, imò perfectissimum, utpote opus Dei maximum.

SALV.

Sic est revera. Prorsus igitur omissa Partes Mundi duae, Cae­lestis & Elementa­riis, juxta ta Aristot. inter se contrariae. generali contemplatione totius, veniamus ad con­siderationem partium, quarum Aristoteles in prima divisione duas facit, eás (que) inter se diversissimas, ac certo modo contrarias: Caelestem scilicet, & Ele­mentarem: illam ingenerabilem, incorruptibilem, inalterabilem, impassibilem, &c. hanc verò continuae [Page 10] alterationi mutationi (que) obnoxiam, &c. Quam dif­ferentiam à diversitate motuum localium, tanquam ab originario principio petit, ac tali met hodo pro­greditur.

Exeundo, ut ita dicam, è Mundo Sensibili, seseque recipiendo in Mundum Id [...]alem, orditur architecto­nice considera [...]e, quòd, cùm natura [...]sit principium motûs, corpora quoque naturalia motu locali mo­bilia esse conveniat. Declarat postea, motus locales esse t [...]ium generum, hoc est, circularem, rectum, & ex recto circulari (que) mixtum. Priores duos vocat simplices, eò quod ex omnibus lineis, sola circularis & recta sunt simplices Atque hoc loco senten­am suam explicatius aliquanto proponens, de novo definit, Simplicium motuum unum esse circularem, hoc est, illum qui sit circa medium: alterum Re­ctum, qui fit vel sursum, vel deorsum: sursum qui­dem à medio: deorsum autem ad medium. Hinc in­sert, necessariò convenire, ut omnes motus simplices restringantur ad hasce tres species, scilicet ad medi­um, à medio, & circa medium: id quod pulchra quadam proportione (inquit) iis responder, quae su­prà de corpore dicta sunt, ipsius quo (que) perfectionem tribus rebus constare, perinde ac motum.

Porrò confirmatis hic motibus, docere pergit quòd, cum corpora naturalia alia sint simplicia, & alia è simplicibus composita, (vocat autem cor­pora simplicia ea, quae à natura principium motus habent, ut sunt Ignis & Terra) par quo (que) [...]it, ut corporum simplicium motus fint simplices, & com­positorum mixti; ita tamen, ut composita sequantur motum partis in compositione praedominantis.

SAGR.

Quaeso, Salviate, subsiste nonnihil hoc loco. Tot enim undi (que) mihi dubia ex jam dictis [Page 11] occurrent, ut necesse habeam, aut eadem proponere, si modò his quae deinceps dicturus es, attentionem praestare velim: aut, si memoria dubiorum servanda sit, attentionem ab iis quae porro dicturus es, avocare.

SALV.

Ego verò lubens subsistam. Experior enim eandem tecum fortunam ac in singula momen­ta periclitor excuti cursu, dum inter scopulos ac [...]n­das adeo procellosas, erepto mihi Coelo, turbataque pyxide nautica velificandum est. Itaque propone quicquid habes dubiorum, antequam iis major cu­mulus accedat.

SAGR.

Statim initio cum Aristotele nonnihil Definitio Naturae vel imperfecta: vel intem­pestivè ab Aristotele producta. abduxisti me à mundo sensibili, ut mihi ostenderes Architecturam, qua fabricandus ille fuerat: & ad gustum meum explicare coepisti, quòd corpus natu­rale suâ naturâ mobile sit, eò quod alibi Natura de­finiatur esse principium motûs. Hîc aliquid mihi dubii subortum est, nimirum qua de causa dicere praetermiserit Aristoteles, Corporum naturalium alia esse Mobilia naturâ, & alia Immobilia: siqui­dem in definitione Naturae dicitur, illam esse prin­cipium Motus & Quietis. Quod si corpora natura­lia cuncta motûs principium habent; aut omittenda fuerat in definitione Naturae mentio Quietis: aut isto loco talia definitio non adducenda.

Deinde quod attinet ad declarationem, quid Ari­stoteles intelligat per Motus simplices, & quomodo spatiis eos determinet, appellando Simplices illos, Helix cir­ca Cylin­drum, line [...] simplex dici potest. qui siant per lineas simplices, quales fint Circularis & Recta tantummodò; haec omnia lubens admitto, nec morose objicio instantiam de linea Helice cir­ca Cylindrum; quae cum ex omni parte sit sibi ipsi similis, etiam ipsa lineis simplicibus annumeranda videri queat. Illud verò concoquere non possum, [Page 12] quod video, Simplices motus eum ita restringere, (dum aliis verbis easdem definitiones repetere velle videtur) ut illorum unum appellet Motum circa Medium, alterum verò sursum ac deorsum: qui ter­mini non usurpantur extra Mundum fabricatum; sed eum praesupponunt non quidem fabricatum, sed jam à nobis habitatum. Quod si motus rectus est simplex ob simplicitatem lineae rectae, sique motus simplex est naturalis, quacunque versum ille fiat, hoc est, sursum deorsum: prorsum, retrorsum: dextrorsum sinistrorsum: & quamcun (que) differen­tiam aliam imaginari licet, modò recto non diver­sam; oportebit illum competere alicui corpori na­turali simplici: sin minus, Aristotelis suppositio manca erit. Apparet insuper, Aristotelem innuere, quod unus tantùm in Mundo sit motus Circularis, & per consequens unum solummodo centrum ad Aristoteles architectu­rae praecep­ta fabricae mundanae, non autem fabricam praeceptis accommo­ [...]at. quod unicum motus recti sursum deorsúm (que) facti referantur. Omnibus indiciis apparet, hoc Aristoteli propositum esse, ut praestigiis nos circumscribat, & architecturam accommodet ad Mundanam hanc fabricam, non autem fabricam praeceptis archite­cturae conformet. Quod si dixero, Naturae hac in universitate mille posse dari motus circulares, & con­sequenter mille centra; dabuntur quo (que) mille motus sursum ac deorsum. Praeterea constituit, ut dixi, mo­tus simplices, & motum mixtum, appellando simpli­ces, circularem & rectum: mixtum verò, ex his com­positum Corporum verò naturalium alia vocat sim­plicia (hoc est, illa quae habent principium naturale ad motum simplicem) alia composita. Porrò mo­tus simplices attribuit corporibus simplicibus, & compositum compositis: sed per motum composi­tum non amplius intelligit mixtum è recto & citcu­lari, [Page 13] qualis in Mundo adhuc inveniri potest: verùm introducit motum mixtum tam impossibilem, quàm est impossible miscere motus oppositos in eadem li­nea recta factos, ita ut exinde nascatur aliquis mo­tus, qui partim sursum, partim deorsum fiat. Quam absurditatem impossibilē ut moderetur ac temperet, Motus re­ctus quan­doq [...]e sim­plex, quane doque mix­tus, ex mente Ari­stotelis. ad hanc deni (que) descendit assertionem, talia corpora mixta moveri secundum partem simplicem praedo­minantem. Vnde necessariò confequitur, quod eti­am motus factus per eandem lineam rectam, sit ali­quando simplex, aliquando compositus, fic ut sim­plicitas motûs non amplius ex simplicitate lineae so­lùm aestimetur.

SIMPL.

Quid igitur? an non tibi sufficere vi­detur haec differentia, si motus simplex & absolutus multò velocior dicatnr eo, qui nascitur ex praedo­minio? Quantò, quaeso, velociore lapsu, purae ter­rae frustum quàm ligni frustulum, ad ima descendit?

SAGR.

Bene, mi Simplici. Verumtamen si simplicitas ideo mutanda erit; praeterquam quod in­finitae motûs mixti species inde nascentur, tu mihi non poteris determinare motum simplicem: imò, si major minórque velocitas possunt alterare sim­plicitatem motûs, nullum corpus simplex amplius movebitur motu simplici: siquidem in omni motu recto naturali velocitas semper increscit,, & pro­inde mutat simplicitatem, quae tamen ob idipsum quia simplicitas est, imm [...]abilis esse debet. Quin hoc amplius, tu novam Aristoteli notam impin­gis, quod in definitione motus compositi non fe­cerit mentionem tarditatis aut velocitatis, quam nunc tu ceu necessariam & essentialem defini­tionis partem exigis. Accedit, quòd ex ista regula tua nihil emolumenti lucraris. Sunt nam (que) mixta [Page 14] corpora, nec è pauca, quorum alia tardius, alia ve­locius moventur simplicibus: Exempli causa, plum­bum & lignum respectu terrae: & tamen ex horum motibus, quemnam tu simplicem vocabis, & quem compositum?

SIMP.

Ut simplicem illum, qui peragitur à corpore simplici: & mixtum, qui à composito.

SAGR.

Optimè profecto. Ecquid ais, Sim­plici? Paullo ante statuebas, è motu simplici & com­posito cognosci, qua nam sint corpora simplicia, & quae mixta: jam vero è corporibus simplicibus ac mixtis me vis deducere in cognitionem qualis sit motus simplex, & qualis compositus. Excellens me­hercle regula, ut ne (que) motum amplius, ne (que) cor­pora percipias.

Praeterea jam significas, non amplius tibi suffice­re mājorem velocitatem, sed requiris adhuc terti­am conditionem ad definiendum motum simplicem: pro quo Aristoteles [...]na sola contentus fuit, hoc est, simplicitate spatii: jam vero ex tua sententia motus simplex erit is, qui fit per lineam simplicem, cum certa determinatá (que) velocitate, à corpore mo­bili simplici. Jam esto, sicuti tibi placet, & ad Aristo­telem redeamus; is mihi motum mixtum definivit illum, q [...]i componitur ex recto & circulari. Sed ita non invenio corpus ullum, quod naturaliter tali mo­tu mobile [...]it.

SALV.

Revertor igitur ad Aristotelem: qui postquam bene & methodice suum discursum ex or­esset, sed tamen ad scopum initio statim animo suo praefixum potiùs oculos intenderet, quàm quo eum progressio recta deductura fuerat; interrumpendo silum, eò per transversum delabitur, ut inferat ceu rem notam ac manifestam, quod motus recti sursum [Page 15] deorsúm (que) naturaliter competant Igni ac Terrae: & quod proinde necessarium sit, ut praeter ista cor­pora; quae nobiscum sunt, aliud aliquod in natura detur, cui motus circularis conveniat: quod qui­dem corpus tanto sit excellentius, quanto motus circularis motu recto perfection est. Quantò autem alter altero sit perfection, hoc ex perfectione lineae circularis prae linea recta determinat, illam appel­lando perfectā, hanc imperfectam: imperfectam ideo, quia, si sit infinita, caret fine ac terminis: si verò finita, quippiam est extra eam, ubi prolongari potest. Hic primus lapis, haec basis, hoc fundamentum est u­niversae Mundi Aristotelici fabricae, huic innituntur omnes caeterae proprietates, ut gravitate levitaté (que) carere. esse ingenerabile, incorruptibile, & omnis mutationis expers, excepto motu locali &c. Et om­nes hasce passiones affirmat esse proprias corporis simplicis ac mobilis motu circulari: contrarias au­tem affectiones gravitatis, levitatis, corruptibilitatis, &c. assignat corporibus quae naturaliter moventur motu recto. Unde, quotiescún (que) fundamentum huc­úsque stabilitum, vitio laborare deprehenditur, haud ab re caetera quo (que) quae superstructa sunt omnia in dubium vocaveris.

Non nego, Aristotelem ea, quae discursu gene­rali, à principiis universalibus ac primis dependente, hactenus introduxit, in progressu postea denuo con­firmare rationibus particularibus, & experientiis: quas omnes distinctè pefiiculaté (que) considerare ne­cesse est. Jam autem, cùm in hactenus allatis oc­curant haud paucae nec exiguae difficultates, (& ta­men par erat, ut prima principia ac fundamenta, certa, firma, stabilia essent, quo tutius iisdem inaedifi­care liceret (forte non inconsultum fuerit, antequam [Page 16] dubiorum cumulus augeatur, experiri, num forte, sicut existimo, diversum sectantibus iter▪ aliam tuti­orém (que) viam, invenire liceat, & accuratius expensis architecturae praeceptis prima fundamenta stabilire. Seposito itaq: nunc Aristotelico progressu, quem suo tempore resumptum sigillatim examinabimur, a [...]o, in iis rebus, quas proposuit hucús (que) cum eo mihi convenire: & concedo Mundum esse corpus om­nibus praeditum dimensionibus, & proinde perfe­ctissimum; addo, quod quatenus tale, neeessariò sit Mundum perfectè or­dinatum esse praesup­ponit autor. ordinatissimum, hoc est, partibus summo & per­sectissimo ordine inter sese dispositis absolutum. Quam hypothesin nec à te, nec ullo alio nega­tum i [...]i credo.

SIMP.

Quis hoc negaret? Nam prior pars [de Mundi dimensionibus] Aristotelem ipsum auto­rem habet: ejus deinde denominatio [Mundum esse ordinatiss.] non aliunde videtur esse desumpta, quàm ex ordine, quo illo perfectissimo absolvitur.

SALV.

Firmato ita (que) tali principio, nil obstat quin immediate concludamus, si Mundi corpora Motum re­ctum in Mundo bene ordinato impossibi­lem esse. integralia suâ naturâ mobilia esse debent, impossi­bile esse, ut motus illorum sit rectus, aut alius quàm circularis. Manifesta & in promptu ratio est: nam quicquid motu recto movetur, id mu­tat locum, continuatóque motu, magis magis­que demovetur ab iis unde progressum est termi­nis, & ab omnibus locis quae successivè transmittit. Quod si talis motus naturaliter ei competit, sequitur quod à principio non fuerit in suo loco naturali: & proinde partes Mundi non sint ordine perfecto dis­positae. Atqui nos praesupponimus, illas esse perfectae ordinatas: & proinde, quatenus tales, est impossibile, ut naturae necessitate mutent locum, & per conse­quens [Page 17] motu recto moveantur. Praeterea cùm mo­tus rectus suâ naturâ sit infinitus, eo quod infinita sit Motus re­ctus sua na­tura infini­tus. & determinata linea recta; impossibile est, ut mobile aliquod à natura principium habeat motûs per line­am rectam, hoc est, in illam partem quò nunquam perveniri potest, cùm nullus sibi praefinitus sit termi­nus. Impossibili [...] factu non tentat na­tura. Et natura, ut Aristoteles ipse recte dicit, non suscipit illa facienda quae fieri nequeunt: neque mo­tum eò molitur, quò pervenire impossibile est.

Possit aliquis objicere, quòd, quamvis linea recta, & ex consequenti motus per illam, in infi­nitum produci possit, hoc est, indeterminatus sit; nihilominus natura suopte, ut ita dicam, arbitrio, ei certos terminos assignaverit, suisque corporibus na­turalibus Motus re­ctus forsan in primo Chao. naturales instinctus, quibus ad illos termi­nos ferantur, indiderit. Respondeo, fabulari forte quem posse, quod primum Chaos tale quid passum fuerit, ubi confusè sinéque ordine, materiae indi­stinctae vagabantur: ad quas in ordinem redigen­das Motus re­ctus accom­modatus ad inordi­nata corpo­ra in ordi­nem redi­genda. natura perquam concinne fuerit u [...]a motu recto: qui motus sicuti bene constituta corpora turbandi, sic pravè disposita rectius ordinandi vim habeat. Sed postquam omnia rectè distributa collocatáque sunt, impossibile est, in iis restare naturalem incli­nationem, ut moveantur amplius motu recto, quo jam id solum consequerentur, ut suo proprio ac na­turali loco exciderent, hoc est, in pristinum Chaos confusionémque redirent. Possumus ergo dicere, motum rectum inservire contrahendae materiae ad fabricandum opus: sed jam fabricatum illud, aut immobile manere: aut, si moveatur, circu­lariter solummodo moveri. Nisi tamen cum Plato­ne statuere malimus, corpora Mundana etiam tum, cùm jam fabricata & omnino stabilita essent, ali­quandi [...], [Page 18] sic ordinante conditore, motu recto agi­tata Corpora Mū ­dana initio motu recto, deinde cir­culari mota, secundùm Platonem. fuisse; sed postquam ad certa determinatáque loca pervenissent, paulatim in gyrum revolvi coepis­se, motu recto commutato cum circulari, in quo postea perstiterunt, semperque persistunt. Profunda certe speculatio, & Platone dignissima: de qua me­mini communem nostrum quo (que) amicum, Academi­cum Lynceum, in hunc modum [...]i recto memini disse­ruisse. Mobile con­stitutum in quiete, non movebitur, nisi habeat inclinationē naturalem ad certū a. Omne corpus quacun (que) de causâ constitutum in statu quietis, sed suâ naturâ mobile, libertati suae permissum, movebitur: ita tamen, ut inclinatione na­turali certum ac particularem ad locum feratur. Si enim indifferens ei esset, ad quemcun (que) ferri locum, uti (que) in sua quiete permaneret: cùm non sit ratio, cur in hunc potius quàm illum locum contendat. Cùm Mobile motū liquem locū. accelerat, eū ad appetitū locū fertur. igitur hanc inclinationem habeat, i [...]de necessariò consequitur, ut motum suum continuè acceleran­do conficiat: & à tardissimo incipiens, non acquirat ullum velocitatis gradum, nisi prius omnes gtadus velocitatis minoris, aut si lubet ita dicere, tarditatis Mobile quie­tē deferens, omnes tar­ditatis gra­dus transit. majoris, pertransierit. Nam quando excedit è statu quietis, (quae tarditatis motûs infinitae gradus est) non est ulla ratio, cur determinatum ejusmodi gra­dum velocitatis ingredi debeat, antequam minorem subierit; & cur alium adhuc minorem, antequam il­lum Quies est gradus tar­ditatis in­finitae. imò rationi maxime congruum videtur, per­transire prius per gradus viciniores ei, unde exierat, & ab his ad remotiores abire. Sed gradus, unde mobile motum suum auspicatur, est summae tardita­tis, Mobile motū non accele­rat, nisi vi­cinitatem ad termi­num acqui­rat. hoc est, quietis. Porrò haec acceleratio motûs non fiet, nisi mobile suo hoc motu quippiam acqui­rat: non acquirit autem aliud, nisi ut accedat ad lo­cum desideratum, hoc est, ad quem iuclinatione na­turali trahitur: eò verò viâ brevissimâ, hoc est, per [Page 19] lineam rectam deducetur. Ita (que) non sine ratione dici potest, quod natura, mobili alicui primùm in­quiete Natura mo­bili certum velocitatis gradum in­ditura▪ facit id ferri mo­tu recto. constituto determinatam velocitatem col­latura per aliquod tempus, & per aliquod spatium adhibeat motum rectum. His praesuppositis, imagi­nemur Deum creâsse corpus, v. g. Jovis, cui talem velocitatem indere constituerit, qualem is postea de­beat uniformem perpetuò servare. Cum Platone igitur dicere poterimus, Deum Jovi dedisse ut à principio moveretur motu recto & accelerato, & Velocitas uniformis motui cir­culari con­venit. cum postea certum illum gradum velocitatis attigis­set, rectum ejus motum conve [...]tisse in circularem, cujus postea velocitatem naturaliter uniformem esse conveniat.

SAGR.

Magna cum voluptate te disserentem Inter quie­tem & quemcunque velocitatis gradum in­tercedunt infiniti gra­dus veloci­tatis mino­ris. audio, quam futuram credo majorem, ubi difficul­tatem aliquam mihi submoveris. Ea est, quod non satis capio, cur necesse sit, ut mobile quietem dese­rens, & motum inclinatione naturali subiens, om­nes transeat gradus praecedentis tarditatis, qui in­ter quemcun (que) certum velocitatis gradum, & statum quietis inter jecti sunt: qui quidem gradus infiniti sunt, ita ut natura corpori Jovis subitò creatum mo­tum suum circularem cum tot illis velocitatum gra­dibus contribuere non potuerit.

SALV.

Non dixi, nec ausim dicere, naturae ac Natura non confert im­mediate terminatum gradum velocitatis. etsi id pos­set. Deo impossibile esse, velocitatem illam quam dicis, immediatè conferre: sed hoc affirmo, quod id na­tura de facto non praestet. Si verò praestaret, ea operatio naturae cursum excederet, ac proinde mi­raculosa foret.

SAGR.

Credis ergo lapidem relicta quiete, susceptó (que) motu suo naturali versùs centrum Ter­rae, transire per omnes gradus tarditatis inferio­ris [Page 20] ad quemcunque gradum velocitatis.

SALV.

Credo, imò ita firmiter habeo persua­sum, ut tibi quo (que) citra haesitationem id credendi autor esse possim.

SAGR.

Si nullum alium ex hodierno collo­quio fructum caperem praeter unam hujusce rei cognitionem, satis magnum operae me pretium fe­cisse putarem.

SALV.

Quoad quidem assequi datur ratioci­nationem tuam, pars magna tuae difficultatis in eo consistit, quòd in uno tempore, & quid [...]m brevissi­vissimo, Mobile re­licta quiete pertransit omnes gra­dus veloci­tatis, sic ut nulli immo­retur. transeundi sunt infiniti gradus tarditatis prae­cedentis quamcunque velocitatem, à mobili in isto tali tempore acquisitam. Priusquam igitur ad alia progrediar, hunc tibi scrupulum eximere conabor, idque negotio non magno, dummodo noveris, quod mobile transeat quidem per dictos gradus: verùm iste transitus ea ratione fiat, ut nullibi moram faciat. Cùm autem transitus non plus unico temporis mo­mento desideret, quantulumcunque verò temporis spatium infinita momenta contineat; itaque non de­erit, unde assignemus suum cuique de infinitis gra­dibus tarditatis, quantumvis tempus exiguum fuerit.

SAGR.

Hucusque dicta bene capio. Sed in­terim hoc mihi mirum videtur, quod ista sphaera tormentaria (talem enim pro mobili cadente mihi propono) quamvis adeo praecipiti cursu descen­dat, ut minori quàm quod decem arteriae pulsibus respondet tempore plusquam ducentos cubitos alti­tudinis emetiatur, tamen in hoc suo cursu cum tam exiguo velocitatis gradu conjuncta fuisse deprehen­datur, ut si in eo gradu permanens motum nihilo magis accelerando continuasset, ne die quidem in­tegro [Page 21] spatium hoc emensura fuerit.

SALV.

Imò ne integro quidem anno, dixeris, nec decem annis, nec vel mille: id quod persuadere tibi conabor, forte nihil contradicturo nonnullis simplicibus quaestionibus quas tibi proponam. Ita­que dicito mihi, numquid dubites concedere, sphae­ram hanc in suo descensu majorem subinde veloci­tatem ac impetum acquirere.

SAGR.

Id quidem habeo persuasissimum.

SALV.

Quod si dicam, impetum in quocun (que) motus ejus loco acquisitum, tam esse concitatum, ut sufficiat ad sphaeram reducendam in eam unde exie­rat altitudinem, an & hoc concedes?

SAGR.

Concedam abs (que) contradictione; cum Mobile gra­ve descen­dendo ac­quirit eum tmpetum, qui illi ad eandem al­titudinem reducend [...] sufficiat. hac limitatione tamen, si sphaera abs (que) ullo impedi­mento totum suum impetum applicare possit ad il­lam solam operationem, seipsum, aut aliud quip­piam sibi aequale reducendi ad eandem altitudinem. Id quod fieret, si terra perforata esset per centrum, & ad centum aut mille cubitorum à centro distan­tiam sphaera per hoc foramen demitteretur. Per­suasum enim habeo, fore, ut illa sphaera centrum praetercurrat, tantundem spacii in ascensu, quan­tum antea in descensu conficiens. Nam si illod à per­pendiculo suo, qui status quietis ejus est, removea­tur, & postea libertati suae relinquatur, remeabit ad illud perpendiculum, idque transmittet ad idem cum priore, aut certe tanto minus intervallum, quanto per aërem, aut funem, aut alia obstacula fuerat impedi­tum. Idipsum etiam in Aqua conspicitur, cujus per siphonem ascensus discensui est aequalis.

SALV.

Tu exactè disseris. Et quia novi, te non haesitanter hoc largiri, quod incrementum ip­fius impetûs fiat elongatione à termino unde mobile [Page 20] [...] [Page 21] [...] [Page 22] digreditur, & appropinquatione ad centrum quò motus progreditur; dubitas ne concedere duo mobilia aequalia; licet per diversas lineas descen­dentia, sine ullo tamen impedimento, aequale sui impetûs incrementum capere, sic ut appropin­quatio ad centrum sit aequalis?

SAGR.

Non recte quaestionem assequor.

SALV.

Descripta figura melius explicabo mentem meam. Esto linea A. B. Horizonti

[figure]

parallela. Ex puncto B. excitabo perpendicula­rem B. C. Has deni (que) jungam inclinatâ C. A. Jam concipiamus lineam C. A. esse planum inclinatum, exquisitè politum ac durum, per quod descen­dat sphaera perfectè rotunda, materiâ durissimâ constans, decidat item similis alia libero motu per perpendicularem C. B. Jam quaero, num concedas, quod impetus sphaerae descendentis planum C. A. postquam illa terminum A. at­tigerit, aequalis esse possit impetui acquisito ab altera in puncto B. post casum per perpendicu­larem C. B?

SACR.
[Page 23]

Hoc affirmare non dubito. Nam Impetus mobilium aequaliter à centro di­stantiam sunt aequa­les. revera ambae sphaerae centro aequaliter appro­pinquârunt: & per jam concessa à me, illorum impetus aequaliter sufficient ad ipsas in eandem altitudinem reducendas.

SALV.

Jam dicito mihi, quid factura tibi videtur eadem illa sphaera, horizontali plano A. B. incumbens?

SAGR.

Quiescet utique, cùm planum istud inclinatione careat.

SALV.

Sed per planum inclinatum C. A. de­scenderet, etsi motu lentiore, quàm per perpendi­cularem C. B.

SAGR.

Etiam hoc ipsum concedere nihil du­bitarem, nisi necessarium esse videretur, ut mo­tus per perpendicularem C. B. velocior sit quàm per inclinatam C. A. Quod si ita est, quomodo igitur per inclinatam descendens, & punctum A. attingens, tantùm impetum, hoc est, talem gradum velocitatis obtinere poterit, qualem & Volocitas per planum inclinatum aequalis est velocitati per lineam perpendicu­larem: & motus per perpendicu­larem velo­cior est mo­tu per in­clinatam. quantum habebit ea quae per perpendicularem de­cidit in puncto B? Istae duae propositiones con­tradictoriae videntur.

SALV.

Multo minus ergo credibilia putabor affirmare, si dixero, quòd velocitates per per­pendicularem, & per inclinatam descendentium, absolutè sint aequales. Et haec tamen propositio tam certa est, quàm illa quoque, quae affirmat, quod descendens per perpendicularem velocius mo­veatur, quàm per inclinatam.

SAGR.

Hae propositiones mearum aurium judicio contradictoriae sunt: numquid & tua­rum, Simplici?

[Page 24]

[figure]
SIMP.

Mihi idem videtur.

SALV.

Tu me ludis, opinor, dum simulas, ea te non capere, quae me rectius intelligis. Ergo dic mihi, Simplici, quando mobile aliquod altero ve­locius esse cogitas, quid nam animo tuo concipis?

SIMP.

Concipio, unum mobile majus altero spatium in eodem tempore conficere: aut spatium aequale, sed minori tempore.

SALV.

Optimè. Sed de mobilibus aequè ve­locibus, qui mentis tuae conceptus est?

SIMP.

Concipio, quod aequali tempore spa­tium aequale transmittant.

SALV.

Et nihil praeterea.

SIMP.

Haec mihi videtur esse propria definitio motuum aequalium.

SAGR.

Quin adjiciamus ampliùs alteram Velocitates dicuntur aequales, cum spatia confecta temporibus sunt propor­tionalia. scilicet, Velocitates aequales etiam appellari, quando transmissa spatia habent eandem proportionem cum temporibus, quibus transmissa sunt: erit (que) defini­tio magis universalis.

SALV.

Sic est: nam comprehendit aequalia spatia transmissa temporibus aequalibus, at (que) etiam inaequalia transmissa temporibus inaequalibus, sed proportionalibus ad ipsa spatia. Redi nunc ad ean­dem [Page 25] figuram, & applicando conceptum tuum de motu velo ciore dic mihi, quare velocitas decidentis per C. B. maior sit velocitate descendentis per C. A.

SIMPL.

Opinor ideo, quia dum decidens metitur totam lineam C. B. in eo tempore descen­dens emetietur de linea C. A partem aliquanto minorem quàm C. B.

SALV.

Sic est, atque hinc elucescit, mobile moveri velocius per perpendicularem quàm per inclinatam. Nunc considera, num in eadem illa figura deprehendi quodammodo possit etiam al­terius conceptus tui veritas, & ostendi, quod mobilia sint aeque velocia in utraque linea CA. CB.

SIMPL

Ego nihil hic tale deprehendo: quin potius existimo haec esse contradictoria.

SALV.

Et tu Sagrede, quid sentis; Nolim equidem illud docere te, quod tute novisti, & cujus mihi iam modò definitionem suppeditasti.

SAGR.

Adducta à me definitio sic habet, mobilia aeque velocia dici posse, quando spatiorum ab iis confectorum eadem est proportio, quae tem­porum, in quibus ea confecerunt. Quae desinitio si in praesenti casu locum habere deberet, necesse esset, tempus descensus per C. A. ad tempus casus per C. B. habere eandem proportionem, quam habet ea­dem linea C. A. ad C. B. Sed non intelligo quomodo id fieri queat, ut nihilominus interim motus per C. B. sit velocior motu per C. A.

SALV.

Et tamen adigam te ut intelligas. Age dic mihi, motus isti numquid continue acceleran­do fiunt?

SAGR.

Omnino: sed acceleratio major est in perpendiculari quàm in inclinata.

SALV.

Atqui acceleratio ista in perpendicula­ri [Page 26] si comparetur cum acceleratione per inclinatam, ita sese habet, ut acce [...] is duabus partibus aequali­bus in quocunque loco linearum ista [...]um, perpendi­cularis & inclinatae, motus in parte perpendicularis semper [...]it velocior, quàm in parte inclinatae.

SAGR.

Nego hoc: imòpotero spatium in clinatae sumere, in quo velocitas multo sit tmaior, quàm in altero aequali spatio lineae perpendicularis: idque fiet, si spatium in perpendiculari sumatur vicinum termino C. in inclinatâ verò remotissimum ab eo.

SALV▪

Vides ergo, quod propositio, motum in perpendiculari, multò quàm in inclinata velocio­rem asserens, non sit vniuersaliter vera, nisi de iis motibus, qui incipiuntà primo termino, hoc est, à quiete: qua conditione omissa, propositio adeo deficeret, ut etiam eius contradictoria posset esse vera, hoc est, motum in inclinata velociorem esse quàm in perpendiculari: siquidem verum est, quod in inclinata possimus accipere spatium à mobili transmissum in minori tempore, quàm huic aequale spatium transmissum in perpendiculari. Porrò cùm motus motus per inclinatam in aliquibus locis velocior sit, in aliis minùs velox, quàm per per­pendicularem; igitur in aliquibus locis inclinatae tempus motûs ipsius mobilis ad tempus motûs alterius mobilis per aliqua loca lineae perpendicu­laris, habebit maiorem proportionem quàm transmissum spatium ad al [...]erum spatium, & in aliis locis proportio temporis ad tempus erit minor proportione spatii ad spatium. Exempli caussa. Duo mobilia exeant è quiete, hoc est, ex puncto C. vnum per perpendicularem C. B. & alterum per inclinatam C. A. Eo tempore, quo vnum mobile totam perpen­dicularem [Page 27]

[figure]

C. B. tran [...]imisit, alterum mobile confecit minus spatium C. T. ac proinde tempus moû s per C. T. ad tempus per C. B. (quod ei est aequale) maiorem proportionem habebit quàm linea T. C. ad C. B. siquidem eadem linea ad minorem habet maiorem proportionem, quàm ad maiorem. Et per oppositum, si in linea C. A. producta quantum est necesse, sumatur pars aequalis ipsi C. B. sed breuiori tempore transmissa; tempus inclinatae ad tempus ipsius perpendicularis haberet propor­tionem minorem, quàm quae sit spatii ad spatium. Si igitur in inclinata & in perpendiculari possumus intelligere spatia & velocitates tales, ut proportiones inter ipsa spatia sint & minores & maiores proporti­onibus temporum; haud absque ratione concedere quoque possumus, ibidem esse spatia, per quae mo­tuum tempora retineant eandem proportionem, quàm ipsa spatia.

SAGR.

Iam sentio magnum mihi scrupulum exemptum, & percipio, non solùm esse possibile, sed etiam necessarium id quod mihi contradictorium videbatur. Interim tamen nondum intelligo, quod ullus istorum casuum possibilium aut necessariorum, sit is ipse, quo inpraesentia opus est nobis, [...]ic vt verum [Page 28] sit quòd tempus descensus per C. A. ad tempus casûs per C. B. habeat eandem proportionem quam linea CA. ad C. B. unde absque contradictione dici queat, quod velocitates per inclinatam C. A. & per perpen­dicularem C. B. sint aequales.

SALV.

Acquiesce nunc in eo, quod praestiti, ne tibi haec incredibilia viderentur: scientiam au­tem alio tempore tradendam expecta, nimirum quando demonstratas videbis ab Academico no­stro circa motus locales: ubi demonstratum ani­madvertes, quod eo tempore dum mobile decidit per totam lineam C. B. alterum mobile descendat per C. A. usque ad punctum T. in quod incidit per­pendicularis ducta ex puncto B. Quod si placeat investigare, quonam in puncto lineae perpendicula­ris inveniatur illud ipsum mobile decidens, dum al­terum descendens attingit punctum A. ducatur ex A. perpendicularis ad lineam C. A. occurrens pro­longatae lineae C. B. & punctum concursûs erit id­ipsum quod quaeritur. Interea vides esse verum, quod motus per lineam C. B. sit velocior quàm per inclinatam C. A. (ponendo terminum C. pro princi­pio motuum quos inter se comparamus) Nam linea C. B. major est lineâ C. T. & altera linea à C. usque ad concursum perpendicularis ex A. ductae, infisten­tisque ipsi C. A. major est lineâ C. A. & proinde motus per illam velocior est quàm per C. A. sed quando comparamus motum factum per totam li­neam C. A. non cum toto motu, facto in eodem tempore per prolongatam perpendicularem, sed eum eo qui factus est in parte temporis per solam partem C. B. nihil obstat, quin mobile per C. A. con­tinuato descensu ultra T. possit in tali tempore perve­ [...]ire ad A. ut, qualis proportio deprehenditur inter [Page 29] lineas C A. C B. talis sit etiam inter ipsa tempora. jam ut ad primum propositum nostrum redeamus, quo monstrabatur, mobile grave, quietem exuens, descendendo transire per omnes gradus tarditatum praecedentium, ad quemcunque gradum velocitatis acquifitae, resumamus eandem figuram, & me­moriâ repetamus, inter nos convenisle▪ quod deci­dens per perpendicularem C. B. & destendens per inclina tam C. A. in terminis B. A. aequalis veloci­tatis gradus acquisivisse inveniantur. Ut jam ulterius progrediamur, opinor, haud gravate te mihi concessurum, quod super alio plano minus elevato quàm A. C. quale fuerit, exempli caussâ, D. A. motus descendentis esset adhuc multò tardior quàm in plano. C. A. Unde minime dubitandum est, notari posse plana adeo parum elevata supra hori­zontem A. B. ut mobile, hoc est, illa ipsa sphaera, in quantumvis longissimo tempore perventura sit ad terminum A. ad quem per planum B. A. ut per­veniat, ne quidem infinitum tempus sufficit: mo­tumque tantò semper tardiorem fieri, quanto mi­nor est plani declivitas. Necessario ita (que) fatendum est, posse supra terminum B. punctum accipi, ipsi B.

[figure]

[Page 30] tam propinquum, ut educto inde ad punctum A. plano, sphaera illud ne quidem anno integro transi­ret. Porro scias oportet, impetum, hoc est, gra­dum velocitatis, quem sphaera ad punctum A. di­gressa acquisivisse deprehenditur, ita sese habere, ut si sphaera motumsuum in eodem gradu uniformiter, hoc est, sine acceleratione aut retardatione, conti­nuaret; aequali tempore quanto emensa est planum inclinatum, confectura sit duplum ad longitudinem inclinati plani spatium. Hoc est (exempli caussa) si sphaera confecisset planum D. A. unâ horâ; con­tinuando motum uniformiter in illo gradu veloci­tatis, quem in termino A. fuit adepta, conficeret unâ horâ spatium duplum longitudinis D. A. cum­que (sicuti dicebamus) gradus velocitatis acquisiti in punctis B. A. à mobilibus, quae exeunt à quocun­que puncto accepto in perpendiculari C. B. quaeque descendunt, unum per planum inclinatum, & alte­rum per ipsam perpendicularem, semper sint aequa­les; ideoque mobile decidens per perpendicularem, potest exire à termino tam propinquo ipsi B. ut gra­dus velocitatis acquisitus in B. non sufficeret (si semper idem maneat) ad conducendum mobile per spatium duplum longitudinis plani inclinati, uno anno, nec decem, nec adeo centum. Possumus er­go concludere: si verum est, ordinario naturae cur­su, mobile, remotis omnibus impedimentis externis & accidentariis, moveri super plana inclinata tardi­us tardiusque, prout inclinatio decreverit, ita ut tarditas illa tandem reducatur ad infinitum, quod fit, cum finitur inclnatio, & redigitur in planum ho­rizontale: pariterque si verum est, quod gradui ve­locitatis acquifito in quocunque puncto plani recli­nati, sit aequalis ille gradus velocitatis, quem per [Page 31] perpendicularem decidens obtinet in puncto sectio­nis lineae horizonti parellelae ex isto plani inclinati puncto descriptae; necessariò quoque concedendum erit, quod mobile decidens, dum exit è quiete, transeat per omnes infinitos tarditatis gradus, quod que per consequens, ad acquirendum determina­tum velocitatis gradum opus sit, ut moveatur pri­mo per lineam rectam, descendendo per breve aut longum spatium, prout velocitas acquirenda debet esse minor majorve, & prout planum per quod de­scendit, minus aut magis est inclinatum: Ita ut pla­num dari possit inolinatione tam exig [...]â, ut ad ac­quirendum talem velocitatis gradum opu [...]t priùs motu per longissim [...]m spatium, & in longi [...]simo tem­pore; sic ut in plano horizontali nulla quant lacun­que v [...]locitas naturaliter acquirarur amplius, quan­doquidem mobile non amplius ibi movebitur: sed motus per lineam horizontalem, quae neque depri­mitur, nec assurgit, est motus circularis circa cen­trum. Ideoque motus circularis nunquam acqui­retur naturaliter absque praecedente motu recto: sin autem acquisitus jam fuerit, uniformi velocita­te perpetuò continuabitur: Horum veritatem plu­ribus declarare, atque etiam demonstrare possem: Motus cir­cularis non potest un­quā acquiri naturaliter absque prae­cedente mo­tu recto. Motus cir­cularis per­petuò uni­formis. sed nolo digressione adeo prolixa, principale no­strum colloquium interrumpere: potius alia quapi­am occasione eò revertemur: maxime cum in hunc sermonem delapsi simus, non ut ea ceu necessaria demonstratione uteremur, sed ut illustraremus con­ceptum quendam Platonicum: cui aliam quandam eamque mirabilem Academici nostri observatio­nem adjungam. Fingamus, Architectum divinum decrevisse in Mundo creare globos istos, quos con­inuomotu in gyrum volui cernimus, & fixum con▪ [Page 32] versionum illis attribuisse centrum, in eoque Solem immobilem collocasse, postea fabricasse dictos glo­bos omnes in eodem loco, atque inde movendi sese iisdem inclinationem indidisse, sic ut versus centrum delabantur usque dum acquisiverint illos velocita­tis gradus, quos eidem divinae menti visum esset: quibus acquisitis, in gyrum actos fuisse in suo quem­que circulo, retinendo jam conceptam velocitatem. Quaeritur, quanta altitudine atque distantia à Sole fuerit ille locus, ubi primò creati fuerunt isti globi­ & an fieri possit, ut omnes in eodem loco creati fue­rint. Ad hoc investigandum, à peritis Astronomis petendae sunt magnitudines circulorum in quibus planetae revolvuntur, pariterque tempora revolutio­nis eorum: qua duplici cognitione discitur, quan­to, verbi gratia, motus Jovis sit velocior motu Sa­turni: & si deprehendamus quod res est, Jovem velocius moveri, colligimus inde, quod, cum ex ea­dem altitudine delapsi essent, Jupiter adhuc ulterius descenderit quàm Saturnus: id quod etiam reve­ra sic esse scimus, cùm Orbis ejus orbe Saturni sit inferior. Ut autem progrediamur ulterius, ex pro­portione Jovis atque Saturni velocitatum inter se, Magnitudo orbiū. & ve­locitas mo­tuum plane­tariorū re­spondet pro­portionali­ter descēsui ex eodē loco. & è distantia inter illorum orbes, éque proportione accelerationis motûs naturalis, inveniri potest, quan­ta fuerit illius loci, unde initio delapsi sunt, altitudo atque distantia à centro revolutionis eorum. Quo invento & firmato, investigatur, an Martis inde usque ad suum Orbem delapsi, magnitudo Orbis, & velo­citas motûs, cum eo quod calculus eis assignat, con­veniant. Idem fit de Terra, Venere, & Mereurio, in quibus magnitudines circulorum, & velocitates motuum, ad calculum (res miranda) quàm pro­ximè accedunt.

SAGR.
[Page 33]

Summa cum voluptate percepi con­templationem illam tuam: ac nisi putarem, ista praecise supputarevelle, longum nimis operosumque, & forte difficilius esse quàm ut à me capi possit, non omitterem idipsum abs te contendere.

SALV.

Operatio certe prolixa est atque diffi­cilis, & haud scio an inventu satis mihi prompta. Reservabimus igitur in aliam occasionem, & nunc revertemur ad primum nostrum propositum, ea re­petita parte, à qua digressi sumus. Si recte memini, fuimus in eo, ut ostenderemus, motum per lineam rectam non posse ullum usum praestare in partibus Mundi bene dispositis: & dicere pergebamus, non idem accidere de motibus circularibus, in quibus is qui sit à mobili in seipsum, semper ipsum retinet in eodem loco: is verò, qui per circumferentiam cir­culi, circa centrum stabile & fixum, ipsum mobilem circumagit, nec sui ipsius, nec vicinorum ordinem turbat. Nam talis motus primum est finitus & ter­minatus, imo fine terminoque caret: cum in cir­cumferentia nullum detur punctum quod non pri­mus simul & ultimus sit circumgyrationis terminus. Motus cir­culares sini­ti, & teomi­nati, partes Mundi non perturbant. Inmotu cir­culari, unū ­quod (que) cir­cumferentiae punctum est principium & finis Motus circu laris solus uniformis. Deinde cum in assignata sibi circumferentia conti­nuetur, quicquid & intra & extra illam est, id alie­nis usibus liberum relinquit, abs (que) impedimento aut confusione ulla. Hic talis motus cum id praestet, ut mobile semper & recedat à termino, & ad eum re­deat? primùm ipse solus esse potest uniformis: quandoquidem acceleratio motûs fit in mobili, quando id fertur ad terminum inclinatione naturali desideratū: retardatio autē accidit per repugnanti­am qua illud ipsū aegre discedit ac removetur ab eo dem termino. Et cū in motu circulari mobile semper discedat à termino naturali, eundemque semper re­petat; [Page 36] [...]ctam, & non per circularem, aut aliquam mixtam: & profecto satis difficile tibi fuerit, contrarium de­monstrare: sicut aperte cognosces ex responsioni­bus ad rationes & experientiam particularem à P [...]o­lemeo & Aristotele adductam Deinde si quis alius affirmaret, partes Terrae moveri, non ut Mundi centrum potant, sed ut reduniantur cum suo toto, eáque de causa ipsas habere naturalem inclinarionem Terra sphae­rica est per conspiratio­nem parti­um ad su­um cen­trum. versus centrum globi terreni, qua inclinatione con­spirent ad formandum illum atque conservandum; ecquodnam aliud totum, quod aliud Mundo cen­trum inventurus esses, ad quod integer globus ter­renus, inde excussus, reditum quaereret, ut ratio totius & partium esset eadem? Adde, quod nec Aristoteles, neque tu, unquam probatis, Terram Sol proba­bilius col­locatur in Universi centroquàm Terra. esse reipsa in Universi centro collocatam: sed si­quidem Universo centrum aliquod assignari potest, Solem potius ibi locatum inveniemus, ut in progres­su cognoscas.

Jam sicut ex concordi omnium Terrae partium ad formandum suum totum conspiratione sequitur, illas partes undiquáque istic aequali inclinatione concurrere, & ut quoad fieri potest maxime unian­tur, in sphaericam formam coalescere; quidni cre­dibile quo (que) sit, Lunam, Solem, & caetera corpora mundana, ipsa quo (que) non aliâ de causâ figuram ob­tinere rotundam, quàm instinctu concordi, & con­cursu Cunctae partes om­nium globo­rum mun­danorum inclinatione naturali fe­runtur ad sua centra. naturali partium ex quibus componuntur omnium? quarum si quando aliqua, vi quapiam à suo toto separetur, an non rationi consentaneum est credere, ultrò & naturali instinctu ipsam eò reversuram? & hoc modo concludere, motum rectum aequaliter omnibus corporibus mundanis competere?

SIMPL.
[Page 37]

Non est ullum dubium, te, cùm non modo principia scientiarum, sed manifestam expe­rientiam, ipsó que sensus, audeas negare, nun­quam convinci posse, nec ab ulla opinione concep­ta dimoveri. Acquiescam itaque potiùs eò quia contra negantes principia disputandum non est, quam persuasus momentis rationum tuarum. Et ut inhaereamus à te modò pronunciatis (siquidem ip­sum quo (que) motum gravium in dubium vocas, an sit Motus grae­vium rectus sensu com­prehenditur rectus necne) ulláne ratione probabili potes, partes Terrae, hoc est, materias gravissimas, versus cen­trum motu recto descendere, si demittuntur ex al­tissima turri, parietibus rectissimis & ad perpendi­culum extructis constante, si (que) turrim lambunt, ut ita Argumen­tum Ari­stotelis▪ pro­bans, ideo moveri gra­via, ut fe­rantur ad centrum uaiversi. dicam, & in terra feriunt idipsum punctum ad un­guem, quod à perpendiculo in illo ipso praecisè lo­co, unde saxum demittitur, suspenso, designatur? Nonquid hoc argumentum plusquam evidens est, illum motum rectum esse, & versus centrum ten­dere? Secundo loco vocas in dubium. an partes Terrae moveantur, ut Aristoteles affirmat, ad Mundi centrum; quasi verò non conclusivè hoc demonstraverit per motus contrarios, dum in hunc Gravia mo­ventur ad centrum Terrae per accidens. modum argumentatus est: motus gravium motui levium contra [...]ius est. Atqui motus levium, ut ap­paret, directè sursum tendit, hoc est, versus circum­ferentiam Mundi. Ergo motus gravium rectâ ten­dit versus centrom Mundi: fit (que) per accidens, ut tendat versus centrum Terrae, cum ista centra for­tuitò coincidant. Investigare postea [...]elle, quid factura sit pars globi Lunaris aut Solaris, à suo toto avul­sae, id verò vanissimum est: quaereretur enim id quod esset secuturum ex praesupposito quodam im­possibili Nam, ut Aristoteles quo (que) demonstrat, cor­pora [Page 36] [...] [Page 37] [...] [Page 36] [...] [Page 37] [...] [Page 38] caelestia sunt impatibilia, impenetrabilia & in­frangibilia sic ut ille c [...]s [...]s nunquam da [...]i possit: & Vanum est investigare, quid ex im­possibili sit secuturum. si vel maxime daretur, fique pars separata rediret ad suum rotum; non rediret tamen ut gravis aut levis▪ quandoquidem idem Aristoteles, corpora caelestia neque gravia, neque levia esse probat.

SALV.

Quàm non sine ratione dubitem, an Corpora cae­lestia neque gravia sunt, ne (que) levia, secundùm Aristote­lem. gravia moveantur per lineam rectam perdendicula­rem, id audies, ut modò dixi, quando particulare istud argumentum examinavero. Quod ad alte­rum caput, miror equidem, opus esse, ut ille tibi paralogismus Aristotelicus, qui tamen per se tam manifestus est, detegatur: nec animadvertere te, quod Aristoteles praesupponat id quod est in quae­stione. Et audi tamen.

SIMP.

Quaeso, Salviate, honorificentius ali­quantò Aristoteles fallaciam committere non potest, cùm Logicae sit inventor. de Aristotele loquere. Cui namque tu per­suadere poteris unquā, illum ipsum, qui primus, uni­cus & admirabilis extitit autor explicator (que) formae syllogisticae, Demonstrationis, Elenchorū, modorum cognoscendi Sophismata & Paralogismos at (que) adeo Logices universae, postea gravem adeo commisisse fallaciam, ut id quod in quaestione est, pro noto sup­poneret? Vos ô mei, necesse est, ut perfectè prius in­telligamus Aristotelem, ac tum demum in eo im­pugnando vires nostras experiamur.

SALV.

Eo sine, mi Simplici, familiare collo­quium hoc inter nos est institutum, ut Veritatem investigemus. Ego sane nunquam tibi succensebo, si detexeris errores meos. Quod si mentem Ari­stotelis non sum affecutus, modò libere me repre­hendas, & gratiam à me feres. Interim hoc mihi concedito, ut, quae me dubia, quae difficultates ur­geant, exponam, & ut postrema quoque verba tua [Page 39] de Philosophiae instrumento Logicano nonnihil re­spodeam. Sanè ficuti fieri potest, ut artifex aliquis excellat in conficiendis musicis instrumentis, qui ta­men artis iisdem canendi sit imperitus: ita quo (que) magnus dari potest Logicus, sed qui Logica parum uti noverit, non secus ac multi reperiuntur, qui poë­ticam universam mente ac memoria complectuntur; interim nec quatuor versiculos feliciter componere sciunt: alii cuncta Vinci pt [...]cepta in numerato ha­bent, at ne quidem scabellum pingere possunt. Or­gano canere non discitur ab iis, qui facere sciunt Organa, sed qui ipsi canere iis sciunt. Poëtica facul­tas è frequenti lectione poëtarum hauritur: pingen­di scientia, assiduè delineando pingendó (que) compara­tur: demonstrandi notitia lectione librorum de­monstrationibus plenorum acquiritur, quales sunt sunt soli Mathematici, & non Logici. Jam ut ad propositum redeamus, aio, Aristotelem in motu corporum levium hoc solum vidisse, quòd Ignis ex quocun (que) superficiei terreni globi loco excedens, al­tum rectâ petat: & hoc revera est, moveri versus circumferentiam majorem eâ quae Terram ambit. Imò Aristoteles ipse Ignem ferri facit ad concavum Lunae. Quod autem postea talis circumferentia sit eadem quae Mundi, aut ea concentrica, sic ut moveri versus eam, sit moveri versus Mundi quo (que) circum­ferentiam, id verò non potest affirmari, nisi praesup­ponator, quod centrum Terrae, à quo videmus Paralo­gismus Aristotelis, in proban­do, Terram in centro Mundi con­stitutam esse. ascendentia levia discedere, fit idem cum centro Mundi, at (que) adeò quod globus terrenus Mundi cen­trum occupet. Atqui hoc ipsum est, de quo dubi­tabamus, & quod Aristoteles probandum suscepit, & ain tu, non esse manifestum hunc Paralogismum?

SAGR.

Argumentum illud Aristotelis, etiam [Page 40] alio defectu laborare, nec concludendi vim habere mihi visum fuit, ut ut ei concederetur, circumferen­tiam quam rectâ petit Ignis, illam ipsam esse, quae Paralogis­mus Aristo­telis alia ratione de­tegitur. Mundum amplectitur. Nam si intra circulum, non modò centrum ipsum, sed quodlibet aliud punctum accipiamus, unumquodque mobile, quod inde per lineam rectam, versus quamcunque partem proce­dit, absque ullo dubio circumferentiam petet, con­tinuatô (que) motu, illam etiam assequetur: sic ut ve­rissimè dicatur, illud moveri versus circumferenti­am: at non verè dixeris, id mobile, quod per eas­dem lineas motu contrario fertur, ad centrum con­tendere, nisi acceptum punctum sit ipsum centrum, aut motus fiat per eam solam lineam, quae à dato puncto producta, centrum pertranseat. Ita (que) si quis dicat: Ignis motus rectâ petit Mundi circum­ferentiam: Ergo partes Terrae, quae per easdem li­neas moventur motu contrario, petunt centrum Mundi; haec inquam conclusio non valet, nisi prae­supponamus, lineas motûs Ignis prolongatas transi­re per centrum Mundi: cúm (que) de iis certò sciamus, quod transeant per centrum Terrae (quippe superfi­ciei terrenae perpendiculares, non inclinatae) ut igi­tur inferatur conclusio, praesupponendum est, cen­trum Terrae esse idem cum centro Mundi: vel certè, partes Ignis at (que) Terrae non ascendere ne (que) descen­dere, nisi per unam solam lineam, centrum Mundi transeuntem, id quod (postea) falsum est, & experien­tiae repugnat, qua docemur, partes ignis non per unam solam lineam, sed per infinitas quaquaversum à centro Terrae productas, semper per lineas ad su­perficiem Terreni globi perpendiculares ascendere.

SALV.

Tu vero, Sagrede, perquam ingeniosè ad idem absurdum, deducis Aristotelem, apertam [Page 41] Fallaciam ei monstrando▪ Sed addas oportet aliud absurdum. Videmus Terram esse sphaericam, & proinde centrum habere suum, ad quod omnes ejus partes ferri cernimus. Sic enim dicere necesse est, cum motus earum omnes sint perpendiculares ad superficiem terrenam. Intelligimus etiam, quòd appetendo Terrae centrum, moveantur ad suum to­tum, & ad matrem suam universalem: & tamen adeo faciles postea sumus, ut persuaderi nobis sina­mus, Rationabi­lius affir­mari proba­tur, quod gravia ten­dant ad centrum Terrae, quam ad centrum universi. eas instinctu naturali ferri non versus Terrae centrum, sed versus Universi centrum, quod nesci­mu [...] tamen ubi fit, neque an sit: quodque, si maxi­me detur, aliud nihil est, nisi punctum imaginarium, atque adeo nihilum, omni facultate destitutum.

Quod ad ultimum Simplicii pronunciatum atti­net, quod scilicet vanum sit contendere, num partes Solis, aut Lunae, aut alterius corporis coelestis, à suo toto separatae, naturaliter ad id rediturae sint, eò Conditione [...] & attribu­ta, quibus caelestia corpora differunt ab elemen­taribus, dependent, à motibus qui iis as­signantur ab Aristo­tele. quod casus ille fit impossibilis, cum constet ex Ari­stotelis demonstrationibus, corpora coelestia esse im­patibilia, impartibilia, &c. Respondeo, nullam conditionum, per quas Aristoteles corpora coelestia ab Elementaribus discriminat, aliud habere funda­mentum, praeter id quod ex diversitate motuum na­turalium utriusque deducitur: adeo quidem, ut ne­gato, motum circularem tantùm coelestibus corpo­ribus competere, & affirmato, eum omnibus corpo­ribus naturalibus mobilibus esse communem, per necessariam consequentiam inferatur, attributa il­la illa generabilitatis aut ingenerabilitatis, alte­rabilitatis, aut inalterabilitatis, partibilitatis, aut impartibilitatis, &c. aequaliter communitērque convenire omnibus corporibus Mundanis, hoc est, tam Coelestibus, quàm Elementaribus: aut [Page 42] Aristotelem malè ac per errorem ea deduxisse à motu cireulari, quae corporibus caelestibus assig­navit.

SAGR.

Haec philosophandi ratio tendit ad subversionem totius philosophiae naturalis, & ad con­fusionem concussioném (que) Coeli, & Terrae, ac totius Universi. Verumtamen habeo persuasum, funda­menta Peripateticorum esse tam firma, ut metuen­dum non sit, ne novae ex illorum ruina scientiae ex aedificentur.

SALV.

Tu vero jam omitte de Coeli, vel Terrae, vel & philosophiae subversione sollicitu­dinem. Nam quod ad Coelum, frustra times ei quod ipsemet inalterabile & impatibile judicas. Quod ad Terram, nos nobiliorem illam perfectio­rèmque reddere satagimus, dum eam corporibus caelestibus similem facere laboramus, quodammodo collocare in Coelo, unde vestris à philosophicis ex­terminata fuit. Quin ipsa Philosophia nostris è disputationibus non nisi beneficium recipit. Nam si vera proponimus, nova ad eam accessio fiet: fin falsa, refutatione eorum sententiae priores tanto ma­gis stabilientur. Tu potius suscipe curam aliquo­rum Disputati­ones & con­tradictiones philosopho­rum, ad philosophi­am ipsam amplifican­dam condu­cere pos­sunt. philosophorum, ut eos adjuves atque sustineas, quàm ipsius scientiae, quae non potest nisi in melius provehi. Et ut revertamur ad nostrum propositum, libere producito quicquid occurrat ad confirman­dam summam differentiam, quam constituit Aristo­teles inter corpora Coelestia & partem Elementa­rem, dum illa facit ingenerabilia, incorruptibilia, &c. hanc vero corruptibilem, alterabilem, &c.

SIMP.

Nondum equidem videre possum, ullis auxiliis opus esse Aristoteli, cum adhuc firmus & integer insistat pedibus: imò nec lacessitus sâlte [...] à [Page 43] vobis, nedum de gradu dejectus fuerit. Quis autem Disputatio Aristotelis ad proban­dam incor­ruptibilita­tem caeli. erit in hoc assultu primo propugnator vester? Scri­bit Aristoteles: Quicquid generatur, id fit ex con­trario in certo subjecto, paritérque in certo sub­jecto à contrario in contrarium corrumpitur: ita ut (quod bene notandum) generatio & corruptio non Generatio & corrup­tio tantùm est inter contraria secundum Aristot. detur nisi inter contraria. Atqui contrariorum mo­tus quoque sunt contrarii. Si ergo corpori Caelesti non potest attribui contrarium, eò quod motui cir­culari nullus motus alius contrarius sit, sequitur, naturam optime fecisse, eximendo à contrariis id. quod ingenerabile & incorruptibile esse debebat Hoc primo stabilito fundamento, per expeditam Motui cir­culari nul­lus alius est contrarius. consequentiam infertur, idem etiam esse inaugmen­tabile, inalterabile, impatibile, ac deni (que) aeternum, adeóque habitationem Diis immortalibus conveni­entem, opinione cunctorum etiam hominum qui de Caelum Deo­rum im­mortalium habitacu­lum. Diis aliquem sensum habent. Idem postea confir­matur ex sensu: fiquidem in omni praeteritorum temporum memoria, nunquam traditum aut com­pertum fuit, ullam vel in toto Caelo ultimo, vel in aliqua ejus parte propria mutationem accidisse. Immutabi­litas c [...]li, sonsibus comprehen­sa. Quod deinde motui circulari nullus sit alius contra­rius, id multis modis probat Aristoteles, quos re­petere omnes omitto: sufficiat haec aperta demon­stratio: quia motus simplices non sunt plures quam tres: ad medium à medio, & circa medium: quo­rum Probas motui cir­culari nihil esse contra­rium. duo recti sursum & deorsum, sunt manifestè contrarii: cúm (que) unum uni tantum sit contrarium; non restat igitur alius motus, qui circulari contra­rius esse possit. Ecce tibi ratiocinationem Aristo­telis acutissimam, qua incorruptibilitas Caeli firmi­ter concluditur.

SALV.
[Page 44]

Ista vero nihil sunt amplius, quàm ip­sissimns ille à me jam indicatus Aristotelis progres­sus, in quo quotiescunque tibi nego, motum quem corporibus Coelestibus attribuis, non compete­re etiam Terrae, nihil eo concluditur. Aio ita (que) mo­tum illum circularem, quem Coelestibus corpori­bus assignas, convenire quo (que) Terrae: ex quo, si modò reliqua tua ratiocinatio concludendi vim ha­bet, unum horum trium sequetut, ut paulo antè di­ctum est, & jam tibi repeto: hoc est, ut aut terra etiam sit ingenerabilis & incorruptibilis, sicuti cor­pora Coelestia: aut ut corpora Coelestia non minus ac Elementaria, sint generabilia, alterabilia, &c. vel deni (que) ut ista differentia motuum nihil ad genera­tionem corruptionêm (que) pertineat. Discursus Ari­stotelis ac tuus multas propositiones continet, quae non temere concedendae sunt. Quas quò melius ex­aminare possimus, operae pretium fuerit, eas ad li­quidum perducere, ac distincte quoad fieri potest, proponere. Velim autem ignoscat mihi Sagredus, si sorte non sine taedio audiverit easdem res saepius à me repeti: cogitet (que) publicis in circulis disputan­tium ita moris esse, ut repetendo assumantur op­ponentium argumenta. Ais, generationem & corruptionem non fieri, nisi ubi sint contraria: con­traria autem non esse, nisi inter corpora simplicia naturalia, mobilia motibus contrariis: motus con­trarios esse tantùm illos, qui fiunt in lineis rectis inter terminos contrarios: horum motuum esse duo tantùm genera scilicet à medio, & ad medium, quae non aliis corporibus naturalibus, nisi Terrae, Ig­ni, ac reliquis duobus Elementis conveniant, Ergo (infers) generatio & corruptio nulla nisi inter Ele­menta datur. Et quia tertius motus simplex, hoc est [Page 45] circularis circa medium, non habet contrarium (nam contrarii sunt caeteri duo: & unum uni tantùm est contrarium) ergo corpus illud naturale, cui is mo­motus competit, contrario vacabit, & proinde erit ingenerabile, & incorruptibile, &c. Siquidem ubi nulla contrarietas, ibi ne (que) generatio est, ne (que) cor­ruptio, &c. Atqui talis motus competit solummo­dò corporibus Coelestibus: Ergo ea sola sunt inge­nerabilia, & incorruptibilia, &c. Ac initio, mihi vi­detur Creditu fa­cilius est, Terram mo­veri, quàm corruptio­nem fieri à contrariis. haud paulo facilius esse, persuadere sibi, quod Terra, corpus vastidimum▪ nobis (que) propter vicini­tatem tractabilissimum, moveatur motu maximo, qualis esset revolutio in seipsam, spatio 24. hora­rum, quàm intelligere, sibi (que) persuadere, quòd ge­neratio, & corruptio fiant à contrariis, imò quod generatio, & corruptio, & contraria sint in rerum natura Quod si tu mihi, Simplici, posses ostendere modum operationis Naturae in generandis brevissi­mo tempore sexcentis culicibus vinariis è musti ex­iguo fumo, ac monstrare, quaenam sint ibi contra­ria, quid & quomodo corrumpatur, pluris te face­rem quam facio: nam ego quidem nihil horum in­telligo. Praeterea cognoscere desidero, quomodo & qua de causa contraria ista corruptiva tam benefica sint erga cornices, tam immitia verò erga colum­bas, rursus adeo cervis propitia, & equis inimica, ut his ne totidem quidem septimanas, quot illis annos vitae, hoc est, incorruptibilitatis largiantur. Persi­cae, & oleae, radices agunt in eodem solo, iisdem fri­goribus caloribús (que) sunt expositae, iisdem obnoxiae pluviis, ventis, & in summa contrarietatibus iisdem: & tamen illae brevi tempore occidunt, hae centenos aliquot annos vivunt. Insuper nunquam bene capere potui transmutationem istam substantialem, (fic ut [Page 46] maneamus semper in puris terminis naturalibus) per quam aliqua materia ita transformetur, ut ne­cessariò dicendum sit, illam totaliter esse destru­ctam, sic ut nihil de priori eius essentia remaneat, & al ud corpus ab illa diversissimum inde producatur: Simplex partium trans [...]sitio corpora sub diversis af­fectibus re­praesentare potest. at verò ut corpus aliquod sese mihi afferat sub cer­to aspectu, & paulo post sub alio diverso aspectu, id mihi fieri posse videtur per simplicem partium transpositionem, sine nova ullius rei generatione vel corruptione, tales nam (que) Metamorphoses quotidie in nostris oculis obversantur▪ Ita (que) ut revertar ad respondendum tibi, si tu mihi persuadere voles, Ter­ram non posse moveri circulariter, argumento à corruptibilitate & generabilitate d [...]cto, haud paulo plus tibi negotii incumbet, quàm mihi, qui argumen­tis non parum difficilioribus, sed non minus fir­mis tibi contrarium probabo.

SAGR.

Da quaeso, Salviate, veniam interrum­penti sermonem tuum, quo sicuti valdè delector, (quippe iisdem constrictus difficultatibus) ita dubi­to, num, nisi principali materia nostra penitus omissâ, ad finem perducere eundem queamus. Ita­ (que) si liceret ad primum nostrum discursum redire, consultum judicaverim, illum de generatione & cor­ruptione quaestionem alii separato justó (que) colloquio reservare; id quod etiam, si tibi Simplicióque vi­detur, in aliis qu [...]stionibus particularibus in pro­gressu colloquii subnascentibus fieri potest, quas me­moriâ servatas seponam interim, ut alio die propo­nantur, ac minutim examinentur. Jam quod ad praesentia attinet, cum tu dicis, si negetur Ari­stoteli, motum circularem non competere Ter­rae, sicut aliis corporibus Caelestibus, inde sequi, quod attributa Terrae generabilitas, alterabilitas, [Page 47] &c. aequè Caelo quoque conveniat, in medio relin­quamus, hoc, an generatio & corruptio fint vel non fint in natura: & ad in vestigationem globi terreni nos recipiamus.

SIMPL.

Non possum secundis auribus acci­pere, Negatis scientiarum principiis, quodcunque libet para­doxon de­fendi potest▪ nec aequo animo pati, ut in dubium vocetur▪ an generatio & corruptio sint in natura, cum ea res nunquam non oculis nostris objiciatur, de ea (que) duos justos libros scripserit Aristoteles. Sed si quis principia scientiarum negare velit, & res manifestis­simas in dubium vocare, quis nescit, quicquam cui­quam placet, probari posse, & propugnari quodcun­que paradoxum. Quod si tu non quotidie vides generari corrumpi (que) herbas, plantas, animalia, quid ergo vides aliud? Quomodo latere te posset, contrarietates perpetua inter sese pugna committi, & mutari Terram in Aquam, Aquam converti in Aërem, Aërem in [...]gnem, ac iterum Aërem in nu­bes, in pluvias, grandines tempestatés (que) condensari?

SAGR.

Nos vero haec uti (que) videmus, & prop­terea volum [...]s tibi concedere ratiocinationem Ari­stotelis, quod ad hanc partem generationis & corrup­tionis à contrariis factae. Sed si per easdem illas pro­positiones Aristoteli concessas ostendero, caelestia corpora non minus ac Elementaria, esse generabilia & corruptibilia, quid tum dices?

SIMPL.

Dicam, fecisse te quae factu sunt im­possibilia.

SAGR.

Dic mihi, Simplici, numquid affecti­ones istae sunt inter se contrariae?

SIMPL.

Quas ais affectiones?

SAGR.

En illas: Alterabile; patibile, impati­bile; generabile, ingenerabile; corruptibile, incor­ruptibile.

SIMPL.
[Page 48]

Omnino maxime contrariae sunt.

SAGR.

Cùm hoc ita sit, & interim verum quo (que) sit, quod corpora Coelestia sit ingenerabilia & incorruptibilia, inde probo, necessario corpora-Coelestia esse generabilia & corruptibilia.

SIMPL.

Hoc verò non potest, non esse So­phisma quoddam.

SAGR.

Audi priùs argumentum, ac dein de­mum Corpora Ca­lestia eo ipso sunt genera­bilia & cor­ruptibilia, cum sint in­generabilia & incor­ruptibilia. ei nomen indito, idem (que) solvito. Corpora Coelestia cùm sint ingenerabilia & incorruptibilia, per naturam habent sua contraria, quae sunt corpo­ra generabilia & corruptibilia. Jam autem ubi est contrarietas, ibi est generatio & corruptio. [...]rgo corpora Coelestia sunt generabilia & corruptibilia.

SIMPL.

Nonne dixi tibi, nil aliud quàm So­phisma hoc esse posse? Est illud ex eo cornutorum Argumea­tum cornu­tum, quod aliâs Sori­tes dicitur. argumentorum genere, quae Soritae dicuntur. Quale est Cretensis cu jusdam illud, qui dicebat, omnes Cretenses esse mendaces. Unde, cum ipsemet Cre­tensis esser, Cretenses mendaces dicendo, mendacium dicebat Ergo necesse est Cretenses esse veridicos: & per consequens, idem ille Cretensis est veridicus: propterea, Cretenses mendaces dicendo, verum di­xit: & comprehendendo seipsum tanquam Creten­sem, eundem necesse est esse mendacem. At (que) hoc genere sophismatis in infinitum, sine conclusione ad idem regyrando, proceditur.

SAGR.

Tu nomen hactenus argumento tri­buisti: nunc id solvas oportet, & fallaciam ostendas.

SIMPL.

Id vero praestabo. Nonne vides au­tem initio manifestam contradictionem? Corpora Coelestia sunt ingenerabilia & incorruptibilia: Er­go corpora Coelestia sunt generabilia & corrupti­bilia. Deinde contrarietas non est iuter corpora Coe­lestia, [Page 49] sed inter Elementa, quae habent contrarieta­tem motûs sursum & deorsum, itemque levitatis & Inter corpo­ra caelestia non est con­trarietas. gravitatis: Coeli verò, qui circulariter moventur, cui motui nihil contrarium est, contrarietate ca­rent, proindé (que) sunt incorruptibiles, &c.

SAGR.

Pace tua, Simplici: Contrarietas il­la, per quam dicis aliqua corpora simplicia esse cor­ruptibilia, num residet in ipso corpore quod cor­rumpitur: an ad aliud aliquod relationem habet? Quaero, exempli causa, num humiditas illa, per quam pars terrae corrumpitur, in ipsa Terra resideat, an Contraria quae sunt causa cor­ruptionis, non resident in illo ipso corpore quod corrumpi­tur. verò in alio aliquo corpore, cujusmodi foret Aër, aut Aqua? Credo te responsurum, quemadmodum motus sursum & deorsum, item (que) gravitas ac levi­tas, quae tu prima contraria facis; non possunt esse in eodem subjecto; ita quo (que) nec humidum & sic­cum, calidum & frigidum. Oportet igitur [...]t con­cedas, quando corpus corrumpitur, id fieri per qua­litatem contrariam in alio aliquo corpore existen­tem. Ea propter ut corpus Coeleste corruptibile fa­ciamus, sufficit esse in natura corpora, cum Coelesti corpore contrarietatem habentia, talia autem sunt Elementa: si modò verum est, corruptibilitatem incorruptibilitati contrariam esse.

SIMP.

Ego vero nego, hoc sufficere. Elemen­ta Corpora Cae­lestia tan­gunt Ele­menta; sed non vicissim ab iis tan­guntur. alterantur & corrumpuntur, quia sese contingunt & miscentur invicem, at (que) ita contrarietatem suam exercere possunt. At corpora Coelestia separata sunt ab Elementis, à quibus ne tanguntur quidem, etsi ab iisdem tanguntur Elementa. Si vis probare genera­tionem & corruptionem in corporibus Coelestibus, oportet ut demonstres, contrarietates in illis residere.

SAGR.

Ecce, hoc ipsum demonstrabo. Primus fons, ex quo contrarietates Elementorū hauris; est cō ­t [...]rietas [Page 50] motuum illorum sursum ac deorsum. Oportet igitur, ut contraria quoque sint invicem illa principia, unde motus isti dependent: cúmque unum sit mobile sursum propter levitatem, alterum deorsum propter gravitatem; necesse est, ut levitas & gravitas sint inter se contrariae, nec minus cred [...]n­dUm est, etiam illa principia esse contraria, quae cau­sa sunt, ut unum sit grave, & alterum leve. Atqui vestra ipsorum ex sententia levitas & gravitas pro­ficiscuntur à raritate & densitate. Erunt igitur den­sitas Gravitas & levitas, raritas & densitas, sunt quali­tes contra­riae. raritásque contrariae. Quae affectiones usque adeo reperiuntur in Corporibus Caelestibus, [...]t ipse statuas, nihil aliud esse Stellas, nisi densiorem orbis su [...] partem. Quod si sic habet, oportet ut densitas Stellarum infinito quasi intervallo superet densita­tem reliquarum Caeli partium. Quod ex eo mani­festum est, quia Caelum summe transparens, & Stellae Stellarum densit as re­liqui Cali substantiam infinito superat. summe sunt opacae: item quia suprà non inveniuntur aliae qualitates, quam major minórve densitas aut raritas, quae majoris aut minoris transparentiae prin­cipia esse possunt. Cum ergo tales contrarietates inter corpora Caelestia dentur, necesse est, ipsa quo (que) esse generabilia & corruptibilia, eodem illo modo quo corpora Elementaria: aut certè contrarieta­tem non esse causam corruptibilitatis, &c.

SIMP.

Nec hoc, nec illud est necessarium, nam Raritas & densitas corporum c [...]lestium diversa est à raritate densitate Elemente­rum, Crem. densitas & raritas in corporibus Caelestibus non sunt inter se contrariae, sicut in corporibus Elementari­bus: quia non dependent à primis qualitatibus, ca­lido & frigido, quae contrariae sunt: sed multa vel pauca materia in proportione ad quantitatem. Jam verò multum & paucum habent solummodo relati­vam oppositionem, quae oppositionum minima est. cui cum generatione & corruptione nihil negotii in­tercedit.

SAGR.
[Page 51]

Igitur ad asserendum, quod den­sitas & raritas in Elementis sit caussa gravitatis & levitatis, unde procedant motus contra­rii sursum ac deorsum, ex quibus postea depende­ant contrarietates pro generatione & corruptione, non sufficit, vt sint ex eo densitatis aut raritatis genere, quod sub eadem quantitate, vel potius mole, multam vel paucam materiam contineat: sed est necessarium, vt densa & rara sint beneficio primarum qualitatum, frigidi scilicet & calidi: aliâs nihil confieret. Verumtamen si haec ita sint, Aristote­les Aristotelis defectvs in assignanda▪ caussa, cur Elementa sint genera­bilia & cor­ruptibilia. nos decepit. Nam à principio id monere, ac scri­ptum relinquere debebat, illa corpora simplicia esse generabilia & corruptibilia, quae mobilia sunt moti­bus simplicibus sursum ac deorsum, dependentibus à levitate & gravitate productâ à raritate & densi­tate, quam efficiat multa & pauca materia vi caloris & frigoris: non autem oportebat eum inhaerere simplici motui sursum & deorsum. Nam hoc tibi confirmo, ut corpora gravia & levia reddantur, un­de postea motibus contrariis mobilia fiant, sufficere qualemcunque densitatem & raritatem, sive à calore illa nascatur, sive à frigore, aut undecunque tibi plac [...]erit. Nam calori & frigori nihil in hac opera­tione negotii est. Et videbis ignitum ferrum, quod utique calidum appellari potest, tant [...]ndem pendere, eodemque modo moveri, ac frigidum. Sed ut etiam hoc mittamus, unde nosti t [...], quod rarum densum­que Caeleste non dependeant à frigido & calido?

SIMP.

Id inde scio, quia tales qualitates non inveniuntur in corporibus Caelestibus, utpote quae calida & frigida non sunt.

SALV.

Video nos iterum ingredi pelagus im­mensum, unde nuspiam exitus pateat. Haec enim [Page 52] navigatio sine nauticae pyxidis aut stellarum regimi­ne, sine remis atque gubernaculo suscipitur; unde necessariò vel de scopulis in scopulos jactabimur, aut vadis ob [...]aerebimus, aut perpetuo fluctuabimus nec mom [...]ntum de salute certi. Quod si verò jux­ta tuum con [...]lium in nostra principali materia pro­gredi lubet ulterius, opus est, ut seposita nunc illa generali consideratione, an motus rectus sit necessa­rius in natura, & aliquibus corporibus conveniat, accedamas ad demonstrationes, observationes, & experientiam singularem, proponendo ptimùm o­mnia illa, quae ab Aristotele, à Ptolemaeo, & ab aliis hucusque fuerunt adducta ad probandam Terrae stabilitatem: deinde eadem solvendo: denique pro­ducendo ea, quibus persuaderi quis possit, Terram non minus ac Lunam, aut alium Planetam, corpori­bus naturalibus circulariter mobilibus annumeran­dam esse.

SAGR.

Ego tanto lubentius hoc sequar, quan­to magis acquiesco architectonico & generali tuo discursu, quàm Aristotelico illo: siquidem tuus ille sine offensione ulla satisfacit animo meo: at alter ad omnem gradum objecto aliquo obstaculo in transversum abripit. Ac nescio, quid obstiterit, ut Simplicius non è vestigio tuae rationi assenserit, ad­ductae ad probandum motum per lineam rectam non posse habere in natura locum, si modò praesup­ponamus, Universi partes optima constitutione di­spositas, & perfecte ordinatas esse.

SALV.

Subsiste, quaeso, Sagrede. Jam enim in mentem venit modus quo satisfieri Simplicio queat, dummodo non ita stricte quibuscunque pro­nunciatis Aristotelicis adhaereat, ut sacrilegium committere sibi videatur, si ab illorum ullo se jun­gat [Page 53] opinionem suam. Neque vero dubium est, ad servandam optimam dispositionem ordinemque par­tium Universi perfectum, quod ad localem situatio­nem, nihil accommodatius inveniri motu circulari & quiete. Motus vero per lineam rectam, non vi­deo cui rei servire possit alii, nisi ut particulam ali­quam è corporum integralium aliquo, per accidens aliquod avulsam, & à suo toto separatam, naturali constitutioni suae restituat, uti supra dicebamus.

Consideremus nunc totum Globum terrestrem, & videamus, quomodo is comparatus esse debeat, si & ipse, & cetera Mundana corpora in optima & na­turali dispositione conservanda sint. Necesse est ut dicamus, Terram manere conservarique perpetuo immobilem in suo loco: aut in eodem loco ma­nentem, in seipsam revolvi; aut circa centrum ali­quod per circuli circumferentiam agitari. Quorum accidentium primum, hoc est, perpetuam in eodem loco quietem, & Aristoteles, & Ptolemaeus, omnes­que sectatores eorum, Terram & servasse sem­per, & in aeternum servaturam esse perhibent. Aristoteles & Prole­maeus globū terrestrem ponunt im­mobilem▪ Quies potius quam motus rectus surs [...] globo terre­stri natura­lis dici de­bet. Cur ergo, asserere vetamur, quod naturalis e­jus affectio sit, immobilem esse potius, quam naturaliter sursum ferri; quo motu tamen ipsa neque mota fuit unquam, neque movebitur? Et quod ad motum per lineam rectam, concedamus eo naturam uti ad reducendas in totum suum par­ticulas Terrae, Aqu [...], Aëris, Ignis, omnisque munda­ni corporis integralis, si qua illarum, aliquo casu inde separata, & proinde in locum inconuenientem alienumque translata fuerit. nisi tamen ad hanc quoque restitutionem motus aliquis circularis ac­commodatior inveniatur. Meo quidem judicio, haec primaria positio multo melius respondet, etiam Ari­stotelis [Page 54] ipsius methodum sequendo, omnibus aliis consequentiis, quàm si motum rectum tanquam intrinsecum & naturale principium Elementorum attribuamus. Id quod inde manifestum est: quia, si quaeram ex Peripatetico, cùm corpora Caelestia statuat incorruptibilia & aeterna, num ergo credat, Motus re­ctus potiori ratione par­tibus quàm integris Ele­mentis at­tribuitur. globum terrenum non etiam esse talem, sed corrup­tibilem & mortalem, sic ut aliquando venturum fit tempus, in quo, Sole, Luna, ceterisque stellis essen­tiam suam operationesque continuantibus, Terra non amplius inveniatur in Mundo, sed cum omni­bus ceteris Elementis destruatur & in nihilum redi­gatur? certo scio, responsurum esse negando, quam­vis corruptio, & generatio detur in partibus, & non in toto, & quidem in partibus minimis ac superfici­alibus, quae quasi sunt insensibiles in comparatione molis universae. Et cum Aristoteles generationem corruptionemque deducat à contrarietate motuum rectorum, relinquamus tales motus partibus, quae solae alterantur & corrumpuntur: integro verò globo & sphaerae Elementorum attribuamus aut motum rectum, aut perpetuam in loco proprio qui­etem: peripatetici minùs ra­tionabiliter assignant E­lementis pro naturalibus motibus eos quibus num­quam mouē ­tur: & pro praeternatu­ralibus eos, quibus sem per moven­tur. quae quidem affectiones ad perpetuam con­tinuationem & stabilimentum ordinis perfecti solae sunt idoneae.

Quod de Terra dicitur, id simili ratione de Igne, deque majore Aëris parte dici potest: quibus Ele­mentis, eò Peripatetici descenderunt ut assignent pro intrinseco & naturali motu talem, quo neque mota sunt unquam, neque movebuntur: contrà verò, motum eorum non-naturalem appellant, quo & moventur, & mota sunt, & perpetuò movebun­tur. Assignant enim Aëri & igni motum sursum, quo neutrum istorum Elementorum unquam fuit [Page 55] motum, sed eorum solummodò particulae, idque non alio fine, quàm ut extra locum naturalem con­stitutae, constitutioni suae perfectae redderentur. E contrà iisdem praeternaturalem appellant motum circularem, quo tamen agitantur incessabiliter, obliti quodammodo eius, quod sepius inculcavit Aristoteles, nullum violentum esse diuturnum.

SIMPL.

Ad omnia h [...]c obiecta responsiones habemus accommodatissimas, quas nunc omitto, Experimen­ta sensu ca­pta ratioci­nationibus humanis anteponen­da sunt. progressurus ad rationes specialiores experientiam­que sensu nixam, quae tandem, vt bene monet Aristoteles, omnibus iis. quae humana ratiocinatione subministrari possunt, anteponi debet

SAGR.

Servemus igitur hucusque dicta, cùm iam à nobis haec sit suscepta consideratio, vter ex duobus generalibus discursibus plus probabilita­tis habeat, Aristotelis inquam, ad persuadendum no­bis, naturam corporum sublunarium esse genera­bilem & corruptibilem &c. eoque diversissiman ab essentia corporum Caelestium, quippe impatibilium, ingenerabilium, incorruptibilium, qui quidē discur­sus deducitur à diversitate motuum simplicium: an verò alter ille Salviati, qui praesupponendo Mundi partes integrales optima constitutione dispofitas, per necessariam consequentiam excludit à corpo­ribus simplicibus naturalibus motum rectum, vtpote in natura inutilem, existimatque, Terram ipsam quoque inter corpora Caelestia referendam, & quae his conueniunt praerogativis omnibus exornatam esse. Qui quidem discursus hucusque, longe plus quàm alter ille mihi arrisit. Itaque Simplicium oro, ne producere gravetur omnes speciales rationes, ex­perientias & observationes tam naturales, quam a­stronomicas, quibus aliquis persuaderi possit, Ter­ram [Page 56] esse diversam à corporibus Coelestibus, collo­catam in centro Mundi, & quicquid praeterea suadet, ne illā ad instar alicujus Planetae, puta Jovis, aut Lun &c. mobilem statuamus. Salviatus autem pro sua humanitate sigillatim ad argumen ta respondere dignabitur.

SIMPL.

Ecce tibi principio validissimas duas demonstrationes ad probandum, Terram à Coelesti­bus corporibus quàm maxime differre. Prima: Corpora generabilia, corruptibilia, alterabilia &c. diversissima sunt ab ingenerabilibus, incorruptibi­libus, inalterabilibus, &c. Atqui Terra est genera­bilibus, corruptibilis, alterabilis, &c. & corpora Coelestia sunt ingenerabilia, incorruptibilia, inalte­rabilia, &c. Ergo Terra diversissima est à corpori­bus Coelestibus.

SAGR.

In primo argumento, cibum hoc toto die appositum, & jam modò de mensa sublatum, denuò proponis.

SIMP.

Bona verba, Domine: cognosce cetera, & videbis, quantum inter se differant. Nam in al­tero Minor probata fuit à priori: jam vero ean­dem probare volo à posteriori. Cave haec eadem esse dixeris. Minoris ergo veritatem (nam Major Caelum est immutabi­le, cum in eo nunquam observata sit Sola mutatio. est manifestissima) sensuum experientia demonstrat. Hoc modo in Terra fiunt continuae generationes, corruptiones, alterationes &c. quarum nulla un­quam neque sensu nostro, nec traditione memoria­ve majorum in Coelo depraehensa fuit. Ergo Coe­lum est inalterabile, &c. & Terra alterabilis, &c. proinde (que) à Coelo diversa.

Secundum argumentum à principali & essentia­li accidente desumo, est (que) tale: Id corpus, quod sua natura est obscurum, & luce privatum, diversum [Page 57] est à corporibus luminosis & resplendentibus. At­qui Corpora lu­cida per na­turam di­versa sunt à tenebrosis. corpora Coelestia sunt splendida, lucéque plena. Ergo, &c. Respondeatur ad haec, ne nimis multa ac­cumulentur: & postea plus argumentorū adducam.

SALV.

Quod ad primum, cui valorem ab ex­perientia concilias, velim aliquanto distinctiùs mihi producas alterationes, quas in Terra, non item in Coelo fieri vides, ob quas Terram alterabilem, & Coelum contrà vocas.

SIMP.

Video in Terra continuè generari & corrumpi herbas, plantas, animalia: suscitari ven­tos, pluvias, tempestates, procellas: & in summa Terrae faciem hancce Metamorphosi perpetua mu­tari: quarum mutationum nullam unquam quis­quam observavit in corporibus Coelestibus, quorum constitutio ac situs exactissimè conformis est omni retrò memoriae; cum nulla unquam res ibi vel de novo generata, vel è veteribus corru [...]ta fuerit.

SALV.

Sed ut acquiescere possis hisce visibili­bus, aut, ut rectiùs dicam, visis experientiis, necesse est ut Chinam & Americam pro corporibus Coele­stibus habeas. Nam & isthic profectò nullas un­quam alterationes observasti, quales hic in Italia conspicis, ita ut ex tua ratiocinatione illae partes Orbis & ipse sint inalterabiles.

SIMP.

Quamvis alterationes illas coràm ipse non senserim in istis locis: inde tamen allatae nar­rationes dubio carent. Praeterea, cùm eadem fit ra­tio totius & partium, quandoquidem illae regiones, ipsius Terrae partes sunt non minus ac nostrae, neces­se est, ut non minùs etiam sint alterabiles ac istae.

SALV.

Et cur tu potius ad alienas narratio­nes credendas temet adstringis, quàm ut propriis il­las terras oculis usurpes?

SIMP.
[Page 58]

Praeterquam enim quod illae non sunt oculis expositae nostris, tanto etiam intervallo di­stant, ut visus noster ad similes mutationes obser­vandas eò minimè pertingat.

SALV.

Vides jam, accidisse forte fortuna, ut ipsemet fallaciam argumenti tui detegeres. Nam si te dicis alterationes, quae in nostrae Terrae parte conspiciuntur, in America propter nimiam distan­tiam observare non posse; multo minus illas videre poteris in Luna, tot centenis vicibus à nobis remo­tiore. Et si de Mexicanis alterationibus, isthinc venientibus nunciis fidem habes; quinam ad te nun­cii è Luna descenderunt, ut significarent, nullas ibi­dem alterationes inveniri? Quapropter ex eo, quod alterationes in Coelo nulla conspicis, quas, si vel maxime isthic essent, ob nimiam distantiam con­spieere non posses; item ex eo; quod nihil indi­dem ad nos nuncii perveniat, cum nec pervenire possit, arguere non potes, nullas ibidem alterationes esse: quemadmodum ex eo, quod in Terra conspici­antur audianturque, rectè arguis, eas ibi existere.

SIMP.

Ego vero tam insignes, quae acciderunt in Terra mutationes adducam, ut, si tales essent in Luna factae, facilè illas hinc oservaturi fuerimus. Jam inde à profunda antiquitate traditum accepi­mus ad fretum Herculeum, Abylam & Calpen, cum minoribus aliis montibus continuam concretám (que) Mare Me­diterrane­um natum Abyla, à Calpe di­ruptis. terram fuisse, qua Oceanus excludebatur. Sed cum isti montes quacunque tandem de causa disce­derent ac separentur invicem, admissas aperto adi­tu marinas aquas tanto impetu irrupisse, ut univer­so mari Mediterraneo terras inundarent: cujus si magnitudinem consideremus, sique speciei diver­sitatem, quam Aquae Terraeque superficies eminus [Page 59] inspecta praebet, non est dubium, talem mutatio­nem à Lunae, si qui essent, incolis observari facilime potuisse: perinde ac à nobis Terrae inhabitatori­bus similes alterationes animadverti possent in Lu­na. Atqni nihil tale unquam accidisse memoratur. Ergo nulla ratione dici potest, Coelestium corporum ullum esse alterabile, &c.

SALV.

Non ausim quidem affirmare, mutatio­ones in Luna tam vastas accidisse: sed interim ne­que certus sum, nullas accidere potuisse: cúm (que) talis mutatio non possit aliam nobis exhibere speci­em, quàm variationem aliquam inter partes Lunae clariores & obscuriores; haud scio, num qui extite­rint in Terra tam curiosi Selenographi, qui per lon­gissimam annorum seriem, tam exacta Selenographia nos instruxerint, ut inde certi fimus, nullam unquam talem contigisse mutationem in facie Lunae: cujus figuram non invenio tenuius descriptam, quàm quod aliqui dicunt, eam repraesentare vultum humanum, alii rictum leoninum, alii Cainum virgultorum fas­cem humeris bajulantem. Ex hoc ergo, quod in Luna vel aliis Coelestibus corporibus nullae alterati­ones appareant, Coelum esse inalterabile, concludi minime potest.

SAGR.

Me vero nescio quis alius in hoc pri­mo Simplicii argumento scrupulus urget, quem eximi mihi cupio. Quaero igitur ex ipso, num Terra ante Mediterraneam inundationem genera­bilis & corruptibilis fuerit: an vero talis esse tum demum inceperit.

SIMP.

Erat uti (que) generabilis & corruptibilis etiam ante: sed ista mutatio tam fuit insignis, ut eti­am in Luna notari potuerit.

SAGR.
[Page 60]

Quid audio? Si Terra etiam ante illam inundationem fuit generabilis & corruptibi­lis, quid ni possit idem de Luna pariter, absque tali mutatione praedicari? Cur in Luna necessarium est id, quod in Terra nihil intererat?

SALV.

Acutissima certe instantia. Sed mihi dubium est, annon Simplicius aliquantulum immu­tet mentem textuum Aristotelis & caeterorum Peri­pateticorum, qui dicunt, ideo se Coelum inaltera­bile statuere, cum in eo nemo generari corrumpive viderit ullam Stellam. Est autem Stelia pars Coeli minor aliquanto, quàm sit respectu Terrae Civitas aliqua: quarum tamen innumerae sic destructae sunt, ut ne quidem earum vestigia remanserint.

SAGR.

Ego vero diversum sentiebam, ac Sim­plicium ideo credebam hanc textûs expositionem dissimulare, ne Magistro suo condiscipulisque suis notam priore multò turpiorem impingeret. Ecquae vanitas est asserere partem Coelestem esse inalterabi­lem, Non minus est impossi­bile, cor­rumpi Stel­larum ali­quam, ac totum glo­bum terre­strem. eo quod in ipsa non generentur corrumpan­turve Stellae? Quid igitur? estne, qui forte corrum­pi videret aliquem globum terrestrem, & alium ejus loco regenerari? Nonne apud omnes Philosophos est in confesso, paucissimas in Coelo stellas, esse Terra minores; ac multò majores plurimas? Un­de, corrumpi Stellam in Coelo, non minoris momenti res est, quam destrui totum globum terrenum. Itaque si ad generationem & corrupti­onem in Universo verè introducendam necessari­um est, ut corpora tam vasta quàm sunt Stellae corrumpantur ac regenerentur, satius fuerit ut eam prorsus removeas. Nam confirmo tibi, nun­quam visum iri corrumpi globum terrestrem, aut aliud Mundi corpus integrale, sic ut, cùm per tot [Page 61] saeculorum decursum nobis apparuerit, nullo sui vestigio relicto dissolvatur.

SALV.

Sed ut Simplicio plusquam satisfa­ciamus, eique, si fieri potest, errorem exima­mus; affirmo, nostro saeculo haberi accidentia, Aristoteles, si nostri sae­culi nova reperra vi­disset, opi­nionem fu­isset muta­turus. observationes novas, ac tales, ut nihil dubitem, Aristotelem, si nostra viveret aetate, sententiam suam fuisse mutaturum. Id quod manifestè col­ligitur ex ejus ipsius modo philosophandi. Nam dum scribit, existimare se Coelum inalterabile, &c. eo quod nihil ibi aut novarum rerum ge­nerari, aut veterum disso vi visum sit, eo ipso im­plicitè nobis cogitandum relinquit, quod si ta­lium accidentium unum ipse vidisset, contrariam sententiam amplexurus, & sensuum experienti­am ratiocinationi naturali, uti par est, ante­positurus fuerit. Nam enim sensuum rationem habere voluisset, ex eo utique, quod nullam mutationem sensu deprehendamus, de immuta­bilitate non fuisset argumentatus.

SIMP.

Aristoteles ratiocinationis suae princi­pale fundamentum deduxit à priori, necessita­tem inalterabilitatis Coeli per sua principia naturalia, manifesta & clara demonstrando: eadémque postea confirmat à posteriori, per sensum scilicet, veterúm­que traditiones.

SALV.

Ea quam tu [...]dicis, Methodus est, qua doctrinam suam conscripsit: sed non credo eandem & in investiganda doctrina ipsum adhibuisse: quin potius habeo persuasum, id ei curae primò fuisse, ut beneficio sensuum, experientiae & observationum, de conclusione, quoad fieri posset, certus reddere­tur: postea cogitaret de inveniendis mediis ad eam demonstrandam. Sic enim proceditur in pleris (que) [Page 62] scientiis demonstrativis, id (que) propterea, quia si con­clusio Certitudo conclusionis, ope Methodi Analyticae, demonstra­tionis in­ventionem adjuvat. vera est, adhibita Methodo resolntiva facile deducimur ad aliquam propositionem jam demon­stratam, aut ad principium per se notum: si verò conclusio sit falsa, possumus in infinitum progredi, sic ut non modò in nullam veritatem praecognitam, sed saepe etiam in impossibile vel manifestum absur­dum incidamus. Neque dubitare debes, quin Py­thagoras diu ante, quàm demonstrationem invenis­set, Pythagoras ob inventam quandam demonstrae­tionem geo­metricam hec atomben sacrificat. cujus gratia sacrificaverat Hecatomben, certo sciverit, in triangulo rectangulo quadratum lateris angulo recto oppositi, esse aequale quadratis reli­quorum duorum laterum. Atque haec certitudo conclusionis, ad inveniendam demonstrationem non parum conducit, intellige semper in scientiis demon­strativis. Verum enim vero quacunque tandem ratione sit progressus Aristoteles, sive ut discursum à priori praecederet sensus à posteriori, sive contra; sufficit, quòd Aristoteles ipse, ut saepe dictum est, omnibus discursibus sensuum experientiam antepo­nit. Adde quod jam ante fuit examinatum, argu­mentationibus illis tuis à priora quantula vis infit. Jam ut revertamur ad materiam propo [...]itam, aio, res illas nostris temporibus in Coelo detectas, esse & fuisse tales, ut omnibus Philosophis abundè satisfa­cere possint. Nam & in corporibus particularibus, & in universali expansione Coeli, apparuerunt ap­parentque subinde similia illis accidentia, quae nobis receptum est generationes & corruptiones, cum ex­cellentes Astronomi Cometas multos supra Luna­rem orbem & generatos, & rursus abolitos obser­vaverint: ne quid de Stellis novis anni 1572. & 1604. Stella novae in Coelo conspectae. dicam, quae fine ulla contradictione planetarum om­nium altitudinem excesserunt. Quid quod in fa­cie [Page 63] Solis ipsius, beneficio Telescopii, produci dissol­vique Maculaequae generantur ac dissol­vuntur in facie Solis. Maculae So­lis, tota Asia & Africa majores. conspiciuntur materiae densae ac obscurae, nu­bibus circumterrestribus per similes, quarum multae tanta vastitate sunt, ut non modo Sinum Mediterra­neum, sed toram Africam, i [...]sam (que) Asiam longissimè superent. Jam si talia vidisset Aristoteles, quid eum fuisse dicturum facturumve, Simplici, putas?

SIMP.

Nescio, quid Aristoteles fuerit dicturus aut facturus, qui summus scientiarum Dictator erat: sed id ex parte scio, quid sectatores ejus faci­ant ac dicant, quid (que) adeo facere ac dicere debeant, nisi duce, antesignano, capite philosophiae destitui ve­lint. Quod ad cometas attinet, nonne recentes Astronomi ab Antity­chone con­futati. Astronomi, qui Coelestes illos constituunt, ab Anti­tychone convicti fuerunt, & quidem suis ipsorum armis? loquor de Parallaxibus, & de Calculo va­riè tentato; sic ut concluderetur deni (que) pro Aristo­tele, Cometas omnes esse Elementares. Et everso illo, quod nova [...]oribus praecipuum erat, fundamen­to, quid restat illis amplius, quo adhuc erecti susti­neantur?

SALV.

Parcius ista, Simplici; novus autor ille quid habet de Stellis novis an. 1572. & 1604▪ item­que de maculis in Solis? Nam de Cometis, meo quidem judicio, parum interest, an supra vel infra Lunam generatos eos statuas: nec illa quae Tycho verbosius exsequitur, unquam fundamenti loco mi­hi fuerunt: neque vero inter se repugnare puto, [...]i credas, materiam cometarum Elementarem esse, & nihilominus quantum velint cos elevari posse, non obstante impenetrabilitate Coeli Peripatetici, quod ego aëre nostro multò tenuius, seq [...]aci [...]s, subti­lius esse statuo. Quod ad Parallaxium [...]lculum attinet, primò quidem illa dubitatio, an Cornerae [Page 64] huic accidenti sint subjecti, deinde inconstantia Antitycho suas obser­vationes astronomi­cas ad su­um institu­tum accom­modat. observationum, quibus calculus innititur, mihi pa­riter & has & illas opiniones suspectas reddunt, ma­xime cùm Antitycho, ut mihi videtur, observati­ones interdum aut ad rationes accommodet, aut instituto suo repugnantes, falsitatis nomine tra­ducat.

SIMP.

Quod ad stellas novas, Antitycho tri­bus verbis optime rem expedit, dicendo, Stellas no­vas non esse certas partes corporis Coelestis, & ad­versariis incumbere, ut alterationem & generati­onem superiorum corporum probaturi, demon­strent mutationes factas in Stellis jam à tanto tem­pore d [...]scriptis, de quibus, res Coelestes eas esse, nemo dubitat. Atqui hoc nunquam ulla ratione praestare illi poterunt. Deinde quod pertinet ad materias, quas aliqui generari atque dissolvi di­cunt in facie Solis, Antitycho nullam earum mentio­nem facit; unde conjicio, quod illas aut fabulam existimaverit, aut illusiones Telescopii, aut certè contingentes in aëre quasdam affectiunculas, aut quid vis denique potius quàm materias Coelestes.

SALV.

Tu vero, Simplici, quid censes, ad ob­jectionem de maculis illis, importunis Coeli, magis­que Peripateticae Philosopiae turbatricibus, esse re­spondendum? Non potest fieri, quin ceu defensor ejus intrepidus, effugium at (que) solutionem aliquam quam hic inveneris, qua nos defra [...]dare non debes.

SIMP.

‘Audivi de peculiari hoc accidente Opiniones divers [...] de maculis So­lis. diversas opiniones. Est qui dicat, illas esse Stel­las, in propriis suis orbibus, ad modum Veneris & Mercurii, circa Solem commeantes, quae cùm illum subeunt, obscurae nobis apparent: & quia plurimae sunt, saepius accidit, ut pars earum in [Page 65] unum congregentur; deinde separentur. Alii esse censent impressiones aëris: alii Illusiones crystal­li: alii res alias. Ego pronio [...] sum ad credendum, imo persuasum habeo, esse illas aggregatum mul­torum & variorum corporum opacorum quasi casu inter se concurrentium. Qua ipsa de causa saepe videmus, in una macula numerari decem & plura ejusmodi minuta corpuscula, quae sunt ir­regulari figura, speciemque praebent aut floccorum nivis, aut lanae, aut muscarum volantium: variant situm inter se, & modò disgregantur, modò congre­gantur, maxime sub ipso Sole, circa quem ceu cen­trum suum moventur. Ne (que) tamen propterea di­cere necesse est, quod generentur & corrumpantur: sed interdum latitant post corpus Solis: interdum, etfi remotae ab eo, non apparent tamen ob vicini­tatem immensae lucis Solaris. Nam in Orbe ec­centrico Solis constituta est quaedam quasi coepa, ex multis tunicis composita, quarum interior quae­que sustinet exteriorem, & earum unaquaeque maculis quibusdam exiguis incitata movetur. Et quamvis earum motus à principio sit visus incon­stans & irregularis: nihilominus tamen ad extre­mum aiunt observatum fuisse, quod intra determi­natum tempus eaedem exactè maculae revertantur.’ Atque haec responsio mihi videtur accommodata maxime esse ex hactenus repertis ad reddendam hu­jus apparentiae rationē, [...]imul (que) defendendā incorrup­tibilitatem ingenerabilitatem (que) Coeli. Quod si haec ip­sa non suffecerit, ingenia sublimia non deerunt, quae de melioribus aliis inveniendis curam suscipient.

SALV.

Si id de quo disputatur, esset aliquod aut legis caput, aut aliarum artium humaniorū, in quibus ne (que) veritas est, ne (que) falsitas, tum quidem acumen in­genii [Page 66] dicendi promptitudo, scriptorúmque varia lectio posset invenire locum, ut, qui his rebus prae­staret, is suam quo (que) rationem probabiliorem ac plausibliorem efficeret: sed in scientiis uaturalibus quarum conclusiones sunt verae & necessariae, ubi In scientiis naturalibus ars oratoria nihil effic. t. nullus arbitrio humano locus est, cavendum, ne for­te falsi defensionem suscipias. Nam ibi mille De­mosthenes, milléque Aristoteles, vel à mediocris ingenii homine unico, qui meliori fortuna verum amplexus esset, prosternerentur. Ergo remove, mi Simplici, conceptam illam spem tuam, inventum iri homines doctiores, & autorum lectione multiplici nobis exercitatores, qui in ipsius naturae contume­liam, efficere vera possint, quae falsa sunt. Et cum inter omnes illas opiniones, de macularum sola­rium essentia hucusque productas, eam quam modò exposuisti, veram, & proinde caeteras omnes Argumentū necessariò probans, ma­culas solares generari & dissolvi. illas falsas arbitreris, age, ut etiam ista submoveatur animo tuo, quae certè Chimaera falsissima est, omissis sexcentis aliis quae ei insunt absurdis, non nisi dupli­cem experientiam in contrarium adduco: prior est, quod ejusmodi maculae multae suboriri conspiciun­tur in medio disci solaris, pariter (que) multae dissolvi & Demonstra­tio evidens: maculas corpori sola­ri contiguas esse. & evanescere, remotiores tamen à circumferentia So­lis: quod est argumentum necessarium, eas generari & dissolvi. Nam si citra generationem corruptio­nem (que) comparent ibi solo motu locali, cunctae per extremam circumferentiam & intrare & exire con­spicerentur. Altera observatio pro illis, qui Opticae Motus ma­cularum versus cir­cumferen­tiam Solis tardus ap­paret. non sunt imperitissimi, à mutatione apparentium fi­gurarum, & ab apparente mutatione velocitatis motûs, necessariò concludit, maculas esse corpori so­lari contiguas, tangendó (que) superficiem ejus, cum ipsa, aut supra ipsam moveri, nec ullo modo remo­tis [Page 67] à Sole orbitis circumgyrari. Arguit id motus, Figura ma cularum ar­ctissima ver­sus circum­ferentiā di­sci solaris & cur talis ap­pareat. versus circumferentiam disci solaris apparens tar­dissimus, & versus medium velocior: arguunt figu­rae macularum, circa circumferentiam arctissimae, respectu ejus speciei quam in disci medio habent: eò quod in medii disci partibus, plena sese majestate, & quales revera sunt, conspiciendas exhibent: ver­sus circumferentiam autem, propter convexitam globi reductam sursum, compressae magis apparent. Quae utraque diminutio & figurae & motûs, si quis eam accurate cum observare, tum supputare no­verit, praecise respondet maculis corpori solari contiguis; discrepat autem inexcusabiliter, fi mo­tum iisdem tribuamus in circulis quantumvis exiguo à Sole intervallo remotis, ut ab amico nostro in E­pistolâ de maculis solaribus ad Marcum Welferum Maculae so­lares non cō stant figurae sphaericased explanata & subtiliter extensa prolixe demonstratum est. Ex eadem figurae muta­tione colligitur, nullam earum esse Stellam, aut a­liud sphaericae figurae corpus: nam inter omnes figu­ras sola sphaera nunquam compressa conspicitur, nec aliam speciem exhibere potest quàm perfecte rotundam. Unde, si qua macularum, esset corpus rotundum, quales esse censentur omnes stellae, ro­tunditatem hancce tam in medio disci solaris, quàm versus extremitatem ostenderet. Cùm autem & tantopere comprimantur, & subtiles adeo appare­ant in illa extremitate: spatiosae contra ac largae versus medium; inde certi reddimur, illas esse di­latum quippiam exiguae profunditatis aut crassitiei, respectu suae longitudinis ac latitudinis. Denique quod observatum fuisse dicis, maculas, cum exege­runt determinatas suas periodos, easdem praecise redire, noli id credere, Simplici: decipere te volu­it, qui hoc tibi dixit: quod vel ex eo colligere po­tes, [Page 68] quia te celavit & illas quae generantur, & istas quae dissolvuntur in facie Solis, procul à circumfe­rentia; itemque quia nec verbo monuit de illa figurae compressione, argumento certo, contiguas easdem esse Soli. Quod attinet ad reditum ear [...]ndem ma­cularum, id nihil est aliud, quàm quod eti [...]m in e­pistola supra dicta legitur, nimirum interdum eve­nire posse, ut earum aliquae durabiles adeo sint, ne dissolvi possint unica circa Solem conversione, quae minimum uno mense absolvitur.

SIMPL.

Ut verum fatear, neque tam diutur­nae, nec tam accuratae sunt observationes meae, ut De Coelo, pro­pter ingentē eius distan­tiam, exacte disseri non posse statuit Aristoteles. Sensum ra­tiocinationi praefert Ari­stoteles. mihi sufficiant ad sententiam meam in hac materia fidenter asserendam. Verumtamen illas habebo majori curae, & postea experiar, an id quod experi­entia suppeditaverit, cum Aristotelis doctrina con­ciliari possit. Certum enim est, duas veritates sibi invicem contrarias esse non posse.

SALV.

Ut experimenta sensuum, cum solidi­oribus Aristotelis dogmatibus concilies, nullo la­bore constabit. atque hoc esse verum, num quid Aristoteles ipse profitetur, quod de rebus Coelestibus, ob nimiam earum distantiam, explorate tractari non possit?

SIMPL.

Profitetur hoc aperte.

SALV.

Numquid idem absque ulla dubitati­one vel titubatione affirmat, id quod experientia sensuque demonstratur, omni ratiocinationi quan­tumvis probabili ac speciosae anteponendum esse?

SIMP.

Affirmat.

SALV.

Ergo ex his duabus propositionibus, quae ambae Aristotelem autorem habent, altera haec quae sensum ratiocinationi anteponendum dicit, multo sirmior ac certior est, quàm altera, quae [Page 69] Coelum inalterabile putat. Et proinde magis Ari­stotelice Caelū altera­bile statue­re magis cō ­formis est A­ristotelis do­ctrina quam ea, quae i­dem inalte­rabile facit. philosophaberis, si Coelum dixeris altera­bile, propterea quod sensus hoc doceat, quàm si Coelum dixeris inalterabile, quòd id Aristotelica ra­tiocinatio suadeat. Adde quod nos multò melius Aristotele possumus de rebus Coeli disserere. Nam dum confitetur ille, cognitionem talem esse sibi dif­ficilem, ob nimium sensuum distantiam, eo ipso concedit, eum, cui talia ministerio sensuum prae­sentiora Telescopii beneficio melius ipso Aristotele de rebus Coe­lestibus dis­serere possu­mus. redduntur, majori quoque certitudine de iis philosophari posse. Jam autem nos, beneficio Telescopii, tricies aut quadragies propius quàm A­ristoteles admovemur Coelo, sic ut in eo plurima possimus observare quae non potuit Aristoteles, & inter alia maculas istas in Sole, quae prorsus ei fue­runt invisibiles. Ergo de Coelo, de (que) Sole nos Aristo­tele certius tractare possumus.

SAGR.

Intersum animo cogitationibusque Simplicii, ac video, persentiscere quidem eum ar­gumentorum firmissimorum pondus: interim ta­men ex altera parte, dum autoritatem, quam a­pud universos Aristoteles acquisivit maximam, in­tuetur: dum respicit ad numerum celebrium in­terpretum, qui ad explicandam ejus mentem omne studium operamque contulerunt: dum considerat alias scientias publice tam utiles ac necessarias, qua­rum pretium autoritasque magnam partem fide ni­titur Aristotelis; exhorrescit nonnihil atque per­cellitur: videorque mihi haec dicentem audire: Et Simplicii declamatie. ad quem deinceps recurremus controversiarum no­strarum judicem, Aristotele cathedra submoto? Quem alium sectabimur in scholis, in Academiis & Gymnasiis autorem? Quis Philosophorum o­mnes naturalis Philosophiae partes, tam concin­no [Page 70] complexus est ordine, sic ut ne particularem quidem conclusionem ullam praetermiserit? Ergo desolandum erit hoc aedificium, in quot tot viatores perfugium invenerunt? destruendum illud Asylum, illud Prytaneum, in quo tantus Studiosorum nume­rus tam commodum nactus est hospitium, ubi nul­lis aëris injuriis expositi, nonnisi paucis revolutis pagellis plenam universae naturae cognitionem acqui­rerent? evertendum propugnaculum, quod adver­sus omnem inimicorum assultum tutos praestat? E­quidem haud minus indolesco, quàm quisquis est il­le, qui postquam longo tempore, maximis impensis, operà plurimorum artificum extruxit egregium pa­latium, cùm postea videt id ob male jacta funda­menta ruinam minari, ne tanto cum cordolio sub­rutos venustissimis tot picturis insignes muros; sub­versas, superborum ambulacrorum sustentacula, co­lumnas; inaurata laquearia dejecta; prostratos stipi­tes, frontispieia, coronas è marmore sumptuosas aspicere necesse habeat, objectis catenis, oppositis fulcimentis, antemuralibus ac retinaculis ruinam antevertere satagit.

SALV.

Ergo vero Simplicium de simili casu metuere veto, multo minori cum impensa praestitu­rus eum indemnem. Neque enim periculum est, ne tanta philosophorum solertium sagaciumque multi­tudo, ab uno alteroque nonnihil strepitûs excitante Philosophia Peripateri­ca est inal­terabilis. perculsa, vinci se sinat: imò non tam styli eorum aciem retundendo, quàm solo silentio procacitatem talium in contemptum ac derisum universorum ad­duxerit. Vanissime creditur, autorem hunc illum­ve refutando, novam statim philosophiam introduci posse: quin opus est, ut prius quis discat concinnare de novo cerebrum hominum, aptumque reddere ad [Page 71] discernendum à falso verum. Quae res in unius Dei potestate sita est. Sed nescio quomodo aut quo loco in diversum à priore sermonem exerraveri­mus: nec possim in viam redire, nisi duce memoria tua.

SIMPL.

Ego probe memini. Versabamur in responsionibus Antitychonis ad objectiones contra immutabilitatem Coeli: quo loco interposuisti hanc de maculis solaribus, ab eo praetermissam: & credo examinaturum te fuisse responsionem ejus ad instan­tiam de Stellis novis.

SALV.

Sic est. Ut ergo propositis insistamus, videntur mihi responsioni Antitychonis inesse non­nulla reprehensione digna. Primò, si duae stellae no­vae, quas in altissimis Coeli partibus collocatas & du­rasse diu, & evanuisse denique, non potest negare, nihil ei negotii facessunt in asserenda inalterabilira­te Coeli, eò quod illae non sint certae Coeli partes, nec in Stellis antiquis aliqua mutatio contigerit; cur ergo tam anxie sese, tam operose Cometis opponit, eosque Caelestibus regionibus undique proscribit? Annon ei suffecisset, idipsum de hisdem praedicare, quod de Stellis novis, hoc est, cùm Cometae certae Coeli partes non sint, neque mutatum quicquam fu­erit in Stellis ejus, ideoque nec Coelum illos, nec A­ristotelis doctrinam ullo praejudicio gravare? De­inde non satis perspicio, quid tandem intimo ani­mo conceperit, dum confitetur quidem, alteratio­nes, si quae in Stellis acciderent, ipsius praerogativae Coeli, hoc est, inalterabilitatis &c. fore destructrices, idque propterea cùm Stellae, concordi omnium consensu sint res Coelestes: contra vero nihil eum hoc turbat, si eaedem alterationes extra Stellas, in reliqua expansione Coeli, fieri dicantur. Quid e­nim? [Page 72] an existimat ille, Coelum non esse rem coele­stem? Quod ad me, credebam, Stellas appellari res Coelestes, propterea quod essent in Coelo, aut mate­riâ Coeli constarent, adeoque Coelum plus illis esse Coeleste, ea ratione qua nulla res magis terrestris aut ignea dici potest, quàm ipsa Terra, ipse Ignis. Quod praeterea nullam macularum Solarium facit mentio­nem, quas & produci, & dissolvi, & corpori solari proximas esse, & cum ipso vel, circa ipsum rotari, necessaria demonstratione probatum fuit, id mihi praecipuo indicio est, fieri posse, ut Autor ille, po­tius aliis placendi quàm sibi ipsi satisfaciendi studio scribat. Cum enim peritus mathematicarum disci­plinarum haberi velit, fieri non potest, quin demon­strationibus persuasus fuerit, ejusmodi materias esse necessariò corpori solari contiguas, & esse generati­ones atque corruptiones adeo magnas, ut nulla tan­ta Generabili­tas & alte­rabilitas, majorē cor­poribus mū ­danis perfe­ctionem con­ciliant, quā affectiones oppositae. unquam in terra fiat. Cum (que) tales, ac tantae tam­que frequentes fiant in ipso globo Solis, qui dubio procul nobilissima Coeli pars haberi potest; quae ra­tio tam potens erit, quae non etiam in aliis globis ta­les accidere posse persuadeat?

SAGR.

Non possum absque summa admirati­one, atque etiam abominante intellectu audire, pro infigni nobilitate atque perfectione corporibus na­turalibus Terra nobi­lissima est ob tot mu­tationes quae in ea fiunt. & integrantibus Universi tribui, quod sint impatibiles, immutabiles, inalterabiles &c. contra vero pro magna imperfectione haberi, esse alterabile, generabile, mutabile, &c. Meo quidem judicio, Terra hoc praecipue nomine nobilissima Terra, sub­latis alte­rationibus, inutiie quid & inertis otii plena. & admiranda censeri debet, quia tantae & multitu­dinis & varietatis alterationes, mutationes, genera­tione, &c. incessabiliter in-ea fiunt. Quod fi mu­tationis omnis expers, non nisi vasta solitudo es­set [Page 73] arenaeca; aut solida ex iaspide massa; aut post Diluvium, dilapsis quibus operiebatur aquis, globus extitisset immensus crystallinus, in quo neque na­sceretur, nec alteraretur, nec mutaretur denique res ulla; certe dixerim illam, inutile Mundo pondus, iners, ignavum, & verbo dicam, superfluum, tan­quam si nec extaret in rerum natura: facerémque hic eandem differentiam, quae est inter animal vi­vum & mortuum. Idemque dico de Luna, Jove, caeterisque globis mundanis omnibus. Sed quantò vanitatem discursuum popularium attentius consi­dero, tantò magis eos leves stultosque deprehendo. Quid stultius, quaeso, dici fingive posset, quàm quod gemmas, argentum, aurum, res pretiosas ap­pellamus: vilissimam contrà Terram & lutum? Ec­quare Terrae vel auro Gem­misque no­bilior. his talibus rerum aestimatoribus non venit in mentem, si tanta Terrae raritas esset, quanta gemma­rum aut metallorum pretiosorum est, neminem fore Principem, qui non ultrò adamantum, Chrysoli­thorúmque sarcinam, & vel quatuor onusta auro plaustra commutaturus sit cum tantula Terrae par­ticula, quanta sufficeret plantandae in exiguo vasculo apiariae, aut ibi seminandae malo Medicae, ut ejus ortum, incrementum, pulchras frondes, odoratos flores, bellos adeo fructus intueri liceret? Ergo Penuria & copia, rebus pretium vilitatemve conciliant. penuria est & abundantia, quae rebus aut pretii aut utilitatis opinionem in animis vulgi conciliat: qui cùm illum demum adamantem selectissimum perhi­beat, qui aquae purae speciem habet, interim eum ip­sum ne cum plurimum quidem aquae doliis permu­taverint. Equidem existimo, eos qui tanto opere Incorrupti­bilitas vul­go celebratae metu mor­tis. incorruptibilitatem, inalterabilitatem, &c. extollunt, id facere nimio vitae desiderio, mortisque formidine, dum non cogitant, quod, si homines essent im­mortales, [Page 74] ad ipsos ordo nascendi, Mundúmque vi­sendi nunquam perventurus fuerit. Digni profectò Vituperato res corrup­tibilitatis in statuas converti merentur. qui incidant in aliquod Medusae caput, à quo trans­mutentur in Jaspides, aut Adamantes, quo perfectio­res, quàm sunt, evadant.

SALV.

Forsan etiam ejusmodi metamorpho­sis cum ipsorum aliquo commodo conjuncta foret. Melius enim opinor est, omittere discursum, quàm discurrere sinistre.

SIMP.

Minime dubitandum est, multo perfe­ctiorem esse Terram, cùm est, qualem esse videmus, CorporaCoe­lestia, usi­bus Terrae servientia, non nisi mo­tu & lumi­ne opus ha­bent. alterabilis, mutabilis, &c. quàm si massa lapidea esset, ac vel solido adamante durissimo & impatibili constaret. Verumtamen istae conditiones quantum nobilitatis Terrae conciliant, tanto imperfectiora reddunt corpora Coelestia, in quibus essent omnino superfluae. Nam corpora Coelestia, hoc est, Sol, Luna & caeteraeStellae, non alium in usum, nisi ad Ter­rae servitium ordinatae, ad consequendum hunc fi­nem suum alia re nulla, nisi motu & lumine, in­digent.

SAGR.

Ergo natura, vastissima, perfectissima, nobilissima tot corpora Coelestia, impatibilia, im­mortalia, divina, non alium in usum condidit at (que) direxit, quàm ad servitium Terrae patibilis, caducae, mortalis? ad servitium ejus quam tu Mundi faecem, omnis immunditiae sentinam appellas? Eccur erat opus, cop [...]ra coelestia immortalia constituere, servi­tura caduco? Sublato hoc usu serviendi Terrae in­numerabilis illa multitudo corporum Coelestium omnium, inutilis omnino & superflua relinquitur, sic ut mutuam aliquam operationem inter sese nec ha­beant, nec habere possint, cum omnia sint inaltera­bilia, immutabilia, impatibilia, &c. Verbi causa, si [Page 75] Luna est impatibilis, quid Solem, aut aliam Stellam CorporaCoe­lestia mu­tuâ inter sese operatie one carent. operaturam in ea putes? sine dubio minus efficax erit operatio, quàm si quis intuitu cogitationemque magnam auri massam liquefacere velit. Praeterea mihi videtur esse necesse, ut corpora Coelestia, dum concurrunt ad generationem & alterationem Ter­rae, ipsa quoque sint alterabilia: alias videre non possum, applicatio Lunae vel Solis ad Terram gene­rationum producendarū causâ, quid sit aliud, quàm si marmoream statuam lateri sponsae jungas, & ex tali conjunctione prolem expectes.

SIMP.

Corruptibilitas, alteratio, mutatio, &c. non sunt in integro globo terrestri, qui ratione suae Alterabili­tas non tot [...] Globo ter­restri sed aliquibus tantum partibus ejus compe­tit. integritatis non minus est aeternus, quam Sol aut Lu­na: sed est generabilis & corruptibilis quoad partes externas. Id quidem verum est, in ipsis partibus generationem & corruptionem esse perpetuas: & quatenus tales, requirere operationes Coelestes aeter­nas ac proinde necessarium esse, ut corpora Coele­stia sint aeterna.

SAGR.

Omnia bene habent. Atqui si aeter­nitati integri globi terreni prorsus obstat corrupti­bilitas Corpora Coelestia in partibus externis alterabilia. partium superficialium, imò si haec generabi­litas, corruptibilitas, alterabilitas, &c. ei magnum decus, & perfectionem conciliat, quid ni possis ac debeas alterationem, generationem, &c. admitte­re pariter in partibus externis globorum Coelestium, cùm hinc illis accedat ornamentum, nihil autem perfectioni decedat, neque tollantur actiones, imò potius augeantur, dum hoc modo fit ut non modo in terram, sed etiam omnes inter sese mutuò ope­rentur, ac ipsa Terra etiam in eosdem?

SIMP.

Hoc fieri non potest. Non generationes mutationes, &c. quae acciderent, verbi gratia, in [Page 76] Luna, forent inutiles ac vanae. Natura vero nihi frustra facit.

SAGR.

Et quare forent inutiles & va­nae?

SIMP.

Clare namque videmus, & manu pal­pamus, Generatio­nes & mu­tationes in Terra con­tingentes, omnes bu­manis usi­bus inser­viunt. omnes generationes, mutationes, &c. quae fiunt in Terra omnes, aut mediate, aut immediate directas esse ad usum, ad commodum, ad benefici­um hominis. Hominum gratia generantur equi: ad nutrimentum equorum producit Terra foenum, idque nubibus irrigantibus. In hominum commo­dum ac nutrimentum nascuntur herbae, fruges, fru­ferae, aves, pisces: & in summa, si diligenter ista perlustremus & examinemus, omnia in hunc directa finem animadvertemus, ut hominum necessitati, uti­litati commodo, voluptatique serviant. Jam au­tem quem usum, quaeso, generi humano praeberent illae generationes in Luna, aut alio Planeta? nisi for­te dicas, etiam in Luna homines esse, qui fructibus ejus gaudeant, quod cogitare, aut fabulosum, aut impium est.

SAGR.

An in Luna vel alio Planeta generen­tur Luna gene­rationes no­stris similes non habet, nec ab ho­minibus inhabitatur aut herbae, aut plantae, aut animalia similia no­stris; an pluviae isthic, venti, fulmina &c. qualia cir­ca Terram, producantur, neque scio, neque credo, multo minùs, homines ibidem habitare. Sed inte­rim non video, quomodo ex eo, quod nihil ibi simi­le nostris rebus generetur, inferri necessariò possit, nullam alterationem ibidem accidere, nec esse posse In Luna possunt esse generatio­nes à nostris diversae. res alias, quae mutentur, generentur, & dissolvan­tur, non solum à nostris diversas, verùm eti­am ab imaginatione nostra longissime remotas, & in summa prorsus nobis inexcogitabiles? Et quemadmodum haud ambigo, si quis in vasta silva, [Page 77] feras inter avesque natus esset & educatus, nec un­quam Si quis Ele­menti aquae cognitione distitaere­rur, is nil de navibus, deque pisci­bus imagi­nari sibi posset. quicquam de elemento Aquae cognovisset, hunc talem nunquam imaginando concepturnm, in natura esse mundum à Terra diversum, plenum ani­malibus, quae sine curribus, sine aliis velociter ince­dant, nec in superficie modò, sicuti ferae supra Ter­ram, sed penitus in ipsa profunditate: nec solùm incedant, utrúm quocunque placet in loco subsi­stant immobiles, id quod aves in aëre praestare non possunt: adhaec ibidem homines etiam habitare, ibi­dem extruere palatia civitatésque, tanto autem itine­rum uti compendio, ut sine ullo labore, cum omni familia ac domo, integrisque civitatibus, in remotis­simas sese regiones conferant quemadmodum,, in­quam, certo scio, talem, etsi perspicacissima praedi­tum imaginatione, nunquam cogitaturum fuisse de Piscibus, de Oceano, de navibus Classibúsque: sic aeque, imo multo magis accidere potest, ut in Luna, tanto à nobis intervallo remota, materiámque for­sitan à Terra diversissimam habente, substantiae quae­dam existant, & operationes edant ab imaginatione nostra non modo remotas, sed prorsus alienas: quip­pe quae nullam cum nostris similitudinem habeant, & proinde omnino sint à nostra cogitatione discre­pantes. Nam quidquid sub nostram imaginatio­nem cadit, id aut jam antè viderimus oportet:, aut ex rebus rerúmve partibus jam antè visis composi­tum fit quales sunt Sphinges, Sirenes, Chimaerae, Centauri, &c.

SALV.

Saepenumero Phantasiae ac speculatio­nibus de hisce rebus indulsi: tandémque visum est mihi, posse quidem excogitari nonnulla quae in Lu­na neque sunt, neque esse possunt: nihil autem, ut opinor, eorum quae ibi sunt aut esse possunt, nisi [Page 78] largissima generalitate, nimirum eas res, quae Lunam oxornent operando, movendo, vivendo, & fortasse per modum à nostro diversissimum contemplando In Luna possunt esse substantiae à nostris di­versae. & admirando magnitudinem & pulchritudinem Mundi, ejusque Conditoris & Rectoris, encomiis (que) perpetuis celebrando gloriam ejus; & in summa (quo praecipue spectat oratio mea) faciendo id, quod frequenter adeò sacri scriptores affirmant, om­nes creaturas perpetuo esse occupatas in laudando Deo.

SAGR.

Haec talia sunt, quae generalissime lo­quendo, isthic esse possunt: ego vero de illis cog. noscere percupio, quae ibi nec esse, nec esse posse credas, quae distinctius exprimi nomina [...]ique possint oportet.

SALV.

Adverte Sagrede, tertiam hanc esse vi­cem, qua pedetentim, nec sentientes à principali no­stro instituto declinamus. Ejusmodi digressionibus tarde veniemus ad colloquii nostri finem. Rectius ergo fortasse se [...]erimus, si discursum hunc cum cae­teris, quos peculiari sessioni reservare conventum inter nos est, adhuc differamus.

SAGR.

Quaeso, potius hoc tempore, dum in Luna sumus, à rebus ad illam pertinentibus nos ex­pediamus, ne alio tempore longum adeo sit iter emetiendum.

SALV.

Volo, ut vis. Et ut à generalioribus exordiar, persuasum habeo, globum lonarem haud parum à terrestri differre, licet aliqua communia etiam habere conspiciantur. Communionem pri­mò, deinde diversitatem explicabo. Conformis abs (que) dubio Luna Terrae est ratione figurae, quam rotundam esse, necessatiò concluditur ex adspectu disci ejus perfectè circularis, & è modo recipiendi [Page 79] lumen solare. Nam si Lunae superficies plana esset, Prima Lu­nae Terrae (que) conformitas ratione Fi­gurae, pro­batur à moe do illumi­nationis Solaris. in eodem momento, tota pariter illuminaretur, pa­ritérque tota, in eodem momento lumine privare­tur; non autem primo partes Solem respicientes, & successivè sequentes, sic ut ad oppositionem progres­sa, non autem ante, totus apparens discus illustre­tur. Cui contrarium, prorsus eveniret, si visibilis ejus superficies esset concava: hoc est, illuminatio inciperet à partibus eversis à Sole. Deinde non Secunda conformi­ta, quod Luna pari­ter ac Terra tenebrosa est. minus ac Terra, per se obscura est & opaca, per quam opacitatem apta est ad recipiendum & reper­cutiendum lumen Solis quod facere, nisi talis esset, non posset. Tertio materiam ejus densissimam so­lidissimámque judico, non minus ac Terrae. Claro satis argumento superficies ejus est, magnam partem Tertia. Ma­teria Lunae densa est atque mon­tosa, sicut & Terrae. inaequalis, ob multas eminentias atque cavitates, ope Telescopii detectas: quarum eminentiarum multae per omnia respondent asperrimis & praeruptis apud nos montibus: multae longo centum circiter milli­arium tractu continuantur: aliquae in nodum quasi & cumulum arctantur. Apparent etiam ibi multi Quarta. Luna ratio­ne [...]larita­tis & obscu­ritatis, di­stinctas duas partes habet, si [...]ut & Globas terrestris respectu su­perficiei maritimae & terrenae. scopuli avulsi ac solitarii, confragosi satis & abru­pti. Maxime vero frequentes ibi conspiciuutur ag­geres (utar enim nomine, cum ad rem exprimendam aptius aliud haud occurrat) iique satis eminentes, qui diversae magnitudinis areas includunt ac cir­cumdant, formántque varias figuras, praecipuè cir­culares, quarum multae habent in medio montem satis altum: pa [...]ciores materia nonnihil obscura explentur, tali scilicet, qualis est magnarum macu­larum, quae libero oculo videntur. Atque hae sunt majores areae: numerus dein earum, quae minus minusque spatii occupant, circularium ferè omnium, est maximus.

[Page 80]Quarto, quemadmodnm superficies nostri globi Superficies maris è longinquo intuentibus, terrestri obscurior apparet. distincta est in duas maximas partes, hoc est, terre­strem & aquaticam: sic in disco Lunari quoque videmus in signem spatiorum diversitatem, quorum alia magis, minns alia splendent. Quorum quidem aspectui, valde similis esset aspectus faciei Terrae, si quis è Luna, vel ex alia simili distantia eam à Sole illustratam intueri posset. Nam superficies Maris Quinta. Phases seu mutationes figurarum in Terra, simili modo, eademque periodo fiunt ut in Luna. obscurior apparet clarior autem illa Terrae.

Quinto sicuti nos à Terra Lunam nunc videmus orbe pleno lucere, modò aequa portione dividi, mox in falcem curvari, nonnunquam omnino conspectui nostro subtrahi, quando nimirum radiis solaribus occultatur, immersa tenebris ea parte quae Terram respicit: ita praecise conspiceremus etiam [...] Luna, eadem periodo, iisdemque phasibus illuminatam à Sole faciem Terrae. Sexto.

SAGR.

Subsiste parum, Salviate. Quod illu­minatio Terrae, ratione phasium, apparitura sit è Luna per omnia similis huic, quam è Terra nos ob­servamus in Luna, id quidem intelligo: sed non be­ne capio, quomodo illa fiat eâdem periodo: siqui­dem illuminatio Solis in superficie lunari fit uno mense, verùm in Terrestri viginti quatuor horis.

SALV.

Verum est, quod effectus Solis, in illu­minandis illis duobus corporibus, obeundáque splendore suo tota illorum superficie, absolvatur in Terra quidem, unico die naturali, in Luna vero, mense: Sed non ex hoc solo pendet variatio figura­rum seu phasium, quibus terrestris superficiei par­tes illuminatae conspicerentur è Luna: verùm ex diversis aspectibus, quae Lunae cum Sole intercedunt. Hinc si verbi gratia, Luna Solis motum exactè se­queretur, & aliquo casu semper in ea linea, quae Ter­ram [Page 81] inter ac Solem describitur, haereret eo aspectu quem nos conjunctionem appellamus, tunc Luna semper idem Terrae hemisphaerium Soli objectum intueretur, idque perpetua luce undi (que) perfusum. Sicuti contrà, si Luna semper esset in oppositione Solis, nunquam Terram videret, quippe parte sui te­nebrosa, & proinde invisibili, Lunae semper obje­ctam. Sed quando Luna est in qudratura Solis, tunc hemisphaerii terrestris, Lunae objecti medietas illa, quae Solem respicit, luminosa est: & altera à So­le aversa, est obscura: & proinde pars Terrae illu­minata, circuli dimidii figuram Lunae exhiberet.

SAGR.

Omnia rectissime capio, & jam satis intelligo, Lunam digredientem ab oppositione Solis, ubi nihil de illuminata terrestri supersicie videbat, atque indies accedentem ad Solem, paulatim con­spicere particulam aliquam faciei Terrae illuminatae, eamque in forma tenuis falcis, cùm terra sit rotun da: deinde dum Luna suo motu, de die in diem Soli fit vicinior, plus plusque semper ei de illumina­to hemisphaerio terrestri aperitur, fic ut ad quadra­turam progressae exactè medietas objiciatur, vicuti nos vicissim tantundem de Luna conspicimus, Con­tinuato postmodum accessu versus conjunctionem, successivè pars major de illuminata superficie sese ostendit: tandem in conjunctione, totum hemi­sphaerium luminosum apparet. Et in summa, re­ctissime percipio, quod id, quod accidit habitato­ribus Terrae, etiam Lunae, si qui essent, incolis acci­deret, intuentibus Terram, sed ordine contrario, ni­mirum quando Luna nobis plena est, & in oppositi­one Solis, tunc Lunaribus Terra esset in conjun­ctione Solis, obscura prorsus & invisibilis. Contrà status ille, qui nobis est conjunctio Lunae cum [Page 82] Sole, & proinde Luna silens & obscura, foret illis oppositio Terrae & Solis, & ita dicam, Terra plena, hoc est, tota luminosa. Et tandem quanta pars superficiei luminaris illuminatae de die in diem sese nobis exhibet, tanta quoque pars obscurae Terrae, eodem tempore, Lunae objicitur: & quantum ob­scurae Lunae nobis obversatur, tantundem illumi­natae Terrae obversatur Lunae: sic ut solùm in qua­draturis illi medium orbem illuminatae Lunae, & hi tantundem Terrae conspiciant. Una in re actiones illae mutuae differre mihi videntur. Nimirum po­sito, non autem concesso, quod in Luna sit, qui Ter­ram inde contueatur, is quotidie videret totam su­perficiem terrestrem, mediante motu Lunae circa Terram, 24. aut 25. horis: nos autem nihil vide­mus aliud, nisi medietatem Lunae, cum ea non revolvatur in seipsam: quod fieri necesse esset, si se nobis totam ostenderet.

SALV.

Dummodo id non accidat contrarii gratia, hoc est, ut revolutio Terrae in seipsam, causa sit, ob quam, alteram medietatem nunquam videa­mus: id quod ita necessario fieret, si illa haberet Epyciclum. Sed ubi manet altera differentia, quae alteri isti à te observatae ex adverso respondeat? Tota Terra solummodo medietatem Luna, & medietas Lunae so­lummodo totam Ter­ram conspi­cit.

SAGR.

Ecquae illa? jam enim alia mihi non occurrit.

SALV.

Ea est, cùm Terra (ut rectè notasti) non nisi medietatem Lunae conspiciat, è Luna verò conspiciatur tota Terra, quòd contrà tota Terra videt Lunam, sed Lunae medietatem solum videt Terra. Nam habitatores, ut ita dicam, hemisphae­rii Lunaris superioris, quod nobis est invisibile, ca­rent omnino conspectu Terrae: atque isti forte sunt Antichthones. Occurrit jam hoc loco mihi cer­tum [Page 83] quoddam phaenomenon, ab Academico no­stro E Terra plusquam medietas Lunae con­spicitur. nuper observatum in Luna, unde duae necessa­riae consequentiae deducuntur: una, quod de Luna paulo plus medietate videamus: altera, quod mo­tus Lunae praecise Terrae centrum observet. Et phae­nomenon, & observatio sic habet. Quandoqui­dem Lunae, commercium quoddam, ac sympathia naturalis intercedit cum Terra, versus quam illa ta­li determinata sui parte spectat, necessarium est, ut linea recta quae centra illorum conjungit, semper transeat per idem punctum superficiei Lunaris. un­de is, qui è centro Terrae Lunam intueretur, vide­ret semper eundem Lunae discum praecise termina­tum ab eadem circumferentia. Si quis vero super­ficiei terrestri infistit, radius ab ejus oculo usque ad centrum Lunaris globi pergressus, non transiret per idem punctum superficiei Lunaris, per quod transit linea centrum Terrae Lunaeque committens, nisi cum ei Luna verticalis esset: Lunâ vero positâ in Oriente vel Occidente, punctum incidentiae radii vi­sivi superius est puncto lineae, centra committentis: & proinde detegitur aliqua pars hemisphaeri Lunaris versus circumferentiam superiorem, & absconditur tantundem de parte inferiore: detegitur inquam & absconditur respectu hemisphaerii, quod conspice­retur ex vero centro Terrae: & quia pars circum­ferentiae Lunaris, orienti Lunae superior, occidenti inferior est, satis ergo notabilis erit facienda diffe­rentia aspectus istarum partium superioris & inferi­oris, sic ut jam aperiantur, mox abscondantur ma­culae, vel aliae illarum partium res notabiles. Similis variatio observari quoque debebat versus extremi­tatem borealem & australem ejusdem disci, prout Luna in hoc aut illo ventre sui Draconis invenitur. [Page 84] Nam si est septentrionalis, aliquae partium ejus sep­tentrionalium absconduntur, & australium detegun­tur, & è contra. Jam hasce consequentias revera ita sese habere, Telescopii fide certiores reddimur. Sunt enim in Luna duae certae maculae, quarum una, Lunâ meridianum attingente, Corum spectat; alte­ra Du [...]maculae in Luna ob­servatae, quae argumento sunt, eam in suo motu te­nere respe­ctum ad Terram. ei quasi diametraliter opponitur. Prior etiam absque Telescopio conspicua est, non item altera. Prior (Corica illa) macula est exigua, ovali figura, à maximis aliis divisa: opposita, minor est, pari­terque à grandioribus intersecta, in campo satis cla­ro cita. In ambabus hisce dictae variationes mani­feste observantur, ut appareat, eas contrario inter se modo jam esse vicinas limbo disci lunaris, jam ab eo remotas, ea cum differentia, ut intervallum inter Coricam maculam & disci circumferentiam plusquam duplo majus sit una quàm alia vice: in altera vero macula, quippe circumferentiae vicinio­re, haec differentia, unâ quam aliâ vice triplo major apparet. Hinc manifestum est, Lunam veluti mag­netica virtute instinctam, constanter una sui facie terrestrem globum respicere, nec unquam inde di­verti.

SAGR.

Ecquando tandem ope hujus admira­bilis instrumenti factarum observationum inventio­numque finis statuetur?

SALV.

Si, qui fuit hactenus, idem quoque deinceps erit admirandarum inventionum progres­sus, est quod speremus, nos procedente tempore visuros ea, quae jam ne quidem imaginatione conci­pere Sexta. terra & Luna mutuo lu­mine clare­scunt, possumus. Sed ut ad inftitutum sermonem redeamus, aio, sextam Lunae cum Terra conveni­entiam hanc esse, quod, quemadmodum Luna, magna temporis parte supplet defectum luminis so­laris, [Page 85] & reflectione sui luminis noctes nobis satis cla­ras efficit: ita Terra vicem ipsi Lunae reponens, re­fundit ipsi lumen, quod magis ei necessarium est, ra­dios solares illuminatione fortissima reflectendo: quae illuminatio Lunarem, opinione mea, tanto magis su­perat, quanto Terrena superficies Lunarem exce­dit.

SAGR.

Antequam ultra, Salviate, pergis, fine ostendam tibi, ut ad primum quasi nutum tuum penetraverim in caussam accidentis cujusdam, de quo sexcenties cum cogitassem, eam tamen excogi­tare non potui. Vis hoc dicere, lumen quoddam Lumen [...] Terra in Lunam re­flexione projectum▪ suboscurum, in Luna, maxime cum est falcata, con spectum, proficisci ex reflectione luminis solaris in superficie Terrae & Maris: quod quidem lumen tan­to clarius apparet, quanto falx est accutior. tum e­nim pars Terrae luminosa, Lunae objecta, major est, juxta id quod paullo ante fuit conclusum: quòd nimirum semper pars Terrae Lunae objecta, tam fit luminosa, quàm est obscura pars Lunae, objecta Terrae. Unde quando Luna tenuitur est falcata, & consequenter eius pars tenebrosa grandis etiam erit illumiuata pars Terrae è Lunâ conspecta, tan­toque potentius lumen reflectet.

SALV.

Haec ipsissima est eorum quae dixi sen­tentia, In summa, perjucunda res est, colloqui cum hominibus judicio & appraehensiva facultate valenti­bus, maxime cùm in asserenda veritate dissertatio consumitur. Incidi saepenumero in homines adeo duri cerebri, vt à me sexcenties inculcata ista quae tu subito, tuopte ingenio penetrasti, percipere tamen haud potuerint.

SIMPL.

Si hoc dicis, non potuisse te ita haec illis ob oculos constituere ut intelligerent, equidem [Page 86] valde miror; neque dubito, si ex tua explicatione rem non perceperunt, ex nulla cujusquam alterius esse percepturos; cum omnia clare adeo dilucidave­ris, sin autem hoc innuis, illis te persuadere non potuisse ut crederent, id minime miror. nam me­ipsum in eorum esse numero profiteor, qui sermo­nes tuos intelligant potius quam probent: cum & in hac, & partim in caeteris sex congruentiis multae sese difficultates offerant, quas promam, ubi tua absol­veris.

SALV.

Veritatis investigandae desiderium, quam ad rem sapientum hominum, hoc est, tui si­milium objectiones multum conferent, in iis quae Septimae. Terra & Luna sibi mutuas ec lipses infe­runt. restant absolvendis me brevissimum faciet. Esto ita­que [...]septima congruentia, quod ut beneficii, sic etiam offensionis mutuas vices exercent. Unde Luna, si­cuti saepenumero in illuminationis sui fastigio, Ter­rae inter se ac Solem interpositione, patitur Eclipsin, ac lumine privatur: fic ipsa vicissim interpositu suo Terram inter ac Solem, illam hujus lumine privat. Etsi vero haec vindicta magnitudinem offensae non aequat; cum Luna & frequenter, & satis longo tem­pore umbrae terrenae totaliter immersa maneat, nunquam autem tota Terra, nec longo spatio tem­poris obumbretur à Luna: si tamen hujus parvitas corporis cum illius magnitudine comparetur, om­nino dicendum est, animi fortitudinem, ut ita lo­quar, in Luna maximam esse.

Hactenus de congruentia: nunc disparitas etiam explicanda veniret: cum autem Simplicius in no­stri gratiam aliqua dubia velit allatis opponere, o­peraepretium fuerit [...], audire illa prius & excutere, quàm ad ulteriora progrediamur.

SAGR.

Ita. nam est credibile, Simplicium ni­hil [Page 87] contradicturum esse disparitatibus atque diffe­rentiis inter Terram & Lunam, ut quarum sub­stantias ipse pro diversissimis habet.

SIMPL.

E congruentiis à te recitatis, cum Terrae Lunam comparares, non possum sine contra­dictione, nisi primam & duas sequentes admittere. Admitto primam, hoc est, figuram sphaericam: quan­quam etiam in hac [...]escio quid dubii subest. Existi­mo namque Lunae superficiem esse politissimam, & instar speculi tersam: cùm contra vel manu palpe­mus, Terram esse scabrosissimam & asperam. Ve­rum ista superficiei inaequalitas in alia quadam alla­tarum à te congruentiarum expendenda veniet, quò eam reservo.

Deinde quod Luna, juxta secundam tuam con­gruentiam, opaca sit & obscura sicuti Terra, ibi non nisi primum attributum, scilicet opacitatis admitto; eclipsium solarium experimentis edoctus. Nam si Luna esset transparens, aër in totali obscuratione So­lis non esset adeo tenebrosus ut esse solet, sed per transparentiam corporis Lunaris trajiceretur lux refracta, ut per densiores nubes sieri videmus. Sed Lux secun­daria, Lunae propria cen­setur. quod attinet obscuritatem, non credo, Lunam om­nino privatam esse luce, sicuti Terra: imo clarita­tem illam, quae in reliquo ejus disco, ultra tenuia cornua à Sole illustrata conspicitur, existimo esse Terra impo­teus ad re­flectendos radios sola­res. proprium ejus ac naturale lumen, non autem re­flexum à Terra, ut quae propter summam asperita­tem & obscuritatem suam, radios solares reflecten­di facultate destituitur. Substantiā Caelestē im­penetrabilē iudicat. Aristot.

In tertia congruentia partim consentio tecum, partim etiam dissentio. consentio judicando cor­pus Lunae solidissimum ac durum, ad instar Terrae, & plus aliquanto. Nam fi credimus Aristoteli, Caeli [Page 88] duritiem impenetrabilem, & Stellas densiores Coeli partes esse; necessarium est & ipsas esse solidissimas ac impenetrabiles.

SAGR.

Egregiam vero palatiis extruendis materiam suppeditaret Coelum, si quis inde promere posset, utpote adeo duram ac transparentem.

SALV.

Imo vero pessimam. Cum enim prop­ter summam transparentiam omnino sit invifibilis, non sine summo periculo impingendi in stipites, & capitis vuluerandi, per talem domum incedere quis posset.

SAGR.

Id vero periculi metuendum non so­ret, si verum est, quod aliqui Peripateticorum asse­runt, Materia Coelestis in­tangibilis. Coelum esse intangibile. Si ergo materiam Coelestem tangere non possumus, non possemus eti­am in eam impingere.

SALV.

Id vero nihil juvaret. Nam etsi Coele­stis materia tangi non potest, ut qualitate tangibili destituta: ipsa tamen potest elementaria corpora tangere. Jam autem ad laedendum perinde, atque etiam pejus est, si ipsa impingat in nos, quàm si nos impingamus in illam. Sed relinquamus ista palatia, vel ut rectius dicam, extructa in aëre castella, neque Simplicium impediamus.

SIMPL.

Quaestio, quam obiter attigisti, dis­ficiliorum una est quae in philosophia tractantur: & ego de ea pulcherrimas cathedrarii cujusdam do­ctoris Patavini meditationes habeo: quas nunc ta­men attingere, tempus non permittit. Ut igitur ad propositum nostrum redeamus, respondeo, putare me Lunam Terrâ solidiorem: sed non argumentor, Superficies Lunae plus­quam specu li tersa. nti tu facis, ab asperitate scabritieque superficiei ip­sius, sed potius à contrario, hoc est, ab aptitudi­ne ad recipiendum (ut videamus apud nos in gem­mis [Page 89] durioribus accidere) splendorem laevoremque quovis tersissimo speculo superiorem. Nam talem su­perficiem ejus esse necesse est, ut fortiter adeo so­lares radios ad nos reflectere possit. Illae deinde quas Eminentiae & cavita­tes in Luna sunt illusi­ones opaci et perspicui. dicis apparentiae montium, scopulorum aggerum, vallorum, &c. merae sunt illusiones. Audivi non­nunquam in publicis disputationibus contra nova­tores illos animosè propugnari, tales apparentias non aliunde provenire, quam à partibus inaequaliter opacis & perspicuis, è qualibus interiores exteriores­que partes Lunae compositae sunt: ut saepenumero videmus accidere in crystallo, in succino, & in mul­tis lapidibus pretiosis perfectè expolitis, ubi propter opa [...]itatem aliquarum partium, aliarúmque tran­sparentiam, variae concavitates & prominentiae ap­parent.

In quarta congruentia concedo, terrestris globi superficiem è longinquo conspectam, facturam duas diversas apparentias; hoc est clariorem unam, alte­r [...]m obscuriorem: sed existimo, diversitates hasce contrario modo quàm tu dicis, eventuras, ni­mirum Aquae superficiem apparituram lucidam: est enim polita & transparens: Terrae verò, ob­scuram, propter suam opacitatem & scabriti­em ad reverberaudum lumen solare minus ido­neam.

Quintam congruentiam admitto totam, & re­ctè capio, si Terra splenderet instar Lunae, super­nè eam contuentibus exhibituram esse phases con­formes illis quas nos observamus in Luna. In­telligo quoque periodum illuminationis Terrae va­riationisque phasium fore menstruam, etsi Sol eam totam obeat 24. horis. Denique non invi­tus admitto, Solam Lunae medietatem ab universa [Page 90] Terra conspici, & universam Terram conspici solùm à medietate Lunae. De caetero falsissimum arbitror, à Luna lumen Terrae recipi posse, cum sit obscurissima opaca & ineptissima ad reflectendum solare lumen, quomodo Luna nobia illud bene reflectit. Et, ut dixi, credo, lumen illud, quod in reliqua Lunari facie ultra cornua Solis illuminatione splendentia, Lunae propri­um sit ac naturale. Rem magnam praestiteris, si aliud mihi persuaseris.

Septima congruentia de mutuis eclipsibus, itidem admitti potest: quanquam ea quam tu Terrae vocas Eclipsin, proprie Solis Eclipsis appellari solet. At (que) haec sunt, quae septem congruentiis tuis opponenda in hoc tempore occurrebant, quas ad instantias si quid respondere tibi placuerit, lubens audiam.

SALV.

Si responsa tua recte sum assecutus, videntur adhuc aliquae conclusiones, quas Lunae ac Terrae communes faciebā, inter nos esse controversae. Tu putas Lunam tersam ac laevem instar speculi, pro­indeque ad reflectendum nobis solare lumen aptam: Terram contra ratione suae asperitatis, simili reflexio­ni faciendae imparem. Lunam concedis esse solidam ac durā, at (que) id arguis ex eo, quod sit polita ac tersa, non autem ex eo, quod montosa. Cur vero montosa videatur, ejus rei causam assignas, quod partibus plus aut minus opacis perspicuis (que) constet. Tandem ex­istimas, secundariam illam lucem propriam esse Lunae, nec reflexione Terrae productam: quanquam ex Ma­ri, ob superficiem ejus aequabilem, reflexionis aliquid fieri non negas. Quod ad errorem tuum attinet, quasi [...]. Saggia­ [...] ▪ Let­ [...] Solari. reflexio Lunae tanquā è speculo fiat, ut eximam eum tibi, parum spei superest, cùm videam, ea quae de hac materia in Exploratore, & Literis Solaribus commu­nis amici nostri leguntur, nihil in animo tuo profecis­se: [Page 91] si tamen illa quae ibi perscripta sunt, attente legisti.

SIMP.

Legi cursim & perfunctorie, pro rati­one temporis exigui, quod à studiis solidioribus mihi reliquum est. Si tamen adductis aut istarum rationum nonnullis, aut aliis, eximere mihi dubia cogitas; cas auscultabo attentissime.

SALV.

Dicam quicquid ad praesens in mentem mihi venerit. Ac fieri sane potest, ut inter se com­misceam & cogitationes meas proprias, & ea quae dictis libris mihi lectitata sunt: quibus quidem abunde mihi satisfactum probe memini, quanquam conclusiones aspectu primo magna paradoxa mihi viderentur. Hoc est in questione, Simplici, num ad faciendam reflexionem talem, qualis nos è Luna perstringit, requiratur, ut superficies, ex qua fit refle­xio, tam tersa laevisque fit quàm est speculi: an ve­rò magis sit accommodata superficies non tersa, nec laevis, sed aspera maleque polita. Quod si jam ex duplici nobis opposita superficie duae reflectiones nos ferirent, una lucidior, altera minus lucida; quaeritur, ex his duabus superficiebus, vtra clarior, & vtra obscurior oculis nostris apparebit,

SIMP

Ea, sine dubio, quae fortiùs mihi lumen Lunae su­perficiem asperam esse, prolixē demonstra­tur. reflectet, adspectu clarior erit, & altera obscurior.

SALV.

Accipe, si placet, istud speculum, quod ex illo muro pendet, & exeamus in atrium. Veni­to, Sagrede, speculum illi muro, qui à Sole feritur, adfigito. Discedamus, & umbram isthic subeamus. Ecce duas superficies à Sole percussas, & muri sci­licet, & speculi. Dic mihi jam, utra harum clarior appareat, muri, an speculi? nil ne respondes?

SAGR.

Respondendi partes Simplicio com­mitto, de hac re dubitanti, nam quod ad me, levi isto experientiae principio persuasum habeo, neces­sariò [Page 92] Luam valde impolita superficie esse.

SALV.

Dic Simplici, si tibi depingendus esset iste cum affixo speculo murus, utrum in depingen­do muro, an verò speculo, colores obscuriores adhiberes?

SIMP.

Utique in speculo.

SALV.

Jam si de superficie, quae clarior appa­ret, fortior exit reflexio luminis; fortius quoque so­lares radios reflectet murus quàm speculum.

SIMP.

Optime, numquid hisce meliora habes experimenta? Tu nos eo loco statuisti, quo reverbe­ratio speculi non pertingit. Verùm huc mecum transi, veni modò.

SAGR.

Forte specularis reflexionis locum quaeris.

SIMP.

Ita, Domine.

SAGR.

Vide tibi illam in opposito muro, magnitudini speculi exactae respondentem, & clari­tati Solis proximam.

SIMP.

Veni ergo huc, & hinc aspice speculi superficiem, poterisque dicere, num illa muri super­ficie sit obscurior.

SAGR.

Tu modò eam aspice: nam ego nolo caecari, quam nec visam, hoc in loco splendidissi­mam, & solari lumini aut parem, aut aemulam esse, bene novi.

SIMP.

Quare dicis ergo, speculi reflexionem esse obtusiorem illâ? Ego video, in opposito illo muro, cui & alterius illuminari parietes, & unâ spe­culi reflexio impingitur, illam speculi multô clario­rem esse: pariterque video, quod ex hoc loco idem speculum haud paulo clarius appareat ipso muro.

SALV.

Antevertisti solertia tua, nam hac ipsa observatione mihi [...]opus erat ad reliqua decla­randa. [Page 93] Vides ergo differentiam inter duas refle­xiones, emanantes à duplici superficie, una muri, al­tera speculi, utraque eodem exactè modo so­laribus radiis icta, vides quoque, muri reflexionem in omnes partes ei oppositas undique diffundi: sed iliam speculi, in unam solummodo partem exten­di, non ampliorem ipso speculo. Vides deni▪ que, muri superficiem ex quo tandem cunque loco conspectam, semper aequalem sibi ipsi claritatem ob­tinere, splendidiorem ubi (que) quàm sit illa speculi, ex­cepto solum exiguo illo loco, speculi reflexione percusso, nam isthinc speculum muro multò clarius apparet. Ex hisce sensu ipso & quasi palpando per­ceptis experimentis, meo quidem judicio satis ex­pedite quis potest in cognitionem venire, num è Luna reflexio, tanquam è speculo, an vero tan­quam è muro, hoc est, num è laevi an aspera super­ficie ad nos trajiciatur.

SAGR.

Si Lunae ipsi praesens adessem, non possem opinor asperitatem ejus superficiei, vel ipso contactu magis, quàm ex hoc sermone percipere. Luna quocunque positu visa, respectu Solis ac nostri, superficiem suam radiis solaribus perfu­sam, semper aequabili claritate nobis exhibet, effe­ctus, qui exacte congruit cum illo muri, quem quo­cunque loco contuearis, aequabiliter ubique clarum animadvertes: discrepant autem è speculo, quod ex uno solo loco luminosum, è caeteris omnibus ob­scurum apparet. Praeterea lux ad nos è muro re­flexa, tolerabilis est, ac debilis in comparatione lu­minis specularis, quod vehementissimum est, ac paulo minùs primaria è Sole progressâ luce visum offendit. Haud secus amabilis adspectu Lune fa­cies est: quae si esset instar speculi, praesertim cum [Page 94] propter vicinitatem ad Solis magnitudinem acce­dere videatur, fulgor ejus absolute esset intole­rabilis, putaremusque nos alterum quasi Solem intueri.

SALV.

Noli, quaeso, Sagrede, demonstrationi meae plus tribuere quàm ex ea sequitur. Con­trà movebo tibi instantiam, quae nescio an ita facile solvi possit. Habes hoc pro magna diversita­te Lunam inter & speculum, quod illa reflexionem in omnes partes emittit aequaliter, ut facit murus: at speculum in unum solummodo determinatum lo­cum: at (que) inde concludis, Lunam esse muro similem, non speculo. Ego vero tibi dico, speculum hoc Speula pla­nā reflexio­nem in unū tantùm lo­cum, sphae­vica vero quaquaver­sum projici­unt. emittere reflexionem in unum tantùm locum ideo, quia superficies ejus plana est: & cum angulus re­flexionis radiorum femper sit aequalis angulo inci­dentiae; necesse est, ut radii è superficie plana jun­ctim reflectantur versus eundem locum. Cum au­tem superficiem incidentes, ad angulos aequales an­gulis incidentiae, mediante infinitate inclinationum superficiem sphaericam componentium in omnes partes reflectantur; ideoque & Luna quaquaver­sum reflexionem projicit, non autem in unum tan­tùm locum, ut fit in speculo plano.

SIMP.

Haec ipsa objectionum illarum est una, quas in contrarium adducere volebam.

SAGR.

Si haec est una, necesse est ut earum habeas plures: explica igitur illas. Nam haec pri­ma plus obfutura tibi quàm profutura videtur.

SIMP.

Tu pronunciasti ceu rem manifestam, quod reflexio muri istius, tam clara fit & illumi­nans, quàm illa Lunaris. Ego verò istam eum hac comparatam, quasi nullius momenti puto. ‘Nam in hocce negotio illuminationis respicienda est ac [Page 95] distinguenda sphaera activitatis. Ecquis verò Sphaera acti­vitatis [...]n corporibus Coelestibus est major quàm in elementa­ribus. dubitat, corpora Coelestia habere majorem sphae­ram activitatis, quàm haec nostra Elementaria, caduca & mortalia? Et iste denique murus quid aliud est quam obscurae Terrae non nihil, ad illu­minandum ineptae?’

SAGR.

Credo, te hic quoque valde decipi. Sed venio ad primam instantiam à Salviato motam, & considero, ad efficiendum, ut objectum aliquod nobis luminosum appareat, non sufficere, ut id radiis corporis illuminantis perstringatur: sed etiā opus esse, ut reflexi radii perveniant ad oculum nostrum, quod manifestum est exemplo speculi illius, absque dubio luminosis Solis radiis verberati quidem; nec tamen ullum lumen aut claritatem exhibentis, nisi oculum certo illi loco, quà reflexio incedit, admoveamus. Consideremus jam, quid sit futurum, si speculum sphaerica superficie tumeret: ubi sine dubio depre­hendemus, reflexionis illius, à tota superficie illu­minata factae minimam partem in oculum certi spe­ctatoris incidere, cùm minima particula totius su­perficiei sphaericae sit illa, cujus inclinatio repercu­tit radium ad certum oculi locum: unde minimam convenit esse partem superficiei sph [...]ricae, quae oculo sese splendentem exhibet, omnibus aliis manentibus obscuris. Quod fi ergo Luna, speculi laevorem ha­beret, ejus pars minima Solis splendorem oculis cer [...]i spectatoris ingereret, quamvis totum hemis­phaerium radiis solaribus esset expositum: reliqua vero pars spectatoris oeulo tanquam non illuminata, & proinde nec visibilis, ac ipsa denique Luna pror­sus invisibilis apparet, cum illam particulam, unde reflexio procederet, propter suam parvitatem nimi­ámque distantiam evanescere sit necesse. Et quem­admodum [Page 96] oculo illa esset invisibilis: ita ejus illu­minatio nulla evaderet. Est enim impossibile, ut corpus aliquod luminosum splendore suo tenebras nostras amoveat, & nos tamen illud non videamus.

SALV.

Fige, quaeso Sagrede, pedem in hoc loco. Nam ore vultúque Simplicii non obscura comparent indicia, quod aut non bene capiat, aut non satis probet id quod evidentissimè verissimeque dixisti. Et tamen in mentem jam mihi venit, etiam alio experimento scrupulum ei omnem eximi posse. Vidi in camera superiore magnum specu­lum sphaericum: curemus illud adferri, & interea Simplicius consideratum eat, quanta sit amplitudi­ne claritas illa, quam inferioris ambulacri parieti re­flexio plani speculi impegit.

SIMP.

Video claritatem paulo minorem, quàm fi rectis Solis radiis ille locus percuteretur.

SALV.

Sic est revera▪ Jam dicito mihi, fi remoto parvo isto speculo plano, in locum ejus substituamus magnum illud sphaericum, quem reflexionis ejus effectum in eodem pariete futurum putas?

SIMP.

Credo, multo majorem ampliorem­que lucem illud esse sparsurum.

SALA.

Quod si verò illuminatio aut nul­la, aut ita erit exigua, ut vix sentire possis, quid tum dices?

SIMP.

Cum effectum videro, de responsione cogitabo.

SALV.

Ecce speculum, quod juxta alterum collocari volo Sed prius huc concedamus in illius è plano speculo reflexionis viciniam. Observa quan­ta loci percussi claritas sit, & quàm distnictè omnes muri minutiae cernantur.

SIMPL.
[Page 97]

Vidi & observavi optime. Nunc alterum speculum juxta primum colloca.

SALV.

Ecce tibi illud, nam ut primum mi­nutias observare coepisti, hic collocatum fuit te non animadvertante: tantum scilicet in reliquo pariete, luminis erat incrementum. Ecce jam ibi subla­tam omnem reflexionem, quamvis ibidem mag­num speculum convexum remanserit. Amoveatur hoc etiam, & postea reponatur si placet, nec ullam lucis mutationem in toto muro senties. Igitur ad oculum tibi demonstravi, reflexionem Solis in spe­culo sphaerico convexo factam, non illuminare vici­na loca sensibiliter. Quid jam ad hanc responde­bis experientiam.

SIMP.

Metuo, ne hic praestigiarum aliquid interveniat. Utique video ex isto speculo mag­num exire splendorem, qui quasi aciem oculorum hebetat; & quod plus est, semper eo video, ex quocunque loco spculum intuear: & video eum mutare situm in superficie speculi, prout illud ex hoc aut illo loco respicio. Unde necessario con­cluditur, lumen satis fortiter in omnes partes refle­cti, & per consequens non minus potenter in illum parietem, ac in meum oculum.

SALV.

Vides ergo, quam oporteat esse cau­tum ac circumspectum in assentiendo his, quae sola ratiocinatione nobis ingeruntur. Ea quae tu disseris, habere magnam speciem non dubito: nihilomi­nus sensuum experientiâ contrarium ostendi, tu te modò vidisti.

SIMP.

Quomodo igitur cum re ista compara­tum est?

SALV.

Dicam tibi meam sententiam, quae nescio an tibi satisfactura fit. Ac initio splendor ille [Page 98] tam fortis, quem cernis in speculo, quique non ex­iguam ejus partem occupare tibi videtur, non est adeo magnus, imo satis exiguus; nisi quod vigor ejus, in oculo tuo, mediante reflexione facta in hu­mido extremarum palpebrarum, & per pupillam sparsâ, producit irradiationem adventitiam, isti ca­pillamento similem, quod nobis videre videmur circa flammulam candelae aliquanto remotioris: nisi quis eandem comparare malit cum splendore adventitio Stellae. Ut, si tenue corpusculum, verbi Corpuscu­lum Stellae circumfu­sae radiis, multò ma­jus apparet nudo eo ac puro. gratia, Caniculae, Telescopio per diem observatae, & irradiatione destitutae, cum eâdem, libero oculo noctu visâ compares, absque ullo dubio depraehen­des, irradiatum longe majus apparere nudo & reali corpusculo, Simile aut majus incrementum capit imago Solis, quam in isto speculo vides, dico ma­jus, cùm ea fit fortior imagine Stellae: quod ex hoc manifestum est, quia Stella potest aspici longe minori visûs offensione, quàm ista speculi reflexio. Reverberatio igitur, quae toti huic parieti commu­nicanda est, ab exigua parte illius speculi proficisci­tur: illa vero reverberatio quae modò è toto spe­culo plano promanabat, cum ejusdem parietis par­te minima communicabatur, ad eámque refringeba­tur. Quid miramur ergo, quod prima reflexio fortiter illuminat, altera vero tanquam impercepti­bilis manet?

SIMP.

Sum, si unquam, perplexus, alia etiam accedente difficultate, quomodo fieri possit, ut ille murus, sic obscura materia, superficieque male polita constans, repercutere possit majus lumen, quàm spe­culum bene tersum & politum.

SALV.

Non dixero majus id lumen, sed ma­gis universale. Nam quoad vigorem luminis, ipse vi­des [Page 99] illlus parvi speculi plani reflexionem, inferioris ambulacri parieti impactam, illuminare sortiter: re­liquum autem parietem, qui muri, de quo specu­lum pendet, reflexionem recipit, multo minus illu­minari, quàm exigua pars illa, speculi reflexione per­cussa: Lumen ex asperis re­flexum cor­poribus, u­niversalius est eo, quod è tersis re­flectitur; & quare. Et si rem penitus intelligere satagis, oportet consideres, quod, cum ejus muri superficies aspera sit, eo ipso quoque composita sit ex innumerabili­bus superficiebus minimis dispositis secundum innu­merabilem diversitatem inclinationum, in quibus necessario evenit, ut earum multae dispositae sint ad emittendos ex se radios reflexos in hunc locum, multae aliae in alium: & in summa nullus locus est, ad quem non pertingant plurimi radii reflexi à plu­rimis superficieculis per omnem corporis scabri, ra­diis luminosis percussi superficiem dispersis. Unde necessario sequitur, quod ad quamcunque superficiei, quae radios incidentes primarios recipienti opponi­tur, perveniant radii reflexi, & per consequens etiam illuminatio. Sequitur etiam inde, quod ipsum cor­pus, in quod incidunt illuminantes radii, ex quo­cunque loco visum, totum illuminatum & clarum appareat: & proinde Luna, ut asperam nec tersam habens superficiem, lucem Solis quaquaversum dif­fundat, omnibusque spectatoribus suis aequaliter sese lucidam exhibeat. Quod si superficies ejus, ut est Luna si ter­sa esset & expolita. prorsus esset invisibilis. sphaerica, sic esset etiam instar speculi laevigata, pror­sus invisibilis maneret. Nam illa minima pars, ex qua Solis imago reflecti posset, oculo certi specta­toris, ob nimiam distantiam invisibilis redderetur, ut jam diximus.

SIMP.

Etsi recte capio à te dicta: tamen exi­guo labore solvi ea posse videntur, optimeque de­fendi, quod Luna sit rotunda & politissima, quodque [Page 100] ea lumen Solis instar speculi ad nos reflectat. Neque vero propterea necesse est, ut imago Solis in ejus medio conspiciatur. ‘Non enim per species ejus­dem Solis, exigua solis figura in tanta distantia vi­deri potest: sed illuminatio totius corporis Luna­ris percipitur à nobis per lumen productum à Sole. Cujus rei nobis exemplum praebet lamina inaurata & bene laevigata, quae à corpore lumi­noso percussa, procul intuentibus totam sese splen­dentem exhibet: ac tantum ex propinquo parva imago luminosi corporis in ejus medio conspici­tur.’

SALV.

Ut ingenue fatear imbecillitatem me­am, ex illo tuo sermone nihil aliud intelligo, quàm de lamina illa inaurata. Quod si tua pace libere lo­qui mihi licet, valde pronus sum ad credendum, te ipsum à te dicta non intelligere, sed memoriae mandasse verba illa ab aliquo scripta studio con­tradicendi, utque sapientior adversario videretur, & quidem illis videretur, qui ut & ipsi pro sapien­tibus Quidam scribunt quod non intelligunt: & proinde non intelli­gitur id quod ipsi scribunt. habeantur, ea quae non intelligunt, plausu ex­cipiunt: tantoque magnificentius de scriptore sen­tiunt, quanto minus mentem ejus assequuntur. Est etiam credibile, scriptorem ipsum ex eorum ho­minum esse genere (quales haud pauci repcriuntur) qui de rebus nec intellectis scribunt: ut proinde nec intelligi possit quod scribunt.

Sed omissis ceteris, de lamina deaurata tibi re­spondeo, eam, si plana sit, nec immodice magna, posse è longinquo totam lumine perfusam apparere, dummodo fortiter illuminetur: sed nimirum talis apparebit oculo in linea certa constituto, hoc est, in ea, qua radii reflectuntur: ac propius ad flammae speciem accedet, quàm si argento constaret; idque [Page 101] ideo cum fit colorata, & propter summam metalli densitatem apta ad recipiendam laevigationem per­fectissimam. Quod si vel maxime superficies esset in splendorem data, nec tamen exacte plana, sed vari­as inclinationes haberet; tunc etiam è pluribus locis, splendor ejus conspiceretur, tot nimirum, ad quot pervenirent variae reflexiones à diversis superficie­bus factae. Quae etiam causa est, cur adamantes, artificum ingenio, multis faciebus angulosi fiant, ut amabilis eorum fulgor in plura loca diffundatur. Si Adamantes in multipli­ces facies explanan­tur; & qua­re. vero lamina modum excederet, quantumvis tota plana, non tamen è longinquo tota splendere vide­retur. Et ut clarius rem exponam, fingamus la­minam deauratam planam & amplissimam, exposi­tam Soli; & remotior oculus observabit, imagi­nem Solis occupare solummodo partem illius lami­nae, eam nimirum, unde reflexio radiorum solari­um incidentium emanat. Verum quidem est, ob vigorem luminis, eandem imaginem visum iri cir­cumdari multis radiis, & proinde multo majorem laminae partem occupare quàm revera occupat. Id ita esse deprehendens, si certum illum laminae lo­cum, unde prodit reflexio, notaveris, simulque descripseris magnitudinem spatii splendentis; texe­ris deinde majorem ejusdem spatii partem, sic ut pars media tantummodo pateat. Non enim pro­pterea quicquam de splendoris apparentis magnitu­dine diminutum procul intuenti videbitur: imò splendor ille sese non minus large in pannum, aut quicquid id tegumenti est, effundet. Si ergo è longinquo visâ exiguâ laminâ deauratâ totâ splen­dente quis putaverit idem etiam eventurum in la­mina Lunae magnitudinem aequante, is non mi­nus decipitur, ac si Lunam dolii fundo non [Page 102] majorem credat. Quod si deinde lamina rotunda­retur in sphaeram, una solummodo sui particular for­tem exhiberet reflexionem, utut ejusdem vigore multis radiis circa coruscantibus: reliqua vero sphae­ra videretur tanquam colorata, idque solummodo si non esset in summo gradu polita. nam si perfecte laevigata esset, appareret obscura.

Exemplum rei quotidie praebent argentea vasa, quae dum ferventi dealbamento excoquuntur, tota Argentuas laevigatum non levigato obscurius apparet; & quare. nivis instar candescunt, ac nihil imaginis exhibent: sin qua sui parte laevigantur, in ea subito fiunt ob­scura, & speculorum instar imagines ibi reddunt, Et haec obscuritas non aliunde provenit, quàm ex com­planatione purissimorum granorum, quae superfici­em argenti faciebant scabram, & proinde lumen quaquaversum diffundentem, ut ex omnibus locis aequaliter illuminata appareret. Si postea laevi­gando minimae istae inaequalitates exquisite compla­nantur, sic ut reflexio radiorum incidentium, in certum locum tota dirigatur, tunc ex eo loco laevi­gata pars multo clarior ac lucidior apparet, quàm reliqua, quae dealbata solùm est: ex ceteris vero locis omnibus obscura valde videtur. Et observo, Chalybs pro aspectus di­versitate modo cla­rissimus, modo obscu­rissimus ap­paret. diversitatem aspectûs in intuenda superficiei laeviga­ta producere talem apparentiarum differentiam, ut ad imitandum ac repraesentandum in pictura, ver­bi gratia, thoracem ferreum, ex laevigatione splen­dentem, opus sit merè nigra & alba copulare, ac al­terum alteri apponere in iis partibus armorum, quae lumine perstringuntur aequaliter.

SAGR.

Si ergo isti Domini Philosophi ac­quiescerent hoc concesso, quod Luna, Venus, cete­rique planetae superficie constent non ita quidem polita tersaque ut speculi est, sed aliquantulo minùs, [Page 103] qualis argenti lamina candefacta solummodo, non levigata; numquid hoc sufficeret ad faciendam eam visibilem, accommodatamque repercutiendo lumi­ni Solari?

SALV.

Sufficeret ex parte: sed non redderet ita forte lumen, ut facit, cum est montosa, & in sum­ma eminentiis cavitatibusque magnis plena. Sed illi Domini philosophi nunquam concesserint, Lu­nam speculo minus, sed multo magis [...]politam, si mo­do quid speculo politius est. Nam cum existiment, corporibus perfectissimis convenire figuras quoque perfectissimas; necesse est, ut sphaericitas illorum glo­borum coelestium absolutissima sit. Adde, quod, si mihi concederent aliquam inaequalitatem utut mini­mam, statim absque ulla haesitatione multò majo­rem aliam arriperem. nam cum talis perfectio in indivisibili consistat; tantundem de ea vel pilo, quan­tum monte deperditur.

SAGR.

Hic duplex mihi dubitatio suboritur: Superficies magis sca­bra, fortius reflectit lu­men, quam quae scabre­dinis minus habet. prior, quare superficiei major inaequalitas reflexio­nem luminis fortiorem efficiat: altera, quo fine illi Domini Peripatetici figuram illam exactam requi­rant.

SALV.

Ad primam ergo respondebo: ad alte­ram respondendi partes Simplicio committam. Ad­vertendum igitur est, easdem superficies ab eodem Radii per­pendicula­res obliquis plus illumi­nant; & quare. lumine plus vel minus illuminari, prout illuminan­tes radii plus illas minusve perstringunt, sic ut illu­minatio maxima tum fiat, quando radii sunt per­pendiculares. Et ut ad oculum hoc tibi demonstrem, en tibi chartam hanc in angulum fractam: quae si re­flexioni luminis ex opposito muro excipiendae ob­jiciatur, vides, eam chartae faciem, quae oblique ra­dios excipit, minus claram esse alterâ, in quam re­flexio [Page 104] incidit ad angulos rectos: & observa, prout magis ac magis oblique radios excipio, etiam illu­minationem magis magisque debilem effici.

SAGR.

Effectum video: sed caussam non satis perspicio.

SALV.

Si de caussa centesimam horae partem cogitares, excogitares. Sed ut tempori parcamus, en tibi rei demonstrationem in hac figura.

[figure]
SAGR.

Primus figurae intuitus mihi rem om­nem explanavit. Perge igitur.

SIMP.

Explica, quaeso, mihi quod reliquum est, qui non ita celeri captu sum.

SALV.

Cogita, omnes lineas parallelas, quas Radii quo obliquiores, hoc minus illuminant; & quare. terminis A. B. exeuntes cernis, esse radios in lineam C. D. perpendiculariter incidentes. Inclina jam e­andem lineam C. D. ut obliquetur ad formam D. O. Numquid vides, bonam partem illorum radiorum, qui lineam C. D. feriebant, lineam D. O. intactam relinquere? si ergo D. O. illuminatur paucioribus radiis, consentaneum est, lumen ab ea receptum e­tiam esse debilius.

[Page 105]Nunc ad Lunam redeamus, quae cùm sphae­rica constet figura, si superficiem ad instar illius chartae politam haberet, hemisphaerii ejus à Sole illuminati partes extremitati propiores, haud paulo minus lumen reciperent quàm partes mediae: cum radii illas obliquissimè perstringant: in has vero ad angulos rectos incidant. Unde in plenilunio, cum totum quasi videmus hemisphaerium illuminatum, partes mediae splendidiores sese nobis exhibere debe­rent, quàm caeterae versus circumferentiam, atqui secus accidit. Jam mihi fingito faciem Lunae sat altis undi (que) montibus tumentem; nonne vides, ut eorum tractus ac dorsa, supra perfectae superficiei sphaericae convexitatem eminendo, Soli ex adverso opponan­tur, ac proinde multò minori obliquitate radios exci­piant, tantundemque luminis, quantum reliquae par­tes exhibeant?

SAGR.

Rectè omnia. Sed si tales ibi sunt montes, verum quidem est, eos rectioribus radiis feriri, quàm fieret in inclinatione superficiei politae: interim tamen & illud verum est, quod montibus interjectae valles omnes essent obscurae, idque prop­ter umbras vastissimas à montibus in tali tempore projectas: ubi mediae tamen Lunae partes, utut val­libus montibusque refertae, propter Solem exalta­tum, umbrâ vacarent, ac proinde multò Lucidiores essent extremis partibus, non minus umbra quàm lumine perfusis: & tamen isthic ejusmodi differen­tia non animadvertitur.

SIMP.

Simili objectione me quoque medita­tio diligentior involvebat.

SALV.

Quanto promptior est Simplicius in rimandis objectionibus opinioni Aristotelicae faven­tibus, quàm in solutionibus earum inveniendis? [Page 106] Sed mihi suspicio aliqua suboritur, ipsum easdem data nonnunquam opera dissimulare. Et quidem in praesenti negotio, cùm per se potuerit objectionem satis ingeniosam videre; non possum persuadere mi­hi, quod non etiam adverterit responsionem. Eam igitur ipsius quasi labiis haerentem depromere cona­bor. Dic ergo mihi, Simplici, credis ne umbram eo loci esse posse, quem Solis radii feriunt?

SIMP.

Certè credo, non posse. Cum enim Sol sit luminare maximum, radiis suis tenebras sub­movens; impossibile est, tenebrosum esse quod ab ipso visitur. Adhaec habemus definitionem, quod Tenebrae sint privatio luminis.

SALV.

Sol ergo contuendo Terram, aut Lu­nam, aut aliud opacum corpus, nullas unquam eo­rum partes umbrosas videt, cùm non aliis ad viden­dum oculis, quàm suis radiis, luminis traducibus, utatur: & per consequens, in ipso Sole constitutus aliquis nihil quicquam opertum umbrâ cerneret, nam ejus radii visivi semper unâ cum solaribus ra­diis illuminantibus incederent.

SIMP.

Hoc sine ulla contradictione verissi­mum est.

SALV.

Cum vero Luna Soli opponitur, anne diversâ viâ incedunt radii tui visivi, & radii solares?

SIMP.

Jam intellexi, nimirum hoc vis dice­re, cum radii visivi & solares eandem viam easdem­que lineas observent; non posse nobis ullam um­brosarum vallium in Luna detegi. Desine, quae­so, me simulationis dissmulationisve suspectare. Nam affirmo tibi fide nobilis hominis, hanc responsionem in mentem mihi non venisse, nec forte sine ope tua, longáve meditatione meâ ven­turam fuisse.

SAGR.
[Page 107]

Objectionis ultimae solutio, quam nostrum utrique suppeditasti, revera satisfecit & mihi. Verùm eodem tempore consideratio haec de conjuncto radiorum visivorum ac solarium itinere, scrupulum aliam de altera parte mihi injecit, quem an commode satis explicare possim nescio, cum enim sub manu mihi natus sit, nondum eum ad ra­tionem meam accommodavi, videbimus tamen ante omnia, num possimus eum ad liquidum perd [...]cere.

Dubium nullum est, quod partes versus circum­ferentiam hemisphaerii poli [...]i, sed non laevigati, illu­minati autem à Sole, radios obliquos multò infir­miores excipiant, quàm p [...]tes mediae, quae rectis So­lis radiis feriuntur. Unde fieri potest, ut tractus aliquis, verbi gratia, 20. graduum latitudine ver­sus extremitatem hemisphaerii, non recipiat plus radiorum, quam alius tractus versus partes medias, latus gradibus non amplius quatuor: unde certè tractus ille hoc altero multó erit obscurior: atque talis etiam apparebit, quisquis utrúm (que) ex opposito & in faciem, ut ita dicam, intuebitur. Si tamen oculus intuentis in tali loco constitueretur, ut lati­tudo 20. graduum obscuri tractûs, non appareret major latitudine 4. graduum in medio hemisphaerii, non putarim impossibile, ut aeque clara luminosa sicut altera, videretur, [...]am sub duobus angulis aequalibus, hoc est, quaternorum graduum, ad ocu­cum deferuntur reflexiones duae, aequali multitudine radiorum constantes, quarum altera scilicet exit [...] medio illo tractu latitudinis quatuor graduum, alte­ra viginti quidem gradus lato, sed per compressio­nem viso sub quantitate quatuor graduum Talem vero situm tenebit oculus, inter dictum hemisphae­rium & corpus quod illud illuminat, collocatus: [Page 108] tunc enim visus & radii per easdem lineas incedunt. Ergo non impossibile videtur, ut Luna superficiem satis aequabilem habeat, & nihilominus in pleni­lunio extremitatem aeque ac medias partes lumino­sam exhibeat.

SALV.

Ingeniosa dubitatio haec est, & con­sideratione digna: quae sicuti subito tibi nata fuit, ita respondebo & ego, quicquid in mentem ex im­proviso venerit: & fieri forte potest, ut rem atten­tius expendenti mihi responsio aliqua melior occur­rat. Sed antequam in medium aliquid producam, experiri libet, an, quod objectio tua ratiocinando probabile fecit, id etiam cum re ipsa consentiat. Eâdem ego resumptâ chartâ, & explicando sic inclinatâ, ut pars exigua supra reliquam emineat, experiamur, si chartam lumini sic objiciamus, ut minor pars rectos, altera major obliquos ra­dios excipiat, num ea, quae rectos radios excipit, clarior etiam appareat. En ecce tibi manifestum ex­perimentum, vides enim illam insigniter esse lumino siorem. Jam si tua objectio vera sit, necesse erit, ut oculo eousque demisso, donec altera major at mi­nùs illuminata pars, per In iscor­cio. figurae compressionem seu contradictionem inspecta, nobis non appareat amplior alterâ luminosiore, & per consequens non videatur sub majore angulo quàm illa; necesse erit, inquam, ut ejus lumen crescat, sic ut tam lucida vi­deatur ac altera. Vide, ut illam intuear, & ita quidem oblique, ut hîc aliquanto angustior appareat alterâ: nihilo tamen plus claritatis obscuritati ejus accedit. Nunc observa, num idem accidat & tibi.

SAGR.

Vidi: neq: tamen, utut oculo demisso, dictam superficiem, ullo modo clariorem factam ani­madverto: potius in fuscū colorem tendere videtur.

SALV.
[Page 109]

Hactenus ergo certi sumus de obje­ctionis inefficacia. Quod postea solutionem atti­net, habeo persuasum, quia superficies hujus char­tae aliquantulo minùs quam tersa est, esse paucos ra­dios qui reflectuntur versus incidentes, respectu multitudinis, quae reflectitur versus partes oppositas: & de paucis istis tanto plures intercidere, quanto magis radii visivi ipsis radiis luminosis incidentibus copulantur. Cumque non radii incidentes, sed illi potius qui ad oculum reflectuntur, objectum lumi­nosum apparere faciant, ideó (que) demittendo oculum, plus de splendore perditur, quàm acquiritur: sicuti tu ipse dicis, chartam obscuriorem factam tibi vi­deri.

SAGR.

Ego hac & experientia & ratione ac­quiesco. Superest, ut Simplicius ad alteram quaestio­nem meam respondeat, mihi (que) declaret, ecqua de causa Peripatetici rotunditatem Coelestium corpo­rum tam exactam requirant.

SIMP.

Cum corpora Coelestia sint ingene­rabilia, Perfecta sphaericitas quare Coe­lestibus cor­poribus tri­buatur à Peripateti­cis. incorruptibilia, inalterabilia, impatibi­lia, immortalia, &c. erunt etiam absolutè perfe­cta; & per consequens, omne perfectionis genus, pro­inde (que) figuram etiam perfectam, hoc est, sphaericam habebunt, & quidem absolutè perfecte (que) sphaericam, non autem asperam & irregularem.

SALV.

Illam autem incorruptibilitatem unde probas?

SIMP.

Immediate quidem ex eo, quia con­trario Figura non incorrupti­bilitatis, sed longio­ris durati­onis caus [...] est. carent: mediatè verò è motu simplici circulari.

SALV.

Quantum igitur è tuo sermone colli­go, ad constituendam essentiam corporum Coele­stium incorruptibilem, inalterabilem, &c. rotunditas [Page 110] non tanquam causa aut necessarium requisitum as­sumitur. Si enim à rotunditate dependeret inalte­rabilitas, possemus etiam arbitratu nostro facere in­corruptibile lignum, ceram, aut materiam Elementa­rem aliam, dummodo illam reduceremus ad figu­ram sphaericam?

SIMP.

Nonne manifestum est, sphaeram lig­neam meliorem ac durabiliorem esse obelisco, aut aliâ angulosâ figurâ tantundem ejusdem ligni com­plectente?

SALV.

Verissimum hoc est: non tamen ideo Corruptibi­le recipit magis & minus, non item incor­ruptibile. ex corruptibili incorruptibilis, quanquam longe du­rabilior, efficietur. Itaque notandum est, corrupti­bile recipere magis & minus▪ sic ut unum altero mi­nus corruptibile dicere possimus. Exempli causa, iaspis saxo vel arenâ minus corruptibilis est. Incor­ruptibile Figurae per­fectio vim h [...]bet ope­randi tan­tum incor­poribus cor­ruptibili­bus▪ non autem in aeternis. vero magis & minus non recipit, neque di­cere possumus hoc esse incorruptibilius illo, si utrumque fit corruptibile & aeternum. Diversitas ergo non potest operari nisi in illis materiis, quae du­rabilitatis majoris minorisve capaces sunt: in aeter­nis autem, quae non nisi aequaliter aeternae esse pos­sunt, operatio figurae cessat. Et proinde, cum Coelestis materia non figurae beneficio, sed alia de causa incorruptibilis; de perfecta ista sphaericitate non tantopere sollicita esse videtur. Nam dum­modo materia sit incoruptibilis, qualem tandem­cun (que) figuram habeat, semper ea talis erit.

SAGR.

Ego vero quid amplius considero, & Si figurae sphaerica conferret aeternitatem omnia cor­pora forent aeterna. affirmo, si concedatur, figuram sphaericam confe­rendae incorruptibilitatis habere facultatem, inde sequi, quod omnia corpora, quocunque tandem fi­gurâ predita, sint aeterna & incorruptibilia. Nam si corpus propter rotunditatem esset incorruptibile, [Page 111] corruptibilitas consisteret in illis partibus, quae per­fectam rotunditatem alterant. Exempli causa, cu­bo inest sphaera perfectè rotunda, & qua [...]enus talis, incorruptibilis: superest igitur, ut corruptibiles sint illi angnli, qui rotunditatem cooperiunt & abscon­dunt. Nihil igitur hic amplius aut majus accidere posset, quàm ut illi anguli, & ut ita dicam excres­tiae corrumpentur. Sed si penitius rem considere­mus, in illis quoque partibus versus angulos insunt aliae sphaerae minores ejusdem materiae, ac proinde & ipsae propter rotunditatem suam incorruptibiles: atque ita in reliquis, quae circundant istas octo mi­nores sphaerulas, intelligi possunt inesse & aliae. Quo pacto denique totum cubum, in sphaeras innumera­biles resolutum, incorruptibilem esse concedendum erit. Quae eadem ratiocinatio, similisque ratioci­natio similisque resolutio in omnibus aliis figuris lo­cum habet.

SALV.

Ratio concludendi procedit optime. Quare, si, verbi gratia, crystallum sphaericum sigu­rae suae beneficio esset incorruptibile, seu praeditum facultate resistendi omnibus alterationibus internis & externis, haud video, quidnam adjuncto ad hanc sphaeram alio crystallo, eâque redactâ v. g. in cubum, quid inquam ea de causa exteriùs aut inte­riùs alteretur: nec puto, propterea crystallum red­di minus aptum ad resistendum ambienti no­vo, ex eadem materia facto, quam alii alicui è materia diversa: maxime si verum est, quod cor­ruptio fiat à contrariis, ut Aristoteles ait. Q [...]id au­tem aliud isti sphaerae crystallinae circumdare pos­sum, quod ei minus sit contrarium ipso crystallo?

Sed nos non advertimus interea tempus effugere. Quod si de singulis propositae materiae particularis [Page 112] adeo prolixe disserendum erit, tarde perveniemu [...] ad finem; praeterquam quod memoria multitudine rerum ita confunditur, ut propositionum quas or­dine Simplicius ad confiderandum adduxit, vix re­cordari possim.

SIMP.

Ego vero bene recordor: Et quod ad hanc specialem quaestionem de montositate Lunae at­tinet, inconcussa adhuc est, quam adduxi causa illi­us apparentie, quae potest optime salvari dicen­do, eam esse illusionem procedentem ex eo, quod Lunae partes inaequaliter opacae sunt atque per­spicuae.

SAGR.

Paulo ante Simplici [...]s apparentem Lu­nae inaequalitatem, juxta Peripatetici cujusdam amici sui sententiam, attribuit partibus Lunae diversis opa­cis & perspicuis: cujus generis illusiones videmus in crystallis diversis (que) gemmis. Mihi materia quae­dam in mentem venit ad repraesentandum hunc effe­ctum haud paulo accommodatior, & omnino talis, ut mihi persuadeam, istum philosophum compara­tionem hancce quantovis pretio redempturum. Eae sunt conchae margaritiferae (vulgo matres perula­rum) Conchae margarita­rum ad ap­parentem superficiei Lunaris inaequalita­tem imi­tandam apta. quas variis figuris induit artificum ingenium: & quamvis expoliantur accuratissime: tamen adeo varie, diversis in partibus, dehiscere vel extuberare videntur in oculis, ut earum de aequalitate tactus ipse vix fidem faciat.

SALV.

Pulcherrima profecto speculatio haec est: & id quod fact [...]m non est hactenus, alio tem­pore effectum dari posset: & si productae sunt alie gemm [...] atque crystalla, quibus cum illusionibus choncharum margaritariarum nihil est negotii, pro­ducentur etiam hae ipsae. Interim ne cuiquam occasi­o [...]em praeripiam, responsionem huc pertinentem ta­cebo, [Page 113] atque id modò curabo, ut jam objectionibus allatis [...]à Simplicio, satisfiat. Aio igitur, hanc rati­onem tuam nimis esse generalem: quam uti tu non applicas omnibus sigillatim apparentiis, in Luna conspectis, quibus ego & alii movemur, ut eam Apparentes inaequalitae­tes Lunae, magis ac minus opa­cis & per­spicuis re­bus imitari non possa­mus. montosam credamus: ita non arbitror inventurum te quenquam, cui haec doctrina satisfaciat, habeo­que persuasum, neque te, nec autorem ipsum in ea plus acquieturum, quàm in re quavis alia à propo­sito aliena.

E multis variis apparentiis, quas Lunae cursus de vespera in vesperam exhibet, tune quidem unicam imitari posses efformatâ tuo arbitrio sphaerâ è par­tibus magis aut minus opacis ac perspicuis, exacte Aspectus Lunae varii quacunque opaca ma­teria sunt imitabiles. politam superficiem habente: cùm è contrà ex qua­cunque materia solida, nec transparente, sphaerae construi queant, quae solummodo per eminentias atque cavitates, & varie recepta illuminatione re­praesentabunt easdem ad unguem apparentias & mu­tationes, quae in Luna singulas in horas observan­tur. Apparentiae variae, qui bus monto­sam Lunam esse proba­tur. Isthic videbis eminentiarum, lumini Solis ex­positarum dorsa satis clara umbram de sese spargen­tia densissimam, eámque majorem minoremve, prout eminentiae ipsae magis minúsve distant à con­finio, quod illuminatam Lunae partem à tenebrosa disterminat. Videbis, eum ipsum terminum atque confinium non esse, sicut in sphaerâ politâ fieret, aequaliter extensum, sed anfractuosum laciniatúm­que videbis, ultra dictum terminum▪ in tenebrosa Lunae parte, multas cuspides lucidas, à luminosa pla­ga omnino sejunctas, videbis, umbras supradictas, prout illuminatio augetur, ipsas imminui, donec pror­sus evanescant, ac toto jam illuminato hemisphaerio, nuspiam earum ulla compareat. Cum verò dein­de [Page 114] lumen in alterum hemisphaerium lunare transit, eaedem illi cuspides quas in priore observasti, denuo in conspectum tibi venient, & umbras, sed in con­trarium ac increscentes projicient. Quarum re­rum (nam iterum hoc dicendum est) tu mihi nec unicam cum opaco & perspicuo tuo repraesen­tabis.

SAGR.

Imò unam certè licebit imitari, scili­cet plenilunium in quo propter illuminationem to­talem nec umbra amplius, nec alia ulla ex eminen­tiis & civitatibus orta variatio observabitur. Sed quaeso te, Salviate, noli plus temporis in hoc argu­mento perdere. Si quis enim unam alterámque modò lunationem observare sustineret, & hanc ta­men ipsi sensui manifestissimam veritatem capere non posset, is omni privatus judicio meritò censeretur. Cum talibus vero tempus & verba frustra consu­mere quid attinet?

SIMP.

Ego profecto tales observationes haud institui; nec enim curiositas eò me stimulavit▪ mul­to vero minus idoneum ad illas instrumentum in promptu fuit. Easdem tamen omnino suscipiam: interea quaestionem hanc in supenso relinquere pos­sumus, & ad sequens progredi caput, adducendo ra­tiones, ob quas Terra lumen Solare non minus for­titer ac Luna reflectere tibi videtur, nam me judi­ce, propter obscuritatem opacitatém (que) Terrae, im­possibile prorsus hoc apparet.

SALV.

Causa ob quam tu censes ineptam il­luminationi Terram, contrarium potius evincit. Nonne vero pulchrum foret, si te ipso melius dispu­tationes tuas penetrarem?

SIMP.

An bene vel secus disputem, fieri sane possit, ut melius quàm ego perspicias: sed sive [Page 115] bene seu male disputem, nunquam tamen credidero, te meipso rectius disputationem meam penetrare posse.

SALV

Imò statim id ut credas effecero. Dici­to mihi, quando Luna pleno propemodum orbe lucet, sic ut & interdiu, & media nocte conspici pos­sit, quo tempore splendidior tibi videtur, diene vel nocte?

SIMPL.

Nocte utique: ac videtur mihi Lu­na Luna noctu quàm inter­diu splendi­dior appa­ret. aemulari columnam illam nubis & ignis quae filiis Israelis ducem sese praestans, praesente quidem Sole nubeculae speciem gerebat: noctu vero splendidis­sima erat. Sic observavi nonnunquam interdiu Lu­nam inter aliquas nubeculas ad earundem instar al­bicantem, sed noctu deinde splendidissimam.

SALV.

Ergo si nunquam nisi interdiu Lunam Luna inter­diu visa, nubeculae similis. videre tibi contigisset, non judicaturus eam fueras nubecularum istarum aliquâ splendidiorem.

SIMP.

Ita persuasum habeo.

SALV.

Jam dic mihi: credis ne, Lunam re­ipsa noctu quàm interdiu lucidiorem: an verò per aliquod accidens talem apparere?

SIMP.

Credo, Lunam revera in seipsa, tan­tundem interdiu, quantum & noctu lucere: sed lu­men tamen ejus noctu magis esse conspicuum, idque propterea, quia noctu videmus illam in plaga Coeli obscura: interdiu verò, cum ambientis aetheris cla­ritatem suo splendore non multum excedat, multo nobis debiliore sese luce conspiciendam praebet.

SALV.

Dic mihi porro, unquam ne media no­cte globum terrestrem illuminatum à Sole vidi­sti?

SIMP.

Quaestio ista non nisi per jocum, vel ho­mini certe plane stupido proponenda videtur.

SALV.
[Page 116]

Minime verò: quin tu mihi sapientis­simus haberis & quaestio mea solida seriáque, nec ludicra est, itaque responde modò: quod [...]i ali­ena à proposito dicere videbor, ego ipse stupidus ha­beri non recuso. Haud paulo enim, is qui stul­te interrogat, stultior est eo qui interrogatur.

SIMP.

Nisi igitur oppidò simplex tibi videar, dictum à me puta, fieri non posse, ut incola Terrae, quales nos sumus, illam Terrae partem noctu videat, ubi dies est, quae à Sole illustratur.

SALV.

Nunquam ergo Terram illuminatam, nisi interdiu, videre tibi contigit: Lunam vero eti­am profunda nocte cernis in Coelo splendentem. At­que haec ipsa, Simplici, ratio est, qua persuasus Ter­ram non perinde ut Lunam splendere credis. Quod si Terram è loco aliquo, nostrae noctis ad instar te­nebroso videre posses, Luna multo splendidiorem eam animadverteres. Jam si vis, ut comparatio bene procedat, oportet ut lumen Terrae cum lumine Lunae, interdiu, non autem noctu visae conferas, eò quod non nisi interdiu nobis detur illuminatam vi­dere Terram. Numquid res ita habet?

SIMP.

Ita profecto.

SAGR.

Cum ergo jam ipse sis confessus, inter­diu Nubes aptae ut illustren­tur à Sole, non minus [...]c ipsa Lu­na. te vidisse Lunam inter albicantes nubeculas, uni earum, quoad aspectum, similimam, eo ipso conce­dis initio, nubeculas illas, quae utique materia Ele­mentari constant, aptas esse ad recipiendam illumi­nationem tantam, quanta Lunae est, atque etiam majorem, si tibi in imaginationem revocaveris aliquando visas à te nubes aliquas maximas, & nivis modo candidissimas, neque dubitandum est, si talium aliquâ tanto praedita lumine conser­vari posset in multam usque noctem, quin loca vi­cina [Page 117] vel centum Lunis plus fit illuminatura. Itaque si certi essemus, Terram à Sole pariter ac istarum nubecularum aliquam illuminari, nullo modo du­bitaremus, eam non minùs Lunâ splendere. Verùm de hoc omnis dubitatio cessat, cum videamus, eas­dem nubes, absente Sole, noctu tam obscuras esse quàm est Terra: & quod plus est, nemo nostrum invenitur, cui non saepius videre contigerit ejusmodi nubes humiles atque remotas, sic ut dubitaverit, nu­bes ne eae, an verò montes essent, id quod evidens sig­nū est, montes illis nubibus non minus esse luminosos. Murus illu­stratus à Sole, Luna­que compa­ratus, non minus illā splendet.

SAGR.

Sed ulteriori disputatione quid opus est? Ecce supra nos Lunam bisecta majorem: ecce murum isthic altum à Sole percussum. Jam huc concedito, ut Lunam juxta murum intueri liceat observa nunc, uter clarior appareat. Nonne vi­des, quanto murus illustrior sit? Sol ferit illum pa­rietem: hinc in parietem atrii reverberatur: ist­hinc tertia reflexione in illud coenaculum trajicitur, ubi tamen absque ullo dubio plus luminis est, quàm si Lunae lumen isthuc directè perveniret.

SIMP.

Id vero ego non crediderim. Nam il­luminatio Lunae, praesertim pleno lucentis orbe, ma­xima est.

SAGR.

Videtur maxima propter obscurita­tem umbrosae viciniae: sed absolutè tanta non est, imò debilior est illuminatione crepusculi dimidia hora post occasum Solis, id quod inde manifestum est, quia non ante quàm tum demum umbras cor­porum à Luna illuminatorum in Terra distingui vi­debis.

Quod deinde tertia illa reflexio coenaculi, primâ Lunae plus illuminet, id inde cognosces, si huc progressus aliquid libri leges, & hac postea nocte [Page 118] ad Lunae lumen experiaris an sit facilior difficilior. ve lectio, difficiliorem enim fore nullus dubito.

SALV.

Jam vero, Simplici, (dummodo tibi satisfactum est) animadvertere potes, per teipsum te revera scivisse, quod Terra non minus ac Luna splen­deat: & recordationem solummodo rerum qua­rundam ultro tibi cognitarum, non à me tradita­rum, de hoc te certum reddidisse. Non enim ego te docui, Lunam noctu quàm interdiu splendidio­rem apparere, sed ipse noveras: noveras item, nu­beculae claritatem Lunàri claritate non minorem vi­deri: noveras denique Terrae illuminationem noctu conspici non posse: & in summa ultro scivisti omni­a, nisi quod ea scire te nescivisti. Hinc ratio non est ut aegre concedas, reflexionem Terrae non mi­nori luce tenebrosam Lunae partem perfundere pos­se, quàm Luna nostrae noctis tenebras illustrat, imo tanto majore, quod Terrae magnitudo Lunam qua­dragies excedit.

SIMP.

Existimabam profecto, secundarium il­lud Lunae lumen ei proprium esse.

SALV.

Hoc ipsum etiam per te scis, nec te Corpora il­luminata clariora vi­dentur ob­scuritate circundata. scire attendis. Dic mihi, numquid ex te noveras, Lunam noctu quam interdiu clariorem apparere re­spectu obscuritatis orae ambientis? & nonne per consequens in genere perspectum habes, omne cor­pus lucidum tanto clarius apparere, quanto ambiens est obscurius?

SIMP.

Utique.

SALV.

Quando Luna falcata est, & lumen il­lud secundarium satis clarum apparet, nonne semper illa Soli vicinior, & per consequens in lumine cre­pusculi est?

SIMP.

Est, & optavi saepius, ut aliquanto ma­gis [Page 119] infuscaretur aër quò lumen illud clariùs cernere possem: sed Luna noctis obscuritatem occasu ma­turato praevertit.

SALV.

Scis igitur optime, lumen illud in pro­funda nocte magis conspicuum futurum?

SIMP.

Omninò, & quidem plus adhuc, si insu­per amoveri posset illustratorum à Sole cornuum lumen cujus praesentia minus alterum haud parum offuscat.

SALV.

Numquid vero nonnunquam accidit, ut obscurissima nocte, totum Lunae discum, nequaquam illuminatum à Sole, cernere possimus?

SIMP.

Nescio an hoc eveniat, nisi in totalibus Eclipsibus Lunae.

SALV.

Tunc ergo Luna secundariam illam suam lucem exhibere clarissimam debeat, quippe in obscurissimo constituto loco, nec claritate lumi­nosorum cornuum obfuscatam. Tu vero Lunam in eo statu, quali perfusam lumine vidisti?

SIMP.

Vidi quandoque colore cupreo, non­nihil albicante: sed alio tempore sic obscurata fuit, ut è conspectu penitus eam amiserim.

SALV.

Quomodo ergo propria haec ei lux esse queat, quae quidem in albore crepusculi, non obstante impedimento magni & contigui splendo­ris cornuum, adeo clara videtur: postea verò, no­cte obscura, remota omni alia luce, nuspiam ap­paret?

SIMP.

Audio fuisse, qui crediderit, id lumen ab aliis Stellis communicari Lunae, maxime à Venere ei vicina.

SALV.

Hoc ipsum quoque vanum est: quia tempore suae totalis obscurationis lucidior quàm unquam aliâs apparere deberet, cùm dici non pos­sit, [Page 120] conspectum Veneris aliarumve stellarum ei sub­trahi per umbram terrenam. Atqui tum vel ma­xime lumine privatur. Nam hemisphaerium terre­stre, cùm eo tempore Lunam respiciat, nocte tum, hoc est, totali privatione luminis solaris involvitur. Et si diligenter observes, ipso sensu deprehendes, quod, sicuti Luna in tenuem adhuc falcem curvata, Terram tenuiter admodum illuminat, & pro ratio­ne incrementi solaris illuminationis, increscit aeque splendor, inde reflectendo ad nos transmissus: ita quoque Luna, dum tenuiter est falcata, Solemque inter ac Terra posita, maximam hemisphaerii ter­reni illuminati partem aperit, clara satis appare­at, & à Sole discedens, quadraturaeque appropin­quans, lumen etiam illud paulatim elanguescat: ul­tra quadraturam autem omnino debile videatur, eò quod indies magis ac magis aspectu luminosae partis Terrae privetur. Atqui contrarium oportebat ac­cidere, si id lumen Lunae proprium, aut è Stellis ei communicatum esset. Tum enim eam profunda nocte, & ambiente multum tenebroso videre pos­sumus.

SIMP.

Siste, quaeso, Recordor enim jam Lux Lunae secundaria producitur à Sole, se­cundum aliquos▪ modo, legisse novitium nuperae (que) faeturae libellum Conclusionum, ‘qui praeter alia multa nova tradit hoc quoque, lumen illud secundarium non à Stel­lis produci, neque Lunae proprium, omnium verò minime communicatum ei esse à Terra: sed ab eadem derivari Solis illuminatione, quae propter substantiam globi lunaris nonnihil transparentem, totum ejus corpus penetret: efficacissime autem illuminet superficiem hemisphaerii radiis solaribus expositi: unde profunditas, imbibendo, & ut ita di­cam, exsorbendo lucem illam, ad modum nubis aut [Page 121] crystalli transmittat eam, visibiliter (que) lucida red­datur. Idque, si recte memini, probat autoritate, experientia, & ratione, adducendo Cleomedem, Vitellionem, Macrobium, & non neminem hujus temporis autorem alium: subjungendo deinde, constare per experientiam, quod Luna diebus con­junctioni proximis, hoc est, dum in falcem sinua­tur, multum l [...]cis habeat, maxime vero splendeat circa limbum suum. Addit praeterea, Lunam in Eclipsibus solaribus (cùm disco Solis est subjecta) translucere, praecipuè circa extremum orbem suum. Praeterea quod ad rationes, videtur mihi dicere, quandoquidem id nec à Terra, nec à Stellis, nec ab ipsa Luna proficiscatur, necessario relinqui, ut derivetur à Sole. Insuper, ex his prae­suppositis, omnium specialium accidentium ratio­nes perbelle redduntur. Quod enim illa secunda­ria lux circa limbum extremum fortior apparet, ejus rei causa est brevitas spatii à radiis solaribus penetrandi; siquidem earum linearum, quae cir­culum pertranseunt, illa maxima est, quae per cen­trum ducitur: caeterarum autem eae, quae magis ab illa distant, vieinioribus semper sunt minores. Ex eodem ille principio deducit, quod id lumen parum minuatur. Eodem deni (que) modo causa redditur, qui fiat, quod lucidior orbis ille cir­ca Lunae marginem extremum, in Eclipsi solari conspiciatur in illa parte, quae disco Solis est sub­jecta, non autem in ea quae discum excedit: ideo nimirum id accidere, quia radii Solis recta per sibi subjectas Lunae partes transeunt ad oculum nostrum:’ sed per partes quae extra sunt, extra ocu­lum cadunt.

SALV.

Si philosophus ille, primus istius opi­nionis [Page 122] autor extitisiet, non mirarer, eam ab ipso sic amari, ut ceu veram amplecteretur: sed cùm ean­dem acceperit aliunde, nulla ratio sufficit ad eum excusandum, quod fallaciam non deprehenderit, maxime postquam effectûs illius veram causam au­divit, atque sexcentis experimentis inter sese mani­feste congruentibus discere potuit, id non aliunde quàm è reflexione Terrae provenire. Et sane quan­tum haec doctrina facit, ut aliquid in judicio auto­ris aliorúmque omnium, diversum ab ea sentienti­um desideretur: tantundem ignoratio ejus, aut quod eadem in mentem ipsis non venerit, excusabi­les mihi reddit antiquissimos illos, qui si jam talia tradentes audirent, quin pronis ea sint auribus ad­missuri, nihil ambigo. Et si sincerè dicendum est quod sentio, non possum persuadere mihi, novitium illum scriptorem seriô & animitus improbare do­ctrinam illam: credo potius, cùm se primum ejus autorem jactare non possit, inde stimulis aemulatio­nis actum tentare, ut eum supprimat, aut saltem in­visam faciat apud rudiores, quorum numerum sci­mus esse maximum: ac multi sunt, qui magis ap­plausu laetentur adfluentis populi, quàm paucorum non de vulgo hominum assensu.

SAGR.

Pace tua, Salviate, non videtur mihi sermo tuus acu rem tangere. N [...]m illi Che ten­dono le pareti al commune. qui pari­etes in publicum, quod aiunt, extendunt, nôrunt eti­am inventionum alienarum autores sese facere, mo­dò non antiquae nimis, & per cathedras circulos­que publicatae, adeoque cunctis plusquam notoriae illae sint.

SALV.

Hem, ego te sum improbior aliquanto, quid ais de publicis atque notoriis? Nunquid enim idem est, opiniones inventionesque novas esse homi­nibus, [Page 123] ac iisdem novos ipsos esse homines? Quod Perinde est, seu opi­niones, no­vas homi­nibus; seu homines novos opi­nionibus constituas. si contentus es existimatione apud scientiarum tyro­nes indies suborientes acquisita, licebit ut ipsius eti­am alphabeti te facias inventorem, ac imperitos il­los in admirationem tui pertrahas, & quamvis dein­de temporis progressu sagacitas tua palàm fiat: pa­rum tamen id oberit consilio tuo, nam alii subinde fuccedunt ad servandum fautorum numerum.

Sed pergamus ostendere Simplicio, quàm nihil Lux Lunae secundaria formā an­nuli refert, quippe cla­rior ad or­bitam ex­tremam quàm in medio; & quare. solidi habeat illius autoris novitii disputatio, quam­que & falsis, & asyllogistis, & paradoxis abundet. Ac initio falsum est, lucem illam secundariam clari­riorem esse circa marginem extremum, quàm in par­tibus mediis, sic ut inde velut annulus aut circulus reliquo tractu splendidior efformetur. Verum qui­dem est, si quis Lunam in crepusculo constitutam adspiciat, apparere primo intuitu talem circulum: sed hallucinatio haec est, quae oritur è diversitate con­finiorum terminantium discum lunarem, illa luce se­cundaria perfusum. Nam ex parte Solem respici­ente, cornuum Lunae lucidissimorum fines lux secun­daria stringit: ex altera parte, crepusculi tractum obscurior pro confini termino habet, cujus relatio facit, ut nobis candor disci lunaris, in opposita parte à majori splendore cornuum obsuscati, clarior esse videatur. Quod si novitius autor, obstaculo quo­dam, Modus ob­servandi lucem Lunae secundari­am. puta tecto domus alicujus, aut qua alia re in­terjecta, primarium splendorem ab oculo removere didicisset, ita ut exclusis cornibus, reliquus solum­modo Lunae tractus visibilis relinqueret [...]r, eum to­tum aequaliter luminosum vidisset.

SIMP.

Memini tamen eum scribere, tale arti­ficium ad falcem lucidam abscondendam adhibitum à se fuisse.

SALV.
[Page 124]

Ita sane, quam credidi negligentiam, ef­ficitur Discus Lu­nae in eclipsi Solari non nisi per pri­vationem videri po­test. pari conjunctum cum temeritate mendaci­um: cum frequenter id redarguere nemini non in proclivi sit.

Quod deinde in Eclipsibus Solis discus Lunae conspiciatur alio modo quàm per privationem, mi­hi non fit verisimile, praecipue cum eclipsis non est totalis, quales observatas ab autore fuisse necesse est. Si tamen etiam aliquid luminis ibi deprehendas, hoc non adversatur, savet quin potius opinioni nostrae. Tum enim opponitur Lunae totum hemisphaerium terrestre à Sole illuminatum; cujus etsi partem um­bra lunaris abscondit: ea tamen respectu illumina­tae reliquae, perexigua est.

Quod addit praeterea, in illo casu partem margi­nis, Soli subjectam, satis lucidam apparere, non item illam, quae extra est, ejusque rei causam esse, quia radii Solis directe per hanc partem illabuntur oculo nostro, non autem per illam; ea vero fabula est ex illarum numero, quae narratoris alia quoque fig­menta manifeste produnt. Si enim ad discum luna­rem luce secundaria visibilem efficiendum opus est, ut radii Solis directe delabantur in oculum no­strum; nonne advertit misellus, hac ratione nos nunquam, nisi Solis in eclipsibus, lucem hanc secun­dariam esse visuros? Et si solummodo partis Lunae remotio à disco solari multò minor dimidio gradu, deflectere potest radios Solis, quo minus incidant in oculum nostrum; quid fiet, si Luna viginti trigin [...]áve gradibus à Sole removeatur, ut accidit in ejus ap­paritione prima; & quam tum inibunt viam radii Solis, corpus Lunae pertransituri, ut oculum no­strum inveniant? Homo iste subinde res ita fingit, quales esse conveniebat, ut proposito suo servirent; [Page 125] non autem deinceps accommodat proposita sua re­bus Autor li­belli con­clusionum accommo­dat res pro­posito suo, non autem propositum rebus ipsis. quales ipsae sunt. Ecce confecturus ut splendor Solis substantiam Lunae penetrare possit, eam facit in parte pellucidam, qualis est, exempli gratia, transpa­rentia nubis aut erystalli, sed nescio, quid postea de tali transparentia judicaturus sit, si radiis solaribus trajicienda esset profunditas nubis plusquam bis mille milliarium.

Verùm concedamus, ut audacter ille respondeat, hoc facilime fieri posse in corporibus coelestibus, ut quae multo nobilioris naturae sunt, quàm nostra haec Elementaria, impura, faeculenta: eumque con­vincamus erroris iis mediis, quae responsionem, aut ut rectius dicam, effugia non admittunt. Si defen­dere non volet, substantiam Lunae pellucidam esse, necesse est, utdicat eam esse talem, dum tota Lunae profunditas, (hoc est, plusquam duo millia milliariū) à radiis solis est penetranda: sed si Soli milliare unicū, aut eo minus opponatur, non magis id quàm monti­um nostrorū aliquem, ipsius radios esse penetraturos.

SAGR.

Tu facis ut meminerim alicujus, qui mihi venditabat occultam artem, qua per acûs mag­neticae sympathiam quandam, ex intervallo duorum Cujusdam irrisio ven­ditantis ar­tem per mille mil­liarium interval­lum invi­cem collo­quendi. triumve millium milliariorum invicem colloqui li­ceret. Cum (que) dicerem, libenter empturum esse me, dummodo prius experimentum artis caperem, eam (que) ad rem sufficere, si ego in uno, ipse in alio cubieuli angulo consistamus; respondit mihi, operationem in tam exigua distantia cerni vix posse, quare dimisi hominem, ac dixi, mihi commodum non esse hoc tempore in Aegyptum aut Moscoviam illius experi­menti capiendi causa tendere: si tamen ipse eò ire velit, me Venetiis manentem partes alteras obi­turum▪

[Page 126]Sed videamus, quò tendat autoris consequentia, & quomodo necesse sit, eum concedere, materiam Lunae radiis solaribus esse permeabilissimam in pro­funditate duorum millium milliariorum: sed inte­rim in crassitie unius solummodo milliaris, quovis montem nostro opaciorem.

SALV.

Illi ipsi montes in Luna, rei in fidem faciunt: qui ex una parte percussi à Sole ex opposita altera faciunt umbras nigerrimas, terminatas, multó­que distinctiores umbris nostrorum montium. Quod si montes isti essent pellucidi, nunquam po­tuissemus ullam asperitatem in superficie Lunae cog­noscere, neque videre cuspides luminosas, se junctas à termino distinguente partem illuminatam à tene­brosa: imò illum ipsum terminum haudquaquam ita distinctum videremus, si verum esset, lumen So­lis penetrare profunditatem Lunae: imò per eandem autoris assertionem necesse esset videre transitum & confinium partis à Sole visae & non visae satis confu­sum, & luce tenebrisque mistum: quia necessari­um est, illam materiam, quae radiis solaribus in 2000. milliariorum profunditate transitum praebet, adeo transparentem esse, ut minimum eis obsistat in cen­tesima aut minori talis crassitiei parte: nihilominus terminus, qui partem illuminatam ab obscura sepa­rat, incidens est, atque ita distinctus, quantum est à nigredine distincta albedo, maxime ubi incisura transit per partem Lunae naturaliter clariorem aspe­rioremque: ubi autem secat maculas antiquas, quae planities quaedam sunt, cum illae sphaericè incli­nentur, sic nt radios solares obliquissimos excipiant, ibi terminus non adeo est incidens, propter illumi­nationem languidiorem.

Quod ait denique, lucem secundariam non im­minui, [Page 127] nec elanguescere prout Luna crescit, sed con­tinue in eodem vigore servari, id vero falsissimum est: imò in quadratura parum illius luminis con­spicitur, cùm tamen contrà multo majus id validi­usque conspici deberet, cum extra crepusculum in profunda nocte cernatur.

Concludamus ergo, Terrae reflexionem in Lunae potentissimam esse: & quod multo pluris aestimare debes, inde promamus adhuc aliam pulcherrimam Lunae Terraeque congruentiam; scilicet si verum est, planetas in Terra per motum & Lumen suum operari, quod fortasse Terra mutuam in planetis operationem eodem illo lumine, quid si etiam motu suo? non minus potenter exerceat. Quod si etiam immobilis illa fit, eandem tamen operationem reti­nere potest: quia, ut jam vidimus, actio luminis ea­dem prorsus est, scilicet, luminis reflectionis solaris: & motus nihil aliud praestat, quàm aspectuum varia­tionem, quae tamen eodem modo procedit, sive mo­veri Terram immoto Sole, seu contrà faciamus.

SIMP.

Non invenietur ullus philosophorum, qui dixerit, corpora haec inferiora in Coelestia: quin Aristoteles disserte contrarium affirmat.

SALV.

Aristoteles aliique, qui nescierunt mu­tuum inter Terram Lunám (que) luminis commercium, excusatione digni sunt: essent autem reprehensio­ne dignissimi, si, dum sibi concedi & à nobis cred [...] volunt, Lunam per lumen operari in Terram, postea à nobis de Terra Lunam illuminante edocti, nollent nobis vicissim actionem Terrae in Lunam conce­dere.

SIMP.

In summa, toto animo abhorreo à con­cedenda illa, Terram inter ac Lunam societate mu­tua, quam persuadere mihi conaris, dum Terram in [Page 128] Stellarum quasi numero censuque reponis. Quod si nulla res alia, saltem ingens separatio atque di­stantia inter ipsam & corpora coelestia, meo qui­dem judicio, necessariò maximam inter ea dissimi­litudinem inferret.

SALV.

Vide, Simplici, quantam vim habeat inveteratus affectus, & radicitus haerens opinio. Tam enim ea valida est, ut eadem illa, quae contra te ipsemet adduxisti abblandiri tibi faciat. Quod si separatio atque distantia magnam naturae diversita­tem Affinitas Terram in­ter ac Lu­nam, respe­ctu vicini­tatis. persuadere tibi possunt, par est, ut ex contrario vicinitas contiguitasque similitudinem importent. Jam verò quanto vicinior est Luna Terrae, quàm cuivis alii globorum coelestium? Igitur ex tuapte concessione, fatearis oportet, & alios quoque philo­sophos habebis assentientes, Terrae cum Luna maxi­mam affinitatem intercedere.

Nunc pergamus ulterius, & proponito si quid praeterea restat considerandum in illis objectioni­bus, quas contra congruentiam istorum duorum corporum adduxisti.

SIMP.

Restaret nescio quid in capite de Lunae soliditate, quam ex hoc ego concludebam, quod Luna summe polita esset & complanata; tu verò quia montosa nascebatur: & alia mihi difficultas, quod crederem, reflexionem Maris, propter aequabi­litatem superficiei ejus, esse fortiorem quàm Terrae, cujus superficies adeo scabra est & opaca.

SALV.

Quod ad primum dubium, dico; Soliditas globi Lu▪ naris pro­batur ex eo cum sit montosus. quemadmodum in partibus Terrae, quae omnes ob gravitatem suam, certatim ad centrum Terrae, quo­ad possunt, contendunt, nihilominus tamen aliae a­liis inde remotiores manent, scilicet montes locis planis, id (que) propter soliditatem eorum ac duritiem: [Page 129] (si enim fluida materia constarent, in planum dif­funderentur) ita, quod videmus aliquas Lunae par­tes supra sphaericitatem humiliorum partium effer­ri, ex eo durities earundem arguitur. Credibile enim est, materiam Lunae, concordi partium suarum omnium ad idem centrum contentione sphaericam formam induere.

Quod ad alterum dubium, videtur mihi, per ea, quae in speculis accidere consideravimus, optime in­telligi Reflexio lu­minis e ma▪ri debilior quam e ter­ra. posse, reflexionem luminis maritimam terre­stri longe debiliorem esse, sic tamen ut id accipiamus de reflexione universali. Nam de particulari, quam aqua quiescens in locum determinatum ejaculatur, dubium non est, si quis isto loco consistat, ibi visu­rum eum in aqua reflexionem potentissimam: ex a­liis autem omnibus locis, aquae superficies superficie Terrae videbitur obscurior. Et ut ad oculum hoc Experimen­to probatur, aquae refle­xionem ter­restri debi­liorem esse. demonstrem, age concedamus in hoc atrium, & a­quae nonnihil in pavimentum effundamus. Dic mihi jam, nonne perfusus ille later, aliis siccis multo ap­paret obscurior? omnino, & talis apparebit, quo­cunque eum ex loco respicias, excepto unico, eo ni­mirum, qui luminis per hanc fenestram ingressae re­flexione percutitur. Itaque retrogredere paulla­tim.

SIMP.

Ex hoc loco video, perfusam partem reliquo pavimento lucidiorem: idque propterea fieri observo, quia per fenestram illapsi luminis re­flexio mihi occurrit.

SALV.

Illa perfusio nil praestitit aliud, quàm ut repleret exiguas illas cavitates laterem asperantes, & superficiem ejus redigeret exquisite planam, unde postea radii reflexi versus eundem locum uniti ten­dunt: sed reliquum pavimenti, quod siccum est, a­speritatem [Page 130] suam habet, innumerabili inclinationum in minimis suis particulis varietate constantem: un­de reflexiones luminis quaquaversum excurrunt, de­biliores tamen, quam si simul omnes unitae incede­rent: eamque ob caussam parum aut nihil variatur luminis aspectus, si diversis exlocis illud intueamur, sed ubique sibi similis apparet: etsi multum absit à claritate reflexionis partis aquâ perfusae.

Concludo igitur, superficiem Maris, è Luna si conspiceretur, apparituram quidem aequalissimam (exceptis insulis scopulisque) sed minus claram su­perficie Terrae montosa & inaequali. Ac nisi nollem amplius aequo progressus videri, dicerem tibi, me observasse in Luna, lumen illud secundarium, quod Lux Lunae secundaria, ante con­junctionem, quam post eam, clari­ [...]o est. eam ex reflexione globi terrestris mutuari confirmo, notabiliter esse clarius biduo aut triduo ante con­junctionem, dum scilicet illam videmus ante auro­ram in Oriente, quàm post conjunctionem, quando conspicitur vesperi post occasum Solem in Occiden­te. Cujus differentiae causa est, quia hemisphaeri­um terrestre, orientali Lunae oppositum, parum Maris, & plurimum terrae complectitur: totam e­nim habet Asiam. contra vero Luna occidentalis, maxima maria, hoc est, totum Oceanum Atlanti­cum, Americam usque, respicit. Quae res proba­bili satis argumenro est, aqueam superficiem terre­stri minus splendere.

SIMP.

Sed credis ne tu forte, magnas illas maculas in facie Lunae conspectas, esse maria, & cla­riorem ceteram partem esse Terram, aut tale quid?

SALV.

Res ea, qua de quaeris, principium di­versitatum est, quas Lunam inter ac terram esse ar­bitror, à quibus ut nos expediamus, tempus est, [Page 131] cum nimis diu in Luna commorari simus. Igitur affirmo, si solum unicus in natura modus esset effi­ciendi, ut ex duabus superficiebus à Sole illustratis, altera alteram claritate superate videatur, is scilicet, ut altera terrea, altera aquea esset; tunc necessario dicendum foret, Lunae superficiem partim terrâ, partim aquâ constare. Sed cum ejus rei plures modi nobis cogniti sint, quibus idem effectus pro­ducitur, & forsan alii tales adhuc nobis incognitī reperiuntur; ideoque non ausim asserere horum ali­quid in Luna extare. Jam supra vidimns, lami­nam argenti albefactam, si politorio instrumento le­vigetur, ex candida obscuram fieri: & humidam Terrae partem aridâ obscuriorem videri. Non mi­nus in dorsis montium sylvosae partes nudis sterili­busque caliginosiores apparent: cujus rei causa est, quia plurimum umbrae plantis interjicitur: at aprica loca tota illuminantur à Sole. Atque haec umbrae mixtio tantam vim habet, ut in holoserico villoso florido, artificioseque variegato, color serici dissecti multò videatur obscurior, quàm non dissecti, idque propter umbras inter pilum dispersas: itemque ho­loseri cum planum haud paulo nigrius est Ormesino, licet id ex eodem serico sit confectum. Si ergo res quaedam essent in Luna sylvis vastissimis similes, ea­rum aspectus visas à nobis maculas repraesentare posset. similis differentia appareret, si eaedem essent maria. Denique nihil impedit, quò minus illae ma­maeulae reverâ sint obscuriores parte reliqua, quo Lunae par [...] tes obscu­riores, pla­nae sunt: clariores vero mont [...] ­sae. pacto montes quoque nive conspersi clariores ap­parent. Id quidem in Luna manifeste conspicitur, partes obscuriores totas esse planas, paucis intra se scopulis & aggeribus, sed aliquibus tamen, asperas: reliqua pars clara, tota referta est scopulis, montibus [Page 132] parvis, aggeribus rotundis aliasve figuras habenti­bus: Luna ma culas longi montium tractus cir­cumdant. ac praecipue circa maculas, maximi montium tractus animadvertuntur.

Maculas porro superficie plana constare, certo est argumento, quod videmus, terminum illum, qui partem illuminatam ab obscura distinguit, transeun­do per maculas, aequaliter incedere: in partibus claris autem apparere totum anfractuosum ac lacini­atum. Sed nescio, an aequalitas ista superficiei ipsa In Luna non genc­rantur res nostris si­miles, ve­rum diver­sissimae, dummodo generatio [...]bi detur per se sufficiens causa fit apparentis obscuritatis, proniorque sum in partem negantem. Praeterea co­gito, ingenti discrimine Lunam à Terra distare. Nam etsi facile credo, regiones isthic otiosas ac mor­tuas non esse: non tamen ausim affirmare, ibidem inveniri motum & vitam, ac multo minus▪ generari plantas, animalia, aut res alias nostris similes: quae si maxime ibi existerent, diversissimae tamen essent, & ab omni nostra imaginatione remotae. Quod ut cre­dam, inde persuadeor, quia primum existimo, mate­riam Luna non est ex Terra marique composita. globi Lunaris non constare Terra & Aqua. Quae res una ad generationes alterationesque nostris simi­les tollendas sufficit. Verumtamen etiamsi concede­retur, Aquam ibi Terramque dari: non tamen plan­tae & animalia nostris similia nascerentur, id (que) ob du­as Aspectus Solis no­stras ad ge­nerationes necessarii, tales non sunt in Luna, praecipue rationes: primo quia ad nostras genera­tiones aspectuum Solis varietas adeo necessaria est, ut sine illis esse nullae possint. Jam autem habitudines Solis ad Terram, ab illis quae sunt ad Lunam, valde differunt. Nos, quoad illuminationem diurnam, in majori parte Terrae, singulis horarum viginti qua­tuor periodis, noctis at (que) diei vicissitudinem expe­rimur, quae in Luna menstruo demum spatio absol­vitur: item ille Solis in Zodiaco descensus & ascen­sus annuus, qui hiemis aestatisque vicissitudinem, & [Page 133] dierum ac noctium inaequalitatem producit, in Luna unico mense finitur: cumque Sol apud nos sic eleve­tur Dies natu­rales in Luna sin­guli un [...] mense con­stant. ac deprimatur, ut inter maximam ac minimam altitudinem intercedat differentia gradum 47. quan­ta nimirum est distantia ab uno tropico ad alterum; in Luna non nisi 10. gtadibus, aut paullo amplius, illa differentia constat, quanta scilicet est maxima la­titudo Solis alti­tudo me­ridiana in Luna 10. graduum, Terra 47. gr. discri­men babe [...]. Draconis ultra citraque Eclipticam. Nunc consideretur, qualis operatio sit futura Solis in Zona torrida, si per quindecim dies continuos radiis suis eam ferire pergeret. Per se enim intelligetur, omnes plantas, herbas & animalia pessum itura. Quod si vel maxime generationes ibi fierent, illae tamen ab herbis plantis & animalibus nostratibus diversissimae forent.

Secundò persuasissimum est mihi, nullas in Luna Secund [...] pluviis ca­ret. pluvias esse. Nam si qua parte nubes ibi congrega­rentur, ut fit in terra, videremus uti (que) rerum illa­rum aliquid abscondi, quas ope telescopii in Luna conspicimus: & in summa, in partieula aliqua no­bis variaretur aspectus. Id quod longis ac diligen­tibus observationibus nunquam animadvertere po­tui, ac semper uniformem purissimám (que) serenitatem ibi deprehendi.

SAGR.

Ad hoc responderi posset, aut maxi­mam roris copiam isthic esse: aut pl [...]ere nocturno tempore, dum scilicet Luna non illuminatur à Sole.

SALV.

Si aliis ex observationibus indiciisque constaret, in Luna fieri generationes nostris similes, ac tantummodo pluviarum concursus nobis deesset, excogitare possemus tale aliudve temperamen­tum, vicem earum explens, qualis in Aegypto est inundatio Nili Verùm cum nullum occurrat acci­dens nostris conforme, è multis, quae ad similes ef­fectus producendos requirerentur; nihil causae est, [Page 134] cur illorum accidentium unicum tantum introdu­cere laboremus: maxime cum id non observatione aliqua certa, sed simplici non-repugnantia nitatur. Praeterea si quis ex me quaereret id quod prima ap­praehensio & simplex judicium naturale mihi dictat, an ibi res nostris similes, an vero diversae producan­tur; responderem semper, diversissimas, & imagina­tione nostra prorsus incomprehensibiles. Nam hoc & inexhausta naturae opulentia, & Creatoris atque Gubernatoris omnipotentia postulare videntur.

SAGR.

Mihi semper extremam temeritatem illi committere visi sunt, qui naturae potentiam & sapientiam, intellectûs humani captu metiuntur: cum tamen in natura, nulla vel minima res invenia­tur, Sunt, qui ea ipsa causa, cùm perfe­cte nihil unquam in­tellexerint, nihil non intelligere sese credunt ad cujus perfectam cognitionem vel subtilissi­ma ingenia penetrare possint. Haec adeo vana per­fectae omnium intelligentiae praesumptio non aliunde nascitur, quàm si quis nihil prorsus intelligat. Nam si quando vel in unica aliqua re perfecte cognoscen­da periculum fecissent, & quid sit scire vere digu­stassent, ex infinitis aliis conclusionibus ne unicam quidem intelligere sese deprehenderent.

SALV.

Verissima loqueris, & fidem facit eo­rum experientia, qui rem quampiam aut intelligunt, aut intellexerunt. Hi enim quanto sapientiores sunt, tanto magis agnoscunt, & ultro profitentur, se parum intelligere: adeo ut omnium Graecorum sa­pientissimus Oraculi judicio habitus, ingenue dixe­rit, se hoc unum scire, qnod nihil sciat.

SIMP.

Igitur aut Oraculum, aut Socratem ip­sum arguere mendacii oportet, dum sapientissimus pronunciatur is, qui tamen sua ipsius confessione re­rum omnium erat imperitissimus.

SALV.

Neutrum sequitur, cum utrumque si­mul [Page 135] pronunciatum verum esse possit. Oraculum So­cratem Verum Ora­culis Socra­tem sapien­tissimam judicantis responsum. sapientissimum judicat, nimirum respectu hominum, quorum sapientia suis circumscripta li­mitibus est. At nihil scit Socrates, respectu sapien­tiae absolutae, quae est infinita: cumque paucum & ni­hilum tam sint ipsius infiniti partes, quàm multum (eo quod, exempli causâ, ad aggregandum uume­rum infinitum, perinde est, five millenarios, seu de­narios, seu denique cyphras accumules) ideoque Socrates bene sciebat, terminatam suam sapientiam esse nullam respectu infinitae, quam sibi deesse nove­rat. Cum tamen inter homines aliquid sapientiae reperiatur, idque non aequaliter omnibus divisum, potuit Socrates aliquanto majorem quàm alii par­ticulam ejus obtinere. Atque hoc modo verum fu­erit Oraculi responsum.

SAGR.

Videor mihi rem hanc optime perspi­cere. Hominibus attributa, Simplici, potestas est o­perandi, de qua tamen non omnes aequaliter partici­pant: neque dubium est, potentiam Imperatoris esse multo majorem quàm hominis privati: verum utraque respectu omnipotentiae divinae pro nulla censetur. Sunt inter homines alii multis aliis agri­culturae peritiores: verumtamen notitia commit­tendi sulco palmitem, quantula est ad opera illa sa­pientissimae naturae, quae facit, ut & radices vitis a­gat, & nutrimentum attrahat, & nutrimenti partem aliam producendis pampinis, aliam formandis ca­preolis, Sapientia divina insi­nities infi­nita. racemis, acinis, corticibus idoneam secer­nat? Et hoc naturae opus ex innumeris aliis unum est & particulare, ex quo vel solo infinita sapientia cognoscitur: ut ita concludi possit, Sapientiam divi­nam esse infinities infinitam.

SALV.

En tibi rei hujus aliud exemplum. [Page 136] Numquid dicemus, scientiam è marmore pulcher­rimam effingendi statuam, Bonarotae sublime inge­nium Excelsum Bonarotae ingenium. immensùm extulisse supra vulgaria ingenia ali­orum hominum? Et hoc tamen artificium nil prae­stat aliud, quàm ut imitetur solam aptitudinem ac dispositionem exteriorum superficialiúm (que) membro­membrorum hominis immobilis: quod quantillum est si conferas cum homine à natura facto, tot mem­bris externis internis (que) composito, tot constante musculis, tendinibus, nervis, ossibus, quae tot ac tam diversis motibus inserviunt? Quid autem dice­mus de sensibus, de potentiis animae, ac deni (que) de in­tellectu? Quae ratio impedit, quo minus fabricam sta­tuae, á formatione vivi hominis, imo cujuscun (que) vilis­simi vermis, infinito intervallo superari dicamus?

SAGR.

Et quam differentiam inter columbam Architae volatilem, & naturalem aliquam fuisse cre­dimus?

SIMP.

Aut ego non intelligo quae dicis; aut tua dicta manifestam contradictionem implicant. Inter hominis à natura facti encomia majora, imo pro om­nium maximo retulisti Intellectum: & paulo ante cum Socrate dixeras, Intellectum esse nihili, oporte­bit ergo dicere, naturam quo (que) nescivisse modum faciendi intellectum qui percipiendi vim habeat.

SALV.

Ut acutissimae objectioni tuae respon­deam, Homo satis intelligit intensivè, non item extensivè. recurrendum est ad distinctionem philoso­phicam, dicendo, Intellectum accipi posse duobus modis, scilicet intensivè, vel extensivè. Extensivè, hoc est, quoad multitudinem intelligibilium, quae infinita sunt, Intellectus humanus quasi nullus est, etsi vel mille propositiones intelligeret. Nam mil­le respectu infinitatis, instar cyphrae sunt. Sin in­tellectus accipiatur intensivè, quatenus is terminus [Page 137] intensivè, hoc est. perfecte propositionem aliquam importat, dico, intellectum humanum aliquas pro­positiones ita perfectè & absoluta certitudine cog­nitas habere, quam habeat ipsa natura. Ac tales sunt scientiae mathematicae purae, hoc est, Geome­tria & Arithmetica: quarum propositiones infinitò plures intellectus Divinus cognitas habet: nam om­nes cognitas habet: verumtamen paucarum illarum humano intellectu perceptarum cognitionem, cogni­tione Modus cog­noscendi Divinus ab humano diversus. Divina non inferiorem crediderim, quoad cer­titudinem objectivam, nam eoúsque progreditur, ut earum necessitatem comprehendat, qua certitudine nulla alia major esse videtur.

SIMP.

Hoc pronunciatum temerarium nimis Intellectio humana fit per discur­sum. & audax mihi videtur.

SALV.

Propositiones istae sunt communes, & ab omni audaciae vel temeritatis umbra remotae, ni­hilque prosus de majestate Divinae sapientiae detra­hunt: quomodo nequaquam imminuitur omni­potentia ejus, si dicamus, quod Deus factum in­fectum reddere non possit. Sed vereor, Simplici, ne pro re umbram arripueris: siquidem verba mea cum aequivocatione quadam excepisti. Ut ergo me rectius explicem▪ aio, quod ad veritatem, cujus cog­nitio mathematicis demonstrationibus paratur, ean­dem illam esse cum ea quam Divina Sapientia cog­noscit. Id vero tibi facile largiar, modum illum, quo Deus cognoscit infinitas propositiones, quarum nos paucas aliquas cognoscimus, summe excellen­tiorem esse nostro modo, qui ratiocinando de con­clusione progreditur in conclusionem, cùm Dei modus simplici absolvatur intuitu: & cùm nos, ex­empli causâ, ad acquirendam nonnullarum circuli passionum, quae infinitae sunt, inchoando ab ali­qua [Page 138] simpliciore, & eam pro definitione ejus, acci­piendo, ratiocinatione ad aliam aliquam, & ab hac ad tertiam, inde ad quartam, &c. progrediamur; intellectus divinus, simplici apprehensione suae essen­tiae, comprehendit absque morosa ratiocinatione, Definitiones vi sua re­ipsa com­plectuntur omnes affe­ctiones re­rum defini­tarum. omnem infinitatem passionum istarum, quae tamen postea revera virtualiter comprehenduntur in defi­nitionibus rerum omnium: & quae denique, cum infinitae sint, forsan una sola sunt in essentia sua, & in mente divina, id quod ne humano quidem intelle­ctui penitus est incognitum, etsi profunda ac densa caligine obumbretur; quae ipsa tamen ex parte dis­cutitur Affectiones infinitae for­san unica solummodo sunt. & clarescit, si conclusiones aliquas firmiter de­monstratas penitus imbibimus, & usque adeo in nu­merato habemus, ut eas veloci motu transcurrere possimus. Nam in summa, quid aliud est, in triangulo quadratum lateris angulo recto oppositi aequale esse quadratis laterum rectum includentium, quàm pa­rallelogramma Discursùs humani spatia tem­pore confe­cta, Divinus intellectus momento absolvit, hoc est, prae­sentia sem­per habet. super communem basin parallelis in­terjecta, esse inter se aequalia? at (que) hoc ipsum non­ne tandem idem est ac aequales esse duas illas superfi­cies, quarum partes applicatae partibus aequalem lo­cum occupant? Porrò transcursus istos, quos no­ster intellectus absolvit cum tempore & motu pe­detentim, intellectus divinus instar lucis in momento conficit, seu quod idem est, eos omnes sibi praesen­tes habet.

Ex his concludo, intellectum nostrum, & ratione modi, & ratione multitudinis rerum intellectarum, infinito intervallo à Divino superari. Non tamen adeo ipsum extenuo, ut absolute pro nullo habeam: imò, dum considero, quot quam (que) mirabiles res ab hominibus intellectae, investigatae, confectae fuerint, eo ipso clarissime cognosco & intelligo, mentem [Page 139] humanam opus esse Dei, & quidem excellentissi­mum.

SAGR.

Sepenumero mecum ipse rem illam, qua de sermo tibi nunc est, agitavi, quantum Iugenii hu­mani ad­mirandum acumen. ingenii humani sit acumen: dúmque per tot ac tam admirabilia hominum & in opificiis, & in literis commenta vagor, & postea vires ingenii mei respieio tam procul adhuc remotas à facultate, non dico de novo aliquid inveniendi, sed jam inventa solummodo cognoscendi, stupore confusus, & afflictus desperati­one, parum ab infaelicitate abesse mihi videor. Si statuam aliquam excellentis artificis intueor, egomet mecum ita cogitare soleo: Ecquando tu poteris è massa marmorea, redundantibus partibus abjectis, elegantem adeo figuram in ea latentem effingere? quando miscere ac distendere in tela vel pariete co­lores diversos iisque repraesentare omnia objecta visibilia, ceu Michael Angelus aliquis, aut Raphael, aut Titianus? Si considero commenta hominum in partiendis intervallis Mus [...]cis, in stabiliendis prae­ceptis & regulis, quarum tractatio aures mirabili oblectatione demulceat, quando stupori finem im­ponere ponero? quid de tot tamque diversis instru­mentis dicam? Lectio poëtarum excellentium Inventio rationis scribendi stupenda prae com­mentis aliis omnibus, quanta complet admiratione, si quis & concep­tuum inventionem, & eorum explicationem at­tentè consideret? Quid de Architectura, quid de arte Navigatoria dicemus? Verùm supra omnes inventiones stupendas, qua ingenii emi­nentia fuit is, cui venit in mentem excogita­re modum, penitissimas animi sui cogitationes alii cuicunque communicandi, etsi longissimo & temporis, & loci intervallo distanti: colloquendi cum his qui versantur in Indiis, cum his qui nec­dum [Page 140] nati sunt, nec nisi mille aut decies mille abhinc annis nascentur? idque quanta facilitate? nimirum v [...]ginti minutos characteres in charta inter sese va­riè jungendo. Esto hoc omnium admirandarum inventionum humanarum sigillum, & clausula ho­dierni colloquii nostri. Et quoniam horae calidio­res abierunt, Salviatus auram frigidiusculam na­vigando captare, credo, volet. Sequenti mane nos ambos redituros ad continuanda coepta collo­quia nostra, praestolabor, &c.

ALTERIUS DIEI COLLOQUIUM.

SALV.

Tot heri talibúsque digressionibus à recto primarii sermonis instituti tramite seducti fuimus, ut haud sciam, possimne, nisi te juvante, priora relegere vestigia ut pergam ulterius.

SAGR.

Non miror, te, qui rebus tam dictis quam dicendis oppletam occupatám (que) phantasiam habes, nonnihil earundem varietate confundi. Ego vero, cui ceu simplici anscultatori nil aliud incumbit quàm ut audita tetineam, fortasse revocatâ vobis in memoriam eorum summa, filo suo colloquium re­stituere potero.

Quantum ergo meminisse possum, hesterna dis­sertatione in summam id actum est, ut examinaretur ex fundamentis, utra opinio probabilior & rationi magis consentanea sit, eane, quae substantiam corpo­rum Coelestium statuit ingenerabilem, incorruptibi­lem, inalterabilem, impatibilem, at (que) adeo ab omni mutatione, excepta locali, exemptam; & proinde esse quintam essentiam, diversissimam ab essentia nostro­rum corporum Elementarium generabilium, corru­ptibilium, alterabilium, &c. an vero altera, quae subla­ta è Mundo tali difformitate partium, Terram existi­mat: [Page 142] iisdem gaudere perfectionibus, quibus caete­ra corpora integritatem Universi constituentia: & in summa esse globum mobilem & erraticum, haud minus ac Luna, Jupiter, Venus, aliúsve Planeta. Denique sigillatim est exposita multiplex compara­tio Terrae eum Lunâ, & quidem cum Luna potius quàm alio Planeta, forsan ideo, quod eius, quip­pe minus à nobis remotae, majorem, & in sensus magis incurrentem notitiam habeamus. Et quia conclusum tandem est, alteram hanc opinionem pri­ore verisimiliorem esse, progressus eò nunc nos de­ducere videtur, ut incipiamus investigare, num Ter­ra statuenda sit immobilis, ut à pluribus creditum est hactenus; an vero mobilis, sicuti veterum Philo­sophorum aliqui crediderunt, & alii non longo huc­usque tempore censent: & si mobilis est, quomodo sese motus ejus habere putandus sit.

SALV.

Jam intelligo & agnosco viae nostrae signum. Ante vero quam incipiamus ulterius pro­progredi, nescio quid monendus es mihi de novissi­mis verbis tuis, cum dixisti, conclusum esse, quod opinio, Terram iisdem quibus Coelestia corpora conditionibus dotatam statuens, oppositâ sit verisi­milior. Non enim hoc ego conclusi, quemadmo­dum nec ullam aliam propositionem controversam definitivè asserere animus est: sed id modò mihi propositum fuit, ut producerem illas rationes, re­sponsiones, instantias & solutiones, quae in utram (que) partem hactenus partim aliis in mentem venerunt, partim à me ipso meditationibus assiduis excogitatae fuerunt: decisionem postea judicio aliorum com­mitterem.

SAGR.

Meopte me judicio sum passus decipi, dum ex meo ingenio metitus alios, universalem feci [Page 143] conclusionem, quae particularis tantùm erat. Erras­se confiteor, maxime cum Simplicii hujus nostri sententiae fuerim ignarus.

SIMP.

Non nego, me hac tota nocte, ea quae hesterna die sunt allata ruminatum esse, mul [...]ásque revera pulchras, novas, egregiásq [...]e deprehendisse speculationes. Utut sit, haud paulo arctius con­stringi me sentio autoritate tot tantorúmque scrip­torum, & praecipuè &c. Tu vero, Sagrede, con­cusso capite ab [...]uere & subridere videris, ac si quid perabsurdi pronunciassem.

SAGR.

Subrideo tantum: sed, crede mihi, prope disrumpor, dum contineo me, ne in cachin­nos effundar. In mentem enim revocasti quiddam egregium, quod ante paucos annos, me aliisque No­bilibus, amicis meis, quos tibi possem annumerare, praesentibus, accidit.

SALV.

Recte feceris, si nobis id quicquid est recites, ne forte Simplicius credere pergat, se tibi risui & ludibrio fuisse.

SAGR.

Bene est. Medicum quendam, Vene­tiiis percelebrem, domi suae conveni, quò nonnulli studiorum, alii curiositatis gratia subinde ventita­bant, ut sectionis aliquam partem à manu docti non minus ac diligentis & exercitati Anatomici vide­rent. Accidit autem illa die, ut de ortu & origine Cujusdam Philosophi ridiculae responsio, nervorum originem determi­nans. nervorum inquireretur, qua de celebris est inter Ga­lenicos Peripateticosque controversia: & cum Ana­tomicus ostenderet nervorum maximam quasi stir▪ pem exeuntem è cerebro, transeuntémque per cer­vicem, distendi postea per spinalem, atque divaricari per totum corpus, sic ut praetenue solummodó fila­mentum tanquam funiculus ad cor pertingat; con­versus ad Nobilem quendam, quem sciebat esse Phi­losophum [Page 144] Peripateticum, & in cujus praesentis gra­tiam Origo ner­vorum secundum Aristot. & secundum [...]nedicos. extraordinaria quadam diligentia detexera [...] & ostenderat omnia, quaesivit ex co, num persuaderi denique sibi sineret, originem nervorum è cerebro duci, non è corde; ad quae philosophus ille, cogi­tabundus aliquandiu, tandem respondit: equidem ita aperte rem oculis subjecisti, ut nisi textus Aristo­telicus, aperte nervos ex corde deducens obstaret, in sententiam tuam pertracturus me fueris.

SIMP.

Vos vero scire velim, controversiam hanc de nervorum origine nondum ita discussam atque decisam esse, ut aliquis forte sibi persuadeat.

SAGR.

Neque decidetur unquam, si similes contradictores nacta fuerit. Sed interim ea quae dicis, non minuunt absurditatem responsionis Peri­patetici, qui manifestae adeo & in sensus incurrenti experientiae non opposuit aliam experientiam aut ra­tionem Aristotelis, sed solam autoritatem, ac nu­dum illud: Ipse dixit.

SIMP.

Aristoteles tantam autoritatem non alia sibi ratione paravit, quam firmitate demonstra­tionum suarum, di [...]erationúm (que) profunditate. Sed necesse est ut intelligamus illum: nec intelligamus modò sed etiam in ejus libris adeo versati simus, ut inde perfectissimam quandam ideam animo con­ceptam geramus, & omnia ejus dicta menti no­strae semper habeamus obversantia. Nec enim imperito ille vulgo scripsit: nec adstrictus est ad syllogismos suos ordinaria ac triviali methodo ne­ctendos: sed promiscuè suo usus arbitratu, proba­tionem Reqaisita ad bene philoso­phandum Aristotelica methodo. propositionis interdum iis textibus immis­cuit, q [...]i de re diversissima tractare videntur. Opor­tet igitur, ut magnam illam Ideam totam teneas, ac noveris inter sese loca componere, & hunc [Page 145] textum cum alio remotissimo conjungere. Qui hoc tenet artificium, is dubio procul è libris Aristo­telicis, omnis scibilis demonstrationes eruere pote­rit, nihil enim est, quod iisdem non comprehendatur. Artificium argutum, quo philo­sophia qui­bus [...]ibet è libris hau­ritur.

SAGR.

Atqui, mi Simplici, quemadmodum tibi fastidio non est, res in Ar [...]stotele esse hinc inde disseminatas, & persuasum habes, comparatione combinationéque variarum particularum inde suc­cum extrahi; quod tu & alii egregii philosophi facietis in textibus Aristotelis, idem ego praestabo in versibus Virgilii, aut Ovidii, centones inde forma­turus, & iis omnia hominum negotia, & naturae secreta explicaturus. Sed quid de Virgilio loquor alióve poëta? Est mihi libellus Aristotele & Ovidio multò brevior, in quo continentur omnes scientiae, minimóque studio perfectissima ejus Idea concipi po­test: is est Alphabetum: neque dubites, eum qui has illásve vocales cum his aut illis consonantibus bene jungere, & copulare scierit, ex eo verissimas omnium dubiorum solutiones esse deprompturum, omnium (que) scientiarum, omnium artium praecep­ta indidem eruturum. Pictor è simplicibus di­versis coloribus, tabellae separatim impositis, par­ticulas eorum invicem miscendo ac temperando, ef­fingit homines, plantas, aedificia, pisces, aves, & in summa imitatur omnia objecta visibilia, quamvis in tabella nec oculi extent, nec pennae, nec squa­mae, nec folia, nec denique saxa. Imò necessa­rium est omnino, ut nulla res pingenda, nec ali­qua pars ejus, actu coloribus illis in [...]it, si modò rebus omnibus exprimendis idoneos eos esse velis. Nam si verbi gratia, non nisi pennae isthic essent, tum non nisi avibus cristisque pingendis condu­cerent.

SALV.
[Page 146]

Vivunt valentque etiamnum aliqui Nobiles, quibus praesentibus Professor aliquis in Academia celebri, cum Telescopium nunquam à se visum describi audiret, commentum illud ex Ari­stotele desumptum asseruit; & adferri jusso Aristo­telis Inventio Telescopii ex Aristo­tele de­prompta. opere, in eo locum ostendit, ubi ratio redditur, qui fiat, quod ex imo profundissimi putei, interdiu Stellae in Coelo conspiciuntur, adstantibúsque dixit: Ecce puteus, quem tubus telescopii refert: ecce crassi vapores á quibus crystallorum inventio de­sumpta est: ecce denique fortificata visio, dum radii per diaphanum densius obscuriúsqne trajiciuntur▪

SAGR.

Hic modus omnia scibilia complecten­di similimus est ei, quo marmor pulcherrimam ali­quam, imo sexcentas pulcherrimas statuas in se con­tinet: sed hoc artis est, ut illas eruere noveris: aut, si malimus, respondet prophetiis Abbatis Jo [...] ­chimi, aut responsis Oraculorum Gentilium, quae non intelliguntur, nisi post rerum praedictarum eventum.

SALV.

Et quare praedictiones Genethliacas omittit, quae aeque clare post exitum demum in The­mate ceu figura coelesti monstrari possunt?

SAGR.

Hac ratione Alchymistae, melancho­lici humoris oestro pcrciti, depraehendunt, omnia subtilissima ingenia revera nihil aliud scripsisse, quam de modo efficiendi Aurum: sed ne tamen id secre­tum in vulgus efferretur, excogitasse hunc illam, alium aliam rationem sub variis involucris idem ob­tegendi. Alchymi­stae, Chryso­poëticae se­creta poë­tarum è▪ fabulis in­terpretando eliciunt. Et est sane jucundissimum, eorum in­spicere commentarios in poëtas antiquos, in quibus inveniuntur maximi momenti mysteria, fabulis po­ëticis occultata, scilicet quid sibivelint amores Lunae, ac descensus ejus in Terram Endymionis causa: quid ita ejusdem adversus Actaeonem: quando Jupiter [Page 147] convertatur in pluviam Auream, & quando in flam­mas ardentes: quanta artis secreta latitent in illo Mercurio interprete, in illis plutonis rapinis, in illis Auri ramis.

SIMP.

Opinor equidem, & partim scio, non deesse Mundo ingenia prodigiosa, quorum vanitas in praejudicium Aristoteli redundare non debeat: de quo minus reverenter interdum loqui mihi videris. Vel sola antiquitas, & inclytum nomen, quod ille vir in mentibus tot praeclarorum hominum acquisivit, satis venerationis apud omnes litteratos ei concilia­re debebat.

SALV.

Non ita, Simplici, res habet. Inveni­untur aliqui sectatores ejus pusillanimi nimis, qui ut is minoris aestimetur occasionem praebent, aut, ut Sectatores quidam A­ristotelis, imminunt autoritatem sui magi­stri, dum eam nimis auctum e­unt. rectius dicam, praebituri essent, si levitatibus illo­rum applaudere vellemus. Tu vero, dic mihi quae­so, anne tam es rerum imperitus, ut non intelligas, Aristotelem, si praesens ipse Professorem illum, à quo Telescopii pronunciabatur autor, audivisset, multo offensiorem ei futurum fuisse, quàm his, qui Professorem & ejus interpretamenta risu excipiunt? Anne forte dubitas, Aristotelem, si res illas in Coe­lo nuper detectas vidisset, non fuisse mutaturum o­pinionem, & emendaturum libros suos, amplexu­rumque doctrinam sensu ipso magis approbatam, à se denique repulsurum illos sterili homines ingenio, qui timide nimis animum inducunt, omnia ejus di­cta defendere velle; nec intelligunt, si talis fuisset A­ristoteles, qualem ii sibi fingunt, tum fore, ut is exi­stimetur homo ingenio indocili, mente obstinata, a­nimo barbarie pleno, impotentia tyrannica, qui o­mnes alios pro stolidis pecudibus habens, decreta sua sensibus, experientiae, ipsique naturae velit antepo­nere? [Page 148] Autoritatem suam Aristoteli sectatores ejus attribuernnt, non ipsemet sibi usurpavit occupavitve. Et quoniam haud paullo facilius est, alieno sese scu­to tegere, quàm aperta facie congredi; timent, nec audent vel passum ab Aristot. discedere: maluntque absurde negare alterationes illas quae apparent in Coelo Naturae, quàm ullam admittere alterationem in Coelo Aristotelico.

SAGR.

Hi tales faciunt ut recorder Sculptoris De sculpto­re quodam ridicula narratio. illius, qui cum ex ingenti massa marmoris, Herculis opinor aut Jovis fulminantis imaginem effinxisset, eique mirabili artificio tantam alacritatem atque ferociam indidisset, ut intuentibus terrorem incu­teret, etiam ipsemet eam (etsi manuum suarum opus) expavescere coepit, adeo quidem, ut cum scalpro & malleo eandem aggredi non auderet am­plius.

SALV.

Saepenumero miratus sum, quî fieri possit, ut isti defensores omnium Aristotelis dicto­rum acerrimi non animadvertant, quanto praejudi­eio autoritatem ac fidem Aristotelis onerent, & quàm imminuant potius existimationem ipsius, dum eam amplificatum eunt. Dum enim eos ita pertinaces esse video in propugnandis propositionibus, qua­rum perspicuam falfitatem vel manibus palpare est, dumque mihi persuadere volunt, hoc decere genui­num philosophum, & Aristotelem ipsum ita factu­rum fuisse, hoc modo fit, ut multum imminuta de eo opinione dubium mihi suboriatur, an circa alias quoque conclusiones magis mihi reconditas recte philosophatus fuerit. Quod si viderem ipsos cede­re, & manifesta veritate convictos opinionem muta­re, tum crederem ipsos in iis, quibus tenaciter in­haerent, solidas, & à me non intellectas aut animad­versas [Page 149] demonstrationes habere posse.

SAGR.

Vel etiam, fi nimium de sua & Aristo­telis autoritate deperdere sibi viderentur profitendo, hanc aut illam conclusionem ab alio repertam se nescivisse; numquid melius sibi consulerent, si ean­dem investigarent in suis textibus, horum diversos, juxta significatum nobis à Simplicio artificium, in­ter sese comparando componendoque? Nam si in istis textibus omne scibile continetur etiam hanc isthic inveniri posse necesse est.

SALV.

Noli, Sagrede, ludos facere monitum hoc tuum, quod jocando proponere mihi videris. Nam non ita pridem magni nominis philosophus librum de Anima composuit, in quo dum refert A­ristotelis opinionem an anima sit immortalis necne, multos textus adducit, non quidem ab Alexandro citatos (nam in illis Aristotelem ne quidem hac de materia tractare dicebat, ne dum ut quicquam huc pertinens definiat) sed alios à se repertos in aliis locis reconditis, qui trahebantur in sensum perni­ciosum. Cumque moneretur ab amico, difficulter impetrari posse licentiam edendi libri, rescripsit ei, Opportunum consilium Peripateti­ci cujusdam Philosophi. nihilominus expeditionem rei procuraret. nam se, nisi quid aliud obstet, haud difficulter, Aristotelis immutatâ doctrinâ, & expositionibus aliis, & aliis textibus, opinionem contrariam, menti tamen Ari­stotelis conformem, esse defensurum.

SAGR.

Egregium vero doctorem, qui impe­rium sibi sumit in Aristotelem, neque permittit, ab eo verba sibi dari: sed ipsummet obnoxium velu­ti, naso ducere vult, & cogere ut loquatur ad arbi­trium suum. Vide quantum referat, nosse rationem, qua temporis captetur opportunitas. Nec enim eò deveniendū est, ut negotium tibi sit cum Hercule ira­to, [Page 150] & cum Furiis pugnante, sed cum Ancillis Maeo­oniis confabulante. Vah ingeniorum servilium in­auditam vilitatem! ultro sese facere Mancipium ali­enae Pusillani­mitas quo­rundam se­ctatorum Aristotelis. sententiae: subscribere tanquam decretis invio­labilibus: eò redigi, ut persuasnm & convictum te profitearis iis argumentis, quae tantam scilicet ha­bent in concludendo vim & evidentiam, ut illi ipsi dubitent, an de tali proposito scripta fuerint, & an ad istam▪ talem conclusionem probandam pertineant. Id vero stultitiae longae majoris est, quod inter illos ipsosmet adhuc dubitatur, an idem autor in affir­mantem an vero negantem partem concesserit. Quid hoc aliud est, quam Oraculi vice statuam ligneam constituere, ad illam responsi peten [...] causa decur­rere, illam timere, illam revereri, illam adorare▪

SIMP.

Sed ab Aristotele fi recedamus, quem alium in philosophia ducem sequemur? Ostende [...]is autorem aliquem?

SALV.

Duce opus est per incognitas, & syl­vis horridas terras: in apertis autem ac planis lo­cis caeci solummodo ducem requirunt: qualis qui est, rectius is domi manserit. Qui vero in fronte ac mente gerit oculos, istis pro duce utatur oportet. Nec ideo tamen adfirmo, nullatenus esse Aristoteli auscultandum: imo laudo si quis illum inspiciat, diligenterque discat. Id modò vituperandum est, Nimium adhaere­scentes Ari­stoteli, vi­tuperatione digni. usque adeo in praedam ei te dare, ut occlufis oculis, unicuique dicto ejus subscribas, & omissa diversae rationis investigatione pro decreto inviolabili reci­pias. Qui quidem abusus aliud quoque permag­num incommodum secum trahit, ut scilicet ad vim demonstrationum ejus assequendam non amplius animum applices. Quid quaeso pudendum est ma­gis, quàm quod videmus in publicis disputationi­bus, [Page 151] dum de conclusionibus demonstrabilibus tra­ctatur, aliquem ex transverso progredi instructum Ne Philo­sophi nomen ac titulum usurpent, qui nun­quam philo­sophantur. Aristotelico textu, saepenumero, de re diversissima scripto, & objecto eo, adversario os occludere? Sane si hunc studendi modum porro tenere voletis, nomen Philosophorum abjicite, & vel Historicos, vel memoriae Doctores vos appellate. Nefas enim est, eos qui nunquam philosophantur, honorificum Philosophi cognomentum usurpare.

Verum ad ripam revertendum est, ne pelagus in­grediamur immensum, quod nec toto hoc die liceat emetiri. Proinde, Simplici, rationibus ac demon­strationibus tuis aur Aristotelis, non autem texti­bus Mundus sensibilis. ac nodis autoritatibus instructus accedito. Nam circ [...] mundum sensibilem, & non in mundo cha [...] [...]ceo, colloquia nostra sunt occupata. Et quia in hesterno colloquio Terram tenebris extractam aperto Coelo asseruimus, & ostendimus, eam coele­stibus corporibus ut vocamus annumerare velle, non esse propositionem adeo convictam & prostra­tam, ut nihil residui vitalis spiritus habeat; sequitur ut examinemus, quid probabilitatis in hoc fit, [...]i fixam eam statuamus ac prorsus immobilem, scili­cet quoad totum suum globum: item an verisimi­liter eandem certo aliquo motu, & quonam eo, mo­bilem faciamus. Cum (que) in hac quaestione ego qui­dem dubius haeream, Simplicius autem cum Aristo­tele non haesitanter immobilitatem amplectatur, ipse sigillatim argumenta pro illa opinione, ego vero responsiones & contrariae partis argumenta produ­cemus: denique Sagredus animi sui sententiam, & in quam partem pronior sit, explicabit.

SAGR.

Acquiesco, sic tamen ut & mihi permitt­atur adferre, quae simplex judicium natural [...] mih [...] ­dictaverit.

SALV.
[Page 152]

Hoc vero ipsum est, quod te maximo­pere rogatum volo. Nam è considerationibus faci­lioribus, & ut ita dicam, materialibus, paucas opi­nor à scriptoribus omissas, ac deesse solummodo subtiliores aliquas magis (que) reconditas: quarum ad investigationem quae subtilitas aptior esse possit in­genio Sagredi acutissimo perspicacissimóque?

SAGR.

Is per omnia sum, quem Salviatus esse me volet. Sed ne, quaeso, novo diversionis genere ceremoniis istis officiosis nos remoremur. Nunc enim philosophus sum, & in Schola, non Aula versor.

SALV.

Esto ita (que) principium nostrae contem­plationis, Terrae mo­tiones ha­bitutoribus ejus sunt impercepti­biles. ut consideremus, qui tandemcun (que) motus attribuatur Terrae, esse necessarium, ut ille nobis, tan­quam Terrae inhabitatoribus, & consequenter ejus­dem motûs participibus, omnino fit imperceptibilis, tanquam si nullus esset, quippe qui solummodo res terrestres intuemur. At verò contrà aeque ne­cessarium est, ut idem motus nobis appareat com­munissimus Terrae non possunt alii motus at­tribui, quam qui nobis appa­rent esse communes cum reliquo Universo exceptâ Terrâ. omnibus aliis corporibus & objectis vi [...] ­bilibus, quae tanquam à Terrâ separata, eo desti [...] ­untur. Ut proinde vera Methodus investigandi an motus aliquis & qualis attribui Terrae possit, consi­stat in considerando & observando, num in corpo­ribus à Terra separatis conspiciatur apparentia ali­qua motûs omnibus pariter competentis. Nam talis motus, qui tantum in Luna, verbi gratia, cernere­tur, nec cum Venere, Jove, caeterisve Stellis, nego­tii quicquam haberet is nullo modo Terrae vel aliis, sed solummodo Lunae tribui posset. Jam est motus quidam generalissimus, omniumque maximus, is nimirum, quo Sol, Luna, caeteri Planetae & Stellae fixae, & in summa totum Universum, ex­cepta [Page 153] sola Terra, nobis apparent simul omnia mo­veri Motus di­urnus osten­ditur esse communissi­mus toti Universo, excepto Globo tere­stri. ab Oriente versus Occidentem, spatio 24. ho­rarum. Atque hic motus, quod hanc primam ap­parentiam, nihil im [...]edit quin possit tam inesse soli Terrae, quàm toti reliquo Mundo exceptâ Terrâ. Nam eaedem apparentiae tam in una quam in altera positione conspicerentur. Hinc est, quod Aristo­teles & Ptolemeus, utpote qui hanc rem penitius considerârunt, immobilitatem Terrae probaturi non argumentatur adversus alterum motum, sed adver­sus Aristot. & Ptolem [...]ns argumen­tantur con­tra motum diurnum Terra at­tributum. hunc diurnum: nisi quod Aristoteles nescio quid attingit contra alium aliquem motum, à veterum aliquo Terrae attributum, de quo suo loco tracta­bimus.

SAGR.

Optimè capio necessitatem qua conclu­dit ratiocinatio tua. Sed dubium mihi subnasci­tur, unde me non possum expedire: nimirum quia Copernicus Terrae tribuit alium adhuc motum su­per diurnnm, qui juxta regulam modò traditam, nobis in Terra, quoad apparentiam, impercepti­bilis esse debebat, sed visibilis in omni reliquo Mun­do; videtur mihi necessariò concludi posse, vel quod ille manifestè erraverit assignando Terrae motum talem, cujus generalis harmonia seu congruentia in Coelo non appareat: vel certè, si qua ibi congru­entia datur, quod aeque peccaverit Ptolemaeus, hunc non refutando, sicuti refutavit alterum.

SALV.

Non ab re dubitasti. Quando venie­mus ad tractationem de altero motu; videbis quan­to intervallo Copernicus acumine & perspicacia in­genii Ptolemaeum superaverit, dum vidit quae ille non vidit, mirabilem inquam illam harmoniam qua talis motus in omnia caetera corpora coelestia sese reflectit. Sed jam hac parte suspensa, redeamus [Page 154] ad primam considerationem, in qua, facto, à genera­lioribus initio, proponam illas rationes, quae mo­bilitati Terrae favere videntur, ut audiam postea quid Simplicius adferat in contrarium.

Ac principio si solummodo consideremus im­mensam Quare pro­babilius sit, motum diurnum soli Terrae potius. quam Uni­verso reli­quo compe­tere. sphaerae Stellatae molem respectu parvita­tis globi terreni, tot millenis myriadibus illâ minoris, & praeterea respectemus velocitatem motûs, quem [...]nius diei noctisque spatio conficere debet inte­gra conversio; persuadere mihi nequeo, posse quen­quam inveniri, cui rationabilius credibiliúsque vi­deatur, hanc circumgyrationem in sphaeram coe­lestem cadere, quàm globum terrenum immotum stare.

SAGR.

Si ratione universorum effectuum, qui à talibus motibus in natura dependere pos­sunt, ex utralibet hypothesi sequerentur indiffe­renter eaedem ex amussim consequentiae; quoad quidem ego prima ac generali apprehensione rem capere possum, existimarem, eum, qui rationi con­venientius putaret, totum Universum movere ut Terram immotam retineas, haud paulo absurdio­rem esse illo, qui non alia quàm contemplandae Urbis agrique circumjecti causa, speculae tuae sum­mitatem conscendens, regionem totam ingyrum agi sibi peteret, ne scilicet ipse capitis circum [...]gen­di▪ laborem subire necesse haberet. Et sane mul­tas insignesque commoditates secum trahit hypo­thesis illa Copernicana, non item ista Ptolemaica; quae meo quidem judicio absurdum illud adaequa­ret, imo superaret: qua causa mihi illa prae ista ionge credibilior esse videtur. Fortasse tamen Ari­stoteles, Ptolemaeus ac Dominus Simplicius inve­nient hic majores hypotheseos suae commoditates [Page 155] Eas, si quae sunt, bonum fuerit nobis quoque propo­ni: aut mihi declarari, nullas esse, nec esse posse▪

SALV.

Equidem ut operosa rei discussione Motus quo­ad res, quae eo moventur aequaliter, habet se perinde ae si nullus es­set: nec operatur nisi in quantum ad res ipso destitutas relationem babet. non potui reperire diversitatem ullam: sic illud uti­que reperisse mihi videor, nec ullam diversitatem hîc esse posse. Unde vanum arbitror, ulterius illam inquirere. Notetur itaque. Motus eatenus est motus, & tanquam motus operatur, quatenus re­lationem habet ad eas res, quae ipso destituuntur: in iis vero rebus, quae totae aequaliter de eo partici­pant, nihil operatur, & ita se habet ac si nullus esset. Et hac ratione merces navem implentes eatenus mo­ventur, quatenus relictis Venetiis, praeterque navi­gata Corcyra, Creta, Cypro, Antiochiam tendunt. Quae quidem loca, Venetiae, Corcyra, Creta, &c. remanent, nec cum ipsa nave moventur: & vero quoad capsas, caeterásque sarcinas, quibus navis ad aequilibrium oneratur, & respectu navis ipsius, mo­tus ille Venetiis in Syriam tendens, tanquam nul­lus est, & nihil alterat relationem quae inter res illas est: idque quia communis est omnibus, & aequali­ter ab omnibus participatur: at quando illarum quae sunt in navi mercium aliqua sarcina vel unico digito à capsa dimovetur, unicum hoc pro majore motu respectu capsae fuerit habendum, quam duo­rum millium milliariorum iter junctim à sarcina fi­mul atque capsa confectum. Propositio, quam Ari­stoteles ab antiquis acceptam nonnihil immutavit.

SIMP.

Haec est doctrina bona, solida, totáque Peripatetica.

SALV.

Ego illam habeo pro antiquissima, sus­picórque Aristotelem eandem à bona schola qua­piam acceptam, non intellexisse penitius, & proinde cum nonnihil ipsam immutasset, causam confusio­nis extitisse per illos, qui ipsius, omnia dicta defen­dere [Page 156] volunt. Et dum scripsit, omne id quod mo­vetur; super re aliqua immobili moveri, parum abest quin statuam, Fallacia quadam usum dicere voluisse, quicquid movetur, moveri respectu rei cu­jusdam immobilis: quae quidem propositio nihil difficultatis patitur, at altera plurimum.

SAGR.

Ne, quaeso, filum abrumpamus: quin coeptam dissertationem persequere.

SALV.

Cum ergo manifestum sit, motum, qui Argumen­tatio pri­ma, qua motus di­urnus pro­batur inesse Terrae. multis mobilibus communis est, otiosum, & tan­quam nullum esse quo ad relationem ipsorum in­ter se mobilium, eò quod inter ipsa nihil mute­tur; ac operandi vim habere tantum in relatione, quam habent ipsa mobilia cum aliis eo motu desti­tutis, quorum inter se habitudo mutatur: cum (que) diviserimus Universum in duas partes, quarum una necessariò mobilis est, & altera immobilis; ad obti­nendum id omne, quod à tali motu dependere que at, perinde est, sive solam Terram, sive totum mun­dum reliquum, mobilem constituamus: siquidem operatio motus hujus non nisi in relatione mutua corporum coelestium ac Terrae consistit, quae sola relatio mutatur. Jam si ad eundem prorsus effe­ctum consequendum, tantundem confert, si Terra sola moveatur, omni reliquo Universo cessante; quam si sola Terra quicscente, totum universum eodem motu moveatur; ecquis credere volet, Na­turam (quae utique, cunctorum judicio, plurium re­rum interventu non efficit id, quod paucioribus Natura pluribus non efficir, quod pau­cioribus efficere po­test. expedire potest) movere maluisse numerum immen­sum vastissimorum corporum, inaestimabili veloci­tate, ad consequendum id, quod mediocri motu so­lius circa proprium centrum rotationis obtineri po­terat?

SIMP.
[Page 157]

Non satis intelligo, quomodo maxi­mus ille motus quasi pro nullo sit habendus quoad Solem, Lunam, aliosque planetas, & quoad multitu­dinem fixarum Stellarum innumerabilem. Ecquo­modo dices pro nihilo ducendum, si Sol transeat ab uno Meridiano ad alterum: si hunc Horizontem ascendat, alium subeat: si modò diem, modò no­ctem exhibeat: similesque variationes Luna, ac cae­teri planetae, ipsaeque Stellae fixae praebeant?

SALV.

Omnes istae variationes enumeratae abs te, nihil sunt nisi in relatione ad Terram. Et ut hoc verum esse videas, imaginatione Terram amo­ve; & è Mundo sublatus erit ortus occasusque Solis Ex mot [...] diurno nulla mu­tatio nasci­tur inter omnia cor­pora Coele­stia: [...]sed omnes mu­tationes referuntur ad Terram. aut Lunae: non horizon erit amplius, non meridi­ani, non dies, non noctes: adeóque nullam muta­tionem diurnus ille motus efficit inter Solem & Lu­nam, aut alias quascunque Stellas seu fixas, seu er­raticas, sed omnes mutationes relationem habent ad Terram: quae omnes tamen ad summam aliud nihil praestant, quàm ut Sòlem nunc Sinis exhibe­ant, postea Persiae, mox Aegypto, Graeciae, Galliae, Hispaniae, Americae, &c. ac id ipsum faciant in Luna caeteris (que) corporibus coelestibus. Qui quidem ef­fectus eodem praecisè modo sequitur, etiamsi non tanta Universi pars occupetur: sed solummodo globus Terrestris in se seipsum regyretur.

Huic difficultati maximam aliam adjungamus, ea est, quod, si Coelo magnus ille motus attribuatur, necessariò faciendus is est contrarius motibus par­ticularibus omnium orbium Planetarum, quo­rum unusquisque sine controversia proprium suum habet motum ab Occidente versus Orientem, eum que levem satis ac modicum: ac deinde conve­nit, ut eum rapi faciamus in contrarium, hoc est, ab [Page 158] Oriente, in Occidentem, ab illo rapidissimo motu diurno: cùm contrà, Terrae in seipsam agitatione asserta, tollatur contrarietas motuum, ac solus mo­tus ab Occidente in Orientem accommodetur om­nibus apparentiis, & omnibus exactè satisfaciat.

SIMP.

Quoad motuum contrarietatem, parum Motus cir­culares non sunt contra­rii, secun­dum Ari­stot. referret, demonstrat enim Aristoteles, motus cir­culares inter se non esse contrarios, & contrarie­tatem eorum veram appellari non posse.

SALV.

Anne demonstrat hoc Aristoteles: an verò nude, ut instituto suo serviens, affirmat? Si motus illi contrarii sunt▪ asserente ipso Aristotele, qui se mutuo destruunt, non possum videre, quî duo mobilia per lineam circularem occurrentia sibi, minùs se mutuo destruant, quàm si per lineam oc­currerent.

SAGR.

Quaeso, subsistamus aliquantum hoc loco. Dic mihi, Simplici, si duo equites hastis con­certaturi patente campo sibi occurrunt, vel etiam cohortes integre committuntur, aut in mari classes adversae sese invadunt, perrumpunt, submergunt; numquid ejusmodi occursus appellabis inter se con­trarios?

SIMP.

Dicantur sane contrarii.

SAGR.

Quidni ergo motibus circularibus contrarietas inesset? Motus isti cùm in superficie Terrae vel aquae, sphaericorum corporum ut nosti, fiant, utique circulares sunt- Nostine, Simplici, qui motus circulares inter se non sint contrarii? Sunt illi duorum circulorum, extrinsecus sese con­tingentium, quorum unum impulsus naturaliter al­terum in diversam partem impellit Ut appa­ret in rotis horologi­cis, per im­plicatos mutuo dentes sese propellen­tibus. at vero si alter altero concludatur, est impossibile, ut motus eorum in diversam partem abeuntes, sibi mutuò non obstent.

SALV.
[Page 159]

Seu contrarios, sive non contrarios hosce dicamus, ea non nisi verborum altercatio est: & scio, reipsa multo simplicius ac conventius esse, si possimus omnia salvare unico solo motu, quàm si duos motus introducamus, quos si contrarios ap­pellare non vis, dicas oppositos▪ Neque vero in­troductionem illam [oppositorum motuum] ut impossibilem damno: nec ejus negatione ne­cesariam confici demonstrationem, sed aliquid saltem ad probabilitatem accedere momenti af­firmo.

Accedit his tertia ratio, quae minime probabilem Tertia con­firmatio ejusdem. esse arguit Hypothesin Ptolemaicam, utpote per quam omni proportione sublata turbatur ordo, quo corpora illa coelestia disponi nec haesitantes agnosci­mus: Orbes ma­jores majo­ri tempore conversio­nes suas peragunt. quorum circumgyratio non dubia, sed cer­tissima est. Ordo autem ille sic habet, ut, quanto major orbis est, tanto longiori tempore suam revo­lutionem finiat, & minores breviori. Sic Saturnus cùm describat circulum majorem circulis omnium caeterorum Planetarum, eum complet annis triginta: Jupiter in minore suo circulo revolvitur annis duo­decim: Mars biennio: Luna suum tanto minorem emetitur unico mense. Nec minus sensibiliter in Planeta­rum Medi­corum con­versiones tempora. Mediceis Stellis videmus eam, quae Jovi vicinior est, revolutionem suam absolvere brevissimo tempore, hoc est, horis quadraginta duabus circiter, sequen­tem tribus cum dimidio diebus, tertiam diebus sep­tem, & remotissimam diebus septendecim. Atque hic satis concordans sibi tenor nihil omnino muta­bitur, dum globo terrestri motum viginti quatuor horarum in seipsum assignamus: at vero si Ter­ram immobilem statuimus, tum erit necesse, post­quam à brevissima Lunae periodo consequenter [Page 160] ad majores alias transierimus, ut ad Martis duo­rum annorum, inde ad Jovis annorum duodecim, Motus 24. horarum altissimae sphaerae tributus perturbat inferiorum periodos. & ab hac ad aliam majorem Saturni, annorum tri­ginta, necesse, inquam, erit, hinc transire ad aliam sphaeram incomparabiliter majorem, ei (que) revolu­tionem viginti quatuor horarum spatio finitam at­tribuere.

Et haec tamen confusio ex iis quae possent intro­duci, minima est. Nam si quis transire vellet à Quarta Confirma­tio. sphaera Saturni ad Stellatam, eámque Saturninâ tan­to majorem sacere, quantum respondet proportio­ni, respectu motus ejus tardissimi, multis millibus Deformis inaequalitas inter motus Stellarum fixarum particula­rium si sphaera ea­rum statua­tur mobilis. annorum constantis; tunc multò absurdiore saltu ab hac ad majorem aliam trajicere, eámque 24. horis convertibilem facere oporteret.

Si vero Terrae mobilitatem assignamus, ordo pe­riodorum optime sibi constat, & à pigerrima Satur­ni sphaera transitur ad Stellas fixas prorsus immobi­les, & evitatur quarta difficultas, quam necessariò incurrere oportet, si Stellata sphaera, mobilis statua­tur. Ea est, immensa disparitas inter motus earun­dem Stellarum, quarum aliae movebuntur velocissi­me, Quinta Confirma­tio. in circulis vastissimis; aliae lentissimè, in circu­lis minimis, prout hae & illae polis viciniores aut mi­nus vicinae fuerint, id quod sane quàm inconveni­ens Motus Stel­larum fixa­rum modo celeriores erunt, modò tardiores, diversis temporibus, si sphaera Steli [...]a sit mobi [...]is. est, tum quod videmus illas, quarum de motu non dubitatur, moveri omnes in maximis circulis; tum etiam quia videtur absurdum, constituere cor­pora mobilia circulariter in immensis à centro di­stantiis, & eorum tamen motibus minimos circulos attribuere.

Quanquam non modò magnitudo circulorum, & & consequenter velocitas motûs istarum Stellarum, à circulis motibúsque caeterarum longissime discrepa­bunt: [Page 161] sed etiam ipsae Stellae, suos circulos suamque velocitatem (id quod quintum inconveniens est) va­riabunt: siquidem illae, quae ante duo millia anno­rum erant in Aequinoctiali, & per consequens suo motu maximos circulos describebant, cùm nostro tempore multis gradibus ab Aequinoctiali decli­nent, necesse erit, ut motu tardiores quoque factae sint, & eò redactae, ut minores circulos describant. Et parum abest, quin accidere possit, ut veniat tem­pus, in quo earum aliqua, semper antehac mota, ubi cum Polo unita fuerit, omni motu vacua consistat, & post quietem aliquanti temporis, iterum moveri incipiat: cum tamen aliae Stellae, quae sine dubio moventur, omnes describant, ut dictum est, maxi­mum orbis sui circulum, in eóque sine variatione versentur.

Accedit absurdum (& hoc csto sextum inconve­niens) Sexta Con­firmatio. solide rem discutientibus, quod cogitatione nulla comprehendi potest, quaenam debeat esse soli­ditas illius vastissimae sphaerae, cujus in profundi­tate tenaciter adeo tot Stellae fundatae sint: quae sine ulla fitus inter se variatione, tanta motuum dis­paritate concorditer in orbem rapiuntur: aut si­quidem Coelum fluidum est, ut rationabilius est cre­dere, sic ut unaquaeque Stella per seipsam illud per­vagetur, quanam lege motus earum regantur, & quo fine fiat, ut iidem è Terra conspecti, ab una sola sphaera facti appareant? Mihi videtur, ad hoc obti­nendum, tanto faciliorem & accommodatiorem esse rationem, immobiles illas, non vagantes con­stituere, quanto promptius est, stratam lapidibus aream, quàm in ea cursitantem puerorum popu­lum, ad nutum servare.

[Page 162]Denique, quae septima instantia est, si conversio­nem Septima Confirma­tio. diurnam attribuimus altissimo Coelo, eam tan­tae virtutis & efficaciae statuamus oportet, ut secum rapiat innumerabilem multitudinem Stellarum fixa­rum, omnium vastissimorum corporum, & Terrâ haud paullo majorum, & insuper omnes sphaeras Planetarum, quamvis & hae & illae sua natura move­antur in contrarium. Quin & praeterea concedere necesse est, quod etiam elementum Ignis, & major pars aëris, unâ rapiantur, quodque solummodo parvus Terrae globus pertinaci quiete tantae virtuti reluctetur. Quae res, meo judicio, multum diffi­cultatis Terra pensi­lis, & in medio flui­do librata, raptus mo­tus diurni non posse posse resiste­ [...] videtur. habet: nec videre possum, quo modo Ter­ra, pensile corpus, éque centro suo libratum, ad mo­tum & quietem indifferens, ab ambiente liquido circumdatum, non debeat & ipsa cedere, ac unâ circumrotari. Talia vero obstacula non inveni­mus, si Terrae, minimo corpori, & Universi respe­ctu, insensibili, adeóque ad inferendam Universo vim ullam inhabili, motum tribuamus.

SAGR.

Sentio multiplices animi conceptus obversari phantasiae, confusè adeo sermonibus ha­ctenus habitis excitatos, ut, si modò rebus dicendis cum attentione velim incumbere, necesse habeam ex­periri, num rectius eosdem disponere, & quae in iis est, si qua modò est, structuram eruere queam. Et forte procedendo per interrogationes, animi mei sensa facilius explicavero. Quaero igitur ex Simpli­cio Unico mo­bili simplici [...]icus mor [...] [...] natura­liter, coeteri participa­tione com­petunt. primùm, an credat, eidem corpori simplici mo­bili naturaliter competere posse diversos motus, an unicum tantùm, qui proprius ei sit ac naturalis.

SIMP.

Aio, uni mobili simplici non nisi uni­cum motum naturaliter competere, alios autem omnes per accidens & participationem, eo modò, [Page 163] quo per navem ambulantis motus proprius, ipsa illa ambulatio est: participatus autem is, qui eum de­vehit in portum, quò nunquam ambulatione sua perventurus erat, nisi navis ipsum eò suo motu de­vexisset.

SAGR.

Dic mihi secundò; Motus ille, qui per participationem alicui mobili communicatur, dum illud per seipsum moveatur alio motu diverso ab eo qui participatur, anne necessarium est, ut alicui subjecto per se insit, an vero absque alterius ope & subsidio in natura esse potest?

SIMP.

Aristoteles ad haec omnia interrogata tibi Motus non est absque subjecto mobili. respondet, ac te docet, quemadmodum unius mobilis unus est motus, ita quo (que) unius motûs unum esse mo­bile, & per consequens sine inhaerentia in subjecto motum ullum nec esse, nec imaginando concipi posse.

SAGR.

Velim, ut mihi tertio loco dicas, num Lunam caeterosque planetas & corpora Coelestia mo­tus suos proprios, & quales, habere credas?

SIMP.

Habent omnino, nimirum eos, quibus Zodia cum peragrant, Luna menstruo spatio, Sol an­no, Mars biennio, sphaera stellifera tot illis millena­riis, Atque hi sunt motus eorum proprii & natu­rales.

SAGR.

Ille vero motus, quo Stellas fixas, cum iisque planetas omnes ab ortu ad occasum, indéque rursus ad ortum unâ tendere video spatio 24. ho­rarum, quo pacto eis competit?

SIMP.

Competit eis per participationem.

SAGR.

Non ergo in ipsis hic motus residet. Cum autem nec in ipsis resideat, nec interim absque subjecto aliquo esse possit, in quo resideat: necesse est, ut eum proprium faciamus, & alii alicui sphaerae naturalem.

SIMP.
[Page 164]

Eum in finem Astronomi atque Philo­sophi repererunt aliam aliquam sphaeram altissimam, Stellis destitutam, cui conversio diurna naturaliter competit: & hanc appellarunt primum mobile, quod postea secum rapit omnes sphaeras inferio­res, motum illis suum contribuendo & commu­nicando.

SAGR.

Quod si vero sine sphaerarum incog­nitarum & vastissimarum introductione, sine aliis motibus & communicatis raptibus, attributo cuique sphaerae unico ac simplici suo motu, nullis contra­riis admixtis motibus, & omnibus uno simplici te­nore incedentibus, ut fieri necesse est, cum omnes ab uno solo principio dependeant, si, inquam, hac ratione omnia rectè procedunt, & perfectissima qua­dam harmonia respondent; cur hunc modum re­jicimus & prodigiosis adeo laboriosisque conditio­nibus illis assensum praebemus?

SIMP.

Simplicem hune atque sic expeditum invenire modum, hoc opus, hic labor est.

SAGR.

Mihi quidem pulchre inventus ille mo­dus esse videtur. Fac Terram primum mobile, hoc est, fac eam revolvi in seipsam 24. horarum spatio, & versus eandem incedere plagam cum omnibus aliis sphaeris; & isto motu nulli alii Planetae stellisve participato, suos quaeque ortus, occasus, & in sum­ma caeteras omnes apparentias obtinebunt.

SIMP.

In eo ipso stat negotii cardo, qui Ter­ram absque sexcentis absurdis mobilem facias.

SALV.

Absurda omnia refutabuntur eo or­dine quo ipsa proposueris. Et quae dicta sunt hacte­nus, prima tantum & generalissima sunt argumenta, quibus non prorsus improbabile videtur effici, diur­nam conversionem Terrae potius, quam toti Uni­verso [Page 165] reliquo competere. Nec ea tanquam inviola­bilia praecepta vendito, sed ut argumenta certe spe­ciei nonnihil habentia jacto. Et cum optime sciam, Unicum experimen­tum, aut firma de­monstratio, omnes rati­ones proba­biles ever­tit. vel unicam experientiam, aut evidentem demonstra­tionem, quae possit in contrarium adduci, sufficere ad ista simul & alia sexcenta probabilia argumenta pro­sternenda, quare non est ut his inhaereamus: quin praestat ultra progredi, ac Simplicii responsiones au­dire, ut exploremus, num quas probabiliores firmi­oresve rationes nostris opponere queat.

SIMP.

Primúm in genere quippiam de simul omnibus istis considerationibus dicam: deinde ad specialia descendam. In universum apparet, collo­care te sententiae tuae fundamentum in majori simpli­citate, & facilitate eosdem effectus producendi, dum Virtutis in­finitae pars magna po­tius quàm exigua vi­detur occu­pata esse debere. existimas, quoad productionem illorum effectuum perinde esse, seu Terra sola moveatur, seu reliquus Mundus omnis exceptâ Terrâ: sed quoad operati­onem, hunc modum illo multò faciliorem arbitraris. Ad quod respondeo tibi, mihi idem videri, dum vi­res meas, non finitas modò, sed & infirmissimas re­spicio: si vero Motoris virtutem, quae infinita est, considero, non minus ei facile est movere Univer­sum, quam Terram, imò paleam▪ Quod si virtus est infinita, quidni potius in magna, quam minima par­te sese exerceat? Proinde discursus in genere nihil ponderis habere videtur.

SALV.

Si dixissem unquam, Universum non moveri ob defectum virtutis in Motore, meum erro­rem opportunè correxisses. Ego vero tibi largior, infinitae potentiae tam esse facile, centum millia mo­vere, ac unum. Jam autem à me dicta non referun­tur adMotorem, sed ad mobilia solummodo, & in ip­sis mobilibus non solum spectant ad resistentiam eo­rum, [Page 166] quàm haud dubiè Terra Universo minorem habet: sed ad alia multa specialia modò consi­derata.

Quod ais deinde, convenientius esse infinitae vir­tuti, Infiniti pars una non est al­terâ major, quamvis in­ter se sint inaequales. magnam quàm minimam sui partem experiri: respondeo, Infiniti partem unam alterâ non esse ma­jorem, cùm utra (que) sit finita: nec dici potest, cen­tum millia de infinito numero partem esse majorem quàm duo, licet alter numerus alterum quinquagies millies excedat. Et si ad movendum Universum ad­hibeatur finita virtus, etsi maxima respectu illius, quae ad movendam solam Terram sufficeret: non tamen pars major infinitae virtutis adhiberetur, nec minor esset infinitâ illâ quae remanet otiosa. Qua­re nihil interest, aliquanto majoremne an verò mi­norem virtutem ad particularem aliquem effectum producendum adhibeas.

Praeterea virtutis illius operatio propositum sibi terminum ac finem habet non solum diurnum mo­tum: sed sunt & alii bene multi motus quos noveri­mus; multo verò plures incogniti nobis esse possunt. Quod si ergo mobilia respiciamus, cum non sit dubitandum, operationem breviorem & expeditio­rem esse motâ Terrâ, quàm moto Universo, praete­rea si reflectimus oculos ad tot alia compendia fa­cilitatesque, quas hac una ratione lucrifacimus; il­lud verissimum Aristotelis axioma, Frustra fieri per plura quod potest fieri per pauciora, probabilius no­bis efficit, motum diurnum competere soli Telluri, quàm Universo exceptâ Terrâ.

SIMP.

In referendo axiomate illo clausulam omisisti praecipui momenti, maxime in praesenti proposito, nimirum illam, aeque bene. Videndum igitur, hae [...]ne an illa hypothesis aeque bene satisfaciat.

SALV.
[Page 167]

Consideratio illa, utra positio satisfa­ciat aeque bene, continebitur in examine speciali ap­parentiarum, quibus satisfaciendum est. Hactenus enim disputatum est, ac porro disputabitur, ex hy­pothesi, supponendo scilicet, quo ad satisfaciendum apparentiis utramque positionem aeque esse accom­modatam.

Particula deinde, quam à me praetermissam ais, In Axio­mate: Fru­stra fit per plura &c. additamen­tum, aeque bene, su­perfluum est. suspecta mihi potius, & abs te superflue adjuncta vi­detur. Nam dicere, aeque bene, relatio est, quae ne­cessariò duos minimum terminos requirit, cum res una non possit habere relationem ad seipsam, ne­que dici, v. g. quietem aeque bonam esse ac quie­tem. Et quia, cum dicimus, frustra fieri pluribus mediis, quod paucioribus expediri potest, intelligi­tur, id quod faciendum est, eandem rem, & non du­as diverfas, esse debere: & quia res eadem dici non potest aeque bene facta, ac eadem illa; ideoque ad­junctio particulae illius, aeque bene, superflua est, & relatio talis, quae uno solum termino constet.

SAGR.

Ni velimus nobis idem accidere quod heri, recipiamus, quaeso, nos ad materiam, ac Sim­plicius initium faciat proponendi difficultates illas, quas huic novae Mundi dispositioni contrarias ar­bitratur.

SIMP.

Dispositio illa nova non est; sed anti­quissima Rationes Aristotelis pro quiete Terr [...]. esse vel aliud arguit, quod Aristoteles eam co [...]utat. ‘Confutationes autem ejus hae sunt. [...]ima. Si Terra vel in seipsam circa proprium centrum convolveretur, vel in orbem extra suum centrum agitaretur, necesse est, eam violente hoc motu moveri, nam is ei naturalis non est; eo quod, si naturalis esset, eundem omnes etiam Terrae par­tes haberent. Atqui partium unaquaeque move­tur [Page 168] per lineam rectam ad centrum. Cum ergo sit violentus ac praeternaturalis, non posset esse sempiternus. Ordo verò Mundi sempiternus est. Ergo, &c.’

‘Secunda. Cuncta caetera mobilia, quae motu circulari feruntur, apparet à tergo relinqui, & plu­ribus uno motibus moveri, excepto tamen primo mobili. Vnde necessarium esset, Terram quo­que moveri duobus motibus, ex quo necessariò consequeretur in Stellis fixis mutationes accidere, quas nullas tamen videmus: im [...] sine ulla varia­tiatione eaedem Stellae semper iisdem locis oriun­tur, iisdem occidunt.’

‘Tertia. Motus partium est etiam totius, fit­que naturaliter ad centrum Universi; proinde eti­am in centro desinit. Deinde movet autor dubi­tationem, an motus partium naturaliter ad Uni­versi, an verò ad Terrae centrum feratur: & con­cludit, instinctu proprio, ad centrum Universi, & per accidens ad centrum Terrae contendere. Quo de dubio heri prolixè disputatum est.’

‘Deni (que) confirmat idipsum argumento quarto, sumpto ab experientia gravium, quae ex alto deci­dentia, in superficiem terrenam perpendiculariter impingunt. Eodemque modo, quae rectâ sursum projiciuntur, iisdem lineis perpendiculariter in lo­cum pristinum recidunt, utut altissimè projecta. Quae quidem argumenta necessario concludunt, motum istorum fieri ad centrum Terrae nequa­quam sese moventis aut subducentis, sed proje­ctilia expectantis & excipientis. Innuit postea, productas ab Astronomis alias rationes, ad confir­mandam eandem conclusionem, scilicet Terram in Universi centro immobilem persistere. Produ­cit [Page 169] autem earum unicam tantum, nimirum om­nes apparentias, quae in motibus Stellarum obser­vantur, respondere positioni Terrae in centro: quod non fieret,’ si Terra locum alium teneret. Alias rationes à Ptolemaeo & aliis Astronomis ad­ductas, vel statim, si vobis ita placet; vel ubi pri­us ad Aristotelicas illas responderitis, exponam.

SALV.

Argumenta in hac materia producta Argumenta duplicia circa quoe­stionem de motu vel quiete Ter­rae. duorum suut generum: alia referuntur ad acciden­tia terrestria, sine ulla relatione ad Stellas: alia de­sumuntur ab apparentiis & observationibus rerum coelestium. Aristotelis argumenta fere depromun­tur à rebus circa nos: caetera relinquit Astronomis. Commodum ergo fuerit, si tamen & vobis ita vide­tur, istorum ab experientia Terrae desumptorum Argumento Ptolemaei, Tychonis, aliorumque praeter Ari­stotelica. examen suscipere; ac postea progredi ad alterum genus. Et cum à Ptolemaeo, Tychone, ac aliis Astronomis atque Philosophis, praeter argumenta Aristotelica amplius à se confirmata roboratáqe, in­super alia fuerint producta; fimul omnia jungi pos­sunt, ne postea easdem aut similes responsiones repe­tere sit necesse. Proinde, Simplici, [...]ive ea ipse re­ferre, [...]ive hoc onere per me levari velis, obsequar.

SIMP.

Rectius abs te illa proponentur. Cum enim plus operae in studium impenderis, & promptius eadem & majori numero poteris adferre.

SALV.

Pro validissima ratione venditatur ab Primum argumentū desumptum à cadenti­bus è subli­mi deor­sum. omnibus haec de gravibus corporibus, quae cum è sublimi decidunt, per lineam rectam & perpendi­cularem ad superficiem Terrae deferuntur. Quod irrefragabile pro immobilitate Terrae putatur argu­mentum. Nam si conversione diurna rotaretur Turris, cujus è summitate lapis demittitur, eo tem­pore, quod casu laspidis absumitur, vertigine Terrae [Page 170] multos cubitos in Orientem procurreret, ac lapis totidem à radice Turris cubitorum intervallo, Ter­rae impingeretur. Hunc effectum alio confirmant experimento globi plumbei è mali summitate de­missi, Confirma­tur exem­plo rei de­cidentis è vertice ma­li. consistente nave, notato puncto, quod ille ferit, vicinum pedi mali. Si vero ex eodem loco demit­tatur idem globus, procedente nave, punctum inci­dentiae tanto spatio distabit à priore, quantum navis progressa fuerit in tempore plumbi decidentis, id (que) non alia de cansa, nisi quod motus naturalis liber­tati suae relicti globi, per lineam rectam versus cen­trum Terrae contendit.

Huic argumento robur addit experientia rei lon­gissimè Secundum argumen­tum de­promptum à projectili ad magnam altitudi­nem excusso projectae in altum, qualis est globus, quem bombarda ad perpendiculum erecta super horizon­tem ejaculatur. Hic excursu recursúque tantum consumit temporis, ut in parallelo nostro, bom­barda simul nobiscum interea multis milliaribus à circumacta Terra versus Orientem promovere­tur; unde globus non prope bombardam recisurus, sed tanto versus Occidentem intervallo discessurus esset, per quantum Terra procurrens interim sese subduceret.

Insuper adjiciunt hanc tertiam evidentissimam Tertinm argum [...]n­tum accep­tum à bom­bardarum ejaculatio­ne versus Orientem & Occi­dentem. experientiam in globis bombardicis, altero versus Orientem, altero sub eadem elevatione, eadémque pulveris tormentarii quantitate versus Occasum e­missis: ubi Occidentalis ejaculatio plurimum ex­cederet Orientalem. Dum enim globus in Occi­dentem, bombarda raptu Terrae in Orientem ferun­tur, globi casus in Terram, à bombarda tanto re­movebitur intervallo, quantum est aggregatum duo­rum itinerum, unius, à globo confecti versus Occi­dentem; àlterius à bombarda, rotatu Terrae in [Page 171] Orientem promota. Contra vero de itinere globi versus Orientem emissi detrahendum esset interval­lum à subsequente illum bombarda descriptum.

Esto igitur, exempli causa globi trajectio per se quinque milliarium: Terra vero in isto parallelo tempore globi volantis, tria milliaria confecerit. In ejaculatione igitur Occidentali, globi cursus emeti­etur octo milliaria, hoc est, quinque sua versus Oc­cidentem, & tria bombardae versus Orientem: eja­culatio autem Orientalis duo milliaria non excede­ret, tantum enim relinquitur, si de milliaribus volan­tis globi, tria Terrae in eandem partem subsequentis abstrahas. Atqui monstrat experientia, ejaculati­ones inter se pares esse. Bombarda igitur, & per consequens ipsa Terra, consistunt immobiles. Confirma­tur argu­mentum ab ejacula­tionibus versus Me­ridiem & Septentrio­nem.

Nec minus ejaculationes versus Meridiem Sep­tentrionemve factae, Terrae stabilitatem adstruunt. Nec enim unquam profectum per dioptram signum attingeretur, sed ictus globi semper ultra scopum ad Occasum vergeret, idque propter cursum Terrae, scopum unâ versus Ortum vehentis, dum globus permeat aërem. Et non tantum ejaculationes per lineam meridianam, sed & illae versus Ortum Oc­casumve factae à scopo aberrarent: ac Orientales Confirma­tur idem alio modo ab ejacula­tionibus versus Ori­entem & Occiden­tem. quidem justo altiores, Occidentales vero depressio­res evaderent, utut accuratissimè collinees. Nam quia globus utramlibet in partem emissus incedit per tangentem, hoc est, per lineam Horizonti paral­lelam; cumque per motum diurnum, si modò quis Terrae competit, Horizon semper deprimatur versus Orientem, & elevetur ab Occidente (qua causa Stel­lae Orientales exaltari, Occidentales deprimi viden­tur) ideóque scopus Orientalis infra ejaculationem depressus, eam reddet altiorem: Occidentalis au­tem [Page 172] exaltatus depressiorem eandem efficiet: ut ita in neutram partem ejaculatio exactè collineationi sit responsura. Cum autem experientia contrari­um adstruat, erit necesse, Terram immobilem ut dicamus.

SIMP.

Hae profecto rationes ita firmae sunt, ut sufficientes iis responsiones opponi nullae queant.

SALV.

Num eae forte novae & antehac inau­ditae tuis auribus accidunt?

SIMP.

Omnino. Jam vero video, quot & quam pulchris experimentis, naturae benignitas ad veri cognitionem deducere nos voluerit. O quam bene veritas una consonat alteri, quantóque consensu se mutuò reddunt inexpugnabiles?

SAGR.

Male factum, quod Aristotelis aetas bombardarum invento caruit, nam his ille fuisset op­pugnaturus ignorantiam, ac de rebus mundanis abs­que titubatione pronunciaturus.

SALV.

Fuit mihi pergratum, illas rationes, Sectatores Copernici non ex igno­rantia ra­tionum con­trariarum adhaerent illi senten­tiae. novas tibi fuisse visas, ne adhaereas opinioni majo­ris partis Peripatericorum, qui persuasum habent, si quis ab Aristotelis doctrina discedat, id eò acci­dere, quod ipsius demonstrationes non satis intel­lexerit aut penetraverit. Tu vero profecto novita­tes alias audies, & à sectatoribus novi Systematis adversus seipsos produci videbis observationes, ex­perimenta, rationesque haud paulo fortiores, quam sint eae, quas Aristoteles, Ptolemaeus, & alii oppug­natores earundem conclusionum adducunt: atque ita certior efficieris, eos non ignorantia vel experi­entiae defectu ad hanc amplectendam opinionem inductos.

SAGR.

Non possum facere, quin hac occasio­ne tibi referam, quid mihi acciderit, ex quo haec o­pinio [Page 173] jactari coepta est. Adolescentulus eram, & vix Philosophiae cursum absolveram. Quem deinde cum intermisissem aliis implicitus occupationibus, evenit, ut ultra-montanus aliquis, cui Christiano Christiano Vurstisio, de opinione Copernici lectiones aliquot ha­benti quid acciderit. Vurstisio, credo, nomen erat, sententiae Copernica­nae sectator, Rostochio in has oras appelleret, & in Academia quadam duas de hac materia tresve le­ctiones haberet, auditorio frequenti, nisi quod plu­res, subjecti, credo, novitas, quàm aliae causae alle­xerant. Ideoque nolui ego interesse, quod firmissi­me persuasum haberem, hanc opinionem nil nisi stultitiam esse solemnem. Cum deinde nonnullos, qui ibi fuerant, interrogassem, omnibus eam rem ludibrio ac risui esse sensi; nisi quod eorum unus mihi dixit, non esse negotium ex toto ridiculum. Cumque judicarem hominem illum satis prudentem atque circumspectum, poenituit me, quod non & ipse venissem auditum: & ex eo tempore, in quos­cunque Copernicanae opinionis asseclas inciderem, ipsos interrogare coepi, sempérne hanc essent am­plexi sententiam: ac ne unicum quidem ex ipsorum numero reperi, qui non mihi dixerit, se longo tem­pore contrariam opinonem secutum, sed pondere rationum expugnatum ad hanc transiisse. Cum de­inde Copernici sectatores omnes initio contrariam amplexi sunt opinio­nem: non item Ari­stotelis & Ptolemaei discipuli. sigillatim ipsos examinassem, ut viderem, num­quid alterius partis rationes probe tenerent, eas cun­ctis promptissimas esse deprehendi, sic ut vere dici non potuerit, ipsos ex ignorantia, vel vanitate, vel animi causa, quod dicitur, in hanc opinionem esse delapsos. E contra vero quotquot interrogavi Peripateticorum & Ptolemaicorum (interrogavi au­tem ex curiositate non paucos) numquid studii ac opere in Copernici libro legendo posuissent; pau­cissimos, quibus saltem visus unquam esset liber, ani­madverti: [Page 174] qui vero intelligerent, nec unum, nec etiam omisi sequaces Peripateticae doctrinae percon­tari, num ipsorum ullus ab altera unquam parte stetisset; pariterque ne quidem unicum inveni. Cum itaque considerarem, quî fiat, quod nemo Coperni­canam sectetur opinionem, qui non prius contra­riam tenuerit, adeóque rationes Aristotelis & Ptole­maei perspectissimas habeat: quódque contra nemo Ptolemaeum Aristotelemque sequatur, qui Coper­nico antehac adhaeserit, eóque deserto in Aristotelis castra transierit: haec, inquam, expendens, credere coepi, si quis opinionem cum lacte imbibitam, & ab infinitis probatam abjiciens, amplectitur alteram, à paucissimis assertam, ab omnibus damnatam scho­lis, & revera maximum paradoxon habitam, om­nino esse necessarium, ut hic talis evidentissimis ra­tionibus motus, ne dicam expugnatus fuerit. Ego quidem hac de causa curiosissimus evasi, ut ad ipsum hujus negotii fundum penetrare possem; ac optima quapiam fortuna vos ambos occurrisse mihi credo, è quibus absque labore ullo discere queam, quicquid & hactenus dictum est, & forte restat in hac materia dicendum, certus, beneficio discursuum vestrorum, & dubiis exemptum iri me, & in certitudinis statu positum.

SIMP,

Dummodo ne falsus opinione, spe tua excidas, nec ad ultimum, quàm primò confusior evadas.

SAGR.

Confido, hoc evenire nullo modo posse.

SIMP.

Quidni? Documento sum ipse: qui tanto plus confundor, quanto progredior ulte­rius.

SAGR.

Idipsum argumento est, rationes huc­usque [Page 175] firmas tibi visas, teque de veritate tuae opini­onis obfirmantes, elanguescere paulatim in animo tuo, teque sensim in contrariam si non pertrahere, saltem allicere. Ego vero, qui etiamnum sum, & hactenus fui neutri parti addictus, valde confido, in certa me sententia securè acquieturum: idque ne tu quidem negabis, si, quae mihi res eam spem injiciat, audire sustinebis.

SIMP.

Ego vero lubens audiam: nec minus habebo gratum, si eundum illa res in me produxerit effectum.

SAGR.

Digneris igitur ad interrogata mea re­spondere. Ac initio dic mihi, Simplici, num­quid haec ea conciusio est, cujus cognitionem aucu­pamur, an cum Aristotele ac Ptolemaeo sentiendum sit, Terram solam in Universi centro quiescere, & corpora coelestia moveri omnia: an verò statuen­dum, quiescente sphaera stellata, Soleque centrum occupante, Terram extra centrum hoc, iis agitari motibus, qui nobis Soli, Stellisque fixis competere videntur.

SIMP.

Hae ipsae conclusiones sunt, de quibus disputatur.

SAGR.

Hae duae conclusiones nonne tales sunt, ut necessariò altera vera sit, & altera falsa?

SIMP.

Est ita. Nos dilemmate stringimur, cu­jus pars una necessario vera, & altera falsa. Nam inter motum & quietem, quae contradictoria sunt, non datur tertium, sic ut dici possit, Terra non mo­vetur, & non stat immota: Sol & Stellae non mo­ventur, neque stant immoti.

SAGR.

Terra, Sol, & Stellae, quid rei sunt in natura? sunt ne res minimae, an vero consideratione dignae?

SIMP.
[Page 176]

Sunt corpora principalissima, nobilissi­ma, ad integritatem Universi pertinentia, vastissima, denique consideratu dignissima. Motus & quies prin­cipalia na­turae acci­dentia.

SAGR.

Motus autem atque Quies, cujusmo­di accidentia sunt in natura?

SIMP.

Tantae dignitatis atque praestantiae, ut Natura ipsa per illa definiatur.

SAGR.

Proinde motu aeterno agitari, & esse prorsus immobile, duae affectiones sunt in natura maxime considerabiles, maximaeque diversitatis in­dices, & praecipue corporibus Universi principalissi­mis attributae, ex quibus non nisi dissimili sequi pos­sint eventus.

SIMP.

Sic est revera.

SAGR.

Jam ad aliud caput mihi respondeto. Credisne, in Dialectica, in Rhetorica, in Physica, in Metaphysica, in Mathematica, denique in quocun­que genere disputationis, argumenta dari, quae ali­cui conclusiones non minus falsas quàm veras per­suadere atque demonstrare possint? Falsa non sunt demon­strabilia si­cuti vera.

SIMP.

Nego hoc, imo persuasum habeo, ad probandam conclusionem aliquam veram ac neces­sariam, esse in natura non solum unam, sed multas demonstrationes potissimas: ac de ea disputari pos­se, Ad veras conclusiones probandas multae ne­cessariae ra­tiones pro­duci possunt non item ad fals [...]s. & argumenta sexcenta ultro citroqne, sine ulla implicatione contradictionis agitari: quinimo, quan­to plus eam aliquis Sophista turbare vellet, tanto clariorem semper ejusdem certitudinem evasuram esse: contra vero ad falsam aliquam propositionem, veritatis specie palliandam ac persuadendam, non nisi fallacias, sophismata, paralogismos, aequivoca­tiones, discursusque vanos, asystatos, repugnantiis contradictionibusque plenos adduci posse.

SAGR.

Jam si motus aeternus, & quies aeterna, [Page 177] adeo principalia naturae sunt accidentia, adeoque diversa, ut ex iis non nisi diversissimae consequentiae deduci possint, maxime si applicentur ad Solem ac Terram, corpora tam vasta, & in universitate rerum insignia: praeterea cum sit impossibile, ut è propo­sitionibus duabus contradictoriis una non fit vera, & altera falsa, cumque ad falsae probationem nil ali­ud nisi fallaeiae produci queant; vera autem omni fir marum & apodicticarum rationum genere persua­deri possit; quid ais ergo, quod è vobis ille qui pro­positionem veram defendere didicit, non & eandem persuadere mihi queat? Profecto stupidus ingenio, judicio perversus, mente & intellectu stolidus, dis­cursu caecus ut essem oporteret, nisi lucem à tene­bris, gemmas à carbonibus, verum à falso discerne­re possem.

SIMP.

Et dico tibi, & jam ante dixi, magi­strum, qui sophismata, paralogismos, aliásque falla­cias cognoscere doceat, excellentiorem Aristotele fuisse neminem. Is nunquam hac parte decipi potest.

SAGR.

Tu stas ab Aristotele, qui loqui non potest. Ego vero tibi dico, si Aristoteles hîc esset, Aristoteles aut convel­leret argu­menta con­traria; aut mutaret sententiam. aut persuasus in nostram concederet sententiam; aut refutaret rationes nostras, & melioribus aliis persua­sos nos ad se traduceret. Quid? nonne tu ipse, dum experimenta à bombardis accepta modo recitari audivisti, vel Aristotelicis ipsis magis ad probandum idonea illa, cum admiratione fuisti professus? Ni­hilominus tamen existimo, Salviatum, qui ea pro­duxit, examinavit, & exquisitissima diligentia per­pendit, haudquaquam esse confessurum, se vel iis­dem, vel evidentioribus adhuc aliis, quae sese pro­ducturum innuit, persuasum fuisse. Ac nescio sa­ne, qua ratione naturam accusare audeas, ut aetatis [Page 178] longae vitio effaetam redditam, & producere oblitam ingenia speculativa alia praeter istud genus hominum, qui sese totos Aristoteli mancipant, nec suo, sed ip­sius cerebro sapiunt, ipsius sensibus percipiunt. Ve­rùm audiamus caeteras rationes opinioni Aristoteli­cae faventes, ut eas post modum examinemus, ac. ad justam stateram exigamus.

SALV.

Antequam progrediar ulterius, mo­nendus est mihi Sagredus, in hisce nostris discursibus Copernicistae me sumere personam: nolo tamen, ut, quid effecerint in animo meo rationes illae, quas in ipsius favorem producere videor, ex meis verbis aesti­mes, dum adhuc repraesentandae fabulae calore ra­pimur: sed quousque deposuero larvam, expectes. Tum enim alium fortasse me depraehendes, quàm qui nunc in scena tibi videor. Pergamus igitur.

Adduci [...] Ptolemaeus, ejusque sectatores aliam ex­perientiam, ei quam supra de projectilibus attuli­mus, haud absimilem: & est earum rerum, quae á Terra separatae, diutius in aëre suspenduntur: cu­jusmodi sunt nubes, & aves volantes. Cum enim de his dici nequeat, rotatione Terrae, quippe cui non non adhaerent, ea circumagi; fieri non posse vide­tur, ut ejus velocitatem subsequantur: imo versus Argumen­tum à nu­bibus avi­busque de­promptum. Occidentem omnes velocissimè ferri nobis appare­rent. Quod si nos à Terra circumlati, 24. hora­rum spatio parallelum nostrum emetimur, qui minimùm 16000. milliaribus constat; quàm longe aviculae tantum ad cursum à tergo relinquentur? Atqui contra sine ulla sensibili differentia, tantun­dem Argumen­tum ab au­rae flatu, qui pulsare vi­detur equi­quitantes. in Orientem, quantum in Occidentem, aut ali­am quamcunque plagam easdem volare videmus.

Praeterea, si decurrentes equo, aurae quodam impetu vultum nostrum adflari sentimus, quantâ per­petuo [Page 179] ventorum vehementiâ pulsaremur ab Ortu, celeri adeo rotatione in obvium aërem impingen­tes? Atqui nihil horum fieri cernimus. Argumen­tum à ver­tigine, quae extrudendi ac dissipan­di vim ha­bet.

Ecce tibi rationem aliam ingeniosissimam, à quo­dam experimento desumptam. Motui circulari pro­prium est, extrudere, dissipare, & repellere à suo cen­tro partes corporis quandocunque moti, dummodo ne vel motus nimis sit tardus, vel partes colligatae strictius. Itaque si v. g. quàm velocissime conver­teremus aliquam istarum enormium rotarum, quae abuno vel duobus calcantibus actae maxima ponde­ra tollunt, ut molem magnorum lapidum in torcu­lari pannos poliente; vel naves onustas, quae per ter­ram tractae, è flumine in aliud flumen trajiciuntur: hîc nisi rotae rapidissime circumactae partes firmis­sime contextae essent, omnes disjicerentur, neque saxa, vel aliae materiae graves, quamvis tenaciter ex­teriori superficiei ejus adhaerentes, multum resiste­re possent, quin impetu violentissimo in diversas partes, à rota, & consequenter ejus centro remotas, excuterentur. Ergo si Terra infinitò majori velo­citate rotaretur; quod pondus, quae calcis glutinis­ve tenacitas, saxa, fabricas, integras urbes renebit; ne tam praecipiti actae vertigine in Coelum evibrentur? Homines autem atque ferae, nullo Terrae adstricti vinculo, quanto minus tantum sustinebunt impe­tum? At verò contrà non haec ipsa modo, sed mul­to minora obstacula alia, puta lapillos, arenas, folia, quietissimè Terrae adhaerere, vel subvecta, ad ean­dem sese partem casu lentissimo recipere vide­mus.

Ecce Simplici, rationes potissimas à rebus terre­stribus, ut ita dicam, depromptas. Restat alte­rum genus earum, scilicet, quae relationem habent [Page 180] ad apparentias coelestes. Quae profecto rationes magis acommodatae sunt ad evincendum, esse Ter­ram in Universi centro collocatam, & per conse­quens annuo circa illud motu quem ei Copernicús attribuit, destitutam. Quae rationes, ut materia nonnihil differentes, reservari poterunt us (que) dum ha­ctenus propositarum vim ac robur examinaverimus.

SAGR.

Quid ais, Simplici? Num quid Sal­viatus Ptolemaicas Aristotelicásque rationes in nu­merato habere, & explicare facilè posse videtur? Et credisne, quenquam Peripateticorum, Copernica­nas demonstrationes aequè in promptu habere?

SIMP.

Equidem nisi colloquiis hactenus insti­tutis, tantam de solida doctrina Salviati, & ingenii acumine Sagredi, concepissem opinionem, eorum bona cum gratia discederem hinc, nil amplius audi­turus. Nam fieri nullo modo posse videtur, ut quis experimentis adeo manifestis contradicat. Quin antiquae opinioni, sine inquisitione ulteriori adhae­sero: quae tam verisimilibus fulcita rationibus, si vel maxime falsa, tamen excusabilis esset. Quod si hae sunt habendae fallaciae; Quaenam verae demon­strationes his pulchriores extiterint?

SAGR.

Oportet tamen, ut Salviati responsio­nes audiamus: quae si verae fuerint, necesse est ut ex objectionibus illis adhuc pulchriores, & quidem in­finitò pulchriores, objectiones vero foedae, imo foe­dissimae sint: si modo verum est illud axioma Me­taphysicum, verum & pulchrum, unum idemque Verum & pulchrum, perinde ac falsum & foedum, idem sunt. esse: sicut & falsum ac foedum. Ergo, Salviate, ne tempus perdamus amplius.

SALV.

Argumentum à Simplicio productum, si bene memini, primum hoc erat. Terra non po­test in gyrum agi; nam hic motus ei violentus, ac [Page 181] proinde non perpetuus esset. Esse violentum, inde patet: quia, si naturalis esset, partes Terrae quoque naturaliter in gyrum agerentur: id quod est impos­sibile, natura enim partium est, moveri motu recto deorsum. Hic respondeo, esse optandum, ut Aristo­teles Responsio ad primum argumen­tum Aristo­telis. mentem suam rectius declarasset, dum dixit: partes quoque moverentut circulariter. Nam hoc, moveri circulariter, duobus modis intelligi potest: uno, quod unaquaeque particula separata à suo toto, circulariter moveretur circa proprium suum cen­trum, describendo circellos suos minutos: altero, quod toto globo convoluto circa suum centrum, 24. horarum spatio, partes etiam ejus, circa idem cen­trum, 24. horis, unâ volverentur. Primus modus non minus esset absurdus, ac si quis diceret, necesse, esse, ut unaquaeque circumferentiae circuli pars, etiam sit circulus: vel, cum Terra sit sphaerica, unamquam­que Terrae partem necessario globum esse, ita postu­lante axiomate illo: Eadem est ratio totius & par­tium. Sin accipiendus sit altero modo, hoc est, quod partes ad imitationem totius naturaliter moveren­tur circa centrum totius globi, 24. horis; aio, eas hoc facere, tibique loco Aristotelis incumbit proba­tio, quod non faciant.

SIMP.

Hoc probatum est ab Aristotele in eo­dem loco, dum inquit, naturalem partibus esse mo­tum rectum ad Universi centrum: unde circularis naturaliter ei competere non potest.

SALV.

At nonne vides, in iisdem verbis con­futationem quoque responsionis illius haberi.

SIMP.

Quomodo? & ubi?

SALV.

Nonne dicit, quod motus circularis, ipsi Terrae violentus esset, & proinde non aeternus? & quod hoc sit absurdum, cum ordo Mundi sit ae­ternus?

SIMP.
[Page 182]

Hoc ipsum dicit.

SALV.

Atqui si id quod violentum est, aeter­num Quicquid est violen­tum, aeter­num esse non potest: quod autem aeternum esse non po­test, non poterit eti­am esse naturale, esse non potest, è contra etiam id, quod non potest esse aeternum non poterit esse naturale. Sed motus Terrae deorsum non potest esse aeternus. Ergo multo minus potest esse naturalis: nec ei poterit esse naturalis ullus motus, qui ipsi non etiam sit aeternus. Quod si vero Terram constituamus mo­bilem motu circulari, is & ipsi, & partibus ejus aeternus esse poterit, & proinde naturalis.

SIMP.

Motus rectus partibus Terrae naturalis­simus est, eidémque aeternus: nec unquam accidet, ut motu recto non moveantur: ita tamen ut remo­ta impedimenta semper intelligantur.

SALV.

Aequivocatione, Simplici, falleris, qua ut libereris, efficere conabor. Itaque dic mihi, cre­dis ne, navem solventem, ex Herculeo Freto Palaesti­nam versus, aeternum in illam plagam posse moveri, cum semper aequali cursu feratur?

SIMP.

Minime vero.

SALV.

Quidni?

SIMP.

Nam illa navigatio restricta & termi­nata est intra columnas Herculis, & Palaestinae littus: cúmque distantia illa terminis circumscribatur, etiam finito tempore permeatur, nisi quis velit contrario motu reverti, denuóque pristinum iter emetiri. Sed motus hic interruptus, non autem continuatus esset.

SALV.

Verissima responsio. Sed navigatio suscepta è freto Magellanico per mare Pacificum, insulas Moluccas, Caput bonae spei, indéque per idem fretum, ac de novo per mare Pacificum, &c. credisne, navigationis hujusce cursum per­petuari posse?

SIMP.
[Page 183]

Posset utique. Cum enim haec sit cir­cumgyratio, quae redit in seipsam, si repetatur infi­nities, absque interruptione perpetuari posset.

SALV.

Navis ergo cursum hujus itineris in aeternum tenere posset?

SIMP.

Posset, modò fuerit incorruptibilis, Nam eâ dissolutâ, necessariò navigatio quoque fini­retur.

SALV.

Sed in mari Mediterraneo, si vel maxi­me navis esset incorruptibilis, non tamen perpetuo versus Palaestinam ferri posset, cum iter hocce ter­minis Motûs per­petuandi duo requisi­ta, spatium infinitum, & mobile corruptionis expers. includatur. Ergo duo requiruntur, ut ali­quod mobile fine intermissione perpetuò moveri queat: primùm, ut motus suâ naturâ possit esse in­terminatus & infinitus: deinde ut mobile pariter incorruptibile sit & aeternum.

SIMP.

Haec omnia necessaria sunt.

SALV.

Ultro igitur descendis ad hanc con­fessionem, Motus re­ctus non potest esse aeternus, & proinde nec Terrae na­turalis esse potest. impossibile esse, ut mobile aliquod motu recto moveatur aeternùm: siquidem ipsemet mo­tum rectum, seu sursum ille fiat, seu deorsum, à circumferentia ac centro terminatum facis: ita ut, quantumvis mobile, hoc est, Terra, sit aeternum; tamen cum motus rectus sua natura non sit aeter­nus, sed terminatissimus, is Terrae naturaliter competere non possit. Imo quod & heri dictum est, Aristoteles ipse Terrae globum perpetuo stabi­lem facere cogitur.

Quod postea dicis, partes Terrae, remotis impe­dimentis, semper deorsum ferri, committis aequivo­cationem egregiam. Contra enim, si velis ut eae moveantur, impedire ipsas contrariis ac violentiâ stimulare necesse habes. Nam si semel deciderint, oportet ut eas cum violentia jactes in altum, denuo [Page 184] casuras, Et quod attinet impedimenta, ea nil prae­stant aliud, nisi ut partes ad centrum Terrae perve­nire non sinant. Quod si puteus ultra Terrae cen­trum effossus esset, in eum abjecta Terrae particula ne digitum quidem ultra centrum ferretur, nisi qua­tenus impetu trajecta rediret ad illud, in eodemque tandem quiesceret. Ut ergo defendere possis, mo­tum per lineam rectam, nec Terrae, nec alii alicui mobili naturaliter convenire, aut posse convenire, quoad Universum in suo profecto ordine consistit; satius fuerit prorsus illum abjicere, ac in id potius intendere vires, (quando stat sententia, Terrae mo­tum circularem adimere) ut ejus immobilitatem tu­eri atque defendere queas.

SIMP.

Quod ad immobilitatem, Aristotelis argumenta, magisque certa abs te producta, illam necessariò concludere videntur hactenus. Et sanè, meo judicio, rem magnam praestiteris, si ea refuta­veris.

SALV.

Veniamus igitur ad secundum argu­mentum. Responsio ad secun­dum argu­mentum. id erat, quod illa corpora, quorum de circumgyratione certi sumus, plusquam unum ha­beant motum, excepto primo mobili: & propter­ea, si terra moveretur circulariter, duobus quoque motibus moveretur: unde sequeretur mutatio cir­ca ortus & occasus Stellarum fixarum. Atqui nullam talem sequi videmus. Ergo &c. Responsio simplicissima, & huic instantiae maxime propria, in ipso argumento continetur, & Aristoteles in os quasi nobis eam ingerit: nec fieri potest, ut ipsam tu, Simplici, non videris.

SIMP.

Nec vidi illam, nec adhuc video.

SALV.

Hoc fieri non potest, cum clare nimis isthic extet.

SIMP.
[Page 185]

Pace tua, in Textum ipsum oculos conjiciam.

SALV.

Curemus è vestigio Textum adferri.

SIMP.

Ego semper eum in pera gestito. En tibi illum; & exactè novi locum, qui extat. lib. 2. de Coelo cap. 6. ecce textu 97. Praeterea omnia, quae feruntur latione circulari, subdeficere videntur, ac mo­veri pluribus una latione, praeter primam sphaeram: quare & Terram necessarium est, sive circa medium, sive in medio posita feratur, duabus moveri lationi­bus. Si autem hoc acciderit, necessarium est fieri mu­tationes ac conversiones fixorum astrorum. Hoc autem non videtur fieri: sed semper eadem, apud eadem lo­ca ipsius, & oriuntur, & occidunt. Jam hic nullam video fallaciam, & videtur hoc argumentum pro­bandi vi maxima pollere.

SALV.

Mihi vero haec nova lectio non mo­do confirmavit argumenti fallaciam: sed insuper aliam falsitatem aperuit. Attende igitur. Duae sunt positiones, aut mavis dicere conclusiones, quas Ari­stoteles impagnare vult: una est eorum, qui Ter­ram in medio collocant, eámque moveri faciunt in seipsam circa proprium centrum: altera illorum, qui Terram longius à medio removent, circáque Argumen­tum Aristo­telis contra mobilita­tem Terrae duplici mo­do peccat. medium ipsum circulari motu ferri censent. Hanc utrámque positionem conjunctim impugnat unico argumento. Jam affirmo, errare ipsum utráque impugnatione, sic ut error contra primam positio­nem aequivocatione seu paralogismo, & contra se­cundam consequentiâ falsâ constet.

Veniamus ad primam positionem, quae Terram in medio constituit ac in seipsam circa proprium centrum volvi facit, eamque conferamus cum Ari­stotelis instantia, sic argumentantis: Omnia mo­bilia, [Page 186] quae latione circulari feruntur, videntur sub­deficere [à tergo relinqui] ac moveri pluribus una latione, excepta prima sphaera, h. e. primo mobili. Ergo Terra, si moveatur circa proprium centrum, cum sit in medio collocata, necesse est ut moveatur duabus lationibus ac à tergo relinquatur. Quod si fieret, necesse esset variari ortus & occasus Stellarum fixarum: id quod tamen fieri non apparet. Ergo Terra non movetur &c. Latet hoc loco paralo­gismus, ad quem detegendum ita cum Aristotele disputo: Tu Aristoteles ais, Terram in medio po­sitam, in seipsam converti non posse; cum ita neces­se esset, ei duas lationes attribuere. Ergo, si non nisi unicam lationem ei attribuere necesse esset, tu non haberes pro impossibili, ut ejusmodi uni­ca sola latione moveretur. Aliàs enim absurdè descendisses eò, ut reponeres impossibilitatem in plu­ralitate lationum, si etiam unica sola latione moveri Terra posset. Cùm (que) ex omnibus Mundi mobilibus unicum solùm unica latione moveri statuas, caetera vero omnia plusquam una, & affirmes istud mobile esse primam sphaeram, hoc est, id per quod omnes Stellae fixae & errantes nobis apparent moveri con­corditer ab Ortu in Occasum; si Terra posset esse prima haec sphaera, quae una sola latione gyrand [...] praestaret, ut Stellae ab Ortu in Occasum ferri vide­rentur, tu hoc non negaturus fuisses. At, qui dicit, Terram in medio positam volvi in seipsam, is ei non nisi illum motum attribuit, per quem omnes Stellae apparent moveri ab Ortu in Occasum: at (que) ita fit, ut Terra ipsa fit illa sphaera prima, quam una solâ la­tione moveri concedis. Necesse igitur est, ô Ari­stoteles, si modò tuis argumentis aliquam conclu­dendi vim inesse velis, ut demonstres, Terram in [Page 187] medio positam ne quidem unica sola latione moveri posse: vel, adhuc minus, primam sphaeram unum solum motum habere posse. Aliàs enim in tuo ipsius syllogismo manifestam committis fallaciam, negando simúlque concedendo rem eandem.

Venio nunc ad fecundam positionem, quae illo­rum est, qui Terram à Mundi medio removent, & circa illud mobilem faciunt, hoc est, eam constitu­unt Planetam, & Stellam errantem. Contra quam positionem procedit argumentum: & quoad for­mam bonum quidem est: sed peccat in materia. Nam concesso, quod Terra hoc modo moveatur, quodque moveatur duabus lationibus: non tamen inde necessariò sequitur, quod propterea fiant mu­tationes in ortibus occasibúsque Stellarum fixarum, ut suo loco declarabo. Atque hoc loco pronus sum ad excusandum errorem Aristotelis: imò lau­dandum potius ipsum aio, quod adversus Coperni­canam hypothesin adeo subtile nobis argumentum suppeditaverit, ut vix potuerit subtilius. Quod si instantia est acuta, & in speciem firmissima, tanto subtiliorem & ingeniosiorem solutionem ejus esse videbis, inventámque ab ingenio non minus acuto, quàm Copernici sit: & ex difficultate illam intelli­gendi de tanto majore difficultate eandem invenien­di conjecturam capies. Sed nunc interim responsio­nem in suspenso relinquamus, quam suo loco ac tempore audies, ubi instantiam Aristotelis ipsam at­tuleris, & in ipsius gratiam quanto fieri potest opere amplius eam adstruxeris.

Nunc transeamus ad argumentum tertium Aristo­telis, Responsio ad tertium argumen­tum. in quo non est ut haereamus diutius, cum heri & hodie sufficienter ad illud sit responsum. Urget enim, quod motus gravium naturaliter fit per li­neam [Page 188] rectam ad centrum: & inquirit postea, num ad centrum Terrae, an verò Universi: concludit­que, Responsio ad quartum argumen­tum. naturaliter ad centrum Universi, sed per acci­dens ad Terrae. Proinde nos conferre possumus ad quartum, cui diutius immorandum erit, cum in­nitatur isti experimento, à quo major pars argu­mentorum quae restant, vim suam ac robur accipi­unt. Dicit igitur Aristoteles, argumentum certissi­mum immobilitatis Terrae id esse, quod videmus, in altum projecta, ad perpendiculum recidere per eandem lineam, in eundem locum, unde projecta fue­rant, idque quantumvis altissimus motus fuerit. At hoc non posset accidere, si Terra moveretur, nam eo tempore quo projectile movetur sursum ac de­orsum à Terra separatum, locus ubi motus ipsius projectilis initium sumpsit, beneficio revolutionis Terrae procurreret longo tractu versus Orien­tem. quanto spatio procul à dicto loco proje­ctile decidens terram attingeret. Ita ut hic accom­modetur argumentum globi ejaculante bombarda in alium sublati: ut etiam alterum ab Aristotele usurpatum & à Ptolemaeo, quod videmus, gravia per lineam rectam, & superficiei terrestri perpendi­cularem ex alto descendere. Porrò ut veniamus ad solvendos illos nodos, quaero ex Simplicio, si quis Aristoteli átque Ptolemaeo negaret, gravia ex alto libere decidentia tenere lineam rectam & perpen­dicularem, hoc est, in centrum directam, quo medio hoc probaret?

SIMP.

Utique medio sensûs, qui certos nos reddit, istam Turrim esse rectam atque perpendi­cularem, ac nobis ostendit, eandem à decidente lapide radi, sic ut lapis nec pilum ad alterutram partem deflectat, sed in imo turris, exactè lo­cum [Page 189] ei, unde dimissus est, subjectum feriat.

SALV.

Sed si forte fortuna globus terrestris in gyrum ageretur, & per consequens Terram unà secum ferret, àc nihilominus tamen appareret, lapi­dem casu suo Turris perpendiculum radere, qualem tum ejus esse motum oporteret?

SIMP.

In eo casu lapis non motu, sed motibus ferri dicendus esset, quorum unus esset is, quo è sublimi fertur ad imum: alter quo cursum Turris subsequitur.

SALV.

Esset ergo motus ejus ex duobus com­positus; altero quo Turrim ille metitur, altero quo sequitur. Ex quo motu composito resultaret hoc, ut lapis non amplius illam simplicem lineam rectam & perpendicularem, sed transversam quandam, & forte non rectam describeret.

SIMP.

De non recta nescio: sed hoc certe vi­de, eam necessario fore transversam, & ab altera re­cta perpendicularem, quam describeret immobili stante Terra, diversam.

SALV.

Igitur ex hoc solo, quod lapidis casu Turrim stringi videmus, certo affirmare non po­tes, à lapide describi lineam rectam & perpendicula­rem, nisi Terram immotam stare praesupponas.

SIMP.

Sic est. Nam si Terra moveretur, la­pidis motus esset transversus, non perpendicularis.

SALV.

Vides ergo paralogismum Aristotelis Paralogis­mus & Aristotelis & Ptole­maeipro noto ponentium id quod erat in quaestionē. atque Ptolemaei evidentem, & clarum, adeóque à teipso detectum, in quo ceu notum praesupponitur id quod demonstrandum erat.

SIMP.

Quo modo? Mihi syllogismus bene demonstrare, nec principii petitionem habere vi­detur.

SALV.

Ostendam tibi, quo modo. Dic mihi: [Page 190] nonne in demonstratione conclusio ignota po­nitur?

SIMP.

Omnino: nam aliàs eam demonstra­re, superfluum esset.

SALV.

At medius terminus nonne notus esse debet?

SIMP.

Ita necesse est: aliàs enim id esset, pro­bare velle ignotum per aeque ignotum.

SALV.

Nostra conclusio, quae probanda & ig­nota est, numquid est stabilitas Terrae?

SIMP.

Est ea ipsa.

SALV.

Medium, quod notum esse debet, numquid est casus lapidis rectus & perpendicu­laris?

SIMP.

Est ut dicis▪

SALV.

Atqui nonne paulo ante conclusum est, nos non posse scire, casum hunc esse rectum & per­pendicularem, nisi prius notum [...]it nobis, Terram immotam stare? Quapropter in tuo syllogismo certitudo medii termini sumitur ex incertitudine conclusionis. Vides ergo, qualis quantúsquc sit pa­ralogismus.

SAGR.

Velim in gratiam Simplicii defendere, si fieri potest, Aristotelem: vel minimùm argumen­tationis tuae vim assequi rectius. Ais, quod Turrim lapidis casu stringi videmus, id non sufficere, ut red­damur certi, motum lapidis esse perpendicularem, (qui syllogismi medius terminus est) nisi praesuppo­natur, Terram immotam stare, quae est conclusio probanda. Nam si Turris moveretur unà cum Ter­ra, casúque lapidis raderetur; motus lapidis transversus esset, & non perpendicularis. Sed re­spondebo: si Turris moveretur, esset impossibile, ut lapidis casu raderetur: cum autem radi eam cer­tum [Page 191] sit, ex hoc infertur Terrae stabilitas.

SIMP.

Ita est, nam, [...] lapis Turrim à Terra cir­cumlatam stringeret, eum duplici motu naturali fer­ri necesse esset, nimirum & recto versus centrum, & circulari circa centrum, id quod est impossibile.

SALV.

Defensio igitur Aristotelis in eo consi­stit, quod impossibile sit, vel minimùm ab ipso pro impossibili habitum, ut lapis feratur motu qui mix­tus sit è recto ac circulari. Nam nisi credidisset im­possibile, lapidem & ad centrum & circa centrum unà moveri; utiqu [...] intellexisset, accidere posse, ut lapis Turrim casu suo radat, tam si ea moveatur, quam si sit immobilis: & per consequens animad­vertisset, ex ista rasura nihil inferri, quod ad Terrae vel motum, vel quietem pertineat. Verùm, hoc non excusat Aristotelem, non modò qui hoc indicare debebat, si in mentem ei venisset, cum prae­cipui sit in argumentatione sua momenti: sed etiam, qui talem effectum nec impossibilem esse, nec ab Ari­stotele habitum esse impossibilem, affirmari potest. Non potest affirmari primum: nam paulo post o­stendam, non tam eum possibilem, quàm necessarium esse. Multo minus secundum affirmari potest: nam Aristoteles ipse concedit, ignem sursum tendere na­turaliter Aristoteles concedit, Ignem sua natura sur­sum recta ferri; par­ticipatione vero mover [...] in orbem. per lineam rectam, & tamen rotari motu diurno, toti elemento ignis, & majori aëris par­ti communicato à Coelo, Si ergo ei non videtur impossibile, misceri motum rectum sursum, cum cir­culari, qui igni ac aëri à concavo lunari communi­nicatur; multo minus impossibile putare debet, in la­pide misceri motum rectum deorsum cum circulari, qui naturalis esset toti globo terrestri, cujus pars lapis est.

SIMP.

Mihi hoc non videtur esse verisimile. [Page 192] Nam si elementum ignis una [...]um aëre circumfer­tur, res est facillima, imo necessaria, ut ignis par­ticula, quae è terra in sublime fer [...], per mobilem aërem transeundo▪ eundem motu [...] recipiat, cum sit corpus adeo tenue [...]c leve, mo [...]uique recipiendo promptissim [...]m Quod autem saxum gravissimum, aut globus b [...]s, è sublimi decidens, s [...]óque li­bratus pondere▪ [...] [...]o sese transferri vel ab aëre, vel à quare alia patiatur, id vero prorsus paredoxon, & à ratione est alienum. Accedit experimentum ap­positum adeo, lapidis è summitate mali deciden­tis, qui, dum navis consistit, ad mali pedem cadit: si vero navis provehitur, ab eodem termino tam procul cadet, quanto navis, tempore casûs lapidis progressa fuerit: qui quidem haud pauci cubiti sunt, quando navis celeri cursu fertur.

SALV.

Magnum discrimen est inter casum na­vis Disparilitas inter casum lapidis è ma [...], & è summitate Turris. ac Terrae, si globus terrestris motu diurno ferre­tur. Manifestissimum enim est, quod motus navis, quemadmodum ei naturalis non est, sic accidenta­rius sit omnibus rebus quae in ipsa sunt. Unde mi­randum non est, lapidem in mali summitate deten­tum, si suae libertati committatur, ita decidere, ut ipsius navis motum sequi non necesse habeat. Con­versio vero diurna tanquam motus proprius & na­turalis tribuitur globo terrestri, & per consequens omnibus ejus partibus: & velut à natura impressus, in ipsis est indelebilis: ac proinde lapis ille in Tur­ris summitate positus, instinctu suo primario circa centrum sui totius 24. horarum spatio movetur, atque hanc naturalem propensionem aeternùm ex­erce [...], quo tandemcunque statu collocatus.

Et ut hoc tibi persuadere queas, nil nisi quan­dam inveteratam opinionem eximere mente tua de­bes, [Page 193] ac dicere: quemadmodum hactenus, dum globi terreni proprieatem esse credidi, ut eirca cen­trum suum immotus staret, absque ulla haesitatione percepi, unamquamque particulam ejus ipsam quo­que naturaliter eadem quiete frui: ita quoque creditu difficile non est, si globus terrenus instinctu naturali, 24. horarum spatio revolveretur, quod item omnes ejus partes intrinsecam ac natu alem habeant inclinationm, ne quiescant, sed eundem totius cursum sequantur. Atque ita sine absurdi­tate vel incommodo ullo concludi poterit, cum non naturalis, sed alienus sit ille motus, qui remorum impulsu & ipsi navi, & per eam omnibus rebus in ip­sa constitutis confertur, rationi consentaneum esse, ut lapis ille, quamprimum à navi separatur, ad su­am naturalitatem reducatur, & ad puram sim­pliciterque naturalem inclinationem suam re­deat.

Adde quod necessarium est, ut ea minimùm aëris Pars aëris, montibus altissimis subjecti, motum Ter­rae sequitur. pars, quae montibus altissimis inferior est, ab asperi­tate superficiei terrenae rapta volvatur in gyrum: vel certe, ceu multis vaporibus exhalationibúsque permixta terrestribus, naturaliter sequatur motum diurnum: id quod non evenit in aëre, qui navi re­mis impulsae circumjicitur. Ut proinde à navi ad Turrim argumentatio vim inferendi nullam habeat: nam lapis ille, mali summitate decidens, tale medi­um ingreditur, quod motum cum navi communem non habet: lapis autem è Turris apice demissus, in medio tali versatur, quod eundem habet cum toto globo terrestri motum; ita ut lapis ille nihil impediente aëre, quin potius ejus motu promoven­te, Terrae cursum universalem sequi possit.

SIMP.
[Page 194]

Non assequor hoc, qui possit aër in­genti alicui saxo globóve ferreo aut plumbeo, plus­quam Motus aëris aptus ad rapiendum secum res levissimas, at gravissi­mas non item. ducentas libras v. g. pendenti, motum impri­mere eum, quo ipsemet movetur, & quem forte plumis, nivibus, aliisque levissimis rebus commun­nicat: imo video, pondus ejusmodi, licet vento expositum impetuosissimo, tamen nec hilum à suo loco dimoveri. Jam expende, num id aër secum au­ferre valeat.

SALV.

Magnum discrimen est inter experi­mentum tuum, nostrúmque casum. Tu ventum facis incidere saxo in quiete posito: & nos aëri, qui jam movetur, exponimus saxum, quod & ipsum eadem velocitate movetur, sic ut aër non teneatur ei con­ferre novum motum, sed tantummodo conser [...]are, aut ut rectius dicam, non impedire motum jam con­ceptum. Tu Saxum propellere vis alieno motu, & extra naturam ejus posito: nos vero [...] conservare idem in suo motu naturali. Si producere volles ex­perimentum accommodatius, dicere debebas, ob­servari si non frontis, at mentis [...]culo, quid eventu­rum esset, si aquila impetu venti abrepta, lapidem ex unguibus emitteret. Cum enim hic lapis adhuc unguibus haerens, venti velocitatem aequet, & post e­missionem ingrediatur medium, quod pari velocitate moveretur valdepronus sum in eam sententiam, non eum esse casurum ad perpendiculum, sed sequendo venti cursum; eum (que) propria gravitate temperando, motu transverso quodam impulsum iri.

SIMP.

Necesse esset, ut experimentum ejusmo­di capere possemus, ac postmodum ex eventu judi­care. Interim effectus navis hucúsque speciem opi­nioni nostrae faventem habere videtur.

SALV.

Bene dixisti, hucúsque: deinceps enim [Page 195] aliam fortasse speciem induet. Ne diutius te suspen­sum teneam, dic mihi, Simplici, serióne statuis, istud navis experimentum adeo bene quadrare ad propo­situm nostrum, ut rationale atque crdibile sit, id, quod in navi accidere videmus, etiam in globo ter­restri accidere debere?

SIMP,

Hactenus ita sensi: & quamvis ob­jectiunculas aliquas in contrarium adduxisti: tamen eae tanti momenti non sunt, ut à sententia me dimo­vere queant.

SALV.

Imò requiro ego, ut ita sentire pergas, firmiterque credas, id quod in Terra fit, respondere etiam oportere his quae in navi; dummodo, si po­stea hoc ipsum deprehendatur officere negotio tuo, ne mutare judicium in mentem tibi veniat. Ais, quandoquidem stante nave, lapis prope mali pedem decidit; ac progrediente, longius à pede removetur; è converso igitur, ex casu lapidis ad pedem, inferri quietem navis, & ex casu remotiore, progressum na­vis: cumque id, quod de navi evenit, de Terra pa­riter accidere debeat, ideóque ex casu lapidis ad pe­dem Turris, necessariò globi terrestris immobilita­tem inferri. Numquid haec est argumentatio tua?

SIMP.

Est, & quidem in compendium exactè reducta, quod eam reddit intellectu facillimam.

SALV.

Jam dicito mihi, si lapis è mali summi­tate demissus, navi velocissimè provecta, in eodem praecisè navis loco decideret, quem locum nave qui­escente feriret, ecquem usum hi casus tibi praeberent, ut te de navis vel statione, vel progressu certiorem efficerent?

SIMP.

Nullum prorsus. Ad hunc modum è pul­su venarum cognosci nequit, dormiat ne quis, an vi­gilet. Pulsus enim eundem tenorem in utro (que) servat.

SALV.
[Page 196]

Unquamne experimentum de navi cepisti?

SIMP.

Nunquam: facilè tamen crediderim, autores qui hoc experimentum adferunt, diligenter id observasse: praeterquam quod causa disparitatis aperte adeo cognoscitur, ut nullus sit d [...]bitationi locus.

SALV.

Quod fieri possit, ut autores experi­mentum à seipsis incognitum adferant, tu ipse testi­monio es, qui cum eam rem inexploratam tibi fa­teare, tamen veluti certam producis, & nos bona fide remittis ad isto [...]um autoritatem: quod ipsum eosdem quoque fe [...]use, non modo probabile, sed & necessarium est: ut scilicet ip [...]t quoque provocave­rint ad testimonium antecessorum, & nemo tamen inventus fuerit, qui ipsemet experimentum ceperit. nam id capere q [...]icunque velit, is plane contrarium his quae scriptis traduntur, evenire deprehendet, ni­mirum lapidem in eundem semper navis locum dici­dere, seu consistat illa, seu quantacunque velocitate moveatur. Cum ergo ratio Terrae fit eadem quae navis; à lapidis casu perpendiculari ad pedem Tur­ris, de motu vel quiete Terrae nihil inferri potest.

SIMP.

Si tu me remitteres ad aliud medium quam ad experientiam, credo equidem, haud ita su­bito nostra disputatio finiri posset. Nam ea res ab humano omni intellectu tam esse videtur aliena, ut persuasioni vel probabilitati nec minimum locum relinquat.

SALV.

Et in me tamen locum reliquit.

SIMP.

Q [...]î fit ergo, quod tu non vel centies, ne dicam semel hoc exploraveris, cum id adeo con­fidenter pro certo affirmes? Ego vero non dim [...] ­veor ab incredulitate mea, certus, autores primari­os, [Page 197] qui hoc exemplo utuntur, ipsomet experimento proprio compertum illud habere.

SALV.

Ego vero vel sine experimento certus sum, secuturum eum quem tibi dico effectum nam ut sequatur necessarium est. Quin amplius addo, nec teipsum ignorare, quod sequi non possit aliter, ut [...]t fingis, aut fingere simulas, te id nescire. Ego vero tam sum felix ingeniorum domitor, ut te quan­tumvis nolentem ad ejus rei confessionem sim ada­cturus. Sed quid ita taces, Sagrede? videbare mi­hi nutu significare, te quippiam esse dicturum.

SAGR.

Parabam sane nescio quid dicere: sed ut audivi jactantem, eam [...]te vim admoturum esse Simplicio, ut scientiam, quam nos celare volebat, in apertum proferat, tanta mihi suborta curiositas est, ut aliud omne desiderium prae illo deponam. Proinde, quaeso, re praesta quae fuisti pollicitus.

SALV.

Non deero promissis, dummodo Sim­plicius ad interrogata mea respondere sustineat.

SIMP.

Respondebo quae sciero, certus, eam rem nullo incommodo mihi constituram esse. Nam de iis rebus quas ego falsas arbitror, nil sciri posse credo: cum scientia sit verorum, & non falso­rum.

SALV.

Non requiro, ut aliud quidquam dicas respondeasve, nisi quod accurate noveris. Proinde dic mihi, si superficiem planam haberes, instar spe­culi politam, ex materia, chalybis modo dura, non autem horizonti parallelam, sed aliquantum incli­natam, eique imponeres globum exacte sphaericum, aere, vel alia materi [...] gravi durissimaque constantem; quid hunc libertari suae relictum, facturum censes? credisne, ut ego credo, quiet [...]rum?

SIMP.

Si ista superficies esset inclinata?

SALV.
[Page 198]

Recte. nam id modo supposui.

SIMP.

Ego vero non credo quieturum: quin certo scio, ultro per declive descensurum esse.

SALV.

Adverte, Simplici, quid dicas, certus enim sum, substiturum illum globum, quocunque eum loco posueris.

SIMP.

Ex quo, Salvitate, hoc genere supposi­tionum uteris, mirari desinam, quod conclusiones falsissimas inferre soleas.

SALV.

Ergo pro certissimo habes, per de­vexum ultro degressurum esse globum?

SIMP.

Quis dubitet?

SALV.

Atque hoc tu firmiter credis, non quod à me didiceris (nam ego contrarium tibi per­suadere conabar) sed per teipsum, ductu judicii naturalis.

SIMP.

Agnosco tuum artificium. Scilicet hoc non dicebas ex animi tui sententia, sed tentandi causa, ut ex ore meo quod velles responsum elice­res.

SALV.

Ita est. Ecquandiu duraret iste globi motus, & quam velox esset? Attendito vero, lo­qui me de globo perfectissime rotundo, deque pla­no exquisite polito, ut omnia impedimenta externa & accidentaria removeantur. Atque ita requiro abstractionem ab Aëris impedimento per resistenti­am remorante transitum ipsius apertum, & ab om­nibus obstaculis accidentariis, si quae alia hic occur­rere possent.

SIMP.

Optime omnia sum assecutus, & ad questionem tuam respondeo, globum esse progres­surum in infinitum (si tandiu duraret inclinatio plani) & quidem motu continue magis accelerato; cùm haec mobilium gravium natura sit, ut vires ac­quirant [Page 199] eundo: tantoque major erit celeritas, quan­to major declivitas.

SALV.

Sed si quis contenderet, globum in ea­dem superficie motum iri sursum: hocne tu crede­res?

SIMP.

Ultro minime: tractu tamen jactúve violento sursum ibit.

SALV.

Sed si quodam impetu violente sibi im­presso propellatur, qualis & quantus esset ejus mo­tus?

SIMP.

Motus hic magis ac magis elanguescet atque tardabitur, quippe naturae contrarius. E [...]it autem pro majore vel minore impulsu, item pro majore vel minore acclivitate, longior aut brevior.

SALV.

Videris igitur explicuisse mihi hactenus accidentia mobilis alicujus super duobus diversis planis: quod scilicet in plano inclinato mobile gra­ve ultro descendat, continue motum accelerando, nec nisi vi detentum quiescere possit: in acclivi au­tem plano, & ad impellendum illud & ad firman­dum vi quadam opus sit, quodque motus eidem impressus continue imminuatur, ac tandem omnino cesset. Addis ꝓraeterea, in utroque casu diversita­tem oriri ab acclivitate vel declivitate plani majore vel minore, sic ut majorem inclinationem sequatur major velocitas: contra vero super acclivi plano i­dem mobile vi eadem impulsum tanto longius pro­moveatur, quanto minor est elevatio. Porro dic mihi, quid accideret eidem mobili super plano quod nec esset acclive, nec declive.

SIMP.

Oportet, ut de responsione nonnihil deliberem. Cum hic nulla declivitas sit, non etiam esse poterit inclinatio naturalis ad motum: cumque nec acclivitas, non poterit esse resistentia ad motum. [Page 200] Unde mobile futurum est indifferens inter propensi­onem & resistentiam ad motum. Itaque puto, natu­raliter ibi quieturum esse. Sed quid haesito? non diu enim est, cum Sagredus ita secuturum esse me docuit.

SALV.

Credo hoc fore, si quis isthic mobile deponeret: si autem in quamcunque partem impel­leret, quid tum sequeretur?

SIMP.

Quid enim aliud, quam ut versus illam partem moveretur?

SALV.

Sed quo motus genere? num continue accelerato, ut in planis declivibus; an vero successive retardato, ut in acclivibus?

SIMP.

Nec accelerandi, nec retardandi causam hic video, cum neque declivitas ibi sit, nec acclivi­tas.

SALV.

Est ut dicis. Sed si causa retardationis ibi nulla, multo minus causa quietis esse debebat. Quamdiu ergo motum ipsius mobilis duraturum esse putas?

SIMP.

Utique quamdiu durat longitudo su­perficiei istius nec acclivis, neque declivis.

SALV.

Ergo si tale spatium esset intermina­tum, motus in eo pariter termino careret, hoc est, perpetuus esset?

SIMP.

Puto sic esse, dummodo mobile dura­bili materia constet.

SALV.

Jam hoc praesuppositum est dum re­movenda diximus omnia impedimenta accidentaria & externa. Jam autem fragilitas ipsius mobilis in hoc casu, ex impedimentis accidentariis unum est. Nunc mihi dicito, quid causae putes, quod globus iste movetur ultro super declivi plano: at non sine violentia super acclivi?

SIMP.
[Page 201]

Nam inclinatio corporum gravium est, moveri versus centrum Terrae; & non nisi vi sur­sum feruntur versus circumferentiam. Est autem proprium inclinatae superficiei, proprius admovere centro: ut elevatae, dimovere à centro.

SALV.

Ergo superficiem, quae neque declivis est, nec acclivis, omnibus suis partibus aequali­ter è centro distare oportebit. Anne vero talis us­quam invenitur?

SIMP.

Non desunt nobis tales. Ecce tibi illam globi nostri terrestris, si tamen ea bene polita esset, nec qualis est, scabrosa & montium intercisa jugis. Sed haec exactius complanatur Aqua, dum placida est atque tranquilla.

SALV.

Ergo navis, tranquillo mari quam malaciam vocant, provecta, ex eo mobilium gene­re est, quae in tali superficie incedunt, nec declivi sci­licet, nec acclivi; ac proinde ita disposita est, ut re­motis omnibus obstaculis accidentariis & externis, impulsu semel concepto, incessabiliter uniformitér (que) moveatur.

SIMP.

Videtur ita fieri debere.

SALV.

Et ille lapis in summitate mali, num­quid à navi portatus & ipse movetur per circumfe­rentiam circuli circa centrum,, & per consequens, motu in se indelebili, remotis impedimentis exter­nis? & hic motus numquid aeque velox est, ac mo­tus navis?

SIMP.

Hactenus omnia rectè procedunt: sed quid sequitur?

SALV.

Tu ipse quaeso, ultimam unde con­sequentiam deducito, cum praemissas omnes per se s [...]ieris.

SIMP.
[Page 202]

Tu hanc dicere vis ultimam conclusio­nem, quod, cum lapis ille motu indelebili sibi impresso moveatur, non relicturus sit navem, sed secuturus potius, ac denique decisurus ad eundem locum, in quem caderet quiescente nave. Atque ita ego quo­qu [...]dico, secuturum nisi obstarent impedimenta ex­terna, quae remorantur motum lapidis in liber­tate sua po [...] [...]a. Impedimenta ejusmodi duo sunt: unum, quod mobile aërem impetu suo solo perrum­pere non potest, cum ei des [...]t alter impetus impulsu remorum conceptus, cujus a [...]tea particeps erat, dum c [...] pars navis, [...]alo adhuc impositus veheretur. Alterum est, motus adventicius deorsunt, quem certe alteri motui progressivo, obstaculo esse oporter.

SALV.

Quod ad impedimentum aëris, id non tibi nego: & si decidens constaret materia levi, qua­lis est pluma, aut lanae floccus, esset ista retardatio permagna; sed in lapide gravi, minima est. Tu ip­se modo dixeras, venti vehementissimi vim non suf­ficere ad loco movendum grande saxum: jam co­gita, quid praestiturus sit aër quietus, objectus lapidi tota nave non velociori. Et tamen, ut dixi, concedo tibi parvum illum effectum, qui ab impedimento tali dependere potest, quomodo te quoque mihi con­cessurum esse scio, si aër eadem velocitate, qua cum lapide navis, agitaretur, impedimentum absolutè fu­rum esse nullum.

Quod attinet ad alterum supervenientem motum deorsum, primò manifestum est, duos istos motus, cir­cularem inquam circa centrum, & rectum versus centrum, non esse contrarios, nec destructivos in­vicem, nec incompatibiles. Jam modo enim tu ipse concessisti, repugnantiam esse contra motum qui re­movet à centro: & inclinationem ad motum, qui ad­movet [Page 203] centro, Unde necessario sequitur, quòd ad mo­tum, nec admoventē centro, nec ab eo dimoventem, mobile nec repugnantiam habeat, nec propensionem, & per cosequens neque causam, cur impressae sibi fa­cultatis diminutionem patiatur. Cùm (que) causa motrix non una modò sit, quae per novam operationem re­languescere queat, sed sint duae inter se distinctae, ex quibus gravitas id modo praestat, ut mobile pertra­hat ad centrum; impressa autem ei virtus, ut id ra­piat circa centrum; proinde nulla impedimenti cau­sa restabit.

SIMP.

Disputatio haec profecto satis in speci­em probabilis est: revera tamen aliqua difficultate vix superabili turbatur. In toto progressu quan­dam suppositionem adlvibuisti, quam schola Peripa­tetica tibi non ita facile concesserit, tanquam Ari­stoteli maxime contrariam. Est autem ista, quod sumis pro re notoria ac manifesta, projectum à pro­jiciente separatum, continuare motum virtute sibi impressa ab ipso projiciente, quae virtus impressa tam exosa est in Peripatetica Philosophia, quàm tran­situs est accidentis alicujus ab uno subjecto in alte­rum. Peripatetici, quod non nescire te pu [...], statu­unt, projectum deferri à medio, quale in casu no­stro esset aër. Itaque si lapis ille à summitate mali Projectum, secundum Aristotelem, non move­tur ab im­pressa sibi virtute, sed à medio. demissus, sequeretur motum navis, opus esset, ut hunc effectum tribueremus aëri, non autem impres­sae ei virtuti. Sed tu praesupponis, aērem non sequi motum navis, sed esse tranquillum▪ Accedit, quod is, qui lapidem cadere sinit, non necesse habet, impe­tum admovente brachio eum ejicere, sed solummo­do simpliciter aperta manu dimittere: atque ita ne­que virtute sibi impressa à projiciente, nec aë­ris beue [...]icio, lapis motum navis sequi pote­rit, [Page 204] & proinde retro relinqueretur.

SALV.

Videris igitur hoc dicere, cum lapis non ejiciatur jactato brachio, motum illum ap­pellandum non esse projectionem.

SIMP.

Propriè non potest appellari projectio­nis motus.

SALV.

Quae igitur Aristoteles de motu, de mobili, & de motore projectilium dicit, nihil ad pro­positum nostrum pertinent. Quod si sic est, cur igi­tur ea producis?

SIMP.

Produco illa in gratiam istius virtutis impressae, à te ita nominatae & introductae: quae cum nuspiam extet, etiam operari nihil potest: quia non entium nullae sunt operationes: & proinde non solùm in motu projectilium, sed in omni alio quo (que) motu, qui naturalis non est, causam motricem oportet attri­buere medio cujus cum rationem debitam non ha­buerimus, hactenus dicta momenti nihil obtinent▪

SALV.

Esto. Verùm dic mihi, cum instantia tua omnis unice fundetur in nullitate virtutis im­pressae, si ego demonstravero tibi, quod medium nullam vim habeat in continuando motu projecti­lium, ubi jam separata fuerint à projiciente, num impressam virtutem valere patieris, an vero eandem alia aliqua machina destruere conaberis?

SIMP.

Remota medii actione, non video quid supersit, nisi ut ad facultatem à movente impressam recurramus▪

SALV.

Ut submoveatur, quoad fieri potest, oc­casio serendi altercationes infinitas, bene feceris, si distinctius explanes, qualisnam operatio sit medii, in continuando rei projectae motu.

SIMP.

Projiciens, lapidem manu tenet, & bra­chium cum velocitate quadam ac violentia jactat, [Page 205] qua jactatione, non tam lapis, quàm circumjectus Quomodo medium operetur in continuan­do motu projecti. aër agitatur. Lapis ergo, dum à manu deseritur, aërem subit cum impetu jam incedentem, ab eoque defertur. Quod si aër nihil operaretur, lapis de ma­nu decideret ad pedes projicientis.

SALV.

Et tu credulus adeo fuisti, ut haec tibi vanissima persuaderi passus sis, cum tuismet ista sen­sibus confutare, & verum assequi liceret? Itaque Experien­tia cum ra­tione mul­tiplici con­tra causam motûs pro­jectilium ab Aristo­tele tradi­tam. dic mihi, saxum illud ingens, & globus iste bom­bardicus, qui solùm impositus mensae, perstabat im­mobilis adversus quemcunque ventorum impetum, ut paulo ante ipsemet affirmasti, si globus è sac­charo vel ejusdem quantitatis gossipio fuisset, anne credis futurum fuisse, ut à vento loco moveretur.

SIMP.

Imo certo scio, abreptus à vento fu­isset, ac tanto quidem velocius, quanto leviori con­stitisset materia. Quomodo nubes pari velocitate cum ipso quo propelluntur vento, concitari vi­demus.

SALV.

Et quid rei ventus est?

SIMP.

Ventus nil definitur aliud esse quam aër motus.

SALV.

Ergo aër motus multo majore & velo­citate & spatio transfert materias levissimas quàm gravissimas.

SIMP.

Omnino.

SALV.

Sed si brachio tibi foret excutiendus & lapis, & deinde gossippii floccus, utrum horum ve­locius, longiú que moveretur?

SIMP.

Lapis utique, gossipium enim ad pedes mihi decideret.

SALV.

Sed si id, à quo movetur projectile manu emissum, aliud nihil est, quam aër motus à bra­chio; motus antem aër, facilius materias leves quàm [Page 206] graves impellit; qui fit ergo, quod projectum gossi­pium non longius lapide velociúsque promovetur: certe necesse est, ut praeter mo [...]um aërem alia vis la­pidem imp [...]lat.

Praeterea [...]i de trab [...] ista funiculi duo penderent aequali longitudine, quorum alterius capiti globus plumbeus, [...]t [...]ius gossipinus appenderetur, uterque autem perpendiculo emoveretur aequaliter, ac post in libertate relinqueretur; tunc uterque sine dubio moveretur versus perpendiculum, illudque certo tempore, instinctu proprii impe [...]ûs, ultro citróque transiret, ac tandem in eo quiesceret. Sed utrum ex his globis pendulis diutius ita motum iri credis, antequam in perpendiculo quiescat?

SIMP.

Globus plumbeus sexcenties hinc inde motitabitur: at gossipinus ter vel quater ad sum­mum.

SALV.

Igitur impetus ille, & illa mobilitas, quamcunque causam habeat, in materia gravi quam levi diutius conservatur. Venio nunc ad aliud ca­put, & ex te quaero; qua de causa aër non aufert impositum huic mensae malum citreum?

SIMP.

Quia id per seipsum non movetur.

SALV.

Oportet igitur ut projiciens conferat motum aëri, quo postea moveatur projectum. Quod [...]i vero talis virtus imprimi non potest, cum accidens ex uno subjecto transire non possit in alte­rum, quo modo igitur è brachio transibit in aërem? Num forsan aër non est diversum è brachio subje­ctum?

SIMP.

Respondetur, cum aër neque gravis, neque levis in sua regione sit, eum esse dispositum ad facilime recipiendum omnem impulsum, atque etiam ad eundem conservandum.

SALV.
[Page 207]

Cum autem res pendulae jam modò monstraverint, mobile, quanto minus de gravitate participat, tanto esse ad motum conservandum in­eptius; qui fieri potest, ut aër, qui in aëre nec hi­lum gravitatis habet, motum conceptum solus con­servet? Credo equidem, & te quoque jam cre­dere puto, non priùs brachium, quàm ei circum­jectum arem ad quietem sese componere. Intre­mus cubiculum, & sudario, quoad ejus fieri potest, aërem agitemus, quiescente jam sudario, tenuissimae candelae lumen inferatur cubiculo, simúlque folium auri volatilis isthic dimittatur, & ex utrinsque va­gatione aequabili facile colligetur, aërem è vestigio redditum fuisse tranquilitati. Possem tibi sexcenta ejusmodi experimenta producere; sed ubi nec uni­cum istorum sufficerit, cura persuadendi tui pro de­sperata omnino haberi queat.

SAGR.

Si quae sagitta vento adverso excuti­tur, quàm est quaeso res incredibilis, exiguum illud aëris quasi filum à nervo impulsum, vel fortuna rin­gente frementéque comitari sagittam ac prosequi? Sed ego praeterea quippiam aliud ex Aristotele cog­noscere velim, de quo Simplicium oro ut mihi re­spondere dignetur. Si eodem arcu duae sagittae e­mitterentur, una directè, more solito; altera per transversum, ut scilicet ad nervi longitudinem ex­tensa excuteretur; scire velim, utra harum longius iret. Ne, quaeso, respondere graveris, etsi forte quaestio quodammodo ridicula tibi videatur: sed excusatum me habeto: sum enim habetiore, ut vi­des, ingenio: nec speenlativa mea facultas altius eniti potest.

SIMP.

Nunqnam vidi per transversum emitti sagittas: credo tamen ita transversim euntem ne [Page 208] quidem vicesimam de recto itinere partem esse con­fecturam.

SAGR.

Cum idem & mihi persuasum esset, inde mihi dubium▪, an Aristoteli cum experi­entia conveniat: est subnatum. Nam quoad expe­rientiam, si mensae isti, spirante vehementi vento, duas sagittas imponam, unam directè versus eandem cum vento plagam, alteram transversè; hanc ventus cele­riter auferet, illam relinquet. Quod ipsum, si vera esset Aristotelis doctrina, videtur accidere debere in ista duplici ejaculatione arcûs, nam transversa qui­dem sagitta, ingenti aëris à nervo moti quantitate, [...]anta nimirum, quanta longitudo ejus est, impellitur: cùm altera sagitta non amplioris aëris impulsum ad­mittat, quàm quantum capit minimus ejus crassitiei circellus. Causam hujus diversitatis imaginatio­ne concipere non possum, & eam doceri cu­perem.

SIMP.

Causa satis mihi manifesta videtur: ni­mirum quia sagittae per directum emissae findenda penetrandáque est aëris exigua quantitas: per trans­versum autem incedenti tanta, quanta omnis ejus est longitudo.

SAGR.

Ergo emissae sagittae aërem penetran­dum habent? si vero aër eas comitatur, imò de­ducit, quae penetratio locum hic habere potest? Nonne vides, hoc modo opus fore, ut sagitta majori quàm aër velocitate moveatur? Et quid majorem hancce velocitatem ipsi sagittae confert? Anne dices, Medium impedit motum pro­ [...]ectorum, tantum a [...] ­est ut pro [...]ove [...]. quod aër majorem propriâ suâ velocitatem ei tribu­at? Intelligis ergo, Simplici, haec omnia specta­re ad subvertendam sententiam Aristotelis, ac tam esse falsum, quod medium projecto motum conferat, quàm verum est, quod id solum ei sit impedimento. [Page 209] Quo intellecto, simul & illud haud difficulter assequeris, quod aër, cùm verè movetur, multo facilius auferat sagittam transversam, quàm dire­ctam. quia in illo situ multus est aër eam propel­leus; in hoc verò situ paucissimus. Contrà siutaris arcu, cum quietus est aër, sagittta transversa in mul­tum aerem impingens, multum impeditur: at verò directa facillimè superat obstaculum minimae quan­titatis aeris, qui ei sese opponit.

SALV.

Quot propositiones in Aristotele no­tavi (loquor autem de philosophia naturali) quae non modo falsae sunt, sed ita falsae, ut ei diametrali­ter opposita sit vera? ut in hac ipsa etiam accidit. Sed ut persequamur institutum, credo persuasum esse Simplicio, ex eo quod lapidem in eundem sem­per locum decidere videmus, non posse peti conje­cturam de motu vel stabilitate navis. Et si dicta hactenus ei non sussiciunt, habemus experientiam de medio, quae eum omnino certum reddere po­test. Quâ experientiâ, nihil amplius quàm hoc perspicitur, mobile cadens, à tergo relinqui, si materiâ levi constet, nec aer motum navis sequatur: si vero aer pari velocitate moveretur; tum nec in hoc, nec alio quovis experimento sensibilis diversi­tas inveniretur, ut postea sum traditurus. Quod si jam in hoc casu non apparet aliqua diversitas, quanto minus apparebit in lapide decidente de sum­mitate Turris, ubi motus in gyrum lapidi non est adventicius & accidentarius, sed naturalis & aeternus, & ubi aer exactè motum Turris, haec vero motum Terrestris globi sequitur? Habesne, Simplici, quod in hac parte objicias?

SIMP.

Nil, nisi quod non videam probatam ha­ctenus mobilitatem Terrae.

SALV.
[Page 210]

Nec mihi fane propositum erat, nunc eam probare, sed hoc solùm ostendere, ex illa quidem experientia, quam advers [...]ii pro [...] [...]gumen­to stabilitatis Terrae jactant, nihil co [...] posse. Quod ipsum de aliis quoque confido me demonstra­turum,

SAGR.

Quaeso te, Salviate, priusquam ad alia prog [...]ediare, concedito mihi, ut in medium propo­nam aliquid objectionis, quae mihi, dum tu Simpli­cio, tantà patientiâ & aequanimitate, navis illud ex­perimentum distinctè ac minutim exponis, in mentem interea venit.

SALV.

Ea ipsa causa convenimus ut dispute­mus: ac bene est, ut unusquisque moveat objectio­nes sibi occurrentes. Hac namque via ad cognitio­nem veritatis deducimur. Dic ergo.

SAGR.

Si verum est, quod impetus, quo mo­vetur Mirabile quoddam accidens in motu proje­ctorum. navis, indelebiliter impressus sit lapidi dum à malo jam est avulsus: sique praeterea verum est, quod iste motus, motui recto deorsum, qui lapidi naturalis est, nihil impedimenti aut retardationis ad­ferat; necessariò mirabilis quidam in natura seque­tur effectus. Stet quieta navis, ac tempus cadentls de mali summitate lapidis duplici arteriarum pulsu constet: moveatur deinde navis, idémque lapis de­mittatur indidem; qui quidem ob dictas causas, tem­pus duorum nec amplius pulsuum decidendo con­sumet, quo tempore navis processerit, v. g. viginti cubitos: ita ut verus motus lapidis constet linea transversali, quae haud paulo longior est priore recta & perpendiculari, mali longitudinem tantùm ae­quante: & nihilominus aequali tempore lapis eandem pertransit. Rursum faciamus navigii cursum ad­huc magis accelerari, sic ut lapidi decidenti ad­huc [Page 211] longior priore transversalis emetienda sit: & in summa, quantumcunque crescente velocitate navis, lapis decidens transversales suas semper longiores longiorésque describet, & tamen singulas aequo spa­tio duplicis arteriae pulsûs emetietur. Ad hanc si­militudinem, si in summitate Turris bombarda ad libellam collocata, seu Horizonti parallela dirige­retur, seu parum, seu multum nitrati pulveris injici­as, sic ut iter globi modò 1000. cubitis, modò 4000. modò 6000, modò 10000. &c. constet, nunc omnes ejaculationes istae aequali inter sese tempore absolventur: & uniuscujusque ejaculationis tempus non esset longius eo tempore quod globus ex ore bombardae dimissus, sine impulsu, ad terram perpendiculariter decidendo consumeret. Jam res miranda videtur, eodem illo brevi tempore deci­dentiae perpendicularis ad terram, ex altitudine v. g. 100. brachiorum, posse eundem globum flammis eluctantibus actum, emetiri modò 400. modò 1000. modò 4000. modò 10000. cubitos, sic ut globus, quibuscunque ad scopum dirigatur ejaculationibus, aequali semper tempore in aëre moretur.

SALV.

Contemplatio haec ob rei novitatem est pulcherrima, at (que) adeo, si respondeat effectus, admiranda. Nec ejus de veritate dubito: nisi (que) impedimentum accidentarium aëris obstaret, om­nino persuasum habeo, si, quo momento bombardâ globus exit, eodem alius per aequalem altitudinem ad perpendiculum demitteretur, uterque eodem momento terram contingerent, etiamsi alter 10000. cubitorum distantiam esset emensus, alter vero 100. tantummodo: sic enim ut planities Terrae sit aequa­bilis, unde certitudinis causa locus aliquis huic ex­perimento deligi posset. Impedimentum deinde, [Page 212] quod ex aëre provenire posset, motum ejaculatio­nis velocissimum retardaret.

Porro veniamus, si placet, ad solutiones cetero­rum argumentorum, quandoquidem Simplicius sa­tis, nisi fallor, intelligit, primum illud quod à caden­tibus è summo ad imum, depromptum est, nullius esse momenti.

SIMP.

Mihi vero nondum omnes scrupulos ex­emptos esse video, mea fortasse culpa, qui non ae­que prompta celerique, ut Sagredus, apprehensiva valeo. Mihi [...]ic videtur; si motus iste participarus la­pidi, dum adhuc mâlo navis adhaeret, indelebiliter, ut ais, in eo conservaretur etiam dum à navi jam separatus est; tunc necesse esset, ut similiter, si quis insidens equo gradum acceleranti, manu globum emittat, globus iste in terra continuaret motum su­um, & sequeretur equi cursum, neque restitaret. Id quod fieri, credo, non videmus, nisi eques ille glo­bum in anteriora vi projiceret. Quod nisi fiat, isthic opinor, haerebit, ubi decidit.

SALV.

Ego te vehementer errare credo, nec dubito, experientiam contrarium tibi monstratu­ram, & globum in terram delapsum simul cum equo procursurum, nec remansurum, nisi quatenus aspe­ritas inaequalitasque viae impedient. Et ratio satis mihi clara videtur. Nam si tu eodem haerens loco, eundem globum in terra provolveres, nonne is mo­tum continuaret etiam extra manum tuum? & qui­dem hoc longiore intervallo, quanto superficies esset aequabilior, ita ut, v. g. super glacie, quam longissi­me procurreret?

SIMP.

De hoc dubitandum non est, si brachio globum impello: in altero casu praesupponitur, quod equo insidens, eum è manu tantummodo dimittat.

SALV.
[Page 213]

Hoc quidem modo globum secutu­rum aio: at quando tu brachio eum projicis, quid ipsi, ut primum à manu abjerit, aliud relinquitur, quam motus impulsu tui brachii conceptus, qui in eo conservatus ipsum ulterius provehere pergit? Iam quid interest, si impetus hic globo conferatur à brachio tuo potius quàm ab equo? Dum equo insides, nonne procurrit unà tua manus, & conse­quenter ipse globus, aequè velociter ac equus ipse? Sic est profecto. Dum ergo manum tantùm aperis, excedit inde globus impulsus motu jam ante con­cepto non ex brachio tuo, per motum tuum pecu­liarem, sed ex motu dependente ab ipso equo, qui communicatur & tibi, & brachio, & manui, & ipsi denique globo.

Quin adhuc amplius tibi dicam; si ille inter equi­tandum, globum brachio projiciat in aversam sui cursus partem, ut primum terram globus contige­rit, quamvis in contrarium projectus, cursum ta­men equi sequetur, & nonnunquam plane subsistet: ac ita demum in oppositum ipsius cursûs tendet, si motus è brachio receptus, decursionem velocitate superaverit. Et vana quorundam jactatio est, qui profitentur, posse se, equestrem in modum, hastile per aërem in adversam decursionis partem jactare, & equo subsequentes id assequi, ac manu denique iterum accipere. Vanum, inquam, hoc est. Nam ut projectile in manum currenti tibi recidere facias, id sursum jactandum est eodem plane modo ac si stares. Etenim quantumcunque velox cursus, dum­modo uniformis, nec projectile res aliqua levissima sit, semper in manum projicientis recidet, utut altè jactatum fuerit.

SAGR▪

Hac doctrina deducor in cognitionem [Page 214] quorundam satis curiosorum problematum, in ma­teria Diuersa pro­blemata cu­riosa circa motum pro­jectilium. projectilium istorum. Ac primum quidem horum problematum, quod Simplicio valde mi­rum videbitur, istud est. Aio, possibile esse, ut globus simpliciter elapsus è manu quantacunque ce­leritate procurrcntis, ac terram contingens, non modo cursum illius subsequatur, sed & nonnihil an­tecedat. Quod problema connexum est cum isto, quod mobile à projiciente conjectum in planum Horizontis, possit acquirere novam velocitatem a­liquanto majorem eâ, quae ipsi à projiciente collata fuit. Quem quidem effectum non sine admiratione aliquoties observavi, dum s [...]ectavi ludentes turbini­bus, quos, vtprimum excussi sunt manu, per aërem certa velocitate rotari, eamque velocitatem, vbi terram contigerint, haud parum increscere videmus. Et si cursitando in obicem aliquem impulsi, subsu­ltant, ibi videas eos aliquanto lentius in aere volitare at in terram relapsos, iterum impetu capto, maiori velocitate ferri. Imo, quod multo magis est miran­dum, etiam observavi, quod non modò velocius in terra cursitent, quàm in aëre volitent: verùm etiam quod nonnunquam ex binis spatiis in terra confectis, motus secundi spatii velocior sit quàm primi. Quid jam diceret ad ista Simplicius.

SIMP.

Dicerem orimo, nunquam id observa­tum à me fuisse: deinde, me idem ha [...]d credere: denique si dictis fidem apodictico argumento fece­ris, pro magno te Da monio habendum.

SAGR.

Nimirum pro Socratis illo, non isto Inferni. Verum tu ipse ad hoc docendum, inque memoriam revocandum accingere. Nam affirmo tibi, nisi quis veritatem per seipsum sciat, impossibile esse, ut eam ab aliquo doceatur. Possum quidem [Page 215] ea do [...]ere te, quae neque vera sunt, neque falsa: ve­ra autem hoc est, necessaria, seu quod idem est, quae aliter sese habere non possunt, unaquaeque ratioci­natio mediocris aut per se scit, aut impossibile est ut unquam sciat. Atque hoc etiam Salviato per­suasum esse novi. Proinde confirmo tibi, proposi­torum problematum rationes tibi ipsi cognitas esse, licet id fortasse non animadvertas.

SIMP.

Omissa nunc illa disputatione, patere meam vt profitear de rebus propositis ignorantiam, & ut problemata percipere possim effice.

SAGR.

Primum problema pendet ab alterius alicujus notitia: nimirum quî fiat, vt turbo circum­volutâ corrigiâ excussus, multo longius, & quod sequitur, vehementius impellatur, quàm si simplici manu contorqueatur.

SIMP.

Aristoteles quoque nescio quae proble­mata de proiectilibus istis ad ducit.

SALV.

Adducit, & valde quidem ingeniosa, praesertim istud, vnde fiat, vt rotundi turbines quadratis melius currant.

SAGR.

Et hujus rationem nonne, Simplici, tuopte animo promere, nemine alio docente posses?

SIMP.

Quid ni possem? sed jocari desine.

SAGR.

Aeque nosti quoque rationem alterius istius. Dic ergo mihi, scisne, rem quae movetur, con­sistere fi impediatur?

SIMP.

Scio, dummodo tantum sit impedimen­tum, vt mobili sistendo sufficiat.

SAGR.

Scin tu, magis impediri mobile, si terrâ, quam si aere. sit incedendum. cùm terra scabra ac dura sit, aër vero mollis atque cedens?

SIMP.

Cum hoc sciam, éo ipso novi, turbinem velocius in aere quàm terra rotari: ita vt scire meum [Page 216] plane sit opposit [...]m ei quod tu tibi persuadebas.

SAGR.

Apposite, Simplici. Scisne quod in partibus alicujas mobilis circa proprium centrum agitati, motiones quaquaversum inveniantur, sic ut aliae ascendant, aliae descendant: antecedant aliae, & aliae subsequantur?

SIMP.

Scio, idque me docuit Aristoteles.

SAGR.

Et qua demonstratione? dic mihi quaeso.

SIMP.

Demonstratione sensûs ipsius.

SAGR.

Aristoteles ergo praestitit ut videres, quod per te cernere non potuisses? Anne tibi com­modavit unquam oculos suos? Dicere volebas Aristotelem hoc tibi dixisse, suggesisse, in memoriam revocasse, non autem docuisse. Cum itaque turbo sine loci mutatione in sese convolvitur, Horizonti non parallelus, sed erectus, tunc ejus aliquae partes ascendunt, oppositae descendunt: superiores hac, inferiores per contrarium incedunt. Jam imagina­re tibi turbinem, velociter in seipsum absque loci mutatione convolutum, & in aere suspensum, is si ad hunc modum agitatus, ad perpendiculum in ter­ram decidat, credisne, quod contactâ terrâ aeque ut antea perrecturus sit, in seipsum sine loci mutatione rotari?

SIMP.

Non.

SAGR.

Quid faciet ergo?

SIMP

Per terram strenue cursitabit.

SAGR.

At quam parrem versus?

SIMP.

Versus eam, qua vertigo illum sua feret.

SAGR.

In ejus vertigine partes sunt, nimirum superiores, & quae in contrarium nituntur, inferio­res. Dicendum igitur est, utris partibus obsecutu­rus sit turbo. Nam quoad partes ascendentes ac [Page 217] descendentes, unae alteris [...]on cedent: atque adeo totus turbo n [...]que deorsum feretur, impedi­tus à terra, nec s [...]sum, cum sit gravis.

SIMP.

Rota [...]s in terra turbo feretur ver­sus illam partem, in quam tendunt ejus partes su­periores.

SAGR.

Et cur non pot [...]ùs, in quam tendunt contrar [...], hoc est, te [...]ram contingentes?

SIMP.

N [...]m h [...] impediuntur ab asperitate con­tactû [...], hoc est, à terrae scabritie: sed superiores, cum in aëre ten [...]i ac ced nt [...] versentur, parum aut nihil experiuntur impedimenti quare turbo ductum illarum [...]equentur.

SAGR.

Proinde contactus, & ut ita dicam con­nexio illa partium inferiorum, cum terra, praestat, ut eae maneant: ac superiores tantùm ad progressio­nem impelluntur.

SALV.

Nimirum ea ipsa de causa, si turbo in glaciem, vel politissimam superficiem aliam incide­ret, non aeque procursitaret: sed for asse sine ac­quisito alio motu progressivo, in seipsum tantum­modo convolveretur.

SAGR.

Id facile potest accidere: sed ad mi­nimum non aeque velociter circumageretur, ut si in quandam in superficiem nonnihil asperam incideret. Verùm dicat mihi Simplicius, cum in seipsum rapi­de circumactus turbo cadit, cur non etiam in aëre provehitur ad anteriora, sicuti postea facit in terra?

SALV.

Quia, cùm aërem & supra & infra se habeat, fit ut nec illae, nec ista partes habeant ubi se teneant figá [...]tque: cúmque causa nulla [...]it, cur tur­bo antrorsum potius quam retrorsum feratur, ad perpendiculum cadit.

SAGR.
[Page 218]

Ergo sola in seipsum vertigo, sine alio impetu, turbinem in terram delapsum satis velociter impellere potest. Porro veniamus ad reliqua. Cor­rigia illa, quam ludens hunc lusum, brachio alligat, ac turbini circumligatam cum impetu attrahit, quemnam in turbine praestat effectum?

SIMP.

Cogit eum in seipsum convolvi, ut vin­culis hisce se liberet.

SAGR.

Ergo turbo corrigiae beneficio cir­cumrotatus ad terram pervenit. Nonne igitur in seipso causam habet, ut velocius in terra moveatur, quàm dum adhuc in aëre penderet?

SIMP.

Omnino, nam in aëre non habebat ali­um impulsum, nisi illum à brachio projicientis. Et quamvis iusuper agebatur vertigine: ea tamen, ut dictum est, in aëre nullam prorsus impellendi vim habet: at ut terram turbo contigerit, ad motum brachii progressio vertiginis accedit, unde duplica­tur velocitas. Et jam optime intelligo, quod turbi­nis in altum resilientis velocitas imminuatur, quippe deficiente subsidio circulationis: & in terram reci­dendo, velocitatis impetum quàm in aëre majorem resumat. Nunc id modo restat ut discam, quod in hoc altero motu per terram velocius incedat, quàm in primo. Sic enim semper accelerato motu in in­finitum agitaretur.

SAGR.

Non absolute dixi, motum hunc alte­rum priore velociorem esse: sed interdum accide­re posse, ut sit velocior.

SIMP.

Hoc ipsum est quod non capio, quod (que) doceri cupio.

SAGR.

Hoc ipsom quoque tuopte ingenio cognitum habes. Ergo dic mihi, si turbinem, nul­la in seipsum vertigine rotarum è manu dimitteres, [Page 219] quid ille ad terram perveniens, esset facturus.

SIMP

Nil; sed ibi quiesceret immotus.

SAGR.

Nonne posset accidere, ut terram con­tingendo, motum acquireret? Accuratius ex­pende.

SIMP.

Nisi eum in lapidem nonnihil inclina­tum decidere sinamus, sicuti pueri plumbeis orbi­culis ( le chiose vocant Itali) ludere solent, nisique contorto illo in pendentem lapidem casu, motum rotationis in seipsum acquirat, quo motu porrò pro­grediatur in terra, nescio sane quid alia ratione fa­cturus sit aliud, quàm ut eo in quem decidit loco haereat.

SAGR.

Vides ergo, modum tamen aliquem dari, quo novam ille vertiginem acquirat. Cum itaque turbo in altum subsultans deorsum recidit, quid impedit quò minus incurrere possit in obli­quum aliquem lapidem terrae infixum, & versus eam partem, quò motus vergit, inclinatum; talique im­pulsu novam vertiginem acquirat, ultra primam il­lam à corrigia factam: atque ita motus ejus dupli­cetur, velociórque reddatur quàm erat, cùm turbo primùm in terram deciderit.

SIMP.

Nunc demum intelligo, hoc facillimè sequi posse: ac in eam devenio contemplationem, si delapsus in terram turbo contrario modo agitare­tur, effectum quoque contrarium productum iri, ita nimirum ut motus vertiginis retardaret alterum illum projicientis.

SAGR.

Non modò retardaret illum, sed & nonnunquam prorsus impediret, si vertigo satis ve­lox esset. Atque hinc ratio reddi potest effectûs illius, quem exercitati pilae lusores cum suo com­modo adhibent, ut nimirum adversarium decipi­ant, [Page 220] exceptam pilam scindendo (nam hoc verbo u­tuntur) hoc est, per reticulum ita oblique contortam remittendo, ut vertigine in seipsam corripiatur, mo­tui projecto contrariâ. Unde sequitur, ut pilae in terrâ cadentis impetus, qui aliàs eam nullâ actam vertigine, ad adversarium propelleret, ipsique tem­pus remittendi consuetum suppeditaret aut emo­riatur penitus, aut ita certe infringatur, ut pila so­lito minus exultet, & commodum sua remittendi tempus intercipiant. Idem etiam observamus in iis qui ligneâ pilâ ludendo certant, quis propius ad me­tam propositam accedere possit. Isti enim, quan­do in via lapidosa & obstaculis interrupta ludunt, ubi pila sexcentis modis in devium agi, miniméque metam promoveri potest, ad omnia haec obstacula vitanda non illam terrâ provolvunt, sed è vestigio per aërem projiciunt, haud secus ac si lapidem or­biculatum ad metam jaciendum haberent. Verùm cùm jacta pila, manu excidat, cum vertigine qua­dam, quae ei confertur à digitis, manu pilae subjectâ, ut communiter fieri solet; hinc pila prope metam in terram decidens, cùm illo projicientis, tum verti­ginis accedentis impulsa motu, longe satis evagabitur. Ut ergo consistere eamfaciant, ipsam artificiosè strin­gunt hac ratione, ut manu superne impositâ pilam subjectam teneant, unde fit, ut elapsa digitis, contra­riam vertiginem concipiat, quâ prope metā in terram cadens, ibidem haeret, aut non longe certe procurrit.

Sed ut ad principale problema revertamur, ex quo caetera prognata suerunt; alo, possibile esse, ut aliquis velocissimo motu provectus, manu globum emittat, qui terram contingens, non modò motum ejus consequatur, sed & velocitate adhuc majore an­tevertat. Cujus ut rei capiamus experimentum, esto [Page 221] rheda, extrinsecus adfixam habens tabulam ita sus­pensam, ut pars ejus inferior equos, superior po­steriores rotas spectet. Quod si quis jam isti celer­rime currenti rhedae insidens, manu pilam emittat inclinatae tabulae huic incidentem; ea gyrando de­lapsa, vertiginem in seipsam acquiret, quae vertigo conjuncta cum impresso à rheda motu, pilam haud paulo velociore, quàm ipsius rhedae, motu per ter­ram propellet. Quod si alia tabula, contrario mo­do suspenderetur, rhedae motus ita posset attempe­rari, ut pila per tabulam delapsa, terram attingen­do maneat immobilis, imo quandoque contrariâ rhedae viâ decurrat.

Verum longe nimis à materia digressi sumus: & si Simplicius acquiescit in solutione primi contra Terrae mobilitatem argumenti, à rebus perpendicu­lariter cadentibus desumpti, ad caetera quoque pro­gredi licebit.

SALV.

Hactenus institutae digressiones, non tam à materia tractanda sunt alienae, ut ab ea separa­tae prorsus appellari queant. Ad haec istae sermocinati­ones de rebus, excitante phantasia menti objectis, non ad unum tantum pertinent, sed inter nos tres in­stituuntur: qui praeterea colloquimur ad gustum placitúmque nostrum, nec ad eas redigi nos pati­mur angustias, quibus adstringeretur aliquis, ex professo justáque methodo materiam aliquam, & quidem animo publicandi pertractans. Nolo, Poë­ma nostrum ita solitarium, ut nullus in eo sit episo­diis locus: quibus introducendis, quaecunque oc­casio levicula suffecerit. Haud secus igitur ac si fabulas narratum convenissemus, [...]am recitare mi­hi liceto, quam alia ex te audita in memoriam mihi revocaverit.

SAGR.
[Page 122]

Id vero vehementer mihi placet. Hoc ergo libertate freto liceat, antequam ultra progre­diamur, ex te quaerere, Salviate, unquamne tibi ve­nerit in mentem cogitare, qualis nam esse putanda sit illa linea▪ quae describitur à mobili, gravi, ex api­ce turris naturaliter ad imum cadente. Si rem hanc in considerationem vocasti, fac mihi quaeso tuae de ea sententiae copiam.

SALV.

Sum sane nonnunquam ista meditatus, nec quicquam dubito, si quis certus esset de natura motus, quo descendens grave centrum globi terreni petit, quin miscendo deinde motum hunc cum motu communi circulari conversionis diurnae, praecisè sit inventurus, ex quo genere sit ea linea, quae ex ip­sius mobilis centro gravitatis educta, juncto duplici hoc motu describitur.

SAGR.

De simplici motu versus centrum, qui à gravitate dependet, absolutè sine errore statui posse credo, quod fiat per lineam rectam, qualis adamus­sim esset immobili existente Terra.

SALV.

Quoad hanc partem, non modò cre­dibile hoc est, sed & experientiâ certâ compro­batum.

SAGR.

Sed quomodo experientia fidem hujus rei facere potest, si nunquam alium videmus motum, quàm illum ex duobus, circulari scilicet, & qui de­orsum est compositum?

SALV.

Imò verò, Sagrede, non videmus ali­um, nisi simplicem istum motum deorsum: nam alter ille circularis, Terrae, Turri nobisque communis, prorsus imperceptibilis, & quasi nullus est, solusque nobis notabilis remanet motus lapidis, nobis non cōmunicatus: & hunc sensus ipse demonstrat fieri per lineam rectā, cùm Turri, quae terrenae supersiciei recte [Page 223] & ad perpendiculum insistit, semper sit paral­lelus.

SAGR.

Rationi congrua sentis. Et nimis pro­fecto turpiter me dedi, facilis adeo rei professus ig­norantiam. Cum igitur hoc notissimum fit, quid aliud ad intelligen [...]am istius motus deorsum facti naturam, ais te desiderare?

SALV.

Non satis est intelligere, quod fit rectus: sed scire etiam oportet, an sit uniformis, an vero dif­formis, hoc est, num semper eundem velocitatis te­norem servet, an vero tarditate aut velocitate di­stinguatur.

SAGR.

Jam clarum est, quod acceleratione continua creseat.

SALV.

Nec hoc quoque sufficit: verùm unà sciamus oportet, secundum quam proportionem haec acceleratio fiat, quod problema non credo ha­ctenus ab ullo philosopho aut Mathematico fuisse cognitum, utut à philosophis, aut praecipuè Peripate­ticis, integra volumina, vastissimáque commentaria de doctrina Motûs confecta fuerint.

SIMP.

Philosophi potissimum occupantur in universalibus: tradunt definitiones, generaliores­que regulas: quasdam verò certas subtilitates, cer­tásque minutias, quae curiofitatis plus habent, Ma­thematicis relinquunt. Aristoteles ipse certe sat ha­buit egregie definire, quid in universum fit motus, & in motu locali ostendere principalia ejus attribu­ta, hoc est, quod alius sit naturalis, alius violentus: item alius simplex, alius compositus: denique alius aequabilis, alius acceleratus. & in motu accelerato contentus fuit reddere rationem accelerationis: in­vestigationem verò proportionis, quâ fiat haec acce­leratio, & specialiorum accidentium aliorum, Me­chanico, [Page 224] vel alii humiliori artifici commiss [...].

SAGR.

Rectè omnia, mi Simplici Tu verò Salviate, si quando de throno majestatis Peripateti­cae te demittis, u [...]q [...]ámne animi causa lusisti circa in­vestigationem illius proportionis, qua gravium de­scendentium motus acceleratur?

SALV.

Non o [...]us erat, ut huic investigationi operam impenderem, eò quod Academicus noster communis amicus jam ostendit mihi tractatum quendam suum de Motu, in quo id ipsum cum aliis multis accidentibus demonstra [...]it. Sed nimia di­gressio fuerit, si hujus rei causa colloquium hoc no­strum, quod i [...]sum quoque digressionis instar est, in errumpere, & comoediam, quod aiunt, in comoe­dia facere vellemus.

SAGR.

Per me tibi liceto im [...]raesens omitte­re narrationem illam, sed ea lege, ut haec propositio numerum illarum a [...]geat, quas in alia particulari Sessione ventila [...]das nobis reservamus, ejus enim no­tiria à me valde desideratur. Interea revertamur ad lineam descriptam per corpus grave à summitate Turris ad ba [...]in ejus usque decidens.

SALV.

Si motus rect [...]s, versùs terrae centrum uniformis esset, cum sit etiam uniformis ille circula­ris in Orientem; apparet, ex utroque componi mo­tum per lineam spiralem, unam ex illarunt genere quas definivit Archimedes in libro de spiralibus. Eae sunt, quando punctum movetur uniformiter su­per linea recta uniformiter quoque circumducta cir­ca alterum extremorum ejus punctorum fixum, tan­quam circulationis ipsius centrum. Sed cum motus rectus corporis gravis cadentis continuè sit accele­ratus, necesse est ut linea compositis duobus à motibus descripta, majori subinde proportione suc­cessivè [Page 225] recedat à circumferentia illius circuli, quem descripsisset centrum gravitatis lapidis, si lapis in Turris summitate mansisset necesse quo (que) est, ut ista recessio à principio sit exigua, imo minima, & si quid minimo minus est: siquidem grave descendens, dum exit quiete, hoc est, privatione motûs deorsum, & motum rectum deorsum ingreditur, necessariò tran­sit per omnes gradus tard tatis, inter quietem & quamcunque velocitatem interjectos: qui quidem gradus infiniti sunt, ut jam antè prolixè disputatum & conclusum est.

Hoc itaque posito, talem accelerationis esse pro­gressum, Linea de­scripta à cadente na [...] turali, prae­supposito motu Terrae circa pro­prium cen­trum proba­biliter esset circumfe­rentia cir­culi. cum pr [...]terea verum sit, quod gravis cor­poris descensus in terr [...] centro terminetur, necessa­riò sequitur, quod linea compositi motûs ejus talis si, que quidem subinde majori proportione rece­dat à summitate Turris, aut, ut rectius dicam, à cir­cumferentia circuli descripti à summitate Turris per coversionem terrae: sed interim tamen illa reces­sio subinde minor in infinitum fiat, quanto minus minú [...]que mobile à primo termino, ubi quiescebat, recessisse deprehenditur. Praeterea necessarium est, ut tal [...]s ista linea motus compositi terminetur in centro terrae.

His duobus praesuppositis, aggressus sum descri­bere circa centrum A. semidiametro AB. circulum BI. qui terrestrem globum repraesentet, & prolon­gando semidiametrum AB. in C. descripsi altitu­dinem Turris BC. quae circumlata à terra per cir­cumferentiam BI. vertice suo describit arcum CD. Bisecando postea lineam CA. in medio E. describo ex centro E. intervallo EC. semicirculam CIA. per quē, nunc affirmo satis probabiliter credi posse, quod lapis è summitate Turris C. cadens, moveatur mo­tu [Page 126] qui compositus sit ex communi circulari, & pro­prio recto. Si enim in circumferentia CD. signentur aliquae partes aequales, CF. FG. GH. HL. & è punctis F. G. H. L. versus centrum A. ducantur lineae rectae; partes earum inter duas circumferentias CD. BI. interceptae, semper nobis repraesentabunt eandem Turrim CB. circumlatam à globo terrestri versus DI. quibus in lineis illa puncta, ubi ipsae secantur à semicirculi arcu CI. ca ipsa loca sunt, quae lapis cadens de tempore in tempus permeat. quae quidem puncta semper increscente proportione recedunt à summitate Turris. Atque haec caussa est,

[figure]

cur motus rectus iuxta Turrim semper magis ac magis accelerari nobis videtur. Apparet etiam hinc, quod propter infinitum acumen anguli contactûs duorum circulorum DC. CI. recessio cadentis à circumferentia CFD. hoc est, à summitate Turris, [Page 227] circa principium sit minima: quod idem est, ac si dicamus, motum deorsum esse lentissimum, & in in­finitum magis magisque tardum, secundùm vicini­tatem termini C. qui status quietis est. Denique indidem intelligitur, tandem hunc motum terminari in centro terrae. A.

SAGR.

Perfecte omnia capio, nec possum per­suadere mihi, mobile cadens, gravitatis suae centro describere aliam quàm similem aliquam lineam.

SALV.

Verum expecta, Sagrede. Nam adhuc Mobile è Turris ver­tice cadens movetur per circumfe­rentiam circuli. duas meditatiunculas adferre tibi habeo, fortasse non displicituras. Earum prima est, quod accurate rem expendendo, mobile non movetur realiter alio quàm simplici circulari motu: quomodo, dum supra Turrim consisteret, tamen non nisi simplici ac cir­culari motu moveretur. Altera pulchrior adhuc Non move­tur plus mi­nusve quam si ibi substi▪ tisset. est. Mobile namque non magis minusve movetur, quàm si continue supra Turrim constitisset: siqui­dem arcubus CF. FG. GH. &c. quos pertran­sisset supra Turrim semper remanendo, praecise sunt aequales arcus circumferentiae CI. qui subjecti sunt Movetur motu aequa­bili, & non accelerato. ac respondent iisdem CF. FG. GH. &c. Unde sequitur tertium mirabile, quod scilicet motus lapi­dis verus & realis non acceleretur, sed aequabilis semper ac uniformis sit, cùm omnes arcus aequales, notati in circumferentia CD. iisdemque respon­dentes, signati in circumferentia CI. temporibus aequalibus transeantur. Quae res labore nos liberat novas accelerationis caussas aliósve motus investi­gandi: quandoquidem mobile, tam supra Turrim consistendo, quàm inde decidendo, semper eodem modo, hoc est, circulariter, eadem velocitate, & uniformi tenore movetur. Iam dicito mihi, quid de hoc meo enthusiasmo tibi videatur.

SAGR.
[Page 228]

Adfirmo tibi, verbis exprimi satis non posse, quantae admirationi hic mihi sit. Ac prout quidem in praesens intellectui meo repraesentatur, non credo rem aliter habere sese posse. Et utinam omnes demonstrationes philophorum vel medieta­tem probabilitatis istius obtinerent? Ut autem plene mihi satisfiat, audire velim probantem, istos arcus inter se esse aequales.

SALV.

Demonstratio facillima est. Cogita, ductam esse lineam IE. Cumque semidiameter circuli CD. hoc est, linea CA. dupla sit ad semidiametrum CE. circuli CI. erit quoque circum ferentia dupla ad circumferentiam, & omnis arcus maioris circuli duplus ad omnem similem arcum minoris: & per consequens, medietas arcus circuli maioris, aequalis arcui minoris. Et cum angulus CEI. factus centro E. minoris circuli, & insistens arcui CI. duplus sit ad angulum CAD. factum centro A. circuli maioris, quem subtendit arcus CD. igitur arcus CD. medietas est de circuli maioris arcu simili arcui CI. & proinde duo arcus CD. CI. sunt aequales. Quod ipsum eodem modo de partibus omnibus demonstrabitur. Etsi iam non dixerim, quoad motum gravium descendentium ita praeci sese rem habere: sed hoc certe affirmo, si linea à cadente descripta, non exacte est haec ipsa, esse tamen ei summe proximam.

SAGR

Ego vero, Salviate, mirabile qniddam aliud animo volvo: quod nimirum, istis stantibus considerationibus, motus rectus omnino pessum Mo [...]us re­ctus in uni­versum è natura vi­detur ex­terminatus. [...]at, nec natura unquam eo utatur: quando quidem etiam ille usus, quem à principio ei concessimus, scilicet in locum suum reducendi partes corporum integralium, à suo toto separatas, & proinde in prava [Page 229] dispositione constitutas, ei adimitur, ac tantummodo motui circulari assignatur.

SALV.

Hoc necessariò sequeretur, si globum terestrem circulariter moveri conclusum esset: id quod non adfirmo factum esse: sed id solùm hactenus egimus, vt expenderetur vis ac pondus rationum à philosophis ad probandam terrae stabilitatem ad­ductarum: quarum haec prima à perpendiculariter cadentibus desumpta, difficultatibus quas audivisti, laborat, quae quanti momenti Simplicio visae sint, nescio. Prius ergo quàm ad examen aliorum argu­mentorum accedamus, consultum est, vt, si quae in contrarium habet, ea in medium producat.

SIMP.

Quod ad hoc primum, varias equidem subtilitates audivisse fateor, de quibus non cogita­veram, & cum eae novae ac in auditae mihi sint, non ita possum in promptu habere responsum. Sed istud à perpendiculariter cadentibus desumptum argumentum non est mihi inter validissima argu­menta immobilitatis terrae: neque scio, quid futurum sit de bombardicis ejaculationibus, illis maxime, quae motui diurno in adversum eunt.

SAGR.

Mihi tantundem molestiae creare [...] volatus avium▪ quantum difficultatis bombardae, & omnia cetera experimenta superius adducta prae­bent. Sed aves istae, quae suo arbitratu prorsum & retorsum volant, varioque meatu feruntur, & quod majoris est momenti, horis integris in aëre sus­peusae morantur, hae inquam animi est sensus in trans­versum agunt, utnon possim percipere, quomodo iuter multiplices hasce regyrationes conversione ter­rae non excidant, quoque modo ad tantam veloci­tatem, quae volatum earum haud paucis vicibus su­ [...]rat, retrò sese tenere possint.

SALV.
[Page 230]

Dubitatio tua profecto ratione non ca­ret, ex qua forsan ipse Copernicus expedire sese sa­tis non potuit: ideóque silentio praetermittendam duxit. (Quanquam etiam in aliis examinandis rati­onibus contrariis sat parcus fuit, credo propter in­genii subtilitatem, & quod majoribus altioribusque contemplationibus inniteretur, haud secus ac leones allatrantium canicularum importunitate nihil mo­ventur.) Igitur illam de avibus instantiam ad ulti­mum reservemus, & Interea Simplicio in aliis satis­facere conemur, ita ut ei more solito monstremus, ipsimet solutiones in manu positas esse, licet animum non advertat. Ut igitur ab ejaculationibus ex ea­dem bombarda, eâdem & nitrati pulveris & globi magnitudine factis, quarum una tendat ad Orien­tem, altera ad Occidentem, exordiamus; dicat mihi, quo argumento moveatur ad credendum, quod eja­culatio versus Occidentem (praesupposita scilicet re­volutione diurna globi terreni) multo longius ex­tendatur, quàm altera versus Orientem.

SIMP.

Persuasionis hujus eam habeo causam, quòd in ejaculatione Orientali, globum extra bom­bardā Ratio prop­ter quam ejaculatio bombardica Occidenta­lis, Orien­talem lon­gitudine superare videatur. constitutū bombarda ipsa subsequitur, & ve­hente terra versus eandem partē celerrimè procurrit, unde fit, ut globus non longe à bombarda in terram cadat. Contrà in ejaculatione Occidentali, priusquam globus terram attingat, bombarda longo sa is inter­vallo in Orientem provehitur: unde spatiū inter glo­bum & bombardam interjectum, hoc est, ejaculati­onis ipsius intervallum alterum altero tantò longius apparebit, quantus fuerit cursus bombardae, hoc est, ipsius terrae, per ea tempora, quibus utervis globus in aëre volitavit.

SALV.

Velim investigare nos posse rationem [Page 231] aliquam experimenti capiendi, quod motuî proje­ctilium istorum ita respondeat, ut prius illud navi­gii respondebat motui è sublimi deorsum cadentium. Et jam in eo sum, ut tale quid excogitem.

SAGR.

Credo satis accommodatam fore pro­bationem, si rhedam non obtectam adhibeas, in eá (que) majorem arcum (arcubalistam vocant, item bali­stam chalybeam) semiquadrante, hoc est, gradibus 45. eleves, quippe qua elevatione, omnium maxima ejaculatio fieri solet: inter equorum deinde cur­sum sagittam unam in adversam, alteram in aversam partem excutias, probéque notari cures, quo loco rheda fuerit eo momento temporis, cum ex utraque jaculatione terram sagitta figeret. Sic enim exactè poterit observari, quanto altera ejaculatio superet alteram,

SIMP.

Mihi haec experiundi ratio valde vide­tur accommodata: neque dubito, quin interval­lum ejaculationis adversae multò sit minus futurum quàm [...]aversae. Sit exempli causa spatium ejacula­tionis per se trecentorum cubitorum: & rhedae cur­sus, interea dum volat sagitta, cubitos centum exi­gat. Dum ergo sagitta in adversum trecentorum cubitorum spatium emittitur, interea rheda procur­rit cubitis centum: unde spatium inter sagittam humi defixam ipsamque rhedam erit ducentorum solummodo cubitorum. At vero contra in aversa ejaculatione, cùm sagitta trecentos suos cubitos con­ficiet, itémque rheda alteros suos centum in con­trarium, interjecta distantia quadringentorum cu­bitorum esse deprehendetur.

SALV.

Possétne modus ullus inveniri, quo ejaculationes istae sibi invicem aequales effice­rentur.

SIMP.
[Page 232]

Nescio alium, nisi si rhedam stare facias.

SALV.

Hoc nemo n [...]scit, mihi vero quaestio de rheda est, quae concitato cursu fertur.

SIMP.

Intendendus ergo fuerit arcus in ejacu­latione adversa, & remittend is nonnihil in aversa.

SALV.

Vides ergo, sup [...]r [...]sse tamen aliud ali­quod remedium Sed quanta debet esse intensio illa, quantáque remissio?

SIMP.

In exemplo nostro, quo emissae arcu sagitt [...] tribuimus, cubiros tr [...]centos [...], oporteret ar­cum in adversa ejaculatione ad cubitos quadrin­gentos intendere: & in aversa ad ducentos re­mittere. Sic enim utralibet ejaculatio ad trecentos redigeretur cubitos, respectu rh [...]d [...], cujus curricu­lum centum cubitorum, quadringertis cubitis ejaculationis advers [...] subtrahitur, & avers [...] ducentis adjicitur, unde ad trecentos utraque reducitur.

SALV.

Sed intensio illa major minórve quem­nam in ipsa sagitta praestat effectum?

SIMP.

Arcus intensior majori eam veloci­tate propellit: remissior verò minore eademque sa­gitta quanto velociùs, tanto & longius unâ vice fertur quàm altera.

SALV.

Ad aequandam igitur utriusque ejacu­latonis à currente rheda distantiam opus erit, si in priore propositi exem li ejaculatione, sagitta cum quatuor, verbi causâ, velocitatis gradibus excutitur, ut in posteriori excutiatur cum duobus solummodo gradibus. Quod si verò arcum utrobique aequa­liter intendas, ex eo tres semper gradus sagitta concipiet

SIMP,

Sic est, eáque de causa ejaculationes arcûs aequaliter intensi, currente rheda, non possun [...] aequales effici.

[Page 233]arcûs aequaliter intensi, currente rheda, non possunt aequales effici.

SALV.

Quaerere sum oblitus, in hoc experi­mento particulari, quantae velocitatis curriculum rhedae facias.

SIMP.

Oportet ut velocitatem rhedae prae­supponamus esse unius gradûs, respectu trium illo­rum, qui arcui tribuun [...]ur.

SALV.

Rectè, rectè: nam ita ratio constabit. Quid autem? annon, currente rheda, simul etiam omnia quae in ipsa sunt, eadem velocitate mo­veantur?

SIMP.

Ambigendum hand est.

SALV.

Unâ itaque movebitur & sagitta, & arcus, & chorda sagittam everberans.

SIMP.

Ita est.

SALV.

Ergo in adversa ejaculatione, arcus tres suos gradus, velocitatis imprimit ipsi sagittae, jam ante, rhedae versus eandem partem festinantis beneficio habenti gradum unum: adeo ut quatuor velocitatis gradibus instructa deferatur. Contra in ejaculatione aversa, idem arcus eosdem illos tres gradus suos sagittae confert, quae per rhedae cursum uno gradu fertur in contrarium, sic ut duos solum­modo velocitatis gradus adhuc reliquos obtineat. Jam autem tu ipse concessisti, ad aequandas ajacula­tiones esse necessarium, ut in adversum emissa sagit­ta quatuor gradus, in aversum autem duos solum obtineat. Ergo sine m [...]tata intensione arcûs, idem rhedae curriculum hoc ipsum praestabit, ut accepti datique rationes exaequentur: & experientia deni­que plenam fidem faciet his, qui aliàs momenta ra­tionum assequi nolint aut nequeant.

[Page 234]Porro disputationem hanc ad bombardam appli­ca, Solvitur argumen­tum ab ori­entali & occidentali bombarda­rum ejacu­latione de­sumptum. & invenies, perinde mobili ac stabili Terra eja­culationes eâdem vi factas, & in quamcunque par­tem directas, inter se semper a quales evadere. Ari­stotelis, Ptolemaei, Tychonis, denique tuus & om­nium aliorum error innititur illi fixae & inveteratae impressioni de stabilitate Terrae, quam ne [...]um qui­dem sci [...]is ant potestis ex [...]ere, quando philosophari vultis, quid posita Terrae mobilitate sit secuturum. Atque ita in altero argumento, dum non conside­ras, lapidem Turri haerentem, quoad motum aut non-motum suum, idem facere cum globo terrestri; quandoquidem Terrae stabilitas adeo firmiter infixa est animo tuo, semper ita de lapidis casu disseris, ac si ille ex quiete prodiret: cùm [...]amen ita statuendum sit, Terra stabili quidem, lapidem relicta quiete per­pendiculariter descendere; mobili verò, eundem pari cum Terra velocitate moveri, nec ex quiete, sed motu quem cum Terra communem habet, egredi, sic ut ex communi illo motu permixto cum super­veniente motu deorsum, tertius aliquis transversa­lis constituatur.

SIMP.

Sed ô Deus bone, si lapis trans [...]er [...] movetur, quî sit, quod rectè perpendiculari [...]érque moveri conspicitur? Quid est, sensui manifesto con­tradicere, si hoc non est? Quod si sensui non ha­benda fides, ecqua igitur alia porta intrabim [...]s ad philosophandum?

SALV.

Respectu Terrae, Turris, ac nostri, qui simul omnes, agmine quasi facto, uná cum ipso lapi­de, mo [...] diurno circumagimur, motus diurnus la­pidis perinde se habet ac si nullus esset, & insensibi­lis, imperceptibilis, omnique destitutus actione ma­net; ac is solummodo motus, observabilis nobis re­linquitur, [Page 235] quo nos destituimur, ille videlicet quo Tur­rim lambens deorsum fertur. Tu non primus is es, qui hoc aegerrime capere possit, motum inter res illas quibus ipse communis est, nullam operandi vim habere.

SAGR.

In mentem nunc redit mihi certa quae­dam Casus Sa­gredi nota­tabilis, ad ostenden­dum, quod motus com­munis nihil operetur. speculatio mea, quam olim agitavi, cùm Alex­driam, missus eò Consul nationis nostrae, navigarem. Ea forte subsidii nonnihil conferre poterit ad hoc ipsum explicandum, quòd motus communis nihil operetur, omnibúsque de eo participantibus quasi nullus videatur. Et placet, nisi Simplicio molestum fuerit, cum eo miscere colloquium de his ipsis, quae tum temporis mecum solo sui meditatus.

SIMP.

Rerum quas audio novitas me cupi­dum atque curiosum verius quam patientem auscul­tatorem facit. Proinde tua proponito.

SAGR.

Si cuspis calami scriptorii, qui per te­tam navigationem Venetiis Alexandriam usque me­cum in navi fuit, eam facultatem habuisset, ut visi­bile totius itineris sui fignum quoddam exprimeret, quodnam vestigium, quam notam, qualem lineam denique reliquisset?

SIMP.

Descripsisset lineam Venetiis illuc us (que) protensam, non quidem rectissimam, seu ut rectius loquar, ad perfectum circuli arcum extensam, sed alibi magis, minus alibi flexuosam, pro fluctuoa­tionis navigii diversitate. Quae tamen ipsa cubiti unius & alterius inflexio, sursum ac deorsum, ad dextram sinistrámve facta, in tanta longitudine, quae centenis aliquot milliaribus absolvitur, integro, li­neae tractui mutationem exiguam & ex vix sensu per­ceptibilem attulisset, ut proinde linea illa circa no­tabilem errorem arcûs perfecti pars appellari queat.

SAGR.
[Page 236]

Proinde verus, verus inquam, imo veristimus cuspidis meae pennae motus, fuisset arcus perfecti circuli, si motus navigii, sublatis undarum fluctibus, placidus atque tranquillus extitisset. Quod si eandem pennam assiduë manu tenuissem, eám (que) so­lummodo quandó (que) per digitum unum aut al [...]erum hinc unde movissem; quantam mutationem isti prin­cipali & longissimo ejus tractui fuissem allaturus?

SIMP.

Minorem quàm si linea recta, mille cubitos longa, tantillo spatio quantus pulicis ocu­lus est, diversis in locis, ab absoluta rectitudine de­clinaret.

SAGR.

Si ergo pictor, dum portu prohehi­tur, incepisset eam illa penna, quippiam in charta de­lineare, hancque delineationem Alexandriam us (que) continuasset, poterat ejusdem pennae motu con­texere integram plurium figurarum perfectè con­textarum, ductibúsque millenis aliquot vermicu­latarum, cum regionibus, structuris, animalibus, aliisque rebus: etsi totus ille verus, realis & essen­tialis motus, cuspide pennae descriptus, nil nisi lon­gissima quidem, at simplicissima linea fuisset & quoad operationem pictoris propriam, eadem omnino de­lineaturus erat, etiamsi navis vel immota stetisset. Quod autem postea de motu pennae longissimo non aliud vestigium relinquitur, praeter ductus illos in charta descriptos, id non alia de causa sit, nisi quod magnus ille motus Venetiis Alexandriam usque peractus, & chartae, & pennae, in omnibus in navi rebus communis extitit: isti vero minutuli motus, antrorsum, retrorsum, dextrorsum, sinistrorsum, à digitis pictoris ipsi pennae, non autem chartae com­municati, cùm pennae proprii sint, sui vestigium re­linquere poterant in charta, quae respectu motionum [Page 237] istarum immobilis erat. Eodem planè modo ve­rum est, quod posita mobilitate terrae, motus lapidis deorsum cadentis reipsa fuerit longus quidam tra­ctus, centenis, imò millenis aliquot cubitis absolu­tus. Quod si stabili quodam iu aëre, vel alia super­ficie, casûs sui cursum lapis ille designare, potuisset, longissimam lineam transversalem expressurus erat. Sed ista pars universi motus illius, qui lapidi, Turri, nobisque communis est, à nobis, ac si nec esset, percipi sensu non potest: & illa tantum pars obser­vabilis est, cujus ne (que) Turris, ne (que) nos participes su­mus: qua deni (que) lapidis casus Turrim metitur.

SALV.

Acutissima profecto commentatio, pertinens ad explicandum satis difficile caput illud, ut à multis intelligi possit. Porro nisi Simplicio ad ista respondere placeat, licet ut ad alia quoque nos experimenta conferamus, quorum discussio non parum facilitatis ex declaratis hactenus rebus ac­cipiet.

SIMP.

Non habeo quod dicam aliud: & ex­tra me propemodum ista delineatione positus fui, co­gitans, quomodo tractus illi tot versibus descripti, hac, illac, sursum, deorsum, ad laevam, ad dex­tram, & sexcentis intorti flexibus, re ipsa nihil om­nino sint aliud, nisi particulae de unica sola linea, per unum eundémque deducta versum sine ulla va­riatione alia, nisi quod à rectissimo tractu declinatum nonnunquam pauxillulum est, ad dextram & ad sini­stram, ac pennae cuspis modò velocius, modò tardi­us, minima tamen cum inaequalitate sese movit, Hinc considero▪ posse eodem modo scribi epistolam: & illos tachygraphos, qui manûs agilitatem ostentaturi, non retractâ à folio pennâ, nnico ductu, multiplici flexu, figuram pulchre contortam describunt, si ve­loci [Page 238] nave veherentur, universum pennae motum, qui revera unicâ sola lineâ versus eandem ductâ partem, ac minimum inflexâ vel declinante à perfecta recti­tudine, constat, infinuosam nescio quam figuram ( ghirigoro vocant) esse conversuros. Est (que) mihi magnae voluptati, quod Sagredus hujus mihi con­templationis autor fuit. Ulterius itaque progredi­amur, ero hoc attentior, quod sperem, alia plura hujus generis auditurum

SAGR.

Si similium argutiarum audiendarum Subtilita­tes satis in­sulsa ironi­ce relata, & ex cy­clop [...]dia quadam deprompta. desiderio teneris, quales non promiscuè cuivis in mentem veniunt, non deerunt ille nobis, in hac maxi­me de navigatione materia. Numquid enim haec tibi bella speculatio videtur, quae in ejusdem cursu navigationis in mentem mihi venit, cum cogitarem, quod malus navis, etsi ne (que) ruptus ue (que) flexus, plus itineris galeâ suâ, seu vertice, quàm imo pede con­fecerit? Vertex enim, quippe à centro Terrae re­motior pede, describendum habuit arcum circuli majoris eo circulo quem pes pertransiit.

SIMP.

Ita quidem homo inambulans capite quàm pedibus plus viae conficit.

SAGR.

Per teipsum, ac tuopte ingenio rem asse­cutus es optime. Sed ne Salviati sermones inter­rumpamus.

SALV.

Est mihi volupe, videre Simplicium eruditione proficienrem. Si tamen illud commen­tum ex ipsius officina profectum, & non è certo quo­dam Conclusionum libello desumptum est, in quo libello similes aliae non minus argucae lepidaeque con­clusiones occurunt. Sequitur ut dicamus de bom­barda super horizontem ad perpendiculum erecta, hoc est, de ejaculatione verticali, tandémque reditu globi per eandem lineam, ad eandem bombardam, [Page 239] etsi per longam, illam, qua sejun & us fuit à bombar­da, Instantia contra mo­tum diur­num Terrae, sumpta ab ejaculatio­ne bombar­da perpen­diculari. moram, terra multis milliaribus ipsam ad Ori­entem transtulerit, quo tanto temporis intervallo globus versùs Occidentem remotiùs à bombarda cadere videtur▪ Quod cum non fiat, à bom­barda nihil promota globum expectatum fuisse patet.

Solutio hîc eadem est, quae suprà de lapide caden­te de Turri: totâque fallacia & aequivocatio consi­stit Responde­tur ad in­stantiam, ostentâ fal­laciâ. in eo, quod semper pro vero supponitur id quod est in quaestione. Nam adversarius hoc semper ani­mo firmiter conceptum gerit, quod globus per ig­nis violentiam eject is è bombarda, quiete sua emo­veatur: è statu verò quieti [...] emoveri non potest, nisi praes [...]pponatur quies globi terrestris, quae postea est conclusio, de qua quaeritur. Ita (que) replico, eos qui Terram mobilem faciunt, hoc modo respondere, bombardam unâ cum adjuncto sibi globo partici­pare de eodem motu quem Terra obtinet: imò si­mul utrique motum Terrae naturaliter competere: & proinde globum non ex quiete discedere, sed insi­tum sibi retinere motum suum circa centrum, qui motus per ejaculationem in altum, ei nec adimitur, nec impeditur: atque hoc modo globus universalem Terrae motum secutus, versus Orientem eidem bom­bardae, tam in exitu quam reditu suo, semper ad perpendiculum imminet. Atque idem accidere videbis, modò experiri libeat, si in navi glo­bulum balis [...]a rectà sursum excutias, is enim ad eundem locum, seu progrediente nave, seu stante, revertetur.

SAGR.
[Page 240]

Haec optime per omnia satisfaciunt. Alia solutio ejusdem instantiae. Sed cum animadverterim, argutiis quibusdam oble­ctari Simplicium, queis alios capiat; ex ipso quae­ram, praesupposita nunc stabilitate Terrae bom­bardáque ad perpendiculum erecta, & versus Zenith nostrum ejaculante globum, an hoc assequi [...]ibique persuadere queat, hanc ejaculationem verè per­pendicularem esse, globum que cum exeundo, tum redeundo, permeare eandem lineam rectam, sic ta­men ut omnia impedimenta externa & accidentia remota semper intelligantur.

SIMP.

Intelligo, rem aliter habere sese non posse.

SAGR.

Quod si vero non ad perpendiculum dirigeretur, sed aliquaversum inclinata statueretur, qualisnam globi motus esset? anne, ut in priori di­rectione, perpendiculariter is excideret recideretque?

SIMP.

Minime verò: quin potius in egressu prosequeretur motum suum per lineam rectam è tubi bombardici rectitudine continuatam, nisi quod denique pondere suo praegravante, versus terram à recto cursu declinaret. Projectilia continuant motum per lineam re­ctam, quae sequitur, di­rectionem motûs, quo ferebantur unâ cum projiciente, dum ei con­juncta fue­re.

SAGR.

Proinde tubi rectitudo, motûs globi directrix est, neque globus extra lineam illam mo­vetur, aut moveretur, nisi proprio victus pondere deorsum rediret. Itaque tubo bombardae ad per­pendiculum erecto, sursum actus globus, per ean­dem rectâ lineam revertitur; cum motus ab ipsius gravitate dependens, per eandem perpendicularem deorsum contendat, ita ut globi extra bombar­dam iter continuet rectitudinem illius particulae iti­neris, quod intra bombardam conficiendum fuit. Estne ita?

SIMP,

Sic mihi videtur.

SAGR.
[Page 241]

Jam, propone tibi tubum perpendi­culariter erectum, & terram diurno motu circum­actam, secúmq: ferentem ipsam bombardam. Dic mihi globus intra tubum adhuc haerens, applicitis foramini igniculis, quo motu feretur?

SIMP.

Motu recto & perpendiculari, cum tu­bus▪ ad perpendiculum erectus fuerit.

SAGR.

Attente considera. Meo enim judi­cio, motus ille perpendicularis haud erit. Esset quidem talis, immobili terra: sic enim globus ali­um non haberet motum, nisi ab igne sibi collatum: in gyrum autem actâ terrâ, globus haerens adhuc intra bombardam ipse quoque motu diurno fertur, ita ut ipsius ignis impulsu superveniente, ab imo fundo ad os us (que) bombardae, duobus motibus progrediatur, quorum compositione fit, ut motus à centro gravita­tis globi descriptus lineam inclinatam constituat.

Et ut res clarius intelligatur, esto bombarda AC.

[figure]

[Page 242] erecta, in eâque globus B. Hic manifestum est, immo­bili, Posita Ter­rae vertigi­ne, globus bombardae perpendicu­lariter ere­ctae, non movetur per lineam perpendicu­larem, sed per inclina­tam quan­dam. stante bombarda, eique applicato igne, glo­bum erupturum esse per os A. suōque centro bom­bardam pe [...]transeunte descripturum lineam perpen­dicularem BA. atque hanc eandem dicectionem observaturum etiam extra bombardam, inque ver­ticem iturum. At vero si terra circumvolveretur, & per consequens bombardam secum raperet; eo tempore quo globus, ignis impulsu [...]per tubum mo­vetur, bombarda raptu terrae transiret ad situm DE. & globus B. dum evolvitur Occuparet exitum D. & motus centri globi fieret secundum lineam BD. non amplius perpendicularem, sed versus Ortam inclina­tam: cūmque, prout jam conclusum est, globus motum suum per aërem continuare debeat secun­dum directionem motûs intra bombardam facti; se­quetur ergo motus conformis inclinationi lineae BD. atque ita non erit perpendicularis, sed versus Orien­entem inelinatus, in quam partem ipsa quoque bombarda tendit, unde globus, terrae simūlque bombardae motum sequi poterit. Vides ergo, Sim­plici, demonstratum, ejaculationem, quae tibi perpendicularis esse debere videbatur, aliter sese habere.

SIMP.

Nondum satis id negotii capere possum, quî vero tu, Salviate?

SALV.

Ego sic satis rem assequor, nisi quod nescio quis me scrupulus adhuc angit, quem utinam explicare possem. Secundùm ea quae dicta sunt, meo quidem judicio, bombardâ perpendiculariter erectâ, terrâque motâ, globus non modò longius à bombarda versùs Occidentem, ut vult Aristoteles & Tycho, sed ne quidem ex tua sententia super ipsam bombardam, quin [...] satis procul Orientem [Page 243] versus recideret. Ex tua enim explicatione globus duos motus haberet, qui iunctim eum versus illam partem impellerent, hoc est, motum communem terrae, quae bombardam vnâ cum globo ex CA. in ED. transvehit, & deinde violentiam ignis, globum per inclinatam lineam BD. propellentis: qui simul uterque motus in Ortum, solo terrae motu fortior est.

SAGR.

Non ita, Domine. Motus globum in Ortum ferens, totus à terra provenit, nec ignis hîc habet quod agat: motus verò sursum eundem ejaculans, totus est ab igne, nihil quicquam confe­rente terra. Et ut hoc verum esse deprehendas, ignem non admove, & nunquam bombardâ globus, exibit, nec vel pilum elevabitur. rursus, fac stare terram, & ignem admove: globus absque ulla decli­natione per perpendicularem inceder. Cum ergo globus duplici feratur motu, uno sursum, altero in orbem, ex quibus transversalis BD. componitur; impulsus sursum totus est ab igne: circularis totus provenit à terra, ac terrestri rotationi est aequalis: cumque ei fit aequalis, ideo globus ori bombardae semper ad perpendiculum imminet, ac in illud deni­que recīdit: & quia semper bombardae directionem observat, hinc fit, ut continue supra caput ejus qui bombardae vicinus est, appareat: unde etiam perpen­diculariter in verticem nostrum delabi videtur.

SIMP.

Mihi quaedam alia difficultas objicitur, ista nimirum. Quia motus globi in bombarda ad­huc haerentis velocissimus est, non videtur possible, quod in illo momento tantilli temporis, transpositio bombardae ex CA. in ED. talem inclinationem lineae transversali CD. conferat, vt ejus beneficio globus postea per aerem cursum terrae subsequi possit.

SAGR.
[Page 244]

Tu vero multipliciter erras. Ac ini­tio inclinationem lineae transuersalis CD. credo multò, quàm tu tibi imaginaris, esse majorem. Nec enim ambigo, velocitatem motus terrestris non modo sub Aequinoctiali, sed etiam in nostro par­allelo, majorem esse velocitate globi dum intra bombardam movetur; sic ut intervallum CE. ab­solute fit majus tota bombardae longitudine, & per consequens, inclinationem lineae transversalis esse majorem angulo recto dimidio, seu semiquadrante Verum nihil prorsus interest, seu sit exigua, seu magna terrae velocitas, respectu velocitatis ab igne profectae. Nam si velocitas terrae sit exigua, & per consequens exigua inclinatio lineae transversalis; ex­igua quoque requiretur inclinatio ad praestandum, ut globus in volatu suo continue situm bombardae iminentem servet. Et in summa, si rem attentè con­sideres, illud animadvertes, quod motus terrae, bom­bardam secum transferendo ex CA▪ in ED. transver­sali CD. conferat majorem illam vel minorem in­clinationem, quantacunque ad exaequandam justo motui ejaculationem sufficiat.

Erras deinde, quod facultatem illam, qua glo­bus motum terrae sequitur, refers ad impetum ab igne profectum: atque ita commitis errorem, quem paullo ante Salviatus quoque commisisse videbatur. Sequi namque terram, antiquissimus est perpetuus­que motus, indelebiliter inseparabiliterque eommu­nicatus ab ipso globo, tanquam à re terrestri, & mo­tū illū sua natura possidente, & perpetuo possessura.

SALV.

Acquiescamus hisce, Simplici: nec e­nim Auceps quo­modo aves in aëre consiciat. aliter sese res habet. Ex hoc discursu nunc de­mum intelligo rationem problematis cujusdam ve­natorii, de illo aucupum genere, qui volantes aves [Page 245] sclopetis conficiunt. Nam cum antea mihi persua­sissem, quod avem perituri, longius ab ea dioptram aver [...]ant ac certo spacio, plus minūsve pro veloci­tate volatûs, & ipfius avis distanti [...], collineationem anticipant, [...]t exonerari globi cursus ex dioptra di­rectus, & avis volatus, eodem tempore, in eodem puncto concurrant; & cum ex isto hominum genere quendam interrogassem, an ejusmodi praxin adhi­bere soleant, negavit, ac me docuit, uti sese haud paulo faciliore certioreque artificio, nam eodem plane modo se procedere, ac si quiescentem avem es­sent petituri. Nimirum collineando sese volatum avis adaequare, avemque sclopeti motu subsequi, di­optrâ semper in eam directâ, donec excusso globulo haud secus ac sedentem aliquam conficiant. Necesse igitur est, ut motus ille sclopeti, volantem avem collineando proseqnentis, etsi lentus, communicetur etiam ipsi globulo, cum quo conjungitur alter quo­que motus ab igne, sic ut globulus impulsu quidem ignis altum directe petat, sclopeti vero declinatione volatum avis exacte prosequatur; ut modò de eja­culatione bombardica dictum est. Nam & in hac, ignis admoti beneficio globus versus Zenith in altum excutitur: terrae verò motu vergit in Orientem: & ex utroque denique conjuncto compositum quid­dam essicitur, ut globus terrae cursum sequatur, & rectâ sursum tantùm ire contuentibus appareat, per eandem postea lineam deorsum relabendo. Collineatio ergo continue in scopum directa facit, ut ejaculatio cum attingat: & recte collineatu­rus, stabili quidem scopo, sclopetum quoque stabili manu teneas oportet: ac scopo mobili, sclopetum in cum cum motu diriges. Atque hinc dependet propria responsio ad alterum argumentum de bom­bardarum [Page 246] ejaculatione ad scopum meridional [...]m Discutitur instantia [...]umpta à bombardicis ejaculatio­nibus ver­sus meridi­em & sep­tentrionem. septentrionalémve directa. Nam objiciebatur, si terra sit mobilis ejaculationes omnes Occidentem versus declinaturas, cùm eo tempore, quo globus bombar­dam egressus, in aëre scopum advolat, interea scopus Orienti factus propior, globum occidenti vicinio­rem relinquat. Respondeo igitur interrogando anne bombarda in scopum directa, & in hoc situ relicta, semper eundē scopum respicere pergat, seu moveatur terra, seu quiescat? Hic respondendum est, collineatio­nem non mutari. Stante nam (que) globo, stabit pariter & bombarda: sin ille provehente terrâ movetur, eo­dem tenore haec quoque movebitur, unde colliuea­tione servata, semper sibi constabit ejaculatio, utï per superius dicta manifestum est.

SAGR.

Expecta quaeso, Salviate, donec expli­cuero, quid cogitationis mihi de volantium avium confectioribus illis fuerit subortum: quorum praxin talem esse non dubito qualem dixisti: credo quo (que) parem in ave feriendo sequi effectum. Attamen haec operatio non per omnia bombardicis ejacula­tionibus conformis esse videtur, utpote quae tam in motu bombardae scopique, quàm utrius (que) commu­ni quiete pariter succedere debent. Videntur au­tem in his discrepare. In ejaculatione bombardae, & ipsa, & scopus pari velocitate moventur, ambo quip­pe vecti motu globi terrestris: & quamvis interdum bombarda Polo vicinior sit quam scopus, & per consequens motum, ut in minore circulo, aliquan­tò tardiorem obtineat: haec differentia tamen sen­sibilis non est ob exiguam bombardae à scopo di­stantiam. Sed in aucupis ejaculatione, motus sclo­peti, respiciens avem tardissimus est, si cum ejus vo­latu comparetur, Unde videtur mihi consequi, [Page 247] exiguum illum motum, quem vergens sclopetum ncluso sibi globulo confert, non posse post exitum globuli adeo multiplicari per aërem, ut volantis avis velocitatem assequatur, ita ut globulus semper in eam directus maneat: imo videtur avis antici­patura, & globulum post caudam relictura. Accedit quod in hoc actu aër, quem globus permeandum habet, non praesupponitur habere motum ipsius avis: at in casu bombardae, cùm ipsa, tum scopus & aër intermedius, participant aequaliter de motu univer­sali diurno. Unde veram causam, cur auceps non aberret, esse crediderim, non tam quod volatum avis, inclinatio sclopeti sequatur, quàm quia nonni­hil anticipat, ac in anteriora collineat: & praeterea quia non unum solum, sed unà plures globulos eja­culatur, qui per aërem sparsi, satis magnum spatium occupant. Accedit extrema velocitas, qua excussi sclopeto globulo deferuntur ad avem.

SALV.

Vide quanto Sagredi volucre ingeni­um, ingenii mei tarditatem antevertat atque praeve­niat, quae fortasse disparitatem illam & ipsa, sed non sine longiori meditatione, fuerat animadversura. Jam ut revertamur ad propositam materiam xpen­dendae restant ejaculationes ad scopum Orientalem & Occidentalem: quarum illae, si terra moveretur, supra scopum, hae infra ferirent, eo quod terrae par­tertes Responsio ad argu­mentum a [...] ejaculatio­nibus ad scopum Ori­entalem Occidenta lémque de­promptum. Orientales, per morum diurnum continuè de­primuntur infra tangentem Horizonti parallelam, & contra partes Occidentales exaltantur: ex quo Stellae Occidentales humiliores fieri videntur; & proinde ejaculationes juxta dictam tangentem ad scopum Orientalem directae (qui scopus in tempore decurrentis per tangentem globi deprimitur) debe­bant fieri justo altiores, & Occidentales humiliores, [Page 248] mediante exaltatione scopi, dum globus tangentem emetitur, Responsio caeteris similis est. Nam quem­admodum scopus Orientalis motu terrae continue deprimitur infra tangentem quae maneret immobilis: ita quoque bombarda propter eandem rationem inclinatur continue, nec definit respicere semper eundem scopum; unde fit, ut non frustretur colli­neatio.

Fuerit opportunum hoc loco, monere de quo­rundam Coperni­cani pro­positiones quasdam adversari orum satis dubias, ni­mis libera­liter, ceu veras ad­mittunt. Copernici sectatorum fortasse nimia erga suos adversarios indulgentia liberalitaté que, dum iis experimenta quaedam, etsi nunquam facta, ceu ve­ra tamen atque certa concedunt atque largiuntur: cujusmodi illud est de cadentibus è malo dum navis in motu est, & alia multa: quorum ad classem hoc quoque referre non dubito, cujus adhuc probatio desideretur, an ejaculationes Orientales justo fiant altiores, & Occidentales humiliores. Et quia per­suasum habeo, nunquam ab id iis exploratum fuisse, veiim dicerent mihi, quam ergo diverfitatem inter easdem illas ejaculationes inveniri putent, immobili posita terra, & posita eadem mobili. Pro iis respon­deat nunc Simplicius.

SIMP.

Nolo quidem id mihi sumere, quasi ita solida fundamentaliterque respondere queam, ut forte quispiam alius, qui me sit harum rerum pru­dentior: sed hoc certe dixero, responsuros quod ex improviso mihi venit in mentem, esse scilicet illam ipsam revera diversitatem, quae modò producta fuit: hoc est, terra mobili quidem, ejaculationes Orienta­les semper evasuras altiores, &c. cum videatur veri­simile, globum moveri debere per tangentem.

SALV.

Sed si dicerem ego, in effectu ita sequi, quo pacto re [...]elleres assertionem meam.

SIMP.
[Page 249]

Explorandi veri causâ decurrendum esset ad experientiam.

SALV.

Verum anne tu credis▪ inuentum iri pe­ritum adeo bombardarium, qui singulis ejaculatio­nibus scopum ipsum ferire se posse profiteatur, ex intervallo v. g. 500. cubitorum?

SIMP.

Non, Domine: quin credo, neminem fore qui, quantumvis exercitatissimus sit, promittere audeat, se non plus uno cubito circiter aberraturum esse à scopo.

SALV.

Quomodo igitur ex hac tam fallacium ejaculationum incertitudine certum de re nobis du­bia possemus argumentum petere?

SIMP.

Potest id fieri duplici modo: primùm ejaculatione repetita saepius: deinde, quia respectu velocissimi motus terreni, deviatio à scopo, meo qui­dem judicio, maxima esset.

SALV.

Maxima, hoc est, multò major cubito: ita ut concedatur, tantam, atque etiam majorem va­riationem ordinariè accidere quiescente quo (que) glo­bo terrestri.

SIMP.

Credo firmiter, multo majorem vari­ationem esse futuram.

SALV.

Nunc requiro, ut animi causa, crassio­re Calculus, quantum ejaculatio­nes bom­bardicae aberrare videri queant à scopo. posito motu terrae. modo calculum, si placet, subducamus, qui no­bis in id quo (que) serviet (dummodo▪ ratio constet, uti spero) documentum ut inde capiamus, ne te­mere posthac, in aliis item rebus occurrentibus, ad primum statim, quod aiunt, clamorem victas manus praebeamus, nec quicquid nobis phantasia suggesserit, pro certo statim amplectamur. Ut au­tem Peripateticis at (que) Tychonicis plurimum largia­mur, in ipsa linea Aequinoctiali fingamus ejaculati­onē ejusmodi ad scopū, per intervallum 500▪ cubito­rum, [Page 250] versus Occidentem, ex colubrina suscipiendam esse. Initio quaeramus latiore, ut dixi, calculo, quantum circiter sit tempus illud, quo emissus è bombarda globus ad scopum contendit: quod sci­mus esse brevissimum, certe non majus illo, quo bini passus à viatore conficiuntur, quod ipsum unico se­cundo horae minus est. Ponamus enim, una ho­ra tria milliaria, hoc est, cubitos 9000. viatorem emetiri, cum ergo quaelibet hora 3600. minuta secunda contineat, uno minuto secundo duo passus cum dimidio conficientur. Unicum ergo secun­dum ad motum globi plusquam satis temporis prae­bet Et quia revolutio diurna 24. horis absolvitur, Horizon Occidentalis exaltatur per horam 15. gra­dibus; hoc est, quindecim minutis primis unius gradûs, per unicum horae minutum, & proinde 15. secundis gradûs, per unum secundum horae. Cúmque tempus ejaculationis unico horae secundo metiti simus; isto ergo tempore Horizon Occidenta­lis unâ cum ipso scopo exaltatur 15 secundis gra­dûs, ac proinde quindecim secundis illius circuli, cujus semidiameter 500. cubitis constat tantum enim intervallum inter scopum atque colubrinam praesupposuimus. Nunc Canone Sinuum inspecto, (& ecce Copernici liber opportune ad manum est) videamus, quindecim secundorum subtensa, quanta pars sit semidiametri cubitorum 500. Hic▪ videmus, subtensam unius minuti primi minus quàm 30. ta­lium partium esse, qualium semidiameter est 100000. Igitur earundem partium subtensa unius secundi, minus erit dimidio, hoc est, minus una par­te, qualium semidiameter est 200000. & proinde subtensa 15. secundorum, minor erit 15▪ partibus ex iisdem 200000. Jam vero id, quod è 200000 [Page 251] partibus minus est quam 15. plus etiam erit eo, quod de partibus 500. quatuor centesimas continet. Ex­altatio ergo scopi, tempore globi currentis, minor est quatuor centesimis, hoc est, unâ vicesima quin­ta cubiti, quae digitum unum circiter constituit. Unde consequitur, quod posito motu terrae diurno, uniuscu jus (que) ejaculationis Occidentalis deviatio digi­tum unicum non excedat. Si nunc tibi dicam, hanc deviationem revera in omnibus ejaculationibus acci­dere (ut inquam scopus feriatur unico digito humi­lius, quàm si terra staret immota) quomodo, Sim­plici, convincere me posses per experientiam, id non accidere? Nonne vides, impossibile esse ut me re­fellas, nisi prius inve [...]ias modum aliquem ad scopum jaculandi, exactum adeo, ut nec pilo aberret? Si enim ejaculationes cubito uno variabiles sunt, ut sunt revera; semper ego dicam, in unaquáque vari­ationum istarum contineri quoque digitum illum à motu terrae profectum.

SAGR.

Bona venia, Salviate, tu nimium es li­beralis. Subtiliter ostenditur, ejaculatio­nes bom­bardae non magis posi­to motu quam quie­terrae vari­aturas. Dicerem enim ego Peripateticis, si vel ipsum scopi centrum unaquaeque feriret ejaculatio, nihil quicquam tamen hoc obfuturum esse motui terrae. Bombardarii enim in collineando sunt exercitati, longóque usu bombardam ita dirigere nôrunt, ut nec obstante motu terrae, scopum feriant; & aio, si terra staret immota, ejaculationes aberraturas, & Occiden­tales quidem justo humiliores, Orientales autem altiores evasuras. Convincat me jam Simpli­cius.

SALV.

Digna Sagredo subtilitas, Utut sit, si­ve in motu, sive quiete terrae, variatio haec eveniat; cum ea non nisi minima esse possit, non potest non abscondita latere in magno cumulo plurium alia­rum, [Page 252] quae subinde per varia accidentia contingunt. At (que) haec omnia dicta & concessa sunto Simplicio, super­pondii Cautissi­mos esse convenit, experienti­as ut veras concedendo his, qui ea­rum inex­perti sunt, quasi loco, documentum ei futura, quanto­pere deceat esse, circumspectos, multas experientias ceu veras concedendo his, qui nunquam eas fecerunt: sed animosè producunt, quales easdem esse oporte­ret, ut causae suae serviant. Haec, inquam, loco su­perpondii & coroliarii dantur Simplicio. Nam li­quidissimae veritatis est, quod circa effectus harum ejaculationum idem praecisè tam in motu quàm qui­ete Experien­tiae & rati­ones contra motum ter­rae tam diu concludendi vim habere videntur, dum aequivo­cationibus occultantur. globi terrestris accidere debeat. Id quod accidit omnibus etiam aliis experiientis, quae vel adductae sunt, vel adhuc adduci possunt. Nam & hae primo quidem intuitu, veri speciem aliquam ac similitudi­nem obtinent, quamdiu per inveteratam de terrae mobilitate opinionem intra latebras aequivocationis absconduntur.

SAGR

Quod ad me, hucúsque penitus ac­quiesco, ac optime intelligo, quicun (que) suae phantasiae impresserit universalem illam conversionis diurnae communionem inter omnes res terrestres, quibus omnibus naturaliter illa convenit eo modo, quo ve­tus opinio statuit ipsis convenire quietem cirea cen­trum, absque ulla haesitatione discreturum esse falla­ciam & aequivocationem, quae productis argumentis veri speciem conciliabant.

Restat mihi solummodo scrupulus aliquis, ut in­nui supra, circa volatum avium, quae cum, tan­quam animatae, facultatem habeant mille motuum genera pro arbitrio subeundi, longóque tempore se­paratim à terra in aëre commorandi, & ibidem con­fusissima varietate hinc inde vagandi; non bene ca­pio, qui fiat, quod in tanta motuum confusione non & ipsae confundantur, nec aberrent à primo motu [Page 253] communi: & si sorte detentae, motu illo communi excidant, quo pacto compensare moram illam, ac volatu adaequare possint, & subsequi Turres arbo­résque, praecipiti adeo cursu versus Ortum fu­gientes, dico praecipiti, nam in circulo maximo glo­bi terreni parum abest quin Italica scilicet, hoc est, 250. Germani­ca. mille milliaria per horam transvolent, quorum vix quinquaginta, vo­latus hirundinum confecerit.

SALV.

Si cursum arborum, aves alarum sua­rum ope subsequi deberent, velocissimas equidem oporteret esse: & si ab universali conversione dese­rentur, tanto intervallo retrò cederent, ac tam insanus videretur earum cursus Occidentem versus, dummodo conspici possent, ut volatum sagittae lon­ge superarent. Sed non possemus, credo, illas ita videre: quomodo etiam globi bombardae, ignis violentiâ transcurrentes aër [...]m, conspectum nostrum subtersugiunt. Ita verò res est: motus proprius avium, volatus inquam earum, cum universali mo­tu commune nihil habet, ab eo (que) nec promovetur, nec impeditur. Id vero, quod ejusmodi motum in avibus inalteratum sustentat, aër ipse est, per quem illae vagantur, quique naturâ suâ vertiginem terrae secutus, ut nubes, sic etiam aves, & omnia caetera in eo pendentia secum ducit. Aves itaque curandum non habent, quomodo terram sequantur: & per hanc quidem curam semper eis dormire licet.

SAGR.

Quod aër nubes secum vehere possit, ut materiâ ad motum levissimâ constantes, & omni alia in contrarium inclinatione destitutas, imò ip­sas qnoque de terrenis affectionibus proprietati­búsque participantes, id vero ultro percipio: quod autem aves, quae tanquam animatae, ▪motum diurno motui contrariū inire possunt, eo interrupto, ab aëre [Page 254] eundem recipere queant, id mihi dictu duriúsculum videtur, maximè cùm sint corpora solida & gravia. Cúmque videamus, ut suprà dictum est, saxa, & alia gravia corpora, pertinaciter adversus impetum aë­ris obniti: & quamvis ab eo vincantur, nunquam tamen id velocitatis acquirunt, quantam ventus, à quo impelluntur, obtinet.

SALV.

Noli, Sagrede, vim tam exiguam aëri moto tribuere, quippe qui valet, & onusta navigia deferre, & silvas extirpare, & prosternere Turres, ubi motu rapido fertur: & tamen in his quo (que) violen­tis actionibus, motus aëris longissime adhuc abest à velocitate revolutionis diurnae.

SIMP.

Vides ergo, motum aërem posse quo (que) projectilium continuare motum, juxta doctrinam Aristotelis. Et profecto minime verisimile videba­tur, errorem iu hac re commissum ab illo fuisse.

SALV.

Posset abs (que) dubio, si motum in seipso continuare posset: sed quemadmodum cessante vento, ne (que) naves progrediuntur, nec arbores evel­luntur: ita cum aëris motus non continuetur, di­misso è manu lapide, brachió (que) cessante, superest, ut aliud quid sit ab eo diversum, quod rei projectae motum conciliet.

SIMP.

Ecquomodo cessante vento cessat mo­tus navis? Quin imo videmus, ubi ventus posuit, & vela submissa sunt, nihilominus navis motum cur­sum (que) longo intervallo continuari.

SALV.

Sed hoc ipsum adversatur tibi, Simpli­ci, cùm aere, quo inflata vela navem provehebant, in­ter quiescente, nihilominus abs (que) medii subsidio na­vis ipsius cursus continuetur.

SIMP.

Dici possit, aquam esse medium illud, quod navem provehat, ejus (que) motum sustentet.

SALV.
[Page 255]

Posset equidem ita dici, si veritati con­tradicere liberet, Veritas enim h [...]c est, quod aqua propter magnam repugnantiam ne scindatur à cor­pore navigii, magno cum fremitu ei obluctetur, & impedimento sit quo minus tantam velocitatem con­cipiat, quantam ventus, nisi hoc obstaculo remorante, collaturus aliàs ei fuerat. Fortasse, Simplici, nun­quam advertisti mentem, quo cum impetu fragoréqs navem seu remis impulsam, seu ventis agitatam stagnans aqua circumstrepat. Si tale quid obser­vasses, à proferendis illis ineptiis censuisses abstinen­dum. Hactenus ex illo hominum grege te fuisse vi­deo, qui cognituri, quomodo sese talia haec habeant, rerúmque naturalium scientiam acquisituri, non navigia conscendunt, non ballistam bombardámve tractant; sed suis abstrusi museis, indices perreptant, & repertoria sua versant, ut investigent, an quid iis de rebus Aristoteles pronunciaverit: textûs Ari­stotelici genuinum sensum assecuti sibi cum videntur, nil ultra desiderant, nec quicquam praeterea de iis­dem rebus sciri posse judicant.

SAGR.

Magna, & ipsis invidenda felicitas haec est. Nam si cuncti naturâ scire defiderant, & si tan­tundem est, esse, quantum esse sibi videri, sane maxi­mo bono fruuntur isti, possuntque persuadere sibi, se intelligere & scire omnia: cum è contra hi, qui ca quae nesciunt, se nescire agnoscunt, & quod sequitur, nec minimam scibilium Intelligere sese particulam Ad invidi­am usque censendi felices, qui se omnia scire per­suasum ha­bent. intelligunt, exhauriantur vigiliis, contemplationibus insudent, rimandis experientiis observationibús (que) se macerent.

Sed quaeso redeamus ad aves nostras, in qua ma­teria, dixisti, ▪motum aërem ingenti sua velocitate posse restituere ipsis eam diurni motus partem, qua [Page 256] ludibundis volatibus suis excidisse poterant. Ad quod respondeo, non videri motum aërem corpori so­lido & gravi conferre posse tantam velocitatem, quanta sua propria est: cúmque velocitas aëris, terrae velocitatem adaequet, non est credibile aë­rem restaurando illi damno retardationis avium esse suffecturum.

SALV.

Discursus tuus magnam probabilitatis speciem habet: nec trivialium est ingeniorum, ad rem ac opportunè dubitare. Veruntamen ubi speciem argumento detraxeris, revera nihilo plus virium habere senties, ac caetera expensa jam at (que) discussa.

SAGR.

Non est ullum dubium, si argumen­tum non sit necessariò concludens, efficaciam ejus esse non posse nisi absolutè nullam: quia si conclusio est necessariò in isto solo modo, pro altera parte ratio valida produci non potest.

SALV.

Quod haec instantia plus tibi nego­tii, quàm allae facessit, ideò fieri puto, cum aves sint animatae, ac proinde suis viribus ad arbitrium uti possint, adversus motum primarium, rebus ter­renis ingenitum. Unde videmus illas, dum vivunt, etiam sursum volare, qui motus ipsis, quatenus gravibus, impossibilis est: at mortuae non nisi deor­sum cadere possunt: & propterea putas, quod ra­tiones quae locum habent in omni genere projecti­lium supra memoratorum, non aequè valere possint in avibus, atque id verissimum est: ideóque, Sagre­de, diversam etiam utriusque conditionem esse, nec idem in projectilibus, quod in avibus, fieri vide­mus. Dimittas è vertice Turris avem, & mortuam, & vivam: mortua idem planè quod lapis faciet, hoc sequetur primò motum generalem diurnum, & [Page 257] postea motum deorsum, tanquam gravis. Viva ve­ro si demittatur, quid vetat, quo minus, retento Rejolvitur argumen­tum, ab avium vo­latu, con­motum [...]er­rae. semper diurno motu, alarum acta remigio, versus quameunque placuerit Horizontis partem conten­dat? Atque novus hic motus, tanquam ei pecu­liaris, nec nobis participatus, sensibilis nobis fieri debet. Quod si volatus eam versus Occidentem abstulerit, quis prohibeat, quin alis eâdem conten­tione jactatis ad Turrim revertatur? Denique re­cessus ille volantis Occidentem versus, nil fuit aliud, quàm de motu diurno, qui v. g. decem velo­citatis gradibus constat, detractio unius solummo­do gradûs, unde ei remanebant adhuc novem inte­rea dum volabat. Qvod si in terra quievisset re­tinuisset decem gradus communes, iisque volatu ver­sus Ortum adjungere potuisset adhuc unum, & ita cum undecim gradibus reverti super Turrim. [...]t in summa, re bene considerata, ac penitissimè perspe­cta, deprehendemus, effectus illos volatûs avium à rebus quaquaversum projectis nulla re alia differre, quàm quod hae moventur à projiciente externo, illae vero à principio interno.

Atque hoc loco, pro ultimo sigillo nullitatis om­nium Experientia qua sola de­monstratur nullitas aliarum omnium contra mo­tum terrae producta­rum. expientiarum adductarum, cunctas illas faci­limae rationes examinandi, tempus ac locum op­portutunum existimo. Sibi cum amico aliquo majorem navis construae cameram, & cura ut isthic ad ihstic adsint muscae, papiliones, & similia animalia volantia: adsit quo (que) vas magnum aqua repletum, in quo pisces natent: aliqua praeterea situla suspen­datur; ex quo guttatim stillantem aquam subctje­ctum aliud ore angusto vas excipiat. Stante nave diligenter observa, quomodo volatilia [...]ista pari velocitate versus omnes camerae partes ferantur, [Page 258] pisces indifferenter quaquaversum natitent, stillae vas suppositum omnes intrent. Adhaec projicienti quip­piam ad amicum non plus virium in hanc quàm il­lam partem opus erit, dummodo intervalla sint ae­qualia. Saltando quoque junctis, quod aiunt, pe­dibus, in omnes partes aequalia spatia conficies. His diligenter animadversis, etsi nullum dubium est, stan­te navigio non aliter ea fieri debere; navigium deinde quantacunque velocitate promove, & si modo mo­tus ejus uniformis sit, nec hàc illac fluctuet, in om­nibus dictis rebus nec vel minimam mutationem de­prehendes, nec ex illarum ulla motum vel sta [...]um navigii di judicare poteris. Saltando enim eadem in tabulato spatia, quae antea, conficies, nec o [...] ve­locissimum navigii motum majores sal [...]s versus puppim quàm proram facies, etsi subjectum [...]abu­latum in partem tuo saltui contrariam decurrat, nec si amicus versus proram, tu puppim co [...]stiteri [...], rem ab altero excipiendam fortius jactare necesse est, quàm si contrarium situm teneretis: gut [...]ae sicut prius in vas inferius caden [...], sic ut nec [...]na puppim versus abeat, etsi, dum suspensa est in aère situla, multis palmis navigium processerit. Pisces in aqua sua non majori labore natabunt versus praecedentem quàm sequentem vasis partem, sed pari agilitate pe­titum venient escam in quacunque labri parte depo­sitam. Denique papiliones & muscae quaquaversum sine discrimine volitabunt, nec unquam accidit, ut in parietem, quae puppim respicit, declinent, quasi ve­locem navigii cursum subsequendo, diúque in aëre commorando defessae. Fumum item è thuris in­ [...]enso grano surgentem, instar nubeculae isthic hae­rere videbimus, indifferentér (que) moveri, non magis in unam quàm alteram partem.

[Page 259]Porro causa congruentiae horum omnium effe­ctuum est, quod motus navigii rebus omnibus in eo contentis, ipsi (que) aëri communis est, loquor de re­bus quas operit camera: nam si supra eam, in aëre aperto, nec ad navigii cursum sequace consistamus in nonnullis dictorum effectuum notabile discrimen appareret; & dubium non est, fumum tanto retro­cessurum, quanto aër ipse: parirér (que) muscas & papiliones impeditas ab aëre, cursum navigii subse­qui non valituras, si notabili ab eo distantia separe­rentur. Si tamen in proximo sese teneant, cum ipsa navis, tanquam anfractuosa fabrica, partem aëris vi­cini secum vehat, sine offensa laborêve navem se­quentur. Quomodo nonnunquam in publicis illis cursibus, quas postas appellant, veredos sive disposi­tos equos ab importunis muscis ac tabanis subse­quentibus, ac modò in hanc, modò alteram corpo­ris partem insidentibus infestari videmus. Sed in guttis decidentis perexigua differentia foret: in sal­tu verò projectilibús (que) gravibus prorsus imper­ceptibilis.

SAGR.

Observationes istas etsi mihi non ve­nerit in mentem ita subito instituere inter navigan­dum: plusquam certus tamen sum, non aliter ac ex­posuisti, successuras. Fidem facit quod multoties accidisse mihi recordor, ut versans in camera mea quaererem, iret ne navis, an staret: & saepe mihi sum imaginatus, eam tendere in hanc partem, cùm moveretur in contrariam. Hactenus igitur acqui­esco, & optime capio, nullius esse valoris omnes ex­perientias, ad probandam partem negativam prae af­firmativa, de conversione terrae productas.

Restat jam instantia, quod experientiâ cogni­tum sit, velocem vertiginem habere vim extrudendi [Page 260] & dissipandi materias adhaerentes illi machinae quae rotatur. Qua causa multis, ipsique Ptolemaeo visum est, si terra in seipsam tanta velocitate circumvolve­retur, fieri non posse, quin saxa & animalia versus stellas excutiantur: nec aedificia ulla tenaci adeo calce fundamentis suis haerere queant, ut non & ipsa simile patiantur exitium.

SALV.

Priusquam hanc instantiam excutio, non possum non referre quae non absque risu saepius observavi, fere omnes in animum suum inducere, ut primum fabulari audiunt de isto motu terrae, quam ipsi fixam adeo crediderant & immotam, ut non modò nunquam de ista quiete dubitaverint, sed etiam persuasum firmiter habuerint, omnes alios quoque secum hominum existimasse illam crea­tam immobilem, talemque per omnia decursa se­cula mausisie: & persuasioni huic innixi, stupent Stupiditas quorundam existiman­tium, ter [...] ram tum demum coe­pisse move­ri, cum Py­thagoras mobilem eam dicere [...]oepisse [...]. postea, cum audiunt, esse non neminem qui ei mo­tum tribuat: quasi scilicet hanc amplexus senten­tiam stulte credat, terram non antea, sed tum de­múm moveri coepisse, cùm Pythagoras, vel quisquis is fuit, primus ei motum assignavit. Jam quod haec opinio stultissima (credentium nimirum, quod assertores terreni motûs initiò stabilem illam credi­derint à creatione usque ad tempus Pythagorae, ac tum demum fecerint mobilem, ex quo Pythagoras eam talem censuit) in mentibus hominum plebeio­rum & imperitorum inveniat locum, id equidem haud miror: At quod Aristoteles ipsi, ipsique Pto­lemaei puerilem hunc errorem commiserint, id verò inussitatae cuidam & inexcusabili stupiditati tribu­endum videtur.

SAGR.

Ergóne Salviate, putas, Ptolemaeum censuisse, stabilitatem terrae sibi defendendam adver­sus [Page 261] istos homiues, qui eam adosque tempora Pythagorae immobilem stetisse concedant, ac eo solùm tempore motum iniisse affirment, cum Pythagoras eum ipsi tribueret?

SALV.

Non potest aliter credi, si confutandi Aristot. & Ptolemeus mobilitatē terrae refu­tare viden­tur adver­sus eos, qui eam longo tempore▪ stantem, Pythagorae demum ae­tate moveri coepisse cre­diderant. modum ipsius recte consideremus: quae confutatio consistit in demolitione aedificiorum, dissipatione saxorum, animalium, ipsorumque hominum versùs Caelum. Et quia talis ruina disjectioque fieri non potest in aedificiis & animalibus, nisi in terra prius extent; nec verò in terra collocari possunt homines, ac aedificia fabricari, nisi ea steterit im­mobilis; hinc ergo manifestum est, quod Ptolemaeus argumentetur adversus eos, qui, cúm terrae concesserint aliquanto tempore quietem, vt scilicet animalia, & lapides, & caementarii commorari isthic, & palatia ac civitates extruere possent, postea faciunt eam praecipiti motu ferri ad ruinam usque ac destructionem aedificiorum, & animalium, &c. Nam si proposuissent sibi disputare contra eos, qui ter­rae suam vertiginem à prima creatione tribuerent; potius hoc modo refutassent, ut dicerent, si terra semper fuisset mobilis fieri non potuisse, ut in ea collocarentur ferae, homines, lapides, nedum aedificia construerentur, civitates fundaren­tur, &c.

SIMP.

Non recte capio hanc Aristotelicam & Ptolemaicam disconvenientiam.

SALV.

Ptolemaeus vel contra eos argumentatur, qui terram semper mobilem fuisse crediderunt: vel contra eos, qui statuerunt eam aliquandiu immobi­lem, postea moveri coepisse. Si contra primos, dicen­dum fuerat, nunquam fuisse motam terram; non enim in ea unquam extitissent homines, nec anima­lia, [Page 262] nec aedificia, cum vertigo terrestris tale nihil ibi morari sinat. Cum autem argumentando dicat, ideo non moveri terram, quia ferae, homines, & aedificia in terra iam extantia praecipitarentur; ergò praesupponit, aliquando terram in tali statu fuisse, vt feris ac hominibus ibi commorandi locum & aedificandi copiam faceret. Ex quo consequitur, ipsam aliquo tempore immobilem fuisse, hoc est, aptam in qua morarentur animalia, & extruerentur aedificia. Jámne capis, quid voluerim dicere?

SIMP.

Capio, & non capio. Verùm hoc tenue quicquid est, ad merita caussae nihil pertinet, neque Ptolemaei minutulus error ex incuria commissus, ter­rae, si immobilis ea sit, mouendae suffecerit. Sed jocis omissis, ad argumenti nervum veniamus. qui meo quidem judicio insolubilis est.

SALV.

Ego vero, Simplici, adhuc arctius hunc nervum adstringam, & magis ad sensum de­monstrabo, verum esse, corpora gravia circa cent­rum immobile velociter incitata, impetum acqui­rere movendi sese ac recedendi ab illo centro, quamvis aliàs naturali ad idem propensione feran­tur. Vertigo ve­lox habet facultatem extrudendi & dissi­ [...]andi. Alligetur ad alterutrum caput funiculi, repletum aqua vasculum, & arrepto altero capite, semidia­meter fiat ipse funiculus cum brachio, centrum verò sit cotyla, sive acetabulum scapulae, cui brachii caput inhaeret: atque ita velociter agitetur vascu­lum in gyrum, sic ut circumferentiam circuli de­scribat: qui circulus sive sit Horizonti parallelus, sive erectus, sive quocunque modo inclinatus, sem­per eveniet, ut aqua vasculo non effluat: imo agi­tator ille sentiet quendam funiculi tractum semper discedere magis à scapula molientem. Quod si in fundo vasculi foramen fiat, apparebit, aquam inde [Page 263] diffluere non minus versus Coelum, quàm ad latera & in terram. Sin aquae loco collocentur ibi lapilli, rotatioque fiat eodem modo, eandem vim admo­vendam esse funiculo deprehendetur. Denique vi­demus pueros, lapides procul jacere, rotando par­tem ar [...]ndinis, cujus extremitati sit insertus lapis. Quae omnia argumento sunt, conclusionem esse ve­ram, hoc est, vertiginem conferre ipsi mobili impe­tum versus circumferentiam, si velox sit motus: & proinde, si terra circumvolveretur in seipsam, tunc motum superficiei, pr [...]cipue versus maximum cir­culum, ut incomparabiliter dictis rebus majorem, versus Coelum omnia esse extrusurum.

SIMP.

Instantia mihi videtur optime stabilita & adstricta mul [...]úmque, credo, negotii tibi facesset ejus discussio atque solutio.

SALV.

Solutio ejus Pendet ab aliquibus noti­tiis, non minus tibi cognitis & creditis, ac mihi. Sed cùm illae tibi non sunt in parato, fit ut solutionem non videas. Itaque sine mea institutione (quia jam ante nosti) simpliciter in memoriam eas tibi revo­cando curabo, ut ipsemet hanc solvas instantiam.

SIMP.

Saepe consideravi tuum argumentandi Scire nost­rum. certum quoddam recordari est. modum, qui me adduxit in hanc suspicionem, cum Platone te statuere, quod nostrum scire sit quoddam reminisci. Quapropter exime, quaeso, mihi dubi­um istud, explicata sententia tua.

SALV.

Quae de Platonis opinione sentiam, & verbis, & rebus ipsis tibi significare possum. Et qui­dem in colloquiis hactenus habitis, multoties ipso id facto & opere declaravi: quod ipsum in hoc quo­que qui prae manibus nobis est casu praestabo: quo velut exemplo facilius postea disces meum de acqui­rendae scientiae modo judicium: si tamen prorogetur [Page 264] nobis colloquii tempus in alium diem, nec Sagredo molestum fit, hanc digressionem à nobis institui.

SAGR.

Imo gratissimum habebo. Recordor enim, cum adhuc Logicae st [...]derem, nunquam me tantopere depraedicatam hanc demonstrationem potissimam in Aristotele capere potuisse.

SALV.

Ad rem igitur, & dicat mihi Simplici­us, qualis motus ille sit, quem facit lapillus insertus crenae arundinis à puero circumactae, ut lapillum procul ejiciat?

SIMP.

Motus lapilli, dum quidem crenae in­haeret, circularis est, hoc est, incedit per arcum circuli, cuius centrum est cotyla scapulae, semidia­meter autem arundo cum brachio.

SALV.

Si vero lapillus excidit arundine, quali motu fertur? persequiturne praecedentem circula­rem, an per aliam aliquam lineam incedit?

SIMP.

Non amplius in gyrum movetur: sic enim non disjungeretur à scapula projicientis, à qua cum videmus abire longissime.

SALV.

Quo ergo motu movetur?

SAGR.

Patere, ut hac de re mecum in con­silium aliquantulum eam: nec enim unquam huc meditationem intendi.

SALV.

In aurem hoc tibi, Sagrede: vides hic quoddam reminisci * . . . . . Diu, Simplici, deliberas. In eam­pagna bene inteso.

SIMP.

Statuo, motum conceptum exitu è crena, non nisi per rectam lineam fieri posse: imo necessario fit per rectam lineam, si purum impetum aduenticium intelligamus. Turbabat nonnihil, quod vicerem arcum à lapillo describi. Sed cum arcus ille deorsum semper flectat, non autem versus alteram partem, hinc colligo, declinationem illam profe­ctam à gravitate lapidis, naturâ deorsum tendentis. [Page 265] Impetus impressns, inquam, sine naturali inclinatione consideratus, obseruat lineam rectam.

SALV.

Sed quam lineam ractam? Possunt enim infinitae versúm omnes partes è crena arundi­nis, & è puncto separationis lapidis ab arundine, produci.

SIMP.

Movetur per illam, quae est è directo motus à lapide cum arundine facti.

SALV.

Motum lapidis crenae adhuc inhaeren­tis, modo dixisti [...] circularem: jam autem repug­nant sibi, circularem esse, & esse è directo, cum in linea circulari nulla recti pars insit.

SIMP.

Non intelligo, motum projecti ess [...] è directo totius circularis, sed illius ultimi puncti, in quo terminabatur motus circularis. Rem intra me satis intelligo: sed non rectè possum explicare mentem meam.

SALV.

Animadverto & ego, rem ipsam abs te probe intelligi: sed propriis terminis destitueris, quibus illam explices. Jam hos docere te ego pos­se, docere inquam, quoad verba nimirum, non autem veritatem ipsam, quae Res quaedam est. Ut autem te quasi manu palpare faciam, quod rem ip­sam scias, ac termini modo desint, quibus eam ex­exprimas; age, dic mihi, si sclopeto globulum jacu­laris, versus quam ille partem impetum eundi capit?

SIMP.

Acquirit impetum eundi per illam li­neam rectam, quae sequitur rectitudinem sclopeti, hoc est, quae nec ad dextram, nec sinistram, nec sur­sum, nec deorsum declinat.

SALV.

Hoc est, in summa dicendo, quae nul­lum facit angulum cum linea motus recti per sclo­peti tubum facti.

SIMP.

Hoc ipsum dicere volebam.

SIMP.
[Page 266]

Si ergo linea motu projecti descripta continuari debet, ut nullum faciat angulum super lineam circularem à se descriptam, dum adhuc es­set cum projiciente; & si ex hoc motu circulari transire debet ad motum rectum; qualisnam esse de­bet illa linea recta?

SIMP.

Non nisi illa esse potest, quae tangit circulum iin puncto separationis. Omnes enim a­liae, si prolougentur, videntur mihi secturae circum­ferentiam, & proinde cum ea quendam angulum comprehensurae.

SALV.

Rectissimè judicasti, téque quendam quasi Geometram ostendisti. Memineris ergo, mentis tuae conceptum realem his explicari verbis, quod scilicet projectum acquirat impetum sese mo­vendi per tangentem arcus descripti à motu pro ii­cientis in puncto separationis ipsius projecti à proji­ciente,

SIMP.

Intelligo rectissimè: & hoc est, quod dicere volebam.

SALV.

In linea recta, quae tangit circulum, quodnam punctorum ipsius omnium est vicinissi­mum centro illius circuli?

SIMP.

Punctum contactus absque dubio: il­lud enim est in ipsa circuli circumferentia, cum cae­tera sint extra, puncto vero, circumferentiae omnia sunt aequalit [...]r à centro remota.

SALV.

Mobile igitur à contactu recedens, & per rectam tangentem sese movens, continuè magis magisque separatur à contactu, i [...]sóque cir­culi centro.

SIMP.

Sic est revera..

SALV,

Jam si memoria complexus es propo­sitiones quas ipse mihi dixisti, illas simul jungito, [Page 267] mibique dicito, quid inde concludatur.

SIMP.

Non sic obliv [...]o [...]um esse me puto, Projectum movetur per tangen­tem circuli motûs prae­cedentis, in puncto sepa­rationis. quin adhuc memin [...]rim. Hoc nimirum è dictis re­bus colligitur, quòd projectum, à projiciente in gyrum velociter actum, dum ab eo separatur, re­tineat impetum continuandi motum suum per lineam rectam, quae tangit circulum descriptum à motu projicientis, in puncto separationis, per quem mo­tum, projectum semper abjungi pergit à centro cir­culi descripti motu projicientis.

SALV.

Igitur hucúsque nosti rationem, cur gravia, superficiei rotae alicujus velociter incita­tae adhaerentia, extrudantur & lancinentur ul­tra circumferentiam, semper à centro longius longiúsque.

SIMP.

Id quidem satis capere mihi videor: verùm citiùs haec mihi nova cognitio accesserit, quàm decesserit incredulitas, terram tanta cum ve­locitate in gyrum posse circumagi, sic ut tamen lapi­des, animalia &c. non versus Coelum extrudat.

SALV.

Eodem planè modo, quo scivisti ha­ctenus, scies etiam, imò jam scis, reliqua. Quod si intenderes ingenium, vel per teipsum recordari pos­ses: sed redimendi temporis causa recordationem tuam adjuvabo. Hucús (que) scivisti per teipsum, quod motus circularis projicientis, projecto imprimat im­petum sese movendi (cum evenit ut separentur) per rectam, quae tangit circulum motûs in puncto sepa­rationis, in eá (que) mutum continuando, semper elon­gatur à projiciente. Dixisti quoque, projectum per hanc lineam continuaturnm esse suum motum, nisi à proprio ei pondere fuisset indita inclinatio ad motum deorsum; qua inclinatione sit, ut linea motus hujus incurvetur. Videris mihi hoc quoque [Page 268] scivisse, hanc incurvationem tendere semper vetsus centrum terrae, cum omnia gravia eò ferantur, Nunc paulo ultra progredior, & ex te quaero, an mobile post separationem, in coutinuando motu suo recto, semper aequaliter à centro removeatur, seu, si mavis, à circumferentia illius circuli cujus motus praecedens pars fuit: seu quod idem est, an mobile, quod à tangentis puncto separatur, move­túrque per ipsam tangentem, aequaliter elongetur à puncto contactus, & à circumferentia circuli?

SIMP,

Non, Domine: quia tangens puncto contactûs vicina, minimùm à circumferentia separa­tur, cum qua ipsa continet angulum acutissimum: sed qum magis magisque removetur, remotio illa semper majori proportione crescit; ita ut in circu­lo, qui haberet verbi gratia decem cubitos in dia­metro, punctum tangentis, quod remotnm esset à contactu duobus palmis, à citcumferentia circuli removetur triplo aut quadruplo plus, quàm pun­ctum allquod quod à contactu remotum esset uno palmo: & pnnctum, quod remotnm esset palmo di­midio, pariter, uti puto, vix quarta parte distantiae secundi removeretur. ita ut punctum uno alteróque digito contactui vicinum si sit [...], animadverti vix pos­sit, esse tangentem à circumferentia separatam.

SALV.

Ergo separatio à circumferentia praece­dentis motus circularis à principio minima est?

SIMP.

Quasi insensibilis.

SALV.

Porro dic mihi: projectum, quod à motu projicientis, impetum recipit movendi se per rectam tangentem, in eáque progrederetur, nisi propio pondere deorsum premeretur, quando nam post separationem declinare deorsum in­cipit.

SIMP.
[Page 269]

Credo incipere sine mora: cnim non habeat à quo sustentetur, fieri non potest, quin gravitas propria statim operetur.

SALV.

Ergo, si lapis ille, à rota ista rapidissimè Projectum grave, ut primum est separatum à projicien­te, declinar [...] incipit. circumacta projectus, aeque propensionem naturalem haberet movendi sese versus centrum ejusdem ro­tae, sicut eam habet movendi se versus centrum ter­rae, facili negotio reverteretur ad rotam, vel potius ab ea non divelleretur. Cum enim à principio sepa­rationis propter infinitum acumen anguli conta­ctûs, elongatio longè minima sit; unum quodque pau­xillum inclinationis momentum, quod lapidem ver­sus cen rum rotae retrahit, sufficeret ad eum in ipsa circumferentia retinendum.

SIMP.

Nullus dubito, snpposito illo, quod ta­men nec fit, nec fieri potest, quod scilicet inclinatio corporum istorum gravium sit, ad centrum illius ro­tae ferri, tunc ea non extrusum, nec dissipatum iri.

SALV.

Nec ego sanè suppono▪ aut supponere necesse habeo id quod non est: non enim nego, im­positos circumactae rotae lapides excuti: sed idco so­lum hac suppositione utor, ut tu mihi quod sequitur explices. Imaginare tibi nunc, terram esse mag­nam rotam, quae magna velocitate agitata lapides ex­cutiat. Jam tu mihi optime scivisti dicere, quod motus projectae rei fieri debeat per illam lineam re­ctam, quae terram tangit in puncto separationis. Ista vero tangens, quomodo notabiliter à superficie globi terreni separatur?

SIMP.

Credo, quod in mille cubitis nec uno digito separetur.

SALQ.

Nonne vero dixisti, quod projectum proprio victum pondere, à tangente declinet versus centrum terrae?

SIMP.
[Page 270]

Et dixi, & dico cetera quoque. Perfecte nimirum intelligo, lapidem à terra plane non se­parari. Remotio namque ejus à principio tam fo­ret exigua, ut vel sexcenties superaretur ab incli­natione, quam habet lapis, movendi sese versus ter­ram: cujus centrum in hoc casu est quoque cen­trum rotae. Et profecto concedere cogimur, lapides, animalia, cetera (que) corpora gravia extrudi non posse. Sed nova mihi difficultas objicitur in rebus levissi­mis, quorum perquam debilis inclinatio est ut ad centrum ferantur. Cum ergo his desit facultas ad superficiem sese recipiendi, non video fieri posse, quin extrudantur. Nosti deinde regulam illam: ad de­struendum sufficit vel unum.

SALV.

Huie quoque satisfaciemus. Ergo prin­cipio dic mihi, quid per r [...]s leves intelligas, hoc est, an intelligas materias ita reipsa leves, ut sursum eant: an vero non absolute leves, sed ita graves, ut lente quidem, sed tamen descendant. Si enim de levibus absolute sermo tibi est, plus quam tu vis extrudi tibi concedam.

SIMP.

Loquor de hoc altero genere cujusmo­di sunt pennae, lana, gossipium, & similia, quibus ele­vandis vis minima quaeque sufficit: & tamen ea, in terra tranquillissime stare videmus.

SALV.

Cum haec penna versus terrae superfi­ciem eundi naturalem quandam propensionem ha­beat, quantumvis illa minima sit, aio tamen suffe­cturam, ut elevari pennam non sinat. Atque hoc tibi ipsi non est ignotum. Proinde dic mihi, si penna terrae vertigine extruderetur, per quam moveretur lineam?

SIMP.

Per tangentem in puncto separatio­nis.

SALV.
[Page 271]

Et terrae rursus unienda, per quam lineam moveretur?

SIMP.

Per illam quae ab ea exit ad centrum terrae.

SALV.

Proinde duo motus hic in considerati­onem veniunt; unus projectionis, quae incipit á pun­cto contactus & per tangentem decurrit; alter in­clinationis deorsum, quae incipit ab ipso projecto, & per secantem tendit versus centrum: & si velis ut projectio sequatur, necesse est, ut impetus per tan­gentem praevaleat inclinationi per secantem, num­quid ita est?

SIMP.

Ita mihi videtur▪

SALV.

Sed quae res necessaria tibi videtur ad motum projicientis, ut praevaleat motui inclinatio­nis, unde sequatur & separatio & elongatio pennae à terra?

SIMP.

INescio.

SALV.

Quomodo nescires? Hîc mobile idem est, scilicet eadem penna, Jam quomodo idem mo­bile seipsum in motu superare potest, sibique ipsi praevalere?

SIMP.

Non video, quî possit praevalere vel ce­dere sibi ipsi in motu, nisi modò velociùs, modò tardius moveatur.

SALV.

Vides ergo, quod tamen id scieris. Si ergo projectio pennae sequi debet, ejùsque motus per tangentem praevalere motui per secantem, quan­tae velocitates earum ut sint oportet?

SIMP.

Oportet ut motus per tangentem sit major altero motu per secantem. Me miserum! Numquid ille multis myriadibus est major motu deorsum non modo pennae, sed etiam ipsius la­pidis? & stultus ego persuaderi mihisum passus, la­pides extrudi uon posse vertigine terrae. Repetita ita­que [Page 272] priore sententia mea dico, si terra moveretur, fore ut lapides, Elephanti, turres & Civitates avola­rent necessariò versus Caelum. Quod cum non fiat, aio terram non moveri.

SALV.

Profecto Simplici, tu tam levi momen­to sustolleris, ut tibi magis quàm pennae metuere incipiam. Quiesce nonnihil, & ausculta. Si ad la­pidem vel pennam terrestri superficiei annexam reti­nendam opus esset, ut descensus ejus deorsum esset major, aut certe tantus, quantus est motus factus per tangentem; non ab re dixisses, necesse esse, ut aeque velociter, aut etiam velocius moveretur per secantem deorsum, quàm per tangentem versus Or­tum. Sed nonne tu mihi paullo ante dixisti, quod mille cubiti distantiae per tangentem à contactu, vix digitum à circumferentia removeant? Non ergo sufficit, ut motus per tangentem, qui est ille ipse diurnae vertiginis, simpliciter sit velocior motu per secantem, qui est motus pennae deorsum; sed etiam opus est, eum tanto velociorem esse, ut tempus, quod sufficit ad promovendam pennam v. g. mille cubitis per tangentem, exiguum sit ad movendam eam unico digito deorsum per secantem. Id quod numquam futurum affirmo, quantumcunque motus ille velox, & hic tardus constituatur.

SIMP.

Quid ni posset ille motus per tangen­tem tam esse velox, ut pennae nullum tempus ad su­perficiem terra perveniendi relinqueret?

SALV.

Fac, easum in terminos conjicias, & re­spondebo tibi. Dic ergo, quantum tibi sufficere videa­tur, ut hunc motum isto velociorem constituamus.

SIMP.

Dicam exempli causa, si hic centum my­riadibus esset velocior isto, & pennam, & ipsum la­pidem extrusum iri.

SALV.
[Page 273]

Tn dicis ita, & falsum dicis, igno­rantiâ solummodo, non Logicae, aut Physicae, aut Metaphysicae, sed Geometriae. Nam si prima tantum intelligeres elementa, nosses utique, quod à centro circuli duci possit linea recta usque ad tangentem, sectura eam hac ratione, ut pars tangen­tis inter contactum & secantem, centum, du­centis, trecentisve myriadibus excedat illam par­tem secantis, quae interjecta est inter tangentem & circumferentiam: & deinde quò secans con­tactui vicinior fuerit, ista proportio fit major in infinitum. Unde timendum non est, quan­tumcunque velox sit vertigo, aut lentus mo­tus deorsum, ne penna, vel si quid pennâ, levins est, vel incipiat eò commovere sese; cum semper inclina­tio de orsum ferens, velocitatem projectionis superet.

SAGR.

Nondum plenè, quid hoc rei sit, percipio.

SALV.

Demonstratione & universalissima & [...]acilima rem declarabo. Detur proportio in­ter Demonstra­tio Geome­trica, pro­bans impos­sibilitatem extrusionis, mediante Vertigine terrestri.

[figure]

[Page 274] BA. &C. sitque BA. quantolibet major quàm C. Esto quoque circulus centro D. ex quo ducen­da sit secans ea ratione, ut tangens ad secantem, eam proportionem habeat, quam habet BA. ad C. Accipiatur harum duarum ABC. tertia proportio­nalis AI. & sicut se habet IB. ad IA. sic fiat diameter FE. ad EG. & ex puncto G. ducatur tangens GH. Aio factum quod oportuit; & sicut BA. ad C. sic esse HG. ad GE. Cum enim sit, ut BI. ad IA. sic FE. ad EG. erit etiam componendo sicut BA. ad AI. sic FG. ad GE. Et quia C. est media proportionalis inter BA. & AI. item (que) GH. media inter FG. & GE. Sicut ergo BA. se habet ad C. sic habebit FG. ad GH. hoc est, HG. ad GE. id quod faciendum erit.

SAGR.

Capio demonstrationem hanc: non ta­men omnis mihi scrupulus eximitur: sed nescio quâ confusione mentem obumbrari sentio, quae nebulae densae ac nigricantis instar, non me sinit ea perspicui­tate, quae mathematicis rationibus esse propria solet claritatem necessitatemq, conclusionis tuae discerne­re. Quod me confundit, sic habet. Verum est quod spatia inter tangentem & circumferentiam diminu­antur in infinitum versus contactum: sed contrà quo­ (que) verum est, quod propensio rei mobilis ad descen­sum, tanto minor semper fiat, quanto mobile vicinius est primo descensûs sui termino, hoc est, statui quietis, prout manifestum est ex iis, quae nobis explicuisti su­perius, ostendendo, quod grave descendens, cùm exit quiete, transire debeat per omnes gradus tarditatis, interjectos inter ipsam quietem, & quemcun (que) deter­minatum gradum velocitatis, qui quidem in infini­tum decrescunt. Adde quod ista velocitas & pro­pensio ad motum, alia quoque ratione non minus [Page 275] in infinitum diminuitur; id (que) propterea quod gravi­tas ipsius mobilis in insinitum diminui potest Ita ut causae, propensionem ad descensum imminuen­tes, & per consequens projectioni saventes, duae sint, scilicet levitas rei mobilis, & vicinitas termini qui­etis: & sunt ambae in infinitum augmentabiles: quibus [...]trisque unica tantùm causa projectionem efficiens, in contrarium obnititur, quae etsi & ipsa pariter in infinitum, augmentabilis sit, non vi­deo tamen, q [...]î fieri possit, quin ipsa sola duarum in infinitum item augmentabilium unitione & con­spiratione superetur.

SALV.

Dubitatio Sagredo digna, quam ad dilucidandam, ut clarius à nobis intelligatur, cum ipse profitearis, illam adhuc in confuso te ha­bere, distinctione utemur, & rem quadam figura declarabimus, resolutionem ipsius faciliorem forte

[figure]

redditurâ. Describamus ergo lineam perpendicula­rem versus centrum: ea sit AC. cui ad angulos rectos insistat horizontalis AB. pe [...] quam fieret motus pro­jectionis, & in qua res projecta motum aequabilem [Page 276] continuaret, nisi insita gravitate deorsum inclinaret. Jam intelligatur ex puncto A. producta linea recta quae cum AB. contineat qualemcunque angulum, & sit ea AE. Super linea AB. notentur aequalia quae­dam spatia AF. FH HK. ex quibus ducantur perpen­diculares FG. HI. KL. [...]sque ad AE. Et quoniam, ut alias dictum est, grave cadens, cum exit quiere, semper majorem gradum velocitatis, de tempore in tempus acquirit, prout ipsum quoque crescit; fin­gere possumus, spatia AF. FH. HK repraesentare nobis tempora aequalia: & perpendiculares FG. HI. KL. esse gradus velocitatum dictis temporibus ac­quisitarum: ita ut gradus velocitatis acquisitus toto tempore AK. sit tanquam linea KL. respectu gradûs HI. acquisiti in tempore AH. & gradûs FG. in tem­pore AF. qui gradus KL. HI. FG. habent, ut mani­festum est, eandem proportionem, quam habent tem­pora KA. HA. FA. & si quae aliae perpendiculares du­cerentur è punctis pro arbitrio notatis in linea FA. semper invenientur gradus in infinitum decrescere procedendo versus punctum A. quod repraesentat primum instans temporis, primumque statum quie­tis. Atque haec reductio versus A. repraesentat nobis primam propensionem ad motum deorsum; quae propensio diminuitur in infinitum per appropinqua­tionem rei mobilis ad primum statum quietis; quae appropinquatio in insinitum est augmentabilis. In­veniems jam alterā diminutionē velocitatidus, quae & ipsa fieri potest in infinitum, per diminutionem gravitatis rei mobilis. Atque hoc repraesentabitur aliis productis lineis è puncto A. quae contineant angulos minores angulo BAE. cujusmodi esset linea AD. quae secando parallelas KL. HI. FG. in punctis M. N. O. nobis figurat gradus FO. HN. KM. acqui­sitos [Page 277] in temporibus AF. AH. AK. minores alteris gra­dibus FG. HI. KL. acquisitis in iisdem temporibus, nisi quod isti acquisiti sint à mohili graviore, hi ve­rò à leviore. Et manifestum est, quod, cùm reductâ lineâ EA. versus AB. coarctetur angulus EAB. (id quod in infinitum fieri potest, quomodo gravitas quoque potest in infinitum diminui) pariter in infi­nitum diminuatur velocitas cadentis, & consequen­ter cansa, quae projectionem impediebat: & proin­de videtur, quod ex copulatione istarum duarnm causarum projectionem impedientium, in infinitum diminutarum, ipsa non possit impediri. Et ut totum argumentum in pauca verba contrahamus, aio, quod coarctato angulo EAB. diminuantur gradus velo­citatis LK. IH. FG. versus angulum A. diminuantu [...] etiam iidem gradus, & tam una quàm altera dimi­nutio extendatur in infinitum. Velocitas ergo motus deorsum eo usque diminui potest (cùm dupla ratio­ne diminui queat in infinitum) ut non sufficiat ad re­stituendum mobile supra circumferentiam rotae, & per consequens ad faciendum, ut projectio impe­diatur atque tollatur.

Contra deinde, ad projectionem impediendam, opus est, ut spatia, per quae projectum uniendum denuo rotae, descendere debet, ita brevia fiant & angusta, ut, quamvis tarda, imo in infinitum dimi­nuta sit descensio rei mobilis, ea tamen illuc redu­cendo ac restituendo mobili sufficiat: & proinde opus esset ut inveniretur diminutio illorum spatio­rum, non modo facta in infinitum, sed etiam tali infi­nitate, quae duplam infinitatem excederet, quae fit in diminutione velocitatis rei deorsum cadentis. Sed quomodo diminuetur magnitudo aliqua prae alia, dupliciter in infinitum diminuitur?

[Page 278]Porro notet mihi Simplicius, quàm non possi­mus in natura philosophari sine Geometria. Gra­dus velocitatis diminuti in infinitum, cùm per di­minutionem gravitatis rei mobilis, tum etiam per appropinquationem ad primum terminum motûs, hoc est, ad statum quietis, semper s [...]nt determi­nati, & proportionaliter respondent parallelis com­prehensis inter duas lineas rectas concurrentes an­gulo aliquo, qui sit conformis angulo BAE. vel alii in infinitum acutiori, semper tamen rectilineo, Diminutio vero spatiorum, per quae mobile redu­ci debet super circumferentiam rotae, proportio­nata est ad aliud genus diminutionis comprehensae inter lineas, quae contineant angulum infinite an­gustiorem & acutiorem quocunque acuto rectilineo, qualis erit iste. Sumatur in perpendiculari AC. quodlibet punctum C. eoque facto centro, descri­batur intervallo CA. arcus AMP. qui secabit pa­rallelas determinatrices graduum velocitatis, quan­tumvis minimas, & intra angustissimum angulum rectilineum comprehensas: quarum parallelarum partes, inter arcum & tangentem AB. inclusae, sunt quantitates spatiorum & reversionum super ro­tam, quae subinde, & quidem tantò majori pro­portione minores fiunt, quantò fiunt contactui propiores, minores inquam ipsis parallelis, qua­rum partes sunt. Parallelae comprehensae inter li­neas rectas, d [...]m reducuntur versus angulum, sem­per imminuuntur eadem proportione. v. g. cum AH. bisecetur in puncto F. parallela HI. dupla erit ad FG. & subdividendo bisectâ FA. parallela producta à puncto divisionis, erit medietas lineae FG. & continuando subdivisionem in infinitum, parallelae subsequentes erunt semper medietas proxi­me [Page 279] praecedentium. Sed non idem evenit lineis in­terceptis inter tangentem & circumferentiam cir­culi. Facta enim eadem subdivisione in linea FA. & exempli causa po [...]to, quod parallela educta ex puncto H. dupla sit ad illam, qua educitur ex F. ista postea plusquam dupla erit ad sequentem: & continue quanto magis accedim [...]s versus contactum A. inveniemus praecedentes lineas continere proxi­me sequentes ter, quater, decies, centies, millies, centies millies, & centum millionibus, ac ulterius in infinitum. Brevitas ergo talium linearum redu­citur eò, ut longissime superet id quod necessarium est ad faciendum, ut projectum, quantumcunque levissimum, revertatur, imò servetur super circum­ferentiam.

SAGR.

Totam disputationem tuam, ejusque firmamentum optime capio. Nihilominus tamen, si quis anniti velit, aliquid adhuc difficultatis moveri posse videtur, & dici, manifestum esse, quod d [...]arum causarum, descensum mobilis in in­finitum subinde tardiorem reddentium illa, quae dependet à vicinitate ad primum descensûs termi­num, crescat semper eadem proportione, ficuti parallelae semper eandem inter se proportionem re­tineut, &c. Id vero non aeque manifestum videtur, quod diminutio ejusd m velocitatis, dependens à diminutione gravitatis rei mobilis (erat haec secun­da causa) ipsa quoque fiat eadem proportione. Et quis scit, an non ea fiat secundum linearum, secan­term inter ac circumferentiam interceptarum pro­portionem, vel etiam majorem aliquam?

SALV.

Ego ceu verum arripiebam, quod ve­locitates mobilium naturaliter descendentium se­querentur proportionem gravitatis eorum, in [Page 280] gratiam Simplicii & Aristotelis, qui in multis locis id affirmat us propositionem manifestam: tu in gratiam adversarii ponis hoc in dubio, & fieri posse asseris, ut velocitas accrescat majori proporitione, atque etiam in infinitum majore, quàm sit illa gravitatis: atque ita superior discursus omnis pes­sum ibit. Quem ad sustinendum, aio, quod pro­portio velocitatum multo sit minor quàm gravita­turn. Quo modo non tantum adstruitur quod di­ctum est hactenus, sed firmius adhuc stabilitur. Ad hoc probandum experientiam allego, quâ magi­stra discemus, corpus quod vel tricies aut quadra­gies alterum gravitate superaret, cujusm [...]di sunt, exempli causa, globus plumbeus, & alius ex sac­charo, plurimum adhuc abesse, ut duplo velocius moveatur. Jam si projectio non fieret, quamvis velocitas cadentis diminueretur secundum propor­tionem gravitatis, multo minus illa fiet, quotiescun­que parum iniminuetur velocitas, per multum quod ponderi detractum fuerit. Verùm hoc quoque posito, quod velocitas diminuatur cum proportio­ne multo majore quàm sit ea, qua gravitas decres­ceret, quin etiam si haec vel illa ipsa proportio esset, qua diminuuntur parallelae inter tangentem & circumferentiam: non possum tamen [...]llam ne­cessariam invenire rationem, quae mihi persua­deat, futuram esse projectionem materiarum ut libet levissimarum: imo potius affirmo, non futu­ram. Loquor autem de materiis non absolute levis­simis, hoc est, omni gravitate carentibus, suaque natura sublime petentibus, sed de iis, quae lentissi­me descendunt, minimumque gravitatis habent. Atque hoc ut credam, hinc adducor, quia diminu­tio gravitatis, facta secundum proportionem paral­lelarum [Page 281] inter tangentem & circumferentiam, pro termino ultimo & summo habent nullitatem ponde­ris, sicut istae parallelae pro ultimo termino suo di­minutionis habent ipsum contactum, quod est pun­ctum indivisibile. Jam gravitas non diminuitur unquam ad ultimum usque terminum: sic enim mo­bile non amplius esset grave: sed potius spatium re­ditûs rei projectae ad circumferentiam, reducitur ad ultimam exiguitatem, quae est, quando mobile requiescit super circumferentiam in ipso puncto contactus: ita ut ad redeundum eò non opus ha­beat spatio quanto: & proinde quantumlibet sit minima propensio ad motum deorsum, semper ta­men ea plusquam sufficiet ad mobile reducendum su­per circumferentiam, à qua ipsum distat spatio mini­mo, hoc est, nullo.

SAGR.

Profecto discursus tuus admodum est subtilis, sed non minus concludens; ut fateri neces­se sit, qui quaestiones Physicas absque Geometriae tractare velit, impossibilia factu tentare.

SALV.

Sed non idem Simplicii judicium est. Quanquam vix mihi persuadeam, ex illo Peripateti­corū eum esse numero, qui Mathematicarum discipli­narum discipulis suis dissuadent, ut quae & discursus depravent, & minus ad contemplandum idoneos ef­ficiant.

SIMP.

Nolim Platoni facere hanc injuriam: dixerim potius cum Aristotele, quod is sese nimium immerserit, ac nimis impensam contulerit ope­ram, in illam suam Geometriam, tandem enim istae Mathematicae subtilitates, Salviate mi, verè sunt in abstracto: sin ad materiam sensibilem & physicam applices, non respondent. Nam hoc quidem Mathematici suis principiis facile de­monstrabunt, [Page 282] Sphaeram, exempli causa, tangere planum in puncto, quae propositio praesenti similis est: sed cum ad materiam devenitur, res longe sequius habent. Quod ipsum de his angulis contactûs, & de proportionibus istis dictum volo, quae ad res materiales ac sensibiles accommodatae, nulli sunt usui.

SALV.

Ergo tu non credis, quod tangens su­perficiem globi terrestris in uno tantùm puncto continga [...]?

SIMP.

Non solum in puncto, sed, credo, per plurimas decades, & forte centurias cubitorum, in­cedit linea recta tangendo superficiem ipsius eti­am aquae, nedum terrae, antequam ab ea se­paretur.

[...]ALV.

Sed si rem hanc tibi concessero, non­ne vides, id causae tuae potius officere plurimum? Nam si po [...]ito, tangentem non nisi excepto unico puncto à superficie terrae separari, plene demonstra­tum est, quod propter ingens acumen anguli con­tingentiae (si modò vocandus est angulus) proje­ctum non separetur; quanto minus separandi sese Verum quandoque robur ac­quirit à contradi­ctionibus. causam habebit, si angulus iste omnino clauda­tur, ipsique superficiei tangens uniatur? Non ani­madvertis, hac ratione projectionem super ipsa terrae superficie futuram, quod perinde est ac si dicamus, nullam futuram? Vides ergo, quanta sit vis verita­tis quam dum tu deprimere niteris, assultu ipso ex­tollis, & ei robur addis.

Sed cùm illo te errore extraxerim, nolim alte­ri isti implicitum relinquere, quod existimasti, sphaeram materialem non tangere planum in uno solo puncto. Optarim autem, ista quamvis pau­carum horarum conversatio, cum hominibus Geo­metriae [Page 283] non imperitis instituta, praestaret, ut hujus disciplinae paulo prudentior inter imperitissimos ejus appareres. Jam ut ostendam tibi, quanto versen­tur in errore, qui dicunt, sphaeram v. g. aeream non tangere planum v. g. chalibaeum, in unico puncto; dic mihi, quid judicii ferres de homine dicente, & constanter asseverante, sphaeram non esse revera sphaeram?

SIMP.

Judicarem eum sensu communi planè destitutum.

SALV.

Atqui nil aliud facit is, qui dicit, Sphaera li­cet materi alis tangit planum materiale in unico puncto. sphaeram materialem non tangere planum, ipsum quoque materiale, in uno puncto: hoc enim nil nisi dicere est, sphaeram non esse sphaeram. Cujus ut ei veritas elucescat, explica mihi, qua in re con­stituas essentiam sphaerae, hoc est, qua re sphaeram ab omnibus aliis corporibus solidis discriminatam existimes.

SIMP▪

Essentiam sphaerae in eo consistere cre­do, Definiti [...] sphaerae. quod omnes lineas rectas à suo centro ad cir­cumferentiam productas, habet aequales.

SALV.

Ergo si lineae non essent aequales, soli­dum istud neque sphaera dici posset.

SIMP.

Non posset.

SALV.

Dic mihi deinde, num credas, quod è multis lineis, quae inter duo puncta duci possunt, non nisi unica sola queat esse recta.

SIMP.

Non nisi unica.

SALV.

Sed intelligis tamen, hanc solam rectam esse posse necessario brevissimam omnium aliarum.

SIMP.

Intelligo, ejusque rei demonstratio­nem habeo claram, à magno quodam Philoso­pho Peripatetico suppeditatam, haud absque re­prehensione, nisi me memoria fallit, Archimedis, [Page 284] qui hanc rem supponit, ut notam, cum tamen de­monstrari possit.

SALV.

Profecto magnus ut fuerit Mathema­ticus oportet, qui demonstrare potuit id, quod ne­que scivit [...], neque demonstrare potuit Archimedes ipse Quod si tibi succurrit ea demonstratio, li­benter ipsam audiverim. Optime namque recor­dor, Archimedem in libris de sphaera & cylindro, propositionem istam inter postulata referre: plané­que persuasum habeo, quod eam duxerit indemon­strabilem esse.

SIMP.

Credo mihi redituram in memoriam: sat facilis enim est ac brevis.

SALV.

Tanto major ergo fuerit Archimedis ignominia, tantó (que) gloria philosophi illius illu­strior.

SIMP.

Designabo figuram ipsius. Inter puncta Demonstra­tio eujus­dam Peri­pa [...]etici, quod linea recta omni­um sit bre­vissima. AB. ducatur linea recta AB. & curva ACB. Ex his rectam esse brevissimam demonstraturus, in cur­va sumit punctum quoddam, ut C. ducitque duas alias rectas AC. CB. quae ambae longiores sunt unicâ AB. id quod ab Euclide demonstratur.

[figure]

Atqui curva ACB. major est duabus rectis AC. CB. Ergo à fortiori, curva ACB. multo [Page 285] major erit rectâ AB. id quod erat demonstrandum.

SALV.

Si quis, quicquid uspiam Paralogismo­rum Paralogis­mus ejus­dem Peri­patetici, probante ignotum per ignotius. est, perquirat, nullum crediderim accom­modatiorem isto reperturum, qui serviat in exem­plum illius omnium fallaciarum solennissimae fre­quentissimaeque, scilicet quae probat ignotum per ignotius.

SIMP.

Quomodo?

SALV.

Quid quaeris? Couclusio ignota quam tu probare vis, nonne, quod curva ACB. longior sit rectâ AB? Medius terminus, qui tanquam notus assumitur, numquid est, quod curva ACB sit ma­jor ambabus AC. CB. quas notum est majores esse unicâ AB? Quod si ignotum est, curvam esse majo­rem solâ rectâ AB. quomodo non multò erit igno­tius, quod ipsa fit major duabus rectis AC. CB. quas constat esse majores solâ AB? & tu id pro no­to assumis?

SIMP.

Nondum satis intelligo, ubi fallacia consistat.

SALV.

Quamvis ▪duae rectae sint majores solâ AB. ut notum est ex Euclide: tamen cùm curva ma­jor sit duabus rectis AC. CB. nonne ea multo ma­jor erit solâ rectâ AB?

SIMP.

Ita Domine.

SALV.

Curvam ACB. majorem esse rectâ AB. est conclusio, eáque notior ipso medio termino, qui est, eandem curvam esse majorem duabus re­ctis AC. CB. Jam si medius terminus ipsa conclu­sione minùs est notus, id vocatur probare ignotum per ignotius. Nunc revertamur ad propositum nostrum. Sufficit enim intelligere te; rectam esse brevissimam omnium linearum, quae inter duo puncta duci possunt. Et quoad principalem con­clusionem, [Page 286] ais tu, sphaeram materialem non tangere planum in unico puncto. Qualis est ergo conta­ctus ejus?

SIMP.

Pars aliqua de superficie ipsius.

SALV.

Et contactus pariter alterius sphaerae, priori aequalis, eritne fimilis particula superficiei ejus?

SIMP.

Nulla ratio quin ita sit.

SALV.

Ergo cum duae quoque sphaerae se mu­tuo tangunt, tangent iisdem duabus superficiei par­ticulis. Nam si earum utralibet eidem plano con­gruit, inter se quoque congruant oportet. Jam tibi singito duas sphaeras se contingentes, quorum centra sunt A. B. Conjungantur centra per rectam A B.

[figure]

quae per contactum transibit. Transeat per pun­ctum Demonstrae tio, quod sphaera tan­gat planum in unico puncto. C. inque contactu sumatur aliud punctum D. Conjungantur duae rectae AD. BD. sic ut constitua­tur triangulum ADB. cujus duo latera AD. DB. erunt aequalia reliquo soli ACB. cum & ipsa, aeque ac ACB. sint duae semidiametri, quae per sphaerae de­finitionem omnes inter se sunt aequales: atque ita recta AB. ducta inter duo centra A B. non erit om­nium brevissima, cùm ei duae hae A D. D B. sint ae­quales: id quod per tuas ipsiusmet concessiones ab­surdum est.

SIMP.
[Page 287]

Haec demonstratio concludit de sphae­ris in abstracto, non autem de materialibus.

SALV.

Ostendas, etgo mihi, qua in re consistat argumenti mei fallacia▪ si vel maxime non de sphae­ris materialibus, sed immaterialibus abstractisque concludat.

SIMP.

Sphaerae materiales sunt subjectae multis Quare sphaera in abstracto tangat pla­num in u­nico puncto, non vero materialis & in con­creto. accidentibus, quibus immateriales non subjacent: neque fieri potest, ut sphaera metallica plano alicui incumbens, proprio pondere non premat illud, ita ut planum nonnihil cedat, vel etiam ipsa sphaera con­tactu offensam contrahat. Praeterea planum illud vix poterit esse perfectum, si non alia de causa, cer­te quia materiâ porosâ constat. Nec minus difficile forte fuerit invenire sphaeram ita perfectam, ut om­nes lineas à centro ad superficiem examussim aequa­lissimas habeat▪

SALV.

Ista omnia tibi facilime concedo: sed ea nil faciunt ad propositum, dum enim ostendere mihi vis, sphaeram materialem non tangere planum materiale in unico puncto, sphaeram adhibes quae sphaera non est, & planum quod non est planum, nam juxta tuam assertionem, ista vel nuspiam inveniun­tur, vel inventa corrumpuntur applicatione ipsa ad effectum. Itaque minus peccares, si concede­res conclusionem, sed cum conditione: si scilicet in materia detur ejusmodi sphaera ac planum, quae sint maneántque perfecta, tunc fore ut in unico puncto sese contingant; & pòst, negares ea dari posse.

SIMP.

Credo, propositiones philosophorum hoc sensu intelligendum esse, nec enim dubium est, imperfectione fieri, ut res in concreto acceptae non respondeant consideratis in abstractio.

SALV.
[Page 288]

Quid ni responderent? Nam quae tu ipse modò dixisti, probant hoc, quod exactè re­spondeant.

SIMP.

Quomodo?

SALV.

Nonne dicis, quod propter imperfe­ctionem materiae, corpus illud, quod debeat esse perfectè sphaericum, illúdque planum, quod debeat esse perfectè planum, postea talia non inveniantur in concreto, qualia sibi quis imaginatur in ab­stracto?

SIMP.

Ita dico.

SALV.

Quotiescunque igitur in concreto ap­plicas sphaeram materialem ad planum materiale, to­ties Res in ab­stracto prae­cisè succe­dunt, ut in concreto. applicas sphaeram imperfectam ad planum im­perfectum; atque haec ipsa dicis non in unico pun­cto sese contingere. Ego vero tibi dico, quod eti­am in abstracto sphaera immaterialis, quae non sit sphaera perfecta, tangere possit immateriale pla­num, quod non sit planum perfectum, non in pun­cto unico, sed suae superficiei parte; ita ut hactenus id quod accidit in concreto, accidat eodem modo in abstracto. Et esset profecto res insolita, si com­putationes & rationes in numeris abstractis institutae non responderent postea monetis aureis & argenteis, mercibus (que) in concreto. Sed scisne, Simplici, quid accidat? Nimirum ut sacchari, serici, lanae (que) rationes tum demum sibi constabunt, ubi vasa, involucra, & intertrimenta supputando Logista detraxerit: ita quo­ (que) si philosophus Geometra cognoscere vult in con­creto effectus demonstratos in abstracto, necesse ha­bebit ut defalcet impedimenta materiae. Hoc si facere noverit, adfirmo tibi fore, ut res non minus accura­tè quàm supputationes arithmeticae congruant. Er­rores ergo non consistunt in abstracto, ne (que) concreto, [Page 289] nec in Geometria, vel Physica; sed in ipso supputa­tore, qui calculum juste subducere nescit. Proinde si sphaeram habes planumque perfecta, licet materialia, dubitare noli, sese contactura invicem in unico pun­cto. Qualia habere si fuit & est impossibile, sane per­quam alienum erat à proposito, dicere, quod sphae­ra aenea non tangat in puncto. Quin insuper addo, Simplici, concesso tibi, quod non possit in materia dari figura sphaerica perfecta, neque planum per­fectum, anne credis, dari posse duo corpora mate­rialia superficiei, quadam in parte quodamque modo incurvatae quantumcunque libet irregulariter?

SIMP.

Talia deesse non crediderim.

SALV.

Cum haec talia sint, ipsa quoque in pun­cto Tactus in unico pun­cto non est sphaerae per­fectae pro­prius, sed curvis figu­ris omnibus communis. sese contingent. Nam unico puncto se tangere, non est peculiare privilegium perfecti sphaerici, per­fectique plani▪ Imo qui hujus negotii contemplatio­ni subtiliori vacare volet, animadvertet, inventu diffi­ciliora multo esse duo corpora, quae superficierum suarū parte, quam quae unico puncto se contingant. Nam si praestare velis, ut duae superficies invicē con­gruant oportet ut aut ambae sint exacte planae, aut si una convexa est, altera sit concava; sic tamen ut hujus cavitas, convexitati illius exactissime respondeat. Difficilius est invenire figuras, quae superficiei suae parte, quam quae unico puncto se contingant. Quae conditiones multo difficilius inveniuntur ob ni­mis strictam earum determinationem, quàm aliae, quae in casuali latitudine sunt infinitae.

SIMP.

Credis ergo, binos lapides, aut binas è ferro massas forte arreptas, unáque junctas, ut plu­rimum unico tantùm sese puncto contingere?

SALV.

In casualibus occursibus hoc negan­dum credo, tum quia plerumque cedentis immun­diciei quiddam habent: tum etiam quia diligentia non adhibetur, ut applicatio mutua sine quodam [Page 290] ictu fiat; minima vero quaevis offensio sufficit, ut ali­quantulum una superficies alteri cedat, sic ut sibi mutuo, saltem in minima quadam particula, figu­ram imprimant. Sin vero superficies horum cor­porum bene tersae forent, & utrumque corpus tabu­lae incumbens, ut se mutuo non premerent, paullatim ad mutuum occursum impelleretur; non dubito, ad simplicem in unico puncto contactum ea deduci posse.

SAGR.

Oportet ut bona cum pace tua pro­ponam difficultatis quiddam subortae mihi, dum au­dio Simplicium impossibile dictantem, ut inveniatur corpus materiale & solidum, quod perfecte sphae­rica figura constet; dumque video, Salviatum, non contradicendo, assensum ei quodammodo prae­bentem. Itaque scire velim, an aeque difficile sit, figurare solidum alterius alicujus figurae, hoc est, ut me rectius explicem, an difficilius sit, marmori figuram perfecte sphaericam inducere, an vero per­fectam inde pyramidem formare, aut perfectum e­quum, aut perfectam locustam.

SALV.

Ad haec responsururus, initiò me de assensu excusabo, quem Simplicio praebuisse tibi videor: cum tamen ad tempus solummodo tacue­rim. Nam & mihi propositum erat, antequam aliam ad materiam accederemus, eadem fortasse cum Figura sphaerica ex omnibus a­liis facili­me impri­mitur. Circularis figura sola refertur in­ter postula­ta. tuis, aut non multum certe dissimilia proferre. Ut respondeam igitur ad primam tuam interrogatio­nem, aio, sphaericam figuram, si quam ullam aliam, facilime solido dari posse, quae & simplicissima est, & inter solidas figuras eum tenet locum, quem cir­culus inter superficiales: cujus circuli descriptio, ut omnium facilima, sola digna judicata fuit à ma­thematicis, quae referretur inter postulata perti­nentia [Page 291] ad descriptionem omnium aliarum figura­rum. Est autem sphaerae formatio facilis adeò, ut, si è duri metalli plana lamina circulare vacuum exi­matur, in eoque forte fortuna solidum quodcun­que volvatur, crasse satis rotundatum, per seipsum, absque alio artificio reducatur ad figuram sphaeri­cam, Figurae sphaericae, diversae magnitudi­nis unico instrumen­to formari possunt. quoad fieri potest perfectam, dummodo tale solidum illud non sit minus sphaerâ, quae circulum illum transierit. Et quod multo facio pluris, con­sideratione dignum est, quod intra illud ipsum ex­cavatum formari possunt sphaerae diversarum magni­tudinum. Quod adducitur praeterea de formando equo, vel (ut tu dicis) locusta, tuo judicio commit­to, qui nosti, paucissimos in orbe sculptores, qui id praestare sciant, inveniri. Neque Simplicium hac in parte crediderim à me dissentire.

SIMP.

Nescio, an abs te ullo modo dissen­tiam. Opinio mea haec est, nullam nominatarum figurarum obtineri perfecte posse: ut autem ad per­fectiorem gradum propinquissime, quoad sieri potest, accedatur, crediderim incomparabiliter esse facilius, reducere solidum in figuram sphaericam, quam in formam equi aut locustae.

SAGR.

Hanc vero majorem difficultatem un­de dependere credis?

SIMP.

Quemadmodum ingens formandae Formae ir­regulares introductu difficiles. sphaerae facilitas derivatur ab ejus absoluta simpli­citate & uniformitate: ita quoque summa irregu­laritas, aliarum figurarum introductionem reddit difficilimam.

SAGR.

Ergo sicut irregularitas causa difficul­tatis est, ita quoque saxi, malleo forte fortuna rupti figura, inter introductu difficiles erit, cum & ipsa sit irregularis, forte plusquam ista caballi.

SIMP.
[Page 292]

Ita fieri potest.

SAGR.

Sed indica mihi, figura illa, qualis­cunque sit, quam hoc saxum obtinet, habet ne il­lam perfectissime, an minus?

SIMP.

Ita perfecte, ut nil possit exactius.

SAGR.

Si ergo in figuris irregularibus, & pro­inde factu difficilibus, inveniuntur tamen infinitae perfectissime formatae; qua ratione queat affirmari, simplicissimam, ideoque facilimam omnium, esse in­ventu impossibilem?

SALV.

Pace vestra, Domini: videmur ingressi disputationem non multo pluris momenti, quàm de lana caprina: cumque nostra colloquia porro de­beant institui de seriis gravibusque rebus, nos frivo­lis nulliusque ponderis altercationibus tempus per­dimus. Meminerimus, obsecro, quod investigatio Constitutio Universi, problema nobilissi­mum. Mundani Systematis, Problema maximum ac nobi­lissimum fit, si quod aliud in natura: ac tanto ma­jus quidem, si postea dirigitur ad discussionem al­terius, scilicet de causa fluxus & refluxus marini, cujus ad investigationem maxima quaevis ingenia, quae hucusque exiterint, certatim operam studium­que, frustra fortasse, contulerunt. Quapropter si nil restat aliud, quod producamus ad absolutam excussionem instantiae à terrae vertigine desumptae, quae fuit ultima ad probandam ejus immobilitatem circa proprium centrum, adducta; tranfire licebit ad scrutinium earum rerum, quae de motu annuo in utramque partem agitari possunt.

SAGR.

Nolim, ingenia nostra, Salviate, mo­dulo tui metiaris ingenii. Tu, qui non nisi maxi­me sublimibus occupari contemplationibus insue­visti, ceu frivola spernis, & infra te posita, quae ju­stum gratumque cibum intellectui nostro praebere [Page 293] videntur. Proinde nobis quandoque gratificandi causa, ne dedigneris hucusque te demittere, ut non­nihil curiositati nostrae concedas. Quod deinde per­tinet ad solutionem ultimae instantiae, sumptae ab ex­cussione diurnae vertiginis, mihi quidem adhuc mul­to pauciora quàm quae produxisti, satisfacere po­terant: verum tamen etiam illa, quae superabun­danter allata sunt, ita curiosa delicataque videban­tur, ut mentis agitationem non modo non delassa­rint, sed etiam sui novitate voluptatem tantam, quanta maxima est, attulerint. Proinde si qua restat alia speculatio quam adjungas, age produc illam, à me lubentissime cognoscendam.

SALV.

Ego semper è rebus inventis à me, cepi voluptatem longe maximam; nec multo minorem ex eo, si licuit inventa cum amico aliquo commu­nicare, qui & caperet ipsa, & iis se delectari osten­deret. Quorum tu numero cum censearis, ut ergo laxem nonnihil habenas ambitioni meae, quae intrae se sibi blanditur, quoties exhibeo me perspicacio­rem alio quopiam acuminis lyncei famam obtinen­te: praecedentem discussionem accumulabo corolla­rio fallaciae cujusdam alterius, ab Aristotelis & Pto­lemaei sectatoribus in argumento producto com­missae.

SAGR.

Ecce, me cupidè paro ad id quicquid est audiendum.

SALV.

Transmisimus hactenus atque concessi­mus Ptolemaeo, tanquam effectum indubitatum, cum extrusio saxi procedat à velocitate rotae circa suum centrum agitatae, proinde tantumdem cres­cere causam extrusionis, quantum velocitas verti­ginis augetur. Unde inferebatur, cum velocitas ter­restris vertiginis summe sit incitatior quàm alte­rius [Page 294] cujuscunque machinae, quam artificio circum­agere possumus, ex eo sequi, quod extrusionem la­pidum & animalium &c. credibile sit esse violentis­simam. Jam observo ego, quod hic discursus in­genti fallacia laboret, dum indifferenter & absolute velocitates inter sese comparamus. Verum quidem est, si comparo velocitates ejusdem rotae, vel dua­rum rotarum inter se aequalium, quod ea quae ve­locius agitatur, majori etiam impetu lapides excu­tiat; crescenteque velocitate, eâdem quoque pro­portione, projectionis causa crescat. At vero cum Causa pro­jectionis non crescit secundum proportio­nem veloci­tatis auctae, majore fa­cta rota. velocitas fit major, non ejusdem rotae velocitate aucta, quod fieret, si numerus conversionum in tempore aequali multiplicaretur, sed productiore diametro, rotaque constructa majore, sic ut eodem unius conversionis tempore retento tam in parva quam magna rota, tantum in magna major sit ve­locitas, cùm ejus circumferentia sit major; tum cave credas, causam extrusionis in magna rota cres­cere secundum proportionem velocitatis circum­ferentiae minoris rotae. Falsissimum enim hoc esse, possum expeditissime Minervae crassioris exemplo monstrare, quippe talem lapidem evibrare poterimus arundine cubitali, quem aliâ sex cubitos longâ non possemus, etsi motus extremitatis arundinis longio­ris, hoc est, lapidis isthic inserti, duplo velocior esset motu extremitatis arundinis brevioris: quod fieret ita temperatis velocitatibus, ut eo tempore, quo conversionem unam integram arundo major facit, minor tres conversiones absolveret.

SAGR.

Quae mihi, Salviate, dixisti, necessariò ita successura video: causam tamen in promptu non habeo, cur aequales velocitates non habeant aequa­lem operationem in extrudendis projectis, [...]sed mul­to [Page 295] majorem, velocitas rotae minoris, quàm altera majoris. Itaque rogo, quomodo res habeat, mihi declares.

SIMP.

Tibimet ipsi dissimilem hîc te, Sagrede, praestas, qui soles alia omnia vel momento penetra­re: nunc vero fallacia te fugit, quam experimen­tum arundinis discusserit, & quam ego perspicere valui▪ Ita causa igitur est diversus operandi modus in projectione per brevem, & per longam arundi­nem. Brevi siquidem arundine lapidem excussu­rus, non necesse habes uniformiter continuare mo­tum ejus, sed tum quando velocissimus is est, reten­tare brachium oportet, & reprimere velocitatem arundinis: qua ratione lapis jam incitatissimus ex­cidit arundine, & cum impetu promovetur. Sed ejusmodi retentio fieri non potest in arundine ma­jore, quippe quae propter longitudinem suam & flexibilitatem, non omnino brachii habenis obsequi­tur, sed pergit prosequi lapidem per aliquod spa­tium, eumque leniore quodam freno continet, nec, tanquam in durum obicem impegisset, ab sese di­mittit. quod si arundines amb [...] incurrissent in ob­staculum quoddam, à quo cohibitae fuissent, ex utrâ­que lapis, credo, pariter evaderet, quamvis motus earum aeque veloces extitissent.

SAGR.

Bona cum Salviati venia, nonnihil Simplicio respondebo, cum eum ad me respicere videam; & aio, discursui ipsius & bonum inesse, & malum, bonum, quia omnia prope vera sunt: ma­lum, quia nil omnino facit ad propositum nostrum. Verissimum est, si id quod lapides cum velocitate defert, in immobile quoddam obstaculum impin­geret, tunc iidem cum impetu caderent antror­sum, ea ratione, quam quotidie accidere videmus [Page 296] in oneraria nave, quae post velocem cursum aut vado obhaeret, aut in obstaculum aliquod impellitur, ubi nimirum omnes repente vectores, ex improviso prae­cipites labant, ac versus eum cadunt locum, qua fer­tur navigium. Quod si globus terrenus incideret in Data terrae vertigine diurna, ter­ráque per quoddam repentinum obstaculum aut obicem interclusâ, aedificia, montes ipsi, totusque forte Glo­bus dissol­verentur. obstaculum tale, quod universae vertigini ejus obsi­steret, illumque sisteret; tunc equidem crediderim non modo feras, aedificia, civitatesque, sed & montes, lacus & maria, ac tantùm non globum ipsum, subversum iri. Sed horum nihil facit ad propositum nostrum, qui colloquimur de eo, quod sequi possit motum terrae circumactum uniformi­ter & placide in seipsum, etsi velocitate permagna. Nec minus illud quod de arundinibus attulisti, ex­parte verum est: sed non eo fine fuit adductum, ut exacte quadraret ad eam qua de tractamus mate­riam; sed solummodo loco exempli, crassioris Minervae, per quod nostra mens excitaretur ad accuratiorem considerationem, an quocunque mo­do crescente velocitate, causa projectionis eâdem proportione crescat; ita ut, v. g. si rota decem cu­bitorum diametro moveretur ea ratione, ut ejus circumferentiae punctum aliquod unico horae minu­to centum cubitos transmitteret, & proinde impe­tum extrudendi lapidem haberet, an impetus ta­lis centies millies increscat in aliqua rota, quae dia­metrum haberet 1000000. cubitorum: id quod ne­gat Salviatus, & ego ad idem credendum inclino. Sed cum ejus rei rationem nesciam, hanc ipsum interrogavi, & cum desiderio responsum expe­cto.

SALV.

Ecce me ad satisfaciendum tibi paratum, quantum sciero poteroque. Quamvis autem ini­tio tibi sim visus ad investigandas res à proposito [Page 297] alienas abiisse: tamen in progressu colloquii, secus opinor esse deprehendemus. Dicat ergo mihi Sa­gredus, quibus in rebus consistere observaverit re­fistentiam alicujus mobilis ad motum.

SAGR.

Ego hoc quidem tempore non video esse in mobili resistentiam internam ad motum, nisi naturalem ipsius inclinationem & propensionem ad motum contrarium: sicut in corporibus gra­vibus quae habent propensionem ad motum deor­sum, resistentia est ad motum sursum: dixique re­sistentiam internam, quia de hac, credo, tibi ser­mo est, non autem de externis, quae accidentales & multae sunt.

SALV.

Hoc ipsum dicere volebam, & tua Inclinatio gravium ad motum deorsum, aequalis est resistentiae ad motum sursum. perspicacitas antevertit observationem meam. Ve­rùm si parcus in interrogando fui; dubito an Sa­gredus interrogationem respondendo penitus ad­aequaverit, & an non in mobili, ultra naturalem in­clinationem ad terminum contrarium, alia aliqua sit intrinseca & naturalis qualitas, quae mobile mo­tui reniti faciat. Ergo de novo dic mihi, nonne credis, inclinationem v. g. gravium ad motum deor­sum, aequalem esse resistentiae eorundem ad impul­sionem sursum?

SAGR.

Credo rem adamussim ita habere, Quae de causa videmus in libra duo pondera aequalia in aequilibrio quiescere, dum scilicet gravitas elevandi ponderis gravitati ponderis alterius, deprimendo Illud elevaturi, renititur.

SALV.

Optime, qua causa pondus alterum ele­vaturus altero, necesse habet, ut deprimenti pon­dus adjiciat, elevando detrahat. Sed si in sola gravitate consistit resistentia ad motum sursum, unde igitur evenit, ut in libra brachiorum inae­qualium, [Page 298] hoc est, in statera, seu trutina Campana quandoque pondus centum librarum, deprimendo ne quatuor quidem libras contrapendentes eleva­re queat: & rursus quatuor librae deprimendo elevent alias centum? Hoc enim praestat aequi­pondium seu appendiculum, in gravi pendendo pondere, certis scapi punctis, librarum discrimina notantibus, admotum. Quod si resistentia ad motum, in sola gravitate residet, quomodo igitur appendi­culum quadrilibri tantum pondere suo, ingentem lanae sericive sarcinam, put a 800. aut 1000. librarum, aequare, imo vincere & elevare potest? Utique di­cendum est, Sagrede, alio quodam hîc genere resi­stentiae, aliaque vi, quàm ista simplicis gravitatis, rem peragi.

SAGR.

Necesse est, ut ita res habeat. Proinde doce me, quaenam sit altera virtus illa.

SALV.

Ea est, quod non simplex hîc libra brachiorum aequalium adhibetur: à qua, vide quantum differat statera. Nam in ea necessariò effe­ctûs novi caussa consistit.

SAGR.

Tentatio tua fecit, vt nescio quid mihi subveniret. In utroque instrumento res est cum pondere & motu, in libra momenta sunt aequalia, proinde pondus alterum altero, quod elevandum est, gravius vt fit oportet: at in statera majus à minore non movebitur, nisi illud pendat parum, quippe minori distantia appensum; hoc verò moveat mul­tum, cum è majori distantia pendat. Dicendum igitur est, minus pondus superare resistentiam majoris, eo quod multum moveatur, cùm hoc alterum moveatur parum.

SALV.

Quod idem est, [...]c si dicamus, velocita­tem mobilis minùs gravis compensare gravitatem [Page 299] mobilis gravioris, & minùs velocis. Major velo­citas majo­rem gravi­taetem ex­acte com­pensat.

SAGR

Sed credin tu, quod velocitas ad amus­sim restauret gravitatem, hoc est, quod tantum sit momentum tantaque vis mobilis alicujus, v. g. quatuor librarum, quanta est ponderis centenarii, quotiescunque illud haberet centum gradus veloci­tatis, & hoc gradus tantum quatuor?

SALV.

Certum hoc est, ac multiplici posset experientia demonstrari. Sufficiat hoc tempore unica illa confirmatio à statera, in qua videbis exiguī ponderis appendiculum aequo momento sustinere posse gravissimam sarcinam, si distantia appendiculi à centro in quo sustinetur volviturque statera, tantò major fuerit alterâ minore distantiâ ex quâ sarcina pendet, quantò absolutnm sarcinae pondus appendi­culi pondere majus est. Quodque à sarcinae magno pondere, appendiculi mul [...]ò minus pondus elevari non potest, ejus rei non videmus aliam esse posse caussam, quàm disparitatem motuum, quos utrum­que subire debet, dum sarcina unicum d [...]gitum descendendo, appendiculum elevari faceret digitos centum; (posito, quod sarcina centum appendiculis aequiponderet, & distantia appendiculi à centro staterae centupla sit ad distantiam inter idem cent­rum, & punctum suspensionis sarcinae). Appendicu­lum deinde moveri per spatium centum digitorum, eo tempore quo sarcina movetur nnico digito, idem est ac si dicamus, velocitatem motûs appendi­culi, centuplo majorem esse velocitate motûs sarcinae. Porro, hoc ceu verum & notorium principium animo tuo firmiter imprime, quod resi­stentia, quae proficiscitur à velocitate motûs, com­penset id, quod dependet à gravitate alterius mobilis, Unde consequitur, mobile aliquod unius librae. [Page 300] quod movetur cum centū gradibus velocitatis, tan­tundem resistere subacturo se, quantum resistit aliud mobile centum librarum, cujus velocitas tantùm uno gradu constat. Et duo mobilia aequalia, mntuo resistent aequaliter, si aequalem ad movendum velo­citatem obtinent▪ fi unum velociùs altero moveri de­bebit, majori quo (que) resistentia obnitetur, secundum majorem velocitatem; quam ei conferre placuerit.

Declaratis his rebus, accedamus ad explicatio­nem problematis nostri, & facilioris intelligentiae causa nonnihil figurae describamus. Sunto duae rotae inaequales circa centrum A. Minoris circumferentia sit BG. majoris CEH. & semidiameter ABC. Hori­zonti ad perpendiculum insistat. Per Puncta BC. describantur rectae lineae tangentes BF. CD. & in arcubus BG. CE. accipiantur duae partes aequa­les BG. CE. Fac duas rotas aequali velocitate circa sua centra gyrari, sic ut duo mobilia, v. g. duo lapides, impositi punctis B. &C. deferan­tur per circumferentias BG. CE. aequali veloci­tate, sic ut eodem tem­pore, quo lapis B. decur­rit per arcum BG. lapis C. transeat arcum CE. Dico jam, vertiginem minoris rotae, multo po­tentiorem esse ad fa­ciendam projectionem lapidis B. quàm sit ver­tigo majoris rotae ad

[figure]

[Page 301] excutiendum lapidem C. Itaque cum pro eo ac de­claratum jam est, projectio fieri debeat per tangen­tem; si lapides B. C. rotis suis separandi, motum projectionis ex punctis B. C. deberent incipere, tunc impetu ab vertigine concepto extruderentur per tangentes BF. CD. Ergo per tangentes BF. CD. duo lapides aequali impetu decurrendum haberent, ibidemque decurrerent, nisi alia vi quadam in de­vium agerentur. Numquid, Sagrede, res ita habet?

SAGR.

Ita mihi comparatum esse videtur.

SALV.

Sed qualisnam ea vis tibi videtur, quae lapides à motu per tangentes, per quas eos vertiginis impetus vere propellit, in devium agat?

SAGR.

Est vel propria gravitas, vel gluten quoddam, quod ipsos rotis incumbentes aut affixos retineat.

SALV.

Sed ad mobile deviandum à motu na­tura insito, nonne major minorve vis, pro diversa deviationis quantitate requiritur?

SAGR.

Omnino. Jam enim suprà conclusum est, quod in impellendo mobili, tanto majorem opor­teat esse virtutem moventem, quanto majori velo­citate motus est conficiendus.

SALV.

Jam considera, quod ad minoris rotae lapidem deviandum à motu projectionis, quem per tangentem BF. perageret, affixumque rotae retinen­dum, necessarium fit, ut propria gravitas eum retrahat per omnem longitudinem secantis FG. seu per perpendicularem ductam ex puncto G. super lineam BF. cùm tamen in rota majore retractio non sit major secante DE. sive perpendiculari du­ctâ ex puncto E. super tangentem DC. quae perpen­dicularis multò minor est quàm FG. semperque de­crescit prout r [...]a fit major. Cum (que) hae retractiones [Page 302] fieri debeant aequalibus temporibus, hoc est, dum duo arcus aequales, FG. CE transeuntur; retractio lapidis B. scilicet per lineam FG. velocior erit re­tractione DE. & proinde multo major vis require­tur, ut lapis B▪ minori suae rotae teneatur affixus, quàm lapis C. rotae majori. Quod idem est ac si dicamus, exiguam talem rem impedituram esse ex­trusionem in rota majore, quae in minore eam non sit prohibitura. Manifestum igitur est, quanto rota fit major, tanto magis projectionis causam im­minui.

SAGR.

Ex his quae nunc percipio, beneficio dissertationis tuae minutim omnia exsecutae, sat bre­vi discursu videor animo meo satisfacturus. Cum enim ab aequali velocitate duarum rotarum, am­bobus lapidibus imprimatur aequalis impetus per tangentes apparet, quod magna circumferentia exi­guâ separatione suâ à tangente, quodammodo sub­veniat, & suave quoddam frenum injiciat, appeti­tui, ut ita dicam, lapidis, ne is à circumferentia se­parari concupiscat: ita ut quodcunque tenue re­tinaculum seu propriae inclinationis, seu glutinis alicujus, sufficiat ad lapidem circumferentiae con­junctum retinendum. Quod ipsum postea invali­dum est ad hoc praestandum in minori rota, quae pa­rum prosequendo directionem tangentis, nimis avi­de lapidem sibi junctum retinere laborat: cumque frenum & gluten non fit validius eo, quod alterum lapidem rotae majori unitum tenebat; abruptis ha­benis per tangentem decurrit. Hinc non solum asse­quor, omnes eos errasse, qui sunt opinati, cresce­re causam projectionis, prout velocitas vertiginis accrescit: verùm etiam praeterea considero, cum projectio minuatur augescente rotarum incremento, [Page 303] sic ut in rotis ipsis nihilominus eadem retineatur velocitas; an forte verum esse possit, ad praestandum ut magna rota tantundem cum parva extrudat, opus esse, ut tantundem ejus velocitati, quantum diametro adjiciatur, id quod fieret, si integrae con­versiones earum temporibus aequalibus finirentur. Et hoc modo queat existimari, terrae vertiginem non magis extrudere posse lapides, quàm alia quae­cunque parva rota, lente adeo circumacta, ut 24. horis semel tantùm converteretur.

SALV.

Non placet jam ulterius inquirere: sufficiat, abunde satis nisi fallor, argumenti, primo adspectu gravissimi visi, & à maximis viris pro tali habiti, levitatem ostendisse. Sat bene & tempus, & operam impendisse mihi videbor, si Simplicio quoque fidem nonnullam fecero, non de mobilita­te terrae, sed profecto eorum qui hanc credunt, opinionem adeo ridiculam & stultam haud esse, ut à promiscuo grege trivialium philosophorum habe­tur.

SIMP.

Hactenus adductae solutiones instantia­rum contra diurnam illam terrae revolutionem, de­sumptarum à gravibus cadentibus de summitate turris, & à projectis aut sursum ad perpendicu­lum, aut secundum quamcunque inclinationem ad latera, versus Orientem, Occidentem, Meridiem aut Septentrionem &c. ex parte mihi detraxerunt inveteratam incredulitatem de hac opinione con­ceptam. Interim aliae multo difficiliores objectio­nes Aliae obje­ctiones re­centium duorum au­torum ad­versus Co­pernicum. animo sese nunc ingerunt, è quibus ego qui­dem me nunquam extricavero: forte non vobis ipsis adeo solutu faciles, opinor, erunt: quin & fieri potest, ut nunquam aures vestras subierint. Sunt enim musteae satis ac recentes. Oppositiones illae [Page 304] proficiscuntur à duobus Autoribus, qui ex pro­fesso scribunt in Copernicum Priores leguntur quo­dam in libello conclusionum naturalium: reliquae magni cujusdam Philosophi simulque Mathematici, sunt insertae tractatui, pro Aristotele, proque ejus circa Caeli inalterabilitatem opinione scripto: in quo probat, non modò cometas, verùm etiam stellas novas, ut illam anni 1572. in Cassiopea, & istam anni 1604. in Sagittario, non modò sphaeras Planetarum non excessisse: verum etiam absolute sub concavo Lunae, in elementari sphaera haesisse: id­que demonstrat adversus Tychonem, Kepplerum, aliosque multos observatores Astronomos, quos suis ipsorum armis, nimirum ex doctrina parallactica conficit & expugnat. Ego, nisi nolitis, utriusque rationes producam, utpote mihi non semel attente pellectas. Vestrum est, earum examinare pondus, de iisdemque judicium ferre.

SALV.

Cum praecipue nobis sit propositum, in medium adferre, & judicii trutinâ ponderare, quicquid uspiam ad duo Systemata, Ptolemai­cum & Copernicanum, aut asserenda, aut impu­gnanda fuit adductum; non est consilium, quid­quam de hac materia scriptum praeterire.

SIMP.

Initium ergo faciam ab instantiis con­tentis in libello conclusionum, & ad alias dein­de progrediar. Primùm igitur autor acumine Prima op­positio novi autoris li­belli con­clusionum. mirifico supputat, quot milliaria per horam conficiat punctum superficiei terrenae sub Aequi­noctiali positum: quot item, alia puncta, sub aliis parallelis. Neque contentus, hos motus in temporibus horariis investigare, ad singula quo­que minuta horae progreditur: nec in his ac­quiescit; quin enititur ad usque scrupula secun­da. [Page 305] Tantùm? illevero pro praeterea rationem subducit apertissimam, quot milliaria sit in eo Bombardae globus plusquam sex dies consumeret casu suo è concavo Lunae usque ad centrum terrae, se­cundum opinionem novi conclu­sionum au­toris. tempore confecturus globus bombardicus, con­stitutus in concavo Lunaris Orbis, & quidem, ad subtrahendum adversario subterfugium omne, praesupposito Orbe tanto, quantum facit ipse Copernicus. Ac ingeniosissima hac exquisitissimá­que supputatione factâ demonstrat, quod grave isthinc decidens, plusquam sex dies consumeret, donec ad centrum terrae perveniret, quo natura­liter omnia gravia tendunt. Quod si jam aut ab absoluta potentia Divina, vel aliquo ab Angelo, miraculosè translatus isthuc fuisset ingens globus bombardicus, & in puncto nostro verticali po­situs, indéque suae libertati relictus avolaret, equidem & ipsius, & meo simul judicio res maximè iucredibilis est, globum illum descendendo semper in linea nostra verticali mansurum, ita ut continuè una cum terra, circa centrum ejus, tot per dies ro­tari pergeret, describeretque sub Aebuinoctiali line­am spiralem in plano ipsius circuli maximi; & sub aliis parallelis lineas spirales circa Conos; sob Polis denique per simplicem lineam rectam decideret. Stabilit postea confirmátque magnum hoc parado­xon, interrogando productis multis difficultatibus, quas removere Copernici ▪sectatoribus est impossi­bile. Sunt autem, si rectè memini, hae.

SALV.

Utere, qua so Simplici, remissiore gra­du, nec me tot unà novitatibus involve, qui pa­rum valeo memoriâ, & proinde necesse habeo pro­gredi lentius. Et quia recordor, pridem instituisse me supputare, quanto tempore hujusmodi grave,, de Lunae concavo decidens, ad centrū terrae perveniret, ac meminisse mihi videor, non adeo longum prove­nisse [Page 304] [...] [Page 305] [...] [Page 306] tempus; opportunè dixeris nobis, qua regula usus autor ille rationem subduxerit.

SIMP.

Fecit id probando suum institutum à [...]ortiori, sic ut in grati [...]m adversae partis ex abun­danti supponeret, quod velocitas cadentis per line­am verticalem, versus centrum terrae sit aequalis ve­locitati motûs ejus circularis, facti in circulo maxi­mo concavi, sub Orbe Lunari. Qua ex aequatione provenirent unâ horâ emetienda milliaria Germa­nica 12600. Hanc rem etsi verè impossibilem, cau­telae tamen superfluae gratiâ, & ut alteri parti largi­atur omnia, supponit ut veram, & concludit, tem­pus casûs omnino plusquam sex dierum esse fu­turum.

SALV.

Haeccine methodus ipsius est? & hac demonstratione probat, plusquam sex dierum spa­tio casum illum absolvendum?

SAGR.

Videtur ille mihi nimium sese modestè gessisse. Cum enim ejus in arbitrio positum esset, ut ejusmodi cadenti quamlibebat velocitatem attri­bueret, & per consequens, vel semestre, imo sexen­nium ipsum designaret, ille sex tantummodo die­bus contentus fuit. Sed quaeso te, Salviate, gustum aliquanto mihi refice, commemorando, qua ratione supputatio, quam aliquando te praedicas instituisse, processerit. Habeo namque persuasum, nisi quaesi­tum illud operationem ingeniosam requiret, nun­quam eò te mentis agitationem applicaturum fuisse.

SALV.

Non satis est, Sagrede, ut conclusio sit nobilis & magnifica: sed illud interest, an eam tra­ctes nobiliter. Et quis nescit, in resecandis anima­lis alicu jus membris posse sexcenta providae sapien­tissimaeque naturae miracula detegi? & tamen pro [Page 307] uno quod scindit Anatomicus, lanius aliquis, vel alia mille frusta prosecat. Ambigo verò, num vestro satis­facturus desiderio, lanii sumptâ personâ, an Anatomi­ci, debeam in scenam prodire. Utut sit, exemplo illius autoris à Simplicio laudati factus animosior, modum illum, quem observabam, si meminero, vobis expo­nere non verebor. Ante verò quàm operi manum admoveam, non possum non movere, valdè me du­bitare, bonáne fide Simplicius modum retulerit, quo usus autor suus invenerit bombardae globum lapsu suo à concavo Lunae usque ad centrum terrae, plus sex diebus esse consumpturum. Nam si globi velo­citatem in descensu, aequalem velocitati concavi sup­posuisset, ut eum supponere Simplicius ait, cognitio­ne vel primorum ac simplicissimorum elementorum Geometriae se planè destitutum ostenderet, imo mi­ror, Simplicium ipsum, suppositionem quam ait admittendo, immensam absurditatem, quae latet in eâ, non animadvertere.

SIMP.

Fieri sane queat, ut erraverim in illa referenda: sed certe fallaciam in eâ nullam video.

SALV.

Forte, quae retulisti, malè sum assecu­cutus. Nonne dicis, autorem illum facere veloci­tatem motûs globi decidentis aequalem velocitati, quam obtineret, si in concavo Lunae positus unà cir­cum volveretur: & hâc quidem velocitate deferri eundem ad centrum sex diebus?

SIMP.

Ita mihi scripsisse videtur. Immensus error in ar­gumento sumpto à globo ca­dente de concavo Lunae.

SALV.

Et nonne vides adeo pudendum erro­rem? Profecto tu dissimulas. Non potes enim ig­norare, semidiametrum circuli minùs quàm sex­tam circumferentiae partem implere; & quod se­quitur tempus illud, quo mobile semidiametrum emetitur, minus esse sextâ parte temporis, quo idem [Page 306] [...] [Page 307] [...] [Page 308] mobile pari motum velocitate, circumferentiam emetiretur: & proinde globum eâdem, qua in con­cavo sublunari movebatur, velocitate descendentem, citiùs quatuor horis perventurum esse ad centrum, posito, quod in concavo Lunae revolutionem unam 24. horis absolvat: id quod supponere necesse habet, si semper eidem verticali velit iuhaerere.

SIMP.

Exactè nunc errorem intelligo; quem tamen ei praeter meritum impingere nolim: credo potiús à me in ipsius argumento referendo fuisse pec­catum. Ne aliorum etiam errorum arcessamus immerentem, optarim ad manum sit liber ejus, gra­tum habiturus, si quis ipsum iverit allatum.

SAGR.

Non deerit minister, qui ocyus eat: idque fiat absque perditione temporis, interea Sal­viato supputationem suam nobis gratificante.

SIMP.

Eat igitur: inveniet illum apertum in meo scamno unà cum altero illo, qui & ipse contra Copernicum argumentatur.

SAGR.

Curabimus illum etiam adferri, quò tutius agamus. Interea temporis rationem subdu­cet Salviatus. Ablegavi ministrum.

SALV.

Ante omnia alia considerandum est, Computatio temporis, quod consu­mit lapsus globi bom­bardici è concavo Lunae usque ad centrum terrae. motum gravium dcscendentium non esse unifor­mem: sed ut primum illa quietem deserunt, conti­nuè velocitatis incrementa sumunt. Quem effe­ctum omnes alii cognoverunt observarúntque, prae­ter illum recentem quem diximus autorem: quia nulla sacta mentione accelerationis, motum facit aequabilem. Verùm haec generalis cognitio nulli usui est, nisi unà sciatur, secundum quam propor­tionem illud velocitatis incrementum fiat. Quae quidem conclusio ad haec usque nostra tempora fuit ab omnibus ignorata philosophis, ac primum in­venta [Page 319] demonstratá (que) ab Academico, communi no­stro amico, qui in quibusdam suis scriptis nondum juris publici factis, sed mihi aliisque amicis bene­volentiae causa ostensis, demonstrat, accelerationem motûs recti gravium fieri secundum numeros impa­rcs Accelerati [...] motûs natu­ralis gra­vium fit se­cundum nu­meros im­pares, inci­piendo ab unitate. ab unitate, hoc est, signatis quibuscun (que) & quan­tiscúnque placuerit temporibus aequalibus, si in pri­mo tempore mobile quietem relinquens transierit tale spatium, exempli causa unius ulnae, in secundo tempore transibit tres ulnas, in tertio quinque, in quarto septem, & ita consequenter, secundum nu­meros impares succedentes, quod in universum idem est ac si dicamus, quod spatia transmissa à mo­bili quietem relinquente, habeant inter sese propor­tionem duplicatam illius quam habent tempora, quibus ista spatia dimensi sumus: vel si mavis, quod Spatia transmissa à gravi ca­dente, sunt ut quadrata temporum. spatia transmissa, sint inter se, sicuti quadrata tem­porum.

SAGR.

Res auditu mira! & hujus ais de­monstrationem, haberi Mathematicam?

SALV.

Purissimè Mathematicam, non hujus modò, sed & plurium aliarum pulcherrimarum pas­sionum, Integra & nova Aca­demici sci­entia ci [...]a motum lo­calem. ad motus naturales, ipsáque projecta per­tinentium, quae omnes inventae sunt at (que) demon­stratae ab amico nostro. Easdem & vidi ego, & omnes ingenti cum voluptate, nec admiratione mi­nori perdidici, cum viderem excitatam esse novam ex integro cognitionem de tali materia, qua de plaustra voluminum extant: nec tamen vel unica ex infinitis admirandis conclusionibus, quae isthic continentur, ullo hominum ante nostrum amicum observata vel intellecta fuit.

SAGR.

Tu movisti mihi salivam, ut omissio continuandi coepti discursus nostri desiderio, tantùm [Page 310] aliquam illarum quas innuis demonstrationum au­dire discupiam. Itaque me vel in praesenti redde voti compotem: vel saltem fac fidem, te peculiari mecum colloquio rem expediturum, idque praesente Simplicio, si forsan & ipse cognoscendi passiones & accidentia primarii effectûs Naturae desiderio te­neatur.

SIMP.

Noli dubitare, mihi non minus haec auditu pergrata fore. Quanquam, quod pertinet ad philosophum naturalem, non credo necessarium, ad certas quasdam minutias particularitatésque descen­dere, cum sufficiat generalis cognitio motus, ejus (que) distinctionis in naturalem & violentum, aequabilem & acceleratum, aliarúm (que) similium. Nam nisi satis hoc esset, non crediderim, Aristotelem omissurum fuisse docere nos, quicquid hac in parte deside­raretur.

SALV.

Fortasse. Sed ne tempus perdamus in ea re de qua separatim tibi diem dimidium, pro lu­bitu me tributurum promitto: quod ipsum aliàs quoque promisisse memini. Et ut revertamur ad inchoatum nostrum calculum temporis, quo grave decidens è concavo Lunae perveniret ad cen­trum terrae, non arbitratu fortuito, sed argumen­tosa methodo progressuri, primò dabimus operam, ut experimento aliquo saepius iterato certiores red­damur, quanto tempore globus v. g. ferreus, ad ter­ram veniat ex altitudine cubitorum centum.

SAGR.

Sumamus igitur globum determinati ponderis, & quidem illum ipsum, cujus ex Luna de­scensum tempore metiri placet.

SALV.

Id vero nihil interest. Nam glo­bi qui unam, qui decem, qui centum, imo qui mille libras pendunt, eosdem illos centum [Page 311] cubitos, eodem omnes tempore metientur.

SIMP.

Id vero non credo ego, multo minus Aristoteles, qui scribit, velocitates gravium descen­dentium habere inter se eandem proportionem, quam gravita [...]es ipsorum.

SALV.

Si pro vera, Simplici, hanc assertionem Error Ari­stotelis af­firmantis, gravia ca­dentia mo­veri secun­dum pro­portionem gravitatis ipsorum amplecteris, credas etiam oportet, ex duobus globis eadem constantibus materia, librali uno, altero cen­tum librarum, eodem temporis momento, ex 100. cubitorum altitudine cadentibus, quod major per­veniat ad terram priusquam minor unico cubito de­scenderit. Jam vide num hoc tibi persuadere que­as, aut imaginari, majorem globum terram attin­gere, dum minor necdnm unico brachio à summi­tate [...]urris abierat.

SAGR.

Propositionem hanc esse falsam, haud­quaquam dubito: nec tamen interim bene capio, qnomodo tua possit undiqua (que) vera censeri. Nihi­lominus illam credo, cum tu tam confidenter asse­veres: quod te non facturum scio, nisi certa experi­entia, firmâque demonstratione nitereris.

SALV.

Nitor utráque, & copiam ejus tibi fa­ciam, cum hanc de motu materiam separatim tra­ctabimus. Interim ut praecidatur occasio, colloquii filum amplius interrumpendi, ponamus, calculo nostro subjiciendum globum ferreum centum libra­rum, qui, quod experientia s [...]pe repetita docuit, centum cubitorum altitudinem, quin (que) secundis ho­rae minutis emetitur. Cúmque, ut jam indicavi, spatia à cadente transmissa crescant in duplicata pro­portione, hoc est, secundum quadrata temporum, tempus autem unius minuti primi duodecuplum fit ad tempus quin (que) secundorum; si jam multiplice­mus centum cubitos per quadratum radicis 12. hoc [Page 312] est per 144. habebimus 14400. qui erit numerus cu­bitorum, quos idem mobile nno primo horae minu­to transibit. Et secundum eandem regulam, cnm hora constet 60. minutis multiplicando 14400. nu­merum cubitorum uno minuto transmissornm, per quadratum radicis 60. hoc est per 3600. provenient inde 51840000. qui est numerus cubitorum unâ horâ emetiendorum, quae sunt milliaria 17280. Quod si placeat explorare spatium qnatuor horis emetiendum, multiplicabimus 17280. per 16. (quod est quadratum radicis 4.) inde (que) provenient milli­aria 276480. qui numerus multo major est distantiâ à concavo Lunari usque ad centrum terrae, quae di­stantia est milliarium 196000. si distantiam conca­vi 56. semidiametris terrestribus metiamur, nt facit autor ille recens; semidiametrum vero terrestrem 3500. milliaribus; quorum un [...]mquodque sit [...]u­bitorum 3000. cujusmodi snnt Italica nostra mil­liaria,

Vides ergo, Simplici, spatium illud à concavo Lu­nae us (que) ad centrum terrae, quod Logista tuus non nisi plusquam sex dierum itinere permeari posse sta­tuit, si potius experientiae snbsidio quàm per digitos computemus, mnlto minùs horis quatuor transiri: & quidem exacta computatione transitur horis 3 mi­nutis primis 22. & 4. secundis.

SAGR.

Quaeso te, mi Domine, noli me hoc ex­acto calculo defraudare, rem nam (que) pulcherrimam esse oportet.

SALV.

Talis est profectò. Cum igitur, ut dixi, per accuratum experimentum observaveri­mns, ejusmodi mobile transmittrre cadendo cen­tum cubitorum altitudinem quinque secundis horae scrupulis; ita ratiociocinabimur: si 100. cubiti [Page 313] trajiciuntur 5. secundis: ergo cubiti 588000000. (tot enim cubitos constituunt 56. diametri terre­stres) quot secundis transmittentur? Regula talem hîc operationem desiderat, ut multiplicetur tertius numerus per quadratum secundi: unde proveni­unt 14700000000. qui numerus dividendus est per primum, hoc est, per 100. & radix quadrata quo­tientis, quae est 12124. est ipse ille numerus qui quae­rebatur, nimirum 12124. minuta secunda horae, quae sunt horae 3. minuta prima 22. & 4. secunda.

SAGR.

Vidi operationem, cujus rationem tamen prorsus non intelligo, nec sciscitandi nunc tempus esse puto.

SALV.

Imo nec rogatus eam indicabo tibi: sat facilis enim est. Notemus tres illos numeros, ut A. primum, B. secundum, C. tertium designet. A. C. sunt numeri spatiorum, B. est numerus tempo­ris: quaeritur quartus, & ipse temporis Et quia novimus, quod, quam proportionem habet spa­tium A. ad spatium C. [...] talem etiam habere de­beat quadratum tem­poris B. ad quadratum quaesiti temporis; ita­que per regulam aure­am multiplicabitur nu­merus C. per quadra­tum numeri B. & factus dividetur per nume. rum A. Quotiens erit quaesiti numeri qua­dratus, cujus radix quadrata est ipse numerus quae­situs. Vides, quàm hoc intellectu facile sit.

SAGR.
[Page 314]

Talia sunt omnia vera, cum inventa jam sunt: ast eadem invenire, hoc opus, hic labor est. Intelligo rectissimè, tibique gratias ago. Si quid praeterea curiosum & ingeniosum in hac ma­teria, tibi suppetit, fac, quaeso, sciam. Si namque li­bere loquendum, dicam bona cum venia Simplicii, tuisè dissertationibus aliquid novi pulchri (que) me sem­per haurire; cum è philosophis ipsius, haud sciam an hucúsque quicquam, quod magni sit momenti, di­dicerim.

SALV

Plurima sanè de motibus istis localibus dicenda restarent: sed ea prout conventum inter nos est, alicui sessioni peculiari reservabimus. Nunc dicam aliquid autorem à Simplicio laudatum atti­nens, qui sibi videtur extitisse liberalissimus in par­tem alteram, dum ultro concessit, illum bombar­dae globum, suo lapsu è concavo Lunae tenere pos­se velocitatem aequalem ei velocitati qua in gyrum agitaretur, si supra mansisset, conversionémque diurnam subiisset. Ego vero ipsi confirmo, globum illum è concavo Lunae ad centrum usque cadentem, Mobile ca­dens si mo­veretur cum gradu velo­citatis ac­quisito, per tantundem temporis un f [...]mi motu tran­siret spati­um duplum ejus quod accelerato motu tran­sierat. acquisiturum esse gradum velocitatis multò plus­quam duplum ad velocitatem quam motus diurnus concavi Lunaris obtinet, atque hoc per verissimas, non autem arbitrarias hypotheses ostendam. No­veris ergo, quod grave cadendo, semperque novam velocitatem acquirendo, secundum proportionem jam dictam, in quocunque loco lineae sui motûs in­veniatur, habeat in se talem gradum velocitatis, ut, si eum uniformiter retinendo, nec amplius acce­lerando, moveri pergeret, per tantundem tem­poris, quantum praecedente casu consumpserat, transiturum sit spatium duplum ad id, quod in linea praecedentis motûs deorsum transierat. Ne desit [Page 315] exemplum: si globus iste suo lapsu è concavo I unae ad centrum consumpsit horas 3. minuta prima 22. & 4. secunda, aio, quod centrum attingens constitu­atur in eo velocitatis gradu, ut, si cum ea, sine incre­mento ulteriore, motum suum continuaret unifor­miter, aliis horis 3. min. primis 22. & 1. secundis transiturus sit duplum spatii, quanta scilicet est in­tegra diameter Orbis Lunaris: & cum à concavo Lunae ad centrum sint milliaria 196000. quae transit globus horis 3. min. primis 22. & 4. secundis (stante eo, quod dictum est) globus continuando motum suum ea velocitate, quàm, cùm centrum attingeret, invenitur habuisse, transiret aliis horis 3. min. primis 22. & 4. secundis, spatium duplum prioris, hoc est, milliaria 392000. Sed idem globus, si Lunae conca­vo haereret, quod 1232000. milliaria habet in ambitu, siq, cum eo circumageretur motu diurno, eodem illo tempore, scilicet horis 3. min. primis 22. & 4. secundis, conficeret milliaria 172880. qu [...] multò sunt minus medietate milliarium 392000. Vides ergo, motum in concavo Lunae non esse qualem dicit autor ille recens, hoc est, ea velocitate, quam sit impossibile par­ticipari cum globo cadente, &c.

SAGR.

Discursus tuus optime procederet, & omnino satisfaceret, si modò hoc mihi demonstra­tum esset, mobile confecturum esse duplum jam ante confecti spatium, si per tempus priori descensu [...] aequale cadendo, motum suum continuaret unifor­miter cum maximo gradu velocitatis in praecedente descensu acquisitae. Quam propositionem alio quo­que tempore supposuisti pro vera, sed non demon­strasti.

SALV.

Haec est earum una, quae demon­stravit amicus noster: & vide bis eam suo tempore. [Page 316] Interea quibusdam conjecturis non quidem docebo te rem novam, sed abducam certe à quadam opinio­ne contraria, tibique monstrabo, ita forsan esse pos­se. Si pila plumbe [...], longo subtilique filo de tra­be suspendatur, ac è perpendiculo emota, libertati po­stea relinquatur; an non observasti, quod ea decli­nando à perpendiculo, in alteram partem aliquan­tulo minus quàm in alteram ultro moveatur?

SAGR.

Observavi hoc optime, vidique, (ma­xime Motus pen­dulorum gravium, remotis im­pedimedtis esset perpe­tuus. si pila sat gravis esset) adeo parvum esse discri­men evagationum illarum, ut nonnunquam credide­rim, arcum ascendentem aequalem esse descendenti, & proinde dubitaverim, an tales vibrationes possint esse perpetuae: & credo sane posse, si removeri pos­set impedimentum aëris, qui cùm penetrationi suae resistat, rei pendulae motum remoratur nonnihil & impedit; quod tamen impedimentum satis exiguum esse, argumento est ingens numerus vibrationum, quae siunt antequam mobile omnino quiescat.

SALV.

Non esset, Sagrede mi, perpetuus ille motus, etiamsi prorsus amoveretur impedi­mentum aëris: nam aliud quid magis reconditum▪ hic latet.

SAGR.

Eequid est illud? mihi non succurrit-

SALV.

Audies cum voluptate: sed postea di­cam: pergamus interim. Observationem illam de pendulo, in hunc finem tibi proposui, ut intelli­gas, quod impetus acquisitus in arcu descenden­te, ubi motus est naturalis, per se potens sit ad eandem pilam, per tantundem spatii, motu vio­lento, in arcu simili ascendente impellendam, talis inquam sit per se, remotis omnibus impedimentis ex­ternis. Credo quoque, sine dubitatione intelligi, quod quemadmodum in arcu descendente, continuè crescit [Page 317] velocitas usque ad infimnm perpendiculi punctum; Si Globus terrenus perterebra tus esset, grave de­scendens per illud foramen, ultra cen­trum prove­heretur per tantundem spatium ascendendo, per quan­tum antea descende­rat. ita etiam ab eodem puncto per alterum arcum ascendentē continuè diminuatur ad extremum us (que) punctum altissimum, & quidem diminuatur eadem proportione, qua initiò crescebat, sic ut gradus ve­locitatum in punctis aequaliter distantibus ab infimo puncto, inter se sint aequales.

At (que) hinc, (decenti moderatione disputando) creditu facile reddi mihi videtur, si Globus Terrestris percentrū perforatus esset, quòd globus bombardi cus per illud foramen descendens, acquisiturus esset ad centrum usque tantum velocitatis impetum, qui cum trajecto centro, per tantundem spatii sursum impelleret, quantum erat antea spatium de­scensûs, ita quidem ut velocitas ultra centrum con­tinuè minueretur iis decrementi gradibus, qui ac­quisitis in descensu gradibus incrementi ex aequo respondeant. Unde crediderim, tempus quod hoc secundo motu ascendente consumeretur, tempori descensûs aequale futurum. Jam si motus successi­vè ad totalem extinctionem usque minuendo sum­mum gradum velocitatis, quem habuit in centro, rem mobilem tanto tempore, per tantum spatii de­ducit, quantum eadem pari tempore confecerat cum incremento veloeitatis à totali privatione ipsius us­que ad summum illum gradum; omnino rationi con­gruum videtur, si moveretur illa semper cum sum­mo gradu velocitatis, emensuram esse per tantun­dem imporis utrumque spatium illud. Nam si men­te velocitates illas dividamus in gradus crescen­tes & decrescentes, quales sunt, v. g. numeri isti, quorum priores crescunt usque ad 10. reliqui ad 1. decrescunt; apparebit, quod & illi qui tempus descensûs, & isti qui tempus ascensûs designant, [Page 318] simul omnes aggregati, tantundem constituant, 1 quantum redigeretur, si alterutra partium illa­rum 2 tota maximis gradibus constitisset. Proin­de 3 totum illud spatiū transmissum cum omnibus 4 velocitatū gradibus & crescentibus, & decrescen­tibus, 5 (idipsum autem integra diameter est) esse 6 debet aequale spatio transmisso à velocitatibus 7 maximis, quae in numero sunt medietas aggrega­ti 8 cresentium & decrescentium, Agnosco, men­tem 9 meam obscurè me satis explicuisse: utinam 10 clarius possem? 10

SAGR.

Optime mihi videor intellexisse, 9 atque etiam paucis verbis ostendere posse quod 8 intellexerim. Hoc nimirum dicere voluisti, cum 7 motus incipiat à quiete, progressuque magis ac 6 magis incitetur aequalibus velocitatis incrementis, 5 cujusmodi sunt illa consequentiū numerorum, in­cipiendo 4 ab unitate, imò à cyphra statum quietis 3 repraesentante, eosdem (que) & consequenter quotquot 2 placuerit, ita disponendo, ut minimus gradus sit 1 cyphra, & maximuus v. g. 5 omnes isti velocitatum gradus quibus mobile fuit agitatum, faciunt sum­mam 15. Sed si mobile moveretur tot numero 0 gradibus, quot isti sunt, & unusquisque esset ae­qualis 1 maximo, qui est 5. tunc aggregatum om­nium 2 istarum velocitatum esset duplum priorum. 3 hoc est 30. Ergo si mobile per tantundem tem­poris, 4 sed aequabili velocitate, qualis est illa sum­mi 5 gradûs 5. moveretur, tunc transmitteret spati­um duplum ejus quod transmiserat tempore acce­lerato, & inchoato à statu quietis.

SALV.

Tu pro celerrima subtilissimáque tua comprehendendi facultate, me multò clarius om­nia dilucidasti, & unâ monuisti de re quapiam insuper [Page 319] adjungenda. Cum enim in accelerato motu conti­nuè fiat augmentum; gradus illi velocitatis semper crescentis aliquo determinato numero non possunt exprimi. Cum enim de momento in momentum mutentur, infiniti semper sunt. Proinde mentem nostram descripta sigura rectius explicaverimus. Esto itaque triangulum ABC. Sumantur in latere AC. quotlibet partes aequales, AD. DE. EF. FG. ducantur è punctis

[figure]

D. E. F. G. lineae rectae, pa­rallelae basi BC. Imagine­mur, partes signatas in li­nea A. C. esse tempora ae­qualia: parallelas autem punctis D. E. F. G. eductas repraesentare nobis gradus velocitatum acceleratarū, & aequaliter crescentium temporibus aequalibus: de­nique punctum A. esse sta­tum quietis, ex quo mo­bile discedens acquisierit v. g. in tempore AD. gra­dum velocitatis DH. in se­quenti verò tempore velocitas supra gradum DH. Acceleratio gravium naturaliter descenden­tium crescit de momen­to in mo­mentum. creverit us (que) ad gradum EL. & consequenter incre­scente velocitate succedentibus temporibus, pro in­crementis linearum FK. GM. &c. Sed cum acceleratio continuè fiat è momento in momentum, non autem intercise è parte una temporis in aliam: posito ter­mino A. ceu minimo momento velocitatis, hoc est, statu quietis, & primo quasi instante subsequentis temporis AD. manifestum est, quòd ante gradum ve­locitatis DH. acquisitum tempore AD. transmissi fue­rint [Page 320] alii infiniti gradus subinde minores, acquisiti per infinita llla instantia, quae sunt in tempore DA. respondentia infinitis punctis quae sunt in linea DA. Ad repraesentandam igitur infinitatem graduum ve­locitatis, qui praecedunt gradum DH. intelligere oportet infinitas lineas subinde minores minorésque, quae ductae intelliguntur ex infinitis punctis lineae DA. parallelae ipsi DH. quam linearum infinita­tem denique repraesentat superficies trianguli AHD. Atque sic intelligemus, quodcunque spatium à mo­bili transmissum eo motu, qui facto à quiete initio uniformiter acceleratur, consummatum fuisse, & u­sum esse infinitis gradibus velocitatū crescentium, se­cundū infinitas lineas, quae incipiēdo à puncto A. ductae intelliguntur parallelae ipsi lineae HD. & lineis IE. KF. LG. BC. quantum-tandē-cun (que) continuetur motus.

Nunc absolvamus integrum parallelogrammum AMBC. & prolongemus usque ad latus ejus BM. non modò parallelas in triangulo signatas sed etiam infinitatem illarum, quae productae intelliguntur ab omnibus punctis lateris AC. & quemadmo­dum BC. erat maxima infinitarum trianguli, re­praesentans nobis maximum gradum velocitatis à mobili acquisitae in motu accelerato, totá (que) su­perficies ipsius trianguli erat quasi congeries ac sum­ma totius velocitatis, qua tale spatium confecit in tempore AC. ita quo (que) parallelogrammum conge­ries est, & aggregatum totidem graduum veloci­tatis, quorum tamen unusquis (que) aequalis est ma­ximo BC. Quae velocitatum congeries dupla est ad congeriem velocitatum crescentium in trian­gulo: quomodo ipsum quo (que) parallelogrammum duplum est ad triangulum. Proinde si mobile deci­dens secundùm gradus velocitatis acceleratae, quales [Page 321] sunt in triangulo ABC. certum spatium in tempore certo transmisit; rationi corgrnum est & probabi­le, quòd secundùm velocitates uniformes & paralle­logrammo respondentes idem si moveatur, transitu­rum sit a quabili motu eodemque tempore spatium duplum ad prius illud, quod accelerato motu trans­mittebatur.

SAGR.

Est mihi per omnia satisfactum. Quod si tu discursum hunc, probabilem vocas; quales e­runt ergo necessariae demonstrationes? Utinam in tota philosophia communi vel unica tam evidens inveniri posset!

SIMP.

In scientia Naturali, non est, ut Mathe­maticam requiramus evidentiam exquisitam.

SAGR.

Sed haec de motu nonne quaestio Na­turalis est? & tamen ejus nec vel minimum accidens ab Aristotele demonstratum invenio. Sed ne collo­quium nostrum interrumpamus ulterius: quin tu, Salviate, noli deesse promissis, & me doce, quam pu­tes esse causam, praeter resistentiam medii obnitentis apertioni suae, ut res pendula denique conquiescat.

SALV.

Dic mihi: duorum è distantiis in [...] ­qualibus pendentium id, quod longiori filo suspen­sum est, nonne vibrationes rariores edit?

SAGR.

Ita, si nimirum aequalibus utrumque distantiis à perpendiculo removeatur.

SALV.

Id vero nihil interest, plusne removea­tur, Pendens è funiculo longiore, vibrationes rariores edit quam è breviore. an minus. Idem enim pendulum semper aequali tempore suas reciprocationes edit, sive ill [...] sint longissimae, sive brevissimae: hoc est, seu longissime, seu minus longe pendulum à perpendiculo removea­tur. & quamvis non omnino sint aequales: tamen insensibiliter, experientia teste, differunt. Et ut maxime differrent, id causae nostrae prodesset potius, [Page 322] quàm obesset. Notemus enim perpendiculum AB. Ejusdem penduli vi­brationes, seu magnae, seu parvae, fiunt eâ­dem fre­quentiâ. & ex puncto A. de funiculo AC. suspendatur pon­dus C. & rursus a­liud,

[figure]

fed in eadem li­nea, altius aliquan­to, quod sit E. Funi­culus AC. dimovea­tur è perpendiculo, deindeque pondera C. E. libertati suae permissa movebuntur per arcus CBD. EGF. & pondus E. quippe pendens à minori di­stantia, atque etiam (uti dixisti) minùs remorum à perpen­diculo, & citius re­currere, & vibratio­nes frequentiores fa­cere cupit, quàm pon­dus. C. impedietur ut non toties ad terminum D. transcurrere possit, quoties id faceret, si libere pendéret: atque ita pondere E. continuum impe­dimentum adfer [...]nte, tandem ad quietem reduce­tur. Causa quae pendulum impedit, idque quieti restituit. Jam idem funiculus (sublatis inde ponderibus) compositum quid est è multis pendulis gravibus, hoc est, unaquaeque pars ejus est ejusmodi pendu­lum propius propiusque adfixum puncto A. & pro­inde dispositum ad faciendas vibrationes suas magis magisque frequentes: & quod sequitur, est habile ad continuum impedimentum praebendum ponderi C. Cujus rei signum hoc est, quod funiculus AC. observantibus non in rectum apparebit extensus, sed [Page 323] in arcum sinuatus. Quod si loco funiculi, catenam Funiculus aut catena, [...] [...] pendu­lum an­nexum, eo vibrante intorquetur in arcum, non in di­rectum ex­tenditur. sumamus, idipsum haud paullo manifestiùs conspi­ciemus, maxime si pondus C. à perpendiculo AB removeatur aliquanto longius. Cum enim catena composita sit è multis particulis solutilibus, quarum unaquaque sat gravis est; apparebit, arcus AE [...] ▪ AFD, esse notabiliter incurvatos. Hac ergo de cau­sa, quia partes catenae, quò magis vicinae sunt pun­cto A. tanto frequentiores vibrationes suas ede [...]e moliuntur, fit, ut non permittantur inferiores, quo­ties naturâ solerent, praetercurrere ac recurrere. Un­de continue detrahendo de vibrationibus ponderis C. id denique conquiescere faciunt, quantum vis im­pedimentum aëris nullum existeret.

SAGR.

In ipso temporis articulo sunt allati libri. Accipe Simplici, & investiga locum de quo dubitatur.

SIMP.

Ecce tibi eum hîc, ubi incipit argu­mentari contra motum diurnum terrae, cum prius annuum refutasset. Motus terrae annuus asserere Co­pernicanos cogit conversionem ejusdem quotidianam: aliàs idem terrae hemisphaerium continenter ad Solem esset conversum, obumbrato semper averso. Atque ita medietas terrae nunquam esset visura Solem.

SALV.

Apparet ex isto primo statim ingressu, hominem illum Copernici positionem animo non recte concepisse. Si enim observasset, ab ipso Glo­bi terrestris axem perpetuò sibi ipsi parallelum con­stitui; non dixisset à medietate terrae nunquam vi­sum iri Solem: sed annum unico die naturali fuisse constiturum, ut scilicet per omnem terram senos menses dies, totidemqu [...] nox occuparet, ut jam sub Polo habitantibus accidit. Sed hoc ipsi condonemus, & ad cetera veniamus.

SIMP.
[Page 324]

Sequitur. Hanc autem gyrationem Ter­rae impossibilem esse, sic demonstramus. Quae subjun­guntur, declaratio sunt sequentis figurae, qua de­pinguntur multa gravia descendentia, & levia ascen­dentia, aëremque permeantes aves, &c.

SAGR.

Ostende, quaeso. Vah quàm pulchrae figurae, quae aves, quae pilae, & quae bellae res aliae sunt istae?

SIMP.

Istae pilae sunt è concavo Lunae delapsae.

SAGR.

Hoc verò quid est rei?

SIMP.

Cochlea est, ex eo genere quod hîc Ve­netiis buovoli vocant. Nam & haec è concavo Lunae demigravit.

SAGR.

Sic fic. Hoc ipsum scilicet est, quod Lunae tanta vis & efficacia in hosce pisces ostreaceos, quos pesci ar­mai. armatos appellare solemus, attribuitur.

SIMP.

Hic deinde ille est quo de dixi calculus itineris in uno die naturali, una hora, uno minuto primo, & uno secundo, quod conficeret punctum terrae subjectum Aequinoctiali, atque etiam paral­lelo 48. graduum▪ Inde sequitur ille locus, quem dubitavi rectene memoraverim. Ergo legamus il­lum. His positis, necesse est, terra circulariter mota, omnia ex aere eidem, &c. Quod si hasce pilas aequales ponamus pondere, magnitudine, gravitate, & in con­cavo Sphaerae Lunaris positas libero descensui permit­tamus, si motum deorsum aequemus celeritate motui circum (quod tamen secus est, cum Pila A. &c.) ela­bentur minimùm (ut multum cedamus adversariis) dies sex: quo tempore sexies circa terram. &c.

SALV.

Tu verò nimis bona fide retulisti ho­minis illius instantiam. Hinc ergo, Simplici, disces, quàm oporteat esse circumspectos, qui volunt aliis ea persuadere, quae nec ipsunet forte credunt. Nam non posse fieri videtur, quin animadverterit [Page 325] autor ille, talem à se fingi circulum, cujus diameter (haec apud Mathematicos minus quàm tertiam cir­cumferentiae partem constituit) plusquam duodecu­plo fit major circumferentiâ. Qui error multo plus quàm 36. esse ponit id, quod uno minus est.

SAGR.

Forsan istae Mathematicae proportio­nes, quae verae sunt in abstracto, postea in concreto applicatae circulis physicis & elementaribus non exa­mussim ita respondent. Quamquam Doliarios existi mo, de fundo dolii semidiametrum investigaturos, hac uti regula in abstracto Mathematicorum, utut ejusmodi fundum res fit satis materialis & concreta. Excuset ergo Simplicius autorem illum, ac dicat, an Physica tantopere differre posse videatur à Mathe­matica.

SIMP.

Effugium hoc, ob nimiam discrepan­tiam, nod videtur habere posse locum: nec scio, quid hîc dicam aliud, nisi quod quandoque bonus dormitet Homerus. Sed posito, Sagredi calculum esse veriorem, nec tempus descensus globi tres horas ex­cedere nihilo tamen minus res mira videtur, glo­bum tanto concavi Lunaris intervallo delapsum, ha­bere naturalem instinctum ut semper se supra idem terrae punctum teneat, cui in exordio descensûs im­minebat, ac non potius intervallo longissimo à tergo relinquatur.

SALV.

Effectus hic seu mirabilis sit, seu non mirabilis, certe naturalis est & ordinarius, prout sunt res praecedentes, Nam si globus (per hypothe­sin autoris) dum in concavo Lunae morabatur, ob­tinuit motum circularem 24. horarum, unà cum terra ceterisque sub concavo illo comprehensis; ea­dem illa virtus, quae ipsum convolvebat ante descen­sum, perget etiam in ipso descensu convoluere. Ac [Page 326] tantum abest, ut globus terrae motum non prose­cutus, à tergo relinquatur, ut potius illum ipsum terra mo [...]um antevertere debeat, eò quod appro­pinquando terrae, convolutio illa continue fiat per circulos minores unde cum eadem quae in concavo Lunae velocitas in globo cadente maneat, debebat, ut dixi, terrae vertiginem anticipare. Sed si globus in concavo circulatione caruit, non est necesse, ut in de­scensu perpendiculariter isti puncto terrae semper immineat, quod in principio descensûs sibi subje­ctum habebat. Neque Copernicus, aut quisquam asseclarum ejus, hoc dicet.

SIMP.

Sed Autor faciet, ut vides, instantiam, interrogando, quonam à principio, internone vel externo, dependeat iste motus gravium leviumque circularis.

SALV.

Inhaerendo problemati, de quo tracta­tur, aio, principium illud, quod globum in con­cavo Lunari adhuc haerentem, volvebat in orbem, idem quoque circulationem in ejus descensu pro­movere. Ceterum autoris arbitrio permitto, inter­num id faciat, aut externum, ut lubebit.

SIMP.

Autor probabit, nec internum esse pos­se nec externum.

SALV.

Ego verò respondebo, globum in con­cavo non fuisse motum; & solutus ero necessitate declarandi, quomodò in descensu semper eidem pun­cto sit verticalis, cum ibi non sit constitutus.

SIMP.

Bene. Sed si gravia & levia non possunt habere principium vel internum, vel externum, ad motum circularem; ergo neque Globus terrestris movebitur circulariter: atque sic habemus quod volumus.

SALV.

Non hoc dixi, terram nec internum [Page 327] nec externum habere principium ad motum circu­larem: quin potius assero, nescire me, utrum ex his duobus habeat. Jam ignorantia mea non habet eam vim, ut rem ipsam tollat. Sed si scit autor ille, quo principio moveantur in gyrum alia mundana corpora, quae motui citra controversiam obnoxia sunt; assevero, id quod facit moveri terram, idem illud esse quod Martem, quod Jovem, ipsamque, ut ille quidem credit, Sphaeram Stellatam ad motum impellit. Quod si ille me certiorem fecerit, quaenam sit causa movens unius è mobilibus istis promitto me quoque dicturum, quid causae, motum terrae cieat. vel potius, id ipsum faciam, dommodo prius ille me docere poterit, quae res, terrae partes deor­sum agat.

SIMP.

Causa hujus effectûs est notissima, nec est qui nesciat, gravitatem esse.

SALV.

Erras, Simplici. debebas, quod ne­mo Non magis cognoscitur▪ quid mo­veat gra­via deor­sum, quàm quid mo­veat Stel­las in gy­rum: nec de caussis istis aliud quic­quam sci­mus [...], nisi nomina à nobismet ipsi. impo­sita▪ nesciat, causam illam appellare Gravitatem. Ego verò non interrogo te de nomine, sed de essen­tia rei: de qua essentia nihilo plus tibi constat, quàm de essentia moventis Stellas in gyrum; ex­cepto nomine, quod rei huic est impositum, & fa­miliare domesticumque factum usu frequente, cum vel sexcenties illam in die videamus: reipsa verò non magis intelligimus, quodnam principium & quae virtus illa sit, quae lapidem deorsum agit, quàm scimus, quae causa lapidem à projicientis manu se­paratum, sursum impellat, aut quae Lunam in gy­rum moveat, excepto, ut dixi, solo nomine, quod motui deorsum singulare ac proprium assignavimus, scilicet gravitatis: cum causam circularis motûs generalioribus terminis exprimamus, & appelle­mus Virtutem impressam, item Intelligentiam aut [Page 328] assistentem, aut informantem: sicut etiam infinitis aliis motibus pro causa tribuimus Naturam.

SIMP.

Autor ille multò minus eo, ad quod tu responsum negasti, petere mihi videtur. Non enim ex te quaerebat, quodnam in specie ac nominatim sit illud principium, quod movet gravia & levia in gy­rum: sed quodcunque tandem illud sit hoc solùm qu [...]rit, an intrinsecum illud, an verò extrinsecum existimes. Nam etsi, v. g. nesciam, quod rei sit gra­vitas, per quam terra descendit: scio tamen, quod illud sit principium internum: quia si non impedia­tur, ultro movet. E contra scio, quòd principium terram movens sursum, sit externum: etsi nesciam, quid rei fit virtus impressa ei à projiciente.

SALV.

Quot ad quaestiones divertendum es­set, si vellemus expedire difficultates omnes, qua­rum aliae ex aliis per consequentiam deducuntur? Tu vocas externum principium, atque etiam voca­bis Virtus, pro­jecta gra­via in sub­lime tol­lens, non minus est naturalis ac gravi­tas, ea dcor­sum ve­hens. praeternaturale & violentum, id quod projectum grave sursum impellit: sed idem fortasse non minus internum est ac naturale, quàm id, quod deorsum movet Voca [...] forte potest externum & violentem, quamdiù mobile cum projiciente conjunctum est: sin separetur, quae res externa remanet, quae motrix sit sagittae, quae tormentarii globi? Omnino neces­sariò dicendum est, illam virtutem, quae talia de­ducit in sublime, non minus internam esse eâ per quam deorsum moventur. ac meo quidem judicio, motus gravium qui sursum ex impetu concipitur, aeque naturalis est, ac motus deorsum, à gravitate de­pendens.

SIMP.

Id vero nùnquam ego concessero. Hoc enim habet principium internum, naturale, & perpe­tuum: illud autem, externum, violentum, & finitum.

SAGR.
[Page 329]

Si mihi subducis assensum tuum, quod principia motûs gravium deorsum sursumque pari­ter interna sint & naturalia; quid faceres, si dicerem tibi, utrumque numero idem esse posse?

SIMP.

Hac de re tu judicato.

SALV.

Imo teipsum judicem constituo. Dic Principia contraria non possunt inesse natu­raliter ei­dem sub­jecto. ergo mihi, credisne, posse in eodem corpore natura­li consistere principia interna, quae sint inter sese con­traria?

SIMP.

Credo, hoc absolute negandum.

SALV.

Terrae, plumbi, auri, & in summa gravissimarum quarumque materiarum quamnam tu putas esse naturalem intrinsecam inclinationem, hoc est, quem ad motum illa putas ab interno suo prin­cipio instigari?

SIMP.

Ad motum versus centrum rerum gra­vium, h. e. ad centrum Universi & terrae, quò per­venient, si non impediantur.

SALV.

Ergo, si quis orbem terrae medium per­foraret, & in hunc puteum, bombardae pilam con­jiceret, ea incitata à principio naturali & intrinseco deferretur ad centrum usque, totumque hunc mo­tum perageret ultro, & per principium intrinsecum. Numquid est ita?

SIMP.

Sic mihi persuasum est.

SALV.

Sed ad centrum delatam anne putas esse perrecturam ulterius, an isthic immediate cessa­turam à motu?

SIMP.

Credo, longissimo spatio continuatu­ram esse motum.

SALV.

Sed motus ille ultra centrum, an non fieret sursum, & ex assertione tua praeternaturalis esset ac violentus? Quem ex quo alio principio dependere facies, nisi ex illo ipso, per quod pila de [Page 328] [...] [Page 329] [...] [Page 330] ducta fuit ad centrum, quodque tu modò vocave­ [...]as Mot us na­tura [...]is per seipsum con­vertitur in eum quem▪ vocant prae ternatura­lem & vio­lentum. intrinsecum ac naturale? Ostende tu projiciens quoddam externum, de novo superveniens, pilam­que sursum impellens. Atque haec quae de motu per centrum dicta sunt, etiā hîc apud nos conspiciuntur. Nam im etus internus gravis alicujus delabentis per declivem superficiem, si eadem superficies ex imo sursum reflectatur, sine ulla motûs interru­ptione idem grave sursum propellet. Pila plumbea funiculo us [...]ensa, & emota perpendiculo, descendit ultro, interna inclinatione ducente, nec ulla inter­posita quiete praetervehitur infimum punctum, & nullo superveniente alio motore movetur sursum. Scio, non esse te negaturum, principium, quo gravia deorsum aguntur, tam ipsis esse naturale & inter­num, quàm est levibus id, quo moventur sursum. Hinc tibi considerandum propono globum ligneum, qui è sublimi aere delapsus, & proinde ab interno principio agitatus, ubi profundam aquam attigerit, descensum suum continuat, & sine alio externo motore profunde submergitur: & quamvis motus deorsum per aquam ei sit pra ternaturalis, nihilo­minus is dependet à principio, quod globo internum, non autem externum est. Vides ergo tibi demon­stratum, aliquod mobile motibus contrariis ab eo­dem principio interno moveri posse.

SIMP.

Persuasum est mihi, responsiones ad omnes instantias illas haberi, ▪licet in praesens mihi non s [...]ccurrant. U [...]ut sit, pergit autor interrogare, à quo principio dependeat iste motus gravium leviomque circularis, hoc est, ab interno [...]e principio, an ab externo: ac deinde demonstrat, à neutro posse. Inquit enim: Si ab externo; Deusne illum excitat per continuum miraculum? an vero Angelus, an aer? [Page 331] Et hunc quidem multi assignant. Sed contra.

SALV.

Noli fatigari legendis instantiis. Nec enim eorum è numero sum, qui tale principivm aëri tribuunt ambienti. Quod postea de miraculo vel Angelo dicitur, in hanc partem potius incli­naverim. Id enim quod initium sumit à Divino mi­raculo, vel ab operatione angelicâ, cujusmodi est transportatio pilae bombardicae in concavum Lunae, non est vero absimile, eiusdem principii virtute cetera quoque perficere. Sed quod ad aerem attinet, hoc mihi sufficit, illum non impedire motum cir­cularem mobilium, quae per ipsum moveri dicuntur. Et proinde sufficit. (nec amplius quicquam requiri­tur) si ponamus, aerem moveri eodem motu cum globo terrestri, eademque velocitate circulationem suam finire.

SIMP.

Atqui ille pariter adversus hoc ipsum insurget, bua ret que, quid aërem in ▪gyrum ducat, naturane, an violentia. Si naturam dixeris, ostendet id pugnare cum veritate, cum experientia ipsoque Copernico.

SALV.

Cum Copernico certe non pugnat, quî nil tale scribit, qualia parum humaniter ei tribuit autor iste. Quin hoc potius affirmat, & mea quidem opinione non male, quod pars aëris vicina terrae, cum terrestris potius evaporatio sit, habere queat eandem naturam, naturaliterque seq ui motum ejus: vel quod terram, quippe sibi contiguam, ea ratione sequatur, qua Peripatetici dicunt, partem superio­rem, & elementum Ignis, sequi motum concavi Lunae. Sic ut potius ad ipfos pertineat explicare, num talis motus sit naturalis, an violentus?

SIMP.

Replicabit autor, si Copernicus tan­tum inferiorem partem aëris moveri facit, cum su­superior [Page 332] tali motu careat, rationem reddi non posse, quomodo quietus ille aër possit secum dedu­cere eadem illa gravia, & praestare, ut motum terrae subsequantur.

SALV.

Copernicus dicet, naturalem hanc ele­mentarium corporum propensionem sequendi mo­tum Corporum elementari­um propen­sio terram sequendi limitatam quandum sphaeram habet. terrestrem, habere limitatam sphaeram, extra quam cessat illa naturalis inclinatio. Praeterea, si­cuti dixi non aër is est, qui mobilia secum ferat: quae cum à terra separata sint, sequuntur motum suum. Unde concidunt omnes instantiae, quas autor ille producit ad probandum, aërem talium effectum au­torem esse non posse.

SIMP.

Cum ergo hoc non sit, necesse erit di­cere, tales effectus dependere à principio interno: contra quam propositionem oboriuntur difficillime, imo inextricabiles quaestiones secundae, cujusmodi sunt sequentes. Principium illud internum vel est acci­dens, vel substantia. Si primum; quale nam illud? nam qualitas locomotiva circùm, hactenus nulla videtur agnita.

SALV.

Qui fieri potest ut nulla sit agnita? Numquid enim iste nobis innotuerunt, quae in gy­rum movent omnes elementares materias, unà cum terra? Vides, ut autor ille pro vero supponat id quod est in quaestione.

SIMP.

Ille dicit, hoc non conspici à nobis & videtur mihi, in hoc ipso verti rationis mo­mentum.

SALV.

Non conspicitur à nobis, quia scilicet unà cum rebus illis in gyrum agimur.

SIMP.

Audi secundam instantiam. Quae eti­amsi esset, quomodo tamen inveniretur in rebus tam contrariis? in igne, ut in aqua; in aëre, ut in terra; in viventibus, ut in anima carentibus?

SALV.
[Page 333]

Posito jam, ignem aquae contrarium esse, sicut & aëri terram (qua tamen de re, multa dici possent) nihil tamen ulterius inde concludi potest, quàm eos demum motus, qui inter se contrarii sunt, communes illis esse non posse; sic ut, v. g. mo­tus sursum, qui naturaliter igni competit, aquae competere non possit: sed, ut aqua per naturam igni contraria est, sic etiam ei conveniat ille motus, qui motui ignis contrarius est: is autem est motus deor­sum: at motus circularis, qui neque motui sursum, neque deorsum contrarius est, imò qui cum utro (que), ut affirmat Aristoteles ipse, permisceri potest, quid ni pariter & gravibus & levibus competere posset? Porro motus, qui viventibus & non viventibus com­munes esse non possunt, illi sunt, qui dependent ab anima: qui vero corporis sunt, quatenus illud est elementare, & consequenter elementarium qualita­tum particeps; quid obstat, quo minus & cadaveri & viventi sint communes? Et proinde, si motus cir­cularis elementis proprius est, mixtis quoque com­munis ut sit oportebit.

SAGR.

Profecto necesse est, ut autor ille cre­dat, fele mortua de fenestra cadente, fieri non posse, ut viva quoque cadat indidem; cum sit absonum, ca­daver participare de qualitatibus, quae viventi con­veniunt.

SALV.

Ergo discursus autoris illius nihil con­cludit adversus eos, qui dicerent, principium motûs circularis gravium & levium esse accidens internum: nescio quàm valide demonstraturus sit, quod non possit esse substantia.

SIMP

Adversus istud insurgit multis oppositio­nibus. Earum prima est ista. Si secundum (nempe si dicas, tale principium esse substantiam) illud est aut [Page 334] materia, aut forma, aut compositum. Sed repugnant iterum tot diversae rerum naturae, quales sunt aves, limaces, saxa, sagittae, nives, fumi, grandines, pisces, &c. quae tamen omnia specie & genere diffe­rentia, moverentur à natura sua circulariter, ipsa na­turis diversissima, &c.

SALV.

Si res enumeratae diversâ natura con­stant, sique rebus diversa natura constantibus com­munis aliquis motus tribui nequit; ut ergo satisfiat omnibus, de pluribus adhuc motibus, quàm de duo­bus solummodo, sursum ac deorsum, cura cogita­tioque suscipienda erit: & si certus motus pro sa­gittis, alias deinde pro limacibus, alius pro saxis, alius pro piscibus inveniendus est; deliberandum etiam erit de lumbricis, & topatiis, & agarico, quae non mi­nùs grandine ac nive, inter sese naturà differunt.

SIMP.

Videris argumenta illa risu tantum ac jocis eludere.

SALV.

Non facio, Simplici: sed jam supra re­sponsum est, nimirum, si motus sursum aut deorsum dictis rebus convenire potest; non minus quoque poterit iisdem convenire circularis: & inhaerendo Peripateticae doctrinae, nonne tu majorem con­stitues diversitatem inter cometam elementarem & stellam caelestem, quàm inter piscem & avem? Et movetur tamen utrumque circulariter. Nunc pro­pone secundum argumentum.

SIMP.

Si terra staret per voluntatem Dei, ro­tarentne cetera, an non? Si hoc, falsum est, à natura gyrari: si illud, redeunt priores quaestiones. Et sani mi­rum esset, quod Gavia pisciculo, Alauda nidulo suo, & Corvus limaci petraeque etiam volens imminere non posset.

SALV.

Quod ad me, responderem generaliter, si [Page 335] Deo ita volente terra cessaret à vertigine diurna, tum facturas aves illas, quicquid eidem divinae vo­luntati videretur. Sin autor ille specialiorem respon­sionem exposcat, dicerem, facturas plane contra­rium his quae facerent, si, dum ipsae à terra, separatae permearent aërem, interea globus terrestris, ita vo­lente Deo, praeter expectationem praecipiti valde motu corriperetur. Jam illi autori incumbit, ut nos certiores reddat, quid hoc casu sit eventurum.

SAGR.

Quaeso, Salviate, da precibus meis, ut concedas hoc autori isti, stare sic volente Deo ter­ram, & res alias ab ea separatas continuare circula­tionem motûs sui naturalis, audiamusque qualia im­possibilia & absurda sint inde secutura. Nam ego quidem non video confusionem orituram esse ma­jorem eâ, quam producit autor ipse, nimirum ut nec alaudae, si maxime conentur, imminere nidulis suis, nec corvi limacibus petrisque possint: unde sequere­tur, ut & corvi limacium penuria laborarent, & alau­darum pulli fame ac frigore perirent, ut quos nec ale­re parentes, nec incubatu fovere possent. Haec summa excidii est, quantum ego quidem animadverto, quod autoris dicto stante sequeretur. Tu, Simplici, videris, an forte majora inde incommoda sint oritura.

SIMP.

Majora nulla video: credibile tamen est, autorem adhuc alia, praeter ista, naturae turbamenta deprehendere, quae ob causas domi sibi notas pro­ducenda non putavit. Sequitur ergo tertia instantia. Insuper qui fit, ut istae res tam variae tantùm movean­tur ab Occasu in Ortum, parallelae ad Aequatorem? ut semper moveantur, numquam quiescant?

SALV.

Moventur ab Occidente in Orientem, parallelae ad Aequinoctialem, absque cessatione, prorsus eum in modum, quo tu Stellas fixas ab [Page 336] Oriente in Occidentem, parallelas ad Aequinoctia­lem, absque cessatione moveri credis.

SIMP.

Quare, quò sunt altiores, celerius; quo humiliores, tardius?

SALV.

Nam in sphaera vel circulo, si circa suum centrum volvatur, partes remotiores descri­bunt circulos majores, & viciniores describunt eo­dem tempore minores.

SIMP..

Quare, quae Aequinoctiali propiores, in majori, quae remotiores, in minori circulo feruntur?

SALV.

Fit hoc ad imitationem sphaerae stella­tae, in qua viciniores Aequinoctiali stellae moventur in circulis majoribus quàm remotiores,

SIMP.

Quare Pila eadem sub Aequinoctiali tota circa centrum terrae, ambitu maximo, celeritate in­credibili; sub Polo verò circa centrum proprium, gyro nullo, tarditate suprema volveretur?

SALV.

Ad imitationem Stellarum firmamen­ti, quae idem facerent, si motus diurnus iis compe­teret.

SIMP.

Quare eadem res, pila v. g. plumbea, si semel terram circuivit, descripto circulo maximo, ean­dem ubique non circummigret secundùm circulum ma­ximum, sed translata extra Aequinoctialem in circu­lis minoribus agetur?

SALV.

Idem enim facerent, imo jam fecerunt, ex doctrina Ptolemaei, nonnullae Stellae fixae, quae jam erant Aequinoctiali vicinissimae, circulosque ma­ximos describebant: quos nunc, remotae longius, minores describunt.

SAGR.

Magnum mihi viderer operae fecisse pretium, si pulchras res illas omnes memoria te­nere potuissem. Velim, hunc mihi, Simplici, li­bellum commodes: nam in eo mare quoddam exo­ticarum [Page 337] exquisitissimarúmque rerum esse recondi­tum oportet.

SIMP.

Eum tibi muneri daboi.

SAGR.

Noli facere, nec ego eo te priva­bo. Sed anne finis interrogationibus impositus est?

SIMP.

Nondum, audi porro. Si latio circula­ris gravibus & levibus est naturalis, qualis est ea quae fit secundum lineam rectam? Nam si naturalis, quomodo & is motus qui circum est, naturalis est, cum specie differat à recto? Si violentus, qui fit, ut missile ignitum sursum evolans scintillosum caput sursum à terra, non autem circum volvatur, &c.

SALV.

Sexcenties jam dictum est, motum cir­cularem esse naturalem totius & partium, dum in optima dispositione persistunt: rectum verò ad par­tes in ordinem, quo exciderant, redocendas perti­nere. Quanquam rectius dixerimus, nec ordinata­rum, nec ordine excidentium rerum dari motum re­ctum, sed mistum quendam, qui etiam mere circula­ris esse queat. Nobis verò mixti motus illius tan­tum una pars visibilis & observabilis manet, nimi­rum rectus: cùm circularis▪ quippe nobis quoque De motu mixto par­tem circu­larem non videmus, ut cujus & ipsi sumus par­ticipes. participatus, omnino sit impercep [...]ibilis. Atque hinc respondetur ad radios, qui moventur & sursum & in gyrum: sed nos circularem eorum motum distinguere non possumus, utpote quo nos ipsi quo­que movemur. Sed autor iste mistionem hanc nunquam, credo, cepit, cum confidenter pronunciet, radios rectà sutsum, non item in gyrum ferri.

SIMP.

Quare centrum sphaerae delapsae sub Ae­quatore spiram describit in ejus plano: sub al [...]is pa­rallelis spiram describit in cono? sub Polo descendit in axe lineam gyralem, decurrens in superficie cylin­drica consignatam?

SALV.
[Page 338]

Quia è lineis ductis à centro ad cir­cumferentiam sphaerae (nam hae sunt, per quas gra­via descendunt) illa quae terminatur in Aequino­ctiali, designat circulum: istae vero qu [...] terminantur in aliis parallelis, describunt superficies conicas: axis denique nihil aliud describit, sed in esse suo permanet. Quod si permittis, ut libere sententiam animi mei pronunciem, affirmo tibi, ex omnibus illis interrogationibus me nihil penitus exsculpere vel eruere posse, quod contra terrae motum aliquid momenti conferat. Nam si quaeram ex isto autore (hoc ei concesso, quod terra non moveatur) quid de omnibus istis particularibus sit futurum, si ter­ra moveretur, ut vult Copernicus; non dubio di­cturum eum, secuturos omnes illos effectus, quos ipse nunc ut absurdos, adversus terrae mobilitatem opponit: sic ut in illius hominis animo consequen­tiae necessariae reputentur absurd [...]. Sed quaeso, si quid aliud superest, expediamus nos ex hoc tae­dio.

SIMP.

In sequentibus Copernicum ejusque sectatores impugnat, asserentes, motum partium separatarum à suo toto, facere solùm ad eas toti suo restituendas: sed absolute naturale esse, ut mo­veantur circulariter ad vertiginem diurnam. Ad­versus hos instat dicendo, quod secundum opinio­nem eorum, Si tota terra, unà cum aqua, in nihilum redigeretur, nulla grando aut pluvia è nube decide­ret, sed naturaliter tantum circumferretur, neque ignis ullus, aut igneum ascenderet, cùm ill [...]rum non improbabili sententia ignis nullus sit supra.

SALV.

Providentia philosophi hujus est ad­mirabilis & summopere commendanda. Non enim contentus in illa inquirere, quae stante naturae cursu [Page 339] possunt evenire, de istis etiam, quae absolutè nun­quam esse secutura scimus, sollicitam in antecessum curam gerit. Ut ergo pulchrae subtilitatis aliquid audiam, concedam ei, fi terra & aqua in nihilum re­digerentur, neque grandines, neque pluvias casuras amplius, nec materias igneas enisuras in sublime, sed motu circulari tantùm incessuras esse. Quid autem deinde futurum est? & quid opponet mihi philoso­phus ille?

SIMP.

Vis oppositionis haeret in verbis imme­diatè sequentibus. En illa tibi. Quibus tamen expe­rientia & ratio adversatur.

SALV.

Jam verò ei cedam oportet, quem vi­deo, tanto me compendio superiorem. Ea est, Ex­perientia, qua ego destituor. Nam in hunc usque diem nunquam videre mihi contigit, globum terre­strem cum elemento aquae redactum ad nihilum, sic ut observare potuissem, quid in exiguo hoc inter­mundio faciat grando, quid aqua. Sed an ipsemet fortasse, docendi nostri gratia quid fecerint in­dicat?

SIMP.

Non facit.

SALV.

Quantovis pretio redimerim alloqui­um illius hominis, ut interrogare mihi liceret, an aliquando globus hic evanuerit, atque ita commune gravitatis centrum, ut credibile est, secum abstulerit, in quo casu grando, opinor, & aqua, quasi stupidae stolidaeque, nubes intra, incertae quid facerent, haese­runt. Fieri quoque potest, ut attractae ab ingenti illo spatio vacuo, quod globi terrestris abitus reli­querat, omnem illum ambitum rarefecerint, ac im­primis aër, qui summe distrahibilis est, summáque velocitate concurrerint ad vacuum illud explen­dum. Forsan etiam corpora solida magis & mate­rialia, [Page 340] ut aves, quarum plurimas isthic per aërem fuisse sparsas, probabile est, receperunt sese magis versus centrum illius magnae sphaerae vacuae, (quia rationi convenit, substantiis sub minori mole plus materiae continentibus, assignari angostiora loca, & rarioribus ampliora) atque ibi fame denique perie­runt, & in terram resoluta, novum quendam globu­lum, cum exigua illa aqua in nubibus relicta, con­stituerunt. Potuit & illud fieri, ut eaedem materiae, tanquam lumine cassae, discessum terrae non ani­madverterint, ac caeco quodam impetu, more solito descenderint, dumque terrae se putant occurrere, paulatim ad centrum delatae fuerint, ubi etiam hoc tempore consisterent, nisi ab eodem globo impe­direntur. Denique ut cordate magis isti philo­sopho respondeamus, adfirmo ipsi, tam scire me, quid post globi terrestris annihilationem sit secutu­rum, quàm ipse scivisset, quid de eo, aut circa eum, secuturum fuisset, antequam crearetur. Et quia non dubito, confessurum, nescire se, ac ne quidem imaginando concipere posse quicquam rerum quae consecutae sunt, quarum cognitionem sola nobis experientia paravit; mihi quoque ve­niam tribuet, ac excusationi locum relinquet, si ne­go me scire quae ipse scit de rebus, quae post annihi­lationem illius globi sequerentur. Ego enim expe­rientia illa careo, qua ipse praeditus est. Dic jam, si quid habes aliud.

SIMP.

Haec est illa figura, quae repraesentat globum terrestrem, cum ingenti caverna aëris ple­na, circa centrum ejus. Et ut ostendat, quod gra­via non moveantur deorsum, ut uniantur cum globo terrestri, de Copernici sententia; constituit hunc lapidem in centro, quaerit (que) quid is libertati [Page 341] suae permissus, esset facturus: alium lapidem col­locat in cavitate magni illius hiatus, & easdam in­terrogationes instituit. Quoad primum, ita dicit: Lapis in centro constitutus aut ascendet ad terram in punctum aliquod, aut non. Si secundum; falsum est, partes ob solam sejunctionem à toto, ad illud moveri. Si primum; omnis ratio & experientia remititur, ne­que gravia in suae gravitatis centro conquiescent. Itē si suspensus lapis liberatus decidat in centrū, separabit se à toto, contra Copernicum: si pendeat, refragatur omnis experientia, cum videamus integros fornices corruere.

SALV.

Respondebo, licet haud absque magno meo periculo, cum praestò sit, qui per experien­tiam cognoverit, (rem nunquam mihi visam) quid faciant illi lapides in ista magna caverna, & cre­dere me dicam, res graves communi centro gravi­tatis esse priores: ita ut non centrum aliquod (quia hoc non nisi punctum est indivisibile, & proinde Priùs sunt res graves, quàm cen­trum gra­vitatis. omni efficacia destitutum) vim habeat trahen­di ad sese materias graves: sed ipsae materiae na­turali ad unitionem conspiratione sibi com­mune centrum quoddam efforment, quod il­lud ipsum est, circa quod partes aeqnali momento Transposit [...] magno gra­vium ag­gregato, particulae ab eb sepa­ratae idem sequerentur. consistunt. Unde existimo, si grande gravium ag­gregatum in quemcunque locum transferretur, par­ticulas à toto sepatatas, illud esse secuturas, & penetraturas absque impedimento, dum in partes minus se graves inciderent: si vero materias offen­derent se graviores, non descensuras ulterius. Hinc arbitror, in caverna aëre plena, Tutta lu volta pre­merebbe. fornix totus incumberet, ac tum solummodo violente susten­taretur supra illum aërem, si durities à gravitate superari rumpive non posset: sed soluti nec cohae­rentes lapides, credo, descenderent ad centrum, ne­que [Page 342] supernatarent aëri: nec propterea dici posset, quod non moveantnr ad suum totum, cum ibi mo­veantur, ibi omnes totius partes moverentur, nisi impedimenta obstarent.

SIMP.

In iis quae restant, autor erroris alicu­jus arcessit quendam Copernici sectatorem, qui terram annuo atque diurno motu ea ratione move­ri facit, ut rota cursûs movetur super circulum ter­rae simul & in seipsam, unde sequitur, ut aut globum terrestrem quàm par est grandiorem, aut Orbem Magnum nimis exiguum constituat, eò quod 365. revolutiones Aequinoctialis, circumferentiam Orbis Magni minime aequant.

SALV.

Adverte quod aequivoces, & contrari­um dicas his, quae in libello scripta fuisse oportet. Ita namque dicendum est, Copernicanum illum facere globum terrestrem nimis parvum, aut orbem mag­num nimis grandem: non autem terrestrem nimis grandem, & annuum nimis parvum.

SIMP.

Aequivocatio si qua hîc est, mea qui­dem cette non est. Ecce verba libelli. Non videt quod vel circulum annum aequo minorem, vel orbem terreum justo multò fabricet majorem.

SALV.

An primus autor erraverit, scire ne­queo, cum libelli autor eum non nominet. Error vero libelli manifestus & inexcucusabilis est, seu se­ctator ille Copernici peccaverit, seu non peccaverit. Nam autor libelli sicco pede transit, nec animadver­tit errorem adeo materialem, nec notat eum, nec emendat. Sed condonemus hoc ei, tanquam erro­rem ex incuria potius quàm aliunde profectum. Quod nisi defatigatus essem, & fastidirem ulterius in his occupari, & frivolis ac leviculis illis alterca­tionibus, perexiguo cum fructu tempus consumere; [Page 343] possem ostendere, non esse impossibile, ut circulus, ro­tâ Non est ab­surdum, circumfe­rentiam parvi cir­culi, nec saepe revolu­ti, posse me­tiri atque describere lineam ma­jorem cujus­cunque ma­ximi cir­culi. currûs non major non dicam 365. sed minùs quàm 20. revolutionibus suis possit describere vel metiri circumferentiam non Orbis Magni solùm, sed alte­rius vel millies majoris, idque dico monstrandi cau­sa, non deesse subtilitates multo majores istâ, qua ille autor errorem Copernici notat. Sed, quaeso, respi­remus aliquantulum, ut ad alterum illum philoso­phum, oppugnatorem ejusdem Copernici, postea deveniamus.

SAGR.

Est & mihi profecto respiratione qua­dam opus, licet a [...]res tantummodo delassarim. Quod si constaret, in altero isthoc autore non inge­niosiora & cognito dig [...]iora nobis expectanda, forte praeferrem, captandi refrigerii causa navicula me committere.

SIMP.

Credo, majoris te momenti res hîc au­diturum. Est enim ille consummatissimus philoso­phus, & insuper excellens Mathematicus, ac Tycho­nem in materia cometarum, novarúmque stella­rum refutavit.

SALV.

Est ille forsan idem autor Antity­chonis?

SIMP.

Is ipse est: sed confutatio contra stellas novas in Antitychone non extat, nisi quatenus de­monstrat, illas inalterabilitati & ingenerabilit ati Coeli nihil adferre prae judicii, ut jam tibi dixi: sed post Antitychonem, cum invenisset modum demon­strandi per doctrinam Parallaxium, illas etiam esse res elementares, & concavo Lunae conclusas, scripsit hunc al e [...]um librum, De tribus nobis stellis, &c. eique miscuit etiam argumenta contra Coperni­cum, Alio tempore produxi tibi, quae de stellis illis novis in Antitychone scripserit, ubi non nega­bat, [Page 344] eas esse in Coelo: sed demonstrabat tamen, pro­ductionem ipsarum non immutare inalterabilitatem Coeli, idque discursu purè philosophico faciebat, eo modo quem tibi dixi. Nec facile dixero, quem ille postea modum excogitaverit, easdem excludendi Coelo. Cum enim in ista confutatione supputatio­nes & Parallaxes, adhibeat, materias parum aut ni­hil mihi cognitas, nec legere sustinui: tantùm im­pendi operam illis contra terrae motum instantiis, quae mere physicae sunt.

SALV.

Intelligo rectissimè. Par erit, ut au­ditis oppositionibus adversus Copernicum, audia­mus etiam vid [...]amúsque saltem modum, quo per do­ctrinam parallaxi [...]m demonstrat, stellas illas novas, tantis tam (que) celebribus ab Astronomis habitas altis­simas, & inter sydera firmamenti relatas, elementares fuisse. A [...]tor ille profecto propter ingentis animi facinus hoc detrahendi de Coelo stellas novas, & in sphaeram elementarem compingendi, dignus est, qui immensùm extollatur, & aut ipse stellis inseratur, aut saltem inter eas nomen ipsius aeterno famae praeconio celebretur. Quam primum ergo nos expediamus ex hac parte, Copernici opinionem oppugnante, ac instantias ejus exordire.

SIMP.

Non consultum est, ut eas ad verbum legamus: satis enim prolixae sunt. Cùm saepius attentè librum pellegerim, ad paginarum oras, ut vi­des, annotavi p [...]aecipua, in' quibus demonstrationis nervus consistit, haec solum legere suffecerit. Pri­mum argumentum incipit ibi. Et primo, si opinio Opinio Co­pernici, pbi­losophiae criterium evertit. Copernici recipiatur, Criterium naturalis philosophi, ni prorsus tollatur, vehementer saltem labefactari vi­detur. Id vero Criterium, ut omnes philosopho­rum sectae sentiunt, hoc sibi vult, quod Sensus & Ex­perientia [Page 345] nostri sint in philosophando duces: sed in hypothesi Copernicana sensus insigniter decipiun­tur, dum sensibiliter animadvertunt, in propinquo, & quidem in mediis purissimis, gravissima corpora rectè ad perpendiculum descendere, nec vel pi­lum declinare à linea recta: at nihilominus ex Co­pernici doctrina, visus in re tam clara decipitur, nec motus iste rectus est, sed ex recto circulari (que) mistus.

SALV.

Hoc primum argumentum est, quod A­ristoteles, Motus com­munis pro­inde est ac si non esset. & Ptolemaeus, omnesque sectatores eorum producunt: ad quod abunde responsum est, & osten­sus paralogismus ac satis aperte declaratum, quod motus nobis aliisque mobilibus communis, perin­de Alia ratio­ne confuta­tur argu­mentum sumptum à cadentibu [...] ad perpen­diculum. sit ac si nec esset. Sed cum verae conclusiones sexcentis rationibus confirmari possint, in gra­tiam illius philosophi quid aliud adjungam: & tu Simplici, vices ejus sustinens, ad interrrogata responde: ac primò dic mihi, quem effectum ha­bet in te lapis ille, qui decidens de summitate Tur­ris, causa est, ut motum illum animadvertas. Nam si casus ejus nihil amplius, nihilque novi operare­tur in te, praeter id quod operabatur quies ejus in summitate Turris, certè minimè descensum ejus ani­madverteres, nec motum ejusdem à quiete distin­gueres.

SIMP.

Percipio descensum ejus respectu Tur­ris. Jam enim illum video tali signo Turris, mox humiliori alii adsitum, & ita consequenter, donec in terram delatum animadvertam.

SALV.

Ergo si lapis ille aqnilae volantis ungui­bus excidisset, & per simplicem aërem invisibilem descendisset, nec tu haberes aliud objectum visibile & stabile, cum quo comparares illud, non posses ad­vertere motum lapidis?

SIMP.
[Page 346]

Imo minus adhuc animadverterem, nam Unde mo­tus cadentis animad­vertatur. ad videndum lapidem, dum altissimus est, oporteret, aut erigere caput, aut submittere pro lapsu illius, & in summa, vel caput, vel oculos ita movere, ut mo­tum lapidis subsequerentur.

SALV.

Nunc veram responsionem attulisti. Motus oculi, de objecto viso no­bis est ar­gumento. Cognoscis ergo quietem illius lapidis, dum immoto prorsus oculo, semper eum ante te vides: moveri ve­ro deprehendis, dum, ne eum ex oculis amittas, organum visûs, hoc est, oculos movere cogeris. Quotiescunque igitur irretortis oculis continuè in­tueris objectum aliquod eodem aspectu, semper illud immobile judicares.

SIMP.

[...]redo, necessario, hoc ita fieri.

SALV.

Jam mihi finge, te navigantem, oculos in antennae caput habere defixos anne putas, quod propter motum navigii vel celerrimum necesse sit oculos quoque movere, ut obversum semper anten­nae capiti visum teneas, ejusque motum subse­quare?

SIMP.

Certus sum, nulla hic opus fore muta­tione, non solum in visu, sed etiam si quò direxissem ictum sclopeti, quo tandemcunque motu navigii, ni­hil haberem necesse, justae directionis observandae causa vel pilum mutare.

SALV.

Atque hoc eò sit, quia motus quem navis ipsi antennae consert, eundem & tibi con­sert oculoque tuo: nec oculum in caput anten­nae defixurus vel hilum inflectere debes, & per con­sequens antenna apparet immobilis. Nunc accom­moda quae diximus, ad vertiginem terrae, & ad la­pidem in summitate Turris haerentem, cujus qui­dem motum discernere non potes, cum circularis illa motio visu subsequenda, beneficio terrae, tibi [Page 347] cum lapide sit communis, nec oculum propterea movere conueniat. Sin autem insuper accedit motus deorsum, qui lapidi peculiaris, nec tuus est, quique cum circulari miscetur, tunc circularis, quippe lapidi oculoque communis, imperceptibilis esse pergit, tantumque sit sensibilis rectus, vtpote quem visu prosecuturus, magis ac magis oculum demittes. Experimen­tum osten­dens, motū communem esse imper­ceptibilem. Velim, ad eximendum errorem isti philosopho, possem ei persuadere, navem vt aliquando conscen­deret, ibique vas quoddam sibi pararet satis profun­dum, & aqua plenum: haberet quoque pilam è cera, vel alia materia lentissime fundum petente, sic vt horae minuto vix cubitum descenderet: navim dein­de quantocunque posset cursu ferri sineret, ita qui­dem ut horae minuto plusquam centum cubitos proveheretur: denique dictam pilam, aquae leviter immergeret libere descensuram, eiusque motum dili­genter obseruaret. Is igitur initio videret, illam pilam directe contendere versus illud ipsum fundi vasis punctum, quod naui stante quoque peteret: ac talis motus, ipsius quidem oculo, & respectu vasis, appa­reret ad perpendiculum exactissimus rectissimusque: & tamen affirmari non potest, quod non sit com­positus ex recto deorsum, & orbico circa elementum aquae. Quae si accidunt in motibus non naturalibus, & in materiis, de quibus cùm in earum statu quietis, tum etiam postea inistatu contrario motùs, exper­imentum capere possumus, & tamen quoad appar­entiam non animaduertitur ulla diuersitas, ipseque sensus decipi videtur, quomodo vellemus ergo distinguere circa terram, quae perpetuò, quoad siue motum siue quietem, in eadem constitutione mansit? & quo tempore in ipsa vellemus experiri, num aliqua differentia deprehendatur inter ista accidentia mo­tus [Page 348] & quietis, si ipsa in alterutro horum solo aeter­nùm perdurat?

SAGR.

Discursus isti mihi recrearunt aliquan­to stomachum, à piscibus illis istisque limacibus ex parte nauseantem. Ac prior quidem eorum fecit, vt succurreret mihi correctio cuiusdam erroris, tantam veri speciem habentis, vt haud sciam, an è millenis vel vnus sit, cui non imponat. Is ita habet. Cum navigarem in Syriam, instructus Telescopio sat Considera­tio subtilis, quomodo Te­lescopiū ea­dem facili­tate, tam in vertice quam pede navis adhi­beri possit. bono, donato mihi à communi nostro amico, qui nuper id commentus erat, dixi nautis illis, hoc in­strumentum navigantibus magno commodo esse posse, si in vertice mali adhibeatur ad detegendas è longinquo dignoscendásque naves. Illi probabant quidem instrumenti commoditatem: interim obiicie­bant eodem utendi difficultatem propter assiduam fluctuationem navis, in summitate màli praecipue, ubi tanto maior sit agitatio: commodius autem fore, si quis ad mali pedem eo posset vti, vbi motio illa minus quam in ulla alia navigji parte sentiatur. Ego (nec enim abscondam errorem meum) eidem opinioni accessi: ac tum quidem aliud nihil regessi: postea vero, dicere non possim, quis me ceperit impetus, rem illam examinandi diligentius: ac tan­dem aduerti meam simplicitatem (excusabilem tamen) in admittendo pro vero id quod falsissimum est▪ Falsum enim aio, quod agitatio galeae maxima, respectu exiguae, quae in pede mali est, usum Telesco­pii in objectis scrutandis difficiliorem sit redditura.

SALV.

Fgo stetissem à nautarum, at (que) etiam tuis à principio partibus.

SIMP.

Stetissem pariter & ego, atque etiam­num sto, nec credo vel seculi adhibita meditatione me rem aliter intellecturum.

SAGR.
[Page 349]

Ambobus igitur ego me praestabo ma­gistrum. Utar autem interrogandi methodo, ut quae & ad res dilucidandas percommoda est, & praeterea delectationem adfert eliciendo sententiam alicujus, ut scire se videat, quae nescire putabat.

Ac initio suppono, navigia, aut quicquid scrutari libet, satis esse remota, puta 4. 6. 10. aut 20. milliaribus, nam ad investiganda vicina, per­spicillis nihil est opus: & per consequens, Telesco­pium in hac distantia 4. aut 6. milliarium sat com­mode quodcunque navigium, vel etiam majorem machinam detegere potest. Jam quaero, quales in specie & quot numero sint motus à fluctuatione na­vigii dependentes, qui galeae seu summitate mali ac­cidunt.

SALV.

Fingamus, navem ad Ortum ire. Prin­cipio, Notus va­rii, à flu­ctuatione navigii de­pendentes. tranquillissimo mari nullus esset alius motus, nisi ille progressivus: at accedente undarum agitatio­ne, motus orietur alius, qui partim proram ac pup­pim per vices elevando deprimendó (que) praestabit, ut galea prorsum ac retrorsum inclinet: partim vacil­lante in latera navigio, malum in dextram sinistrám­que Dua muta­tiones in Telescopio factae, de­pendantes ab agitati­one navis. nature faciet: rursum alii fluctus navim in gyrum impellent, & à directo in Orientem cursu modò ver­sus Corum ventum, mox ad Euronotum deflectent: alii ab imo carinam succutientes, navim abs (que) deflexu sursum deorsum (que) movebunt. In universum autem hi motus ad duo genera revocari posse videntur: unus directionem Telescopii mutat per angulum: alter mutat eandem, per lineam, ut ita dicam, angulo non mutato, hoc est, ut tubus instrumenti semper sibi ip­si parallelus maneat.

SAGR.

Porro dic mihi: si Telescopium priùs hîc directum in Turrim illam Buranam, sex millia­ribus [Page 350] hinc distantem, transversum solummodo, quod aiunt, unguem per angulum deflecteremus ad dex­tram aut sinistram, sursum deorsumve; quenmam haec inflexio praestaret effectum in ista Turri cap­tanda?

SALV.

Faceret, ut illam penitus ex oculis a­mitteremus. Talis enim declinatio, licet hîc mi­nima, tamen isthic centenis, imò millenis cubitis va­lere potest.

SAGR.

At si sine mutatione anguli, tubum semper sibi ipsi parallelum servando, transferremus instrumentum 10. aut 12. cubitis remotiùs ad dex­tram aut ad sinistram, sursum vel deorsum; quem ef­fectum ea res quoad Turrim haberet?

SALV.

Absolutè imperceptibilem, cum enim spatia hic & isthic intra radios parallelos contine­antur; necesse est ut hic & illic factae mutationes sint aequales▪ cúmque spatium, quod isthic ab instru­mento detegitur, multarum ejusmodi Turrium ca­pax sit, non est periculum ut visu illius excidamus.

SAGR.

Ut jam redeamus ad navem, nil haesi­tantes affirmare possumus, quod movere Telesco­pium ad dextram aut ad sinistram, sursum vel deor­sum, at (que) etiam prorsum aut retrorsum, ad 20. vel 25. cubitos, dummodo id semper sibi ipsi pa­rallelum teneamus, radium visivum non plus abdu­cere possit ab observato objecti puncto, quàm iidem illi 25. cubiti, cúmque ex intervallo 8. vel 10. milliarium, spatium ab instrumento detectum mul­tò sit largius quàm quodcunque visum navigium; itaque tam exigua mutatio praestare non potest, ut illud ex oculis amittam. Impedimentum igitur & causa, ut aberremus ab objecto, non nisi à mutatione per angulum facta prosici [...]ci potest, quam­vis [Page 351] ab agitatione navigii profecta Telescopii tran­slatio sursum, deorsum, ad dextram aut sini­stram, magnum numerum cubitorum inferre non potest. Jam pone, duo tibi esse Telescopia, quorum unum adfixum sit ad inferiorem mali navis partem, & alterum non quidem in summo malo sed in sum­ma certè antenna, cum ei pinnae jungitur: utrum­que vero directum esse ad navigium▪ 10. milliari­bus remotum, dic mihi, credisne, quòd quacunque navis agitatione, aut inclinatione mali, major muta­tio, quoad angulum, fiat in altissimo tubo quàm in infimo? Cum impetus undae proram extulerit, an­tennae supremitas 30. vel 40. brachiis plusquam pes mali retrocedet, ac per tantundem spatii tubum superiorem, inferiorem verò per palmum so­lummodo retrahet: sed angulus tantundem in uno, quantum & in altero instrumento mutatur. Pa­riter incumbens in latera fluctus plusquam centies ampliore spatio ad dextram sinistrámve transfert su­periorem tubum, quàm inferiorem: sed anguli aut nihil prorsus, aut aequaliter▪ certè mutantur. Tran­slatio ergo ad dextram aut ad sinistram, antrorsum aut retrorsum, sursum deorsúmve, non praebet im­pedimentum sensibile in conspiciendis objectis lon­ginguis: at vero maximam alterationem anguli. Necessariò itaque fatendum est, usum Telescopii in summitate mali quàm ejus pede difficiliorem non esse, cum angulares mutationes utrinque sint aequales.

SALV.

Quàm circumspectè eò descenden­dum est, ut propositionem aliquam affirmes aut ne­ges? Iterum dico, si quis confidenter asserentem au­diat, ob majorem motum summi mali quàm pe­dis ejus, usum Telescopii, supra quàm infra multo [Page 352] difficiliorem esse, neminem facile dissensurum. Et hinc velim excusare philosophos illos, qui ferunt im­patienter, ac à se submovent concedere nolentes, pi­lam bombardicam, quam ipsi perspicuè per rectam & perpendicularem lineam descendere vident, abso­lutè hac ratione moveri, sed asseverantes, moveri eam per arcum, & quidem vehementer inclinatum ac transversalem. Verùm his missis, audiamus alias oppositiones, ab autore, quem prae manibus habe­mus, intentatas Copernico.

SIMP.

Pergit autor ostendere, quod in doctri­na Motus ter­rae, si quis esset, causa esset perpe­tui vehe­mentissimi­que venti. Copernici oporteat negare sensus & sensationes maximas. Cujusmodi foret, si nos, qui levissimae cujuslibet aurae flatum sentimus, sentire non posse­mus impetum perpetui venti, tanta nos velocitate corripientis, ut per horam plusquam 2529. mil­liaribus transvolet. Tantum enim spatii, cen­trum terrae, motu annuo transmittit unâ horá per circumferentiam orbis magni, sicut ipsemet accura­tè supputat. Et quia, ut ipse dicit, ex Copernici sententia, cum terra movetur circumpositus aër, motus tamen ejus, velocior licet ac rapidior celerrimo quo­cunque vento, à nobis non sentiretur, sed summa tum tranquillitas reputaretur, nisi alius motus accederet. Quid est verò decipi sensum, nisi haec esset deceptio?

SALV.

Necesse est, philosophum illum crede­re, terram illam, quam Copernicus in gyrum agi facit, una cum ambiente aëre, per circumferen­tiam orbis magni, non esse illam ipsam, quàm nos incolimus, sed aliam aliquam ab hac diversam; nostra Aër semper nos eadem sui parte contingens, [...]os non fe­ [...]i [...]. enim haec eâdem velocitate secum & aëre circum­stante nos quoque deducit. Ecquem ictum senti­remus, si infestâ nos hastâ prosequentem, aequali fugae velocitate declinaremus? iste Dominus oblitus [Page 353] est, nos non minus ac ipsam cum aëre terram, in gyrum rapi, &, quod sequitur, ab eadem semper aëris parte contingi, & proinde ab aëre non feriri.

SIMP.

Imo secus est. Ecce tibi verba imme­diate sequentia. Praeterea nos quoque rotamur ex cir­cumductione terrae, &c.

SALV.

Jam autori tuo nulla possum excusa­tione subvenire: tu ipsum excusa, Simplici, & juva, si potes.

SIMP.

Nunc quidem ex improviso defensio non occurrit, quae mihi satisfaciat.

SALV.

Cogitabis igitur hac nocte, & altero mane defensionem suscipies. Interim audiamus alias oppositiones.

SIMP.

Prosequitur autor eandem instantiam, Copernica­nos oportet negare sen­sationes. & ostendit, Copernicanam doctrinam amplectenti­bus esse negandas sensationes proprias. Nam illud principium, cujus beneficio rotamur una cum ter­ra; nobis vel est intrinsecum, vel externum, hoc est, à raptu terra profectum. Quod si hoc al­terum affirmetur, cum ejusmodi raptum nullum sentiamus, dicendum erit, quod sensus tactûs non sentiat proprium objectum sibi conjunctum, nec impressionem ejus in sensorio. Sin verò princi­pium est intrinsecum, nos non sentiemus motum localem à nobis ipsis profectum, nec unquam ani­madvertemus propensionem perpetuò nobis ipsis annexam.

SALV.

Ergo philosophi illius instantia huc redit, principium illud, quo nos una cum terra movemur, sive sit externum, sive internum, debe­re nos illud omnino sensu percipere: cum autem id non sentiamus, proinde neutrum horum esse: atque adeo nos non moveri▪ & per consequens, [Page 354] terram ipsam immobilem esse. Ego vero affirmo­tam Motus no­ster aut in­ternus, aut externus esse potest, ut tamen à nobis non [...] animadver­tatur aut sentiatur. uno, quàm altero modo fieri posse, ut mo­tum illum non sentiamus. Et quidem id fieri posse, si sit externum principium, experimentum navigii plusquam abunde dubitationem omnem submovet: plusquam abunde, dico, quia cum singulis horis aut impellere navem, aut sistere queamus, & magna cum accuratione observare, an ex aliqua diversita­te, quae sensu tactûs sit perceptibilis, ars illa disci possit animadvertendi, an navis moveatur necne; cúmque in hunc us (que) diem ista scientia nondum sit inventa; quid ergo mirum est, si idipsum accidens incognitum quoque nobis est in ipsa terra, quae nos perpetuo fortasse circumtulit, ut nunquam quietem ejus experiri licuerit? Saepissime, Simplici, nisi fal­lor, Patavio, secundo flumine descendisti: nec, si vera fateri libet, unquam tamen in te sensisti parti­cipationem illius motûs, nisi navi aut ad arenam ob­haerente, Motus na­vigii, ve­ctoribus est insensibilis, quoad sen­sum tactùs. aut in obicem aliquem impingente, tu cae­teri (que) vectores cum periculo praecipites dati fuistis. Opus esset, ut globus terrenus in obstaculum ali­quod, à quo sufflaminaretur, incurreret: dico tibi: tum demum animadversurum te eum, qui in te residet, impetū, à quo versùm stellas excutereris. Verum qui­dē est, quod alio quo (que) sensu, sed cum ratiocinatione juncto, possis navigii motum deprehend re, visu ni­mirum, dum arbores & aedificia in campo posita Motus ter­restris è stellis de­prehendi­tur. contueris; quae cùm [...]int à navi separata, moveri videntur in contrarium. Si per ejus generis expe­rimentum de terrae mobilitate persuaderi te sine­res, juberem intueri sidera, quae propter eandem causam apparent tibi quasi contrario motu fe­rantur.

[Page 355]Si quis deinde miraretur, nos hoc principium, siquidem internum nobis esset, non sentire tamen, is parum convenientia rationi cogitaret. Nam si tale quid non sentimus, quod nobis extrinsecus ac­cedit, & quod frequenter à nobis discedit; ecqua ra­tione sentiremus illud, si immutabiliter in nobis & continue resideret? Jam ecce quid aliud in hoc ar­gumento.

SIMP.

Ecce hanc exclamatiunculam. Ex hac itaque opinione necesse est diffidere nostris sensibus, ut penitus fallacibus, vel stupidis, in sensilibus etiam con­junctissimis dijudicandis. Quam ergo veritatem spe­rare possumus à facultate adeo fallaci ortum trahen­tem?

SALV.

Ego vero hinc utiliora multo tutiora­que praecepta deducere vellem, ac docere, ut majo­ri nos circumspectione, & minori confidentia gera­mus in amplectendis iis, quae primo nobis occursu à sensibus, qui facile nos decipere possunt, repraesen­tantur. Et sane velim, ut autor ille non tam anxie laboraret in erudiendis nobis, quo pacto debeamus sensu comprehendere, motum istum gravium de­scendentium esse rectum simplicem, & non ex alio genere; nec aegre ferret, aut exclamaret, quod rem adeo claram, manifestam ac obviam in dubium vo­cemus. Nam hac ratione suo se prodit indicio, quasi credat, eos, qui motum illum circularem po­tius quam rectum asserunt, opinari, quod ipso sensu deprehendatur, illum lapidem circulari motu fer­ri, fic ut illorum sensum potius quàm ratiocinatio­nem provocet, ad hunc dilucidandum effectum. Id quod non est ita, Simplici. Quemadmodum enim ego, qui neutrarum sum in hac opinione partium, ac tantùm instar histrionis, Copernici personam in [Page 356] hac scena mihi sumo, nec vidi unquam, nec mihi visus sum videre, quòd lapis iste cadat aliter ac ad perpendiculum: ita quoque credo, quod idem aliorum omnium etiam oculis eodem modo reprae­sentetur. Rectius ergo fecerimus, si omissa ap­parentia, de qua inter omnes convenit, operam demus, ut ratiocinando vel confirmemus, si quid veri sententia haec habet, aut fallaciam ejus in lu­cem protrahamus.

SAGR.

Si quando philosophum illum ob­vium haberem, qui mihi supra multos alios istarum doctrinarum sectatores eminere videtur, in argu­mentum benevolentiae revocarem ei quiddam in me­moriam, haud dubie sexcenties ab ipso visum, & huic rei de qua tractamus, simillimum; ex quo perspici potest, quàm facile quis à simplici appa­rentia, aut ut ita dicam, repraesentatione sensûs, decipi queat. Apparentia illa fic habet, quod noctu per viam incedentes, Lunam pari sese passu sequi pu­tant, dum eam tectorum suggrundia quasi radentem cernunt, per quae illam haud secus apparet incede­re, ac faceret felis, quae revera tegulis inambulans, conspectui eorum obversaretur. Quae apparentia nisi corrigeretur à ratiocinatione, visum nimis quàm manifeste circumscriberet.

SIMP.

Profecto non desunt experimenta, Argumenta contra ter­rae mobili­tatem, ex rerum na­tura petita. quae de simplicium sensuum fallaciis certos nos red­dunt. Igitur ejusmodi sensationibus omissis hoc tempore, cognoscamus argumenta sequentia, quae ducta sunt, ut ipse quidem dicit, ex rerum natura. Horum primum est, terram moveri non posse sua natura tribus motibus valde diversis: aut erit necesse, multa manifesta axiomata refutare. Primum axioma est, quod omnis affectus dependeat [Page 357] ab aliqua causa. Secundum, quod nulla res se­ipsam Tria axio­mata, quae supponun­tur ut ma­nifesta. producat: unde sequitur, impossibile esse, ut movens, & quod movetur, prorsus unum idemque sint. Idque non solum in rebus, quae moventur à motore extrinseco, manifestum est: sed colligitur etiam è propositis principiis, idem accidere in motu naturali dependente à principio intrinseco: aliàs, cum movens, ut movens, sit causa, & motum, ut mo­tum, effectus; unum idemque simul omnino & cau­sa esset & effectus. Ergo corpus non movet totum se, scilicet, ut totum moveat, & totum moveatur: sed oportet & in re mota distinguere quodammodo principium motionem efficiens, & id, quod illa mo­tione movetur. Tertium Axioma est, quod in re­bus quae sensui subjiciuntur, unum, quatenus unum, unam solā rem producat. Anima in animali produ­cit quidem diversas operationes, sed instrumentis diversis, ut visum, auditum, odoratum, generationem, &c. Et in summa deprehenditur, in rebus sensibilibus diversas operationes derivari à diversitate quae est in causa. Jam si haec axiomata conjungantur, res Corpus simplex, qualis est terra, non potest move­ri tribus diversis motibus. erit clarissima, quod corpus simplex, qualis est ter­ra, non possit sua natura moveri simul tribus mo­tibus valde diversis. Nam per allatas hypotheses, tota non movet se totam. Oportet igitur in ea di­stinguere tria principia trium motuum: aliàs idem principium produceret plures motus. Sed cum con­tineat in se tria principia motuum naturalium, ultra partem motam; non erit corpus simplex, sed com­positum Terra non potest mo­veri ullo motuum à Copernico ei attribu­torum. ex tribus principiis moventibus, & parte mota. Si ergo terra est corpus simplex, non move­bitur tribus motibus: imò nullo istorum, quos ei Copernicus attribuit, movebitur, cum debeat uno solo moveri: quandoquidem per rationes Aristo­telis [Page 356] [...] [Page 357] [...] [Page 358] est manifestum, quod moveatur ad suum cen­trum, sicuti monstrant partes ejus, quae rectis ad superficiem terrae sphaericam angulis descendunt.

SALV.

Multa dicenda forent & consideranda Responsio­nes ad argu­menta con­tra mobili­tatem ter­rae, sumpta ex rerum natura. circa contextum hujus argumenti. Sed cum illud paucis verbis resolvere queamus; nolo me nunc ci­tra necessitatem diffundere, praesertim cum respon­sio mihi fuerit ab eodem autore suppeditata, dum dixit, in animali ab unico principio productas esse diversas operationes. Unde nunc ei respondeo, simi­li modo, ab unico principio diversos in terra motus procreari.

SIMP.

Hac responsione minime acquiescet au­tor illius instantiae: quinimo penitus illa subverti­tur his quae subjungit immediate pro majore im­pugnationis factae stabilimento, sicut audies. Cor­roborat, inquam, argumentum alio axiomate, ni­mirum isto; Quod natura in rebus necessariis nec deficiat, nec abundet. Atque hoc manifestum est Quartum axioma contra mo­tum terrae, rimatoribus naturae, praecipue animalium, quae cùm multis motibus moveri debeant, à natura multis fuerunt instructa flexuris, & concinne motûs in­strumenta illis adjuncta, ut in genibus in lateribus, ad incessum animalium, & cubitum, pro arbitrio Aliud ar­gumentum contra tri­plicatum terrae mo­tum. ipsorum. Insuper in homine multas cubito manus­que flexiones, multas juncturas, ad varios exercen­dos motus attribuit. Quibus è rebus hoc argu­mentum adversus triplicem terrae motum depromi­tur. Corpus unum & continuum, aut sine flexu­ra juncturave ulla, diversos motus exercere potest, aut non potest. Si sine iis potest; ergo natura fru­stra flexuras in animalibus condidit, id quod cum axiomate pugnat: sed si sine iisdem non potest; ergo terra corpus unum, & continuum, atque adeo pri­vatum [Page 359] flexuris & internodiis, non potest sua natura moveri pluribus motibus. Vides nunc, quàm argu­te responsioni tuae, quam quasi praevidisse videtur, occurrat.

SALV.

Serione hoc dicis, an me ludos fa­cis?

SIMP.

Ex animi mei sententia loquor. Flexiones in animali­bus non sunt factae propter mo­tionum di­versitatem, Motus ani­malium omnes u­nius sunt generis.

SALV.

Necesse igitur est, in manu tibi posi­tum id felicitatis, ut illius philosophi defensionem suscipere possis adversus aliam quandam instantiam ipsi objectam. In ipsius ergo nunc absentis gratiam, quaeso, mihi responde. Ac initio quidem ut verum admittis, naturam ideo tribuisse animalibus articu­los, flexuras, & internodia, ut multas diversasque motiones edere possint. Ego vero propositionem hanc tibi nego, atque ideo flexiones esse factas asse­ro, ut animal movere possit unam pluresve partes Capita mo­bilium os­sium omnia sunt rotun­da. suas, reliquo immobili manente: & affirmo, quod ad species ac differentias motionum, illas unius esse generis, hoc est, omnes circulares. Atque hac de causa vides, omnia capita mobilium ossium esse con­vexa, Necessa­rium esse monstratur, ut capita mobilium ossium sint rotunda, & motus ani­malium omnes cir­culares. aut concava, nonnulla quoque sphaerica, ni­mirum illa, quae quaquaversum sese movere debent, ut in acetabulo scapulae facit brachium signiferi, ve­xillum rotantis; aut accipitrarii, falconem escâ re­vocantis. Atque talis est flexura cubiti, in qua cir­cumagitur manus terebrâ quid perforan [...]is. Sunt etiam aliqua circularia versus unam partem, & quasi cylindrica, quae serviunt membris uno sese modo flectentibus, ut partes digitorum, alia super aliam, &c. Sed ut specialiorem inductionem omit­tamus, hoc unum rei veritatem in genere demon­strat, quòd in corpore solido quod movetur, cum unum extremorum ejus non mutat locum, motus [Page 360] nisi circularis esse possit. Cumque in animali sese mo­vente, unum membrorum ejus, ab altero sibi con­termino membro non separetur; erit ergo talis mo­tus necessariò circularis.

SIMP.

Quî id potest? imo videmus animalia moveri plurimis motibus non circularibus, & iis in­ter sese diversissimis, ut sunt, currere, saltare, ascen­dere, descendere, natare, & alii aliique.

SALV.

Bene est: verùm isti sunt motus secun­darii, Motus se­cundarii animalis dependentes à primis. Ad motum terrae non requiruntur flexurae. à prioribus articulorum flexurarumque de­pendentes. E flexu crurum in genibus, & coxarum in lateribus, qui sunt circulares partium motus; se­quitur saltus, aut cursus, quae sunt motiones totius corporis: atqui hi possunt esse non-circulares. Jam cum in globo terrestri non requiratur, ut una pars super aliam immobilem moveatur; sed motio to­tius corporis esse debeat; flexuris hic nihil opus est.

SIMP.

Hoc locum haberet (inquiet adversa­rius) si motus unicus esset: cum autem tres sint, & quidem inter se diversissimi, fieri non potest, ut in inarticulato corpore inter se conveniant.

SALV.

Vere credo, hanc responsionem alla­tam iri ab isto philosopho: cui ex altera parte re­sponsurus, interrogo te, num existimes, quod glo­bus terrestris per articulos & flexuras adaptari con­cinnarique possit ad participationem trium mo­tuum circularium diversorum? Nil ne respondes? Cum tu taceas, ego pro illo philosopho responde­bo, qui simpliciter hoc affirmandum diceret: aliàs enim superfluum & à proposito fuisset alienum, con­siderationi subjicere, quod natura flexiones ideo faciat, ut mobile differentes motus subire possit; quodque globus terrestris, utpote flexuris destitu­tus, [Page 361] attributos sibi tres motus illos habere non pos­sit. Petitur o­stendi, cu­jusmodi flexurarum beneficio globus ter­renus tri­bus moti­bus diver­sis moveri possit. Nam si putasset autor, ne per flexuras quidem idoneam his motibus terram reddi potuisse, libere pronunciasset, globum tribus motibus moveri non posse. Hoc ergo stante, quaeso te, ac per te, si fieri potest, etiam autorem argumenti philosophum, hoc mihi humanitatis exhibeat, ut me rationem doceat applicandi globo flexuras, quò tres illi mo­tus exerceri commode queant Spatium deliberandi quadrimestre vobis, imò semestre concedo. In­terea mihi videtur, quod unum solum principium Unicum principium plurium in terra mo­tuum causae esse potest. plures in globo terreno motus producere possit, ea ipsa ratione, qua, sicut ante dixi, unicum prin­cipium, mediantibus variis instrumentis, produ­cit motus multiplices & diversos in animalibus. Neque vero articulatione hic opus est, cum mo­tiones totius, & non aliquarum partium esse de­beant: & quandoquidem eae circulares ut sint opor­tet, simplex figura sphaerica, si quae alia, pulcherri­ma est articulatio.

SIMP.

Si maxime largi simus, hoc solum tibi concedemus, id accidere posse in unica motione: sed in tribus diversis, meo quidem & autoris illius judicio, fuerit hoc impossibile; sicut idem, in­stantiam suam continuando firmandoque scribere Alia in­stantia contra tri­plicatum terrae motū. pergit. Fingamus cum Copernico, quod terra moveatur propria facultate, & ab intrinseco prin­cipio, ab Occidente in Orientem, in plano Eclipti­cae: & praeterea quod ab eodem intrinseco principio convolvatur circa proprium suum centrum, ab O­riente in Occidentem: & pro mot [...] terrio, quod inclinatione propria deflectat à Septentrione in Au­strum, & contra. Cum ipsa sit corpus continuum, & non flexionibus atque juncturis interstinctum, [Page 362] ulla ne imaginatione vel judicio percipere possumus, quod idem principium naturale, & indistinctum, hoc est, una eademque propensio, simul in diversos & quasi contrarios motus distrahatur? Equidem hoc neminem dicturum esse credo, nisi qui hanc hypo­thesin omni ratione, quà jure, quà injuria, propu­gnandam suscepit.

SALV.

Subsiste parum, & in ipso libro mihi locum illum ostende. Fingamus modò cum Coperni­co terram aliqua sua vi, & ab indito principio impelli ab Occasu ad Ortum in Eclipticae plano: tum rursus revolvi ab indito etiam principio, circa suimet cen­trum, ab Ortu in Occasum: tertiò deflecti rursus suo­pte nutu à Septentrione in Austrum, & vicissim. Du­bitavi, Gravis er­ror à Co­pernici op­pugnatore commissus. Simplici, num forte quem errorem, autoris verba referendo commifisses: at jam video, quod ipsemet, & quidem nimis quam graviter, impegerit: nec sine indignatione disco, quod hypothesin parum sibi cognitam impugnare sit aggressus. Non enim il­las motiones terrae Copernicus attribuit. Et unde promit hoc, quod Copernicus motum annuum per Eclipticam, contrarium faciat motui circa pro­prium centrum? Non legerit oportet librum ejus, qui plurimis in locis, ac in primis statim capitibus scribit, ambas illas motioncs versus easdem partes, scilicet ab Occidente in Orientem incedere. Quod si non aliunde, per se tamen hoc nosse poterat; at­tributis ipsi terrae motionibus, quarum una Soli, altera primo mobili demitur, esse necessarium, ut Arguta juxta & simplex in­stantia contra Co­pernicum. in eandem partem contendant.

SIMP.

Cave ne simul & ipse, & Copernicus er­retis. Motus diurnus primi mobilis nonne fit ab Or­tu in Occasum? & motus annuus Solis per Eclipti­cam, nonne contra fit ab Occasu in Ortum? Quî [Page 363] vis ergo, quod iidem in terram translati, concordes è contrariis efficiantur?

SAGR.

Profecto, Simplicius detexit no­bis originem erroris illius philosophi, qui ne­cesse est ut ipse quoque hoc modo ratiocinatus fue­rit.

SALV.

Nunc errorem detrahamus mini­mùm, Detegitur error oppo­sitoris, ostē ­diturque, motum an­nuum & diurnum, terrae at­tribu­tos, versu [...] eandem plagam in­cedere, nec esse contra­rios. si id pote, Simplicio. Is cum videat, stel­las orientes Horizontem Orientalem ascendere, haud difficulter intelliget, si hic motus non sit in stellis, necessariò dicendum esse, quod Horizon motu contrario deprimatur: & per consequens, quod terra in seipsam volvatur contraria ratione quàm stellae nobis moveri videbantur, hoc est, ab Occidente versus Orientem, quod est secun­dum ordinem signorum Zodiaci. Quod ad alte­rum deinde motum attinet, cum Sol centro Zo­diaci sit adsixus, & terra per circumferentiam ejus mobilis; ut ergo Sol nobis appareat per Zodia­cum moveri secundum ordinem signorum, neces­sarium est, terram eodem ordine incedere. Sol enim apparet nobis semper occupare in Zodiaco gradum oppositum ei gradui, quem terra tenet. Atque ita terrâ perambulante v. g. Arietem, Sol apparebit transire Libram: terra Tauri signum oc­cupante, Sol Scorpionem emetietur: cum terra per Geminos, Sol per Sagittarium ibit. Sed hoc est, utrumque moveri versus eandem partem scili­cet secundum ordinem signorum: qualis etiam erat revolutio terrae circa proprium centrum.

SIMP.

Intellexi rectissime: nec video, quid possit ad tantum errorem excusandum ad­ferri.

SALV.

Quinimo, Simplici, longe isto majo­rem [Page 364] alium audies. Is est, quod terram facit moveri motu diurno circa proprium centrum, ab Oriente versus Occidentem: nec videt, si hoc ita esset, tunc motum Universi 24. horarum, appariturum fieri ab Occidente versus Orientem: cujus plane contra­rium cernimus.

SIMP.

Vah, qui vix prima elementa doctrinae sphaericae didici, nequaquam ita graviter errave­rim.

SALV.

Hinc judica, quantulum studii sit exi­stimandus Ex alio graviori▪ errore monstratur, oppositorem parum stu­dii Coper­nico tri­buisse. oppositor ille posuisse in legendo Coper­nico, cùm principalem & maximam illam Hypo­thesin, cui summa rerum, in quibus Copernicus ab Aristotelis & Ptolemaei doctrina dissentit, inniti­tur, in contrarium plane sensum perverterit. Quod deinde pertinet ad tertium istum motum, quem autor ex mente Copernici, [...]t ait, globo terre­stri Dubitatur, an oppositor tertium motum à Copernico terrae tri­butum in­tellexerit. assignat; nescio sane, quemnam intelligat: il­lum certe non esse scio, quem ei Copernicus jun­ctim cum aliis duobus, annuo & diurno, tribuit. Non enim ei quicquam est negotii cum declinatio­ne versus Austrum & Septentrionem: sed in id mo­dò servit, ut axem revolutionis diurnae continue sibi ipsi parallelum retineat. Ita ut dicere necesse sit, oppositorem id aut nescivisse, aut dissimulas­se. Quamvis autem haec una gravis hallucinatio sufficiat excusationi nostrae, si discussionem ulte­riorem oppositionum ipsius omittamus: easdem tamen aestimabo pretio suo, ut profecto merentur prae sexcentis aliis vanorum hominum objectiun­culis aestimari plurimi. Reversus igitur ad instan­tiam, aio, duos motus, annuum & diurnum, non esse contrarios, imo tendere versus eandem pla­gam, & proinde ab eodem principio dependere pos­se. [Page 365] Tertius ultro & sponte consequitur annuum ea ratione, ut non necesse sit advocare principium in­ternum aut externum (quod suo loco demonstrabo) à quo tanquam à causa producatur.

SAGR.

Dicam ego quoque, naturalis judicii ductu, quippiam oppositori illi, qui Copernicum condemnare non veretur, si non examussim omnia sua dubia resolvere, & omnibus à se propositis ob­jectionibus respondere scio: quasi verò mea igno­rantia necessarium sit doctrinae falsitatis argumen­tum. Sed si haec ratio condemnandi scriptores ei justa videtur, aequum est, ut nec mihi, Aristo­telem & Ptolemaeum rejicienti succenseat: quando­quidem ipse quoque me nihilo felicior est in refel­lendis illis, quae sibi à me adversus doctrinam illo­rum Resolvitur eadem in­stantia, si­milium motuum, aliorum corporum caelestium, exemplis. objiciuntur. Quaerit ex me, qualia sint prin­cipia, per quae globus terrestris movetur motu annuo in Zodiaco, & diurno per Aequinoctialem in seipsum. Ei ego repono, similia hîc esse prin­cipia illis, per quae Saturnus Zodiacum annis 30. peragrat, & multò breviori tempore secundùm Ae­quinoctialem in seipsum convolvitur, ut ex appa­ritione & occultatione collateralium ejus globo­rum est manifestum: similia illis, per quae Solem uno anno Eclipticam percurrere, ac uno mense ci­tius in seipsum, Aequinoctiali parallelum revolvi (maculae Solares ipsi sensui fidem rei faciunt) ipsemet absque scrupulo concedit: similia denique illis, per quae Medicea sydera Zodiacum annis 12. conficiunt, & interea circulis minimis, temporibus brevissimis circa Jovem volvuntur.

SIMP.

Autor ille tibi negabit haec omnia, & visum, Telescopii crystallo deceptum causabitur.

SALV.

Ille vero nimium sibi concedi postulat. [Page 366] Nam à nobis requirit ut credamus, oculum simpli­cem non posse decipi in dijudicando motu recto gravium descendentium: & ipse tamen interim af­firmat, oculum eum, cujus facultas est reddita per­fectior, ac trigesies auctior, in percipiendis aliis istis motibus aberrare. Dicimus igitur, terram plurali­tatem motuum participare, simili aut sortassis ea­dem ratione, qua magnes movetur deorsum qua­tenus gravis, & aliis duobus motibus circularibus, uno Horizontali, altero verticali sub Meridiano. Sed quod est amplius, indica Simplici, quaenam putas hunc autorem judicaturum esse magis inter sese diversa, motum rectum & circularem, an vero motum & quietem? Magis dis­crepat mo­tus à quie­te, quàm motus re­ctus à cir­culari. Probabi­lius attri­buuntur terrae duo principia interna ad motum re­ctum & circularem, quàm duo ad motum & quietem.

SIMP.

Motum & quietem utique. Quod inde manifestum est, quia motus circularis non est con­trarius recto, secundum Aristotelem, adeo quidem ut cos misceri posse concedat, id quod in motu & quiete fieri nullo modo potest.

SAGR.

Ergo propositio minus improbabilis est, in uno corpore naturali duo principia interna statuere, unum ad motum rectum, & alterum ad circularem, quàm duo itidem interna, unum ad motum, & alterum ad quietem. Porro de natura­li terrae partium inclinatione redeundi ad suum to­tum, à quo fortè per violentiam avulsae sunt, unâ concordant utraeque Hypotheses, ac solummodo dissentiunt in operatione totius, dum altera vult, quod id per internum principium quiescat immobi­le: altera verò motum ei circularem assignat. Sed per tuam & illius philosophi concessionem, duo principia, unum ad motum, & alterum ad quie­tem, sunt incompatibilia simul, prout etiam in­compatibiles sunt eorum effectus: sed id non jam [Page 367] accidit in duobus motibus, recto & circulari, qui nullam habent inter se repugnantiam.

SALV.

Hoc amplius adde, maxime probabile Motus par­tium terrae, redeuntium ad suum to­tum, potest esse circu­laris. esse, quod motio partis à terra separatae, & ad suum totum rediturae, sit ipsa quoque circularis, ut jam declaratum est. Ita ut omnibus modis, quantum ad praesentem casum attinet, mobilitas quiete sit acceptabilior. Jam persequere, Simplici, quae re­stant.

SIMP.

Robur addit autor instantiae suae, pro­ducendo aliud absurdum, quod scilicet eaedem mo­tiones Diversit [...] motuum confert ad cognoscen­dam diver­sitatem na­turarum. naturis summe diversis conveniant. Jam au­tem experientia docet, operationes & motus diver­sarum naturarum esse diversos: idque ratio confir­mat: aliàs enim nulla daretur via cognoscendi di­stinguendique naturas, nisi illae, motus & operatio­nes suas haberent, per quas ad earum substantiae co­gnitionem deduceremur.

SAGR.

Observavi bis ter in discursibus illius autoris, quod ad probandum, hoc ita vel ita sese ha­bere, talem loquendi modum adhibere soleat: rem illo & illo modo intellectui nostro conformem esse: vel, nullum aliàs nos aditum habituros ad cognitio­nem hujus illiusve rei: vel, Criterium philosophiae subversum iri. Quasi vero natura cerebrum primò Natura res ipsas primū suo modo fecit: pòst intellectum hominum, iis perci­piendis idoneum condidit. tribuisset hominibus, & postea demum omnia di­sposuisset pro capacitate intellectûs eorum. Atqui potius crediderim, Naturam res ipsas primum arbi­tratu suo condidisse: pòst indidisse hominibus intelle­ctum, qui ad quantulamcunque partem secretorum ejus, non nisi magno tamen labore percipiendam, habilis esset.

SALV.

Eadem est & mea sententia. Verùm indica, Simplici, quaenam sunt istae naturae diversae, [Page 368] quibus Copernicus contra experientiam & ratiō ­nem, motus & operationes easdem assignat?

SIMP.

Ecce tibi illas. Aqua & Aër (quae uti­que diversae sunt à terra naturae) & res omnes in iis elementis invente, habebent omnes unâ tres illas mo [...]iones, quas Copernicus esse fingit in globo terrestri. Et pergit hoc demonstrare Geometricè, Copernicus easdem o­perationes diversis na­turis per errorem assignat. quod scilicet ex doctrina [...] opernici necessario se­quatur, nubem in aëre suspensam, ac diutissime capiti sine loci mutatione imminentem, habere om­nes tres illas motiones cum globo terrestri commu­nes. Demonstratio ibi extat: potes per te legere: non postum nim referre memoriter.

SALV.

Non placet eam legere: quin existimo, superst [...]e positam, & à nemine Copernicano negan­dam. Itaque demonstratione concessa, de instan­tia loquamur, quae mihi videtur exiguam habere vim aliquid concludendi contra Copernicanam hy­pothesin, eò quod nihil derogetur illis motibus & illis operationibus, per quas venitur in cognitio­nem naturarum &c. Responde mihi, quaeso▪ Simplici: Num accidentia illa, in quibus aliquae res exactissime conveniunt, nobis inservire possunt ad earundem rerum cognoscendas diversas natu­ras?

SIMP.

Non domine: imò plane contrarium Ex acci­dentibus communi­bus non poss [...]nt co­gn sci na­tur [...] di­versae. est verum. Nam ab identitate operationum & acci­dentium, non nisi ad identitatem naturarum ar­gumentari possumus.

SALV.

Proinde diversas naturas aquae, terrae, aëris: aliarumque rerum his elementis contentarum, non arguis ex illis operationibus, in quibus omnia h [...]c elementa, & eorum annexa conveniunt, sed ex operationibus aliis. Est ne ita?

SIMP.
[Page 369]

Ita revera.

SALV.

Ergo is, qui relinqueret, in elementis omnes illos motus, operationes, & alia accidentia, quibus eorum naturae distinguuntur, nos non priva­ret facultate cognitionis ipsorum acquirendae, eti­amsi postea removeret illam operationem, in qua junctim omnia conveniunt, & quae proinde nihil fa­cit ad distinctionem talium naturarum.

SIMP.

Optime, credo, ratiocinaris.

SALV.

Sed t [...]rram, aquam & aërem, aequaliter à natura fuisse constituta immobilia circa centrum: nonne & tua, & Aristotelis, & Ptolomaei, & qui hos sectantur omnium est sententia?

SIMP.

Est recepta ceu veritas irrefragabilis.

SALV.

Igitur ex ista communi naturali condi­tione quiescendi circa centrum, non sumuntur ar­gumenta de diversis naturis illorum elementorum & rerum elementarium: sed oportet ex aliis quali­tatibus non communibus, earum notitiam parare. Proinde qui adimeret elementis tantummodo quie­tem illam communem, & interim iis relinqueret om­nes alias operationes, is nullo modo viam cog­noscendi essentias eorum interciperet. Jam vero Copernicus non adimit elementis aliud nisi com­munem illam quietem, eamque transmutat in com­munissimum motum, relicta iis gravitate, levi­tate, Elementa convenire i [...] motu com­muni, nihi­lo magis minusve re [...] fert, quam in communi quiete con­venire. motu sursum ac deorsum tardiore velo­cio [...]éve, raritate, densitate; qualitatibus calidi, frigidi, sicci, humidi; & in summa rebus om­nibus aliis. Tale igitur absurdum, quale sibi iste autor imaginatur, in Hypothesi Copernicana non invenitur: neque convenire in motûs identitate, magis aut minus interest ad diversificandas aut non diversificandas naturas, quàm convenire in [Page 370] identitate quietis. Jam indica, si quod aliud in con­trarium est argumentum.

SIMP.

Sequitur instantia quarta, ab observa­tione Corpora ejusdem ge­neris, ha­bent motus qui in gene­re conve­niunt. naturali desumpta, quae est, quod corpora ejusdem generis, aut habent motus in genere con­venientes, aut in quiete conveniunt. Sed in Hypo­thesi Copernicana, corpora in genere convenientia, & inter se similia, quoad motum summopere discre­parent, & è diametro sibi opponerentur: nam stellae adeo inter se similes, in motu nihilominus essent in­ter se tantopere dissimiles, sex planetis in orbem per­petuò reuolutis, Sole verò stell isque fixis omnibus perpetuò stantibus immotis.

SALV.

Argumentum in forma bonum esse vi­detur: Aliud ar­gumentum contra Co­pernicum. at applicatio & materia laborat. Quod si persistere volet autor in assumpto suo, consequentia directè statim in ipsummet retorqueri poterit. Pro­gressus argumenti sic habet: Inter corpora munda­na, sex sunt, quae perpetuo moventur, ut sunt sex planetae: de caeteris, hoc est, de Terra, de Sole, de­que stellis fixis dubitatur, quodnam illorum movea­tur, aut immotum perstet: cum sit necessarium, ut stante terra, Sol & stellae fixae moveantur; & cum sieri quoque possit, ut Sole fixisque stellis immotis moveatur terra. In dubio facti quaeritur, quibus­nam Concludi­tur, cùm terra natu­râ tene­brosa sit, Sol autem stellaeque fixae lucidae, illam mobi­lem esse, & has immo­biles. convenientius attribui possit motus, & quibus quies. Dictat autem judicium naturale, quòd mo­tus existimandus sit his competere, quae in genere & in essentia magis cognata sunt illis corporibus, quae haud dubie moventur: quies autem his, quae magis ab iisdem discrepant. Et cum aeterna quies, perpe­tuus (que) motus, diversissima sint accidentia; manifestum est, oportere corpori semper mobili diversissimam esse naturam à natura corporis semper stabilis. Dum [Page 371] ergo de motu & quiete dubii sumus, ergo tentemus, an subsidio alterius alicujus affectionis insignioris investigare queamus, terráne, an verò Sol & stellae fixae, magis cum corporibus haud dubiè mobilibus conveniant. Sed ecce naturam opportunè deside­rio nostro subscribentem, ea subministrat nobis duas affectiones insignes, nec minus quàm motus & quies, inter sese diversas: quae sunt, Lux & Tenebrae, seu esse natura splendidissimum, & esse obscurum ac om­ni luce privatum. Itaque corpora interno & ex­terno splendore decorata, à corporibus omni luce destitutis diversissimam habent essentiam. Luce terra privatur: splendissimus per se Sol est, nec mi­nus stellae fixae. Sex planetae mobiles in universum luce carent, ut & terra. Eorum igitur essentia cum terra convenit, & à Sole stellisque fixis discrepant. Mobilis igitur est terra: immobilis, Sol, & sphaera stellata.

SIMP.

Verum autor non concedet, sex pla­netas esse tenebrosos & huic negationi tenaciter in­haerebit: vel etiam conformitatem naturae mag­nam inter sex planetas & Solem stellásque fixas, & rursum inaequalitatem inter istas ac terram, demon­strabit ex aliis quàm tenebrarum ac lucis affectioni­bus. Imo jam occurrit mihi, in instantia quinta, quae sequitur, expressam esse summam disparitatem inter terram & corpora coelestia, cum scribit: Ex Hypothesi Copernicana magnam confusionem ac Alia diffe­rentia inter terram & corpora Coe­lestia, sum­pta à puri­tate & im­puritate. turbationem orituram in Systemate Universi, & in­ter partes ejus. Nam inter corpora coelestia im­mutabilia & incorruptibilia secundum Aristotelem, Tychonem aliósque, inter corpora inquam tam no­bilia judicio omnium, ipsiusque Copernici, affir­mantis, ea esse ordinata & optima constitutione dis­posita, [Page 372] omnemque virtutis inconstantiam inde removentis; addo etiam inter corpora tam pura, scilicet Venerem & Martem, collocabitur sentina omnium materiarum corruptibilium, cujusmodi est terra, aqua, aër, & omnia mixta. At quanto praestantior distributio, naturaeque convenientior est ea, quam Deus ipse fuit architectatus, segre­gando pura ab impuris, mortalia ab immortali­bus, ut aliae scholae docent, quae tradunt, impuras & caducas illas materias angusto concavo Lunaris Orbis esse conclusas; supra quas non interrupta serie res postea coelestes panduntur.

SALV.

Verum est sane, quod Copernicanum Copernicus Universo Aristoteli­co turbas immittit. Systema perturbationem immittat in Universum Aristotelis: sed nos tractamus de Universo nostro vero & reali. Quod deinde disparitatem essentiae inter terram & corpora Coelestia, autor iste vult inferre ab horum incorruptibilitate, & illorum cor­ruptibilitate, secundum doctrinam Aristotelis, & Paralogis­mus ab An­titythonis autore com­missus. & ex ea disparitate motum Soli fixisque immobili­tatem terrae adserere; Paralogismum committit, supponendo id quod est in quaestione. Nam Ari­stotelis incorruptilitatem corporum Coelestium infert ex motu, de quo disputatur, illorum ne Stulte terra Coelo exclu­di videtur, sit, an verò terrae. De vanitate postea rhetori­carum istarum illationum satis supérque dictum est. Quid enim insulsum est magis, quam assere­re, terram & elementa relegata & separata esse à sphaeris Coelestibus, & exilii quasi causa deportata in Orbem Lunarem? Quid enim? annon Orbis Lunaris, sphaerarum Coelestium est una, & con­sentientibus illis, in medio reliquarum omnium comprehensa? Ea vera nova ratio est separandi pura ab impuris, morbida à sanis, & in ipso [Page 373] corde ipsóque meditullio civitatis, extruendi vale­tudinarium, quod mea quidem opinione ad latus 1. c. 10. extremúmque civitatis angulum rejici coveniebat. Copernicus admiratur dispositionem partium Uni­versi, quod Deus magnam hanc lampadem consti­tuerit, ut summum splendorem per totum tem­plum in ipsius centro, non ex aliquo latere diffun­deret.

Caeterum quod globus terrestris Venerem inter & Martem locetur, ea de re mox tractabimus: ac ipse tu in gratiam illius autoris periculum facies, an Terram isthinc exturbare queas. Sed quaeso, ne demonstrationum soliditati flosculos illos rhetori­cos intexamus, & eos oratoribus, vel poëris potius committamus, qui vilissima quaeque, nec raro perniciosa, lenocinio verborum exornare solent. Et si quid aliud restat, quantum licet nos expe­diamus.

SIMP.

Restat sextum & ultimum argumen­tum, in quo ut rem valde vero absimilem ponit, quod corpus corruptibile & dissipabile possit mo­veri motu perpetuo & regulari. Idque confirmat Argumen­tum sump­tum ab ani­malibus, quae quiete indigent, etsi motus eorum sit naturalis. exemplo animalium, quae licet naturali sibi motu moveantur, lassescunt tamen, & quiete ad vires re­cuperandas indigent. Sed quid negotii est huic mo­tui cum illo terrae, qui respectu motûs animalis im­mensus est? Adde quod terra triplici motu distra­hitur, & in partes diversas abit. Quis ergo talia, nisi juratus eorum defensor, asserere sustineat? Neque vero valet in hoc casu, quod Copernicus ad­ducit; cum hic motus sit terrae naturalis, nec vio­lentus, cum effectus quoque motui violento contra­rios operari: ac illas quidem res facile dissolvi, nec diu subsistere posse, quibus impetus ac vis admo­vetur: [Page 374] eas verò, quae naturâ fiunt, in optima dis­positione sua conservari. Non, inquam, valet haec responsio, & à nostra prosternitur. Et enim animal utique corpus naturale, nec arte fabricatum, ejus­que motio naturalis est, quippe ab anima, hoc est, intrinseco principio manans: violentus autem ille motus est, cujus principium extra est, & ad quem res mota nihil confert: nihilominus animal longo tempore motum suum continuans, defatigatur, at (que) etiam pertinaciter instans moritur. Vides ergo, ut in ipsa natura, undequáque vestigia Copernicanae hy­pothesi adversantia, nuspiam autem faventi [...] sese of­ferant. Et ne partes amplius oppositoris illius obe­am, audi quid ipsemet adducat adversus Keplerum (cum quo disputat) in illo argumento, ubi Keplerus oppugnat eos, quibus inconveniens, imo impos­sibile videtur, in immensum augeri sphaeram stella­tam, Argumen­tum Keple­ri pro Co­pernico. prout hypothesis Copernicana requirit. Instat ergo Keplerus dicendo. Difficilius est, accidens praeter modulum s [...]bjecti intendere, quam subjectum sine accidente augere. Copernicus ergo verisimilius facit, qui auget Orbem Stellarum fixarum absque mo­tu, quam Ptolomaeus, qui auget motum fixarum im­mensa velocitate. Quam instantiam solvit autor, miratus, adeo decipi Keplerum affirmando, quod in Autor An­titychonis instat ad­versus Ke­plerum. hypothesi Ptolemaica motus intendatur praeter mo­dulum subjecti. Nam ipsi secus videtur, scilicet non intendi motum amplius quàm modulo convenit, & pro intensione moduli, motûs quoque velocitatem intendi. Hoc probaturus, molam fingit, quae 24. horis semel revolvitur; qui quidem motus appella­bitur tardissimus, at producta semidiametro usque ad distantiam Solis, extremitas ejus velocitatem So­lis aequabit: si prolongetur adusque sphaeram stel­latam, [Page 375] fixarum quoque velocitatem aequabit, utut in circumferentia molae tardissime incedat. Hanc molae considerationem applicando nunc ad sphaeram stellatam, in ejus semidiametro, quà centro vici­nior est, quanta est molae semidiameter, accipiamus punctum. Idem ille motus, qui in sphaera stellata velocissimus est, erit in illo puncto tardissimus. Sed nimirum corporis magnitudo facit, ut è tardissimo velocissimus evadat, etiamsi pergat esse idem. At (que) ita velocitas crescit non praeter modulum subjecti, sed potius secundùm illum ejusque magnitudinem, multo sequius quàm Keplerus existimat.

SALV.

Non persuadeo mihi, autorem illum exili adeò & abjecto ingenio praeditum putasse Keplerum, ut non intellexerit, altissimum termi­num lineae à centro ad orbem stellatum usque ductae moveri velocius, quàm punctum ejusdem li­neae à centro non plus duobus cubitis distante. Pro­inde Explicatio, quid Ke­pleri di­ctum sibi velit, ejus­que defen­sio. necesse est, ut assequatur & capiat, hanc men­tem & intentionem Keplero fuisse, ut diceret, minus absurdum esse, corous immobile in immensum au­gere, quàm immensam velocitatem attribuere cor­pori vastissimo, respiciendo modulum, hoc est, nor­mam & exemplum aliorum corporum naturalium, in quibus videmus, augescente distantia à centro, ve­locitatem imminui, hoc est, periodos circulationum ipsorum, longiori tempore absolvi. In quiete verò quae capax augmenti vel decrementi non est, magni­tudo Magnitudo & parvitas corporis fa­ciunt di­versitatem in motu, sed non in quiete. vel parvitas corporis ullam diversitatem non efficit. Ut ergo responsio autoris, argumentum Kepleri ex opposito feriat; est necesse, ut autor ille statuat, principio moventi perinde esse, minimumne an immensum corpus intra idem tempus moveat, cum augmentum velocitatis statim trahatur in con­sequentiam [Page 376] auctae molis. Sed hoc postea pugnat cum regulis archicectonicis ipsius naturae, quae in modulo minorum sphaerarum hoc observat, (quem­admodum videmus in planetis, & maxime sensibi­liter in syderibus Mediceis) ut orbes minores mino­ribus quoque temporibus circumagat. Unde tem­pus revolutionis Saturni longius est omnibus tempo­ribus minorum aliarum sphaerarum utpote quod 30. annis absolvitur. Jam ab hac ad valde majo­rem Ordo natu rae postulat, ut orbes mi [...]ores brevi­ori tempo­re, & ma­jores tem poribus lon gioribus circumvol­uantur. aliam transire sphaeram, ejusque revolutionem 24. tantùm horis determinare, id verò non ab re quis dixerit extra moduli regulas evagari. Itaque si responsionem autoris attentè consideremus, ea non tam contra mentem & sens [...]m argumenti diri­gitur, quàm contra explicationem & modum lo­quendi. Quae res autorem ipsum arguit injuri [...], qui negare non potest, ex arte se dissimulasse intelli­gentiam verborum Kepleri, quo crassae nimis igno­rantiae reum ipsum ageret. Verùm hominis impo­stura stoliditatis adeo manifesta fuit, ut de opinione doctrinae, quam Keplerus hominum litteratorum animis impressit, nec minimum detrahere potuerit. Quod attinet deinde instantiam contra motum ter­rae perpetuum, ex eo depromptam, quod impossi­bile sit, ut eum absque fatigatione continuet: cum etiam animalia, quae non minus naturaliter & ab in­terno principio moventur, lassitudinem sentiant, & ad membrorum relaxationem quiete indigeant, &c.

SAGR.

Mihi videor audire Keplerum ei re­spondentem, Ficta & aculeata Kepleri re­sponsio. esse quoddam animalis genus lassitudi­nem hac ratione discutientis, ut in terram abjectum volutetur: & proinde timendum non esse, ut glo­bus terrestris defatigetur: imo probabiliter affir­mari, [Page 377] revolutionem illam aeternam quoddam instar ei esse perpetuae tranquilissimaeque quietis.

SALV.

Tu vero, Sagrede, nimium es argutus & satyricus. Sed omittamus joca, dum seria tra­ctamus.

SAGR.

Pace tua, Salviate. Quae dixi, non ita fortassis à re sunt aliena, ut tu forte censes. Mo­tio namque quieti serviens, & defatigato ex itinere corpori lassitudinem detrahens, multo facilius prae­stabit, Animali [...] non lassesce­rent, si mo­tus eorum procederet, ut is, qui globo terre­no tribuit tur. ut ne lassescas: quomodo remedia praeser­vantia, quàm curantia, in expedito magis esse so­lent. Et persuasum habeo, si motus animalium procederet ut is, qui terrae tribuitur, ipsa ne qui­dem defatigatum iri. Siquidem quod corpus ani­malis defatigatur, ejus rei causa, meo quidem judi­cio, haec est, quod una sola pars adhibeatur ad mo­vendum Causa fati­gationis animalium. & seipsam, & omne corpus reliquum. Verbi gratia, ad ambulandum, coxendices & crura tantum adhibentur, ut & seipsa, & caetera membra portent. Contra videmus cordis motionem esse Motus ani­malium, violentus rectius quam natu­ralis appel­latur. tanquam infatigabilem, cùm se tantùm moveat. Praeterea nescio quàm verum sit, motionem animalis esse naturalem, & non violentam potius: imo credo verè dici posse, quod anima moveat naturaliter membra animalis, motu praeternaturali. Nam si mo­tus sursum est praeternaturalis corporibus gravibus; ergo crura & coxendices, quae corpora gravia sunt, ambulandi causa non poterunt elevari sine violentia, & proinde non sine defatigatiohe moventis. Ascen­sus per scalas, corpus grave contra naturalem inclinationem suam fert sursum: unde lassitudo sequitur, mediante naturali repugnantia gravitatis ad talem motum. At si mobile talem subeat motionem, ad quam nullam habet repugnantiam, [Page 378] quae lassitudo, vel virtutis viriúmque diminutio Robur non minuitur, ubi nec ex­ercetur. metuenda sit in movente? & quomodo robur mi­nueretur, dum planè non exercetur?

SIMP.

Sunt motus contrarii, quibus terre­stris globus moveri fingitur: super his autoris in­stantia fundatur.

SAGR.

I am dictum est, illos non esse contra­rios, Instantia Clar. in ip­summet re­torquetur. & [...]torem in hac re valde decipi, sic ut instantiae vis omnis ipsum in oppugnatorem recidat, dum vult, quod primum mobile rapiat secum omnes sphaeras inferiores contra motum, quem illae eodem tempore & contin [...]e exercent. Ad primum ergo mobile per [...]iner fatigatio, quippe quod non modò movere seipsum, sed etiam tot insuper sphaeras alias secum ducere tenetur, easque contrario motu sibi obuitentes. Eapropter ultima illa conclusio, quam autor inferebat asserendo, quod in disputatione de effectibus naturae, semper multa opinioni Aristotelicae Ptolemaicaeque faventia, nihil autem unquam Co­pernico non adversum occurrat, adhuc magna consideratione indiget, commodiúsque dicitur, Pro veris propositio­nibus oc­currunt ar­gumenea firma, non item pro falsis. cum harum Hypothesium altera vera sit, altera ne­cessariò falsa, impossibile esse, ut in falsa favorem un­quam occurrat ratio, experientia, aut rectus discursus; quomodo verae, nihil horum aduersari potest. Oportet igitur, ut magna diuersitas inuenia­tur inter discursus & argumenta quae producuntur ab [...]risque in utramque partem opinionum illarum. Illorum argumentorum robur ac pondus tibi ipsi, Simplici, expendendum relinquo.

SALV.

Tu verò, Sagrede, [...]u [...]er actus ig­nei velocitate ingenii tui, praevertisti discursum me­um, cum responsurus aliquid essem ad ultimum autoris argumentum. Et quamvis ei tu plusquam [Page 379] sufficienter responderis: addam tamen nihilomi­nus nescio quid, quod jam modò in mentem vene­rat. Ponit ille pro re maxime improbabili, quod corpus dissipabile & corruptibile, cujusmodi est terra, perpetuò possit moveri motu regulari, maxi­me cum videamus animalia denique lassitudini suc­cumbere, & quiete indigere. Quae res tanto red­ditur absimilior vero, quod illi motu velocitas in­comparabilis & immensa respectu motûs animali­um attribuitur. Jam non exputo rationem, qua illa de causa, terrae nunc velocitatem lacessat: cum interim sphaerae stellatae velocitas infinito major non magis cum turbet, quàm velocitas alicujus mo­lae, quae 24. horis semel tantùm revolvitur. Quod Lassitudo sphaerae stel­latae potius, quàm Glob [...] terrestri metuenda. si propterea, quod velocitas conversionis terrae sit ad molae modulum comparata, res multo majoris momenti non trahuntur in consequentiam, omittat autor timere lassitudinem terrae: nam ne quidem pigerrimum quodvis animal, cujusmodi est Cha­maeleon, 24. horarum spatio quinque vel sex cubi­tos progressum, lassitudinem contraheret. Si ve­ro velocitatem non amplius ad molae modulum exi­gere, sed absolutè considerare velit, & quàm im­mensum spatium horis 24. mobili sit conficiendum, expendere; multo difficiliorem exhibere se debebat in illa concedenda sphaerae stellatae, quae terrâ velo­cior incomparabiliter, chiliadem corporum, glo­bo terrestri multò majorum secum circumducere debet.

Restaret jam, ut probationes expenderemus, quibus concludit autor, stellas novas annorum 1572. & 1604. sublunares, non autem coelestes fu­isse, ut illorum temporum Astronomi communiter persuasum habuerunt. Audax profecto facinus. Co­gitavi [Page 380] tamen, cum id scriptum adhuc mihi sit re­cens, & calculi frequentia salebrosum, fore commo­dius, ut hac vespera & altero mane, quantum ejus potero perlustrem, & quae isthic observaverim, ad solita colloquia nostra reversis exponam. Si quid temporis nobis erit reliquum, ad disputationem de motu annuo attributo terrae progrediemur. Inte­rea si quid habes dicere, praecipueque Simplicius, de rebus ad motum diurnum à me prolixe satis exami­natum pertinentibus, nonnihil adhuc temporis su­perest ad disserendum.

SIMP.

Ego non habeo quod dicam aliud, nisi habitos hodie sermones visos mihi quidem esse ple­nos peracutis ingeniosisque mediationibus, ex parte Copernici, in confirmationem motus terrae produ­ctis: sed non eam vim habuerunt, ut illius motûs plenam mihi fidem facere potuerint. Quicquid enim allatum est, in summam aliud nihil concludit, nisi rationes, terrae stabilitatem asserentes, necessa­rias non esse: sed interim ex contraria parte nulla producta demonstratio est, quae necessario terrae mo­bilitaem evincat atque concludat.

SALV.

Nunquam hoc mihi sumpsi, ut ab opi­nione te tua, Simplici, deducerem: multo minus ausim de tanta lite definitivam pronunciare senten­tiam, verùm id modò mihi propositum & fuit ha­ctenus, & in sequentibus disputationibus erit, ut manifestum tibi reddam, eos qui crediderunt, ve­locissimum illum horarum 24. motum soli terrae competere, non autem Universo exceptâ solâ terrâ, non fuisse caeca quadam ratione pertractos in hanc sententiam: sed opinionis contrariae rationes opti­me vidisse, percepisse, ponderasse, iisdemque non leviter respondisse, Eodem consilio [...] & intentione, si tibi [Page 381] & Sagredo placuerit, conferre nos poterimus ad con­siderationem alterius motûs ab Aristarcho Samio primùm, & pòst à Nicolao Copernico, eidem globo terreno tributi, qui est is, ut jam audivisse te credo, qui fit sub Zodiaco, intra spatium unius anni, circa Solem, immobiliter in ejusdem Zodiaci centro collocatum.

SIMP.

Quaestio tanti momenti, tantaeque no­bilitatis est, ut de ea disserentes cupidissimè sim au­diturus: nec ambigo, quicquid hac de materia di­ci poterit, allatum iri. Ibo postea, & res dictas dicendásque, per otium privara meditatione rumi­minabor. Quod si nihil inde lucrabor aliud, id saltem commodi feram, ut meliori fundamento de rebus hisce disserere possim.

SAGR.

Ergo ne Salviatus defatigetur ulte­rius, imponemus hodierno Colloquio nostro fi­nem, ac die crastino, more solito revertemur ad dis­currendum, ea spe, novitate mirè placentia nos au­dituros.

SIMP.

Relinquo librum de Stellis novis: sed mecum asporto alterum illum conclusionum, ut ut perlustrem ea denuo, quae contra motum annu­um, crastini colloquii materiam futurum, inibi per­scripta leguntur.

TERTII DIEI COLLOQUIUM.

SAGR.

Defiderium ingens, quo tuum adven­tum expectavi, cogniturus cogitationes novas circa conversionem annuam hujus nostri globi, fe­cit, ut horae noctis praeteritae mihi longissimae vi­derentur, atque etiam istae matutinae, licet non oti­osè traductae, imo magnam partem invigilatae reco­quendis mente colloquiis hesternis, ponderandisque rationibus, adductis ab utraque parte in patro­cinium duarum contrariarum Hypothesium, qua­rum unam Aristoteles & Ptolemaeus, alteram Ari­starchus atque Copernicus adstruunt. Ac meo qui­dem judicio, utracunque pars erraverit, excusatio­nem profecto meretur; adeo speciosis, & ad per­suadendum validis, utrinque rationibus agitur. De his rationibus est mihi sermo, quas primi autores gravissimi produxerunt. Sed quemadmodum opi­nio Peripatetica propter antiquitatem suam multos sectatores cultoresque nacta fuit; altera vero pau­cissimos, cum propter obscuritatem, tum eti­am novitatem suam: ita mihi videtur, eorum in­veniri multos, ac inprimis inter hodiernos esse non­nullos, qui ad tuendam opinionem, veram à se cre­ditam, [Page 383] alias rationes satis pueriles, ne ridiculas di­cam, introduxerunt.

SALV.

Idem occurrit & mihi, & quidem tanto magis quàm tibi, quanto saepius ejusmodi ratiunculas audivi proferri, quas vel commemora­re me puderet: non quòd autorum famam non denigrandam putem: eorum enim nomina per­petuo silentio regi possunt: sed ne honorem gene­ris humani tanto probro contaminem. Quod ip­sum Nonnulli disputan­tes, conclu­sionem sibi creditam animo prius infigunt, ac postea de­mum ei dis­putationem suam adap­tant. dum observo, denique non amplius habui du­bitandum, inveniri certos homines, qui praepostere discurrendo, priùs conclusionem animo concipi­unt, eámque vel quia propria ipsis est, vel à magnae autoritatis & existimationis homine alio tradita, tam sibi firmiter imprimunt, ut nunquam eradicari que­at: & iis rationibus, quae vel sibiipsis occurrunt, vel quas ab aliis in confirmationem conceptae opi­nionis adferri audiunt, quantumcunque eae simplices & insulsae sint, subitò fidem adhibent, imò applau­dunt. Contra, in adversam partem adductas ra­tiones, utut ingeniosas firmásque, ne cum nau­sea quidem, sed prorsus indignatione & ira acerbissi­ma excipiunt, illorúmque non nemo, furoris oestro percitus, parum abest, quin omnes machinas admo­veat ad opprimendum silentióque mulctandum ad­versarium, cujus rei non deest, quod ipse viderim, experimentum.

SAGR.

Isti ergo conclusionem non è praemis­sis deducunt, nec rationibus stabiliunt: sed prae­missas ac rationes conclusionibus jam stabilitis ac pertinaciter haerentibus applicant, vel, ut re­ctius dicam, implicant, confundunt atque perver­tunt. Cui hominum generi non bene te miscueris, cum eorum consuetudo non injucuuda modò sit, [Page 382] [...] [Page 383] [...] [Page 384] verum etiam cum periculo conjuncta. Quin per­gamus potius amplecti conversationem cum domi­no Simplicio nostro, cujus summam ingenuitatem, & omni malignitate nudatum niveumque pectus jam à longo tempore perspectissimum habeo: & vero praeterea in Peripatetica philosophia sic exer­citatum esse scio, ut, quae ipsi ad tuendas Aristotelis opiniones in mentem non venerint, non temere cui­quam alii ventura certò noverim. Sed ecce tibi illum in ipso temporis articulo, totum anhelan­tem; cujus adventum bene longa dici parte desi­deravimus. Jam in eo erat, ut malae tarditati tuae diceremus.

SIMP.

Non est ut me accusetis: accusate Neptunum, qui mihi morae longioris autor extitit, dum hoc matutino refluxu maris adeo subtraxit aquas, ut navicula mea, non longe abhinc ingressa canalem fundamento carentem, in sicco destituere­tur, meque plus justâ horâ maris reditum expectare cogeret. Cum è navicula, quae repente vado haese­rat, exscensio non daretur, observavi isthic certum quoddam accidens, quod mihi valde mirum visum est, id erat ejusmodi. De tumescente adhuc mari, videbantur aquae, passim nam nudato vado, per diversos rivulos diffluere. Quod ipsum dum considero, uno quasi momento motum hunc ces­sare video, sineque ullo temporis intervallo, ean­dem illam aquam remeare, & mare ex retrogrado Motus aquae fluxum in­ter & re­fluxum, à quiete non interrum­pitur. fieri direct [...] [...], sic ut nec momento stationari­um esset. Quem effectum eo toto, quo Ve­netiis ago, tempore nunquam aliâs videre mihi contigit.

SAGR.

Quia nec hoc tibi saepe contigit, ut ita in sicco destituereris inter minutissimos rivulos, ubi [Page 385] perexigua declivitas seu libramentum elationis ac depressionis, vix chartae crassitiem aequans, ac maris superficiem effusioni aperiens, sufficit tamen ad accu [...]sum aquae recursumque per ejusmodi rivu­los bene longo spatio procurandum: quomodo in aestuariis nonnullis, elatio maris ad 4. vel 6. cu­bitos planitiem illam per centenas aliquot, imo mil­lenas perticas inundat.

SIMP.

Hoc intelligo rectissime: credidissem tamen, quod inter ultimum depressionis terminum, & primum elationis principium debeat intercedere notabile quoddam quietis intervallum.

SALV.

Hoc observare poteris in muris aut palis, in quibus illae mutationes ad perpendicu­lum fiunt: sed neque isthic vere statum quietis in­venies.

SIMP.

Mihi videbatur, cum hi duo motus contrarii sint, aliquam inter eos mediam quietem interjici oportere. Quod ipsum Aristotelis quoque doctrinae congruum est, quo demostrante, in puncto regressûs mediat quies.

SAGR.

Bene recordor illius loci; sed & il­lud recordor, cum philosophiae studerem, demon­strationem Aristotelis mihi non persuasisse: sed multa mihi experimenta in contrarium oblata fuis­se: quae tibi possem etiam adducere: nisi novum ingredi pelagus abnuerem. Ita namque conventum inter nos est, nos fine interruptione, sicuti praeteri­tis hisce diebus fecimus, de proposita materia di­sputaturos.

SIMP.

Conventum & illud oportuit, si non interrumpendum, certe prolongandum esse collo­quium. Cum enim heri domum rediissem, re­petii lectionem libelli conclusionum, ubi demon­strationes [Page 386] invenio contra motum illum annuum, ter­rae tributum, sane quàm firmas: de quibus exacte referendis & annumerandis cum diffiderem memo­moriae meae, librum ipsum huc referre placuit.

SAGR.

Recte factum. Sed si juxta conventio­nem hesternam, instituti colloquii materiam perse­qui volumus, oportet ut primum audiamus Salvia­tum, quid notaverit in libello de stellis novis: & postea sine alia interruptione veniemus ad motum annuum. Quid ergo de stellis istis proponendum Sal­viatus habet? anne revera, vi calculi autoris à Sim­plicio producti, de Caelo in humiliores hasce regio­nes detractae eae fuerunt?

SALV.

Impetum hesterna vespera sumpsi le­gendi progressus illius, eosdcmque hoc mane de novo percurri, ut cognoscerem, an, quae mihi le­gisse videbar, isthic revera scripta extarent, an vero mihi larvae & phantasticae noctis imaginationes illu­sissent. In summa deprehendi magno meo cum do­lore, vere perscripta ibi & impressa omnia, quae non extare, & philosophi illius existimationi rectius con­sultum esse velim. Quod vanitatem suscepti à se fa­cinoris non ipsemet animadvertat, mihi non sit ve­risimile; tum quia nimis illa est aperta: tum etiam quia memini factam ab Academico amico nostro perhonorificam mentionem ejus. Quin & illud veri minimè videtur esse simile, quod ab aliis persuasus fuerit, ut eis auctoritatem existimationemque suam gratificaretur, ac tale opus in lucem emitteret, unde nil nisi dedecus & ignominia à prudentibus talium esset expectanda.

SAGR.

Adde futuros esse perpaucos idoneos horum judices, & vix centesimum quemque respe­ctu illorum qui auctorem celebrabunt & extollent [Page 387] super omnes scientissimos, qui sint, aut unquam fue­rint: unum scilicet hunc fuisse qui Peripateticam inalterabilitatem caeli sustinere potuerit adversus Astronomorum gregem, quique ad augendam eo­rum infamiam propriis ipsos armis prostraverit. Quid autem quatuor vel sex per provinciam inven­ti [...], qui levitates ipsius animadvertunt, praestare possent adversus innumerabiles, qui cùm inepti sint ad advertendas illas & percipiendas, primâ statim denunciatione se dedunt, ac tantò magis illis ap­plaudunt, quantò minus rem intelligunt? Adde, quod etiam illi pauculi, qui rem intelligunt, ab­sterrentur à respondendo ad scripta tàm abjecta & pondere cassa; idque non sine magna ratione. Si­quidem pro intelligentibus responsio non est neces­saria: pro non intelligentibus autem oleum & ope­ram perdideris.

SALV.

Convenientissima meritis illorum a­nimadversio foret profectò silentium, nisi obstarent aliae rationes, ob quas forte quasi necessarium est, ultionem ex eorum temeritate petere. Ratio una est, quòd nos reliqui Itali traducimur undique pro hominibus imperitis, & Transalpinis nos deriden­dos propinamus, iis maximè, qui in religione à nobis discrepant: possemque monstrare tibi talium nonnullos sat celebres, qui illudunt Academico no­stro, & quotquot sunt in Italia Mathematicis, quòd permiserint in lucem prodire, ac sine contradictio­ne circumferri ineptias ejusmodi fabulatoris adver­sus Astronomos. Quanquam hic ipse quoque tolera­ri qualitercunque posset, cum uberiorem adhuc ri­dendi materiam exteris queat praebere peritorum dissimulatio circa ineptias similium, qui disciplinas à se ne quidem intellectas, oppugnandas sibi sumunt.

SAGR.
[Page 388]

Non requiro majus exemplum petu­lantiae illorum & infelicitatis cujusdam paris Co­pernici, in id nati, ut oppugnaretur ab eo, qui nequi­dem primariam ejus Hypothesin ob quam ipsi bel­lum indictum est, intelligit

SALV.

Tu vero non minus admirabere me­thodum confutandi Astronomos affirmantes, stellas novas fuisse superiores orbibus planetarum, & for­tassis in ipso firmamento.

SAGR.

Sed quomodo tu tam brevi tempore totum hunc examinare potuisti librum, qui magno volumine constat, ac numero demonstrationum a­bundat?

SALV.

Immoratus sum praecipue primis illis confutationibus ejus in quibus per duodecim de­monstrationes fundatas in observationibus duode­cim Astronomorum (qui omnes existimarunt, stel­lam novam anno 1572. in Cassiopea conspectam, inhaesisse firmamento) probat ex opposito, subluna­rem illam fuisse, conferendo binas altitudines me­ridianas, à diversis observatoribus, in locis latitu­dine differentibus sumptas. Procedit autem ea methodo quam deinceps audies. Et cum in exa­minando primo illo progressu autoris animadver­tere mihi visus sim, ipsum adhuc longissime abesse à facultate concludendi aliquid adversus Astronono­mos in gratiam Peripateticorum philosophorum, & illorum opinionem, firmitudine rationum hanc longissime superare; non operae pretium esse duxi, simili patientia reliquas ejus methodos examinare, sed eas cursim ac superficialiter inspexisse sat habui, certus, infirmitatem primarum istarum impugna­tionum, pariter & ceteris inesse: & reipsa compe­ries ad confutand [...]m opus illud universum, utut tan­to [Page 389] laboriofi calculi cum apparatu, sic ut apparet, con­structum, paucissima verba sufficere. Vide igitur, quomodo progrediar.

Autor ille jugulaturus adversarios, ut dixi, suis­met Methodi observatae, à Clar. in confutandis Astronomis, & à Sal­viato in confutand [...] ipso. ipsorum gladiis, sumit ingentem numerum ob­servationum ab iisdem factarum. Sunt autem isti autores numero 12. vel 13. quorum è nonnullis calculum▪ suum instituit, & concludit, illas stellas Luna inferiores extitisse. Porro cum interrogando procedere, valde mihi placeat, age, per absentiam autoris ad interrogata mea Simplicius respondeat, quicquid autorem ipsum responsurum fuisse puta­verit. Et ut de modò dicta stella 1572. in Cassio­pea visa disseramus, dicito mihi, Simplici, credisne, quod eodem illa tempore diversis in locis collocata esse potuerit, ut scilicet & in elementis, & in orbibus planetarum, & supra eosdem, & in stellis fixis, atque etiam infinito altius extare quieverit?

SIMP.

Hauddubie dicendum est, unicum eam locum, unicamque ac determinatam à terra distan­tiam obtinuisse.

SALV.

Ergo si factae ab Astronomis illis ob­servationes essent justae, nec calculus autoris illius vitiosus, tunc necessarium esset, ut utrinque sem­per eadem exactissime distantia colligeretur. Num­quid ita res habet?

SIMP.

Meo quidem judicio necessarium hoc est, nec autorem contradicturum opinor.

SALV.

Sed si plurimis factis supputationibus ne quidē una congrueret alteri, quid ea de re judicares?

SIMP.

Judicarem omnes aberrare, seu Logistae vitio, seu observatoris: certe plures quàm unicam justas non dixerim: quaenam autem illa sit, eligere non possim.

SALV.
[Page 390]

Velles ne igitur è falsis fundamentis de­ducere, & pro vera stabilire conclusionem dubiam? Profectò non. Jam calculi autoris illius ita compa­rati sunt, ut minime congruant invicem. Vides er­go, quàm parum fidei sit ipsis habendum.

SIMP.

Profecto si sic est, pro notabili defectu id fuerit habendum.

SAGR.

Juvabo tamen aliquantulum cum au­tore Simplicium▪ & Salviato dicam, argumentum ejus tum quidem necessarium fore, si sibi proposuis­set autor, exactè determinare stellae à terra distan­tiam. Id quod eum spectasse non credo: tantùm demonstrare voluisse, ex illis observationibus hoc inferri, quod stella sublunaris fuerit. Proinde si di­ctis ex observationibus, omnibus (que) supputationibus earundem, altitudo stellae semper minor quàm Lunae colligitur, hoc ipsum autori sufficit ad convincen­dos ignorantiae crassissimae omnes illos Astronomos, qui Geometriae vel Arithmeticae inscitiâ, propriis ex observationibus veras conclusiones deducere non potuerint.

SALV.

Par est igitur, ut ad te, Sagrede, me convertam, qui sagaciter adeo doctrinam autoris defendis. Ac initiò praestiturus, ut ipse quoque Simplicius, etsi Logisticae demonstrationumque mi­nus expertus, ad minimum tamen assequatur infir­mitatem demonstrationum autoris illius, ante om­nia considerandum propono, quod & ipse, & om­nes Astronomi, cum quibus ei controversia inter­cedit, in hoc conveniant, stellam novam proprio motu caruisse, tantumque motu diurno primi mo­bilis in gyrum actam fuisse; sed de loco dissentiunt, dum hi eam in regione Caelesti, hoc est, supra Lu­nam, & fortassis inter stellas fixas reponunt: ille vero [Page 391] terrae vicinam, hoc est, sub concavo Lunaris Orbis esse putat. Cumque situs stellae novae, de qua ser­mo nobis est, versus Septentrionem, nec à Polo lon­ge remotus fuerit, ita ut nunquam Septentrionali­bus nobis occideret, in expedito fuit, instrumentis Astronomicis meridianas ejus altitudines, tamen minimas sub Polo, quàm maximas supra Polum ac­cipere: quae altitudines si essent observatae diversis terrae locis, varie à Septentrione distantibus, hoc est, quoad altitudinem Polarem inter se differentibus, ex earum inter se comparatione, de stellae distantia poterant argumenta peti. Si enim ea extitisset in Elevatio­nes mini­mae & ma­ximae, stellae novae, non diffe­runt inter se plus quàm alti­tudines Polares, si stella nova sit in Fir­mamento. firmamento, inter stellas fixas alias; altitudines ejus merīdianae, diversis Poli elevationibus acceptae, eas­dem inter se differentias habuissent, quae ipsarum elevationum est. Exempli causa, si elevatio stellae su­pra Horizontem erat 30. graduum, accepta in loco, ubi altitudo Polaris erat v. g. graduum 45. oporte­bat elevationem ejusdem stellae crescere 4. aut 5. gradibus, in regionibus Septentrionalioribus, in qui­bus Polus esset iisdem 4. aut 5. gradibus elatior. Si vero distantia stellae à terra, respectu Firmamenti, satis esset exigua; altitudines ejus meridianas, ad Se­ptentrionem accedentibus nobis, oporteret notabi­liter plus increscere quam altitudines Polares. At­que ex hoc incremento majore, sive excessu incre­menti elevationis stellae, supra incrementum altitu­dinis Polaris (differentiam Parallaxeos appellant) expedite, methodo clara certaque, supputatur di­stantia stellae à centro terrae. Jam autor ille sumit observationes factas à 13. Astronomis, in diversis elevationibus Poli, & conferendo particulam illa­rum arbitratu suo, rationem subducit ex collationi­bus duodecim, altitudinem stellae novae semper fuisse [Page 392] sub Luna: sed hoc consequitur ille promittendo sibi tam crassam inscitiam omnium eorum quorum in manus incidere liber suus posset, ut revera mihi nau­seam excitarit. Experiar, an haec alii Astronomi sint silentio transmissuri, Keplerus in primis, aliâs minime solitus obmutescere; adversus quem princi­paliter autor iste invehitur; nisi forsan huic atteri, sordidum & infra dignitatem suam existimet. Ut autem & vobis haec innotescant, in hanc paginam conjeci conclusiones, ex ejus 12. indaginibus colle­ctas, quarum prima est duarum observationum

  • 1 Maurolici & Hainzelii, ex quibus colligit, stellam fuisse remotam à centro minùs tribus semidiametris terrestribus, cum dif­ferentia parallaxeos sit grad. 4. 42. min. prim▪ & 3. sec.—3. semid.
  • 2 Supputata est ex observationibus Hainze­lii, cum parallaxi 8. min. prim. & 30. sec. & colligitur ejus à centro distantia plus­quam—25. semid.
  • 3 Ex observationibus Tychonis & Hainze­lii, cum parallaxi 10. minutor. pr. colli­gitur distantia à centro paulò minus quam—19. semid.
  • 4 Ex observationibus Tychonis & Land­gravii, cum parallaxi 14. minut. prim. e­mergit distantia à centro circiter—10. semid.
  • 5 Ex observationibus Hainzelii & Gemmae, cum parallaxi 42. minut. pr. & 30. se­cundor. colligitur distantia circiter—4. semid.
  • 6 Ex observationibus Landgravii & Came­rarii, cum parallaxi 8. min. pr. fit di­stantia circiter—4. semid.
  • [Page 393]7. Ex observationibus Tychonis & Ha­gecii, cum parallaxi 6. min. prim. colligitur distantia—31. semid.
  • 8. Ex observationibus Hagecii & Ursini, cum parallaxi 43. min. prim. efficitur distantia stellae à superficie terrae—½ semid.
  • 9. Ex observationibus Landgravii & Bu­schii, cum parallaxi 15. min. prim. prodit distantia à superficie terrae—1/48 semid.
  • 10. Ex observationibus Maurolyci & Mu­nosii, cum paralaxi 5. min. prim. & 30. secund▪ emergit distantia à superficie terrae—⅕ semid.
  • 11. Ex observationibus Munosii & Gem­mae, cum parallaxi 55. minut. prim. exit distantia à centro circiter—13. semid.
  • 12. Ex observationibus Munosii & Ursini, cum parallaxi grad. 1. & 36 minut. pr. provenit distantia à centro minus quā 7. semid.

Atque hae sunt 12. investigationes, institutae pro arbi­trio autoris, è plurimis, quae, ut ipse dicit, institui po­terant, cum combinatis observationibus 13. illorum observatorum. Has 12. ideo credibile est ab autore selectas, quod eas confirmando suo proposito maxi­me favere putaret.

SAGR.

Sed scire velim, an inter alias tot in­dagines praetermissas ab autore, sint etiam aliquae, proposito ipsius adversae, hoc est, è quarum cal­culo, stellam novam supra Lunam extitisse colligere­tur. Qua de re, primo quidem intuitu, non ab re dubitari posset, cum videam, productas illas in­ter sese tantopere differre, ut longitudo stellae novae à terra, quater, sexies, decies, centies, millies, & millies quingenties una superet alteram. Unde su­spicari proclive est, inter non supputatas aliquam [Page 394] fuisse adversae parti faventem. Quod tantò credo libentius, quanto minus mihi persuadeo, Astrono­mos illos observatores intelligentia & usu caruisse computationum istarum, quas inter abstrusissima esse non opinor. Et esset profecto plus quàm mirum, quod, cum in solis istis 12. indaginibus inventae sint, quae stellam paucis milliaribus à terra remo­vent, & rursum aliae, quae minimo intervallo ean­dem infra Lunam deprimunt, nulla tamen invenia­tur, quae in gratiam adversae partis minimùm 12. cubitis eam supra Lunae orbem extollat. Id vero magis adhuc absurdum est, omnes illos Astrono­mos adeo fuisse caecos, ut tam apertam fallaciam nec unam adverterint.

SALV.

Jam aures arrige, non sine ingenti ad­miratione cogniturus, quantam & propriae auto­ritatis, & alienae stultitiae fiduciam injiciat prurigo contradicendi, aliisque se sapientiorem ostentandi cupiditas. Inter indagines omissas ab autore, tales inveniuntur, quae stellam novam, non modo supra Lunam, sed supra ipsas adeo stellas fixas evehunt. Atque hae numero non paucae sunt, sed majorem partem constituunt, prout videbis hac altera pagi­na, ubi eas annumero.

SAGR.

Quid vero de his dicit autor? an for­te non consideravit?

SALV.

Imo nimis quàm consideravit: sed ait, observationes, quarum calculus stellam infinito in­tervallo distantem facit, esse vitiosas, nec inter se combinari posse.

SIMP.

Hoc verò debile mihi videtur effugium. Posset enim adversarius aequali ratione dicere, vitio­sas observationes illas, per quas autor stellam detra­hit in regionem elementarem.

SALV.
[Page 395]

Si te, mi Simplici, docere possem artificium illius autoris, etsi nou nimis artificiosum, cum admiratione, vel potius indignatione deprehen­deres, quo ille pacto, sagacitate sua contecta velo simplicitatis tuae, ceterorumque nudorum philoso­phorum, captet gratiam vestram, obtrudendo palpum, ambitionemque vestram inflando, dum à se convictos simulat & ad silentium adactos, subactosque propr▪ jis ipsorum armis Astronomellos istos, inexpugnabilem Caeli Peripatetici inalterabili­tatem aggredi & lacessere ausos. Summa o [...]e nitar, ut id te doceam: Interea▪ Sagredus, Simplicio & mihi veniam tribuat, quod nimio taedio forsan afficitur, dum superfluo verborum ambitu (dico superfluo, velocitatem ignei eius ingenii spectan­do) rem ad liquidum perducere laboro, quam absconditam incognitamque manere non est consilium.

SAGR.

Non modo sine taedio, sed plane cum voluptate discursus tuos audiam, quibus interesse velim omnes philosophos Peripateticos, in­tellecturos, quantopere sint huic protectori suo devincti.

SALV.

Dic, simplici, rectene hoc assequeris, stellâ novâ in circulo Meridiano versus Septentrion­em collocatâ, progredienti alicui à Meridie versus Septentrionem, illam iisdem supra Hori­zontem incrementis elevatum iri, quibus & ipse Polus, si▪ tamen ea vere inter stellas fixas consisteret: sin notabiliter inferior, hoc est, terrae vicinior esset, tunc eius elevationem tantò maiorem semper apparituram elevatione Polari, quantò ipsa nobis propinquior fuerit?

SIMP.

Videor mihi rectissime haec intelligere. [Page 396] Experiar an id possim exprimere figura Mathemati­ca, & in illo magno circulo notabo Polum P. in in­ferioribus vero duobus hisce circulis notabo duas stellas, è certo terrae puncto, quod sit A. visas. Eae stellae sint BC. conspectae per eandem lineam ABC. sub stella fixa D. Progrediendo deinde in terra us­que ad terminum E. duae hae stellae apparebunt mi­hi separatae à fixa D. & propinquiores factae Polo P. magis quidem, humilior B. apparitura mihi in G. minùs vero C. apparitura in F. At fixa D. reti­nebit eandem à Polo distantiam.

[figure]
SALV.

Video, te optime rem assecutum. Exi­stimo, hoc quoque te capere, cum stella B. sit humi­lior quàm C. angulum qui constituitur à radiis visi­vis; egressis ex A. & E. & concurrentibus in C. hoc est, angulum ACE. acutiorem esse angulo in B. con­stituto à radiis AB. EB.

SIMP.

Ad sensum hoc est conspicuum.

SALV.

Praeterea cum terra minima sit, & quasi [Page 397] insensibilis respectu firmamenti, cumque ex conse­quenti spatium AE. in terrâ peragratum, sit brevissi­mum in comparatione immensae longitudinis linea­rum EG. EF. è terra usque ad firmamentum; hinc illud etiam intelligis, posse stellam C. exaltari, & à terra removeri tanto intervallo, ut angulus in ipsa constitutus à radiis, qui ex iisdem punctis A. E. exeunt, fieret acutissimus, & quasi absolute insensi­bilis, atque adeo nullus.

SIMP.

Hoc itidem intelligo perfecte.

SALV.

Jam, Simplici, noveris, quod Astro­nomi & Mathematici repererint infallibiles regulas ex Arithmetica & Geometria, beneficio quantitatis angulorum illorum B. C. eorundemque differen­tiae, junctâ notitiâ distantiae duorum locorum A. E. ad palmum inveniendi distantiam rerum sublimium: dummodo dicta distantia dictique anguli recte ca­pti fuerint.

SIMP.

Ergo si regulae dependentes ex Geome­tria & Arithmetica sunt justae, omnes fallaciae & errores, qui in investigandis talibus altitudinibus stellarū novarum, aut cometarum, aut quarumcun­que [...]rerum occurrere possunt, oportet ut dependeant à distantia A. E. & ab angulis B. C. non accurate demensis. Atque sic omnes illae diversitates, quae conspiciuntur in istis 12. indaginibus, dependent non ex defectu regularum calculi, sed ex erroribus in istorum angulorum ac distantiarum investigatio­ne per observatoria instrumenta commissis.

SALV.

Sic est, nec quisquam ea de re dubi­tat. Porro attente notes oportet, quod discedendo stellam ex B. in C▪ unde angulus semper fit acutior, radius EBG. continue magis magisque removea­tur à radio ABD▪ ex parte anguli inferioris, ut osten­dit [Page 398] linea ECF. cuius pars inferior EC. remotior est à parte▪ A C. quàm E B. sed nunquam accidere potest, ut in quantacunque elongatione, lineae A D. E F. totaliter disjungantur, cùm denique conjungi debeant in ipsa stella: ac tantùm dici posset, quod separentur, & ad parallelismum reducantur, quan­do elongatio esset infinita, qui casus nunquam da­tur. Sed quia (Nota bene) distantia à Firmamento, respectu paruitatis terrae, ut jam dictum est, tanquam infinita reputatur; igitur angulus contentus à radiis ductis ex punctis A. E. & in stella aliqua fixa termi­nantibus, habetur pro nullo, ipsique radii quasi duae lineae parallelae putantur. Unde concluditur, tum demum affirmari posse, quod stella nova fuerit in Firmamento, si ex collatione observationum di­versis in locis factarum, per supputationem collige­retur, angulum dictum insensibilem, & lineas tan­quam parallelas esse. Sin autem angulus notabi­lem quantitatem obtineat, necessario sequitur, stel­lam novam fixis humiliorem esse, atque adeo ipsâ Lunâ si modò angulus A B E. sit major eo, qui constitueretur in centro Lunae.

SIMP.

Ergo distantia Lunae tanta non est, ut talis angulus in ea sit insensibilis?

SALV.

Non Domine: quinimo sensibilis ille est non in Luna modò, sed etiam in ipso Sole.

SIMP.

Sed si hoc ita est, fieri quoque potest, ut talis angulus sit observabilis in stella nova, etiamsi ea nec Sole, nedum Lunâ sit inferior.

SALV.

Hoc fieri potest, atque etiam fit in ca­sibus praesentibus, ut suo loco videbis, scilicet cum explicavero viam ea ratione, ut ipse tu, quamvis imperitus Astronomicae Logisticae, capere possis, & quasi manu palpare, quàm autor ille magis id specta­verit, [Page 399] ut ad placitum gratiámque Peripateticorum scriberet, palliando & dissimulando varia, quàm ut veritatem stabiliret, nudâ illos & incorruptâ sin­ceritate complexus▪ Pergamus igitur ulterius. E rebus hactenus declaratis, optime te capere cre­do, distantiam stellae novae nunquam immensam adeo fieri posse, ut saepius nominatus angulus pror­sus evanescat, & ut bini radii observatorum è lo­cis A. E. lineae parallelae evadant; & consequenter intelligis exactè, si calculus ex observationibus hoc colligeret, talem angulum totaliter esse nullum, vel lineas esse revera parallelas; quód certò sciremus, observationes à vero saltem quàm minimum aber­rasse. Sin autem calculus argueret, easdem line­as esse separatas non solum ad aequidistantiam usque, hoc est, ut sint parallelae: sed etiam ultra termi­num progressas, ac sursum plus quàm deorsum di­latatas; tunc sine ulla dubitatione concludendum est, observationes minus accuratè factas, atque adeo vitiosas, utpote quae nos ad manifestum impossibile deducant. Necesse deinde est, ut mihi credas, & pro verissimo supponas, duas lineas rectas, è duobus punctis in alia linea recta signatis egredientes, tum demum supernè fore largiores quàm infernè, si angu­li comprehensi intra eas super illam rectam, majores sunt duobus angulis rectis: sin autem hi duobus re­ctis essent aequales, lineas illas fore parallelas: deni (que) si minores duobus rectis, lineas concursuras, & si pro­longentur, haud dubiè triangulum esse conclusuras.

SIMP.

Haec neqne docente te scio, nec adeo Geometriae sum imperitus, ut propositionem igno­rem mihi millies in Aristotele lectam, quod ni­mirum in unoquoque triangulo tres anguli sint ae­quales duobus rectis. Unde si in meo trianguli su­mam [Page 400] triangulum ABE. posito, lineam EA. rectam esse, satis intelligo, tres ejus angulos A. E. B. esse aequales duobus rectis, & per consequens duos solo▪ E. A. esse tanto minores duobus rectis, quantus est angulus B. Unde si dilatentur lineae AB. EB. (sic ta­men ut punctis A. E. non emoveantur) usque dum angulus ab iis comprehensus versùs partes B. eva­nescat, anguli duo ad basin erunt aequales duobus rectis, ipsaeque lineae parallelarum instar, quae si ma­gis adhuc dilatarentur, anguli ad puncta E. A. fie­rent▪ majores duobus rectis.

SALV.

Tu vero mihi alter es Archimedes, & me liberasti necessitate plus verborum impendendi ad explicandum tibi, quotiescunque calculus duos angulos A. E. majores duobus rectis exhiberet, observationes absque ullo dubio vitiosas esse futu­ras. Atque hoc est, quod ego tantopere deside­rabam à te perfecte cognosci, quodque dubitabam ea ratione à me declarari posse, ut purus philoso­phus Peripateticus aliquis sufficienter intelligeret. Nunc cetera persequamur. Et ut repetam id quod paulo ante mihi concessisti, scilicet stellam novam esse non posse pluribus in locis, sed in uno solo; quotiescunque calculus observationum ab illis A­stronomis habitarum non exhibet eam in eodem loco, necesse est, errorem in observationibus esse commissum in accipienda vel elevatione Polari, vel elevatione stellae, vel alia aliqua operatione dex­tre minùs obeunda. Cum igitur in multis inda­ginibus, binarum observationum copulatione factis, paucissimae sint, quae eundem stellae fitum assignan­do concurrant; ergo paucissimae illae solae possent esse non-vitiosae, ceterae vero omnes absolute vitiosae essent.

SAGR.
[Page 401]

Solis igitur hisce paucissimis plus quàm reliquis simul omnibus credendum erit: & quia di­cis, concordantium inter se paucissimas esse, & vero inter illas 12. inveniuntur duae; scilicet quinta & sexta, quae distantiam stellae à centro terrae, utra­que 4. semidiametrorum faciunt; probabilius igi­tur est, stellam novam elementarem, quàm coele­stem extitisse.

SALV.

Res non ita habet, nam si bene notasti, non ibi scriptum est, distantiam fuisse praecisè 4. se­midiametrorum, sed circiter. Et certè videbis, lias duas distantias inter sese differre multis milliarium centuriis. Nam ecce à quinta illa quae est 13389. milliarium, superatur sexta, quae 13100. milliarium est, milliaribus quasi trecentis.

SAGR.

Quaenam sunt igitur illae paucae, quae cum consensu stellam in eodem loco ponunt?

SALV.

Sunt, ipsius illius autoris cum ingratiis: indagines quinque, quae omnes stellam in Firma­mento collocant, ut videbis in hac altera nota, ubi multas alias combinationes in numerum digero. Sed concedam autori plus quam ipse forte me po­stulaverit, in unaquaque scilicet observationum aliquid errotis inesse: id quod absolutè necessari­um esse credo. Cum enim quatuor numero sint observationes: quae uni serviunt indagini, hoc est, duae diversae altitudines Poli, & duae diversae eleva­tiones stellae, à diversis observatoribus captae, in di­versis locis, & cum diversis instrumentis; quicun­que mediocrem talium usum habet, non posse fieri dicet, ut in omnibus illis quatuor observationibus Instrumenta Astronomi­ca facile aberrant. saltem aliquis error non intervenerit; maximè cum videamus, in accipienda unica Poli elevatione, eo­dem instrumento, in eodem loco, ab eodem obser­vatore, [Page 402] vel millies repetita observatione, nihilo­minus titubari de aliquo minuto, & saepe pluribus, ut in ejusdem libri locis diversis animadvertere po­tes. His suppositis, ex te quaero, Simplici, num cre­das, autorem illum tredecim observatores istos ha­bere pro hominibus circumspectis, prudentibus, ac instrumentorum talium tractandorum dexterîtate pollentibus, an vero pro rudibus & imperitis?

SIMP.

Fieri non potest, quin eos habeat pro valde cautis & peritis. Si enim ineptos ad hoc ex­ercitium existimasset: poterat eâdem opera suum ip­fius librum abdicare, ut nihil solidae probationis habentem, cum innitatur suppositionibus errorum plenis. Et sanè stolidi nimium ei videmur, si ho­rum imperitiâ nixam falsam aliquam propositionem pro vera se nobis obtrudere posse confidit.

SALV.

Cum igitur observatores isti tales sint, ut errore non vacent, & proinde correctionem requi­rant, quo possit ex ipsorum observationibus tantum notitiae, quantum ejus est possible, comparari, con­veniens est, ut quoad pote, minimas ac vicinissimas emendationes & correctiones adhibeamus, dummo­do illae observationibus ab impossibilitate ad possibi­litatem reducendis sufficiant: sic ut, v. g. si temperari possit manifestus error, & aperta impossibilitas ali­cujus observationis eorum, adjunctis detractisve tantummodo duobus vel tribus minutis, & hac e­mendatione ad possibilitatem reduci, non quis ea velle debeat ad justam exaequationem redigere addi­tis subtractisve 15.020.050.

SIMP.

Non crediderim, autorem his contra­dicturum, concesso enim, eos esse homines judicio praeditos, & usu praestantes, credendum potius est, parum ipsos quàm multum aberrasse.

SALV.
[Page 403]

Insuper ista notato. E locis, in qui­bus stella collocatur, aliqui manifeste sunt impossibi­les, alii possibiles. Impossibile absolute est, ut infi­nito intervallo fuerit superior stellis fixis, talis enim situs in Mundo non datur: & ut maxime stella isthic posita fuisset, visum nostrum fugisset. Impos­sibile quoque est, ut supra terrae superficiem quasi serpserit, multó (que) magis, ut intra eundem globum ter­renum haeserit. Loci possibiles isti sunt, de quibus controvertitur, cum intellectui nostro non repugnet, ut objectum visibile, stellae formam obtinens, non minus supra Lunam, quàm infra eam esse possit. Jam hoc agitur, ut per observationes supputatio­nésque tam accuratè factas, quoadusque humana di­ligenter pertingere potest, inquiratur. quis revera lo­cus ejus fuerit; ac deprehenditur, quod à majori calculi parte plusquam infinito intervallo supra Fir­mamentum extollatur: ab aliis proxime superfi­ciem terrenam admoveatur: à nonnullis etiam in­fra eandem deprimatur. Ex aliis qui eam in locis non impossibilibus collocant, nemini cnm aliis con­venit, adeo ut dicere necesse sit, omnes observatio­nes esse necessariò fallaces. Unde, si tantis è labo­ribus aliquem fructum capere velimus, recurrendum est ad correctiones, & omnes observationes sunt emendandae.

SIMP.

Verùm dicet autor, illarum observa­tionum, quae stellam in locum impossibilem subdu­cunt, nullam habendam esse rationem, cum in in­finitum erroneae falsaeque sint, ac solummodo recipi­endas Illas, quae eam in locis non impossibilibus con­stituunt: inter has autem investigandum tantum­modo, ex probabiliore concursu numerorum, si non situm particularem & justum, hoc est, veram [Page 404] ejus distantiam à centro terrae, ad minimum tamen ut veniatur in cognitionem, an inter elementa, an vero corpora coelestia, illa fuerit.

SALV.

Quae jam à te disseruntur, ea ipsa sunt quae pro causae suae stabilimento produxit autor, sed nimis quàm praeter rationem, praeterque partium suarum commodum. Atque hoc praecipuum il­lud caput est, quod praestitit, ut magnopere mira­rer illam nimiam quam sibi sumpsit autor confiden­tiam non minùs autoritatis propriae, quàm caeci­tatis & oscitantiae Astronomorum, pro quibus ego loquendi, & tu pro autore respondendi partes no­bis sumemus. Ac primùm ex te quaero, num Astro­nomi inter observandum instrumentis suis, & inve­stigandum, v. g. quanta sit elevatio stellae alicujus supra Horizontem, tam citra quàm ultra verum aberrare possint, ut scilicet error nonnunquam al­tiorem eam vero, nonnunquam humiliorem exhi­beat: an verò non nisi unius generis error esse possit, ut scilicet semper in excessu, & nunquam in defectu, vel contrà semper in defectu, nunquam in excessu peccetur.

SIMP.

Non dubito, errorem alterutro modo aeque proclivem esse.

SALV.

Credo autorem idem esse respon­surum. Jam ex his duobus errorum generibus, quae contraria sunt, & in quibus observatores stellae novae pariter hallucinari potuerunt, si applicentur ad calculum, unum genus stellam justo altius extol­let, & alterum plus justo deprimet. Et quia jam inter nos conven [...]ū est, omnes observationes erroneas esse, quaergo ratione nos jubet autor ille accipere pro ve­risimilioribus eas, quae stellam nobis vicinam faciunt, quàm alias, quae nimis longe remotam exhibent?

SIMP.
[Page 405]

Quantum quidem è rebus hucúsque dictis mihi videor animadvertisse, non video recu­sare autorem observationes illas & indagines, quae stellam Lunâ, imò vel ioso Sole remotiorem exhi­bent: verùm eas tan [...]ùm, quae illam plus quàm in­finito intervallo (sicut ipse dixisti) submovent, quam distantiam cum ipse quoque rejicias ut impossibilem; autor ergo tales observationes, ut falsitatis & im­possibilitatis infinities convictas, omittit. Meo ita­que judicio, si convincere vis autorem, producere debes indagines exactiores, aut numero plures, aut à diligentioribus observatoribus profectas, quae stel­lam tanta & tanta distantia supra Lunam aut supra Solem constituant, & in summa locum ei possibi­lem, in quo versetur, assignent: sicut ipse 12. justas producit, quae omnes stellam infra Lunam iis in lo­cis constituunt, quae sunt in Mundo, & ubi ipsa mo­rari potest.

SALV.

Hic verò, Simpliei, tua & autoris aequi­vocatio consistit, utraque diverso respectu. Ex tuo sermone colligo, te hoc animo tuo concepisse, quod exorbitantiae, quae committuntur in stabilienda di­stantia stellae, crescant secundum proportionem er­rorum, inter observandum in instrumento commis­sorum & quod è converso, è magnitudine exorbi­tantiarum de magnitudine errorum argumentari possimus; quodque proinde, cùm dici audimus, ex tali observatione distantiam stellae infinitam col­ligi, necessarium sit, errorem in obs [...]rvando infini­tum, & quod sequitur, inemendabilem, & quatenus talem, recusabilem fuisse. Sed non ita, Simpli­ci, res habet, & facile mihi excusatus es, quod rei conditionem non didiceris, ut tractandi ta­lia inexpertus: sed non possum eodem mantelo [Page 406] autoris errorem palliare, qui rei hujus intellectum dissimulando persuasit sibi, nec nos rem intelligere, speravitque, se nostra abusum ignorantia, magnam fidem conciliaturum esse doctrinae suae apud impe­ritorum multitudinem. Loco igitur admonitionis eorum, qui creduli magis quàm periti sunt, & ut er­rore libereris, fieri posse noveris (quod & saepius acci­det) ut aliqua observatio, quae stellam, exempli cau­sa, usque ad Saturni distantiam elevat, addito de­tractove unico minuto ab elevatione instrumento accepta, eam extollat ad infinitam usque distantiam, & proinde ex possibili in impossibilem: & ex con­verso, ii calculi, qui talibus observationibus nixi, stellam in infinitum removent, saepius accidere po­test, ut unico minuto addito detractôve, eam ad si­tum possibilem retrahant. Quodque dico de uni­co minuto, idem accidere potest cum correctione dimidii, & partis sextae, & minùs. Jam hoc animo fideliter imprime, quòd in distantiis altissimis, cujusmodi est, v. g. altitudo Saturni, aut stellarum fixarum, minores minimis errores ab observatore in instrumento commissi, situm determinatum & possibilem, reddant infinitum & impossibilem. Hoc non perinde accidit in distantiis sublunaribus ac terrae vicinis, ubi accidere potest, ut observatio, ex quâ stellam quatuor semidiametris terrestribus re­motam collegeris, augeri minuive possit non modò minuto unico, sed decem, sed centum, & ultra, ut ta­men calculus eam non reddat infinito spatio remo­tam, sed ne Lunâ quidem superiorem. Ex hoc est quod discas, magnitudinem errorum, ut ita dicam, instrumentalium, non aestimandam esse calculi exi­tu, sed ipsa quantitate graduum & minutorum in instrumento numeratorum: ac illas demum ob­servationes [Page 407] justiores ac minus erroneas esse dicen­das, quae pauciorum minutorum additione vel sub­tractione, stellam ad locum possibilem reducunt. Inter loca vero possibilia verus situs is demum cre­dendus est, circa quem concurrit numerus major distantiarum ex accuratioribus observationibus sup­putatarum.

SIMP.

Non bene capio quod dicis, nec ex me ipso didicerim, quomodo fieri possit, ut in distantiis maximis exorbitantia major nasci possit ex errore unius solius minuti, quam in parvis ex 10. vel 100. minutis. Gratum proinde feceris, si hoc me do­cueris.

SALV.

Tu si non in theoria, saltem in practi­ca videbis hoc ex ista brevi consignatione, quam con­feci ex omnibus combinationibus, & parte indagi­num ab autore omissarum, quas ego supputavi no­tavique in hoc eodem folio.

SAGR.

Oportet igitur, ut ex hesterno in hunc usque diem, hoc est, per 18. horas, omisso cibo som­nóque nil nisi calculos subduxeris.

SALV.

Imo restauravi utroque vires: sed ego supputationes ejusmodi compendiosè suscipio: & si verum dicendum est, haud parum miratus sum, autorem illum tantis ambagibus uti, tot interpositis supputationibus, ad id quod quaeritur haudquaquam necessariis. Quod ut plenius intelligas, & ut expe­ditè cognosci possit, quàm ex observationibus Astro­nomorum, quibus utitur autor, probabilius colli­gatur, stellam novam superiorem Lunâ, atque etiam omnibus planetis, quin inter stellas fixas, imò his al­tiorem esse potuisse, transcripsi in hanc chartam omnes observationes ab eodem autore memoratas, factas à 13. Astronomis, ubi notatae sunt elevationes [Page 408] Polares, & altitudines stellae in Meridiano, tam minimae sub Polo, quàm maximae & superiores. Sunt autem istae.

Tychonis.
  • Altitudo Poli grad. 55. 58. min. prim.
  • Altitudo stellae gr. 84. 0. maxima.
  • 27. 57. min. pr. minima.
  • Atque hae sunt è priori scripto: sed ex secundo maxima est gr. 27. 45. min. pr.
Hainzelius.
  • Altitudo Polaris gr. 48. 22. min. pr.
  • Altitudo stellae gr. 76. 44. min. pr.
  • 76. 33. min. pr. & 45. sec.
  • 76. 35. min. pr.
  • 20. 9. min. pr. & 40. sec.
  • 20. 9. min. pr. & 30 sec.
  • 20. 9. min. pr. & 20. sec.
Peucerus, & Sculerus.
  • Altitudo Poli, 51. 54. min. pr.
  • Altitudo stellae, 79. 56. min. pr.
  • 23. 33. min. pr.
Landgravius.
  • Alt. Polar. 51. 18. m. pr.
  • Alt. stellae 79. 30. m. pr.
Camerarius.
  • Altitudo Polaris grad. 52. 24. min. pr.
  • Altitudo stellae, 80. 30. min. pr.
  • 80. 27. min. pr.
  • 80. 26. min. pr.
  • 24. 28. min. pr.
  • 24. 20. min. pr.
  • 24. 17. min. pr.
Hagecius.
  • [Page 409]Altit. Pol. gr. 48. 22. min. pr.
  • stellae 20. 15. min. pr.
Ursinus.
  • Altit. Pol. 49. 24. m. p.
  • Stellae 79.
  • 22.
Munosius.
  • Altit. Pol. 39. 40. min. pr.
  • Stellae 67. 30. min. pr.
  • 11. 30. min. pr.
Maurolycus.
  • Alt. Pol. gr. 38. 30. m. p.
  • Stellae 62.
Gemma.
  • Altitud. Poli 50. 50. min. pr.
  • Stella 79. 49. min. pr.
Buschius.
  • Altit. Poli 51. 10. m. p.
  • Stella 79. 20. m. p.
  • 22. 40. m. p.
Reinoldus.
  • Altitudo Poli 51. 18. min. pr.
  • Stella. 79. 30. min. pr.
  • 33. 2. min. pr.

Jam ut totum progressum meum videas, inci­pere poterimus ab istis calculis, qui sunt 4. omissi ab autore, ea forte causa, quod sibi contrarios esse vi­deret, quippe stellam supra Lunam, multis semidi­ametris terrestribus evehentes. Horum calculorum primus est iste, super observationibus Landgravii Hassiae, & Tychonis, qui concessione vel ipsius au­toris, ex observatorum exquisitiorum sunt numero: atque in hoc primo declarabo ordinem, quem ob­servo in investigatione: quae notitia cateris quoque calculis omnibus inserviet, quippe per eandem procedentibus regulam, nec in quopiam vari­antibus nisi in quantitate datorum, hoc est, in nome­ris graduum altitudinum Polarium, & elevationum [Page 410] stellae novae supra Horizontem, cujus stellae quaeri­tur distantia à centro terrae, in proportione ad se­midiametrum globi terreni. Neque vero in hoc casu scire interest, quot milliaria semidiameter ille contineat. Unde resolutio illius & distantiae loco­rum in quibus observatum est, qualem instituit au­tor iste, temporis ac operae perditio est: nec ex­puto, cur ita faciendum duxerit, maxime vero, quare tandem inventa milliaria in semidiametros glo­bi terreni convertat.

SIMP.

Forsan hoc ideo facit, ut hac mensura­tum exilitate, earúmque fractionibus, distantiam stellae ad quatuor digitos usque determinatam inve­niat. Nostrae enim sortis homines, qui regulas vestras Arithmeticas non intelligimus, ad auditum talium conclusionum obstupescere solemus, v. g. dum legimus: Ergo cometa, vel nova stella, distabat à centro terrae trecentis septuaginta tribus millibus octingentis & septem milliaribus, & praeterea ducen­tis ac undecim quatermilesimis nonagesimis sep­timis 373807 2111/4097 ex hac inquam adeo praecisa ex actione, qua minutiae etiam annumerantur, eam concipimus opinionem, esse rem impossibilem, ut vos qui vestris in supputationibus vel unius digiti ra­tionem habetis, ad postremum nos centenis milliari­bus decipiatis.

SALV.

Tua haec ratio & excusatio non esset aspernabilis, si in distantia millium milliariorum, excessus defectusve unius cubiti magnum momen­tum haberet, sique suppositiones quas pro veris assumimus, tantum certitudinis haberent, ut ad ex­tremum indubitatam inde veritatem nos eruturos sperare auderemus. Jam vero vides hic in 12. indaginibus autoris, distantias stellae ex iisdem eru­tas, [Page 411] inter sese mutuò differre (& proinde à vero aberrare) multis centuriis & chiliadibus milliarium. Jam cum certo certius noverim, id quod quaero, necessariò centenis milliaribus à justo numero dif­ferre debere; quid attinet, anxium operosi & adusque digitum exacti calculi laborem subire? Sed veniamus tandem ad operationem ipsam, quam hoc modo resolvo. Tycho, ut ex nota appa­ret, observavit stellam in altitudine Polari grad. 55. 58. min. pr. Et altitudo polaris Landgravi [...] fuit 51. 18. min. pr. Altitudo stellae in Meridiano, à Tychone sumpta, fuit grad. 27. 45. min. prim. Landgravius eam invenit altam grad. 23. 3. min. pr.

Quas altitudines huc annotavi, sicuti vides.
  • Tycho Pol. 55. 58. m. pr. * 27. 45. m. pr.
  • Landgr. Pol. 51. 18. m, pr. * 23. 3. m. pr.

Subtrahantur minores—à majoribus, & restabunt istae differentiae—4. 40. m. pr, 4. 42. m. pr- [...] Parallax. 2. m. pr.

Ubi differentia altitudinum Polarium 4.. 40. min. pr. est minor differentiâ altitudinum stellae 4. 42. min. pr. unde differentia parallactica existit gr. 0. 2. min. p.

[Page 412]His inventis, accipio eandem quae est in autor­figuram illam, in qua punctum B. locus est Langra­vii, D. locus Tychonis, C [...]locus stellae A. centrum

[figure]

[...] [Page 413] terrae, ABE. linea verticalis Landgravii, ADE. Ty­chonis, & angulus BCD. differentia parallaxeos. Et cum angulus BAD. à verticalibus interceptus, aequalis sit differentiae altitudinum Polarium; erit igitur gradum 4. 40. min. prim. Eum separa­tim hic noto, ipsiusque chordam seu subtensam è Tabulis Sinuum promptam adjungo. quae est 8142. partium qualium semidiameter AB. est 100000, In­venio deinde angulum BDC. facilè. Medietas enim anguli BAD. hoc est, 2. 20. min. pr. addita ad rectum, dat angulum BDF. 92. 20. min. pr, cui si addatur angulus CDF. quae est distantia à ver­tice majoris altitudinis stellae, quae hic est gr. 62. 15. min. pr. dabit nobis quantitatem anguli BDC. grad. 154. 45. min. per quem noto unâ cum suo sinu è tabula deprompto, qui est, 42657. eique subscri­bo angulum parallaxeos BCD. gr. 0. 2. min. pr. cum suo finu 58. cumbue in triangulo BCD. latus DB. ad latus BC. sit sicut finus anguli▪ oppositi BCD. ad si­num anguli oppositi BDC. ergo si linea BD. esset 58. tunc BC. esset 42657. Cumque chorda DB. sit 8142. partium qualium semidiameter BA. est 100000. & nos scire cupiamus, quotnam talium par­tium sit BC. dicemus ergo per regulam auream, si BD. est 58. BC. erit: 42657. Si ergo eadem DB. fue­rit 8142. quanta esset BC? Multiplicato itaque se­cundo termino per tertium, provenit 3473294. qui numerus divisus per primum 58. in quotiente dabit numerum partium lineae BC. qualium semidiame­ter AB. est 100000. Quod si scire velimus, quot semidiametros BA. contineat eadem linea BC. oportebit de novo dividere eundem quotientem repertum per 100000. & habebimus numerum semidiametrorum comprehensorum in BC. Jam nu­merus [Page 414] 347313294. divisus per 58. dat 5988. 160. ut hîc apparet.

[...]

At (que) hic numerus divisus per 100000. dabit nobis [...]Sed multo compendiosior erit operatio, si primum quotientem inventum scilicet 347313294. divida­mus per productum ex multiplicatione duorum nu­merorum 58. & 100000. qui est [...]& pariter inde provenit [...] Atque tot semidiametri continentur in linea BC. ad quas si adhuc unam jungamus pro linea AB; habebi­mus paulo minus quam 61. semidiametros pro dua­bus lineis ABC. & proinde recta distantia à centro A. ad stellam C. erit plus 60. semidiam. at (que) adeo stel­la supra Lunam evehitur; secundum Ptolomaeum, plus 27. semediam. & secundum Copernicum plus quàm 8. posito quod distantia Lunae â centro terrae, juxta doctrinam ipsius Copernici, sit quantam autor asserit, semidiam. 52. Simili indagine ex observatio­nibus Camerarii & Munosii reperio, stellam sortiri similem quo (que) distantiam, scilicet plus 60. semidiam. Sunt autem observationes istae, cum subjecto calculo.

[...]

[...]

Sequens indago facta est ex duabus observatio­nibus Tychonis & Munosii, quarum calculus stel­lam à centro terrae removet semidiam 478. & ultra

[...]

[...]

Quae se quitur indago, stellam à centro terrae plus quàm 358. semidiametris remotam exhibet.

[...]

[...]

Ex alia hac indagine stella remota deprehenditur à centro terrae plusquam 716. semidiametris.

[...]

Hae quinque sunt, uti vides, indagines, quae stellam longe supra Lunam evehunt. Quo loco [Page 418] velim ut monitum illud meum, quod paulo ante dixi, considerandum tibi proponas, quod scilicet in distantiis magnis, mutatio, aut si mavis, corre­ctio paucissimorum minutorum, per maxima spa­tia stellam transferat. Exempli gratia, in prima istarum indaginum, in qua calculus stellam 60. se­midiametris à terrae centro removet cum parallaxi 2. minutorum; si quis tueri velit, in Firmamento eam extitisse, non est ut aliud quid corrigat in ob­servationibus, nisi duo minuta, atque etiam minus. Tum enim cessat parallaxis, aut ita minuta reddi­tur, ut stellae tribuat immensam distantiam, qualem esse Firmamenti, receptum est ab omnibus. In in­dagine secunda correctio minùs quàm 4. min. pr. idem praestat. In tertia & quarta, aeque ut in prima, duo solummodo minuta stellam etiam supra fixas reponunt. In praecedente, unius minuti quarta, hoc est, 15. secunda, idem praestant. Sed non idem eveniet in altitudinibus sublunaribus. Nam imagi­nare tibi quantamcunque velis distantiam, & inda­gines ab autore factis corrigere justasque reddere tenta, sic ut omnes in eadem determinata distantia conveniant; & videbis; quanto major hic sit adhi­benda correctio.

SAGR.

Non nisi bene feceris, si quodam exem­plo, plenioris intelligentiae gratia, quae dixisti de­claraveris.

SALV.

Propone tibi pro arbitro quamcunque determinatam distantiam sublunarem, ubi sit consti­tuenda stella, ut citra magnam controversiam cer­tiores reddamur, correctiones similes his, quas suf­ficere vidimus ad stellam inter fixas locandam, in locum tibi propositum eam esse reducturas.

SAGR.

Faventiorem autori distantiam non [Page 419] possumus accipere, quàm eam, quae maxima est om­nium, ab ipso in 12. suis indaginibus investigata­rum. Nam dum controvertitur inter Astronomos & ipsum, illis asseverantibus stellam Luna superio­rem extitisse, hoc verò inferiorem fuisse conten­dente, quodvis vel minimum spatium, quo is situm inferiorem probet, victoriam ei tribuit.

SALV.

Sumamus ergo septimam indaginem institutam ex observationibus Tychonis & Thad­daei Hagecii, per quas autor invenit stellae à centro distantiam 32. semidiametrorum, qui situs parti ejus maxime favet. Et ut ei nihil non concedamus, collocetur stella etiam supra ipsum Firmamentum, quae distantia maxime adversatur Astronomis. Posi­to hoc, investigetur, quaenam correctiones essent ne­cessariae, ut undecimae indagini ejus applicatae, stel­lam usque ad distantiam 32. semidiametrorum eve­herent. Incipiamus à prima supputatione super ob­servationibus Hainzelii & Maurolyci: in qua reperit autor distantiam à centro circiter 3. semidiam, cum parallaxi gr. 4. 42. min. pr. & 30. secund. Jam ex­periamur, an parallaxi solummodo ad 20. min. pri­ma reductâ, stella ad 32. usque semidiametros ele­vetur. Ecce brevissimam operationem ac justam. Multiplico sinum anguli BDC. per chordam seu sub­tensam.

[...]

[Page 420] [...]

BD. & divido numerum emergentem, detractis quin­que posterioribus figuris per sinum Parallaxeos: proveniunt 28. semidiametri cum dimidio; sic ut ne quidem correctio graduum 4. 22. min. pr. & 30. sec. subtractorum ex gr. 4. 42. m. pr. & 30. secundis ad stellam 32. semidiametris elevandam sufficiat. quae correctio ut à Simplicio intelligatur, est minuto­rum primorum 262. cum dimidio.

In secunda operatione super observationibus Hain­zelii & Sculeri, cum paralaxi grad. 0. 8. min. pr. & 30. sec. invenitur stella tenere altitudinem 25. semidiam, circiter, ut apparet ex designatione sequenti.

[...] [Page 421] Et contrahendo Parallaxin 0. 8. min. pr. & 30. sec. in 7. min. prima, cujus sinus est 204. elevatur stella 30. semidiametris circiter. Non ergo sufficit corre­ctio 1. min. primi, & 30. secundorum.

[...]

Porro videamus, qua correctione sit opus ad ter­tiam indaginem ex observationibus Hainzelii & Ty­chonis, quae stellam elevat 19. semidiametris cir­citer, cum Parallaxi 10. min. prim. Anguli soliti, eorumque sinus, & subtensa, inventi ab autore, sunt isti, & stellam (ut etiam in autoris operatione) 19. se­midiametris submovent à centro terrae.

[...]

Necesse igitur est, ad illam altius subvehendam, imminui Parallaxin, juxta regulam, quam ipse etiam observat in indagine nona. Ponamus ergo Parallaxin esse 6. min. pr. cujus sinus est 175. factaque [Page 422] divisione, distantia stellae minor adhuc 31. semidia­metris invenitur. Itaque correctio 4. minutorum prim. minor est, quam ut autoris desiderio satisfa­ciat.

Veniamus ad quartam indaginem, & reliquas, per eandem regulam, perque subtensas & sinus in­ventos ab ipso autore. In illa parallaxis est 14. min. prim. & altitudo stellae inventa minor 10. semidia­metris. Etsi jam Parallaxis à 14. tantùm ad 4. m. prima reducatur: vides tamen, stellam ne quidem 13. semidiametris elevari. Non ergo sufficit correctio 10. min. pr. adhibita 14. m. primis.

[...]

In quinta operatione autoris habemus sinus & subtensam uti vides: & Parallaxis est 0. 22. m. p. & 30. sec. quae dat altitudinem stellae 4. semidiametro­rum circiter. Quod [...]i corrigamus Parallaxin & ex 42. m. pr. 30. sec. reducamus ad 5. min. pr. solummodo: tamen hoc ne quidem ad 28. semi­diametris exaltandam stellam sufficiet. Emenda­tio [Page 423] igitur 36. min. primorum & 30. secundor▪ ju­sto minor est.

[...]

In sexta operatione, subtensa, sinus & Parallaxis ita se habent, & altitudo stellae 4. semidiametro­rum invenitur. Videamus, quò ea reditura sit, si Parallaxis ex 8. ad unicum [...]minutum primum redi­gatur. Ecce tibi operationem, & stellam non nisi ad 27. semidiametros circiter elevatam. Non suf­ficit ergo correctio. 7. minutorum prim. adhibita 8. minutis pr.

[...]

[Page 424] [...]

In octava operatione, subtensa, sinus & Parallaxis ejusmodi sunt, uti vides, ex quibus autor altitudi­nem stellae rimatur semidiametri unius cum dimi­dio, cum Parallaxi 43. min. prim. quae reducta ad 1. min. prim. stellam tamen minùs quam 24. se­midiametris exaltat. Ergo correctio 42. min. pri­mor. non sufficit.

[...]

Videamus porro nonam. Ecce subtensam, sinus, & Parallaxin, quae est 15. min. pr. Unde autor sup­putat distantiam stellae à superficie terrae minorem esse una quadragesima septima semidiametri: sed [Page 425] hic intervenit error calculi. Nam ut mox videbi­mus, emergit inde plusquam una quinta. Prove­niunt enim ecce 90/436 quae unam quintam excedunt.

[...]

Quod deinde subjungit autor in emendatione observationum, quod scilicet non sufficiat reducere differentiam Parallaxeos vel ad unicum minutum, at ne quidem ad octavam unius minuri partem, id verum quidem est. Sed affirmo ego, quod nec minus decima parte unius minuti primi reductu­rum sit altitudinem stellae ad 32. semidiametros. Nom sinus decimae partis unius minuti primi, hoc est, 6. secundorum, est 3. per quem si ex regula no­stra dividemus 90. aut quod in idem recidit, si per 300000. dividemus 9058672. inde provenient 30 58672/100000 hoc est, paulo plusquam 30. semidiametri cum dimidia.

Decima dat altitudinem stellae, partem quintam semidiametri, cum his angulis, sinibus & Paral­laxi, quae est gr. 4. 30. min. prim. Hanc Paral­laxin etsi ad 2. min. pr. tantùm reducamus, tamen [Page 426] ne sic quidem ad 29. semidiametros stellam promo­vebit.

[...]

Undecima stellam autori 13. circiter semidiam▪ remotam exhibet, cum parallaxi 55. min. pr. quam si reducamus ad 20. min. pr. experiamur quo­usque sit ascensura stella. Ecce calculus eam ali­quanto minus 33. semidiametris extollit. Corre­ctio igitur 35. paulo minùs supra 55. min. pr.

[...]

[Page 427] [...]

Duodecima cum Parallaxi gr. 1. 36. min. pr. stellam evehit ad altitudinem 6. semidiametris mi­norem. Reducta Parallaxis ad 20. min. pr. distan­tiam stellae dabit 30. semidiametris minorem. Non sufficit ergo correctio unius gr. 16. min. p.

[...]

[Page 428]Istae sunt correctiones Parallaxium decem inda­ginum autoris, pro reducenda stella ad al­titudinem 32. semidiametrorum. [...]

Hinc apparet, reducturo stellam ad altitudi­nem 32. semidiametrorum, necesse esse, ut de sum­ma Parallaxium 836. detrahat 756. easque re­ducat ad 80. quae tamen ipsa correctio nec dum sufficit.

Hinc illud etiam animadvertitur (ut modò no­tavi) si decerneret autor, recepturum se pro vero situ stellae novae, distantiam 32. semidiametrorum, tunc fore, ut correctio caeterarum suarum 10. in­daginum (dico 10. cùm secunda, tanquam alta sa­tis, ad 32. semidiametrorum distantiam reduca­tur per correctionem tantummodo 2. min. pr.) dictam stellam in eam distantiam evectura, requi­reret reductionem Parallaxium talem, cujus omnes [Page 429] subtractiones in summam conficerent plusquam 756. minuta prima: cum tamen in quinque meis suppu­tationibus, quae stellam supra Lunam evehunt, ad eas ita corrigendas, ut eandem in Firmamento con­stituant, sufficiat correctio minutorum 10. prim. & 16. secundorum solummodo.

Jam his ad junge quinque alias indagines, quae stellam praecise in ipso Firmamento collocant, ut nulla plane correctione sit opus: & habebimus 10. indagines eandem Firmamento concorditer asse­rente, sic ut earum quinque (prout vidimus) tantum­modo 10. min. primorum & 15. secundorum cor­rectionem admittant. cum ex diverso pro corre­ctione alterarum 10▪ autoris indaginum, ad redu­cendum stellam in altitudinem 32. semidiametro­rum, necessariae sint emendationes minutorum 756. super min. 836. nimirum ut ex summa 836. detra­hantur 756. si velimus ad 32. semidiametrorum di­stantiam extollere: & tamen haec correctio non suf­ficiet.

Indagines porro, quae immediate, sine ulla corre­ctione, stellam absque Parallaxi, & proinde in Fir­mamento, atque etiam in remotioribus ejus parti­bus ponunt, & in summa [...]m altam quàm ipse Polus est, faciunt, istae quinque sunt quas hîc notamus. [...]

[Page 430] [...]

E reliquis copulationibus, quae fieri possunt ex observationibus omnium illorum Astronomo­rum, eae quae istellam ad infinitum spatium extol­lunt, multò plures numero sunt, scilicet circiter 30. quàm aliae, quarum supputatio stellam deprimit infra Lunam: cumque, uti conventum est inter nos, cre­dibilius sit, observatores in defectu quam in excessu peccasse; manifestum est, correctiones observationi­bus stellam in infinitum extollentibus applicatas, ut eam ad inferiora detrahant, citius, & minori cum emendatione deducturas illam esse in Firmamen­to, quàm infra Lunam: ita ut omnes illae applau­dant opinioni eorum, qui eam stellis fixis inserunt. Adde quod correctiones, quae talibus emendationi­bus quaeruntur, multo sunt minores, quàm eae per quas stella ex improbabili vicinitate reduci po­test ad altitudinem autori illi magis faventem, ut in exemplis superius allatis vidimus: inter quas vici­cinitates improbabiles inveniuntur tres potissimum, quae stellam removere videntur à centro terrae per distantiam semidiametro minorem, sic eam quo­dammodo [Page 431] intra terrae viscera in gyrum reptare fa­ciant. Atque hae sunt illae combinationes, in qui­bus altitudo Polaris unius observatoris major est altitudine Polari alterius; cum contrà elevatio stel­lae ab illo accepta, minor fit elevatione accepta ab isto. Sunt autem tales combinationes hae quas sub­jungimus.

Harum prima est Landgravii cum Gemma; ubi altitudo Polaris Landgravii 51. 18. min. prim. est major altitudine Polari Gemmae, quae est 50. 50. min. prim. sed altitudo stellae Landgravii 79. 30. min. pr. est minor. altitudine stellae observata à Gemma 79. 45. min. p. [...]

Ex his quae hactenus ostendi, discere potes, quant­opere prima illa ratio investigandi distantiam stellae, eamque sublunarem esse probandi, ab autore in­troducta; ipsimet & ejus causae officiat, & quanto probabilius inde clariusque distantiam stellae ad re­motissimas usque fixas referendam esse colligatur.

SIMP.

Quoad hanc partem, infirmitas de­monstrationum autoris satis manifeste detecta mihi videtur. Sed quia hoc omne non multis libri foliis comprehendi video; fieri forte potest, ut aliae ratio­nes autoris, primis illis sint validiores.

SALV.
[Page 432]

Imo non possunt non esse debiliores, si modò praecedentes caeteris servierunt in exem­plum. Nam (ut manifestum est) incertitudo & in­firmitas illarum clare deprehenditur ortum duce­re ex erroribus commissis inter observandum per instrumenta, quibus altitudines & Poli & stellae ac­curate acceptae credebantur, cum in effectu erro­neae omnes esse potuerint; quantumvis Astronomis ad inveniendas per otium altitudines Poli secula multa superfuerint: altitudines vero stellae meridia­nas observare facillimum [...]it; quippe quae & termi­natissimae sunt, & observatori spatium aliquod ad continuationem concedunt, cum in brevissimo tem­pore non mutentur sensibiliter, ut faciunt remotio­res à Meridiano stellae. Quod si verum est, ut est verissimum, quantum ergo fidei tribuemus ejusmo­di supputationibus fundatis super observationes & numero plures, & factu difficiliores, & variatione momentaneas, adde quoque minus commodis in­strumentis & fallacibus institutas?

Sequentes demonstrationes uno oculi ictu trans­curri, earumque supputationes adverti factas ex altitudinibus stellae sumptis in diversis circulis ver­ticalibus, quos Arabica voce Azimuth appellant: cujus generis observationibus adhibentur instru­menta mobilia non solum in circulis verticalibus, sed etiam in Horizonte, & quidem uno eodemqne tempore; ita ut eodem momento quo capitur al­titudo, oporteat observatam in Horizonte fuisse distantiam verticalis, in qua stella est, à Meridiano: pr [...]terea interjecto notabili temporis intervallo, reiteranda est operatio, temporisque decursi praecisa ratio habenda, & fidendum interim aut horologiis, aut aliis stellarum observationibus. Ejusmodi con­geriem [Page 433] observationum deinde confert Autor cum simili alia, ab alio quodam observatore instituta, in alia aliqua regione, diverso instrumento, diversoque tempore: & hinc demum rimari conatur, cujusmo­di fuerint altitudines stellae, & latitudines, Horizon­tales, tempore & hora aliarum priorum observatio­num ac tali denique coaequationi calculum suum in­aedificat. Jam tibi permitto judicium, qui fidei mereantur illa, quae similibus ex indaginibus eru­untur. Praeterea nihil quidquam dubito, si quis ejusmodi prolixarum computationum supplicium subire velit, reperturum eum, ut & in praecedentibus est factum, plures adversae parti, quàm Autori fa­ventes. Sed non putârim operae precium, in rem, quae inter primarias instituti nostri non est, tantum laboris impendere.

SAGR.

Ego hac in parte sum ejusdem tecum sententiae, Verùm quia hoc negotium tanta confusio­ne, incertitudine & erroribus obseptum est, qua ergo fiducia tot Astronomi tanta asseveratio­ne stellam novam altissimam fuisse pronuncia­runt?

SALV.

Nixi sunt duplici genere observatio­num simplicissimarum, facillimarum verissimarum­que. Horum alterutrum per se solum plusquam sufficit ad nos certiores reddendos, stellam vel in ipso firmamento, vel certe longissimo supra lunam tractu locatam fuisse. Unum sumitur ab aequali­tate, vel minimum-differente inaequalitate distan­tiarum ejus à Polo, tum in inferiore Meridiani par­te, tum superiore. Alterum inde promitur, quod stella perpetuo conservavit easdem distantias ab ali­quibus stellis fixis, sibi vicinioribus, praecipuè vero ab undecima Cassiopeae, à qua non plus gradu cum [Page 434] dimidio distabat. Hoc duplici documento citra dubium omne colligitur, stellam a ut absolut [...] Para­laxi omne caruisse, aut exiguam adeo habuisse, ut longissimae ejus à terra distantiae fidem expeditissi­mi calculi faciant.

SAGR.

Quid ergo? numquid Autori ipsi cognita ista fuerunt? & si fuerunt, quid ad ea re­spondet?

SALV.

Proverbio jactare solemus, si quis ex inopia solidae responsionis, errores suos frivolis ra­tiunculis excusat, eum funes dependentes coelo pren­sare. Iste vero autor non ad funes, sed ad aranea­rum telas coelo suspensas decurrit: id quod aperte videbis, si duo haec capita quae modo innuebam, examinare voles. Et initio id, quod nobis distantiae Polares apud fingulos observatores exhibent, brevi­bus istis supputationibus suis complexus. Quarum ad pleniorem intelligentiam docendus primum es mihi quotiescunque stella nova; aut aliud quod Phoe­nomenon terrae vicinum est, quando motu diurno circa Polum convertitur, appariturum ab eo longius distare, dum partem Meridiani inferiorem occupat, quàm dum superiorem, sicut in ista figura [...]videmus: in qua punctum T. denotat centrum terrae: O. lo­cum observatoris: Firmamentum exhibent arcus VPC. Polum P. Phoenomenon per circulum FS. in­cedens, jam infra Polum conspicitur per radium OFC. jam supra: per radium OSD: ita ut loca in Firmamento conspecta, sint D. C. sed vera loca, respectu centri T. sunt B. A. aequaliter à Polo distan­tia. Ubi jam manifestum est, locum apparentem Phoenomeni S. hoc est, punctum D. viciniorem esse Polo, quam alterum apparentem locum C. conspe­ctum radio OFC. At (que) hoc primo notandum est.

[Page 435]Secundo loco notes oportet, quod excessus appa­rentis inferioris distantiae à Polo, supra apparentem superiorem à Polo distantiam major sit, quàm infe­rior phoenomeni Parallaxis: hoc est, aio, quoque excessus arcus CB. (quae est apparens distantia infe­rior) supra arcum PD. (distantiam apparentem su­periorem) sit major arcu CA. (quae est Parallaxis inferior) Id quod ex eo facile colligitur, quia arcus CP. plus excedit arcum PD. quàm arcum PB. cum arcus PB. sit major arcu PD. sed PB. aequalis est arcui PA. & excessus arcûs CP. supra PA. est ar­cus CA. Ergoexcessus arcûs CP. supra arcum PD. est major arcu CA. quae est Parallaxis phoenomeni positi in F. At (que) haec praescire oportebat.

Porrò, ut nihil non autori concedatur, suppona­mus Parallaxin stellae in F. esse totum excessum ar­cûs CP. (hoc est, distantiae inferioris à Polo) super arcum PD. (distantiam superiorem.) Jam exami­nabo, quid ex omnium Astronomorum ab Auto­re productorum observationibus sit secuturum: ex quibus nec unica est, quae ei faveat, & propositum ipsius non destruat. Faciamus initium ab obser­vatioinbus Buschii, qui reperit stellae à Polo distan­tiam superiorem gr. 28. 10. min. pr. & inferiorem gr. 28. 30. min pr. sic ut excessus sit gr. 0. 20. min. pr. quem volo ut in Autoris gratiam totum ponamus esse Parallaxin stellae in F. hoc est, angulum TFO. Di­stantia deinde à vertice, hoc est, arcus CV. est gr. 67▪ 20. min. pr. Inventis duobus hisce, prolongetur linea CO. & super eam erigatur perpendicularis TI. consi­deremusque trianguulm TOI. cujus angulus I. est re­ctus, & angulus IOT. notus, cum [...]it ad verticem anguli VOC. distantiae stellae à vertice: Praeterea in triangulo TIF. itidem recto angulo▪ notus e [...] an­gulus [Page 436]

[figure]

E. pro Paralaxi acceptus. Notentur ergo se­paratim duo anguli FOT. IFT. eorumque suman­tur sinus, qui sunt, quales annotatos videmus. Cum­que in triangulo IOT. qualium partium sinus totus TO. est 100000. talium sinus TI. sit 92276. & praeterea in triangulo IFT. qualium sinus totus TF. est 100000. talium sinus TI. sit 582. ad invenien­dum quot partium sit TF. talium; quales TO. continet 100000. per regulum auream ita conclu­demus. Quando TI▪ est 582. TF. erit 100000. Sed quando TI. esset 92276. quanta foret TF? Multiplicemus 92276. per 100000. proveniunt 9227600000. quae dividenda funt per 582. Quoti­ens est, ut apparet, 15854982. at (que) tot partes erunt in TF. tales, qualium in TO. sunt 100000. Unde cognituri, quot lineae TO. comprehendantur in TF. dividemus 15854982. per 100000. Quotiens erit 158. cum dimidio proxime, at (que) tot semidiametro­rum [Page 437] erit distantia stellae F. à centro T. Et ut opera­tio fiat compendiosior, cum videamus, productum ex multiplicatione 92276. per 100000. dividi de­bere primò per 582. & deinde quotientem per 100000. poterimus, absque multiplicatione 92276. per 100000, solaque divisione sinûs 92276. per si­num 582. idem è vestigio consequi, ut videmus inferiùs, ubi 92276. divisa per 582. exhibent ea­dem 158. cum dimidio circiter. Teneamus ergo memoriâ, solam divisionem sinûs TI. tanquam sinûs anguli TOI, factam per sinum TI. tanquam sinum anguli IFT. nobis exhibere quaesitam distantiam TF. in tot semidiametris TO.

[...]

[Page 438]Vide porro, quid observationes Peuceri nobis exhibeant, quarum inferior Poli distantia est gr. 28. 21. min. pr. & superior gr. 28. 2. m. pr. differentia gr. 0. 19. min. prim. & distantia à vertice gr. 66. 22. min. prim. Quibus ex rebus colligitur distantia stel­lae à centro quasi 66. semidiametrorum.

[...]

Ecce tibi id quod monstrat ex observationibus Tychonis illa, quae magis adversario favere videtur; in qua distantia inferior à Polo est gr. 28. 13. min. prim. & superior 28. 2. m. prim. quarum differen­tiam totam 0. 11. min. pr. ponamus esse Parallaxin: distantia à vertice est gr. 62. 15. min. pr. Vide scrip­tam inferius operationem, & repertam stellae à centro terrae distantiam diametrorum 276 9/16

[...]

Sequens observatio Reinholdi, stellae distantiam à centro facit semidiametrorum 793.

[Page 439] [...]

E sequenti observatione Landgravii elicitur di­stantia stellae à centro, semidiametrorum 107.

[...]

Acceptae à Camerario duae observationes autori faventiores, exhibent stellae à centro distantiam se­midiametrorum 3143.

[...]

Observatio Munosii nullam dat Parallaxin, & proinde stellam novam fixis altissimis interserit.

Hainzelii observatio eandem infinito spatio remo­vet, verùm cum emendatione dimidii minuti primi reponit inter fixas. Idem ex Ursino colligitur, cum correctione 12. min. prim. Ab aliis Astronomicis [Page 440] non sunt annotatae distantiae supra & infra Polum: unde nihil ex iis colligi potest. Caeterum vides, omnes omnium observationes conspirante adversus Autorem consensu stellam in regionibus Coelestibus altissimisque collocare.

SAGR.

Sed quomodo adversus adeo manife­stam contrarietatem ille sese defendit?

SALV.

Obtendit unum è debilissimis istis filis, dicendo Parallaxes imminui per refractiones: quae cum contrarias operationes habeant, Phaenomenon extollunt, cum Parallaxes idem deprimant. Jam quantulam vim ac pondus miserabile hoc effugium habeat, vel inde judicare potes, quod, si effectus ille refractionum eam haberet efficaciam, quam à non longo tempore hucusque Astronomi nonnulli introduxerunt, tunc plus praestare non posset in Phe­nomeno supra Horizontem ultra verum elevando, quàm ut ejusdem, jam ad 23. vel 24. gradus elevati Parallaxin tribus circiter scrupulis imminueret. Quod temperamentum pro stella infra Lunam detrahenda sane quam parcissimum est, & in aliquibus casibus minus quàm id quod concessimus in adversarii com­modum, admittendo excessum distantiae inferioris à Polo supra distantiam superiorem, totum esse Paral­laxin: quae concessio, res multo clarior est & pal­pabilior, quàm effectus refractionis, cujus de mag­nitudine non sine ratione dubito.

Sed insuper isto Autore quaero, num credat, Astro­nomos illos quorum observationes adhibet, habuisse cognitionem illorum effectuum refractionum, eos­que sub considerationem vocasse, necne. Si cog­noverunt, consideraruntque, credere par est, quod in assignandis veris stellae elevationibus, rationem eorum habuerint, ita scilicet, ut gradibus illis alti­tudinem [Page 441] in instrumento repertis tantum adderent demerentve, quantum refractionum alterationibus re­spondebat. Qua quidem ratione distantiae ab illis pronunciatae, pro correctis & exactis, non autem apparentibus & falsis essent habendae. Sin credit, autores illos, ad dictas refractiones non respexisse, fatendum erit, pariter eos errasse in determinandis omnibus illis rebus, quae non possunt absque modifi­catione refractionum ad perfectam exaequationem redigi. Quarum rerum una est, altitudinem Po­larium investigatio praecisa, quae communiter acci­piuntur ex duabus altitudintbus Meridianis alicujus è numero stellarum fixarum semper apparentium: quae altitudines alterabuntur à refractionibus eo­dem planè modo, ut illae refractiones stellae novae: ita ut altitudo Polaris exinde deducta vitiosa sit, eundemque defectum patiatur, quem autor ille altitudinibus stellae novae assignatis adscribit: unde & stellae, & Poli elevationes, pari errore, justo sublimiores evadant. Verum hic error, quod ad praesens nostrum negotium pertinet, omnino nihil officit. Cum enim nihil aliud scire necesse sit, quàm differentiam inter duas distantias stellae novae à Polo, dum inferior illa, & postea superior esset clarum est, illas distantias easdem fore, posita altera­tione refractionis communiter pro stella, & pro Po­lo, quae pro utro (que) communiter emendatur. Haberet aliquod momentum, etsi debile satis, argumentum autoris, si fidem fecisset, altitudinem Poli assignatam fuisse praecisam, & immunem erroris à refractione dependentis, quem errorem deinde non caverint iidem Astronomi in assignandis altitudinibus stellae novae. Sed ille de hac re nos nondū certos reddidit: nec reddere forte poterat: & forte (quod credibilius [Page 442] est) ista cautela fuit ab observatoribus praetermissa.

SAGR.

Instantia illa sufficientissime mihi de­structa videtur. Proinde dic mihi, quid ad hoc re­spondet, quod stella nova semper eandem à sibi vici­nis stellis fixis diflantiam obtinuit?

SALV.

Arripit similiter duo fila, quibus susten­tetur, priore adhuc multò debiliora: quorum unum refractioni itidem est alligatum, hoc minus firmiter, quod ait, refractionem operando instel­lam novam ejusque situm vero altiorem efficiendo, incertas reddere distantias visas à veris, cum stellis fixis ei vicinis comparatas▪ Nec possum satis mira­ri, cur intelligere sese dissimulet, quod eadem refra­ctio, eodem modo, in stella nova, ut in antiqua in ea vicina, vim suam exercitura sit, & utram (que) aequaliter evectura: ita ut per hoc quidem accidens, intervallum inter ipsas nihil alterationis patiatur.

Alterum effugium adhuc infelicius est, & risu pro­sequendum, cum innitatur errori, qui ex ipsa o­peratione instrumentali nasci potuit: dum scili­cet observator centrum pupillae oculi non potest constituere in centro Sextantis (quo instrumento in observandis duarum stellarum intervallis uti so­lemus) sed illud dicto centro tantò altius collo­cat, quanta est distantia ipsius pupillae à nescio quo genae osse, cui caput instrumenti innititur: unde in oculo formatur angulus acutior eo, qui formatur à lateribus Sextantis: qui radiorum visivorum an­gulus etiam à seipso differt, dum stellae parum su­pra Horizontem elevatae, & eaedem deinde ad mag­nam altitudinem sublatae aspiciuntur. Ideo au­tem (ut ipse quidem ait) hic angulus discrepat, quia dum elevatur instrumentum, caput stabile [...]ene­tur: sed si in elevando Sextante, collum retro flecte­retur, [Page 443] & unâ cum instrumento caput elevaretur, tunc angulus servaretur idem, Autoris ergo re­sponsio supponit hoc, quod observatores, dum in­strumento uterentur caput pro eo ac par erat, non elevarint, quae res veri minime similis est. Sed esto, imperite, illi tractaverint instrumentum: teipsum judicem constituo, qualis esse differentia possit inter duos angulos acutos duorum triangulo­rum aequicrurorum, quorum alterius ambo latera longa sint quatuor cubitos, & alterius itidem qua­tuor cubitos, sed cum defectu tantillo, quantula lentis diameter est, nam absolute non major potest esse differentia inter longitudinem duorum radio­rum visivorum, dum linea ducitur perpendiculariter è centro pupillae, super plano regulae Sextantis (quae linea crassitiem pollicis non excidit) & longi­tudinem eorundem radiorum, dum Sextante eleva­to, nec unâ elevato capite, linea illa non amplius ad perpendiculum dicto plano incidit, sed inclinata fa­cit angulum versus circumferentiam aliquanto acu­tum. Sed ut Autorem illum in universum infaeli­cissima illa mendicitate liberem, discat,) apparet enim, ipsum habere perexiguum tractandorum in­strumentorum astronomicorum usum) quod in la­teribus Sextantis aut Quadrantis accommodentur duo pinnacidia, unum in centro, alterum in extre­mitate opposita, quae supra regulae planum, digito aut pàulo amplius extant: & per summitatem ho­rum pinnacidiorum trajicitur oculi radius: qui quidem oculus palmo uno & altero, vel etiam lon­gius, ab instrumento removetur inter observandum, ita ut ne (que) pupilla, nec os genae, nec adeo quicquam observatoris, instrumentum attingat, eive se applicet: multo minus instrumentum sustinetur elevaturve [Page 444] brachiis, maxime si sit ex illo genere grandiorum, ut moris est, quae cum denas, centenas, imò millenas li­bras pendant, bafibus firmissimis imposita sustinen­tur. Igitur Autoris objectio omnis in fumos abit.

At (que) haec subterfugia sunt autoris illius, quae si vel tota chalybea essent, ne quidem centesimam mi­nuti partem penderent: & tamen his se pcrsua­surum nobis credit, esse compensatam illam diffe­rentiam, quae plusquam centum minutorum est, scilicet non esse observatam notabilem diversitatem distantiarum inter fixarum aliquam, & novam stel­lam, toto circuitûs illorum tempore: quae diver­sitas, si stella Lunae proxima fuisset, vel nudo visui valde se conspicuam exhibuisset, absque ullo instru­mento, maxime si comparata fuisset cum undecima Cassiopeae, ad gradum unum cum dimidio vicina, quae plusquam duobus Lunae diametris variari debe­bat, ut rectè adverterunt peritiores illorum tempo­rum Astronomi.

SAGR.

Videre mihi videor infelicem illum agricolam, qui protrita tempestatibus & eversa quam expectaverat omni messe sua, tristi demisso­que vultu incedit, reliquias corradens adeo tenues, ut nec pullo gallinaceo in unum diem alendo suffi­ciant.

SALV.

Autor ille profectò levi nimis arma­tura instructus insurrexit adversus impugnatores in­alterabilitatis Coeli, fragilibusque nimium catenis novam Cassiopeae stellam è regionibus altissimis in has humiliores & elementares detrahere fuit aggres­sus. Et quia mihi videtur clare satis esse demon­strata differentia insignis inter illorum Astronomo­rum & hujus eorū oppugnatoris argumenta; consul­tum fuerit, hac intermissa parte, ad nostram principa­lem [Page 445] materiam reverti: in qua sequitur consideratio motûs annui, Soli communiter attributi, deinde vero ab Aristarcho Samio primùm, & post à Co­pernico, in terram à Sole translati, contra quam hy­pothesin existimo Simplicium egregie instructum, ac praecipue gladio scutóque libelli conclusionum vel disquisitionum mathematicarum armatum accede­re, qui bene fecerit, si proponere suas oppugnatio­nes ordiatur,

SIMP.

Reservabo eas, si vobis ita placet, ad ultimum, ut quae ultimo loco repertae fuerunt.

SALV.

Necessarium ergo fuerit, ut pro ha­ctenus observato modo, proponas ordine rationes in contrarium, tam Aristotelis, quam aliorum anti­quorum: id quod ego quoque facturus sum, ita ut nihil omnino relinquatur non attente consideratum & examinatum: pariter (que) Sagredus ex ingenii sui vivacitate prout se sentiet excitari, cogitationes suas in medium producet.

SAGR.

Ita faciam cum solita mea libertate, quam excusare quoque teneberis, cum ita man­daveris.

SALV.

Non tam excusationem, quàm gratia­rum actionem favor tuus exigit. Verùm incipiat tandem Simplicius proponere difficultates illas, quae faciunt, quò minus credat, terram ratione alio­rum planetarum, in gyrum circa centrum stabile moveri.

SIMP.

Prima eaque maxima difficultas est, re­pugnantia & incompatibilitas horum duorum, esse in centro, & ab eodem esse remotum. Nam si globus terrestris moveri debet uno anno per cir­cumferentiam alicujus circuli, hoc est, sub Zodiaco, impossibile est, ut eodem tempore sit in centro Zo­diaci. [Page 446] Quod autem Terra sit in tali centro, multis modis probatum est ab Aristotele, Ptolemaeo & aliis.

SALV.

Rectissime disputas, nec dubium est, ei qui terram per circumferentiam circuli mobilem facere velit, primò probandum incumbere, quod ea non sit in centro circuli illius. Sequitur ergo, ut videamus, an terra sit vel non sit in illo centro circa quod ego illam rotari aio, & tu in eo ip­so collocatam statuis. Ac initio necessarium est explicatu, num de isto centro tu & ego eun­dem animi conceptum habeamus, necne. Proinde dicito, qualenam & ubi sit centrum istum quod intelligis.

SIMP.

Intelligo, quod est centrum Universi, quod Mundi, quod sphaerae stellatae, quod denique Coeli.

SALV.

Etsi magna ratione possem in contro­versiam A nemine hactenus ostensum est, an Mun­dus sit fini­tus, an vero infinitus. vocare, num sit in natura tale centrum, cum neque tu, nec alius quisquam unquam probaverit, mundum esse finitum & figuratum, vel etiam infini­tum & interminatum: tamen concedendo nunc tibi, quod finitus, & figura sphaerica terminatus sit, ideo (que) centrum suum habeat, videre conveniet, quam sit credibiie, terram, & non potius aliud corpus in isto centro inveniri. Demonstra­tiones Ari­stotelis pro­bantes, U­niversum esse finitum, omnes eva­nescunt, ne­gato, illud esse mobile.

SIMP.

Mundum esse finitum, & terminatum, & sphaericum, id multis rationibus demonstrat Ari­ristoteles.

SALV.

Quae rationes omnes deinde reducun­tur ad unicam, & haec denique ad nihilum. Nam si nego assumptum ejus, hoc est, quod Universum sit mobile, tum omnes demonstrationes ipsius in­tercidunt. Non enim nisi illud Universum esse fini­tum [Page 447] terminatumque probat, quod est mobile. Sed ne disputationes accumulentur, concedam in prae­sens, Mundum esse finitum, sphaericum, & habere suum centrum. Jam cum h [...]c figura ac centrum concludatur argumento ducto à mobilitate, non nisi valde rationabile fuerit, si ex illis ipsis motibus circularibus mundanorum corporum particularem investigationem situs proprii illius centri suscipia­mus. Imo Aristoteles ipse tali ratiocinatione ac Arist. cen­trum Uni­versi con­stituit illud punctum, circa quod omnes sphaerae Cae­lestes agi­tantur. Dubitatur de 2. pro­positioni­bus doctri­nae suae re­pugnanti­bus, quam­nam ad­mitterct Arist. alterutram concedere conctus. determinatione usus, centrum Universi facit id i­psum, circa quod omnes sphaerae Caelestes volvun­tur, & in quo globum terrestrem collocatum cre­didit. Jam dic mihi, Simplici, si Aristoteles evi­dentissimis convictus experimentis, hanc suam dispositionem & ordinem Universi, ex parte per­mutare cogeretur, & fateri se deceptum in harum propositionum alterutra, vel terram in centro lo­cari, vel sphaeras Coelestes circa hoc centrum mo­veri, utram harum confessionum credis eum electu­rum esse?

SIMP.

Credo, si casus hic eveniret, quod Peri­patetici.

SALV.

Non quaero de Peripateticis, quaero de ipso Aristotele. Nam quod ad illos, optime scio, quid sint responsuri; nimirum ipsi ceu reverenissima & humillima mancipia Aristotelis, negarent omnes ex­perientias, & omnes omnino observationes: quin & cas vel videre recusarent, ne veras confiteri necesse haberent: dicerent potius, Mundum stare, ut scripsit Aristoteles, non autem ut vult natura. Nam ubi hoc eis autoritatis Aristotelicae praesidium ademeris, qua re ulterius instructos in aciem prodituros existi­mes? Caeterum dic mihi, quid sentias Aristotelem ipsum esse facturum.

SIMP.
[Page 448]

Profecto non facile dixero, utrum duo rum inconvenientium pro minore sit habiturus.

SALV.

Noli, quaeso, voce hac uti, nec incon­veniens appella, quod queat esse necessarium ut ita se habeat. Id fuit inconveniens, ponere vel ter­ram in Centro Coelestium revolutionum. Sed cum nescire te profitearis: quam in partem inclinaturus sit Aristoteles; cum illum ego pro magni ingenii homine habeam, examinemus, utra duarum electio­num rationi sit convenientior, & eam Aristotelem recepturum fuisse statuamus. Ut ergo colloqui­um nostrum arcessamus à principio, & ponamus in gratiam Aristorelis. Mundum (cujus de magni­tudine non habemus sensatam notitiam ultra stel­las fixas) tanquam figura sphaerica constantem, & motu circulari agitatum, necessariò & respectu fi­gurae, & respectu motûs, habere centrum: cum praeterea certi simus, intra sphaeram stellatam esse multos orbes, unos alteris cum suis stellis inclusos, qui moventur circulariter; jam quaeritur, quid­nam creditu dictúve sit rationabilius, istos orbes con­tentos invicem, moveri circa idem Mundi centrum, an circa aliud longe satis ab isto remotum? Jam dic ea de re, Simplici, sententiam tuam. Convenien­tius est, ut continens & conten­tum move­antur circa idem cen­trum quam circa di­versa.

SIMP.

Si huic uni praesupposito possemus inni­ti, si (que) certo sciremus, aliud nihil occurrere posse quod nos inde deturbet; dixerim, esse multo rati­onabilius asserere, quod continens & partes con­tentae moveantur omnes circa commune centrum potius quàm circa diversa.

SALV.

Jam cum verum sit, quod centrum Mundi sit idem cum eo, circa quod moventur or­bes corporum Mundanorum, hoc est planetarum; certissimum est, non terram, sed Solem potius in [Page 449] centro Mundi collocatum inveniri. Unde quod hanc Si centrum Mundi est idem cum eo circa quod mo­ventur planetae; Sol, & non terra, in eo collocabi­tur. Observa­tiones, è quibus col­ligitur, So­lem & non terrā esse in centro re­volutionum caelestium. primam, simplicem, & generalem apprehensionem, locus medii ad Solem pertinet: ac terra tantum est à centro remota, quantum ab ipso Sole.

SIMP.

Verùm unde argumentaris tu, non terram, sed Solem esse in centro conversionis planetarum?

SALV.

Concluditur hoc ex evidentissimissi­mis, & proinde necessariò firmis observationibus, quarum illae maxime palpabiles sunt ad excluden­dam ab hoc centro terram, & collocandum ibi So­lem, quod omnes planetae deprehenduntur modò viciniores terrae, modò remotiores ab ea, differen­tiis tam enormibus, ut v. gr. Venus remotissima, sexies remotior à nobis inveniatur, quam si est vici­nissima: & Mars octuplo altiorem distantiam in uno quàm altero statu obtineat. Vide jam, an Aristo­teles parum deceptus fuerit, dum eos semper à nobis aequaliter esse remotos credidit.

SIMP.

Quibus deinde probas indiciis, quod motus eorum sint circa Solem?

SALV.

In superioribus tribus planetis, Marte, Jove, & Saturno, petitur argumentum ex eo, quod semper vicinissimi terrae deprehenduntur, cum sunt in oppositione Solis; & remotissimi, si ad conjun­ctionem properant: & haec appropinquatio ac elon­gatio tantum infert, ut Mars vicinus sexagies ma­jor appareat, quàm cum est remotissimus. De Veneris post ac Mercurii revolutione circa Solem Mutatio fi­gurarum in Venere ar­gumento est, moveri eam circa Solem. inde certi reddimur, quia non multum ab eo elon­gantur, & quia jam supra, jam infra illum con­spiciuntur, ut ex mutatione figurarum in Venere necessariò concluditur. De Luna certum est, quod nullo modo possit à terra separari, propter rationes in progressu distinctius explicandas.

SAGR.
[Page 450]

Expecto cognoscenda mihi multo mi­rabiliora quae dependent ab isto terrae motu an­nuo, quam quae à motu diurno.

SALV.

Nihil quicquam erras. Nam operatio diurni motus in corporibus coelestibus non pr [...]sti­tit, nec praestare potuit aliud, quàm ut faceret Vni­versum praecipiti cursu videri nobis in contrarium ferri: iste motus animus admiscendo se particulari­bus motibus omnium planetarum, producit ino­pinata Luna non potest à ter­ra separari, plurima, quae summos quosque viros hactenus exarmarunt, ut, quod reponerent non haberent. Sed ut primas generales apprehensiones recipiamus, iterum affirmo, centrum coelesti [...]m conversionum Motus an­nuus terrae permixtus caeterorum planetarum motibus, ap­parentias admirabi­les produ­cit. quin (que) planetarum, Saturni, Jovis, Martis, Vene­ris, & Mercurii esse Solem, & fore quo (que) Terrae, si eam in Coelo, faelici successu reponere poteri­mus. Quod ad Lunam attinet, ea motum circu­larem circa terram observat à qua (ut jam dixi) nullo modo separari potest: sed non interim omit­tit illa simul cum terra, motu annuo circumire Solem.

SIMP.

Nondum satis hanc [...]structuram intel­ligo, quam forte facta quadam delineatione rectius assequar, & facilius de eo conferre poterimus.

SALV.

Esto ita: imo quò magis & acquies­cas, & admireris, volo designationem hanc tuapte manu conficias, & videas, eam optime te capere, quamvis tibi non intellectam putes Conficies au­tem eam exactè, tantummodo ad interrogata mea respondendo. Chartam igitur ac circinum in Systema Universi ex apparen­tiis desig­natur. manus sume. Referat autem illa charta candida immensam expansionem Universi, in quae distri­buendae tibi sint & ordinandae partes ejus, prout ra­tio tibi dictabit. Ac initio, cum nec movente me, [Page 451] probe scias, terram in hoc Universo collocatam esse, proinde nota punctum aliquod arbitratu tuo, circa quod illam constitutam intelligas, idemque charactere aliquo designa.

SIMP.

Sit ergo signum A. locus globi terrestris.

SALV.

Bene est. Scio deinde, te optime scire,

[figure]

[Page 452] terram non esse intra corpus Solare conditam, nec ei contiguam, sed certo spatio distantem. Igitur assigna Soli alium locum, quantum libeat à terra re­motum, eumque signo nota.

SIMP.

Ecce factum. sit locus corporis solaris hoc signum O.

SALV.

Constitutis hisce duobus, oportet ut de Veneris accommodando corpore cogitemus ea ra­tione, ut status & motus ejus his satisfacere possit, quae per sensatam experientiam de illis edocemur. In memoriam ergo tibi revoca, quae vel è praece­dentibus colloquiis, vel observationibus propriis, accidere in illa didicisti: ac deinde locum ei quem convenire putaveris assigna.

SIMP.

Posito, veras esse apparentias abs te nar­ratas, & mihi quoque in libello conclusionum lectas, quod scilicet ista stella nunquam à Sole digrediatur ultra certum ac determinatum intervallum 40. & Venus ma­xima ver­sus conjun­ctionem ve­spertinam, & minima versus ma­tutinam. tot graduum, sic ut nunquam attingat non modò Solis oppositionem, sed neque quadratum, ac ne quidem sextilem aspectum: praeterea, quod eam uno tempore quadragies majorem sese quam altero monstret, maximam scilicet, quando retrograda tendit ad conjunctionem vespertinam Solis, & mi­nimam, si motu directo pergit ad conjunctionem matutinam: denique si verum est, illam, cum ap­paret maxima, corniculatam gerere speciem, at quando minima, perfecte rotundam; fi, inquam, hujusmodi apparentiae verae sunt, non video quî pos­simus effugere, quin affirmemus, hanc stellam per Concludi­tur, neces­sario Vene­ris orbitam ambire So­lem. circulum converti circa Solem, cùm de illo circu­lo, nullo modo dici possit, quod terram ambiat ac intra se contineat, multo minus quod Sole sit inferior; hoc est, inter Solem ac terram locatus, nec etiam [Page 453] quod Sole superior. Non potest ille circulus ambire terram; quia Venus nonnunquam opponeretur Soli: non potest esse inferior; quia Venus circa utramque cum Sole conjunctionem appareret falcata: deni­que nec superior esse potest; quia rotunda sem­per appareret, & nunquam corniculata. Proin­de sedem suam Veneri metaturus, signabo circulum CH. circa Solem, qui non unâ terram amplecta­tur.

SALV.

Venere nacta locum suum, de Mercurio porro solliciti simus oportet, qui cum, ut nosti, sem­per in vicinia Solis commoretur, multo minùs Ve­nere ab eo elongatur. Ergo considera, quem ei lo­cum assignare conveniat. Concludi­tur Mercu­rii revolu­tionem fieri circa So­lem, intra Veneris or­bitam.

SIMP.

Dubitandum non est, illum ut Veneris amulum, orbita minore intra Veneris orbem con­clusa, & Solem tamen ambiente, sede commodissi­ma locari, maxime cum eum esse Soli propinquum, argumento & indicio firmissimo sit vivacitas splen­doris ipsius, supra Veneris aliorumque Planetarum. Quo fundamento nixi, circulum ejus signabimus no­tatum characteribus BG.

SALV.

Marti deinde quem tribuemus lo­cum?

SIMP.

Mars, cum veniat ad oppositionem So­lis, necessarium est, ut amplectatur orbitâ suâ terram: Martis or­bita neces­sario Solem juxta ac terram comprehen­dit. sed & hoc necessarium esse video, ut amplectatur unâ Solem. Nam si venit ad conjunctionem cum So­le, si non super, sed subter illum incederet, cornicu­latus appareret, instar Veneris & Lunae: atqui sem­per ille rotundam speciem exhibet. Est ergo neces­sarium, ut circulo suo non minus Solem, ac terram includat. Et quia dixisse te memini, Martem Soli oppositum, sexagies majorem videri, quàm conjun­ctioni [Page 454] propinquum; his apparentiis optime videtur accommodari circulus circa centrum Solis, com­plexus unâ terram: cujusmodi circulum infignio litteris DI. ubi Mars in puncto D. terrae vicinissimus, & Soli est oppositus: sed in puncto I. Soli conjun­ctus, à terra longissime distat. Et cum eaedem appa­rentiae Iupiter & Saturnus ipsi quoque terram So lemque cir­cumdant. observentur in Jove & Saturno, licet multò minori diversitate in Jove quàm in Marte, & adhuc minore in Saturno quàm in Jove; mihi videor in­telligere, hosce quoque planetas concinne satis loca­tum iri, descriptis circa Solem duobus circulis, prio­re pro Jove, cum notis EL. altero superiore pro Sa­turno, cum notis FM.

SALV.

Tu vero te hactenus egregie gessisti. Propinqui­tas & re­motio trium superiorum planetarum infert du­plum di­stantiae ter­rae à Sole. Diversitas apparentis magnitu­dinis minor est in Sa­tur no quàm Iove, & in Iove quàm Marte, & quare. Orbis Lunae terram am­plectitur, Solem non item. Et quoniam (uti vides) maximam minimamque trium superiorum à terra distantiam metitur du­plum distantiae inter terram & Solem, hinc diversitas major sit in Marte quàm in Jove; cum circulus Mar­tis DI. minor fit circulo Jovis EL. similiterque quia idem Jovis circulus EL. minor est circulo Saturni FM. eadem diversitas adhuc minor est in Saturno quàm in Jove: atque hoc apparentiis exacte respon­det. Restat jam, ut de loco Lunae assignando cogi­tationem suscipias.

SIMP.

Eandem sequendo methodum, quae mi­hi videtur esse certissima, cum videamus, Lunam & conjunctioni & oppositioni Solis obnoxiam esse, concedamus oportet, orbitam ipsius, complexu suo terram includere: nec tamen est necesse, ut Solem complectatur. Nam ita si tenderet ad conjunctio­nem, vultum non falcatum, sed rotundum semper ac lumine plenum ostenderet. Praeterea nunquam sui inter ipsum ac nos interpositione produceret eclipfin, ut saepe facit. Necesse igitur est, circulum [Page 455] ei tribuere qui terram ambiat; cuiusmodi esset iste NP. sic ut constituta in P. nobis ex terra A. appareat conjuncta cum Sole, unde nonnunquam eum ecli­psare possit: at in N. posita conspiciatur opposita Soli, in eoque statu terrenam umbram incidere pos­sit, & obscurari.

SALV.

Jam quid, Simplici, stellis fixis facie­mus? anne spargemus illas per immensas Universi abyssos, in diversis à quocunque determinato puncto distantiis: an vero collocabimus in superficie aliqua sphaericè circa centrum suum extensa, sic ut earum unaquaeque ab eodem centro distet aequaliter?

SIMP.

Malim incedere media via, iisque assi­gnare Stellarnm fixarum si­tuatio pro­babilis. Universi sphaera qualis exi­stimanda sit. orbem descriptum circa determinatum ali­quod centrum, & duabus sphaericis superficiebus comprehensum, una scilicet altissima concava, & altera inferiore convexa, intra quas constituerem innumerabilem stellarum multitudinem, sed in di­versis tamen altitudinibus, & haec posset appellari sphaera Universi, in se continens orbes planetarum à nobis jam defignatos.

SALV.

Hactenus ergo, Simplici, corpora mun­dana, juxta distributionem Copernici exacte ordi­navimus, idque tuapte manu factum est: quin hoc amplius, omnibus attribuisti motiones proprias, excepto Sole, terra & sphaera stellata: & Mercurio cum Venere dedisti motum circularem circa So­lem, sic ut terram orbitae suae ambitu non com­plectantur. Circa eundem Solem fac moveri tres superiores, Martem, Jovem & Saturnum, comprehen­dendo terram inter circulos eorum. Luna deinde non potest alia ratione moveri, nisi circa terram, non complectendo Solem: quibus de motibus tibi quo­que cum ipso Copernico convenit. Nunc inter So­lem [Page 456] terram, & sphaeram stellatam tria decidenda re­stant: Quies, mo­tus annuus, & diuruus, distribui debent in­ter Solem, terram, & Firma­mentum. In sphaera mobili pro­babilius est, centrum ejus esse stabile, quàm a­liam quam­cunque partem. hoc est, quies, quae terrae competere vide­tur: motus annuus sub Zodiaco, qui apparet esse Solis: & motus diurnus, qui apparet esse spharae stel­latae, sic ut participetur ceteris Universi partibus om­nibus, excepta terra. Et cum verum sit, quod om­nes orbes planetarum, dico Mercurii, Veneris, Mar­tis, Jovis, & Saturni, moveantur circa Solem tan­quam suum centrum; tantò rationabilius esse vide­tur, quietem esse Solis potius quàm terrae, quantò rationabilius est, sphaerarum mobilium centrum quiescere, quàm alium aliquem locum à centro re­motum. Terrae itaque, ut qu [...] constituitur in me­dio partium mobilium, dico inter Venerem & Mar­tem▪ quorum illa revolutionem suam novem men­sibus, hic biennio con [...]icit, admodum concinne po­test attribui motus annuus, quiete Soli relicta. Quod si sic habet, sequitur per necessariam consequentiam, quod diurnus quoque motus terrae sit tribuendus. Nam si Sole quiescente, terra non revolveretur in Si terrae motus an­nuus tri­buatur, tri­buendus ei­dem etiam erit diur­nus. seipsam, sed annuum solummodo motum haberet, tunc noster annus nil nisi unus dies & una nox esset, scilicet sex menses diem, & alii sex noctem consti­tuerent, ut alibi dictam est. Vide porro, quam concinne tollatur ex universo praecipitatissimus ille motus 24▪ horarum, & quomodo stell [...] fixae, quae totidem Soles sunt, nostro Soli conformes, perpe­tua quiete fruantur. Videas insuper, quanta vel in hac adumbratione superficiaria facilitas ostendatur reddendi rationes tantarum apparentiarum in cor­poribus caelestibus.

SAGR.

Facilitatem illam & ipse capio opti­me: sed quemadmodum tu ex ista simplicitate col­ligis magnam probabilitatem systematis illius, alii [Page 457] forsitan ex opposito possent inde contrarias de­ductiones instituere, non absque ratione dubitando, quî fiat, quod cum Pythagoricorum hoc systema sit antiquissimum, & apparentiis tam bene ac­commodatum, postea tamen progressu tot millium annorum tam paucos sectatores habuerit, atque etiam ab Aristotele ipso rejectum fuerit, ac ipse denique Copernicus eandem perpetuo fortu­nam sustineat.

SALV.

Si tibi, mi Sagrede, sicuti mihi pluries accidit, audire contigisset, quo ineptiarum genere vulgus reddatur contumax & persuasu difficile, ut saltem aures, non dicam assensum praebeat istis novatoribus; credo, mirari desineres, adeo paucos inveniri sectatores opinionis illius. Sed meo quidem judieio non magnopere curanda sunt ingenia illa Fabula plusquam pueriles, quae idiotis in opinione de terrae stabilitate retinendis sufficiunt. quibus ad immobilitatem terrae firmissimè creden­dam, firmissima ratio videtur, quod videant, se hoc mane Constantinopoli non pransuros, nec hac vespe­ra in Japonia coenaturos; quodque certi sint, terram, tanquam corpus gravissimum, non posse ascen­dendo supra Solem eniti, & postea per praecipitium deorsum ferri. Talium, quorum numerus infinitus est, non oportet habere rationem, nec eorum ad affa­nias attendere, nec operam denique dare, in partes tuas inque societatem opinionum subtilissima­rum ac delicatissimarum ut eos petrahas homines, quorum definitionem genus tantum ingreditur, & differentia deficit. Praeterea quid omnibus un­dique demonstrationibus conquisitis, lucri te fa­cturum putas in ingeniis hominum adeo stolido­rum, ut ne suam quidem ipsorum extremam stul­titiam per se cognoscere possint? Verum admira­tio mea, Sagrede, plurimum à tua differt. Tu miraris, [Page 458] quod adeo pauci consectati fuerint opinionem Py­thagoricorum: ego vero obstupesco, inventum hactenus aliquem esse, qui fuerit eam amplexus & secutus: nec satis mirari possum eminentiam illorum ingenii, qui receperunt eandem veramque judica­runt, Ostenditur quam abso­na sit & improbabi­lis opinio Copernici. & intellectus sui vivacitate tantam vim pro­priis suis sensibus intulerunt, ut id, quod ratiocina­tio dictabat, anteponere potuerint illi cujus contra­rium per sensatas experientias apertissime monstra­batur. Quod rationes contra diurnam terrae vertiginem à te jam examinatae magnam speciem habeant, supra vidimus. Et sane quod Ptolemai­ci, Aristotelici, omnesque sectatores ipsorum, pro firmissimis eas receperint, maximo argumento est, efficacissimas esse. Illa vero experimenta, quae Ratio at (que) discursus in Aristar­cho & Co­pernico praevalent Sensui ma­nifesto. mot [...]i annuo aperte adversantur, multo majorem repugnantiae speciem prae se ferunt, ita ut nequeam (est enim hoc iterum dicendum) admirationi meae finem invenire, quomodo in Aristarcho & in Co­pernico Ratio Sensui violentas adeo manus inferre potuerit, ut adversus illum victricem se e credu­litatis dominamque constitueret.

SAGR.

Ergo huic quoque motui annuo op­positae fortes impugnationes aliae nobis expectandae sunt

SALV.

Sunt, & quidem evedentes adeo sen­sataeque, ut, nisi sensus aliquis vulgari ac naturali superior & excellentior cum ratione sese conjun­xisset, valde dubitem [...], numquid ipsemet quoque Copernicano systemati multo fuerim iniquior futu­rus, quam eram, ex quo mihi lampas solito clarior alluxit.

SAGR.

Quin ergo tandem ad conflictum de­scendimus. Nam quicquid verborumalio impenditur. perdi mihi videtur.

SALV.
[Page 459]

En adsum paratus obsequi tibi. Jam Mars Syste­ma Coper­nicanum ferociter assultat. designavi tibi systematis Copernicani formam, cujus veritatem initio Mars ipse assultu ferocissimo petit. Nam si verum esset, quod ille suas à terra distan­tias adeo variet, ut à minima ad maximam remo­tionem tanta sit differentia, quantum est duplum di­stantiae Solis à terra; tunc necessarium esset, ut pro­pinquissimus nobis, discum suum sexagecuplo ma­jorem ostenderet, quam remotissimus. Atqui ta­lis diversitas apparentis magnitudinis tantum abest ut animadvertatur, ut etiam Soli oppositus, cum terrae vicinus est, ne quidem quadruplo aut quintu­plo majorem se ostendat, quam cum ad conjunctio­nem properans, radiis solaribus occultatur.

Aliam eamque majorem adhuc difficultatem Ve­nus Aparentiae Veneris Co­pernicano systemati se praestant adversarias exhibet, quae si solem circumcurrens, ut Co­pernicus affirmat, modo supra, modo infra illum esset, tantum elongando se à nobis, & ad nos acce­dendo, quanta foret descripti ab ea cireuli diame­ter; tunc quando sub Sole, nobisque vicinissima esset, deberet exhibere nobis discum suum paulo mi­nus quam quadragies majorem, qua [...] cum superior Alia diffi­cultas ex Venere Co­pernico ob­jecta. Sole & alteri suae conjunctioni vicina est. At nihilo­minus differentia quasi est imperceptibilis. Accedit alia difficultas, cum corpus Veneris per se tene­brosum sit, ac instar Lunae Solis tantum illumi­natione resplendeat, ut rationabile videtur, tunc cum infra Solem versatur, falcatam sese nobis osten­dere Venus, se­cundum Co­pernicum, aut per se splendet, aut substantia transparen­te constat. deberet, non secus ac Luna Soli quoque pari­ter vicina. Atqui hoc accidens in Venere non appa­ret. Copernicus pronunciavit quidem, illam vel esse per se lucidam, vel tali constare materia, quae possit imbibere lumen solare, idque per omnem suam pro­funditatem transmit [...]ere, ita ut semper sese nobis [Page 460] resplendentem exhibere queat. At (que) hoc modo Co­pernicus Copernicus exiguam magnitu­dinis in Ve­nere & Marte mu­tationem tacet. non-mutatam quidem in Venere figuram excusavit: sed de parum variata ipsius magnitudine nil quidquam dixit: de Marte quoque multo minus quam erat necesse; credo quod apparentiam, tantopere repugnantem Hypothesi suae non posset ita salvare, ut sibi ipsi satisfaceret: quam tamen, occur­rentibus tot aliis rationibus persuasus, defendit, & Luna non parum tur­bat ordinem aliorum planetarum pro vera habuit. Praeterea facere, ut omnes Pla­netae simul cum terra moveantur circa Solem tanquam centrum conversionis corum, & ut Luna sola perturbet hunc ordinem propriumque mo­tum suum circa terram habeat, utque cum ipsa, tum terra, totaque sphaera elementaris, uno simul raptu, circa Salem unico anno ferantur; id vero al­terare quodammodo ordinem, eum (que) minns verisi­milem, imo falsum efficere videtur.

Atque hae sunt difficultates, quae faciunt ut mirer Aristarchum & Copernicum, qui fieri non potest quin [...]as adverterint, cum tamen solvere non possent, nihilominus retentos contrariis rationi­bus aliis, his quae ratio dictabat, adeo firmiter inhae­fisse; ut confidenter affirmarint, Universi structuram non posse aliam quàm à se designatam habere figuram. Occurrunt hic plures aliae gravissim [...] pulcherrim▪ que dissicultates, à mediocribus ingeniis haud ita solutu faciles, at penetratae tamen à Coper­nico declarataeque, quas adducemus inferius, ubi prius responderimus ad alias aliorum obje­ctiones, Responde­tur ad pri­ores tres objectiones contra Sy­stema Co­pernici. huic Hypothesi contrarias. Jam ut aggre­diamur declarationes & responsiones ad tres addu­ctas gravissimas objectiones; affirmo, priores d [...]as non modo non adversari Copernicano Sy­stemati, verum etiam eidem vehementer & absolute [Page 461] favere. Nam & Mars & Venus inaequalem sibi ipsis magnitudimem exhibent pro assignatis proportioni­bus: & infra Solem locata Venus in falcem cur­vatur, & eodem praecise modo sicuti Luna, phases suas habet.

SAGR.

Sed quomodo haec res Copernicum la­tere, ac tibi manifesta esse potuit?

SALV.

Ista comprehendi non possunt nisi sensu visús, quem quidem natura non ita perfectum ho­mini concessit, ut ad discernendas usque tales diffe­rentias pertingere potuerit: imo instrumentum vi­dendi ipsum sibi ipsi est impedimento. Sed postquam aetate nostra Deo visum est, humano ingenio conce­dere mirabile adeo commentum, quo visum nostrum perfectiorem reddamus, eum (que) quater, sexies, decies, vicies, tricies & quadragies multiplicemus, hinc fa­ctum est, ut infinita objecta, quae vel per distantiam suamvel propter parvitatem erant invisibilia, medi­ante Telescopio sint facta conspectissima.

SAGR.

Atqui Venus & Mars non sunt objecta propter distantiam vel parvitatem invisibilia: quin simplici ea visu naturali comprehendimus. Quî fit ergo, quod differentias magnitudinum & figuras ea­rum non distinguimus?

SALV.

Hac in re magna ex parte impedimur, Ratio quî fiat, quod Venus & Mars non appareant nobis varia­re magni­tudinem, quantum convenie­bat. ut jam innui, ab ipso oculo nostro, cui objecta re­splendentia & remota non repraesentantur simplicia & pura, sed radiis adventitiis ac miris circun­data, longis adeo densisque, ut nudum corpusculum ipsorum decies, vicies, centies, imo millies auctius appareat, quàm appareret, si ascititium illud radio­rum capellitium ipsi detraheretur.

SAGR.

Jam recordor, legisse me nescio quid de hac materia: nec scio an in literis solaribus, an vero [Page 462] in Saggia­tore. Trutinatore amici nostri communis. Opere pre­tium est, tum meae refricandae memoriae causa, tum in gratiam Simplicii, qui forte scripta illa non vidit, ut distinctius explicemus, quomodo compara­tum sit hoc negotium, cujus cognitionem valde ne­cessariam esse puto capiendis rectius iis, quae jam tractantur.

SIMP.

Haec omnia profecto quae Salviatus in praesens adfert, nova meis au ribus accidunt. Nam ut verum fatear, nec talium librorum legendo­rum Telescopii operationes, pro fallaciis à Peripate­ticis habi­tae. curiositas me cepit: nec isti Telescopio re­cens introducto magnam fidem adhibui: quin se­quendo vestigia aliorum Philosophorum Peri­pateticorum sodalium meorum, fallaciis ac dece­ptioni crystallorum illa censui tribuenda, quae alii pro stupendis operationibus habuerunt. Proinde si hactenus errore fui correptus, eo liberari gratum ha­bebo; & illectus aliis abs te auditis novitatibus atten­tiorem me his, quae restant, audiendis praebebo.

SALV.

Confidentia, quam homines isti de sa­gacitate sua concipiunt, non minus ratione caret, quam iste contemptus, quo judicium alienum pre­munt. Et est profecto res mira, quod se censeant idoneos, qui rectius de hoc instrumento, quod nun­quam tamen tractarunt, judicare possint, quam illi qui sexcenties illud explorarunt, & adhuc explo­rant quotidie. Sed missum quaeso faciamus hoc genus hominum pervicacium, quos nequidem taxare queas, ut non majori, quam promereantur, honore afficias. Et ut ad propositum nostrum redeamus, affirmo, objecta resplendentia, seu quia lumen illo­rum in humiditate, quae supra pupillas est, refringitur, seu quia reflectitur in crepidinibus palpebrarum spargendo radios suos reflexos super easdē pupillas, [Page 463] seu denique propter aliam causam, ingeri oculo no­stro Objecta re­splendentia radiis ad­venticiis circumdata apparent. circumdata novis radiis, & proinde majorem ha­bentia speciem equam eorū corpora tali irradiatione nudata representarent. Atque hoc luminis augmen­tum magis magisque increscit proportionaliter, prout corporum lucidorum parvitas decrescit; Ratio pro­pter quam corpora lu­minosa tan­to magis in­crescere vi­deantur, quanto mi­nora sunt. eo precise modo, ut, si supponeremus, augmen­tum resplendentium crinium esse v. gr. qua­tuor digitorum, hoc additamentum, circulo, qui quatuor in diametro digitos habet circumje­ctum apparentem ejus amplitudinem novies majo­jorem efficeret. Sed

SIMP.

Dubito, numquid dicere volueris ter. Nam quaterni digiti hinc & inde circuli diametro quatuor digitorum adjecti, quantitatem ejus tripli­cant, non autem noncuplam faciunt.

SALV.

Parum geometrice, Simplici, loqueris. Figurae su­perficiales crescunt in duplicata linearum suarum pro­portione. Verum est, diametrum triplicari: sed superficies qua de nunc agimus, augetur in noncuplum. Nam ne Simplici, nescias, superficies circulorum sunt inter se, sicuti quadrata de ipsorum diametris: & circulus, qui quatuor in diametro digitos habet, ad alium circulum duodecim digitorum, habet eam proportionem, quam habet quadratum quaternarii ad quadratum duodenarii numeri, hoc est, quam habet 16. ad 144. Proinde major illo erit novies, non autem ter. quod docendi Simplici causa dictum esto. Et ut pergamus, si idem capillitium quatuor digitorum adjungamus ad circulum, cujus diamiter duorum tantum digitorum esset, tunc dia­miter coronae esset decem digitorum, & area cir­cini ad aream nudi corpusculi esset ut 100. ad 4. Haec enim sunt quadrata de 10. & 2. Ergo 25. vici­bus lumen increvisset. Denique quatuor digitorum [Page 464] crines additi ad parvum circulum unius in diametro digiti, eum augerent 81. vicibus: atque ita conti­nue luminis augmenta majori subinde proportione siunt, prout objectorum realium dilatorum quan­titas decressit.

SAGR.

Difficultas illa, quae turbavit Simpli­cium, me profecto non offendit. Sunt autem aliquae res aliae, quas clarius intelligere desidero: ac in spe­cie scire velim, quo fundamento nixus affirmes, lu­minis illud augmentum in omnibus objectis visibi­libus esse semper aequale. Objecta quanto vi­vidiore lu­mine sunt, tantò magis diffundi videntur.

SALV.

Jam ex parte rem declaravi, dum dixi increscere solùm objecta lucida, non autem obscu­ra: nunc addo caetera quoque, quod scilicet obje­cta resplendentia illa, quae vivaciore lumine sunt, majorem fortioremque reflexionem faciant super pupillam nostram; unde multo magis augescere vi­dentur, quàm minus lucida. Et ne longius abeam; veram Astronomiae Magistram experientiam ea de re consulamus. Expectemus hac vespera, coelo sereno juxta & tenebroso, stellam Jovis: videbi­mus eam satis radiantem, & magnitudine infigni: trajiciamus deinde radium oculi per tubulum, vel etiam per exiguum Spiraglio, Experien­tia facilis, quae mon­strat aug­mentum in stellis, me­diantibus radiis ad­ventitiis. spiraculum, quod pugno com­pressum, & oculo admotum, inter manûs palmam digitosque teneatur, aut certe per foramen, acu subtili chartae impressum; & videbimus discum ejusdem Jovis, radiis nudatum, sed ita exiguum, ut sexagecuplo minorem simus judicaturi, quàm nobis appareat fax ejus magna libero oeulo conspe­cta. Licebit deinde respicere Canem, stellam pul­cherrimam, omnibusque fixis aliis majorem, quae oculo libero multò se Jove minorem exhibet: si vero postea, dicto modo, capillitium ei detrahatur, discus [Page 465] ejus adeo conspicietur exiguus, ut vix vicesimam Jo­vis Iupiter mi­nus Cane, lumine di­latatur. partem aequare judicetur: imò qui non visûs acumine pollet, magno eam labore animadvertet. Unde non ab re concludi potest, quod ista stella, tan­quam lumine multò vividiore praedita quam Jupi­ter, Sol & Lu­na adven­titio lumine parum au­gentur. majorem Jove irradiationem admittat. Irra­diatio deinde Solis ac Lunae quasi nulla est, idque propter magnitudinem eorum, quae per sola tantum occupat in oculo nostro spatii, ut nullum radiis ad­ventitiis locum relinquat. Unde disci eorum cir­cumtonsi apparent ac terminati. Cujus rei de veri­tate alio quoque experimento à meipso saepe capto certiores reddimur, scilicet quod corpora vivacio­ri luce splendentia multò plus irradientur iis quae Ostenditur evidenti experimen­to, corpora magis re­splendentia multo magis irradiari quam mi­nus lucida. languidiori luce sunt. Vidi saepe Jovem & Vene­rem simul remotos à Sole 25. vel 30. gradibus, & aëre satis obscuro Venus videbatur octies, vel etiam decies esse major Jove, dum adhuc oculo libero re­spiciebantur: sed inspecti postea Telescopio, discus Jovis revera quater aut pluries major apparebat disco Veneris; vivacitas tamen splendoris Veneris incomparabiliter erat major luce Jovis langui­dissima. Quae res aliunde non proveniebat quàm quod Jupiter esset à Sole & à nobis remotissimus: Venus autem nobis ac Soli vicinissima. Declara­tis his rebus, non erit intellectu difficile, quomodo fieri possit, ut Mars, cum est in oppositione Solis, & proinde terrae septies & ultrà vicinior, quam con­junctioni proximus, vix tamen quadruplo aut quin­tuplo major in illo quàm in hoc statu videatur, cum tamen quinquagecuplo major apparere debeat. Cu­jus rei causa unica est, irradiatio. Quod si Martem radiis adventitiis nudaremus, inveniremus eum prae­cisè juxta debitam proportionem amplificatum. [Page 466] Detrahendae porro comae medium unicum & opti­mum, Telescopium capellitii stellis de­trahendi medium opsimum. Telescopium est, quod Martis discum nongen­ties aut millies augens, nudum illum nobis, conspicien­dum exhibet, ac disci Lunaris instar terminatum, & in duabus positionibus pro debita proportione exa­ctè à seipso differentem.

In Venere deinde, quae in sua conjunctione ves­pertina Alia praete­rea causa, cur Venus parum au­gescere vi­deatur. Solem subiens, quasi quadragies major ap­parere deberet quàm in altera conjunctione matu­tina, & tamen ne duplicata quidem videtur, ac­cidit, ut praeter illum effectum irradiationis, etiam in falcem sinuetur ejusque cornua, praeterquam quod subtilia sunt, etiam oblique, proinde (que) satis languide, lumen Solis excipiant. Unde cùm exiguum ac debile sit lumen, minùs amplam minúsque viva­cem Veneris irradiationem efficit [...] ▪ quàm cum nobis totum ejus hemisphaerium lucidum ostendi­tur. Et tamen Telescopium aperte nobis mon­strat ipsius cornu haud secus ac illa Lunae, termina­ta atque distincta, & speciem gerentia circuli maxi­mi, & secundum proportionem quadragies, ut dixi, majoris eodem suo disco, quando in ultima sua apparitione matutina Sole superior est.

SAGR.

O Nicolae Copernice, quantam inde voluptatem hausisses, si hanc Systematis tui partem experimentis adeo claris corroboratam aspicere li­cuisset.

SALV.

Sic est sanè. Sed quantum apud ha­rum Copernicus rationibus persuadetur adversus sensat as experien­tias. rerum prudentes de fama sublimitatis ipsius in­genii decessisset? Nam, ut supra dixi, videmus ip­sum rationibus persuasum, constanter in affirmanda ea perexisse, cujus contrarium experimenta sensibus obvia monstrabant. Unde finem facere non possum ad stuporem usque mirandi, quod nihilomiuus [Page 467] constanter persistere voluerit in affirmando, Ve­nerem circumagi circa Solem, & à nobis sexies longius abesse una vice quàm altera: & tamen sem­per apparere sibi ipsi aequalem, cùm quadragies ma­jorem ostendere sese deberet.

SAGR.

In Jove, Saturno, & Mercurio cre­diderim conspici quoque differentias magnitudinis eorum apparentis, exactè respondentis variatis ea­rum distantiis.

SALV.

In duobus superioribus eas observavi Mercurius claras ob­servationes non admit­tit. praecisè quotannis à viginti jam annis huc usque. In Mercurio non potest fieri observatio alicujus mo­menti, cum ille se non praebeat aspiciendum, nisi in maximis suis digressionibus à Sole, in quibus di­stantiae ejus à terra sunt insensibiliter inaequales; & proinde tales differentiae inobservabiles; sicut etiam phases seu mutationes figurarum, quas absolutè necesse est, eo modo fieri sicut in Venere: & cum illum videmus, debebat orbem dimidiatum osten­dere, sicuti Venus quoque facit in maximis suis di­gressionibus. Sed discus ejus adeo parvus est, & splendor ita vivax, cum Sol tam vicinus ille sit, ut virtus Telescopii non sufficiat ad deradendos ei cin­cinnos, sic ut undi (que) circumtonsus appareat.

Superest ut removeamus illam, quae cum magna Removetar difficultas ex eo nata, quod terra movetur circa Solem non solita­ria, sed Lu­nam soci­am adjun­ctam ha­bet. videbatur, disconvenientiam in motu terrae, hoc est, quod cum omnes planetae circa Solem volvantur, ipsa tantùm non-solitaria, sicut alii, sed societate Lunae stipata, simul cum tota sphaera elementari, per annum Solem obeat, & simul omnino eadem Luna singulis mensibus circa terram moveatur, Hîc ne­cesse est, secundum exclamare, & extollere Co­pernici perspicacitatem admirabilem, unaque deplo­rare infelitatem ejus, quod ipsi, nostro tempore [Page 468] vivere non contigerit. Quoad tollendam appa­rentem absurditatem sociati motus terrae ac Lunae, videmus Jovem, quasi aliam terram, non unica, sed quatuor Lunis comit atum, circa Solem 12. anno­rum spatio, cum omnibus rebus, quas quatuor Medicearum stellarum orbes complecti possunt, re­volvi.

SAGR.

Qua de causa quatuor planetas Jovia­les, Lunas appellas?

SALV.

Tales enim apparerent ei, qui ex Jove Stellae Me­diceae sunt quasi qua­tuor Lunae circa Io­vem. illos respiceret: siquidem per se tenebrosi sunt, & à Sole lumen recipiunt. Id quod inde manifestum est, quia luminis eclipsin patiuntur, cum intrant in conum umbrae Jovis: cumque eorum hemisphae­rium illud tantùm illuminetur, quod versus Solem spectat; nobis extra eorum orbem constitutis, & Soli vicinioribus, totae lucidae semper apparent: sed si quis in Jove moraretur, luminosae [...]totae vide­rentur, si essent in partibus superioribus orbitarum suarum: sed in partibus inferioribus, hoc est, inter Jovem & Solem; è▪ Jove apparerent falcatae: & in summa, Jovialibus easdem mutationes figurarum facerent, quas terrestribus nobis facit Luna. Vides jam, quàm mirabiliter Copernicano systemati con­sonent istae tres chordae, quae à principio dissonare videbantur. Hinc interea Simplicius intelligere po­terit, quanta probabilitate concludi queat, non ter­ram, sed Solem esse centrum conversionis planeta­rum. Et quia terra collocatur inter corpora mun­dana, quae absque ullo dubio circa Solem moventur, hoc est, supra Mercurium & Venerem, & sub Satur­no, Jove, ac Marte, quid ni probabilissimum pariter esset, & forte concessu necessarium, ipsam quoque unâ in gyrum agi?

SIMP.
[Page 469]

Haec accidentia magna adeo sunt atque conspicua, ut fieri nequeat, quin Ptolemaeus, ejusque sectatores alii, cognitionem eorum habuerint: & si habuerunt, necessarium item est, ut modum etiam invenerint, de talibus tamque sensatis apparentiis ra­tionem reddendi sufficientem, eamque satis congru­am & verisimilem, cum à tot hominibus tam longo tempore recepta fuerit. Principalis scopus A­stronomo­rum est, reddere ra­tionem ap­parentia­rum.

SALV.

Valde bene disseris: verum scito, quod principalis scopus p [...]rorum Astronomorum sit, reddere solummodo rationem apparentiarum in corporibus coelestibus, iisque, & motibus stella­rum adaptare tales structuras & compositiones cir­culorum, ut motus secundum illas supputati, iisdem apparentiis respondeant: nec magnopere curant, si admittant exorbitantiam aliquam, reipsa, aliis re­spectibus, difficultatis nonnihil habentem. Et ipse Copernicus scribit, septimis studiis suis restaurasse Copernicus instaurat Astronomi­am, Hypo­thesi Ptole­maei reten­ta. scientiam Astronomicam super iisdem Ptolemaei suppositionibus, & hac ratione motus planetarum emendas [...]e, ut calculus apparentiis, & apparentiae calculo, exactissime responderent; ita tamen, ut separatim planetas singulos acciperet, Subjungit autem, cum postea totam structuram fabricarum particularium componere vellet, inde resultasse mon­strum & Chimeram quandam compositam è mem­bris nulla prorsus inter fe proportione cohaerenti­bus, ac penitus incompatibilibus, ita ut quantum­vis satisfactum esset Astronomo mere calculato­ri, non tamen satisfieri sibi pateretur nec acqui­esceret Quid Co­pernicum impulerit, ut suum systema sta­biliret. Astronomus-Philosophus. Et quia probe intelligebat, si per falsas in natura hypotheses salvari possent apparentiae coelestes, multo melius idem obti­neri posse à veris hypothesibus: ideo (que) diligenter in­quirere [Page 470] coepit, an aliquis ex antiquis celebrioribus hominibus mundo attribuisset aliam structuram, quàm Ptolomaei illam vulgo receptam: cúmque deprehendisset, Pythagoricos nonnullos peculia­riter attribuisse terrae conversionem diurnam, & alios motum insuper annuum; cum hisee duabus sup­positionibus conferre coepit apparentias, & particu­lares motus planetarum: quae omnia ei promptè sub manum veniebant: cumque videret, Univer­sum suis partibus mirabili facilitate correspondere; novum hoc systema fuit amplexus, in eo (que) acquievit.

SIMP.

Quae vero in Ptolemaico systemate sunt exorbitantiae, ut non multo majores inveniantur in isto Copernicano?

SALV.

In Ptolemaico morbi sunt, & in Coper­nicano Inconveni­entiae, qui­bus laborat Ptolemai­cum syste­ma. medicamenta eorum. Ac initio numquid om­nes Philosophorum sectae magnam hanc vocabunt inconvenientiam, quod corpus aliquod in gyrum mo­bile, moveatur irregulariter super proprio centro, & regulariter super alio aliquo puncto? Atqui tales mo­tiones difformes extant in fabrica mundi Ptolemai­ca: sed in Copernico motus omnes sunt aequabiles circa proprium centrum. In Ptolemaeo necesse est assignare corporibus coelestibus motus contrarios, & facere, ut omnes tendant ab Ortu in Occasum, ac eo­dem plane tempore ab Occasu in Ortum: atqui apud Copernicum omnes revolutiones coelestes versus u­nam eandem (que) plagam eunt, videlicet ab Occidente in Orientem. Sed quid dicemus de motibus planeta­rum apparentibus, adeo difformibus, ut non modo jam veloces, mox tardiores sint, sed nonnunquam etiam omnino stationarii fiant: at (que) etiam post lon­gum spatium retrogradi? Quam ad salvandam appa­rentiam Ptolomaeus maximos introduxit Epicyclos, [Page 471] quorum singulos singulis planetis adaptavit, cum nonnullis regulis Anomaliarum seu motuum incon­gruorum, qui omnes unico simplicissimo terrae motu è medio tolluntur. Et nonne, Simplici, maximum apppellares absurdum, si in Systemate Ptolemaei, ubi singulis planetis proprii orbes assignati sunt, unus alio superior, dicere saepius oporteret, quod Mars constitutus supra sphaeram Solis adeo sese demittat, ut perrupta Solis orbita, infra illam descendat, & ad terram ipso Solari corpore propiùs accedat, ac pau­lo post supra idipsum enormi intervallo exaltetur? Et tamen his & aliis absurditatibus solo simplicissi­moque terrae motu annuo remedium adfertur. Maximum pro Coper­nico argu­mentum est, quod stationes & retrogressi­ones è mo­tibus pla­netarum tolluntur.

SAGR.

Istae stationes, & motus isti retro­gradi directique, vehementer improbabiles mihi visi semper sunt▪ itaque rectius intelligere velim, quomodo in Systemate Copernicano procedant.

SALV.

Eos ita, Sagrede, procedere videbis, ut haec vel sola conjectura non nimium pertinacibus aut stupidis, ad praestandum caetero quoque dogma­ti isti sufficere debeat. Affirmo itaque tibi, re nul­la mutata in motu Saturni 30. annorum, in Jovis 12. in Martis 2. in Veneris 9. mensium, in Mercurii 80. dierum circiter, solum motum annuum terrae Solus motus annuus ter­rae gignit magnas inaequalita­tes motus in 5. plane­tis. inter Martem & Venerem, efficere apparentes inae­qualitates in motibus omnium 5. dictarum stella­rum. Et ut facile planéque rem omnem intelligas, eam descripta figura declarabo. Itaque supponas, in centro O. collocatum esse Solem, circa quem nota­bimus orbem descriptum à terrae motu annuo BGM. & circul [...]s descriptus v. gr▪ à Jove circa So­lem 12. annis, sit BGM. & in sphaera stellata intel­ligamus Zodiacum esse YVS. Praeterea in orbe annuo terrae sumemus aliquos arcus aequales BC. [Page 472]

[figure]

[Page 473] CD. DE. EF. FG. GH. HI. IK. KL. LM. & in cir­culo Jovis notabimus alios arcus transmissos iisdem temporibus, quibus terra suos peragrat: hi sint BC. CD. DE. EF. FG. GH. HI. IK. KL. LM. quo­rum singuli proportionaliter erunt minores iis qui notati sunt in orbe terrae, quomodo motus Jovis sub Zodiaco tardior est annuo.

Supponendo jam, quod existente terra in B. Ju­piter sit B. tunc nobis apparebit in Zodiaco esse sub P. ducta linea recta BBP. Intelligatur jam terra pro­mota ex B. in C. & Jupiter ex B. in C. eodem tem­pore; nobis apparebit Jupiter venisse in Zodiaco in Q & directè processisse secundum ordinem signo­rum PQ. Progrediente dein terra in D. & Jove in D. conspicietur in Zodiaco sub R. & ex E. Jupiter pro­gressus ad E. apparebit in Zodiaco sub S. motum semper directum obtinens. Si vero deinde terra directè magis inter Jovem & Solem interponi coepe­rit, cum venerit in F. & Jupiter in F. videbitur no­bis in E. apparenter retrogredi coepisse in Zodiaco, & co tempore, quo terra confecerat arcum EF. Ju­piter haefit inter puncta ST. nobisque sese quasi im­motum & stationarium exhibuit. Progressa deinde terra in G. & Jove in G. ad oppositionem Solis, vi­debitur in Zodiaco sub V. & quidem magno spatio regressus per totum Zodiaci arcum TV. quanquam semper uniformi suo cursu revera progressus fuerit non solum in suo circulo, verum etiam in Zodia­co, respectu centri ipsius Zodiaci, & Solis in eo col­locati. Continuando postea & terra & Jupiter mo­tiones suas, ubi terra venerit in H. & Jupiter in H. videbitur valde regressus esse in Zodiaco per totum arcum VX, Cum terra in I. & Jupiter in I. venerit in Zodiaco apparenter pro motus videbitur per exiguū spatium [Page 472] [...] [Page 473] [...] [Page 474] XY. ibique stationarius apparebit▪ Quan­do deinde consequenter terra venerit in K. & Ju­piter in K▪ in Zodiaco emetitus videbitur arcum YN. motu directo, & prosequendo cursum suum terra ex L. videbit Jovem in L. sub puncto Z. Denique Ju­piter in M. videbitur ex terra M, venisse sub A. Regressio­nes frequen­tiores in Sa­turno, mi­nus fre­quentes in Iove, & minus ad­huc in Mar­te, & quare. motu tamen directo, & tota ejus apparens regressio in Zodiaco implebit arcum SY. à Jove facta dum in proprio suo circulo confecit arcum EI. & terra in suo arcum EI. Et haec quae de Jove dicta sunt, in­telligantur etiam de Saturno & Marte. Ac in Sa­turno quidem ejusmodi repedationes sunt aliquanto frequentiores quàm in Jove, cum ejus motus motu Jovis multò tardior sit, sic ut terra in breviore temporis spatio eum assequatur: in Marte vero sunt Regressio­nes Veneris & Mercu­rii demon­stratae ab Apollonio & Coper­nico. rariores, cum motus ejus sit velocior, quàm Jovis: unde terra plus temporis consumit in eo assequendo. Quod attinet deinde Venerem & Mercurium, quo­rum circuli comprehensi sunt intra circulum terrae, apparent sanè stationes eorum, & repedationes pro­ductae non ex illorum motibus, quasi revera ita se habeant, sed ex motu annuo terrae, sicut acute de­monstrat Copernicus cum Apollonio Pergaeo, libro 5. revolutionum, cap. 35.

Vides, Simplici, quanta facilitate & simplicitate motus annus, si is terrae attribuatur, sit accommo­datus Motus an­nuus terrae aptissimus ad redden­dam ratio­nem exorbi­tantiarum quinque Planetarū ▪ ad reddendam rationem apparentium absur­ditatum, quae observantur in motibus quinque Planetarum, Saturni, Jovis, Martis, Veneris & Mercurii, dum eas omnes tollunt, & ad motus aequabiles regularesque reducunt. Et hujus quidem effectus miraculosi qui manifestam rationem red­diderit, primus Nicolaus Copernicus extitit. Ve­rùm alterius cujusdam effectûs, isto non minus admi­randi, [Page 475] & nodo solutu difficiliore intellectum hu­manum Sol ipse te­stificatur, motum an­nuum com­petere terrae ad admittendam annuam illam conversio­nem, & globo nostro terrestri transcribendam, stringentis, nova & inopinata conjectura nobis prae­betur ab ipso Sole, qui prae se fert noluisse se unum subterfugere attestationem insignis adeo conclusio­nis: sed tanquam testis omni exceptione major, separatim audiri voluit. Audi ergo rem, & profun­de, & nove mirabilem.

Primus inventor & observator Macularum so­larium, Academi­cus Lynceus primus in­ventor Ma­cularum so­larium, ali­arum que coelestium novitatum omnium. ut & aliarum omni novitatum caelestium; fuit Academicus noster Lynceus; atque illas de­texit anno 1610. dum adhuc in Gymnasio Pata­vino Mathemata profitaretur; & cum ibi, tum Ve­netiis, ea de re locutus est cum diversis, quorum nonnulli adhuc vivunt: & anno post spectandas illas exhibuit Romae multis Magnatibus, sicut ipse asse­rit in prima epistolarum suarum ad Marcum Wel­serum, Duum virum Augustanum. Atque is primus Historia progressuum Academici longo tem­pore insti­tutorum circa obser­vationes Macularum solarium. extitit, qui contra opiniones nimis timidorum ac nimis pertinaciter pro inalterabilitate Caeli luctantium, affirmavit, illas maculas esse materias, quae brevi tempore producerentur dissolver enturque: quae, quoad locum, contiguae essent corpori Solis, & circa eundem volverentur, aut ab ipso globo Solari circumlatae, qui in seipsum, circa proprium centrum, spatio quasi menstruo revolvatur, con­versiones suas absolverent: quem motum initio pu­tavi fieri à Sole circa Axem erectum ad planum Ecli­pticae: siquidem arcus descripti ab ipsis Maculis super discum Solis apparebant oculo nostro tanquam lineae rectae, & ad Eclypticae planum parallelae; quae propterea alterabantur in parte quarundam motionum accidentarium vagantium & irregularium [Page 476] quibus illae sunt subjectae, & per quas tumultuariè si­néque ordine aliquo inter sese mutant situm, & jam multae simul accumulantur, modo rursum disgre­gantur, nonnullae in plures partes dividuntur, & in figuras ut plurimum insolitas & mirabiles abeunt. Et quam vis inconstantes istae mutationes alterassent ex parte periodicum primarium Macularum istarum cursum, non tamen hoc praestiterunt, ut Amicus, noster sententiam mutaret, & crederet, talium devia­tionum causam aliquam essentialem esse & firmam: sed credere perseveravit, totam apparentem altera­tionem ex accidentariis illis mutationibus proficisci, prorsus ea ratione, sicuti nubes è remotissimo loco contuenti viderētur agitati motu velocissimo, magno & constanti, deferente vertigine terrae diurna (dum­modo is motus ei competit) 24. horis, per circulos parallelos ad Aequinoctialem, sed tamen ex parte al­teratos per motus accidentarios, à ventis, à quibus in diversas Mundi plagas casu impelluntur, profectas. Accidit eo tempore, ut Marcus Welserus ei transmit­teret epistolam quandam, à non nemine, qui se confi­cto nomine Appellem vocat, de hoc argumento scri­ptam, obnixe contendens, suam ut ea de epistola sen­tentiam libere detegeret, & praeterea significaret, quid ipse de Macularum illarum essentia judicet: cum ille triplici satisfecit epistola, monstrando primùm, A­pellis cogitationes quantum vanitatis haberent: de­inde proprias suas opiniones detegendo; deni (que) prae­dicendo, fore ut Appelles, re diligentius expensa, cum tempore, suae quo (que) opinioni accedat: quod & postea factum est, Et quia censebat Academicus noster (id quod aliis quo (que) rerum naturae prudentibus est vi­sum) illis quas dixi tribus epistolis investigasse se de­monstrasseque, si non quantum ab humana curiosi­tate [Page 477] desiderari ac postulari, saltem quoadus (que) ratioci­natio humana in hac materia pertingere possit; ad tempus aliquod (aliis occupatus studiis) observationes continuatas omisit, ac solummodo quandoque gra­tificatus amicorum alicui, separatam aliquam obser­vationem instituit, donec aliquot post annis, cum una in praedio versaremur, incidimus in Macularum sola­rium quandam solitariam satis magnam, ac densam, ubi rogatu meo, invitante summa perpetua (que) Coeli se­renitate, factae sunt observationes totius transitûs il­lius Maculae, notatis diligenter in charta locis de die in diem, ea hora, qua Sol Meridiem tenebat. Et cum animadverteremus, iter ejus non per lineam re­ctam, sed aliquantum incurvatam incedere, consili­um cepimus alias observationes instituendi de tem­pore in tempus. Quod ad maturandum proposi­tum vehementer nos exstimulavit conceptio quae­dam Hospiti meo, improviso mentis impetu quo­dam oblata, quam his mihi verbis explicuit.

Ad rem, Philippe, magni momenti, via se no­bis Conceptus qui subito venit in mentem A­cademico Lynceo, de magni mo­menti con­sequentia, quae motum Macularum Solarium comitatur. aperi [...]e videtur. Nam si Axis, circa quem Sol revolvitur, non est perpendiculariter erectus ad pla­num Eclipticae, sed inclinatus, ut incurvatum Ma­culae iter; quòd modo observavimus, innuit; eam de statu Solis ac terrae conjecturam inde nancisce­mur, qua nec firmior, nec probabilior unquam, ul­lo alio ex accidente, nobis hactenus subministrata fuit. Excitatus ego tam splendido promisso, mag­nopere rogavi, conceptum suum ut apertè mihi pro­poneret, Et ille, si terra, inquit, annuo motu per Eclipticam circa Solem fertur, ita ut Sol constitu­tus sit in centro ipsius Eclipticae in eo (que) rotetur in se­ipsum, non circa Axem ipsius Eclipticae (qui esset A­xis motus annui terrae (sed circa Axem inclnatū tunc [Page 478] mirabiles mutationes nobis repraesentari necesse esse Praevisae Academico mutationes admirabi­les in moti­bus Macu­larum, si motus an­nuus terrae compete­ret. in motibus apparentibus Macularū solarium: si pona­tur Axis solis persistere perpetuò & immutabiliter in eadem inclinatione, eadem (que) directione versus idem Universi punctum. Nam si globus terrestris annuo mo­tu Solem obambulat; initio conveniet, ut nobis qui unâ circumvehimur, transitus Macularum nonnun­quam quidem appareant facti per lineam rectam, sed id bis tantummodo per annum: & in omnibus aliis temporibus per arcus sensibiliter incurvatos ince. dere videbuntur. Secundo curvitas horum arcu­um per unam anni medietatem nobis apparebit in­clinata contrario modo quàm in altera medietate: hoc est, per sex menses convexum arcuum erit ver­sus partem superiorem disci solaris, & per alteros sex menses versus inferiorem. Tertio quando Ma­culae incipiunt apparere, & ut ita dicam, oriri oculo nostro à sinistra parte disci solaris, cumque ad oc­cultationem & ad occasum properant in parte dex­tra; tunc termini orientales, hoc est, prima­rum apparitionum, per sex menses, erunt inferio­res terminis oppositis occultationum: & per alte­ros sex menses contrarium accidet; hoc est, Maculae orientes è punctis altioribus. indeque descendentes, in progressu suo abscondentur in Punctis inferiori­bus: ac tantùm per duos totius anni dies erunt hi termini ortuum & occasuum in aequilibrio consti­tuti: post quae libramenta paulatim incipit inclina­tio transitûs Macularum, & de die in diem augetur, donec tribus mensibus ad summam obliquitatem perveniat: ex quo loco diminui rursus incipi­ens, per tantundem temporis ad alterum aequi­librium revertetur. Accidet & quartum hoc admirabile, quod dies maximae obliquitatis ipse [Page 479] erit, qui & transitûs facti per lineam rectam: & in die librationis apparebit arcus transitûs plusquam unquam incurvatus. In aliis postea temporibus, pro­ut pendentia diminuetur, ac versus aequilibrium tendet, incurvatio arcuum transituum è contrario increscet.

SAGR.

Agnosco Salviate, mali moris esse, quod interrumpo dissertationem tuam: sed nihilo rectius existimo, permittere, ut orationem per am­pliora verba diffundas, in ventos, quod est in pro­verbio, spargenda. Nam ut libere dicam, ego nec unicam conclusionum abs re pronunciata rum, animo distinctè concipere possum: sed tùm generali com­prehensione, & confusa quadam ratione, mihi re­praesententur ut res admirabilem consequentiam inferentes, velim sanè aliqua ratione capax earū fieri.

SALV.

Quod tibi accidit, idipsum evenit & Primum accidens apparitu­rum in motu Ma­cularum So­larium; & conseqnen­ter expli­cantur om­nia caetera. mihi, cum ab hospite meo res nudis mihi verbis re­ferretur. Sed ille postea, ut rem facilius intellige­rem, perfecit, eam delineando super instrumentum materiale, quod nil erat aliud, nisi simplex sphaera, cum uteretur aliquibus suis circinis, quanquam in alium usum, quàm qui vulgo receptus est paratis. Por­ro defectum sphaerae supplebo facta designatio­ne in charta, prout necessitas flagitabit. Et ut primum tibi repraesentem accidens à me propositum, quod erat, quod itinera seu transitus Macularum, bis tantum in anno possint apparere facti per li­neas rectas, fingamus punctum istud O. esse cen­trum orbis magni, seu si dicere malumus Eclipticae, pariterque globi ejusdem Solis, cujus medietatem à nobis terricolis cerni praesupponere possumus ob magnam distantiam, quae ipsum à terra sejungit. De­scribemus ergo hunc circulum ABCD. cirta idē cen­trum [Page 480] O. 'qui nobis repraesentat extremum termi­num, dividentem ac separantem hemisphaerium Solis nobis apparens ab altero occultato. Et cum oculus noster non minus ac centrum terrae intelliga­tur esse in plano Eclipticae, in quo pariter est cen­trum Solis; si nobis imaginemur corpus Solare à dicto plano secari, sectio oculo nostro apparebit esse linea recta, quae sit BOD. cui imposita perpendi­cularis AOC. erit Axis ipsius Eclipticae, & motûs annui globi terrestris. Cogitemus jam, cor­pus solare, sine centri mutatione, in seipsum re­volvi, non tamen circa Axem AOC. erectum ad planum Eclipticae, sed circa alium nonnihil inclina­tum; is esto EOI. qui Axis fixus immutabilisque,

[figure]

perpetuo maneat in eadem inclinatione & directio­ne versus eadem puncta Firmamenti & Universi. Et cum in revolutionibus globi solaris unumquod­que superficiei ejus punctum (exceptis Polis) de­scribat [Page 481] circumferentiam circuli sive majorem, sive minorem, prout magis minusve remotum est à Polis; accepto puncto F. aequaliter ab illis distante, signe­mus diametrum FOG. qui erit perpendicularis ad Axem EI. eritque diamiter maximi circuli de­scripti circa Polos EI. Posito jam, terram & nos ter­ricolas esse in tali loco Eclipticae, in quo hemisphaeri­um Solis nobis apparens terminetur à circulo ABCD. qui transeundo (sicut semper facit) per Polos AC. transeat quoque per EI. manifestum est, circulum maximum, cujus diamiter est FG. fore ere­ctum ad circulum ABCD. cui perpendicularis est radius ex oculo nostro progressus ad centrum O. unde idem radius incidit in planum circuli, cujus diameter est FG. & proinde circumferentia ejus nobis apparebit esse linea recta, & eadem cum linea FG. unde quotiescunque in puncto F. esset ali­qua Macula, ea solari conversione circumlata sig­naret super Solis superficie circumferentiam illius circuli, qui nobis linea recta esse videtur. Rectus ergo videbitur ejus transitus. Recti etiam appare­bunt motus aliarum Macularum, quae in eadem re­volutione describerent minores circulos cum omnes sint ad maximum paralleli, & oculus noster immensum ab iis remotus. Jam si considerabis, postquam terra sex mensibus peragraverit medie­tatem orbis magni, & pervenerit ad locum obje­ctum Hemisphaerio Solis jam nobis occultato, ita ut terminator partis tum visae sit idem circulus ABCD. quod hic idem terminator transiturus sit per Polos EI. intelliges, idipsum eventurum esse in tran­sitibus Macularum, ut scilicet appareant omnes facti per lineas rectas. Sed cum id accidens locum non habeat, nisi terminator transeat per Polos EI. ter­minator [Page 482] autem ille de momento in momentum, propter motum annuum terrae mutetur; ideo (que) mo­mentaneus est ejus transitus per Polos fixos E I. & per consequens, momentaneum est tempus quo ap­parent directi motus ipsarum Macularum.

Ex hactenus dictis hoc quoque discimus, cum ap­paritio & principium motus Macularum ex parte F. procedat versus G. quod transitus illarum fiant à sinistra, & ascendant versus dextram. Sin vero terra ponatur in parte diametraliter opposita; ap­paritio Macularum erit quidem ad sinistram ob­servatoris: transitus autem descendet versus dex­tram F. Fingamus jam, terrae situm per quadran­tem à praesenti statu abesse, signemusque in hac alte­ra figura terminatorem ABCD. & axem, sicut & prius, A C. per quem transiret planum nostri Me­ridiani, in quo plano esset etiam Axis revolutionis So­lis cum suis Polis, uno versus nos, hoc est, in Hemi­phaerio apparente, quem Polum repraesentabimus puncto E. & alter incidat in Hemisphaerium occul­tum qui notetur litera I. Inclinando igitur axem EI. cum superiori parte E. versus nos, circulus ma­ximus descriptus à conversione Solis erit iste BFDG. cujus medietas à nobis conspecta, scilicet, B F D. non amplius nobis apparebit ut linea recta, cum ejus Poli EI. non sint in circumserentia ABCD. sed exhibebit se incurvatam, & convexitate sua spe­ctantem versus partem inferiorem, C. Et est mani­festum id ipsum apparitutum esse de omnibus circu­lis minoribus parallelis ad maximum BFD. Intelli­gitur etiam, terram huic statui diametraliter op­positam, sic ut videat alterum Solis Hemispaerium, quod nunc occultum est, visuram esse de eodem circulo maximo partem DGB. incurvatam, con­vexitate [Page 483] sua versam ad partem superiorem A. & iter Macularum in his constitutionibus incedet pri­mo per arcum BFD. & deinde per alterum arcum DGB. earumque primae apparitiones & ultimae oc­cultationes factae circa puncta B D. erunt in aequili­brio, nec magis vel minus elevatae, quam illae. Sed si terram poneremus in tali Eclipticae loco, ut neque finitor A B C D. nec Meridianus A C. transeat per Polos Axis E I. ut ostendo designata hac tertia figura, ubi Polus apparens E. cadit inter arcum terminatoris A B. & sectionem Meri­diani A C. diameter maximi circuli erit F O G.

[figure]

& semicirculus apparens F O G. & semicirculus apparens F N G. & occultus G S F ille incurvatus convexitate sua N. versus partem inferiorem; & hic convexitate S. versus partem superiorem Solis in­gressus & exitus Macularum, hoc est termini F G. non erunt librati, sicuti praecedentes B D. sed F erit [Page 484] inferior, & G. superior: minori tamen cum diffe­rentia, quam in prima figura. Arcus etiam FNG. crit incurvatus, sed non tantum quantum Arcus praecedens BFD. unde in tali constitutione transitns Macularum erunt ascendentes ex parte sinistra F. ver­sus dextram G. & sient per lineas curvas. Quod si concipiamus terram esse collocatam situ diametrali­ter opposito sic ut Hemisphaerium solis jam occul­tum, in conspectum veniat, eodemque finitore ABCD. terminetur manifestissime deprehenditur, Macularum cursum fore per arcum GSF. incipiendo à puncto sublimi G. quod observatori erit ad sini­stram. & terminando descensum versus dextram in puncto F. intellectis hisce, quae hactenus, exposui, nihil obstant quin assequamur, quod omnes diversita­tes in apparentibus Macularum transitibus nascan­tur ex eo, quia terminator solarium Hemisphaerio­rum transit vel per ipsos Polos conversionis Solis, aut ab iis magis minusve distat, ita ut, quanto remo­tiores sunt Poli ab ipso terminatore, tanto magis di­cti transitus sint incurvati, & minus obliqui: unde in maxima elongatione, quae sit, cum dicti poli sunt in sectione Meridiani curvitas reducitur ad summum, sed obliquitas ad minimum, hoc est, ad aequili­brium, sicuti demonstrat secunda figura. E contra quando Poli sunt in terminatore, ut ostendit figura prima inclinatio maxima est: sed curvitas minima, & ad rectitudinem reducta. Quando termina­tor discedit à Polis tunc curvitas incipit fieri sensibilis, & continue increscit: obliquitas & inclina­tio decrescit.

Atque hae sunt admirabiles mutationes, quas mihi significavit hospes meus, de tempore in tem­pus apparituras esse in progressibus Macularum [Page 485] solarium, dummodo verum esset, quod motus an­nuus terrae competat, quod (que) Sol constitutus in cen­tro Eclipticae revolvatur in seipsum, circa Axem non erectum, sed inclinatum ad planum ipsius Eclipticae.

SAGR.

Sat bene capio consequentias istas, & melius, opinor, eas imprimam imaginationi, si contulero cum globo ad talem inclinationem accommodato, & postea diversis è locis aspecto. Restat jam ut nobis dicas, quisnam eventus con­sequentias illas imaginatione conceptas fuerit se­cutus.

SALV.

Secutum hoc est, ut continuatis Eventus observati praedictio­nibus re­sponderunt. per complures menses observationibus diligen­tissimis, acuratissimeque notatis variarum Macularum transitibus, in diversis anni temporibus, even­tus praedictionibus exacte respondere deprehen­derentur.

SAGR.

Si haec, Simplici, vera sunt, quae Sal­viatus exposuit (neque vero dictis ejus non ha­benda fides) solidis argumentis, magnis conje­cturis, & firmissimis experimentis opus habebunt Ptolemaici & Aristotelici, quo tanti ponderis obje­ctionem re [...]ellant & opinionem suam ex ultimo exitio eripiant.

SIMP.

Parcius ista mi Domine. Nondum enim forsan eo pervenisti, quo putas. Etsi nam­que materiam illam discursus à Salviato facti non­dum plene satis intelligam: non invenio tamen, Etsi motus annuus ter­rae tributus respondeat apparentiis Macularum solarium: non tamen per conver­sum sequi­tur, quod ex apparentiis Macularum inferri de­beat, motum annuum terrae com­petere. quod mea Logica dummodo ad formam respicio, me doceat, quod talis argumentandi ratio ne­cessitatem ullam inducat pro hypothesi Copernicana concludendi, scilicet pro stabilitate Solis in centro Zodiaci, & mobilitate terrae per circumferentiam ejus. [Page 486] Nam etsi verum est, quod posita tali conversione Solis, & circuitione terrae, necessario haec vel illa mirabilia in Maculis solaribus animadverti de­beant: non tamen propterea sequitur, quod per conversum argumentando, è macularum insolitis accidentibus necessario concludi debeat, terram moveri per circumferentiam, & Solem in cen­tro Zodiaci esse positum. Nam quis mihi fidem faciet insolita talia non etiam in Sole mobili per Eclypticam observari posse ab habitatoribus ter­rae stabilis in centro Eclypticae? Nisi tu mihi demon­stres prius, illius apparentiae non posse reddi ratio­nem, si Solem mobilem faciamus, & stabilem ter­ram; ego non discedam ab opinione mea, & à credendo moveri Solem, & immobilem stare ter­ram.

SAGR.

Strenuè se gerit Simplicius, & acute satis obnititur, partesque Aristotelis atque Ptolemaei tuetur, & si verum fateri licet, videtur mihi con­versatio Salviati, licet brevi conclusa tempore, sa­tis cum instruxisse ad syllogisticè concludendum. Id quod aliis etiam accidisse scio. Quod deinde attinet ad investigationem ac judicium, an ex ap­parentibus exorbitantiis in motibus Macularum solarium sufficiens ratio reddi possit, immobili reli­cta terra, & Solis mobilitate defensa; expectabo, ut Salviatus cogitata sua nobis aperiat. Est enim cre­dibile, haec eum expendisse, & quaecunque de hac materia dici possunt, excogitasse.

SALV.

Ego hac de re cogitavi saepius, atque etiam de ea cum amico & hospite meo sum collo­cutus: ac de eo quidem quid producturi sint Phi­losophi, & Astronomi in defensionem antiqui syste­matis, ex una parte certi sumus, certi inquam, quod [Page 487] veri & puri Peripatetici, irrisis hisce, qui talibus, eo­rum Puri Philo­sophi Peri­patetici ri­debunt ma­culas, ea­rumque ap­parentias, tanquam illusiones Chry­stallorum Telescopii. quidem gustui, insipidis ineptiis dant operam traducturi sint omnes illas apparentias pro vanis crystallorum, illusionibus: & hac ratione exiguo cum labore, rem diligentius expendendi necessitate se liberaturi. Quod vero deinde Philosophos-Astronomos attinet, postquam attente meditati sumus quid in medium adduci possit, nullam re­sponsionem invenire potuimus, quae junctim & cursui Macularum, & mentis discursui satisfaciat. Exponam tibi quae de hisce mihi venerunt in men­tem: de quibus ea statues, quae tuum tibi judicium dictaverit.

Posito, quod apparentes motus Macularum Si terrasit immobilis in cenrro Zodiaci, Soli erunt attribuendi quatuor di­versi motus, ut prolixe declaratur. solarium sint quales supra declaravimus posito quo­que, terram esse immobilem in centro Eclipticae, cujus in circumferentia collocatum sit centrum Solis; necessarium est, ut omnium diversitatum in istis motionibus deprehensarum causae resideant in moribus, qui sunt in corpore solari: quod cor­pus primo conveniet in se ipsum revolvi, vectis secum Maculis; quas adhaerentes esse superficiei solari sup­positum, imo demonstratum est. Deinde necesse erit dicere quod Axis solaris conversionis non fit paral­lelus ad Axem Eclipticae; quod est idem, ac si dica­mus, quod non sit erectus perpendiculariter supra planum Eclipticae. Nam si talis esset, trausitus Macularum fieri nobis apparenent per lineas rectas, & Eclipticae parallelas. Est igitur Axis ille inclina­tus; cum trans [...]tus ut plurimum appareant facti per lineas curvas. Tertio loco dicere necesse erit, inclinationem illius Axis non esse fixam neque continue versus idem punctum Universi directam, sed de momento in momentum directionem mutare. [Page 488] Nam si pendentia respiceret continue versus idem punctum tunc transitus Macularum apparentiam nunquam mutarent: sed recti vel curvi, sursum deorsumve deflexi, adscendentes vel descendentes, prout semel apparerent, tales apparerent semper. Itaque fateri cogimur, hunc Axem esse conver­tibilem: & interdum inveniri in plano circuli ex­tremi terminantis Hemisphaerium apparens: in­terdum inquam, si transitus Macularum apparent facti per lineas rectas, & magis, quam unquam pen­dentes, id quod bis per annum accidit: deinde vero interdum inveniri in plano Meridiani observatoris, eo modo, ut unus Polorum ipsius incidat in solare Hemisphaerium apparens, & alter in occultum, & utrique distent à punctis extremis, seu, quod idem est, à Polis alterius, Axis solaris, qui sit parallelus ad Axem Eclipticae (quem secundum Axem necessario globo Solis oportebit assignare) distent inquam tantum quanta est inclinatio Axis revolutionis Ma­cularum: & praeterea, quod polus cadens in hemi­sphaerium apparens, una vice sit in parte superiore, & altera in inferiore. Ita enim accidere, necessa­rium nobis praebent argumentum ipsi transitus, cum sunt in aequilibrio, & in maxima curvitate con­vexo eorum modo spectante versus inferiorem, modo versus superiorem partem disci solaris. Et quia hi status continue, mutantur sic ut inclinatio­nes & incurvationes jam majores, mox minores fiant: & interdum reducantur illae ad aequilibrium perfectum, & istae ad perfectam directionem; neces­sario ponendum erit, eundem Axem revolutionis menstruae macularū habere propriam suam conver­sionem, per quam Poli ejus describant duos circulos circa Polos alterius alicujus Axis, qui propterea [Page 489] (ut dixi) Soli erit assignandus; quorum circulo­rum semidiameter respondeat quantitati inclina­tionis ejusdem Axis. Et est necessarium, ut tem­pus ejus periodicum anno constet, quia scilicet hoc ipsum tempus est, in quo restituuntur omnes appa­rentiae & diversitates in transitibus Macularum. Quod autem conversio hujus Axis fiat super Polis alterius Axis, qui parallelus est Axi Eclipticae, & non circa alia puncta; ejus rei manifestum praebent indicium maximae inclinationes, & maximae incurva­tiones, quae semper ejusdem sunt magnitudinis. Unde tandem, ad terram in centro stabilem reti­nendam, necessarium erit attribuere Soli duos mo­tus circa proprium centrum, super duobus distin­ctis Axibus, quorum unus conversionem suam fi­niat anno, & alter suam minus quàm menstruo spa­tio; quod assumptum intellectui meo valde durum occurrit, & quasi impossibile: atque hoc ex eo dependet, quod attribui debent eidem corpori solari duo alii motus circa terram, super diversis Axibus, quorum motuum uno describatur Ecliptica per annum, altero vero formentur spirae vel circu­li paralleli ad Aequinoctialem singulis diebus respon­dentes. Unde nulla apparet ratio, cur tertius ille motus, assignandus globo Solis in se ipsum (non lo­quor de illo quasi menstruo, qui Maculas circum­ducit: sed est mihi sermo de altero, qui Axem & Polos hujus menstrui transferre debet) periodum suam finire debeat uno potius anno, tanquam de­pendens à motu annuo per Eclipticam, quàm vigin­ti quatuor horis, tanquam dependens à motu diurno super Polis Aequinoctialis. Scio quae à me dicuntur, in praesens esse satis obscura: sed manifesta fient, quando loquemur de tertio motu annuo, à [Page 490] Copernico terrae assignato. Jam si quatuor isti motus, inter sese adeò non cogruentes (quos om­nes eidem corpori solari necessariò tribuere opor­teret) reduci possint ad unum solum, eumque sim­plicissimum, assignatum Soli, super Axe nunquam alterabili, ita ut nulla facta mutatione in motibus propter tot alias causas assignatis globo terrestri, adeo facile salvari possint tot mirabiles apparentiae Macularum solarium; sanè conditio ista non temere videtur aspernanda.

Atque haec, Simplici, sunt ista quae hactenus in men­tem venerunt amico nostro, & mihi, ut produci pos­sint in explicatione illius apparentiae, à Copernica­nis & à Ptolemaicis, ad defendendas opiniones suas. Tu inde selige quicquid judicium tuum tibi persua­serit.

SIMP.

Ego me minime idoneum ag [...]osco, qui tanti momenti decisionem suscipiam. Et quod ad meum judicium, neutrarum ero partium; e [...] spe tamen, futurum esse tempus, quo sublimioribus, quàm humani isti nostri discursus sunt, contempla­tionibus illuminati, mentem tenebimus claram, & ista caligine liberatam, qua nunc illa obfusca­tur.

SAGR.

Optimum & sanctum, quod Simpli­cius sequitur, est consilium, idemque dignum, ut ab omnibus recipiatur, utpote quod à summa sa­pientia, & suprema autoritate derivatum, solum tuto sequi & amplecti licet. Sed tamen quousque humano discursu penetrare permissum est, conti­nendo me intra terminos conjecturarum & ratio­num probabilium, aliquantò audacius Simplicio, profitebor, ex omnibus, quas unquam audivi sub­tilitatibus, nullam rem aequè miram occurrisse intel­lectui [Page 491] meo, & quae mentem meam constrinxerit ar­ctius (exceptis tamen geometricis & arithmeticis demonstrationibus) quàm duas illas conjecturas, quarum una sumpta est à stationibus & retrograda­tionibus quinque planetarum; & altera à mirabili­bus istis motionibus Macularum solarium: & quia mihi videtur, quod illae tam facile & perspicue red­dant veram rationem apparentiarum tam in speciem absurdarum, exhibentes unicum simplicem motum permixto cum tot aliis motibus, simplicibus illis quidem, sed inter se differentibus, nulla introducta difficultate, imò difficultatibus quae comitantur al­teram Hypothesin, omnibus sublatis; mecum ipse cogito, hinc necessariò concludi, illos, qui huic doctrinae contumaciter obnituntur, illas rationes manifeste adeo concludentes, vel non audivisse, vel non intellexisse.

SALV.

Ego mihi hoc non sumo, ut rationibus illis vel concludentium, vel non concludentium titu­lum tribuam: siquidem ut aliâs dixi, non hoc mihi propositum fuit, quidquam de tam sublimi quaestio­ne determinare; sed solummodo proponere ratio­nes illas physicas & Astronomicas, quae pro utra­que Hypothesi à me produci possunt, determinatio­ne aliis relicta: quae tamen ad postremum ambigua remanere non potest. Cum enim necessarium sit, ut harum Hypothesium altera vera sit, & altera falsa; impossibile est, ut (intra terminos tamen humanae doctrinae consistendo) rationes pro vera parte ad­ductae non aequè concludentes, quam, quae contra­riae sunt, vanae & inefficaces appareant.

SAGR.

Tempus igitur est, ut audiamus oppo­sitiones libelli conclusionum seu disquisitionum, quem Simplicius retulit.

SIMP.
[Page 492]

Ecce tibi librum, & ecce locum, in quo autor primò breviter describit systema mundanum secundum Hypothesin Copernici, dicendo: Ter­ram igitur una cum Luna, totoque hoc elementari mundo Copernicus, &c.

SALV.

Subsiste Simplici. Nam videtur mihi, quod autor ille primo hoc introitu suo seipsum pro­dat parum admodum intelligentem illius Hypothe­seos, quam sibi confutandam sumpsit, dum dicit, quod Copernicus terram una cum Luna faciat de­scribere uno anno magnum orbem suo motu ab Oriente versus Occidentem. Quae res ut est falsa & impossibilis; ita nunquam fuit à Copernico pro­lata: qui potius contrarium affirmat, quod sci­licet ab Occidente orbis ille tendat versus Orien­tem, hoc est, secundum ordinem signorum: unde talis postea apparet esse motus annuus Solis consti­tuti immobilis in centro Zodiaci. Vide nimis au­dacem hominis confidentiam: suscipere confuta­tionem alienae doctrinae; & tamen ignorare prima illius fundamenta, quibus major & praecipua pars fa­bricae totius innititur. Malum hoc principium est ad­jungendi sibi fidem lectoris. Sed pergamus ulte­rius.

SIMP.

Explicato universali systemate, propo­nere incipit instantias suas contra motum illum an­nuum: ac primae sunt istae, quas profert ironice, subsannando Copernicum & sectatores ejus. Scri­bit enim, in hac phantastica mundi constitutione Instantiae cujusdam libelli con­tra Coper­nicum iro­nicè propo­sitae. profitendas esse solennissimas ineptias: quod scili­cet Sol, Venus & Mercurius sint infra terram: & quod materiae graves naturaliter sursum, & leves deorsum ferantur: quodque Christus Dominus & Redemptor noster adscenderit ad inferos, & des­cenderit [Page 493] in caelum, cum ad Solem accederet: item quod Josua mandante Soli ut staret, terra steterit, aut Sol in contrarium terrae progressus fuerit: & quando Sol est in cancro, terra Capricornum pe­ragret: praeterea quod signa hyemalia faciant aesta­tem, & aestivalia Ver; quodque non stellae ipsi terrae, sed terra stellis oriatur ac occidat: & quod Oriens incipiat in Occidente, & Occidens in Oriente: atque adeo quod quasi totus mundi cur­sus invertatur.

SALV.

Omnia mihi placent, praeterquam quod loca Sacrae Scripturae semper venerandae at (que) tremendae, puerilibus illis nimiumque scurrilibus autor admiscuit, & rebus sacro sanctis petere nos voluit, qui tamen per risum tantùm jocumque phi­losophando, nec affirmat quicquam, nec negat; sed hypothesibus aut praesuppositis innixus familiariter disserit.

SIMP.

Profecto scandalum & mihi praebuit haud exiguum, maxime cum postea subjungeret, etsi Copernicani contortam aliquam responsionem ad istas & similes alias rationes adferant; non tamen ideo satisfacturos aut responsuros esse rebus sequen­tibus.

SALV.

Hoc omnium est iniquissime compa­ratum. Simulat enim, esse sibi adhuc efficaciora argumenta firmioraque, quàm quae ab autoritate Sacrarum Literarum petantur. quas debita, quae­so, reverentia prosecuti, transeamus ad discursus naturales & humanos. Quanquam si inter ratio­nes naturales, non meliores hactenus productis at­tulerit, operam hanc omnem intermitti satius fue­rit. Mihi quidem certe non est animus, responsio­ni ad ineptias adeo stultas vel verbum impendere. [Page 494] Quod autem ait, Copernicanos respondere ad il­las instantias, id falsissimum, nec credibile est, ho­minem inveniri, qui tempus inutiliter adeo perdere velit.

SIMP.

Idem est & meum judicium. Audia­mus igitur alias instantias, quas ille pro multò for­tioribus Morum an­nuum tri­buendo ter­rae, necesse est, stellam fixam toto orbe magno majorem esse. venditat. Et ecce hîc, exactissimo ut vides calculo concludit, si orbis magnus terrae, in quo Copernicus eam annuo motu circa Solem ferri fa­cit, quasi insensibilis esset respectu immensitatis sphaerae stellatae, ut idem Copernicus asserit illum esse ponendum; necessario dicere oporteret & con­firmare, stellas fixas per distantiam inimaginabilem à nobis esse remotas, & minores ex illis, eodem orbe magno toto majores esse, & alias aliquas tota sphaera Saturni multò majores: quae profecto mo­les vastae nimis sunt, & incomprehensibiles, atque adeo incredibiles.

SALV.

Pridem vidi Copernico simile quid Argumen­tum Tycho­nis super falsa hypo­thesi fun­datum. Litigiosi in causa ma­la, voculam ab adversa parte for­tuito prola latam ar­ripiunt & interpre­tantur. objectum à Tychone: nec nunc demum ego de­texi fallaciam, aut ut rectius dicam, fallacias discur­sûs illius extructi super Hypothesin falsissimam, super­que pronunciatum ejusdem Copernici, ab oppu­gnatoribus ejus strictissimo sensu arreptum, ut fa­cere solent isti tricones, qui in principali causae me­rito succumbentes, adhaerent ad verbulum aliquod incidenter ab adversa parte prolatum, in eoque sine intermissione perstrepunt. Et ut clarius rem intel­ligas: cum Copernicus explicasset illas mirabiles consequentias, quae derivantur à motu annuo ter­rae in alios planetas, scilicet directiones & retro­gradationes trium superiorum in specie; subjun­git, hanc apparentem mutationem (quae plus in Marte quàm Jove, propter majorem Jovis distan­tiam, [Page 495] & minus adhuc in Saturno, cum is à Jove re­motior Apparens diversitas motus pla­netarum insensibilis est in stellis fixis. sit, animadvertatur) in stellis fixis insensibi­lem esse propter earum immensam [...] nobis distan­tiam, respectu distantiae Jovis aut Saturni. Hîc il­lius opinionis adversarii insurg [...]nt, & ponentes no­minatam illam insensibilitatem Copernici, velut ac­ceptam ab eo pro re, quae simpliciter & absolute nul­la Posito, fixam sex­tae magni­tudinis non esse majo­rem Sole, diversitas, quae in pla­netis ma­gna est, in fixis est tanquam insensibilis. sit, & subjungentes, stellam fixam etiam è mino­ribus quamcunque, sensibilem tamen esse, cum cadat sub sensum visûs; rationes subducunt, alio­rum falsorum assumptorum interventu, & con­cludunt, necesse esse in doctrina Copernici ad­mittere, stellam aliquam fixam multò majorem esse toto orbe magno. Jam ad detegendam vanitatem totius hujus progressus, ostendam ego, quòd po­sito, stellam fixam sextae magnitudinis, non esse Sole majorem, veraci demonstratione concludatur, distantiam ipsarum stellarum fixarum à nobis eva­dere tantam, ut sufficienter praestare possit, ne in ipsis notabilis appareat motus annnus terrae, qui ta­men in planetis magnas & observabiles adeò varia­tiones efficit; simulque dipincte monstrabo ma­gnas fallacias in assumptis adversariorum Coper­nici.

Ac initio suppono cum ipso Copernico, concor­dantibus Distantia Solis conti­net 1208. semidiame­tros, terrae. etiam adversariis, quod semidiameter or­bis magni, hoc est, distantia terrae à Sole, conti­neat 1208. semidiametros ipsius terrae. Deinde pono, iisdem adsentientibus, & adstruente veritate, diametrum apparentem Solis in ejus mediocri di­stantia, Diameter Solis, dimi­dio gradu constat. esse gradum dimidium circiter, hoc est, mi­nuta prima 30. quae sunt 1800. secunda, hoc est, 108000. tertia. Et quia diameter apparens alicujus stellae fixae primae magnitudinis non est major 5. se­cundis, [Page 496] hoc est, 300. tertiis, & diameter fixae sextae Diameter stellarum fixarum primae & sextae ma­gnitudinis. Diameter apparens Solis quan­to sit major quam ali­cujus stellae fixae. magnitudinis constat 50. tertiis (atque hîc adver­sarii Copernici [...] maximum errorem committunt) ergo diameter Solis continet diametrum stellae fixae sextae magnitudinis 2160 vicibus. Et proinde si fixa sextae magnitudinis poneretur esse re ipsâ aequalis Soli, & non major; quod idem est ac si dicamus, si Sol tanto intervallo removeretur, ut ejus diameter esset una ex 2160. partibus ejus diametri, quam nunc habet; tunc ejus distantiā oporteret esse 2160. vicibus majorem ea, quam nunc re ipsa habet: quod perin­de est ac si dicamus, distantiam fixarum sextae ma­gnitudinis esse 2160. semidiametros orbis magni. Et quia distantia Solis à terra continet omnium con­sensu Quanta sit distantia stellae fixae sextae ma­gnitudinis. posito, illam esse Soli aequalem. In stellis fixis diver­sitas ad­spectûs pro­fecta ab or­be magno paulo ma­jor est ea, quae profi­ciscitur à terra in Sole. 1208. semidiametros ipsius terrae, & distan­tia fixarum (ut dictum est) 2160. semidiametros orbis magni; ergo multò major (hoc est quasi du­pla) est semidiameter terrae in comparatione orbis magni, quàm semidiameter orbis magni in relatio­ne ad distantiam sphaerae stellatae: & propterea diver­sitas adspectûs in fixis producta à diametro orbis magni parum observabilior esse potest eâ, quae obser­vatur in Sole, derivata à semidiametro terrae.

SAGR.

Magnus hic è primo statim gradu lapsus est.

SALV.

Error est profecto: siquidem stella fixa sextae magnitudinis, quam ex illius autoris supputa­tione, ad assertionem Copernici tuendam, orbi magno toti aequalem esse oportebat; si solummodo Soli ponatur aequalis, (est autem Sol multo minor, quàm pars orbis magni centies sexies millies mille­sima) sphaeram stellatam adeo magnam & altam efficit ut instantiae Copernico factae diluendae suffi­ciat.

SAGR.
[Page 497]

Repraesenta mihi, quaeso, computatio­nem illam.

SALV.

Computatio facilis est & brevissima. Diameter Solis est undecim semidiametrorum ter­rae: & diameter orbis magni continet semidiame­tros terrae 2416. ex partium communi consensu: ita ut diameter orbis diametrum Solis contineat du­centies vicies quàm proxime. Et quia sphaerae sunt inter se. ut Cubi diametrorum, cubice multipli­mus 220, fient 106480000. qui est orbis mag­nus, Sole major centies sexies millies millies, quadrin­genties octuagies millies: cui orbi magno stellam sex­tae magnitudinis aequalem esse debere dixerat au­tor ille.

SAGR.

Error igitur illorum in eo consistit, quod valde decipiuntur in accipienda diametro ap­parente stellarum fixarum.

SALV.

Hic error quidem est, sed non solus: Error com­munis om­nium A­stronomo­rum circa magnitu­dines stel­larum. & sane valde miror, quomodo tanti Astronomi tamque celebres, cujusmodi sunt Alfraganus, Al­bategnus: Tebizius, multo magis nostro tempo­re Tychones, Clavii, & in summa omnes qui no­strum Academicum antecesserunt, usque adeò aberraverint in determinandis magnitudinibus om­nium stellarum, tam fixarum, quam mobilium, exceptis duobus luminaribus; nec curam habue­rint irradiationis adventitiae, quae fallaciter illas exhibet centies & pluribus vicibus majores, quàm si conspiciuntur absque capillitio: nec excusari po­test haec ipsorum negligentia, cum in eorum pote­state fuerit, ipsas ad placitum videre sine cincinnis, eo quod sufficiat illas observare in apparitione prima vespertina, vel occultatione ultima matutina. Quod si nihil aliud, certe Venus, quae saepe in Meridie aspici­tur [Page 498] adeo parva, ut oporteat acumen oculorum in­tendere, & tamen sequenti nocte maximae instar fa­culae Venus red­dit inexcu­sabilem er­rorem Astro­nomorum admissum in determi­nandis stel­larum mag­nitudini­bus. lucet, ipsos admonere fallaciae suae debebat. Neque credam, quod existimaverint illi, verum dis­cum esse eum, qui apparet in profundis tenebris, & non eum potius, qui in ambiente luminoso conspi­citur. Nam vel nostra lumina, quae de nocte visa, è longinquo grandia apparent, & è propinquo flam­mulam suam terminatam & exiguam ostendunt, cautos eos reddere sat poterant. Imò si liberè, quod sentio, profitendum est, absolutè credo, nemi­nem illorum, ac ne Tychonem quidem ipsum, in tra­ctandis instrumentis astronomicis tam accuratum, tantá (que) & tam exacta instrumenta, nullis ne maximis quidem sumptibus parcendo fabricatum, hanc susce­pisse curam, ut acciperet & metiretur apparentem diametrum alicujus stellae, excepto Sole ac Luna: sed existimo, quod pro arbitrio, ex oculi primo intuitu, unus aliquis antiquiorum pronunciaverit, rem ita sese habere, quodque deinde sectatores absque ulteriori examine ista arripuerint. Nam si quis eorum ad rem penitius explorandam animum adjecisiet, deprae­hendisset absque dubio fraudem.

SAGR.

Verùm cum illi, Telescopio caruerint, & tu modò dixeris, amicum nostrum hoc instru­mento in cognitionem venisse veritatis, excusati alii esse debent, nec accusati negligentiae.

SALV.

Hoc sequeretur, si sine Telescopio istud consequi non possemus. Verum est, instrumentum hoc, dum ostendit discum stellae nudum, & centies aut millies amplificatum, operationem reddere mul­tò faciliorem. Sed possumus etiam abs (que) instru­menti ope idipsum consequi, licet non ita exactè, quod ipse quo (que) feci saepius, & modus, quom obser­vavi, [Page 499] sic habet. Suspendi funiculum ex adverso stellae alicujus: adhibui vero Lyram, quae oritur inter Septentrionem & Corum ventum▪ deinde ac­cedendo recedendó (que) situm inveni, in quo funiculi crassities exactè mihi stellam obtexit. Hoc facto, sumpsi distantiam oculi à funiculo, quae est unum è duobus lateribus compraehendentibus angulum in oculo formatum, & insistentem crassitiei funiculi, si­milem, imò eundem cum angulo qui in sphaera stel­lata, stellae diametro insistit: & ex proportione crassitiei funiculi ad oculi à funiculo distantiam, è ta­bulis sinum è vestigio reperi quantitatem anguli; sic tamen ut solita cautela uterer, in accipiendis tam a­cutis angulis observari solita, ut scilicet concursum radiorum visualium non formarem in centro oculi, ubi non nisi refracti fiunt; sed ultra oculum, ubi reipsa magnitudo pupillae occursum hunc fieri prae­cipit.

SAGR.

Cautelam hanc capio, etsi non sine nescio quo dubio: id vero plus molestiae mihi creat, quod in hac operatione per noctis tenebras suscep­ta, mihi videtur accipi diameter, non [...]veri ac nudi stellae disci, sed in radios diffusi.

SALV.

Non, domine: funiculus enim obte­gendo nudum stellae corpusculum, aufert cincinnos, non ei, sed oculo nostro proprios, quibus statim pri­vatur, ut primum verus discus absconditur: & si voles observationem instituere videbis, quomodo praeter expectationem à tenui funiculo tegatur illa fax magna satis, quae non nisi majori obstaculo tegi Modus me tiendi stel­lae diame­trum appa­rentem. posse videbatur. Ad exactissime deinde metiendum & investigandum, quotnam ejusmodi crassitudines funiculi expleant oculi distantiam, accipio non unam solam funiculi diametrum, sed earum plures simul [Page 500] jungo in tabula sic descriptas, ut se contingant in­vicem: deinde totum spatium 15. aut 20. diame­tris impletum, circino accipiens, eâ mensurâ distan­tiam à suniculo ad radiorum visualium concursum, jam alio subtili filo captum, dimetior. Atque hac exacta satis operatione reperio, diametrum apparen­tem Diameter fixae primae magnitudi­nis quin que minuta se­cunda non excedit. stellae fixae primae magnitudinis, vulgo duorum primorum minutorum, atque etiam trium existi­matum à Tychone in literis Astronomicis, cap. 167. non esse majorem 5. secundis, quae est vicesima quarta, vel tricesima sexta pars ejus quam ipsi credi­derant. Vides jam, ipsorum praecepta quam gra­vibus erroribus innitantur.

SAGR.

Video, & optime percipio Sed pri­usquam ulterius progrediamur, dubium proponere velim subnatum mihi in inveniendo concursu radio­rum visualium ultra oculum, quando respiciuntur objecta comprehensa, sub angulis acutissimis. Et hinc mea difficultas oritur, quod videtur mihi, con­cursum illum esse posse modò magis, modò minus distantem, idque non tam mediante majori minori­ve quantitate objecti quod aspicitur, quàm quia mihi videtur, aspiciendo objecta ejusdem magni­tudinis, concursum radiorum alio quodam cer­to respectu debere fieri plus minúsve remotum ab oculo.

SALV.

Jam video, quorsum tendat perspica­citas Sagredi, diligentissimi observatoris rerum na­turalium: Foramen pupillae ocu­li dilatatur contrahi­turque. & ausim sponsionem facere quantum­cunque, inter millenos, qui in felibus observarunt, o­culi pupillam valde & coarctari & dilatari, vix binos esse, & forte nec unum, qui adverterit, simile quid fie­ri in pupillis hominum inter spectandum, pro ut me­dium multùm aut parum illuminatum sit, quod (que) in [Page 501] aperta luce circellus pupillae satis diminuatur; ita ut in aspiciendo Solis disco reducatur ad parvitatem minorem grano panici: at aspiciendo objecta non resplendentia, per medium minus clarum, circellus ille dilatatur ad magnitudinem lentis, aut amplius: & in summa, dilatatio & contractio illa plusquam decupla proportione diversificatur. Ex quo manifestum est, quod, quando pupilla multum est dilatata, necessari­um sit, ut angulus concursûs radiorum sit ab oculo remotior, id quod accidit objecta parum luminosa adspiciendo. Doctrinam hanc nuper Sagredus mihi subministravit, per quam si sit instituenda exactissima & magni momenti observatio, monemur, investigati­onem illius concursûs esse peragendam in actu illius ipsius, aut valdè similis operationis: sed in ista ad ma­nifestandos Astronomorum errores, tanta accuratio­ne non opus est. Nam etiamsi in gratiam adversae partis supponeremus, illum concursum fieri super ipsam pupillam, parum tamen interesset, cum tanta sit eorum fallacia. Nescio, Sagrede, num hanc obje­ctionem innuere volueris.

SALV.

Modus sat facilis est, atque ita habet. Quomodo inveniatur distantia concursû [...] radiorum à pupilla. Accipio duas chartae paginas, nigram unam, can­didam alteram, & nigram facio latam ad medie­tatem candidae: adfigo deinde muro candidam; nigram verò longiùs ab ea, puta ad distantiam 15. vel 20. cubitorum, baculo aliive sustentaculo im­pono. Quod si jam ab hac altera, per tantundem spatii, in eadem directione recedam, clarum est, quod in hac distantia concurrant lineae rectae, quae exeuntes è terminis latitudinis paginae candi­dae, contactu transeunt latitudinem alterius paginae in medio positae. Unde sequitur, quod, si quis in hoc concursu poneret oculum, pagina nigra media [Page 502] praecisè sit absconsura candidam oppositam, si visio fieret in uno solo puncto. Si vero deprehendemus extremitatem paginae candidae detectam apparere, necessarium id erit argumentum, radios visuales non ex uno solo puncto emanare. Ut autem à nigra pagina candidam occultari facias, oculum admove­re propius opportebit: quo usque eò admoto, do­nec pagina mea remotam occupet, & notato spatio, quo necesse fuit appropinquare; quantitas hujus appropinquationis erit mensura certa, quàm procul ab oculo verus concursus radiorum visualium in hac operatione fiat: ac insuper habebimus diametrum pupillae, sive etiam illius foraminis uveae, unde radii visuales exeunt. Talis enim illa pars erit latitudi­nis chartae nigrae, qualis est distantia à concursu line­arum productarum ab extremitate chartae usque ad locum, ubi constitit oculus, cum prius videret oc­cultari chartam remotam ab intermedia, qualis in­quam est illa duarum inter se chartarum distantia. Et proinde, si velimus exquisitè metiri diametrum apparentem alicujus stellae; observatione supradicto modo facta, necesse est, comparationem instituere diametri funiculi cum diametro pupillae; & invento, v. gr. diametrum funiculi esse quadruplam ad dia­metrum pupillae, & distantiam oculi à funiculo esse, exempli causa, 30. cubitorum; dicemus, verum concursum linearum productarum à terminis diame­tri stellae ad terminos diametri funiculi, remotum esse à funiculo 40. cubitis, quia sic observabitur, ut. par est, proportio inter distantiam funiculi ad con­cursum dictarum linearum, & distantiam ab eodem concursu ad oculi locum, quae eadem esse debet cum illa, quae inter diametrum funiculi, & diame­trum pupillae intercedit.

SAGR.
[Page 503]

Optime rem intellexi. Audiamus ergo, quid Simplicius in adversariorum Copernici defensionem adducat.

SIMP.

Quanquam inconveniens illud maxi­mum & prorsus incredibile, productum à Copernici adversariis istis, discursus Salviati satis temperave­rit minueritque: non tamen, meo quidem judicio ita sustulit, quin ei tantum adhuc virium supersit, quantum ad proterendam illam opinionem satis est. Nam si rectè summam ultimamque conclusionem cepi, si ponerentur stellae sextae magnitudinis aequare Solem (quod mihi tamen vix credibile videtur) ve­rum nihilominus maneret orbem magnum creatu­rum esse in sphaera stellata mutationem diversita­tém (que) Astronomis inter se convenit majorem orbium va­stitatem causam esse majoris tarditatis conversio­num. talem, qualis est illa, quam semidiameter terrae producit in Sole: quae quidem mutatio ob­servabilis est. Cum autem ne (que) haec, nec aliqua minor in fixis animadvertatur, ea de causa motus annuus terrae destrui at (que) everti videtur.

SALV.

Bene concluderes, Simplici, si nihil a­liud pro Copernici parte producendum habere­mus: atqui multo adhuc alia supersunt. Et quod ad allatam abs re responsionem attinet, nihil obstat quin possimus supponere, distantiam fixarum esse Alia sup­positione ab Astronomis accepta supputatur, distantiam fixarum constare debere 10800. se­midiame­tris orbis magni. adhuc multo majorem ea, quam posuimus. Tu ipse, & quisquis est alius, qui nolit derogare pro­positionibus admissis à sectatoribus Ptolemaei, neces­se erit, ut rem convenientissimam esse concedatis, ponere sphaeram stellatam multis adhuc modis ma­jorem, quam diximus jam esse censendam. Cum enim omnes Astronomi consentiant, majoris tardi­tatis conversionum planetarum causam esse magni­tudinem sphaerarum eorum, eâ (que) de causa Saturnum esse tardiorem Jove, & Jovem Sole, cum iste de­scribendam [Page 504] habeat majorem orbitam quàm ille, & ille quàm hic, &c. si consideremus, quod Saturni v, gr. orbis novies altior sit orbe Solis, & propterea tempus unius revolutionis Saturni tricesies longius sit tempore conversionis Solis; cum ex doctrina Ex propor­tione Iovis & Martis invenitur sphaera stel­lata adhuc multò remo­tior. Ptolemaei una conversio sphaerae stellatae finiatur, 36000. annis, ubi conversio Saturni triginta annis & Solis uno absolvitur; argumentando simili pro­portione, & dicendo; si orbis Saturni, cum sit novies major orbe Solis, revolvitur tempore tricies majo­re; ergo per rationem eversam, quantus esse debet orbis qui revolvitur 36000. vicibus tardius? In­venietur, distantiam sphaerae stellatae esse debere 10800. semidiametrorum orbis magni, quo pa­cto exactè quinquies major esset illa distantia, quàm ante supputaveramus esse debere, si fixa sextae magnitudinis Solem aequaret. Jam vide quanta hac causa minor adhuc debeat esse diversi­tas producta in iis à motu annuo terrae. Quod si simili relatione vellemus argumentari ad distantiam sphaerae stellatae à Jove & à Marte, hic nobis daret 15000. & ille 27000. semidiametros orbis magni, hoc est, hic septies, & ille duodecies major eva­deret, quàm nobis dabat magnitudo fixae supposita. Soli aequalis.

SIMP.

Ad hoc mihi responderi posse videtur motum sphaerae stellatae, post Ptolemaeum, observa­tum fuisse, quod non sit ita tardus, ut ille putave­rat: imo cognovisse mihi videor, ipsum Coperni­cum observatorem fuisse.

SALV.

Rectissimè dicis: sed nihil producis, quod causae Prolemaicorum vel minimùm fave­at; qui nunquam ideo recusarunt motum 36000. annorum in sphaera stellata, quod tanta tardi­tas [Page 505] vastam nimis eam faceret & immensam. Quod si ta­lis immensitas, non erat in natura concedenda, non nunc demum, sed prius negare debebant conversi­onem adeo tardam, ut commoda cum proportione non possit adaptari, nisi sphaerae, quae magnitudine intollerabili ac enormi constet.

SAGR.

Quaeso, Salviate. ne tempus perdamus amplius hac methodo proportionum agendi cum isto hominum genere, qui consueverunt admittere res proportione omni carentes: ita at absolutè sit impossibile, ipsos hac ratione convincere. Ec­quae magis alienà à proportione proportio dici fingive potest eâ, quam isti homines admittunt? dum scribunt, non esse modum convenientiorem or­binandi sphaeras coelestes, quàm si ex diversitate periodicorum temporum earum acceptâ regulâ, grada [...]im sphaerae tardiores supra velociores collo­centur & postquam constituerunt altissimam sphaeram stellatam, ut omnium tardissimam, ei superimpo­nunt adhuc aliam, & proinde majorem, quam mo­veri faciunt 24. horis, cùm ei mox subjecta sphaera moveatur 36000. annis. Verùm de istis para­logiis, praeterita die, quantum ejus satis est, egimus.

SALV.

Optarim, Simplici, ut partium stu­dio ad exiguum tempus omisso, profitereris inge­nue, num credas, quod opinionis tuae sectatores mente sua comprehendant illam magnitudinem, Magnitudi­nes & nu­meri im­mensi, no­stro intel­lectui sunt incompre­hensibiles. quam postea propter immensitatem suam Uni­verso attribui non posse judicant. Nam ego qui­dem id negandum existimo, atque ita statuo, quemadmodum in apprehensione numerorum, cum ad illas myriadum myriades est perventum, imagina­tio confunditur, nec amplius conceptum formare po­test, [Page 506] idem etiam evenire incomprehensis magnitu­dinibus & distantiis immensis: ita ut discursui simi­le quid accidat ac sensui. Dum enim serena nocte stellas intueor, ad sensum judico distantiam earum paucorum esse milliarium, nec Jove vel Saturno, ac ne Lunâ quidem altiorem. Sed quid multis opus? Considera controversias ortas inter Astrono­mos [...] & Philosophos Peripateticos, occasione no­varum stellarum in Cassiopea & Sagittario, quas illi inter sixas reponunt, hi vero infra Lunam depri­munt. Adeo sensus noster imbecillis est in distin­guendis distantiis magnis à maximis, quanquam hae illis revera multis chiliadibus sint majores. Deni­que ex te quaero, quisquis es, homo inepte; anne comprehendis imaginatione magnitudinem illam Universi quam tu postea vastam nimis judicas? Si eam comprehendis; an existimare velles, appre­hensionem tuam extendi ultra potentiam Divinam? Audebisne dicere, te res majores imaginando conci­pere, quàm Deus operari possit? Sed si non com­prehendis; qui ergo de rebus captum tuum exceden­tibus judicium ferre sustines?

SIMP.

Isti discursus optime habet, nec nega­tur, Coelum magnitudine sua nostram imaginatio­nem superare posse; atque adeo Deum potuisse illud millies, quàm est, creare majus: sed con­cedendum nobis non est, rem ullám in vanum esse creatam, & in Universo agere otiosam. Jam cum videamus egregium hunc ordinem planetarum dis­positorum circa terram, in distantiis propor­tionatis, ad producendos in ea suos effectus, be­neficio nostro; quem in sinem interponenda po­stea est inter orbem Saturni supremum & sphaeram stellatam, spatium vastissimum, sine aliqua stella [Page 507] superfluum & vanum? quo fine? cujus commodo & bono?

SALV.

Nimium arrogare nobis, Simplici, videmur, dum solam nostri curam putamus esse opus adaequatum, ac terminum, ultra quem Divina sapi­entia & potentia nihil quidquam faciat disponat. Natura & Deus occu­pantur in cura rerum humana­rum, ac si nihil prae­terea cura­rent. Sed nolim, nos manum ejus adeo abbreviaremus, sed acquiesceremus in eo, quod sumus certi, De­um & naturam in gubernatione rerum humana­rum sic occupari, ut magis applicare se nobis haud queant, si nullam aliam quàm solius humani generis curam susciperent. Id quod mihi vide­or accommodatissimo nobilissimóque exemplo de­clarare posse, sumpto ab operatione luminis So­lis, qui dum attrahit vapores illos, aut calefa­cit Exemplum providentiae divinae erga genus hu­manum sumptum à Sole. plantas istas, attrahit & calefacit eo modo, ac si nihil aliud haberet quod ageret: quin in illa uva, imò vel in solo isto acini grano ad maturitatem perducendo, totum se sic impendit, ut efficacius impendere non possit, si solam illius grani matu­rationem, omnium suarum actionum finem sibi propositum haberet. Jam si granum illud accipit à Sole, quicquid accipi potest, nec ipsi quic­quam exinde decedit, quod Sol eodem tempore infinitos alios producit effectus; invidiae seu stulti­tiae idem accusandum foret, si persuasum habe­ret, aut requireret, actionem radiorum Solis in suum tantummodo commodum debere con­ferri. Certo scio, nihil à Divina Providentia omitti earum rerum, quae requiruntur ad guberna­tionem rerum humanarum: sed tamen non eti­am alias in Universo res esse posse, dependen­tes ab insinita sapientia ejus, per meipsum, quan­tum ratio mihi dictat, adduci non possum ut cre­dam. [Page 508] Sin autem res aliter [...]se habet, nullo [...] modo detrectabo sidem adjungere rationibus, quae à sub­limiore intelligentia mihi suggestae fuerint. Interea cum objicitur mihi, vanum & inu [...]ile fore spatium immensum, interpositum inter orbes planetarum & sphaeram stellatam, privatum s [...]ellis & otiosum, sic ut etiam superflua tanta sit immensitas pro recepta­culo stellarum fixarum, omnem nostram apprehen­onem excedens; respondeo, temerarium esse, ra­tionem nostram infirmissimam, operum Divino­norum judicem constituere velle, & id omne vanum atque superfluum appellare, quicquid in Universo Magnae, te­merit at is est, in Uni­verso su­perfluum appellare, quid quid non intelli­gimus in nostros usus esse condi­tum. non nostris deservit usibus.

SAGR.

Quin dicito, & credo rectius te di­cturum, nescire nos, quod ista in nostrum usum ce­dant. Meo quidem judicio, haec res, si qua ul­la alia, magnâ conjuncta est cum arrogantia stulti­tiaque, dicere, cum ego nesciam, quid mihi prosit Jupiter aut Saturnus, ergo illi superflui, imo ne quidem in rerum natura sunt. Cum interim, homo stultissime, ne id quidem sciamus, quid nobis prosint arteriae, cartilagines, lien, aut fel: imò nec vel sci­remus, nos habere fel, lienem aut renes, nisi in multis cadaveribus dissectis, nobis monstrata suissent: ac tum demum intelligere po [...]erimus, quid in no­bis operetur lien, si nobis [...]auferatur. Ut sciam, Si Coelum aliqua stel. la privare­tur, tum de­mum in cognitionem veniremus, quid ea in nobis ope­retur. quid hoc vel illud corpus coeleste in me operetur (quandoquidem tu vis, omnem eorum operationem nostrum in usum directam) oporteret per aliquod tempus, id corpus removere; & effectum illum, quem mihi deesse sentirem, dependere dicerem ab ista stel­la. Praeterea quis dicere audeat, spatium illud in­ter Saturnum & stellas [...]fixas, quod isti vastum ni­mis & inutile vocant, aliis corporibus mundanis esse [Page 509] destitutum? An forte, quia illa non videmus? Ergo quatuer planetae Medicei, & Saturni satellites, tum demum, nec antè in coelum venerunt, cum videre eos inciperemus? Sic innumerabiles aliae stellae fixae Multae res in Coelo possunt esse, nobis invi­sibiles. non erant isthic, priusquam ab hominibus observa­rentur? nebulosae prius tantummodo erant areolae quaedam albicantes: sed postea Telescopio feci­mus ut evaderent plurium stellarum l [...]cidarum pul­cherrimarum (que) coetus. Vah plenam arrogantia, imò temeritate▪ hominum ignorantiam!

SALV.

Non est consultum, Sagrede, hisce fructu carentibus exaggerationibus immorari: pro­sequamur institutum nostrum, quòd eo pertinet, ut examinemus momenta rationum ab utraque Magnum parvum, immensum, sunt termi­ni relativi. parte productarum, sic ut nihil determinemus, sed judicium sapientioribus committamus. Reversus igitur ad naturales & humanos discursus nostros, aio, vocabula ista, magnum, parvum, immensum, mi­nimum, &c. esse terminos non absolutos, sed relativos, sic ut eadem res diversis comparata, jam possit appellari immensa, & interdum insensi­bilis, ne dum parva. Hoc stante, quaero ego, Unitas dis­cur sûs eo­rum, qui ju­dicant, sphaeram stellatam absurdè vastam esse in hypothesi Coperni­cana. cujus respectu sphaera stellata Copernici possit ap­pellari vasta nimium. Meo judicio, non potest illa comparari, nec talis dici, nisi in relatione ad rem quampiam aliam ejusdem generis. Jam suma­mus ejusdem generis rem minimam: quae erit or­bis Lunaris. Quod si jam orbis stellatus nimium vastus esse pronunciari debet, respectu orbis lu­naris; tunc omnis alia magnitudo, quae simili aut majori proportione aliam ejusdem generis excedit, vasta nimis dicenda erit: eadem quoque ratione negari debebit, illam in Mundo reperiri. Hoc modo nihil impedier, quin Elephanti & Balaenae [Page 510] sint Chimerae quaedam, & poëtica phantasmata Nam & ex genere terrestrium animalium, Elephanti & inter pisces, Balenae, de quibus certò constat quod sint in rerum natura, tamen illi respectu formi­carum, & hae respectu spillancolarum [minuti pisciculi genus est apud Italos] vastam nimis im­mensamque magnitudinem obtinent: siquidem Elephas formicam▪ & Balaena spillancolam absolutè multo majori proportione superant, quàm sphaera stellatata sphaeram lunarem, si dictae sphaerae tan­tam magnitudinem attribuamus, quanta sufficit, ut Spatium assignatum uni stellae fixae, multo minus▪ est spatio pla­netae. accommodari Systemati Copernicano possit. Quan­tam praeterea magnitudinem obtinet sphaera Jovis, quantam Saturni; quarum tamen unaquae (que) recepta­culum est unius tantum stellae, & quidem satis exiguae, si comparetur cum fixarum aliqua? Profecto si uni­cuique fixae pro receptaculo tanta spatii munda­ni pars assignanda foret, necesse esset, orbem il­lum, Stella vo­catur parva respectu magnitudi­nis spatii eam cir­cumdantis. in quo innumerabilis stellarum multitudo hospitatur, multis myriadibus majorem facere eo orbe, qui Copernici necessitatibus satisfacit. Insuper nonne appellas tu stellam fixam minimam; loquor etiam de magis conspicuis, nedum de illis, quae visum nostrum fugiunt, easque vocamus ita respectu spatii circumfusi? Jam si tota sphaera stel­lata Tota sphaera stellata per maximam remota di­stantiam; apparere posset tam exigua, quam est unica stella. unicum resplendens corpus esset; quis est qui non intelligat, in infinito spatio assignari posse di­stantiam tantam, ut ex ea, lucida illa sphaera tam parva appareat, atque etiam minor, quàm è ter­ra nunc nobis apparet stella fixa? Ist hinc ergo parvam tunc censeremus eandem illam rem, quam nunc ex hoc loco judicamus omnem magnitudi­nem excedere.

SAGR.

Plurimum ineptire mihi videntur illi qui [Page 511] vellent, ut Deus Universum magis proportionatum condidisset, pro exiguo rationis eorum captu po­tius, quam pro immensa, imo infinita sua potentia.

SIMP.

Quaecun (que) dixisti, bene habent: sed adver­sae partis instantia hanc vim habet, concedendum esse, Instantiae autoris li­belli per interrogae tiones. quod stellam fixam oporteat esse non quidem aequa­lem, sed tanto majorem Sole, quae utique am­bo sunt corpora particularia, intra stellatum orbem sita. Nec ab re interrogare videtur autor ille hunc in modum: ‘quem in finem, & cui bono machi­nae adeo vastae conditae sunt? anne forsan in u­sum terrae, hoc est, pro minutissimo puncto? cur verò tanto intervallo remotae, ut appareant tantulae, & absolutè nihil operari possint in ter­ra? quo proposito inutilis illa voraginis immensi­tas inter ipsas & Saturnum interjecta? Frustrato­riae sunt illae res omnes quae probabili ratione non sustentantur.’

SALV.

Ex interrogationibus, quos homo iste Responsum ad interro­gata autoris libelli. instituit, videtur mihi colligi posse, quod dum­modo Coelo, stellis & distantiis quantitatem & magnitudinem, quam ipse hactenus credidit, relin­quamus (quanquam nullam comprehensibilem mag­nitudinem ullus unquam hactenus pro certa finxe­rit) ipse optime penetret & capiat beneficia, quae inde proficiscantur in terram: quae terra non am­plius sit recula aliqua minima, nec illae amplius adeo Autor li­belli se confundit, & in suis interroga­tionibus sibi ipsi contra­dicit. remotae, ut tanquam res minutulae appareant, sed tam magnae, quantum sufficit, ut in terram operari que­ant: & quod distantia inter ipsas ac Saturnum opti­me sit proportionata, ipseque de omnibus illis rebus valdè probabiles rationes habeat: quarum aliquam perlubenter audivissem: sed cum videam, quod is in paucis illis verbis se confundat, sibique contra­dicat, [Page 512] fidem facit mihi, se probabilium illarum rati­onum Interroga­ti ones au­tori libelli propositae, interroga­tionum ip­sius ineffi­caciam ostendentes. magna penuria laborare, & rationes, quas ip­se sic vocat, fallacias potius, imò vanarum imagi­nationum umbras esse. Quapropter ex ipso jam quaero, an illa corpora coelestia revera operentur in terram, & an hujus effectûs gratiâ producta fu­erint & tali magnitudine, & disposita in tali & tali distantia; an vero nihil illis negotii cum rebus ter­renis intercedat. Si nihil ipsis cum terra negotii est, insignis est stultitia, si terricolae nos, arbitros nos constituere velimus magnitudinum, ac meta­tores localium dispositionum eorum; cum tamen omnium, quae ad ipsa spectant, simus ignorantis­simi. Sin autem dicat, quod illa operentur, & ad hunc finem directa sint, tunc affirmat id, quod alio loco negat ipsemet, & lauda [...], quòd modò dam­naverat, cum diceret, quod corpora coelestia adeo remota, ut ex terra, tantilla appareant, non possint in ea quidquam operari. Sed ô mi homo, in illa ipsa sphaera stellata, cujus distantiam jam stabilisti, & quam ad influxus in res hasce terrenas satis propor­tionatam judicasti, plurimae stellae apparent minutis­simae, ac centuplo plures ibidem sunt prorsus à no­bis invisibiles (quod aliquanto minus est, quàm tan­tillum apparere) necesse igitur est, ut tibi ipsi con­tradicendo neges jam earum operationem in terram: vel certè ut tibi ipsi rursum contradicendo admittas, quod, si tantilla apparent, hoc nihil detrahat de ope­ratione ipsorum: vel certè (quae sincerior modesti­orque concessio fuerit) admittas, & liberè confitearis, quod judicium nostrum de magnitudinibus eorum atque distantiis, vanitati, ne dicam superbiae atque temeritati sit adscribendum.

SIMP.
[Page 513]

Profecto ipse quoque statim, dum lego locum illum, observavi manifestam contradictionem, cum affirmat, stellas (ut ita dicam) Copernici, quia tantillae apparent, non posse in terra ope­rari: nec recordatur interim, se Ptolemaicis illis ac suis concessisse actionem super terram, quae tamen ne tantillae quidem apparent, sed majori ex parte conspectum omnino fugiunt.

SALV.

Sed ad aliud caput venio. Quî fit, in­quit Quod obje­cta remota, apparent exigua, de fectus ocu­li est, uti demonstra­tur. ille, quod stellae adeo parvae apparent? num ideo forte quod nos eas tales videamus? Et nescit ille, in causa esse instrumentum, quo in stellis observan­dis uti solemus, hoc est, oculum nostrum? Quod verum esse patet ex eo, quia mutato instrumento, stellas magis magisque, quantum ejus placet, grandescere videmus: & quis scit, annon ipsi terrae, absque oculis eas intuenti, maximas, & quales re­vera sunt, sese ostendant? Sed tempus est, ut re­lictis hisce nugis, ad res majores momenti venia­mus. Cum igitur haec duo jam demonstraverim, primo, quanto intervallo Firmamentum à terra re­movere sufficiat, ut in eo diameter orbis magni non faciat majorem diversitatem ea, quam facit orbis terrestris in elongatione Solis: deinde cum demon­stratum quoque sit, ad praestandum, ut stella Firmamenti nobis appareat ea magnitudine, ut ip­sam videamus, non esse necessarium, ut ea Sole ma­jor constituatur; scire velim, an Tycho, vel se­ctatorum ejus aliquis, unquam conatus fuerit aliqua ratione investigare, num in spaera stellata phaenome­non animadvertatur aliquod, quo nixi, certius aut ne­gare aut admittere motum annuum terrae possimus.

SAGR.

Responderim ipsorum loco, non fe­cisse, Tycho, vel sectatores e­jus, non ten tarunt ex­plorare, num in Fir­mamento aliqua sit apparentia, motum an­nuum asse­rens vel de­struens. ac ne quidem ut id facerent, opus fuisse: quan­doquidem [Page 514] ipse Copernicus affirmat, hanc diversita­tem ibi non inveniri: ac ipsi argumentando ad hominem, id ei concedunt, & hac assumpta hypothe­si ostendunt absurditatem inde sequentem, scilicet ita necessarium fore, tam immensam facere sphaeram, ut stellam fixam, quo tanta nobis appareat, quan­tam videmus conveniat reipsa molem esse tam im­mensam ut totius Orbis magni vastitatem excedat: quae res ut ipsi quidem dicunt, prorsus est incredi­bilis.

SALV.

Eadem est & mea sententia, planeque persuasum habeo, quod illi argumententur contra hominem alium potius hominem defendendi stu­dio, quam cupiditate cognitionem veritatis as­sequendi. Astronomi forte non attende­runt, quales apparentiae sequantur ex annuo terrae motu. Nec tantum non credo, ipsorum ullum unquam ad hanc observationem instituendam ani­mam applicuisse: verum etiam dubito, num eorum quisquam sciat, cujusmodi diversitatem in fixis producturus sit motus annuus terrae, si sphaera stellata non esset in tanta distantia, ut in ipsa haec diversitas propter parvitatem suam evanesceret. Nam si quis hanc inquisitionem omittat, ac nudam Aliqua non animad ver­tit Coperni­cus, instru­mentorum inopia. Copernici assertionem alleget, id quidem ad con­vincendum hominem sufficere potest; sed non suffi­cit ad rem ipsam dilucidandam: cum fieri queat, ut diversitas hic aliqua sit, verum non investigata: sive propter parvitatem suam vel ob instrumento­rum exactorum inopiam à Copernico non animad­versa. Neque vero res haec prima foret quam ipse propter defectum instrumentorum aut aliarum rerum ign [...]raverit: & tamen innixus aliis solidissi­mis conjecturis adfirmavit id, quod à rebus sibi non intellectis oppugnari cernebat. Etenim, ut jam dictum est, absque Telescopio, & Martem sexa­gecuplo, [Page 515] & Venerem quadragecuplo majorem esse in hoc quam in illo positu, dicere non poterat: imo differentiae eorum vero multo minores appa­rent: & tamen postea certitudinem assecuti sumus, illas mutationes exacte tales ibi fieri quales Coper­canum Systema requirebat.

Porro consultum esset, ut quanta maxima fieri potest accuratione investigaretur, an talis mutatio quae posito annuo terrae motu in stellis fixis animad­verti deberet, reipsa isthic depraehendatur. Quod negotium absolute credo à nemine huc usque su­sceptum; ac non modo susceptum, sed forte (sicuti dixi) à multis nec intellectum, quid quaerere debue­rint. Tycho & a­lii argu­mentantur contra mo­tum annu­um ab in­variabili e­levatione Poli. Neque vero temere casuve dico quae dico. Vidi enim jam quiddam scriptum manu cujusdam ex Anticopernicanorum numero, qui, fi haec opinio ve­ra esset, necessario sequi affirmabat, ut Polus è senis mensibus in senos alios elevetur deprimaturque continue, prout terra in hoc tempore, per tantum spatii quanta est diameter orbis magni recedit jam versus septentrionem, mox Meridiem: & tamen ei probabile videbatur, imo necessarium, ut nos una cum terra circumlati, quando versus Septen­trionem essemus, Polum haberemus elevatiorem, quam cum versus Meridiem. In quem eundem erro­rem incurrit etiam alius aliquis satis sciens re­rum mathematicarum, & ipse sectator Copernici, prout refert Tycho Progymnasmat. pag. 684. qui dicebat observasse se, mutari Polarem altitudinem, esseque diversam in aestate ac vere. Et quia Ty­cho negat meritum causae, sed non damnat metho­dum hoc est, negat videre se mutationem in altitu­dine Polari sed non rejicit illam inquirendi ratio­nem ut ineptam ad consequendum in quod quaeri­tur; [Page 516] eo ipso profitetur, se etiam existimare, Polarem altitudinem de semestri in semestre variatam aut nec variatam, esse bonum argumentum excludendi vel in­troducendi motum annuum terrae.

SIMP.

Certe, Salviate, mihi quoque videtur, idipsum hoc argumento sequi debere. Nec e­nim te mihi negaturum opinor, si tantummodo 60. milliaribus progrediamur Septentrionem versus, Polum uno gradu altiorem futurum; pariterque si aliis 60. miliaribus accedamus ad Septentrionem, Polus nobis alio gradu insuper exaltabitur, &c. Jam si solummodo 60. milliarium accessio reces­siove notabilem adeo mutationem in altitudinibus Polaribus efficit; quid [...]et, si nos una cum ipsa terra non dicam per 60. milliaria, sed per 60. chilia­des milliarium alio transferamur?

SALV.

Sequeretur (dummodo procedit illa proportio) ut nobis Polus mille gradibus e­levetur. Vide, simplici, quantam impressio invete­rata vim habeat. Cum tot per annos insitum pe­nitus infixumque phantasiae tuae steterit, Caelum, non autem terram, 24. horis revolvi, & per con­sequens, revolutionis hujus Polos esse in Coelo & non in globo terrestri; hunc habitum ne nunc quidem vel ad unam horam exuere potes, & con­trarium induere, ut terram mobilem tantisper sal­tem tibi [...]ingas quousque possis animo concipere, quid secuturum sit, si hoc figmentum verum esset. Si terra, Simplici ea est, quae 24. horis in seipsam convolvitur, tunc in ipsa sunt Poli in ipsa Axis, in ipsa Aequinoctialis, hoc est, circulus maximus descriptus à puncto aequaliter distante à Polis in ipsa sunt infiniti paralleli majores & minores, descripti à punctis superficiei ejus magis minusque distantibus à [Page 517] Polis, in ipsa inquam, omnia ista sunt, & non in sphaera stellata, quae cum sit immobilis, his rebus omnibus caret, eaeque non nisi per imaginationem ibi concipi possunt, prolongato scilicet Axe terrae eousque donec duo puncta nostris Polis imminentia signet, & plano Aequinoctialis extenso, ut in Caelo respondentem sibi circulum describat. Jam si verus Axis, veri Poli, verus Aequinoctialis terrestris non mutantur in terra dummodo ipsemet quoque in eodem terrae loco maneas, transferto terram quo­cunque libeat nunquam tamen mutabis habitudinem ne (que) ad Polos, ne (que) ad circulos, nec ad aliam ullam rem terrenam; idque propterea; quia haec trans­latio Motus ubi communis est, habet se, tanquam si ibi nullus esset. & tibi & rebus terrestribus omnibus est com­munis: motus autem, quando communis est, perinde est, ac si nullus esset: & quemadmodum tu non mutares habitudinem ad Polos terrenos (habitudinem dico, sic ut Poli eleventur depriman­turve) ita pariter non mutares illam ad Polos figu­ratos in Coelo, dummodo per Polos caelestes intelli­gamus (prout jam definitum est) ista duo puncta; quae ex Axi terrestri istuc usque producto, ibidem signantur. Verum quidem est, illa puncta mutari in Caelo, si translatio terrae fit eo modo, ut ejus Axis alia aliaque puncta sphaerae caelestis immobilis feriat: sed interim non mutatur habitudo nostra ad ip­sa, sic ut nobis secundum elevetur plus primo. Si quis velit, ut punctorum Firmamenti, Polis terrae respondentium unum exaltetur, & alterum de­primatur; necesse est, ut in terra ita procedat ver­sus unum, ut ab altero recedat: siquidem transla­tio terrae & una terricolarum, (ut jam dixi) nihil operatur.

SAGR.

Permitte mihi, quaeso, salviate, ut cla­rius [Page 518] hoc negotium explanem, exemplo crassiore qui­dem Exemplum accomoda­tum ad de­clarandum, altitudinem Poli non variari me­diante an­nuo terrae motu. sed aeque tamen accomodato ad rem praesen­tem Finge, Simplici navigantem te, è puppi direxisse quadrantem, aut aliud instrumentum A­stronomicum, ad summitatem mali, tanquam ejus elevationem scrutari velles, quae sit v. gr. 40. gra­duum. Dubium non est, si per soros versus malum progrediare 25. vel 30. passibus, & denuo dirigas idem instrumentum in eandem mali altitudinem, re­perturum te elevationem ejus majorem, & v. g. 10. gradibus auctiorem: sed si loco progressionis dicto­rum 25. aut 30. passuum versus malum, in puppi quiesceres totamque navim versus partem illam mo­veri faceres; anne credis, quod mediante illo pro­gressu navis per 25. aut 30. passus, elevatio mali decem gradibus auctior tibi sit apparitura.

SIMP.

Credo & intelligo, altitudinem nec vel pilo majorem factum iri progressu mille, imo centies mille milliarium, nedum triginta passuum. Id qui­dem credo, si respiciendo mali summitatem, occur­risset stella fixa in eadem directione, credo, inquam si quadrantis eodem retento finu, per 60. milliaria versus stellam navigaremus, radium per pinnacidia transmissum, aeque ut antea collineaturum ad mali summitatem, non tamen ad stellam, quae uno gradu mihi facta esset altior.

SAGR.

Sed nonne credis collineationem illam aberraturam ab isto puncto sphaerae stellatae, quod directioni ad mali summitatem factae respon­det?

SIMP.

Non: sed punctum variaretur, & stellae prius observatae subjectum maneret.

SAGR.

Recte dicis, Sed quemadmodum id, quod in hoc exemplo respondet elevationi sum­mitatis [Page 519] mali, non est stella, sed Firmamenti punctum, quod accurrit in directione oculi ad mali summita­tem ita etiam in casu exempli causa proposito, id, quod in Firmamento respondet Polo terrae, non est aliqua stella aut Firmamenti fixa res alia, sed est illud punctum, in quo terminatur Axis terrestris, directe illuc usque prolongatus: quod punctum non est Ad motum annuū ter­rae, mutatio in aliqua stella fixa, sed non in Polo scqui potest. fixum sed obsequitur mutationibus à Polo terreno profectis. Et proi [...]de Tychoni, vel aliis, qui illam instantiam attulerunt dicendum fuerat, ex hoc mo­tu terrae, si verus is esset, cognitum & obser­vatum iri diversitatem aliquam in elevatione & de­pressione, non Poli sed alicujus stellae fixae versus partem Polo nostro respondentem.

SIMP.

Jam optime intelligo fallaciam ab illis commissam: sed non interim enervatur vis, quae maxima videt [...]r argumenti in contrarium allati, si referatur ad mutationem stellae & non am­plius Poli, Nam si progressus navigii per 60. mil­lia [...]ia solummodo, fixarum stellarum aliquam uno gradu facit altiorem; quidni potius aliqua similis, atque etiam multo major mutatio mihi posset occurrere progresso navigio versus eandem stellam per tantum spatium, quanta est diamiter orbis ma­gni, Discutitur fallacia credentium ex annuo motu mag­nam mu­tationem eventuram in elevati­tione fixae alicujus stellae. quam tu dicis esse duplam intercapedinis inter terram ac Solem?

SAGR.

Hoc loco, Simplici, committitur alia fallacia, quam etsi probe tibi intellectam, non anim­advertis tamen: faxo igitur, ut intellectus ipse tui recorderis. Proinde responde mihi: si quando, directo quadrante in stellam fixam, inventaque ejus elevatione 40. graduum, immotus ipse, latus quadran­is inclinasses sic ut stella ad illam directionem eleva­ta maneret anne diceres, ideo stellā acquisisse majo­rem elevationem?

SIMP.
[Page 520]

Certe non: quia mutatio instrumento facta est, non autem in observatore, quasi is locum mutaverit, versus illam sese movendo.

SAGR.

Sed si navigas, aut in superficie terrae progrederis, anne diceres, in eodem quadrante non fieri mutationem ullam, sed eandem semper eleva­tionem conservari respectu Caeli, sic tamen ut illum non inclinares ipse, sed priore situ constitutum re­linqueres?

SIMP.

Permitte, ut hac de re deliberem ali­quantulum. Absque haesitatione dixerim, non con­servari, eo quod iter à me factum non incedat per planum, sed per circumferentiam globi terrestris, quae de passu in passum mutat inclinationem respe­ctu Caeli, & per consequens efficit, ut mutetur eadem in instrumento, quod eam super ipsam con­servat.

SAGR.

Rectissime dicis; atque etiam intelli­gis, quanto magis increscit illius circuli, super quem incedis, magnitudo, tanto plura milliaria consicienda esse facturo, ut stella ista gradu illo reddatur altior; ac tandem, si motus versus stellam fieret per lineam rectam, necesse futurum, ut adhuc magis moveatur, quam per circumferentiam cujuscunque maximi circuli-

SALV.

Sic est. Nam denique circumferentia Linea recta & circum­ferentia circuli infi­niti, res ea­dem sunt. circuli infiniti, & linea recta, res eadem sunt.

SAGR.

Ego vero hoc neque intelligo, nec etiam Simplicium intelligere credo: ac necesse est, aliquid hic misterii latitare absconditum, cum sciamus, Sal­viatum nil temere pronunciare, nec in medium pro­ducere paradoxon, quod in conceptum aliquem mi­nime trivialem non exeat. Propterea suo loco & tempore in memoriam tibi revocabo declarationem [Page 521] hujus rei, scilicet lineam rectam eandem esse cum circumferentia cirruli infiniti. Nam nunc quidem nolim abrumpere nos discursum, quem prae manibus habemus. Et ut ad casum propositum revertar. Simplicium considerare jubeo, accessionem & reces­sionem, quam terra facit ad illam stellam fixam Po­lo vicinam, fieri tanquam per lineam rectam, quae est diameter Orbis magni: ita ut elevationem & depressionem stellae Polaris deducere velle ex motu per illam diametrum, tanquam motu super circu­lo terrae minimo; rei parum intellectae magnum sit signum.

SIMP.

Sed in iisdem nihilominus difficultati­bus haeremus, quam vis nec exigua illa diversitas, quae ibi esse debebat, ibidem esse deprehendatur: quae si nulla est; nullum etiam esse motum annuum per Orbem magnum terrae attributū fateamur oportet.

SAGR.

Jam hîc pergere sino Salviatum, qui mihi videtur non tanquam pro nullo relicturus elevationem depressionemque stellae Polaris, aut alterius alicujus fixae, quamvis à nemine compre­hensam, & à Copernico ipso non dicam pro nulla, sed pro inobservabili habitam, propter parvitatem suam.

SALV.

Jam supra dixi, non credere me, Inquiritur, quae muta­tiones, & in quibus stel­lis animad­verti debe­ant medi­ante annuo terrae motu. quenquam observare conatum, an diversis anni temporibus aliqua mutatio in fixis animadvertatur, quae ab annuo terrae motu dependere queat: addi­di praeterea, dubitare me, num quispiam rectè in­tellexerit, qualesnam sint mutationes, & in qui­bus stellis apparere debeant. Itaque bene f [...]cerimus, si caput hoc diligenter examinemus. Quod in ge­nere tantummodo scriptum inveni, non admitten­dum esse terrae motum annuum in Orbe magno, [Page 522] cum verisimile non sit, per illum, non videri appa­rentem aliquam mutationem in stellis fixis, nec de­inde tamen audivi indicari, quae nam in specie appa­parentes illae mutationes, & quibus in stellis, esse Quod A­stronomi speciatim non expres­serunt, quae mutationes ab annuo terrae motu proficisci possint; id argumento est, quod ipsi rem non satis intel­lexerint. debeant; ea res non absque ratione facit ut existi­mem, illos, qui generico pronunciato huic innitun­tur, non intellexisse, ac forte nec ut intelligerent la­borasse, quomodo sit cum istis mutationibus com­paratum, nec quales illae sint, quas inquiunt appare­re debere. Quod ut ita judicem, illud me movet, cum sciam, quod, si motus annuus à Copernico terrae tributus fieri debet sensibilis in sphaera stellata, tunc non respectu omnium pariter stellarum apparens mutatio fieri debeat, sed haec apparentia in ali­quibus fiat major, in aliis minor, in aliis adhuc mi­nor, denique in aliis absolutè nulla, quantumvis ma­ximus ponatur hujus motus annui circulus. Mu­tationes postea, quae essent appariturae, duorum Mutationes stellarum fixarum in aliquibus debent esse majores, in aliis mino­res, in aliis denique nullae. sunt generum: unum est, quod ipsae stellae mutarent apparentem magnitudinem & alterum, quod va­riarent altitudinem in Meridiano: unde postea se­quitur, ut mutentur ortus earum, occasus, & di­stantiae à vertice, &c.

SAGR.

Videtur offerri mihi vinculum quod­dam, compluribus nodis in semetipsos complicatis, nexusque celantibus adstrictum, quod utinam ex­plicare ac solvere in mea potestate esset. Nam ut Salviato confitear infirmitatem meam, etsi rem sae­pius aggressus, nunquam tamen invenire potui, un­de in ista vinculorum serie nexus inciperet, quove se conderet. Est mihi sermo non tam de iis, quae ad stellas fixas attinent, quàm de alio quodam horri­bili negotio, cujus me admonuisti, injecta mentione altitudinum istarum Meridianarum, latitudinum or­tivarum, [Page 523] & distantiarum à vertice &c. Haec vero difficultas ex his, quae narrabo, mihi nascitur. Co­pernicus Difficultas maxima contra Co­pernicum, ex eo quod apparet in Sole & stellis fixis ponit sphaeram stellatam immobilem, & Solem in ejus centro pariter immobilem. Neces­sarium igitur est, ut omnis mutatio, quae in Sole aut stellis fixis accidere nobis apparet, ipsius terrae sit, hoc est nostra. Atqui Sol exaltatur & deprimitur in nostro Meridiano per arcum maximum quasi 47. graduum, & subinde per majores adhuc arcus va­riat latitudines suas ortivas & occiduas in Horizon­tibus obliquis. Jam quomodo terra potest incli­nari aut elevari tam notabiliter ad Solem; haud­quaquam vero, vel adeo parum ad stellas fixas, ut res quasi sit imperceptibilis? Hic est nodus ille, mihi quidem inexplicabilis, quem tu si solveris, mihi alter Alexander eris.

SALV.

Difficultates hae dignae sunt ingenio Sagredi, ac tale dubium est, ut vel Copernicus ipse desperarit ita se declarare posse, ut intellectu fa­cile redderetur, id quod apparet partim ex eo, quod ipsemet obscuritatem ejus confitetur: partim quod bis hunc laborem suscepit, duobus diversis modis illud explicandi. Fateor autem ingenuè, mihi non intellectam explicationem ejus, donec alio diverso adhibito modo, plano satis atque claro, rem intelli­gibilem, non tamen absque longa & operosa mentis applicatione reddidi.

SIMP.

Aristoteles eandem difficultatem & ip­se Argumen­tum Aristo­telis contra veteres, ter­ram plane­tis annu­merantes. vidit, eaque fuit usus ad redarguendos quosdam antiquos, qui volebant, terram esse planetarum unum: contra quos argumentatur, si hoc ita esset necesse fore, ut ipsa instar aliorum planetarum, mo­tus uno plures haberet: unde sequeretur ista varia­tio in ortibus & occasibus stellarum fixarum, pariter­que [Page 524] in altitudinibus Meridianis. Cumque diffi­cultatem proposuerit, nec solverit; necesse est, il­lam solutu si non impossibilem, certe difficilem esse.

SALV.

Quantò nodus hic inexplicabilior, quantoque fortius est adstrictus, tanto pulchrior ejus erit admirabiliorque solutio: quam tamen in hunc tibi diem non promitto, & inducias ad se­quentem us (que) peto. Hoc vero tempore considera­bimus & declarabimus illas mutationes & diversi­tates, quae ratione motûs animi in stellis fixis adverti debebant, ut modò dixeramus In harum explica­tione proponenda veniunt aliqua capita praeparato­toria ad solutionem maximae difficultatis perti­nentia. Ut ergo repetamus duos motus terrae re­tributos Motus an­nuus factus à centro terra sub Ecliptica: & motus diurnus fa­ctus à terra circa pro­prium cen­trum. (dico duos: nam tertius revera motus non est, ut suo loco declarabo) hoc est, annuum & diurnū; annuus quidem intelligendus est fieri à centro terrae in circumferentia orbis magni, hoc est, circuli maximi descripti in plano Eclipticae fixae & immu­tabilis: diurnus vero fit à globo terrae in seipsum circa proprium centrum, & proprium Axem, non ere­ctum, sed inclinatum ad planum Eclipticae, cum inclinatione graduum 23. & dimidii circiter: quae inclinatio servatur per integrum annum: & quod Axis terrae semper sibi ipsi paralle­lus manet, & descri­bit superfi­ciem cylin­dricam & inclinatam ad orbem magnum, summè notandum est, semper eandem Coeli partem respicit; ea ratione, ut Axis motus diurni perpe­tuò maneat parall [...]lus sibi; ita ut, si imaginemur hunc Axem prolongatum usque ad stellas fixas, interea dum centrum terrae per annum totam Eclipticam perambulat, ille ipse Axis describat superficiem Cy­lindri obliqui, cujus una basis est dictus ille circu­lus annuus, & altera, similis circulus imaginatione de­scriptus ab ejus extremitate sive Pol [...]:, inter stellas [Page 525] fixas. Et est Cylinder hic obliquus ad planum Eclip­ticae Orbis terrae nunquam inclinatur, sed immu­tabilem se servat, secundum inclinationem Axis, qui eum de­scribit, quam inclinationem esse diximus graduum 23. cum dimidio: quae cum perpetuò maneat ea­dem (nisi quod in multis annorum millibus mini­mam aliquam mutationem patitur, quae in praesenti Stellae fixae positae in Ecliptica nunquam elevantur, neque de­primuntur propter mo­tum annu­um terrae: propius tamen ad­moventur & elon­gantur. negotio nullius est momenti) facit, ut globus terre­stris magis unquam nec inclinetur, nec sublevetur, sed conservetur immutabilis. Unde hoc sequitur, quod, quantum pertinet ad mutationes, quae à solo motu annuo dependentes, in fixis observandae sunt, idem eventurum sit cuicunque puncto superficiei ter­renae, quod ipsi etiam centro terrae, ideoque in praesentibus explicationibus adhibebimus centrum perinde ut quodcunque superficiei punctum. Et ad faciliorem negotii totius intellectum describemus fi­guras lineares: ac initio signemus in plano Eclipticae circulum A. N▪ B. O. & intelligamus, puncta A. B. esse extrema versus Septentrionem & Meridiem, hoc est, principium Cancri & Capricorni, & diametrum A. B. prolongemus indefinitè per D. &C. versus sphaeram stellatam. Nunc initio dico, quod nul­la stellarum fixarum in Ecliptica positarum, ob quamcunque mutationem à terra factam per ip­sum planum Eclipticae, unquam sit variatura ele­vationem, sed semper apparitura in eadem super­ficie, nisi quod terra vel ei appropinquabit, vel ab eadem recedet tanto spatio, quanta est diameter orbis magni, id quod ad sensum in hac figura con­spicitur. Sive enim terra sit in puncto A. sive sit in B. semper stella C. videtur per eandem line­am A. B. C. nisi quod distantia B. C. facta est minor quàm C. A. tota diametro B. A. Quàm plurimum ergo, quod in stella C. & [Page 526]

[figure]

quacun (que) alia Eclipticā occupante observari queat, est aucta vel diminuta apparens magnitudo, propter appropinquationem aut elongationem ipsius terrae.

SAGR.

Subsiste nonnihil in mei gratiam, nam nescio quis scrupulus mihi molestus est, ille nimirum. Quod stella C. videatur per eandem lineam A. B. C. tam cum terra est in A. quàm si est in B. id optimè intelligo: insuper illud etiam capio, idem fore de om­nibus Instantia contra mo­tum annu­um terrae, quae sumi­tur à stellis fixis in Ecliptica constitutis, punctis lineae A. B. dummodo terra ex A. in B. per ipsam lineam transeat: cum autem transeat, ut supponitur per arcum A. N. B. manifestum est, cum illa fuerit in puncto N. aut quocunque alio, exceptis duobus illis A. B, quod non amplius per lineam A. B. sed per alias alias (que) qvidendā sit praebitura Ita (que) si sub diversis lineis conspici, mutationē apparentē efficit, [Page 527] oportebit ut aliqua hic diversitas animadvertatur. Quin hoc amplius dico, pro libertate philosophicâ, qua Philosophis amicis invicem uti permissum est, videri mihi te tibi ipsi contrarium, jam modo ne­gare id, quod tamen hodie mirantibus nobis decla­raveras esse rem verissimam ac magnam: loquor de eo, quod accidit in planetis, ac in specie in tribus superioribus, qui cum continuè versentur in Eclip­tica, aut ei sint vicinissimi, non modò jam propin­quos se nobis, jam remotissimos exhibent: verum etiam in suis motibus regularibus tam irregulariter sese gerunt, ut nonnunquam sint immobiles, alio tempore multis gradibus repedantes exhibeant se­se: quarum rerum causa non nisi ex annuo terrae motu peti queat.

SALV.

Etsi plurimis documentis exploratam habeo Sagredi sagacitatem: hoc tamen insuper experimento cognoscere libuit amplius, quid ab ejus ingenio, in usus meos mihi promittere possim. Quod si meae propositiones, ipsius judicii forna­culam ac malleum sustinere poterunt, boni com­matis eas esse, & Lapidi Lydio cuicunque satisfactu­ras non ambigo. Fateor itaque, me data operâ dissimulasse objectionem illam, non tamen animo decipiendi tui, aut falsum quid tibi persuadendi, ut accidere potuisset, si instantia à me dissimulata, & abs te praetermissa, reipsa talis extitisset, qualis in speciem videbatur, nimirum valida, & conclu­dendi vi praedita. Atqui illa talis non est, & jam dubito, numquid [...]mei tentandi causa fingas, tibi nullitatem ejus exploratam haud esse. Verùm ego hac in parte te versutior, ex ore tuo quasi per vim elicere conabor id, quod nos artificiosè celare vole­bas. Proinde mihi dicito, quid id est rei, unde cog­noscis [Page 528] stationem & retrogradationem planetarum ab annuo motu profectam, & quod is tantus sit, ut aliquod saltem vestigium similis effectûs in stellis eclipticae debeat animadverti.

SAGR.

Interrogatio tua duorum capitum est, ad quae respondendum habeo: prius pertinet ad ac­cusationem, quod me simulationis arguis: alterum est de eo, quid possit apparere in stellis, &c. Quod ad primum, pace tua dixero, verum non esse quod simulaverim, quasi non intelligam illius instantiae nullitatem, quam mihi perspectissimam esse, dubi­tare noli.

SALV.

Sed non jam ego capio, quî fieri pos­sit, ut non simulate dixeris, te fallaciam illam non in­telligere, quam nunc tamen optime tibi intellectam profiteris.

SAGR.

Haec ipsa confessio, de intellecta mihi fallacia, fidem tibi faciet, nihil me simulasse, cum eam à me non intelligi dicerem. Nam si vol [...]issem aut vellem simulare, quis impedire me potuisset, quin in eadem simulatione persisterem, & fallaciam intelligere me negarem? Aio itaque, tum quidem eam me non intellexisse; sed in praesens eandem bene capere beneficio tuo, qui mihi intellectum ex­citasti, primo citra haesitationem affirmando, il­lam non esse nullam: deinde, quod quasi è longin­quo & ex alto interrogare me coepisti, quid id sit, Statio, di­rectio, & retrogra­datio pla­netarum cognoscitur in relatione ad stellas fixas. per quod stationem & retrogradationem planeta­rum cognoscam. Et cum ea cognoscatur ex com­paratione ipsorum cum stellis fixis, quarum respectu motiones planetarum variari videntur modò ver­sus Occidentem, modò versus Orientem; & inter­dum tanquam immobiles consistere: cum (que) supra sphaeram stellatam nulla sit alia in immensum remo­tior, [Page 529] nobisque visibilis, cum qua possimus conferre nostras stellas fixas; ideoque nullum vestigium de­prehendere possumus in fixis, quod respondeat his, quae nobis in planetis apparent. Haec est, nisi fallor illa, quam ex ore meo elicere voluisti responsio.

SALV.

Illa ipsa est, auctario subtilissimae ar­gutiae Indicium in stellis fixis simile his quae in planetis ap­parent, ar­gumento est motus an­nui terrae. tuae cumulata. Et sicut ego parvo nutu men­tem tuam aperui: ita ut vicissim alio nutu facis, ut mihi veniat in mentem, non esse prorsus im­possibile, rem quampiam olim in stellis fixis observa­bilem esse futuram per quam cognosci queat in quo consistat annua conversio; ita ut fixae non minus planetis, ipsoque Sole, comparaturae sint in judicio ad reddendum testimonium hujus motus, in gratiam terrae. Nec enim credo, stellas esse sparsas in sphaerica superficie distante aequaliter à cen­tro: sed existimo, distan [...]ias earum à nobis adeo varias esse, ut aliae aliis bis terve remotiores esse queant. Unde si quando Telescopio invenire­tur aliqua minima stella, majori alicui vicinissima; & illa tamen esset altissima; posset accidere, ut sen­sibilis aliqua mutatio inter eas succederet, ut muta­tioni superiorum planetarum respondens.

Atque haec jam dicta sunto in specie quoad stel­las in Ecliptica positas. Nunc veniamus ad fixas extra eclipticam, & intelligamus descriptum cir­culum maximum erectum ad planum Eclipti­cae, sitque exempli causa circulus, qui in sphaera stellata respondeat Coluro Solstitiorum, quem notemus literis C. E. H qui idem simul erit Me­ridianus, & in ipso accipiamus stellam extra Eclipti­cam quae sit E. Iam haec ob terrae motum varia­bit quidem elevationem: nam à terra in A. conspi­cietur secundum radium A. E cum elevatione anguli [Page 530] EAC. sed è terra posita in B. videbitur per radium Fix [...] extra Eclipticam elevantur ac depri­muntur plus minus (que) pro ratione di­stantiae suae ab Eclipti­ca. BE. cum elevatione anguli EBC. majores altero angulo EAC. cum ille sit externus, & iste internus ac oppositus in triangulo EAB. Videbitur ergo mutata distantia stellae E. ab Ecliptica: simul etiam ejus altitudo in meridiano fiet major in statu B. quam in loco A. pro ut angulus EBC. excedit angu­lum EAC. qui excessus est quantitas anguli AEB. Cum enim in triangulo EAB. prolongatum sit la­tus AB. usque in C. exterior angulus EBC. (cum sit aequalis duobus interioribus & oppositis EA.) su­perat angulum A. quantitate anguli. E Quod si su­mamus aliam stellam in eodem Meridiano, remotio­rem ab Ecliptica, cujusmodi esset v. g. stella H. tanto major adhuc in ea diversitas erit, si conspiciatur è duobus locis A. B. quanto angulus AHB. sit major altero E. qui angulus tanto semper fit major, quanto stella observata remotior ab Ecliptica fuerit: donec tandem maxima mutatio appareret in illa stella, quae in ipso Eclipticae Polo constituta esset. Id quod plenae intelligentiae gratiâ sic demonstrare poterimus

[figure]

Sit diamiter orbis magni AB cujus centrum G. intellegaturque prolongata usque ad sphaeram stella­tam [Page 531] in punctis DC. ex centro G. erigatur Axis Eclipticae GF. usque ad eandem sphaeram, in qua in­telligatur descriptus Meridianus DFC. qui erit ere­ctus ad planum Eclipticae. Acceptis in arcu FC. quibuscunque punctis H. E. tanquam locis stellae fixae jungantur lineae FA. FB. AH. HG. HB. AE. GE. BE▪ Vnde angulus diversitatis, sive Parallaxis stellae positae in Polo F. est AFB. stellae positae in H. est angulus AHB. & stellae in E. est angulus AEB. Dico angulum diversitatis stellae Polaris F. esse maximum, & è caeteris viciniorem maximo esse majorem remotiore: hoc est, angulum F. esse ma­jorem angulo H. & hunc majorem angulo E. Circa triangulum FAB. intelligatur descriptus cir­culus Et quia angulus F. est acutus (cum ejus basis AB. minor sit diametro DC: semicirculi DFC) positus erit in portione majore circumscripti circuli secta à base AB. Et quia AB ad rectos angulos bisecatur ab FG. erit igitur centrum circumscripti circuli in linea FG. Id autem sit punctum I. Et quia linearum ex puucto G. non centro ductarum usque ad circumferentiam circumscripti circuli, maxima est illa, quae transit per centrum; erit igi­tur GF. major omnibus aliis ex puncto G. ductis usque ad circumferentiam ejusdem circuli: & pro­pterea haec circumferentia secabit lineam GH. (quae est aequalis lineae GF.) & secando GH. secabit quo­que AH. Secet illam in L. jungaturque linea LB. Erunt igitur hi duo anguli AFB. ALB. aequales, cum sint in eadem portione circuli circumscripti. Sed ALB externus major est interno H. Ergo angu­lus F. major est angulo H. Eademque methodo demonstrabimus, angulum H. esse majorem angu­lo E. Nam circuli circa triangulum AHB. descripti [Page 532] centrum est in perpendiculari GF. cui linea GH. vici­nior est quam GE▪ & proinde circumferentia ejus secat GE. atque etiam AE. unde manifestum est id quod proponebatur.

Ex his concluditur, diversitatem apparentiae (quam proprio artis termino Parallaxin stellarum fixarum appellare possumus) esse majorem, & mi­norem, Terra ad fixas Ecli­pticae acce­dit, ab iis­demque re­cedit, quan­ta est dia­meter orbis magni. prout stellae observatae magis minusve sunt vicinae Polo Eclipticae: sic ut tandem stellarum in ipsa Ecliptica existentium diverfitas illa reducatur ad nihilum. Quod postea & terrae per motum annuum accessionem ad stellas & recessionem ab iisdem attinet, terra ad illas quae in Ecliptica sunt accidit ab iisdemque recedit, tanto, spatio quanta est tota diamiter orbis magni sicuti jam vidimus: sed ad stellas circa Polum Eclipticae, accessio illa recessioque quasi nulla est; & quoad alias diver­sitas Majorem diversita­tem faciunt st [...]llae vi­ciniores quam remo­tiores. illa fit major prout eae sunt viciniores Eclip­ticae. Possumus tertio loco intelligere, quomodo, illa diversitas adspectus fiat major aut minor, prout stella observata nobis fuerit aut vicinior aut remotior. Si enim signemus alium Meridianum, minus à terra remotum, cujusmodi fuerit iste DFI. stella posita in F. conspicitur per eundem radium AFE. stante terra in A. Si deinde observaretur ex terra in B. conspiceretur per radium BF. & faceret angulum diversitatis, scilicet BFA. majorem priore angulo AEB. cum ille sit exterior trianguli BFE.

[Page 533]

[figure]
SAGR.

Magna cum voluptate, atque etiam utilitate discurfus tuos audivi: quos rectè mihi perceptos, ut mihi ipsi fidem faciam, conclusionum summam paucis verbis repetam. Videris explicu­isse nobis duo genera diversarum apparentiarum esse illa, quae mediante motu annuo terrae posi­mus observare in stellis fixis. Unum est, variata­rum Epilogus apparentia­rum stell [...] ­rum fixa­rum, ex an­nuo terrae motu pro­fectarum. magnitudinum apparentium, prout nos à terra circumlati ad illas accedimus, aut ab iisdem recedimus, alterum (quod tamen ab eadem ac­cessione recessioneve dependet) illud est quod in eodem Meridiano, jam magis jam minus ele­vatae appareant. Praeterea tu affirmas, & ego rectiffimè intelligo, quod utraque mutationum illarum non fiat aequaliter in omnibus stellis, sed in aliis major, in aliis minor, in aliis denique nulla. [Page 534] Accessio & recessio, propter quam eadem stella jam In objectis valde remo­tis & lumi­nosis exi­gua appro­pinquatio vel elonga­tio est im­perceptibi­lis. major nobis, jam minor apparere debeat, insensibi­lis est, & quasi nulla in stellis vicinis Polo ecli­pticae: sed est maxima in stellis in ipsa ecliptica positis: mediocris in intermediis. Contrarium ac­cidit in altera diversitate, ut scilicet nulla sit exalta­tio vel depressio in stellis positis in ecliptica; maxima in stellis vicinis Polo ipsius Eclipticae; mediocris in intermediis. Praeterea utraeque illae diversitates magis sunt sensibiles in stellis vicinioribus; mi­nus vero sensibiles in remotioribus; ac tandem in extremè remotis evanescerent. Haec pro mea parte restat ut Simplicio quoque satisfaciam, qui difficulter, opinor, eo descendet, ut res insensibiles esse concedat illas diversitates, quae dependent à tam vasto terrae motu, & à tali mutatione, quae transferat terram in loca inter se dissita altero tan­to intervallo, quantum inter nos ac solem intercedit.

SIMP.

Ingenue fateor animum, meum valde abhorrere à concedenda tanta stellarum fixarum di­stantia ut in iis diversitates declaratae omnino sint imperceptibiles.

SALV.

Noli, Simplici, penitus animum de­spondere: forsan enim difficultatibus tuis tem­peramentum aliquod adhiberi poterit. Ac initio, quod apparens magnitudo stellarum non conspi­ciatur alterari sensibiliter, nullo modo tibi debet improbabile videri: cum in propatulo sit aestimati­vam hominum in hac re tantopere decipi, maxime si quis objecta resplendentia contueatur. Ipse tu, si v. gr. candelam accensam videas ex intervallo 200. passuum, si illa tribus quatuorve cubitis pro­pius admoveatur, anne crederes te sensurum ali­quod magnitudinis apparentis incrementum? Ego [Page 535] quidem certe nullum sentirem, si mihi 20. aut 30. cubitis appropinquaret. Imo nonnunquam accidit, ut viderem tale lumen in ejusmodi distantia, nec discernerem ta [...]men, an id accederet ad me, an vero recederet; cum tamen revera accesserit.

Quid multis opus? si eadem accessio recessio­que (loquor de duplicata inter nos ac Solem distan­tia) in stella Saturni quasi totaliter imperceptibilis, & in Jove parum observabilis est; qualis igitur erit in stellis fixis, quas duplo plusquam Saturnum à nobis distare, te non aegre concessurum opinor? In Marte, cum ille nobis propinquior sit &c.

SIMP.

Noli, domine, plus laboris in hoc ne­gotio sumere; cum satis jam intelligam, ea quae di­cta sunt, evenire commode posse circa non altera­tam apparentem magnitudinem stellarum fixarum Sed quid dicemus de altera illa difficultate subnata inde, quod non animadvertitur aliqua variatio in mutatione adspectus?

SALV.

Erit forte quod dicamus aliquid, etiam in hac parte tibi satisfacturum. Et ut rem paucis ex­pediamus, numquid acquiesceres, si reipsa depre­henderentur in stellis illae mutationes quas isthic apparere necessario debere credis, si motus annuus terrae competeret?

SIMP.

Acquiescerem haud dubie, quantum ad Si in stellis fixis anim [...] advertere­tur aliqua mutatio an­nua, tunc motus terrae nullam con­tradictionē pateretur. hoc negotium in specie pertinet.

SALV.

Velim dixisses, si talis diversitas, ist­hic occurreret, nihil amplius esse futurum, quod mobilitatem terrae dubiam reddere posset, eo quod apparentiae tali nulla posset instantia reponi. Sed quantumvis etiam hoc sensibiliter non appareat: non tamen propterea mobilitas terrae tollitur, nec immobilitas necessario concluditur; cum fieri possit [Page 536] (affirmante Copernico) ut immensa distantia sphaerae stellatae minimas apparentias ejusmodi red­dat Probatur, parum esse fidendum instrumen­tis Astrono­micis in ob­servationi­bus minutis. inobservabiles: quae, ut jam dictum est, fieri potest, ut ne quidem inquisitae hucusque fuerint: aut si quaesitae non tamen eo quaesitae modo, quo par erat, hoc est, ea cum accuratione, quae ad subtiles ejusmodi minutias necessaria esset: quam exactio­nem consequi difficile est, cum propter defectum in­strumentorum Astronomicorum, multis subjecto­rum alterationibus; tum etiam eorum vitio, à qui­bus minori diligentia, quàm postulabat necessitas, ea tractantur.

Quam parum observationibus ejusmodi fiden­dum sit, argumento necessario concluditur ex di­versitatibus Astronomorum in assignandis locis, non dicam stellarum novarum, & Cometarum, sed ipsarum etiam fixarum, imo Polarium etiam elevationum, in quibus ut plurimum multis inter sese minutis discrepant. Et si verum amamus, in quadrante aut sextante, cujus latus trium quatuor­ve quam maxime sit in longitudine cubitorum, quis certo sibi promittere potest, se vel incidentia per­pendiculi, vel collineatione per dioptram, non errorem aliquem duorum triumve minutorum committere, quae in instrumenti circumferentia gra­no Ptolomaeus instrumento ab Archi­mede con­structo dif­fidit. Instrumen­ta Tychonis magnis im­pensis con­fecta. milii non erunt majora? Praeterquam quod impossibile quasi est, ut instrumentum exactissimè fabricatum & conservatum fuerit. Ptolemaeus certe non obscure prae se tulit, instrumento armillari se diffidere, confecto ab ipsomet Archimede, ad capi­endum ingressum Solis in Aequinoctialem.

SIMP.

Verum si instrumenta ita suspecta, & observationes adeo dubiae sunt; quomodo ergo cer­titudinem unquam assequi, fallaciis nos extricare [Page 537] poterimus? Magnifice praedicari audivi de Ty­chonis instrumentis sumptuosissimè confectis, deque ejus singulari in observationibus diligentia.

SALV.

Haec omnia tibi concedo: sed neutrum Quaenam instrumenta observatio­nibus exa­ctissimis a­pta sint. horum sufficit, ut in tanti momenti negotio certi reddamur. Velim uteremur instrumentis, quae & magnitudine, & certitudine, Tychonica illa longissime excedant, & tamen impensa minima con­stent: quorum latus sit 4. 6. 20. 30. & 50. millia­rium, sic ut singuli gradus singula milliaria, minu­tum primum 50. cubitos secundum paulo minus uno cubito contineat: & in summa cujuscunque magnitudinis illa gratuito nobis ad placitum obvia sunt.

Cum in praedio quodam meo, Florentiae pro­ximo, Exquisita observatio­accessus re­cessusque Solis à sol­stitio aestivo versarer, observavi manifeste accessum re­cessumque Solis à solstitio aestivo, postquam is ad occasum vergens, montium 60. circiter milliaribus remotorum jugum quoddam subiit, subtile quod­dam sui filum, centessima suae diametri parte non ma­jus, apertum relinquens, versus Septentrionem. Sequenti vespera Sol similiter occasurus, iterum similem sui partem detectam ostendit, sed notabiliter subtiliorem, argumento necessario caeptae jam à Tropico separationis suae: & regressus Solis à pri­ma observatione ad secundam profecto nec mi­nutum secundum explevit in horizonte. Observatio deinde facta Telescopio exquisito, discumque Solis plus quam in mille cuplum amplificante cum facilis tum simul jucunda redditur.

Porro similibus instrumentis velim faceremus observationes nostras in stellis fixis, sic ut adhibea­mus aliquam illarum in quibus mutatio magis con­spicua esset futura cujusmodi sunt, vt jam decla­ratum [Page 538] est, remotiores ab Ecliptica: inter quas Lyra, Locus ac­commodatus ad observa­tionem stel­larum fixa­rum quan­tum perti­net ad an [...] nuum terrae motum. stella maxima, & Polo Eclipticae vicina, per quam esset oportuna in regionibus Septentrionalibus, ope­rando ea ratione, quam postea dicam, sed ut adhibeam aliam stellam: & jam ipse mecum con­stitui de loco ad hanc observationem satis idoneo. Is autem est aperta planities, in qua versus septen­trionem exsurgit mons eminentissimus, cujus in cacumine extructa est Aedicula, Occidentem inter Orientemque sita, sic ut fastigium tecti, Meridianum aedificii cujusdam in planitie extructi secare possit ad angulos rectos. Porro figam trabem exiguam, parallelam dicto sastigio seu culmini tecti, ab eoque distantem cubito circiter: hac defixa, quaeram in plano locum, ex quo aliqua stellarum Plaustri, ad Meridianum accedendo, post depactam tra­bem abscondatur, vel si trabs ob tenuitatem non sufficeret occultandae stellae, inveniam situm, ex quo eadem trabs discum stellae medium secare vide­atur: qui effectus exquisito Telescopio exquisite discernitur.

Quod si in loco, ubi talis observatio instituitur aliqua domus esset, tanto commodius id foret: sin minus palum firmiter in solo defigam, cum nota stabili pro indice, ubi denuo sit statuendus ocu­lus, quotiescunque libuerit observationem repetere: quarum observationum primam instituam in ae­stivo solstitio, continuaturus postea de mense in mensem, aut si placuerit, frequentius, usque ad alterum solstitium: qua observatione investigari po­terit elevatio depressioque stellae, quantum libet ea minima fuerit.

Quod si per hanc observationem faelici suc­cessu mutatio aliqua posset animadverti: quanto [Page 539] cum Astronomiae fructu conjunctum id esset? Prae­terquam enim quod hoc medio de motu annuo certi redderemur, veniremus etiam in cognitionem magnitudinis atque distantiae ejusdem stellae.

SAGR.

Totum progressum assequor optime, videturque mihi tam facilis operatio, & accomo­data negotio, ut creditu valde probabile sit, ab ipso Copernico, aut alio Astronomo in actum fuisse deductum.

SALV.

Ego vero omnia alia sentio. Nec enim est verisimile, si cui hoc experimento libuisset uti, de ejus eventu, utri ille opinioni magis faveat, nihil fuisse significaturum. Praeterea nec istum, nec alium in finem hoc observandi modo quenquam u­sum comperimus: quem etiam absque Telescopio perfecto exsequi difficile fuerit.

SAGR.

Dictis tuis acquiesco penitus. At quia multum temporis adhuc nobis ad noctem usque superest; ut eam hoc quietius traducere queam, oro ne graveris explicare nobis illa problemata, quorum declarationem petiisti ut in alterum diem tibi liceret rejicere. Remitte, quaeso, quam con­cessimus tibi, veniam, & omissis omnibus aliis discursibus, declara nobis, quomodo positis, quos Copernicus attribuit terrae, motionibus, & Sole stellisque fixis immobilibus, sequi possint eadem ac­cidentia circa exaltationes depressionesque Solis, circa mutationes anni temporum, & inaequali­tates dierum noctiumque, &c. eodem plane modo, quo in systemate Ptolemaico facillime compre­henduntur.

SALV.

Quae petuntur à Sagredo, negari ei nec debent nec possunt: nec alio fine rogavi indu­cias, quam ut tempus haberem in memoriam re [...]o­candi [Page 540] mihi praemissas illas, quae serviunt prolixae & apertae declarationi modi quo accidentia, quae dixi, procedant, in hypothesi tam Copernicana, quam Ptolemaica; imò multo majori facilitate & simplici­tate Systema Co­pernicanum intellectu difficile, & effectu fa­cile est. in illa quàm in hac. Unde manifestè cognosci­tur, hypothesin illam effectu aeque facilem esse na­turae, quàm est intellectu difficilis. Quidquid sit, spero, adhibito alio quodam explicationis genere, quàm quod Copernicus usurpaverit, me rem red­diturum haud paulo clariorem. Quod factu­rus Propositio­nes necessa­riae, ut re­est capian­tur conse­quentiae motionum terrae. proponam suppositiones aliquas per se notas & manifestas, cujusmodi sunt sequentes.

Prima. Posito, quod terra, corpus sphaericum, volvatur circo proprium Axem & Polos, unum­quodque punctum in ejus superficie signatum descri­bit circumferentiam circuli majorem vel mino­rem, prout punctum signatum plus minusve fuerit à Polis remotum: & ex his circulis maximus est ille qui designatur à puncto aequaliter ab ipsis Po­lis remoto: atque omnes isti circuli sint inter se pa­ralleli: atque etiam parallelos appellabimus.

Secunda. Cum terra figuram sphaericam, & sub­stantiam opacam obtineat, cum terra illu [...] inatur à Sole secundum medietatem suae superficiei & al­tera medietas tenebris operta remaneat: cumque terminus partem luminatam à tenebrosa distin­guens, sit circulus maximus, [...]um circulum lucis ter­minatorem appellabimus.

Tertia. Si circulus lucis terminator transiret per Polos terrae, cum sit circulus maximus, secaret o­mnes parallelos in partes aequales: si vero per Po­los non transeat, secabit omnes in partes inaequa­les, excepto solo circulo medio, qui cum maximus sit, ipse quoque secatur in partes aequales.

[Page 541]Quarta cum terra volvatur circa proprios Polos, quantitates dierum & noctium determinantur ab arcubus parallelorum sectorum à circulo lucis terminatore: & arcus Hemisphaerio illuminato remanens, praescribit longitudinem diei, & reliquus est quantitas noctis. Delineatio simplicissi­ma Coper­nicanam hypothesin, & ejus con­sequentias repraesen­tans.

Propositis hisce, ut ea quae dicenda restant, clarius intelligantur, figuram describemus, ac initio sig­nabimus circumferentiam circuli, quae nobis re­praesentabit illam orbis magni descriptam in plano Eclipticae; hancque dividemus in quatuor partes aequales cum duabus diametris, Capricorno, Cancro, Libra & Ariete, quae eodem tempore nobis re­praesentabunt quatuor puncta cardinalia, scilicet duo solstitia, & duo aequinoctia: & in centro hujus circuli notabimus solem O. fixum & immobilem.

Notemus jam circa quatuor puncta Capricor­num, Cancrum, Libram & Arietem, tanquam cen­tra quatuor circulos aequales, qui nobis repraesen­tent terram, diversis temporibus ibi constitutam. Quae terra cum suo centro, anni spatio peragret to­tam circumferentiam Capricorni, Arietis, Cancri & Librae progrediendo ab Occidente versus Ori­entem, hoc est, secundum ordinem signorum. Jam manifestum est, existente terra in Capricorno, Solem in Cancro conspici: eademque peragrante Motus an­nuus Solis quomodo sequatur in doctrina Copernici. arcum Capricorni & Arietis Solem incessurum per arcum Cancri & Librae, & in summa emensurum esse Zodiacum secundum ordinem signorum, uni­us anni spatio. Atque per hoc primum adsumptum absque controversa satisfit apparenti motui annuo Solis sub Ecliptica.

[Page]

[figure]

[Page 543]Porro ut veniamus ad alterum morum, scilicet di­urnum terrae in seipsam, oportet ut stabiliamus ejns Polos & Axem, qui intelligendus est esse erectus ad perpendiculum super planum Eclipticae, hoc est, non parallelus ad Axem orbis magni, sed ab angulo recto declinans gradibus 23. cum dimi­dio circiter cum suo Polo Boreali versus Axem or­bis magni, stante centro terrae in puncto solstitiali Capricorni. Intellecto igitur, globum terrrestrem habere suum centrum in puncto Capricorni signa­bimus Polos, & Axem ejus AB. inclinatum super diametrum Capr. & Canc. gradibus 23. & dimidio, ita ut angulus A. Capr. & Canc. sit complementum ad quadrantem, scilicet graduum 66. & dimidii. At­que hanc inclinationem intelligere oportet esse immutabilem, & Polum superiorem A. esse Borea­lem, alterum vero B Australem. Si jam imaginemur nobis, terram revolvi in seipsam circa Axem AB. horis 24. ex Occidente versus Orientem, tunc ab omnibus punctis in ejus superficie notatis descri­bentur circuli inter sese paralleli. Signabimus in hoc primo terrae positu circulum maximum CD. & duos ab eo remotos gradibus 23. cum dimidio, sci­licet EF. supra & GN. infra: itemque alios duos extremos IK. LM. eodem intervallo à Polis A. B. distantes. Ut autem hos quinque notavimus: ita possumus intelligere alios innumerabiles his pa­rallelos, descriptos ab innumerabilibus punctis superficiei terestris. Intelligamus jam terram annuo centri sui motu transferri in alia loca jam notata, sed ea lege transferri, ut proprius ejus Axis AB. non modo non mutet inclinationē super plano Eclipticae: sed etiam ut neque directionem unquam variet, sic ut semper [...]ibi ipsi parallelus maneat, continueque respiciat versus easdem partes Universi, seu si mavis [Page 544] dice [...]e, Firmamenti in quo, si eum prolongatum intelligamus, altissimo suo termino designaret cir­culum parallelū & aequalem orbi magno, Lib. Capr. Ar. & Canc. tanquam basin superiorem Cylindri à scipso descripti motu super inferiorem basin Lib. Capr. Ar. & Canc. Et proinde stante hac immuta­bilitate inclinationis signabimus alias hasce tres fi­guras circa centra Ar. Canc. & Lib. per omnia fi­miles descriptae primae circa centrum Cap. Consi­deremus nunc primam figuram terrae, in qua cum Axis AB. declinet à perpendiculo super diametrum Cap. Canc. grad. 23. & dimidio versus Solem O. cumque arcus AI. etiam sit grad. 23. & dimidii; il­luminatio Solis illustrabit Hemisphaerium globi ter­restris Soli expositum (cujus hîc cernitur medietas) divisum à parte tenebrosa per terminatorem lucis IM. à quo parallelus CD. cum sit circulus maxi­mus, dividetur in partes aequales; sed caeteri omnes in partes inaequales, cum terminator lucis IM. non transeat per eorum Polos AB. & parallelus IK. unà cum omnibus aliis intra eum descriptis, & Polo A. vicinioribus, toti remanebunt in parte illumi­nata; sicuti contra oppositi versûs Polum B. con­tenti intra parallelum LM. remanebunt in tene­bris. Praeterea cum arcus AI. sit aequalis arcui FD▪ & arcus AF. communis; erunt hi [...]duo IKF. AFD. aequales, & uterque quadrantem constituet. Et quia totus arcus IFM. est semicirculus; erit ar­cus ME. quadrans, & aequalis alteri FKI. & proin­de Sol O. erit in hoc terrae statu verticalis existenti in puncto F. Sed propter revolutionem diurnam circa Axem stabilem AB. omnia puncta paralleli EF. transe [...]nt per idem punctum F. & proinde in hoc die Sol in Meridie erit verticalis omnibus habita­toribus paralleli EF. illisque videbitur motu suo [Page 545] apparente describere circulum, quem nos appella­mus Tropicum Cancri. Sed habitatoribus omnium parallelorum, qui sunt supra parallelum EF. versus Borealem A. Sol declinat ab eorum vertice versus Austrum: & contra omnibus habitatoribus paral­lelorum, qui sunt infra EF. versus Ae quinoctialem CD. & Polum Austrinum B. Sol Meridianus eleva­tus est ultra verticem illorum versus Polum Borea­lem A. Videmus insuper, ex omnibus parallelis solum maximum CD. secari in partes aequales à terminatore lucis IM. Caeteri vero, qui supra & in­fra dictum maximum sunt, omnes secantur in partes inaequales: & è superioribus arcus semidiurni, qui sunt in parte superficiei terrestris à Sole illustrata, sunt majores seminocturnis, qui tenebris abscon­duntur: & contrarium fit in reliquis, qui sunt sub maximo CD. versus Polum B. quorum arcus se­midiurni sunt minores seminocturnis. Videmus etiam apertè, quod differentiae ipsorum arcuum au­geantur, prout paralleli sunt viciniores Polis, eous­que parallelus IK. totus in parte illuminata consti­tuitur, & ejus habitatores diem habent viginti quatuor horarum sine nocte: & contra parallelus LM. cum totus in tenebris lateat, noctem habet viginti quatuor horarum sine die.

Veniamus jam ad tertiam figuram terrae, centro suo positae in puncto Canc. [...]ubi Sol apparet in primo puncto Capr. Jam manifestè videmus, cum Axis AB. non mutaverit inclinationem, sed sibi ipsi parallelus mans [...]rit, aspectum & situationem terrrae esse prae­cisè eandem cum primae figurae; nisi quod Hemi­sphaerium, quod prius illuminatum erat à Sole, in hoc situ tenebris obtegitur, & contrà illumina­tur id, quod antea tenebrosum erat. Unde id quod prius accidebat circa differentias dierum & [Page 546] noctium, ut illi his majores aut minores essent, jam contrarium accidit. Et initio videmus, quod, ubi in prima figura circulus IK. totus erat in luce, jam totus sit in tenebris: & oppositus LM. jam totus est in luce, qui prius totus tenebris tegebatur. Ex parallelis [...]intra circulum maximum CD. & Polum A. arcus semidiurni jam sunt minores seminoctur­nis, cujus contrarium prius acciderat. Ex alteris pariter versus Polum B. arcus semidiurni jam sunt majores seminocturnis, cujus oppositum accidebat in altero terrae statu. Videmus jam Solem factum verticalem habitatoribus Tropici G. N. & descen­disse versus Austrum ad habitatores paralleli EF. per totum arcum ECG. graduum 47. & in summa ab uno Tropico ad alterum, trajecto Aequinocti­ali, transiisse adscendendo descendendoque in Me­ridianis per dictum spatium graduum 47. At­que haec omnis mutatio non proficiscitur ex eo, quod terra inclinetur aut elevetur; sed contrà ex eo, quia nunquam illa inclinatur aut elevatur; & in summa quia semper eandem retinet constitutio­nem respectu Universi, nisi quod circumit Solem positum in medio ejusdem plani, in quo circulari­ter movetur motu annuo. Atque hoc loco no­tandum Accidens [...]nirabile, ex eo depen­dens, quod Axis terae non incli­natur. est mirabile quoddam accidens, quod, quem­admodum Axis terrae observans eandem directio­nem versùs Universum, seu quod idem est versùs sphaeram altissimam stellarum [...]ixarum efficit, ut Sol nobis appareat elevari & inclinari tanto spatio, sci­licet per gradus 47. & interim nihil inclinari vel elevari stellas fixas: ita quoque contrà, si idem Axis terrae perstaret continuè in eadem inclinatio­ne versûs Solem, seu, quod perinde est, versùs Axem Zodiaci, nulla mutatio appareret fieri in Sole quoad ascensum & descensum; unde habitatores [Page 547] ejusdem loci semper haberent easdem diversitates dierum & noctium, eandemque constitutionem qua [...]or anni temporum, hoc est, alii semper hy­emem, alii semper Aestatem, alii Ver, &c. sed con­trà maxima appareret mutatio in stellis fixis, quo­ad earum elevationem inclinationemque ad nos, quae ad eosdem 47. gradus recideret. Quae ut rectius intelligamus, revertendum est ad conside­rationem statûs terrae in prima figura, ubi videmus Axem A [...]. cum Polo superiore A. inclinari versus Solem: sed in tertia figura, idem Axis servata ea­dem directione versus sphaeram altissimam, dum sibi ipsi parallelus manet, non amplius versus Solem inclinat cum Polo superiore A. sed contra reclinat à priore statu gradibus 47. & inclinat versus partem oppositam: sic ut ad restituendam eandem incli­nationem ejusdem Poli A. versus Solem, opus esset, rotando globum terrestrem, secundum circum­ferentiam ACBD. transferre illum versus E. iisdem gradibus 47. ac totidem gradibus quaecunque stella fixa observata in Meridiano appareret elevata vel in­clinata.

Veniamus nunc ad explicationem eorum quae restant, & consideremus terram collocatam in quarta figura, hoc est, cum suo centro in puncto primo Lib. unde Sol apparebit in principio ipsius Ar. Cumque Axis terrae, qui in prima figura intel­ligitur esse inclinatus super diametrum Capr. Canc. & proinde esse in eodem plano, quod secando pla­num orbis magni, secundum lineam Capr. Canc. ei esset erectum perpendiculariter, translatus in quar­ta figura, & servatus, ut semper dictum est, parallelus sibi ipsi; erit in plano itidem erecto ad superfi­ciem orbis magni, & parallelo ad planum, quod ad [Page 546] [...] [Page 547] [...] [Page 845] angulos rectos secat eandem superficiem, secundùm diametrum Capr. Canc. Et proinde linea, quae à centro Solis pergit ad centrum terrae, qualis est linea O. Lib. erit perpendicularis ad Axem BA. Sed eadem linea, quae è centro Solis tendit ad cen­trum terrae, semper perpendicularis etiam est ad circulum terminatorem lucis. Ergo idem ille cir­culus transibit per Polos AB. in quarta figura, & in ejus plano erit Axis AB. Sed circulus maximus per Polos parallelorum transiens, dividit eos omnes in partes aequales. Ergo arcus IK. EF. CD. GN. LM. erunt omnes semicirculi, & Hemisphaerium illumi­natum erit id, quod respicit versus nos & Solem, & terminator lucis erit idem circulus ACBD. & stante terra in isto loco, faciet Aequinoctium omnibus suis habitatoribus.

Idem accidit in secunda figura ubi terra, cum He­misphaerium suum illumina [...]um Soli obvertat, ob­scurum alterum nobis ostendit cum suis arcubus nocturnis, qui itidem omnes sunt semicirculi, & per consequens hîc iterum sit Aequinoctium: ac denique, cum linea producta à centro Solis ad cen­trum terrae, sit perpendicularis ad Axem AB▪ ad quem pariter erectus est circulus maximus paralle­lorum CD. transibit eadem linea O. Libr. necessa­riò per idem planum paralleli CD. secando cir­cumferentiam ejus in medio arcus diurni CD. & proinde Sol erit verticalis ei, qui in hoc segmento versaretur: sed ist hinc transeunt, ablati diurna con­versione terrae, omnes habitatores illius paralleli. Ergo omnes illi eo die habebunt Solem Meridia­num supra verticem suum. Et interea Sol omnibus habitatoribus terrae apparebit describere maximum parallelum Aequinoctialis.

[Page 549]Praeterea, cùm existente terra in utroque puncto solstitiali, circulorum Polarium IK. LM. unus totus in luce & alter in tenebris moretur: sed quando terra est in punctis Aequinoctialibus, medietates eorundem circulorum Polarium inveniantur in lu­ce, reliquo tenebris abscondito; ideoque intelle­ctu difficile non erit, quomodo terra transeundo v. g. ex Can. (ubi parallelus IK. totus in tenebris agit) in Leonem, pars una paralleli IK. versus pun­ctum L. incipiat intrare lucem, & quod terminator lucis IM. inchoet recipere sese versus Polos AB. se­cando circulum ACBD. non amplius in IM. sed in duobus aliis punctis cadentibus intra terminos IA. MB. arcuum IA. MB. unde habitatores circuli IK. incipiant gaudere luce, & alii habitatores circuli LM. noctem subire.

Et ecce duobus simplicissimis motibus, factis in­tra tempora, quae magnitudinibus eorum propor­portione respondeant, & inter sese non contrariis, imò progredientibus, ut etiam omnium aliorum corporum mundanorum mobilium, ab Occidente versus Orientem, assignatis globo terrestri, redditas adaequatas rationes earundem illarum omnium ap­parentiarum, quas posita terrae stabilitate salvare volentibus est necessarium, ut posthabitâ illâ sym­metriâ, quae mobilium velocitatem inter ac mag­nitudinem esse solet, alicui sphaerae aliarum om­nium vastissimae tribuant incredibilem celeritatem, aliis interim sphaeris minoribus lentissimo motu rotatis; & praeterea ut faciant hunc motum il­lorum motibus contrarium, & (quae res absurdi­tatem auget) ut constituant superiorem hanc sphae­ram omnes inferiores sphaeras, obluctante inclina­tione propria, secum abripientem. Atque hoc loco [Page 550] tibi judicium committo, utrum horum plus verisi­militudinis habeat.

SAGR.

Quod ad me [...] pertinet, animo meo non exig [...]a differentia repraesentatur inter simplicita­tem & facilitatem producendorum effectuum per media assignata in hac nova constitutione mundi, interque multiplicitatem, confusionem, & diffi­cultatem, quae reperitur in antiqua, communi­terque recepta. Quod si secundam illam multi­plicitatem Axiomata communiter ab omnibus Philosophis recepta. Universum hoc ordinatum fuisset, multa in Philosophia removenda essent axiomata com­muniter recepta ab omnibus Philosophis: cujus­modi sunt illa, quod natura non multiplicet res abs­que necessitate: & quod utatur mediis facilioribus & simplicioribus in producendis suis effectibus: quodque nihil faciat frustra, cum aliis similibus. Fateor, me hac re magis admirandam audivisse nul­lam: nec adducor ut credam, intellectum humanum speculationem subtiliorem ullam unquam penetras­se. Nescio, quid hac de re Simplicio videatur? Aristotelis taxat Pla­tonem, ut [...]imis Geo­metriae stu­diosum.

SIMP.

Hae (si liberè dicendum est, quod sen­tio) mihi videntur esse è numero subtilitatum ista­rum Geometricarum, quas Aristoteles in Platone repraehendit, dum eum accusat, quod nimio Ge­ometriae studio à solidè Philosophandi ratione disce­dat longius. Cogniti mihi & auditi fuere summi Philosophi Peripatetici, qui discipulos suos de­hortati sunt à studio Mathematicarum disciplina­rum, utpote quae reddant intellectum cavillationi­bus inhiantem, & ad benè Philosophandum inha­bilem. Quod institutum è diametro instituto Pla­tonis adversatur, qui non admisit ad Philoso­phiam, nisi Geometriae exactissimè g [...]aros.

SALV.
[Page 551]

Applaudo consilio vestrorum illorum Philosophi Peripateti­ci damnant studii Geo­metriae. Peripateticorum, absterrentium discipulos suos à Geometria, nec enim ars ulla est ad detegendas ip­sorum fallacias accommodatior. Sed vide, quan­tum isti differant à Philosophis Mathematicis, qui multò libentius cum his rem habent, qui bene sunt informati in communi Philosophia Peripate­tica, quam cum istis qui hac notitia destituuntur, quique propter hunc defectum, inter doctrinam & doctrinam discernere non possunt. Sed missis hisce, dic mihi quaeso; quaenam absurditates, aut nimium affectatae subtilitates hypothesin Copernicanam mi­nus tibi plausibilem reddunt?

SIMP.

Eam profecto nondum integre cogno­vi: quâ forte causa neque rationes in promptu mi­hi sunt, quae de iisdem effectibus producuntur à Ptolomaeo; de stationibus inquam, retrogradatio­nibus, appropinquationibus, elongationibusque planetarum, augmentis decrementisque dierum, mutationibus 4. anni temporum, &c. Sed omis­sis consequentiis, quae dependent à primis suppo­sitionibus, in ipsis suppositionibus non exiguas dif­ficultates animadverto: quae suppositiones si sub­vertantur, fabricam universam ruina sua trahent. Jam quia tota machina Copernici mihi fundata vi­detur super admodum instabilibus fundamentis, quippe cum inaedificetur mobilitati terrae; remota ea, nihil opus erit ad alias disputationes transire. Ad removendam autem illam, Aristotelis axioma mihi videtur esse sufficientissimum; quod scilicet corporis simplicis unus tantummodo motus sim­plex possit esse naturalis: at hîc terrae, corpori simplici, assignantur tres, si non quatuor motus, iique inter se valde diversi. Nam praeter motum re­ctum [Page 552] ad centrum, qui ei tanquam gravi nega­ri non potest, attribuitur ipsi motus circularis in Quatuor motus di­versi terrae attributi. magna orbita circa Solem, annuo spatio, & vertigo in seipsam 24. horis. Accedit, quod adhuc absur­dius est, quodque tu sorte propterea tacuisti, alia quaedam vertigo circa proprium centrum, priori 24. horarum contraria, quae uno anno absolvitur.

SALV.

Quod ad motum deorsum, jam con­clusum est, eum non competere globo terrestri, qui hunc motum nunquam subiit, nec posthac unquam subibit: sed est (si modo quis est) partium, ut reduniantur suo toti. Quod deinde pertinet ad Motus de­orsum non est globi terrestris, sed partium ejus. motum annuum ac diurnum hi duo cum versus eandem fiant plagam, optimè sunt inter se com­patibiles, ea ratione, ut si globum demittamus per superficiem declivem, ille ultrò in seipsum circum­volvetur. Quod praeterea ad tertium motum à Copernico terrae tributum, in seipsam, annuo spa­tio, Motus an­nuus & motus di­urnus, sunt in terra compatibi­les. tantùm ut servet suum Axem inclinatum & di­rectum versus eandē partem Firmamenti; dicam tibi rem consideratione maxime dignam, scilicet tantum abesse, ut (quamvis alteri annuo in contrarium fiat) in ipso sit aliqua repugnantia vel difficultas, ut etiam naturalissime, sinéque ulla causa motrice, compe­tat cuicunque corpori suspenso & librato, quod Omne cor­pus pensile & libra­tum, rota­tum per circumfe­rentiam circuli, per se acquirit motum in seipsum isti contrarium. per circumferentiam circuli circumactum, imme­diate per seipsum acquirit conversionem circa pro­prium centrum, contrariam ei quae ipsum▪ circum­agit, eaque velocitatem, ut utraque fi [...]iatur una con­versione, eodem praecisè tempore. Quod admirabi­le, & proposito nostro accommodatum experimen­tum videre licet, si catinum aquâ plenum, cui sphae­ra quaedam innatet, manu teneas; superque plantis pedum in gyrum te circumagas, videbis enim, imme­diate [Page 553] sphaeram quoque incipere in seipsam convol­vi, Experientia ad sensum ostendens, duos motus contrarios naturaliter in eodem mobile con­venire. sed contra catini motum; & finire suam revolu­tionem, quando & catinus suam. Jam quid aliud est terra, nisi globus quidam pensilis, & in aëre te­nui atque cedente libratus, qui annuo spatio per circumferentiam magnae orbitae in gyrum circum­actus, fieri potest, ut sine alio motore vertiginem acquirat, circa proprium centrum, aunuam, & con­trariam alteri motui etiam annuo? Atque hunc ef­fectum Tertius mo­tus terrae tributus potius est, immutabile persistere. videbis quidem; si vero postmodum accura­tius consideraveris, animadvertes illum non esse ali­quid reale, sed simplicem apparentiam, atque id, quod tibi videtur esse revolvi in seipsum, esse nihil aliud quàm non moveri, & prorsus immutabile conservari respectu eorū omnium, quae extra te & extra catinū immobilia manent, nam si in illa sphaera signabis ali­quam notam, & considerabis, quam partem muri cubiculi tui, aut campi, aut Coeli illa respiciat; vide­debis hanc notam in tua & catini revolutione, ver­sus eandem partem semper esse directam: sed si conferatur cum catino, vel tecum ipso, qui mo­biles estis, tum quidem apparebit mutare directio­nem, & motu, qui tuo catinique motui contrarius est, obire omnia puncta circumgyrationis ejus. Ita ut verius dici queat, te & catinum gyrari circa sphaeram immobilem, quàm ipsam intra catinum revolvi. Hac ratione terra suspensa, & librata in cir­cumferentia orbis magni, & hoc modo [...]ita, ut una no­tarum ejus, cujusmodi fuerit exempli causâ Polus Bo­realis, respiciat versus certam stellā, aut aliam Firma­menti partem, versus eandem semper directa mane [...], quamvis annuo motu circumlata per circumferentiā ipsius orbis magni. Atque hoc unicum ad tollendam admirationem, removendam (que) difficultatem omnem satis est.

[Page 554]Quid verò dicet Simplicius, si ad [...]hanc non in­digentiam Virtus mi­rabilis, in­haerens ter­reno globo, respiciendi semper ean­dem Coeli partem. causae cooperantis adjungamus mirabi­lem quandam virtutem intrinsecam globi terrestris respiciendi determinatis suis partibus versus deter­minatas partes Firmamenti. Loqu [...]r de virtute magnetica, quibuscunque Magnetis partibus con­stantissimè participata. Et si minima quae (que) parti­cula hujus lapidis, eam virtutem in se continet; quis Globus ter­renus è Magnete compositus. dubitare volet, eandem penitius adhuc insidere toti isti globo terreno ea materia abundanti, & qui for­san ipsemet, quoad suam internam & primariam substantiam, aliud nihil est, nisi moles quaedam im­mensa Magnetis? Philosophia Magnetica Gulielmi Gilberti.

SIMP.

Ergo tu quoque nomen tuum profite­ris intersectatores magneticae Philosophiae Gulielmi Gilberti?

SALV.

Profiteor equidem, & persuasum ha­beo, nostris partibus accessuros, quicunque libros ejus attentè legerint, & experimenta ipsius exami­naverint. Neque spem abjicio fore, ut quod mihi hac in parte accidit, accidat & tibi, dummodo cu­riositas meae similis, & agnitio, res infinitas in na­tura humano intellectui adhuc incognitas extare, te vindicaverit in libertatem, ne mancipium ampliùs hujus illiusve certi scriptoris rerum naturalium esse velis, sed fraena Rationi tuae laxes, Sensusque tui contumaciam infringas, sic ut ille vocibus nunquam auditis, aures praebere ne recuset.

Verùm (sit huic verbo venia) pusillanimitas inge­niorum vulgarium eo usque progressa est, ut caeca Pusillani­mitas inge­niorum ple­beiorum. quadam ratione non modò proprium assensum, ceu donum, imò tributum, exhibeant cuicun (que) rei, quam scriptam inveniunt ab autoribus illis, in prima studi­orum suorum infantia sibi commendatis à praecep­toribus [Page 555] suis: sed etiam ad aures admittere nolint, nedum ut examinare sustineant, quamcunque no­vam propositionem, aut problema, quantumvis non modo non refutatum fuerit ab autoribus eorum, sed ne quidem examinatum aut consideratum. Ex quo genere illius est investigatio, quaenam sit vera, propria, primaria, interna & generalis materia atque substantia hujus nostri globi terreni. Nam etsi nec Aristoteli, nec alii cuiquam ante Gilbertum in men­tem venerit cogitare, num ea materia Magnes esse possit; nedum ut Aristoteles aut alii hanc opinio­nem confutaverint: incidi tamen in multos, qui ad primam ejus mentionem, infrar equi consterna­ti resilierunt, aversati tractationem ejus, & con­ceptum illum pro vana Chimaera, imo pro solenni stultitia criminati. Et forte Gilberti liber in ma­nus mihi non venisset, nisi Philosophus Peripateti­cus magni nominis, eum dono mihi dedisset, credo ut bibliothecam suam hac pestilentis libri contagione liberaret.

SIMP.

Ego, qui ingenuè me popularibus in­geniis annumero, ac solummodo paucis hucusque diebus, dum vestris colloquiis interresse mihi con­cessum est, aliquanto me abstractum esse sentio à trito & populari tramite, nondum tamen eousque isthinc evasi, ut scabrities hujus novae phantasticae opinionis mihi non perardua & superatu difficilis esse videatur.

SALV,

Si, quae scribit Gilbertus, vera sunt, non opinio haec, sed subjectum scientiae est: nec est res nova, sed aeque ut ipsa terra, antiquistima: [...]e [...] poterit (dummodo vera sit) esse aspera atque dif­ficilis, sed plana & facillima. Nisi tu nolis, efficiam, te manu palpare, quomodo per te ipsum umbram tibi [Page 556] facias, eamque rem horreas, in qua nihil est horri­bile: tanquam infantulus, qui Mormolycium sive Lamiam formidat, de qua praeter nomen nihil no­vit, ut quae nihil etiam praeter nomen est,

SIMP.

Gaudebo, si me luce perfusum, errore liberaveris.

SALV.

Igitur ad interrogata mea respondeto. Ac initio dicito, num credas, hunc nostrum globum, quem habitamus, ac terram nominamus, sola aliqua, & simplici materia constet, an vero diversarum in­ter se materiarum sit aggregatum.

SIMP.

Video compositum illum è substantiis Globus ter­restris com­positus è materiis diversis. atque corporibus valde diversis: & primò majores partes componentes, scilicet aquam & terram, sum­mopere inter sese differre.

SALV.

Seponamus nunc maria cum caeteris aquis, & confideremus partes solidas, quae an om­nes una aliqua res, an vero res diversae tibi videantur explana.

SIMP.

Quoad apparentiam, illas diversas esse video, cum inveniantur vastissimi campi sterili arena squallentes; alii agris pascuis (que) viridantes, & frugi­feri: videantur infiniti montes steriles & asperi, pleni duris saxis petrisque diversissimorum generum, ut sunt, porphyritae, alabastritae, iaspides & sexcen­ta genera marmoris: sint isthic minerae metallorum amplissimae, tot speciebus; & in summa tot materia­rum diversitates, ut ad earum enumerationem so­lummodo, dies integer haud sufficiat.

SALV.

Jam ex omnibus hisce diversis materiis, credisne, quod incomponenda hac ingenti massâ concurrant portiones aequales; an vero inter omnes una pars aliqua sit, quae caeteras longissimè superet, & sit tanquam vastae molis materia & substantia princi­palis?

SIMP.
[Page 557]

Credo, lapides, marmora, metalla gem­mas, aliasque tot materias diversas, instar esse de­coris & ornamentorum exteriorum superficialium­que primarii globi, qui mole sua tres illas omnes infi­nitè superat, ut existimo.

SALV.

Et hanc principalem & vastam molem, cujus dictae res quasi sunt excrescentiae & ornamen­ta, quanam ex materia compositam esse credis?

SIMP.

Puto esse simplex & minus impurum elementum terrae.

SALV.

Sed quid rei per terram intelligis? num id fortasse quod per agros extenditur, quod bipalio, quod aratro frangitur, in quo seminantur grana, fructufque plantantur, ubi ultro nemora maxima surgunt, & quod in summa omnium animalium ha­bitaculum, omniumque vegetabilium matrix est?

SIMP.

Hanc dixerim esse primariam substan­tiam hujus nostri globi.

SALV

Mihi vero non rectè dixisse videris. Nam haec terra aratro sulcata, consita frugifera, su­perficiei globi pars & quidem subtilior est, & exi­guam profunditatem habet respectu distantiae us­que ad centrum. Ostendit enim experientia, non profunde fodiendum esse, ut inveniantur materiae ab exteriori hoc cortice diversae, eaeque solidae ma­gis, nec productioni vegetabilium idoneae. Acce­dit quod partes interiores, tanquam gravissimis sibi incumbentibus pressas ponderibus, credibile est esse constipatas, & durissimo quovis scopulo duriores. Quid quod frustra materiis illis foecunditas esse at­tributa, quae nunquam essent producturae fructum, sed in profundis aeternùm sepultae, ac abyssorum terrae tenebris damnatae sunt.

SIMP.
[Page 558]

Quis verò fidem faciet, partes interio­res, ac centro viciniores, esse infoecundas? Forsan enim ipsae quoque, res nobis ignotas producunt,

SALV.

Tu ipse, si quis alius, hac de re certus esse potes, utpote qui perspectum habes, cum cor­pora Universi integrantia, solummodo bono gene­ris humani producta sint, hoc corpus prae omni­bus aliis destinatum esse debere solis commodis ha­bitatorum suorum. Sed quid beneficii nancisci possimus ex talibus materiis nobis recognitis & re­motis, quae nobis tractandas se dabunt? Non po­test igitur interna substantia hujus nostri globi esse materia fragilis, dissipabilis, non cohaerens, sicuti superficialis illa, quam nos appellamus terram: sed oportet, ut sit corpus densissimum & solidissi­mum, atque adeo durissima quaedam petra. Quod si illa talis esse debet, quaenam ratio obstat, quin Partes in­ternas glo­bi terrestris oporte [...] esse solidissimas. credas, ipsam esse Magnetem potius, quàm porphyri­tem, aut iaspidem, aut aliud quoddam durum mar­mor? Fortasse si Gilbertus scripsisset, illum globum interius constare ex Pietra Serena. . . . . . . vel Chalcedonio pa­radoxon tibi minus fuisset absurdum?

SIMP.

Quod partes hujus globi interiores magis sint compressae, eoque magis constipatae & so­lidae, & quidem magis ac magis tales, quò sunt pro­fundiores, id concedo, & concedit etiam Aristote­les: quod autem illae degenerent, & aliud aliquid sint, quàm terra ejusdem generis cum illis partibus superficialibus, id concedere, nil video, quid me cogar.

SALV.

Non eo fine colloquium hoc orsus sum; ut demonstrative tibi concludam, primariam & realem substantiam hujus nostri globi esse Mag­netem: verum ideo tantum, ut ostendam tibi, ra­tionem nullam inveniri, cur alius pertendere debeat, [Page 559] quamcunque aliam potius materiam eam esse, quàm Magnetem. Tu ipse si rem bene consideraveris, non improbabile deprehendes, nudum & arbitrarium nomen movisse homines, ut crederent illam esse ter­ram; Noster glo­bus, non Terra, sed Petra vo­caretur, si hoc nomen ei fuisset impositum à principio. idque propterea cum à principio communiter usi sint hoc nomine terra, quo significarent tam hanc materiam, quae aratur & conseritur, quàm ut no­minarent hunc nostrum globum, cujus denominatio si accepta fuisset à petra, à qua non minus quàm à terra poterat accipi, nemo repugnaturus, aut con­tradicturus fuerat affirmanti, primariam terrae sub­stantiam esse petram. Idque tanto probabilius est, quanto firmius habeo persuasum, si huic mag­no globo, ad plenioris milliaris, aut 2000. cubi­torum profunditatem cortex quasi detrahi pos­set, lapidibus à terra secretis, multo majorem saxorum, quàm foecundi soli cumulum esse fu­turum.

Porro rationum illarum, quae necessariò con­cludant, de facto nostro hunc globum esse magne­ticum, Gilberti methodus philoso­phandi, nullam tibi produxi, nec eas producendi tempus est, maxime cum per otium ipsas cognosce­re queas ex Gilberto. Quem ad legendum, tibi animum additurus, exponam tibi progressum, meo progressui non absimilem, quem is in philosophan­do Proprieta­tes multi­plices Mag­netis. tenet. Scio probè tibi prospectum esse, quantum cognitio accidentium conferat ad investigationem substantiae & essentiae rerum: proinde velim, ut ad­hibitâ diligentiâ explores multa accidentia & pro­prietates, quae in Magnete singulariter, & non in aliis lapidibus, nec aliis corporibus inveniuntur: cujusmodi sunt, exempli causâ, attrahere ferrum, eandemque virtutem solâ suâ praesentiâ ferro quo (que) conferre: eidemque pariter communicare proprie­tatem [Page 560] respiciendi Polos, quam ea in seipsa quoque retinet. Praeter hanc experire quoque sitam in Magnete virtutem con [...]erendi acui magneticae non modo directionem sub Meridiano versus Polos, mo­tu Horizontali (proprietatem dudum cognitam) verùm etiam observatum nuper accidens, declina­tionis (librato Magnete sub Meridiano sphaerulae magneticae jam signato) declinationis, inquam, ad determinata signa, plus minúsque, prout acus illa magis aut minus vicina Polo fuerit, donec super ip­sum Polum erigatur ad perpendiculum, quomodo mediae parti incumbit parallela ipsi Axi. Insuper experimentum capito, quemadmodum virtus fer­rum attrakendi multò fortior est versus Polos, quàm partes intermedias, hanc virtutem notabiliter exci­tatiorem esse in uno quàm altero Polo, idque in omnibus Magnetis fragmentis excitatior autem Po­lus is est, qui Austrum respicit. Adhaec observato, in exiguo Magnete Polum hunc Australem; alteró­que validiorem, evadere debiliorem, quotiescunque ferrum ei sustinendum est praesente Polo Boreali Magnetis alterius majoris. Ne longum faciam, ad fidem faciendam tibi sufficiant experimenta ha­rum, & multarum aliarum proprietatum à Gilber­to descriptarum: quae omnes ita propriae sunt Magneti, ut earum nulla cuiquam alii materiae competat.

Jam dic mihi, Simplici, si proponerentur tibi mille frustra materiarum diversarum, sed unum­quodque Argumen­tum quo fir­miter con­cluditur, globum ter­restrem esse Magnetem. contectum, & occultatum involucro pan­ [...]i, sique de materia singulorum è signis tantum ex­terioribus divinare jubereris, ac pertentando incide­res in aliquod, in quo manifestè deprehenderes om­nes proprietates, quas soli Magneti, & non alii alicui [Page 561] materiae inesse jam ante cognitum habebas; qualenam judicium hoc de corpore ferres? anne diceres, id esse posse frustum Ebeni, aut Alabastri, aut Stanni?

SIMP.

Affirmare non dubitaverim, esse Mag­netis fragmentum.

SALV.

Si hoc ita est, nihil habes causae, cur af­firmare dubites sub isto tegmine, & cortice seu cru­stra terrae, lapidum metallorum, aquae &c. magnum abscondi Magnetem, eo quod isthic animadvertan­tur, cui id observare curae est, omnia illa acciden­tia quae vero & detecto magnetico globo competere deprehenduntur. Quod si nihil cerneretur aliud, quam quod acus declinatoria, per ambitum Ter­rellae seu magnetici globi circumlata, magis ac ma­gis inclinetur appropinquando ad Polum Borealem, & minus declinet versus Aequinoctialem, sub quo deni (que) reducitur ad aequilibrium, hoc unum ad expugnandum quantumvis pertinax judicium suffi­cere debebat. Silentio involvo mirabilem illum alterum effectum, quod sensu ipso deprehendi­mus in omnibus Magneticis fragmentis, nobis Hemisphaerii Borealis habitatoribus Polum Meri­dionalem ipsius Magnetis vividiorem esse altero: quae differentia tanto major esse animadvertitur, quanto magis ab Aequinoctiali disceditur: & sub Aequinoctiali ambae partes aequalem virtutem ob­tinent, sed notabiliter debiliorem. In regionibus vero Meridionalibus, longius ab Aequinoctiali, natura invertitur; & pars illa, quae nobis debilior erat, ac­quirit vigorem altera majorem. Atque haec omnia conferas cum eo, quod fieri videmus in minuto frag­mine Magnetis, praesente alio majore, cujus virtus praevalens, minorem subjugat, & obsequentem sibi reddit; unde prout vel ultra vel citra majoris Aequi­noctialem [Page 562] teneatur, easdem facit mutationes, quas fieri dixi ab omni Magnete ultra vel citra Aequinoctialem terrae constituto.

SAGR.

Prima statim lectione libri Gilberti persuasus abii; cum (que) infidissem in frustum Magne­tis excellentissimi, longo temporis tractu multas observationes institui, & eas omnes admiratione summa dignas: sed supra omnes alias haec mihi prae­cipuè stupenda videtur, quod sustinendi ferri facul­tas Magnes ar­matus mul­to plus ferri sustinet quā inermis. ei tantopere augetur illo armaturae modo, quem docet idem autor, Ego sane cum frustum illud meum armassem, octupla proportione virtutem ei multi­plicavi, ita ut cum inermis vix novem ferri uncias sustineret, armatus plusquam sex libras tulerit for­san ipsemet videris idipsum frustum in Exoticota­meio Serenissimi vestri Magni ducis (cui id donavi) duas è ferro parvas anchoras sustinens.

SALV.

Multoties id ingenti cum admiratione vidi donec admirationis multo majoris causam mihi praebuit frustulum exiguum, hoerens in manibus A­cademici nostri, quod cum non plus sex unciis pen­dat & inerme vix duas uncias sustineat, armatum tamen sustinet 160. atque adeo armatum octogecu­plo plus trahit quàm i [...]erme, & quidem pondus 26. vicibus proprio suo pondere majus Quod mirabilis rei genus Gilberto videre non contigit, qui scribit, nunquam se invenire potuisse Magnetem, qui accesse­rit ad proprii ponderis quadruplum sustinendum.

SAGR.

Amplissimum philosophandi campum lapis hic ingeniosis hominibus aperire videtur. Ego vel sexcenties mecum ipse speculatus sum, quî fieri possit ut ferro armanti sese, virtutem praebeat tanto majorem sua propria: ac denique nihil invenio, in quo acquiescam. Ex iis certe, quae Gilbertus hoc de [Page 563] negotio scribit, non possum aliquid, quod fit operae pretium, eruere. nescio an idem accidat & tibi.

SALV.

Ego summopere laudo & admiror au­torum illum ad invidiam usque magnum, quod in mentem ei venerit adeo stupendus ille conceptus de re ab infinitis ingeniis sublimibus tractata, nec tamen ab ullo animad versa: dignus etiam amplissima laude mihi videtur ob multas novas & veras observationes ab eo factas, in opprobrium ac dedecus tot menda­cium an vaniloquorum autorum, qui non ea modo scribunt, quae sciunt, verum etiam omnia illa, quae à stolido vulgo jacta [...]a accipiunt, nec experimento certiores de iis fieri laborant, forte ne molem libro­rum suorum imminuant. Hoc unum in Gilberto de­sideraverim, ut in Mathematicis disciplinis ac in Geometria praecipuè fuisset exercitatior, cujus usus detraxisset ei facilitatem illam inconsultam acce­ptandi pro firmis demonstrationibus eas rationes, quas producit pro veris causis verarum conclusio­num à se observatarum. Quae rationes (ut liberè di­cam) non eam vincendi stringendique vim habent, quam haud dubie debent habere eae, qu [...] de conclu­sionibus naturalibus, necessariis & aeternis adduci possunt. Nec dubito, novam hanc scientiam, progressu temporis, aliis novis observationibus, magisque veris & necessariis demonstrationibus auctiorem reddi­tum Primi ob­servatoret & invento­res admira­tione digni. iri. Neque vero propterea de observatoris pri­mi gloria quidquam detrahi debet. Ego sanè non minoris aestimo imo multo magis admiror, invento­rem Lyrae primum (quanquam credibile sit, illud instrumentum rudi valde Minerva fabricatum, & multo rudiore tractatum fuisse) quam vel centenos artifices alios, qui sequentibus saeculis professionem [Page 564] istam ad summam perfectionem deduxerunt: vide­turque mihi magna ratione [...]iis antiquitas ann [...]ne­rasse primos inventores artium nobiliorum. Atqui hodie vulgo vide mus ingenia humana tam non esse curiosa rerum rariorum & elegantiorum, ut, cum eas vident, vel ab ipsarum professoribus exquisiti tra­ctari audiunt, nihilo tamen majore discendarum il­larum desiderio teneantur. Cogita jam, an ab hujus generis abjectis ingeniis expectari potuerit, ut animum applicarent ad investigandam fabricam Lyrae, vel inventionem Musicae, in vitante sibilo ner­vor [...]m siccorum testudinis, aut quatuor malleorum pulsibus. Egregiis commentis operam navare, mo­tum exiguis admodum principiis, & judicare, sub prima & puerili specie mirabiles artes latere posse, id non trivialium, sed humanos conceptus ac spiritus excedentium ingeniorum est.

Jam ut interrogatione tuae respondeam, affirmo, me quoque di [...] multumque fuisse occupatum in in­vestiganda causa hujus adeo tenacis efficacisque con­junctionis, quam fieri videmus inter serrum quod Magnetem armat, & alterum, quod cum eo copu­latur. Ac initio certo persuasum habeo virtutem & potentiam lapidis nil quicquam ex eo augeri, Vera causa, ob quam virtus Ma­netis, ar­matura mediante, tantopere multiplice­tur. Effectus novi novam causam o­portet. quod sit armatus, cum neque ex majori distantia attrahat nec validius sustineat id ferrum, inter quod & armaturam interponitur subtilissima charta, at­que adeo folium auri in bracteam extenuati; imo tali interpositione plus ferri sustinet nudus, quam armatus. Non ergo fit hic mutatio in virtute; est ta­men innovatio alia in effectu: cumque necesse sit, ut effectus novi nova quoque causa detur, si in­quiratur quid novi introducat actus sustinendi per armaturam; alia mutatio nulla deprehenditur, quam [Page 565] in diversitate contactus, Nam cum ferrum prius Ma­gnetem Ostenditur, ferrum esse partium subtiliorum magis con­stipatarum, quam sint partes Ma­gnetis. tangeret, jam ferrum tangitur à ferro. Ne­cessario itaque concludendum est, diversos con­tactus causam esse diversitatis effectuum, Diversita­tem deinde centactuum non video aliunde quam ex eo manare posse, quia substantia ferri partinm est subtiliorum, puriorum, magisque constipatarum, quam partes Magnetis, utpote crassiores, impuriores & rariores. Unde sequitur, ut superficies duorum ferramentorum, ad contactum mutuum occurrentes, cum exquisite sint complanatae, expolitae & laevigatae, tam exacte conjungantur ut omnia infinita puncta unius tum punctis infinitis alterius copulentur, sicut filamenta (ut ita dicam) quibus duplex ferrum colli­gatur, multo plura sint, quam ea, quae Magnetem cum ferro copulant: siquidem substantia Magne­tis magis est porosa, minus (que) sincera: unde fit, ut non omnia puncta & filamenta ferri inveniant in su­perficie Magnetis puncta mutua, quibus [...]niantur. Quod deinde substantia ferri (maximè vero bene purificati perfectissimique chalybis) [...]it partium longe densiorum, subtiliorum & puriorum, quam materia Magnetis, id ex eo cognoscitur, cum ejus acies ad­summam subtilitatem, cujusmodi est novaculae, reduci queat, quale acumen Magnes, haudquaquam consequi possit. At Magnetis impuritas, & cum Monstratur ad sensum impuritas Magnetis. aliis lapidum qualitatibus permixtio, de depre­henditur ad sensum, primum ex colore quarundam tenuium macularum ut plurimum albicantium: deinde per acum è filo pendentem, quae supra tali­bus lapillis quiescere non potest, sed à parti­bus vicinis attracta, illos fugere videtur, & super Magnetem illis proximum saltare. Ut autem aliquae partium illarum heterogenearū, magnitudine sua con­spicuae [Page 566] sunt: ita credibile est, alias plures ob parvita­tem suam conspectum fugientes, per totam massam disseminari. Confirmatur assertio mea (scilicet multitudinem contactuum, qui fiunt inter ferrum & f [...]rrum, tam arctae copulationis esse causam) à ta­li experientia, quod, si acus alicujus acumen offera­mus armaturae Magnetis, non validius ei copulabitur, quam eidem Magneti nudo: id quod aliunde pro­venire non potest, quam quia contactus alter alteri est aequalis, hoc est, uterque unius solummodo puncti. Quid multis opus? Accipiatur acus, impo­naturque Magneti, sic ut una ejus extremitas ali­quantulum extra Magnetem porrigatur: huic ad­moveatur clavus, ad quem subito sese applicabit acus ea ratione, ut retracto clavo, acus suspendatur, & suis extremitatibus tam Magneti, quam ferro ad­haereat. Si clavum adhuc ulterius reducas, separabit acum à Magnete, si modo foramen acus clavo, & acies Magneti uniatur. Nam si foramen Magnetem respexerit, tunc retracto clavo, acus adhaerescet Ma­gneti: idque meo judicio non alia de causa, nisi quod acus propter crassitiem sui foraminis in multo plu­ribus punctis Magnetem tangit, quam acutissimum aciei punctum.

SAGR.

Discursus hic totus mihi visus est fir­missimus, quem haec acus experimenta non multo inferiorem aliqua demonstratione Mathematica reddunt: & ingenue profiteor, in tota Philosophia Magnetica nihil audivisse vel legisse me simile, quod aeque validam reddat rationem aliorum quorundam ipsius adeo mirabilium accidentium: quorum si causas tanta claritate haberemus explicatas, nescio an ullas alias suaviores ciborum delicias intellectus noster desiderare possit.

SALV.
[Page 567]

In investigandis rationibus conclusio­num nobis ignotarum, aportet ut à principio statim discursum dirigas ad veri viam: per quam si quis incedat, facile accidit, [...]t occurrat aliae atque aliae propositiones pro veris cognitae, seu per discursum, seu per experientiam, quarum à certi­tudine veritas nostrae conclusionis acquirit robur & evidentiam: quod ipsum & mihi in praesenti pro­blemate accidit, in quo cum vellem alio aliquo exa­mine adhibi [...]o certior fieri, num ratio, à me investi­gata vera esset; quod scilicet substantia Magnetis revera multo minus sit continuata, quam ferri aut chalybis; curavi mihi ab illis artificibus, qui in Exotico-tameio Magni Ducis Domini mei laborant, faciem aliquam ejusdem illius Magnetis, qui tuus antea fuit, complanari, ac deinde, quoad fieri po­tuit, poliri atque laevigari: ubi cum voluptate mea manu pal [...]avi quod quaerebam. Isthic enim multae compar [...]ere maculae diverso caeteroque colore, sed splendidae & illustres, quantum ullus alius lapis du­rior: reliqua superficies polita quidem erat, sed ad tactum solummodo: non enim splendebat quid­quam, sed nebulae instar nigricabat, atque haec erat substantia Magnetis: splendida vero pars, erat reliquae materiae lapidosae intermixtae, pro ut sensibiliter cog­nosci potuit admota complanata facie ad scobem ferri, quae magnâ copiâ insiliebat Magneti, sed nec vel unica ferri strictura dictis maculis haerebat, qua­rum erant multae, & aliae quar [...]am unguis partem ae­quabant, aliae minores erant aliquanto, plurimae deinde parvae; vix visibiles autem quasi erant innu­merabiles. Unde nihil dubitandum habui cogita­tionem meam esse verissimam, cum primo judicarem, [Page 568] substantiam Magnetis non esse fixam & densam, sed porosam, raram, vel, ut rectius dicam spongiosam; eo tamen discrimine, quod ubi spongia in suis ca­vitatibus ac cellulis continet aerem aut aquam, ibi Magnes suas habet repletas lapide durissimo & gravi, ut ostendit exquisita politura, quam ipsi admittunt. Vnde, sicut à principio dixi, applicando ferri super­ficiem ad superficiem Magnetis minimae particulae fer­ri, licet continuatissimae forte plusquam ullius alterius corporis (ut apparet ex eo, quia ferrum plusquam ulla alia materia laevigatur) non omnes, imo paucae cum fincero Magnete concurrunt; & cum paucae sese contingant, contactus erit hoc debilior. Sed cum ar­matura Magnetis, praeterquam quod magnam par­tem ejus superficiei tangit, etiam vestiatur virtute par­tium vicinarum, licet intactarum; si exacte com­planetur illa facies ejus, cui altera ferri sustinen­di facies bene itidem explanata, sese applicat, con­gressus fit innumerabilium minimarum particularum si non forte infinitorum punctorum utriusque super­ficiei: unde contactus ipse fortissimus efficitur. Haec observatio complanandi utramque superfi­ciem utriusque ferri sese contingentis, à Gilberto non fuit animadversa: imo ille ferrum utrumque convexum adhibet, ita ut exiguus sit mutuus utrius­que contactus: unde evenit, ut multo minor etiam [...]it tenacitas, qua utrumque ferrum invicem haeret.

SAGR.

Adducta ratione, sicuti modo dixi, pau­lo minus acquiesco, quam si ea fuisset aliqua de­monstratio Geometrica: & quia de problemate Phy­sico tractatur, existimo Simplicio quoque satisfactum, quoad patitur scientia naturalist, in qua non requi­rendam esse Geometricam evidentiam ipse novit.

SIMP.
[Page 569]

Videtur mihi profecto Salviatus egre­gio Sympathia & Antipa­thia termi­ni à Phi­losophis u­surpati ad multorum effectuum naturalium rationem facile red­dendam. verborum ambitu causam hujus effectus adeo clare explicuisse, ut quilibet ingenio mediocri, licet expers scientiae, rem capere queat. Nos vero intra terminos artis nos continentes, causam horum alio­rum (que) similium effectuum naturalium reducamus ad Sympathiam, quae est convenientia quaedam & mu­tuus appetitus, inter res qualitatibus inter sese simi­les orta: quomodo contra odium illud ac inimici­tiam, qua sese res aliae naturaliter fugiunt ac horrent, Antipathiam appellamus.

SAGR.

Atque ita duobus istis nominibus rati­onem Lepidum exemplum, discursuum quorundam philosopho­rum infir­mitatem; declarans. reddunt accidentium effectuumque plurimo­rum, quos à natura produci non sine admiratione videmus. Sed hic philosophandi modus videtur mihi magnam habere sympathiam cum certa qua­dam pingendi ratione, meo cuidam amico usitata, qui gypso super lino designabat, qua parte pingi vellet fontem cum Diana ejusque Nymphis, qua ca­nes venaticos, qua venatorem capite cervino: reli­qua campo, saltui, colliculisque destinabat: caeterum coloribus omnia experimendi partes ipsi pictori committebat: interim persuadebat sibi, seipsum il­lius de Actaeone picturae autorem esse, ad quam ta­men praeter nomina nihil contulerat. Sed quo lon­gis digressionibus abrepti sumus, contra quam inter nos conventum erat? Oblivioni quasi tra­didi, quae fuerit materia, quam tractabamus, cum in hunc magneticum discursum declinaremus: & nescio quid tamen erat in animo, quod de praesenti negotio dicere parabam.

SALV.

In eo eramus, ut demonstraremus, illum, tertium motum à Copernico terrae tribu­tum, [Page 570] non esse revera motionem, sed quietem potius, & immutabilem stationem, determinatis suis parti­bus directam versus easdem ac determinatas partes Universi, ut scilicet perpetuo conservetur Axis di­urnae revolutionis parall [...]lus sibi ipsi, & respiciens versus stellas [...]ixas: quem constantissimum statum diximus competere naturaliter omni corpori libra­to & suspenso in medio fluido ac cedente; quod quanquam rotetur, non mutet tamen directionem respectu rerum externarum, sed tantum in seipsam revolvi videatur, respectu ejus, qui ipsum defert, ip­siusque vasis, in quo differtur. Ad junximus postea simplici illi ac naturali accidenti virtutem magne­ticam, per quam globus terrestris tanto constantius immutabilem sese retinere possit &c.

SAGR.

Jam in mentem mihi redeunt omnia; & id quod nunc animo agit abam, quod (que) producere constitueram, consideratio quaedam erat circa diffi­cultatem & instantiam Simplicii, quam adversus terrae mobilitatem producebat, sumptam à multi­plicitate motuum, quam impossibile sit attribui cor­pori simplici, cujus, ex Aristotelis doctrina, unus Tres motus diversi na­turales Ma­gnetis. solus & simplex motus potest esse naturalis: at­que id, quod in considerationem vocare destinave­ram, erat Magnes, cui naturaliter tres motus com­petere sensus ipse fidem facit: quorum motuum vnus est versus centrum terrae, tanquam corporis gravis: secundus, est motus circularis Horizontalis, per quem restituit & conservat suum Axem versus determinatas partes Universi: tertius, idemque nove repertus à Gilberto, est, quod inclinatur ejus Axis in plano Meridiani consistens, versus su­perficiem terrae, idque plus & minus, prout illa [Page 571] distiterit ab Aequinoctiali, sub quo sit parallelus ad Axem terrae.

Praeter tres illos, forsan haud est improbabile, quartum adhuc inveniri posse motum revolutionis circa proprium Axem, quotiescunque Magnes esset libratus, & suspensus in aere, aut alio medio fluido vel cedente, sic ut omnia externa & accidentaria im­pedimenta removerentur. Atque huic sententiae ipse quoque Gilbertus applaudere videtur. Vides ergo, Simplici, quantopere Aristoteles axioma va­cillet.

SIMP.

Haec non feriunt pronunciatum Aristo­telis Aristot. con cedit mix­tis motus compositos. ac ne batu [...]nt quidem. Is enim loquitur de corpore simplici, quaeque ei naturaliter convenire possint tu vero opponis de eo, quod accidit corpo­ri mixto: nec dicis aliquid novi in doctrina Aristote­lis: nam & ipse mixtis motum compositum tri­buit &c.

SAGR.

Subsiste, Simplici, & ad interrogata mea responde. Affirmas, Magnetem non esse cor­pus simplex, sed mixtum. Jam ex te quaero, quaenam sint illa corpora simplicia, quae in magnetis com­positione miscentur.

SIMP.

Non possim tibi praecise dicere ingredi­entia, Motum mi­xtorum o­portet esse talem, ut possit resul­tare excom­positione motuum corporum simplicium componen­ [...]ium. neque dosin: sufficiat, quod sint corpora ele­mentaria.

SAGR.

Hoc mihi quoque sufficit. Et horum corporum simplicium elementarium quinam sunt motus naturales?

SIMP.

Sunt duo simplices recti, sursum & de­orsum.

SAGR.

Perge respondendo. Credisne, quod motus, qui corpori mixti naturalis erit, debeat esse [Page 572] talis, qui possit resultare ex compositione duorum motuum simplicium naturalium, competentium ipsis corporibus simplicibus componentibus: an ve­ro possit etiam esse talis motus quem existis compo­ni sit impossibile?

SIMP.

Uti puto, movebitur motu resultan­te Cum duo­bus moti­bus rectis non compo­nuntur mo­tus circula­res. Philosophi eo adigun­tur, ut fa­teri necesse habeant, Magnetem esse compo­situm è sub­stantiis cae­lestibus & elementari­bus. ex compositione motuum corporum sim­plicium componentium: & impossibile est, ut moveatur tali motu quem impossibile sit ex istis com­poni.

SAGR.

Atqui, Smplici, ex duobus motibus rectis simplicibus tu nunquam compones motum circularem, cujusmodi sunt duo vel tres circu­lares diversi, quos magnes obtinet. Vides ergo, quas in angustias te conjiciunt male fundata princi­pia seu, ut rectius dicam, malè deductae è bonis prin­cipiis consequentiae. Jam enim eo redigeris, quod Magnes sit corpus mixtum compositum è substantiis elementaribus & caelestibus, si modo tueri velis, quod motus rectus tantummodo sit elementorum, & circularis corporum caelestium.

Proinde si vis tutius philosophari, dicas oportet, quod corporum integrantium Universi, ea quae per naturam sunt mobilia, omnia moveantur circu­lariter, & quod hac de causa Magnes, tanquam vera primaria & integralis substantia nostri globi, ean­dem Fallacia eorum. qui magnetem vocant cor­pus mix­tum; & globum ter­restrem, corpus sim­plex. naturam retineat. Egregie vero faleris▪ quod Magnetem vocas corpus mixtum; corpus simplex autem, globum terrestrem: qui tamen, ut ipsi sensui patet, infinities magis compositus est. Prae­terquam enim, quod infinitas materias inter se diversissimas continet, complectitur etiam ingentem copiam ejus, quam tu mixtam vocas, puta Magne­tis. [Page 573] Quod perinde mihi videtur, ac si quis panem vocaret corpus mix [...]um; corpus vero simplex, Ollam putridam [cibi compositi genus est] quam & panis ipse, & obsoniorum plurima genera ingrediun­tur. Discursus Peripateti cus, fall [...] ciarum con­tradictio­numque ple­nus. Res h [...]c profecto mirabilis, si qua alia, mihi videtur apud Peripateticos, qui concedunt (nec negare possunt) globum nostrum terrestrem esse de facto compositum ex infinitis materiis diversis: concedunt deinde, corporum compositorum mo­tum debere esse compositum: motus autem, qui componi possunt, sunt rectus & circularis; cum duo recti, quippe contrarii: sint inter se incom­patibiles: affirmant, elementum terrae purum non inveniri: fatentur, ipsam nunquam fuisse motam ulla motione locali: & postea tamen in natura ponere volunt id corpus, quod non invenitur; idem (que) facere mobile eo motu, quem ipsa nunquam subiit, nec un­quam subibit: ei vero corpori, quod & est, & fuit semper denegant illum motum, quem prius concesse­rant ei naturaliter convenire debere.

SALV.

Quaeso, Sagrede, ne plus laboris impen­damus in haec specialia; maxime cum ut nosti, non hunc nobis finem proposuerimus, ut rem de­cisivè determinaremus, vel alterutram opinionem reciperemus pro vera: sed ut animi modo causa ra­tiones illas & responsiones proponeremus, quae pro utralibet parte possunt adduci: Simplicius au­tem respondit, quae ad Peripateticorum suorum de­ [...]ensionem pertinere censuit. Proinde judicium de his rebus in suspenso relinquamus, & determinationem sapientioribus committamus.

Et quia per hoc triduum satis prolixe de Univer­si systemate disputavimus; tempus jam erit; [Page 574] ut veniamus ac accidens maximum, à quo colloquia nostra dixerunt originem. Loquor de fluxu & re­fluxu maris, cujus causa satis probabiliter ad terrae motiones referri posse videtur. Sed hanc rem, si tibi placet, ad crastinum diem reservemus. Interim, ne Effectus improbabi­lis à Gil­berto ad­missus in Magnete. oblivioni tradam, referam tibi speciale quid, cui Gilbertum assensum praebuisse nolim: dum, inquam, coneessit si exigua sphaerula magnetica posset exacte librari, fore, ut ultro revolvatur in se ipsam. Nulla enim ratio est, cur id facere debeat. Nam si totus globus terrenus habet hoc à natura, ut volvatur circa proprium centrum 24. horis, & hoc ipsum etiam omnes ejus partes habere debent, scilicet, ut convertantur unâ cum suo toto, circa ipsius cen­trum 24. horis; jam reipsa partes hoc obtinent, dum in terra locatae, unâ cum ipsa circumferuntur: & assignare partibus revolutionem circa proprium cen­trum, nihil esset aliud, quam illis attribuere secun­dum quendam motum valde diversum à primo. Sic enim duplici motu agitarentur, scilicet revolutione 24. horarum circa centrum sui totius, & gyra­tionem cîrca centrum proprium. Jam secundus hic arbitrarius est, nec ratio est ulla, cur eam intro­ducamus. Si frustum Magnetis de tota massa naturali avulsum, desineret eam sequi, ut antea sequebatur, dum adhuc ipsi erat conjunctum, & hac ratione pri­varetur regyratione circa centrum universale globi terreni; tunc forte majori probabilitate possit ali­quis credere, quod frustum illud assumat novam quandam vertiginem circa proprium suum centrum: sed quia non minus separatum quam conjunctum continue persequitur suum primum, aeternum & na­turalem cursum; cur ei vellemus insuper alium no­vum obtrudere?

SAGR.
[Page 575]

Intelligo rectissime, & in memoriam Inanis Ar­gumentatio quorundam probantium elementum aquae con­stare super­ficie sphae­rica. haec res mihi revocat discursum quendam, hujus va­nitati nihil cedentem, factum à certis doctrinae sphae­ricae scriptoribus, & nisi fallor, inter alios à Jo­hanne de Sacrobosco, qui demonstraturus, elemen­tum aquae una cum terra in superficiem spaericam corrotundari, unde ex utroque constituatur noster ille globus, scribit hujus rei firmum esse argumen­mentum, quod videm [...]s, minutas aquae particulas assu­mere figuram rotundam, sicut in guttis, in rore, & super herbarum multarum foliis quotidie cernitur: cumque juxta tritum axioma, totius eadem ratio sit quae partium; quia partes hanc figuram appetunt, esse necessarium, ut eadem elemento toti propria sit. Et profecto res mihi perabsurda videtur, hos tales adeo manifestam argumenti levitatem non anim­advertere neque considerare, si recte procedere haec argumentandi ratio, tunc secuturum, ut non modo minutae guttulae, sed etiam qu [...]cunque, major quan­titas aquae à toto elemento separatae reducatur in globum. Quae res à nemine visa est: id vero & sen­su percipi, & intellectu cognosci potest, cum aqua sphaericam amet induere figuram circa commune centrum gravitatis (quod est centrum globi terre­stris) quod haec in parte naturam aquae sequantur omnes partes ejus, juxta dictum axioma; sic ut om­nes superficies marium, lacuum, stagnorum, & in summa omnium aquae, vasis contentae partium, ex­tendantur in figuram spaericam, sed nimirum illius sphaerae cujus centrum cum globi terreni centro idem est: non autem sphaeras particulares ex semetipsis constituant.

SALV.

Error est profecto puerilis, qui si à nemine [Page 476] alio praeterquam à Sacrobosco commissus esset, ei facile condonari posset: at commentatoribus ejus, aliisque magnis viris, & ipsi adeo Ptolemaeo, veniam dare sine rubore propter autoritatem eorum haud possum. Verum temporis elapsi, & in multam vesperam extracti ratio monet ut quisque domum abeamus, crastino die redituri, colloquiis­que praeteritis omnibus ultimam imposituri clausulam.

QUARTI DIEI COLLOQUIUM.

SAGR.

Non facile dixerim an reditus tuus ad instituta colloquia, reipsa tardior extiterit: an vero propter desiderium audiendi meditationes Sal­viati de tam curiosa materia, talis mihi visus fue­rit. Per horam integram è fenestra prospectavi, num cubi cymbula quam advehendi tui causa misi, compareat.

SALV.

Credo sanè, potius imagione tua, quàm tarditate nostra tempus redditum fuisse lon­gius, quod ne producatur ulterius, bene fecerimus, Natura per jocum facit, ut aestus marinus terrae mobi­litati ap­plaudat. si sine interpositis aliis sermonibus, ad rem statim ipsam veniamus, & ostendamus, Naturam permi­sisse sive in rei veritate hoc ita sit, sive illa quasi per jocum opinatricibus nostris imaginationibus impo­nere voluerit) permisisse inquam, ut motus illi, qui omni alia de causa potius, quàm ut maris fluxum refluxumque producerent, jampridem terrae fue­ruut attributi, nunc tamen inveniantur exactè adeo atque praecisè in id servire, ut aestus causam inde pe­tamus: & vicissim eundem fluxum ac refluxum ad confirmandam terrae mobilitatem praestò adesse; cu­jus mobilitatis indicia desumpta fuerunt hactenus [Page 578] ab apparentiis coelestibus, cum earum rerum, quae Aestus ma­rinus, terrae­que mobili­tas, mutuo se suffragio confirmant. in terra accidunt, nulla magis ad unam quàm alte­ram stabiliendam sententiam faciat, sicuti prolixo examine declaratum est, & ostensum, omnia acci­dentia terrena, per quae vulgò stabilitas terrae, & mobilitas Solis Firmamentique defenditur, eadem plane ratione eodemque modo nobis apparitura es­se, Effectus terreni in­differentes omnes ad confirman­dum mo­tum aut quietem terrae, ex­cepto aestu marino. si mobilem terram, & ista immobilia constitua­mus. Solum elementum aquae, utpote vastissimum, nec concatenatum annexumque globo terrestri, ut omnes ejas caeterae partes solidae. imo quod pro flui­da sua natura, sui juris ac liberum ex parte est, re­manet inter res sublunares, ex quo recognoscere possimus aliquod vestigium & indicium, quid faciat terra quoad motum aut quietem. Postquam ipse­met mecum iterum atque iterum examinavi effectus & accidentia, partim à meipso visa, partim ex aliis cognita, quae in aquae motibus observantur; & prae­terea lectis auditisque vanitatibus insignibus, quas multi ad rationem horum accidentium reddendam adduxerunt, non levi [...]er allici me sensi ad admittendas Prima ge­neralis con­clusio, non posse fieri fluxum & refluxum, immobili stante ter­râ. duas hasce conclusiones, (factis tamen praesuppositi­tionibus necessariis) si globus terrestris sit immobilis, tunc fluxum & refluxum maris naturaliter fieri non posse. & deinde, si eidem globo conferantur mo­tus jam assignati, necessarium esse, ut mare fluxui & refluxui subjaceat, secundùm omnia illa, quae in ipso observantur.

SAGR.

Propositio maximi est momenti, tùm per se, tùm etiam eorum ratione quae inde conse­quuntur: unde declarationem ejus atque confir­mationem auribus hôc attentioribus accipiam.

SALV.

Cum in quaestionibus naturalibus, quarum haec, quam prae manibus habemus, una est, [Page 579] cognitio effectuum nos deducat ad investigationem Cognitio ef­fectuum de­ducit ad investigati­onem cau­sarum. & inventionem causarum, sine qua caecis parietem palpantibus non absimiles, imò iisdem adhuc incerti­ores suerimus, utpote rei exitum invenire nescientes, cùm ca ci ad minimum sciant, quò pervenire consti­tuerint: ideoque ante res omnes alias necessa­ria est cognitio effectuum, quorum causas investi­gamus: quorum quidem effectuum tu, Sagrede, me pleni [...]s ac certius peritus esse poteris: quippe qui non modo natus longóque tempore commoratus es Venetiis, ubi fluxus & refluxus marini, propter mag­nitudinem suam, valde notabiles sunt: verum etiam in Syriam navigasti, & pro ingenio tuo excitato at­que curioso, sine dubio multas observationes insti­tuisti: cum contrà ego, qui solummodo per aliquot sat breve tempus, observare potui id quod accidit in hac Adriatici sinus extremitate, & in nostro mari in­feriore circa aestuaria Tyrrheni maris, multis in re­bus cogar fidere relationibus aliorum, quae quia ut plurimum malè concordant, & per consequens in­certae sunt; speculationibus nostris confusionis plus quàm confirmationis praebere possunt. Utut sit, ex observationibus illis, quae certó nobis compertae, at­que etiam inter principales sunt, videor mihi perve­nire posse ad inventionem verarum & primariarum causarum. Nec enim hoc arrogo mihi, adducere me posse omnes rationes ad rem propriè pertinentes, & effectibus illis adaequatas, qui mihi antehac inau­diti, & proinde nondum examinati considerati (que) possint occurrere. At (que) id quod sum dicturus, so­lummodo propono tanquam clavem, quae viae nun­quam ab aliis calcatae portam aperiat, spe certa fre­tus, ingenia meo magis speculativa progressura ulte­rius, & supra primam hanc meam detractionem pe­netratura [Page 578] [...] [Page 579] [...] [Page 580] longius, Et quamvis in aliis maribus à nobis remotis inveniri possint accidentia Mediter­raneo nostro incognita: non tamen propterea vera esse desinet illa ratio & causa quam producam, dummodo nostri maris accidentibus comprobetur, iisque plene satisfaciat, tandem enim ejusdem gene­ris effectuum unicam veram, & primariam causam esse oportet. Referam igitur historiam effectuum, quos veros esse scio, eorumque causam veram à me creditam assignabo. Vos caeteri producetis ali­os insuper effectus vobis exploratos: & postea ex­periemur, an adducta à me causa possit illis quoque satisfacere.

Affirmo itaque, tres esse periodos, quas aquae Aestus ma­rini triplex periodus diurna, menstrua & annua. marinae fluxus atque refluxus observat: prima ac principalis est illa magna & notissima, scilicet Diur­na, secundum quam aliquot horarum intervallis a­quae intumescunt & subsidunt. Haec autem inter­valla sunt utplurimum in Mediterraneo senarum circiter horarum, hoc est, 6. horis intumescit mare 6. aliis subsidit. Secunda periodus est Menstrua, & originem à Luna trahere videtur; non quod illa motus alios introducat; sed solummodo quia jam dictorum magnitudinem alterat insigni differentia, prout ea lumine seu plena seu minuta fuerit. Ter­tia periodus est Annua, quae à Sole dependere vide­tur, alteratque solummodo motus diurnos quos quoad magnitudinem, temporibus Solstitio­rum diversos efficit ab iis, qui fiunt in Aequi­noctiis.

Disputabimus initio de periodo diurna, veluti de principali, super quam Luna & Sol suas actio­nes, in menstruis & annuis alterationibus, secun­dariò videntur exercere. Tres autem diversita­tes [Page 581] in his mutationibus horariis observantur: nam Diversita­tes quae ac­cidunt in periodo diurna. in aliquibus locis aquae intumescunt & detumescunt absque motu progressivo: in aliis sine elatione & depressione jam versus Orientem progrediuntur, jam versus Occidentem recurrunt: In aliis & alti­tudo, & cursus unâ variantur, ut hîc Venetiis acci­dit, ubi aquae accidendo intumescunt, & exeundo subsidunt: idque faciunt in extremitate longitu­dinis sinuum extensorum ab Occidente in Orien­tem, ac terminatorum talibus littoribus, per quae spatium praebetur aquae diffundendi tumorem su­um. Sin cursus ejus montibus aut aggeribus altio­ribus intercipiatur, ibi sine motu progressivo in­tumescit ac detumescit. Deinde currunt atque re­currunt aquae marinae, sine mutatione altitudinis, in partibus maris Mediterranei, sicut accidit eviden­tissime in Freto Siculo inter Scyllam & Charybdin, ubi aestus per matis angustias velocissimi sunt: sed in maribus apertis magis, ac circa insulas Mediterra­nei, ut sunt, Balearides, Corsica, Sardinia, Ilua, Sicilia versus Aricae partem, Melita, Creta, &c. mu­tationes altitudinis minimae sunt: aestus vero satis notabiles, maximè ubi mare inter insulas, vel inter ipsas ac continentem coarctatur.

Jam hi soli effectus veri certique, si nihil aliud appareret, videntur mihi satis probabiliter per­suadere ei, quicunque volet intra terminos physi­cos se continere, ut concedat mobilitatem terrae. Nam alveum maris Mediterranei immo um reti­nere velle, & concedere, ut aqua eo contenta fa­ciat quae facit, id meam, & forte uniuscu jus­que alterius imaginationem, qui ultra corti­cem in hanc speculationem penetrare volet, supe­rat.

SIMP.
[Page 582]

Haec accidentia, Salviate, non hodie demum orta sunt, sed sunt antiquissima, & ab infini­tis observata, multique ingenia sua eò impende­runt, ut redderent hi hanc, alii aliam causam; nec multis abhinc milliaribus abest magnus Peripateti­cus, qui rei causam aliquam adducit, quam nuper ex Aristotelico quodam textu, ab ejus interpretibus non animadverso, fuit expiscatus; ex quo textu col­ligit, veram causam harum motionum non aliò re­ferendam Aestus ma­rini causa producta à recenti quo­dam philo­sopho. esse, quàm ad diversas marium profundi­tates. Nam aquae profundiores (inquit) cum & mole, & pondere superent, expellunt minus profun­das; quae sedibus suis emotae, descendere nituntur invicem: ex qua continua colluctatione fluxus & refluxus oritur,

Multi deinde sunt eorum, qui reciprocationes il­las Ejusdem causa à quodam Antisttte tributa Lu­nae. Lunae tribuunt, quam affirmant humidis corpo­ribus praecipuo jure dominari. Deni (que) quidam Antistes tractatulum edidit, in quo scribit, Lunam pererrando Coelum, ad se prolectare & attollere cu­mulum aquarum, qui continue eam sequatur, ita ut mare semper illa parte tumescat, quae Lunam ver­ticalem habet. Cumque Horizontem subeunte Lu­na, nihilominus elatio redeat, ad salvandum hunc effectum aliud nihil adferri posse scribit, nisi quod Hierony­mus Bor­rius, & a­lii Peripa­tetici, tem­peratum Lunae calo­rem causam faciunt. Luna non in se modò naturaliter hanc facultatem tractoriam retineat: verum etiam eandem in hoc casu cum opposito Zodiaci gradu communicet. Alii, quod scire te credo, dicunt inesse Lunae facul­tatem calore suo temperato rarefaciendi aquam quam rarefactam assurgere & extolli. Non defuit etiam, qui &c.

SAGR.

Noli, quaeso Simplici, plura referre. Non enim videtur operae pretium esse; tempus me­morandis, [Page 583] nedum verba refutandis his talibus im­pendere. Certe si cui harum aut similium ineptia­rum, assensum praestiteris, injuriam feceris judicio tuo, quod satis defaecatum atque purgatum experti sumus.

SALV.

Ego vero, Sagrede, qui te sum aliquan­to patientior, in gratiam Simplicii, si is forte rebus à se expositis, probabilitatis aliquid inesse censer [...]t, impendere vel plurima verba nihil verebor. Sic Responde­tur ad inep­tas ac va­nas aest [...]s marini cau­sas. igitur habeto. Aquae Simplici, quae superficiem exteriorem habent altiorem, dispellunt inferiores humilioresque: quod non item faciunt profundio­res: & altiores disjectis humilioribus, brevi quies­cunt, librantur, Oportet ut credat vester ille Peri­pateticus, omnes pet orbem lacus immotos, omnia­que Insulae in­aequalita­tem fundo­dorum ma­ris indi­cant. maria, ubi fluxus & refluxus insensibilis est, ha­bere suos alveos aequalissimos: & eram ego ita sim­plex, ut hoc persuadere mihi sinerem, nisi insulae ob­stitissent, quae supra aquam extantes, manifesto sunt indicio, fundum aequabile non esse.

Antistiti illi potes hoc reponere, Lunam quotidie totum mare Mediterraneum obire: nec tamen propterea extolli aquas, praeterquam in extremita­tibus ejus orientalibus, & hîc apud nos Venetiis. Hos qui calore temperato aquam aiunt intumesce­re, Jubeas aheno aqua pleno ignem subjicere, ac dextram suam injicere, donec aqua per calorem actâ, vel unicum digitum extollatur: ac tum extra­hant manum, ac de maris tumefactione scribant. Vel saltemeosdem roga, ut te doceant, quo pacto Luna certam aquae partem rarefaciat, & non caeteram quo­que: verbi causa, cur istas tantum quae hîc Vene­tiis sunt, non autem illas, quae Anconae, vel Nea­poli, vel Genoae. Cogor affirmare, ingenia poë­tica [Page 584] duorum esse generum; quaedam dextra, & ad Ingenia poetica du­orum gene­rum. inveniendas fabulas apta; quaedam vero ad cre­dendas easdem disposita & accommodata.

SIMP.

Non existimo quenquam inveniri, qui fabulis quas pro talibus habet, fidem adjungat. Quoad opiniones de caufis aestus marini, quarum multae sunt, cum sciam, unius effectus unam so­lam esse causam primariam & veram, rectissime intelligo, ac certus sum, non amplius quàm unicam illarum esse posse veram: caeteras omnes autem scio fabulosas & falsas: ac forte ne vera quidem inter illas est, quae hucusque productae fuerunt: imo revera ita esse credo. Non enim est probabile, Verum pa­rum Verum non ita parum lucis habet, quin emicit è tenebris falsi. adeo luminis habere, ut è tot Falsorum tenebris non elucescat. Id vero pro libertate, quae concessa nobis invicem est, affirmo, introducere motum terrae, eumque facere causam aestus marini, tam fabulosum & absurdum huc usque mihi visum esse, ut non te­mere quicquam audiverim absurdius. Nisi ergo rationes allatae mihi fuerint, rebus naturalibus con­formes magis, sine cunctatione partibus accedam eorum qui credunt, hunc esse effectum supernatura­lem, & proinde miraculosum, ac humanis intelle­ctibus imperscrutabilem; quales infiniti sunt alii, immediate ab omnipotente Dei manu depen­dentes.

SALV.

Discursus tuus valde prudens est, & Aristoteles quoque doctrinae conformis. Ille enim, Aristot mi­raculo tri­buit effe­ctus quorum causae igno­rantur. ut scis, in principio Mechanicarum suarum quae­stionum, eas res, quarum causae sunt occultae, Mira­culo attribuit. Quod autem vera causa reciprocati­onis marinae, sit ex earum numero, quas perscrutari nemo possit, non arbitror habere te majus indicium, quam quod vides, inter omnes illas, quae hucusque [Page 585] pro veris causis adductae fuerunt nec unicam esse, quae ullo adhibito artificio simili aliquo effectu re­praesentari à nobis & exprimi possit: quandoqui­dem nec lumine Lunae; vel Solis, nec caloribus temperatis nec diversis profunditatibus; un­quam artificiosi perficies, ut aqua vase immobili contenta currat & recurrat, exaltetur ac deprima­tur aliquo in loco, alibi non item. Sed si vase agitato, sine ullo artificio, imo simplicissime tibi repraesentare possum omnes praecise mutationes illas, quae in a­quis marinis observantur; quare tu causam hanc as­pernari voles, & ad miraculum recurrere?

SIMP.

Recurram ad miraculum, nisi tu cau­sis aliis, quam motu vasorum in quibus aquae mari­nae sunt, id mihi removeris. Scio enim, haec vasa non moveri: cum totus ac integer globus terrestris sua natura sit immobilis.

SALV.

Sed nonne credis quod globus terre­stris supernaturaliter, hoc est, absoluta Dei potentia, possit fieri mobilis?

SIMP.

Quis de hoc dubitet?

SALV.

Ergo Simplici, quandoquidem, ut marinas aquas reciprocare facias, necesse est intro­ducere miraculum; potius ipsam terram faciamus miraculose moveri, cujus ad motum postea na­turaliter moveatur & mare: atque haec operatio tan­to quoque simplicior erit, & ut ita dicam, naturalis inter miraculosas, quanto minus est difficile, facere rotari globum, cujus generis tot alios rotari cernimus, quam facere ut aliqua immensa moles a­quae modo procurrat, modo recurrat alibi velocius, alibi tardius, intumescat ac detumescat hic magis, ibi minus, alibi nullo modo, & omnes has diversitatesedat in uno eodemque vase quo continetur. Accidit quod haec, multa forent ac diversa miracula, istud vero uni­cum [Page 586] tantum est. Adde quod miraculum aquae mo­tae, per consequentiam secum [...]rahit aliud, scilicet immotam servare terram adversus insultus aquae, qui eam modo in hanc, modo illam partem vacillare cogunt nisi miraculose sust entetur.

SAGR.

Quaeso, Simplici suspendamus non nihil judicium nostrum, neque novam illam opinio­nem quam Salviatus nobis explicare parat, pro vana damnemus, nec statim in censum fabularum a [...]ilium referamus: similiter ad miraculum non nisi tum recurramus, si prius discursus intra termi­nos naturales contentos audiverimus. Quanquam, ut ex animi sententia loquar, omnia Naturae ac Dei opera, miraculosa mihi videntur.

SALV.

Eadem est & mea sententia: & si quis dicat, causam naturalem fluxus & refluxus maris esse motum terrae, is non propterea negat, hanc operationem esse miraculosam. Jam ut redeamus ad colloquii nostri materiam, assero, nemini cognitum fuisse hactenus, quî fieri possit, ut aquae, [...]inu Medi­terranei nostri conclusae, motiones illas, quas edi vi­demus, edant si idem sinus & alveus eas continens sit immobilis. Praecipua vera difficultas, materiam hanc inextricabilem efficiens, oritur ex rebus, jam à me subjungendis, quas in singulos dies observa­mus. Igitur haec notato.

Venetiis hîc agimus, ubi jam aquae depressae Monstratur impossibile esse dari [...]a turaliter [...]stum ma­rinum▪ im­mobili stan­te terra. sunt, & mare quietum, & aër tranquillus, incipit autem extolli aqua, & 5. vel 6 horarum spatio, de­cem & amplius palmis increscit. Haec elatio non proficiscitur ab aqua priore, quasi ea rarefacta sit, sed ab aqua recens isthuc advecta; ab aqua ejusdem generis cum priore, ejusdem [...]alsedinis, ejusdem den­sitatis, ejusdem ponderis: navigia, Simplici isthic [Page 587] innatant eadem ratione ut prius, sic ut nec pilum de­mergantur altius: cadus hujus secundae aquae nec vel unicum granum plus pendit cado prioris: & frigus idem, nec quidquam alteratum retinet: in summa cernitur isthic aqua jam modo visibiliter ingressa per canales & ostia del Lio, Jam excogita tu, quomodo & unde illa huc advenerit. Num forte voragines hic circa sunt, & meatus in fundo maris, per quos terrae attrahit & refundit aquas, respirando instar enormis & immensae Balaenae? Sed si sic est, quî fit ergo, quod non parier 6. horarum spatio mare sustollitur An­conae, Dyrrachii, Corcyrae, ubi exundatio minima est, & forsan inobservabilis? Quis modum inveniet infundendi novam aquam in vas aliquod immobile, & faciendi ut solummodo in aliqua determinata par­te vasis, non autem in caeteris elevetur? Forte dices, hanc novam aquam adventitiam esse ab Oceano, & inde usque à Freto Herculeo affusam. Sed hoc, tan­tum abest, ut difficultates allatas tollat, ut etiam prae­beat multo majores alias. Ac initio ostende mihi, qui cursus esse debeat illius aquae, quae per Fretū ingres­sa, senis horis ad extremas us (que) Mediterranei maris oras, per duorum triumve millium milliariorum in­tervallum effundatur, quaeque totidem horis tantun­dem spatii in suo recursu consumat? Quid fiet navi­giis per mare sparsis? quid iis hominibus qui id Fre­tum accolentes continue sentient irruere praecipitem immensam aquae vim, quae per canalem non plus 8. milliaribus latum infusa, 6. horis implere debeat spa­tium 100. milliaria latum, & 1000. milliaria longum? Quae tigris, qui falco, seu cursu, seu volatu tantā velo­citatēadaequare possit, ut unica hora plusquā 400. mil­liaria conficiat? Fiunt ne (que) hoc negatur, aquarum de­cursiones per longitudinem Herculei Freti, verum ita [Page 588] lentae, ut navium remis superentur, quanquam non sine itineris aliquo dispendio. Praeterea si haec aqua per Fretum est ingressa, subnascitur in alia difficultas, quomodo scilicet apud nos, remoto adeo loco, in tantum extolli potuerit, ut non prius ad similem aut majorem altitudinem in partibus propinquioribus extolleretur? In summa non credo, vel obstinatio­nem, vel subtilitatem cujusquam ingenii tantam esse, quae difficultatibus hisce sufficientem responsionem opponere, & proinde adversas illas terrae stabilita­tem tueri queat, dummodo sese intra terminos do­ctrinae physicae contineat.

SAGR.

Quae dixisti hactenus, optime capio, & avide desidero cognoscere, quo pacto mirabilia illa sine impedimento possint è motibus terrae jam attri­butis provenire.

SALV.

Si effectus illi sequi debent è motibus illis qui naturaliter terrae conveniunt, necessarium est, ut non modo repugnantiam aut impedimentum nul­lum inveniant; verum etiam facile procedant: nec procedant cum facilitate modo; sed etiam cum ne­cessitate ita ut impossibile sit, illos alia aliqua ratione Effectusna­turales & veri absque difficultate procedunt. succedere. Nam haec est proprietas & conditio rerum naturalium & verarum Stabilita igitur impossibi­litate reddendi rationes motionum in aquis animad­versarum, & una defendendi immobilitatem vasis; nunc porro videamus, an mobilitas continentis possit Duo genera motionum vasis conti­nentis effi­cere possunt ut aquae ibi contenta elevetur at­que subsidat producere effectum conditionatum eo modo, quem sequi observamus.

Duo genera motionum alicui vasi conferri possunt, per quas aqua in eo contenta discurrendi modo ad hanc, modo ad alteram extremitatem, ibidem­que modo intumescendi, modo detumescendi facultatem acquireret. Primum genus esset, si ex­tremitatum [Page 589] nunc una, mox altera deprimeretur. Sic enim aqua versus partem inclinatam procurrens, per vices modo in illa, modo in hac elevaretur deprime­returque. Sed cum haec elevatio depressioque nihil sit aliud, quam recessio vel accessio ad centrum terrae; ideoque motionis hoc genus non potest attribui ejus­dem terrae concavitatibus, quae sunt vasa aquam con­tinentia, quorum vasorum partes, quo tandemcun­que motu, qui terrestri globo tribuitur, nec ad ejus centrum propius accedere, nec ab eodem disce­dere possunt. Alterum genus motionis est, si Concavita­tes terrae non possunt appropin­quare vel recedere ab illius cen­tro. vas moveretur (absque ulla inclinatione) motu pro­gressivo non uniformi, sed velocitatem alternante, & jam celerius jam tardius incedente. Ex qua inae­qualitate sequeretur, ut aqua vase contenta qui­dem, sed ei non firmiter annexa, sicuti caeterae ejus partes solidae, sed potius per naturam suam fluidam quasi separata & libera nec ad obsequendum omnibus continentis sui mutationibus obligata, dum vas Motus pro­gressivus & inaequalis efficere po­test, ut aquae vase con­tenta dis­currat. retardaretur ipsa concepti jam impetus partem retinens, in partem anteriorem procurreret, ubi necessario exaltaretur: & contra, si nova velocitas vasi superveniret, aqua tarditatis suae partem reti­nens ideoque aliquantum retro manens, antequam novum impetum concipiat, concederet in partem subsequentem, ubi nonnihil exalteretur. Quos effectus apertius declarare possumus, ipsique sen­sui subjicere, per exemplum ornatae navis, ex earum genere, quae continue de Lizza fusina aquam dulcem in usum Civitatis advehentes huc comme­ant. Fingamus ergo, navem ejusmodi, mediocri velocitate placido cursu, aqua plenam, per Lacu­nam invehi: sed postea seu vado haerentem, seu ob­jecto alio quopiam impedimento, retardari no­tabiliter. [Page 590] Ubi aqua contenta non statim cum ipsa pa­riter navi perdet conceptum impetum; sed eo ser­vato, versus proram currere perget ibique notabili­ter exaltabitur; ad puppim contra deprimetur. Sed si contra eidem illi navi, in medio suo placido cursu notabili cum augmento nova velocitas ac­cesserit; aqua contenta, antequam novum habitum induat, retenta lentitudine sua retro manebit, hoc est versus puppim, ubi consequenter extolle­tur ad proram vero deprimetur. Hic effectus indubitatus est & clarus, a [...] potest omnibus ho­ris experimento comprobari. Ubi haec tria praecipuè specialia in hoc tempore probe notari velim. Pri­mum est, si facere velis ut elevetur aqua in alteru­tra vasis extremitate, non opus esse nova aqua; nec acquiri ut altera extremitate relicta decurrat ad alteram. Secundum est, aquam intermediam nec exaltari nec deprimi notabiliter, nisi cursus navi­gii fuerit velocissimus, & offensio vel aliud impedi­mentum navim detinens, sit fortissimum & repen­tinum; quo casu posset vel tota aqua non modo procurrere, sed etiam ex majori parte navigio effun­di: idem etiam faceret, si, dum ea lente procedit, ex improviso violentissimus impetus illam corriperet. Sed si placido cursui ejus accedat mediocris aliqua retardatio, vel incitatio, partes intermediae (si­cuti dixi insensibiliter exaltantur, ac deprimun­tur; & reliquae partes medio viciniores, minus ex­altantur at magis, quae sunt remotiores. Ter­tium est, quod, sicuti partes circa medium, exiguam mutationem in exaltando deprimendoque sustinent, respectu aquae partium extremarum: ita contra, multum eaedem currunt recurruntque respectu extremarum. Porro, vos ô mei, quod facit na­vis [Page 591] respectu aquae à se contentae, quodque facit aqua contenta respectu navigii continentis, praecise idip­sum est cum eo, quod facit vas Mediterraneum respectu aquae ab ipso contentae; quodque faciunt aquae contentae respectu vasis Mediterranei ipsas con­tinentis.

Sequitur jam demonstremus, quomodo & qua Partes glo­bi terestris in suo motu acceleran­tur & re­tardantur. ratione verum sit quod Mare Mediterranenm, & omnes alii sinus, & in summa omnes partes terrae, moveantur motu notabiliter inaequali, quan­tumvis nulla motio, quae regularis & uniformis non sit, eidem toti globo attribuatur.

SIMP.

Haec res primo intuitu mihi, qui nec Mathematicus nec Astronomus sum, ingens para­doxon prae se ferre videtur: & si verum est, mo­tu totius existente regulari motum tamen partium, suo toti semper conjunctarum, irregularem esse posse; paradoxon hoc destruet illud axioma, quod affirmat eandem esse rationem totius & partium.

SALV.

Ego demonstrabo meum paradoxon, ac tibi, Simplici, relinquam partes desendendi illius axiomatis, & cum paradoxo conciliandi. Ac mea demonstratio brevis erit & facillima, dependens▪ à rebus diu tractatis in superioribus colloquiis nostris ubi nec vel minimam syllabam in gratiam fluxus & refluxus introducam.

Duos diximus esse motus, attributos globo ter­restri; Demonstra­tur quomo­do partes globi terre­stris acce­lerentur ac retar­dentur. quorum prior est annuus, confectus ab ejus centro per circumferentiam orbis magni, sub Ecli­ptica, secundum ordinem signorum, hoc est, ab Occidente versus Orientem: alter factus ab eodem globo, rotato circa proprium centrum viginti qua­tuor horis, idque pariter ab Occidente versus Ori­entem; quanquam circa Axem aliquanto incli­natum, [Page 592] & non aequidistantem Axi conversionis an­nuae. Ex compositione harum duarum motio­num per se uniformium, aio motum diffomem & inaequabilem partium terrae resultare Quod ut [...]acilius intelligatur, descripta figura rem declarabo. Ac initio circa centrum A. describam circumferen­tiam

[figure]

orbis magni BC. in quo, sumpto quocun­que puncto B. circa ipsam tanquam centrum de­scribemus hunc minorem circulum DEFG. qui glo­bus intelligatur per totam circumferentiam orbis magni decurrere centro suo B. ab Occasu versus Ortum, hoc est, à parte B. versus C. intelligamus [Page 593] insuper, globumu terrestrem revolvi circa pro­prium centrum B. i [...]idem ab Occasu versus Or­tum, Partes cir­culi regula­riter moti circa pro­prium cen­trum, di­versis tem­poribus mo­ventur mo­tibus con­trariis. hoc est, secundum successionem punctorum DEFG. spatio viginti quatuor horarum. Sed hic at­tentè notandum est, circumacto circulo circa propri­um centrum, quamcunque partem ejus, diversis tem­poribus, contrariis motibus moveri oportere. Id quod manifestum est, si consideremus, quod, dum partes circumferentiae circa punctum D. moventur versus sinistram, hoc est, versus E. oppositae, quae sunt circa punctum F. acquirant contrarium motum versus dextram, scilicet versus G. unde Mixtio duo­rum motu­um, annui & diurni, producit in­aequalita­tem in mo­tu partium globi ter­reni. quando partes D. erunt in F. motus earum erit contrarius ei, quem prius tenebant cum essent in D. Praeterea eodem tempore, dum partes E. de­scendunt, ut ita dicam, versùs F. partes G. ascen­dent versus D. Posita igitur hac contrarietate mo­tuum in partibus superficiei terrestris, dum illa gy­ratur circa proprium centrum, necesse est, ut copu­lato hoc motu diurno cum altero annuo, resultet motus aliquis absolutus pro partibus ipsius super­ficiei terrestris, jam satis acceleratus, mox tantun­dem retardatus. Id quod manifestum est, si conside­remus prius partem circa D. cujus motus absolutus erit velocissimus, utpote factus è duobus moti­bus in eandem plagam tendentibus, hoc est, versus sinistram; quorum prior est pars motus annui omnibus globi partibus communis; alter est ipsius puncti D. versus sinistram quoque de­lati vertigine diurna: ita ut hoc casu motus di­urnus augeat acceleretque motum annuum. Cu­jus contrarium accidit in parte opposita F. quae dum communi motu annuo defertur unâ cum toto globo versus sinistram, à conversione [Page 594] diurna defertur etiam versus dextram: ita ut motus diurnus annuo motui detrahat: unde mo­tus absolutus, ex utriusque compositione resul­tans, satis tardus efficitur. Praeterea circa pun­cta E. G. motus absolutus fit quasi aequalis simplici annuo: siquidem diurnus nihil, vel per parum ei addit vel detrahit; cum nec ad dextram, nec sini­stram, sed sursum ac deorsum feratur.

Concludamus ergo, quemadmodum verum Potissima & primaria causa mari­nae recipro­cationis. est motum totius globi▪ & singularum ejus par­tium, aequabilem fore & uniformem, si illae mo­verentur unico motu, sive is simplex annuus, [...]ive solus diurnus sit: ita quoque necessarium esse, ut iisdem duobus motibus permixtis, pro partibus ipsius globi resultent motiones inaequales, jam ac­celeratae, & jam retardatae, mediantibus addita mentis aut subtractionibus conversionis diurnae ad circulationem annuam. Unde si verum est (sicut est verissimum, & experientia comprobatum) quod acceleratio & retardatio motûs vasis, aquam vase contentam currere faciat & recurrere secundum longitudinem, extolli vero ac deprimi in suis ex­tremitatibus quis concedere dubitabit, hunc effe­ctum posse, imo necessario debere, marinis etiam aquis accidere, quae suis alveis ac vasis continentur, huic alterationi subjectis, iis maxime, quae per longitudinem extenduntur ab Occidente versus Orientem, ipsam scilicet illam plagam, per quam ipsa vasa moventur?

Caeterum haec potissima esto & primaria causa fluxus & refluxus, sine qua hic effectus edi minime posset. Sed quia multiplicia & varia sunt ac­cidentia particularia, quae diversis locis ac tempori­bus observantur, quae (que) ab aliis diversis causis conco­mitantibus [Page 595] dependere necesse est, quanquam om­nes cum primaria connexionem habere debent; ide­oque pretium est operae, ut proponamus & exami­nemus accidentia diversa, quae diversorum istorum effectuum esse causae queant.

Illorum accidentium primum est, quod, quoties­cunque Accidenti [...] diversa marinae reciproca­tionis. aqua, notabili aliqua retardatione vel acce­leratione motûs vasis sui continentis impulsa, nan­ciscitur impetum in hanc vel illam extremitatem excurrendi, & intumescendi, in altera subsiden­di; non tamen in hoc statu permanebit, etsi ces­sante Accidens primum Aqua in extremita­te aliqua elevata, ultro se re­cipit ad aequilibri­um. primaria causa: sed vi proprii ponderis, & naturalis inclinationis ad Horizontalem sui com­planationem ac libramentum, ultro cum veloci­tate retrocedet, & tanquam gravis ac fluida, non modo movebitur versus Aequilibrium; sed illud eti­am, acta proprio instinctu, transmittet, efferendo se [...]e in illa parte, quâ prius erat depressior: ac ne hic quidem acquiescet, sed de novo regressa sae­pius iteratis reciprocationibus discursionum osten­dent, nolle se à concepta motûs velocitate ad ejus privationem & ad statum quietis ita subito redigi; sed successivè paulatim deficiendo, lentoque gradu reduci: eodem plane modo, sicuti videmus, ali­quod pondus chorda suspensum, postquam à suo statu quietis, hoc est, à perpendiculo dimotum est, per seipsum ad idem reduci, & quieti sese tradere, non prius tamen, quam saepius hinc inde alterno cursu recursuque perpendiculum transmiserit.

Secundum accidens notandum hoc est, quod In vasis brevioribus reciproca­tiones sunt frequentio­res. modò declaratae reciprocationes fiunt & repetuntur majore minorive frequentia, hoc est, breviori longiorive tempore, pro diversitate longitudinum vasorum aquas continentium; ita ut in spatiis brevi­oribus [Page 596] reciprocationes sint frequentiores, & in lon­gioribus rariores. Quod ipsum exacte quoque Major pro­funditas facit reci­procationes aquae fre­quentiores. cernitur in eodem exemplo pendulorum corpo­rum, quae si chordis longioribus appendantur, re­ciprocationes minus frequentes edunt, quàm ea quae brevioribus.

Atque hoc loco pro tertio notabili sciendum est, quod non modo major vel minor longitudo vasis causa sit, cur aqua sub diversis temporibus reci­procationes suas faciat: verum etiam quod major minorve profunditas idipsum operetur. Et accidit, ut ex aquis, quae continentur alveis aequalis lon­gitudinis, sed inaequalis profunditatis, illa, quae profundior fuerit, vibrationes suas sub brevio­ribus temporibus absolvat: aquae verò minus profundae reciprocationes quoque minus sint fre­quentes.

Quarto notandi veniunt ac diligenter observan­di Aqua exal­tatur atque deprimitur in extremi­tatibus va­sis: in me­diis vero partibus currit. duo effectus, quos aqua in his librationibus suis edit: unus, quod exaltatur atque deprimi­tur alternatim versus hanc & illam extremitatem: alter, quod movetur, & discurrit, ut ita dicam, ho­rizontaliter antrorsum retrorsumque: qui duo dif­ferentes motus differenter etiam in diversis aquae partibus insunt. Nam partes ejus extremae sunt eae, quae maxime sustolluntur ac deprimuntur: in­termediae ac absolutè nec sursum nec deorsum mo­ventur: caeterarum gradatim illae, quae sunt extre­mis viciniores, exaltantur deprimuntur (que) proportio­naliter magis, quàm remotiores: sed contra, motu al­tero progressivo antrorsum & retrorsum, satis mo­ventur itu reditu (que) partes mediae, cujus motionis ni­hil acquirunt aquae in ultimis extremitatibus inven­tae, nisi inter intumescendum superaverint aggeres, [Page 597] & extra primum suum alveum atque receptaculum exondaverint: ubi vero aggerum impedimentum ipsas coercuerit, intumescunt solummodo ac de­tumescunt: nec propterea intermediae aquae pro­currere & recurrere desinunt; id quod proportio­naliter aliae quoque partes faciunt, currendo magis minusve prout à medio remotiores, aut eidem vi­ciniores fuerint.

Quintum particulare accidens tanto consideran­dum Accidens motionum terrae, per artem & praxin re­praesentatie impossibile. est attentius, quanto magis impossibile nobis est, effectum ejus experimento aliquo & praxi ipsa repraesentare. Id vero sic habet. In vasis à nobis arte fabrefactis, cujusmodi sunt navigia supra dicta aquam vehentia, magis minusve velociter impulsis, acceleratio & retardatio eodem semper modo participatur à toto vase, & una qualibet ejus parte: ita ut, si navis cursus inhibeatur, non ma­gis retardetur pars praecedens quàm subsequens, sed omnes aequaliter de eadem retardatione participent. Atque idem accidit in acceleratione, hoc est, si quo majore instinctu navis propellatur velocius, eo­dem modo prora, quo puppis acceleratur. Sed in vasis immensis, cujusmodi sunt alvei maris longis­simi, quamvis ipsi quoque nil sint aliud, quàm cavi­tates quaedam in soliditate terrestris globi factae; mi­rabiliter tamen evenit, ut illorum extrema non unâ, & aequaliter, & iisdē temporis momentis augeant minu­ant (que) motus suos: sed accidit, ut, cum extremitatum una, vi compositionis duorum motuum, diurni & an­nui, velocitatem suam valde retardatam sentit, extre­mitas altera velocissimo adhuc motu provehatur. Id quod facilioris intelligentiae gratia declarabimus re­petita figura superiores in qua si intelligamus tractū quendam maris, ad quadrantem us (que) extendi cujus­modi [Page 598] est arcus BC. cum partes B. sicuti supra de­claratum est, motu velocissimo ferantur propter uni­tionem duorum motuum diurni & annui versus ean­dem plagam; sed pars C, tum temporis depre­hendatur in motu retardato, quippe qui privatus sit progressione dependente à motu diurno; si, inquam intelligamus sinum maris tam longum, quàm est arcus BC. jam videbimus, quomodo extremita­tes ejus eodem tempore magna cum inae qualitate moveantur.

[figure]

Et summe discreparent inter se velocitates ali­cujus tractûs maris, qui semicirculum aequaret, [Page 599] eundemque situm teneret cum arcu BCD. Nam extremitas una B. motum velucissimum, altera verò D. tardissimum, & partes mediae circa C. mediocrem obtinerent. Et prout tractus maris breviores fue­rint, minus quoque de mirabili illo accidente parti­cipabunt, ut partes suas, aliquibus diei horis, velo­citate tarditateque motûs, diversimode affectas habeant. Si ergo, ut in primo casu per experien­tiam videmus, acceleratio & retardatio, quanquam aequaliter omnibus vasis continentis partibus com­municata, causa tamen est, ut aqua contenta procur­rat recurratque; quid putandum est futurum in vase mirabiliter adeo disposito, ut retardatio motus & acceleratio valde inaequaliter partibus ejus con­tribuatur? Profecto dicere nil possumus aliud, nisi quod major & admirabilior aliqua causa commo­tionum in aqua, & magis inusitata sit investiganda. Et quamvis impossibile multis videri queat, ut ma­chinis & vasis artificialibus effectus ejusmodi ac­cidentis experiamur: non prorsus tamen id est impossibile: & est mihi hujusmodi machinae con­structio, in qua sigillatim effectus mirabilium istarum motionis compositionum ostendi potest. Sed quod ad praesentem materiam attinet, sufficiat id, quod hactenus imaginatione comprehendisse potes.

SAGR.

Ego pro mea parte optime capio, mi­rabile illud accidens necessariò inveniri in sinibus marium, illis maxime, qui ingenti intervallo ab Occidente in Orientem, hoc est, secundùm cur­sum motionum globi terrestris extenduntur: & quemadmodum idipsum certo modo est inexcogi­tabile, sineque exemplo inter motiones factu no­stras possibiles: ita creditu difficile mihi non est, [Page 600] effectus artificialibus nostris experimentis inimitabi­les inde derivari posse.

SALV.

Declaratis his rebus, tempus est, ut Redduntur rationes particula­rium acci­dentium ob­servatorū in reciprocati­one marin a. veniamus ad specialia accidentia, eorumque diver­sitates, quae in reciprocationibus aquarum per ex­perientiam observantur. Ac primò quidem, intel­lectu difficile non est, unde accidat, quod in lacu­bus, stagnis, atque etiam in maribus exiguis, fluxus & refluxus non sit notabilis: id quod fit ob duas firmissimas rationes. Una est, quod propter bre­vitatem Causae [...] ­cundae, cur in maribus minoribus, itemque in lacubus non fiant flu­xus & re­fluxus. vasis, dum illud diversis diei horis diversos velocitatis gradus acquirit, hi gradus exigua cum differentia acquirantur ab omnibus ejus partibus: sed tam praecedentes, quam subsequentes, hoc est, Orientales & Occidentales, quasi eodem modo ac­celerentur & retardentur: & praeterea cum hanc alterationem paulatim subeant, non autem repente objecto aliquo impedimento ac retardatione, vel subitanea & insigni acceleratione motionis recep­taculi seu vasis continentis; hinc fit, ut iidem gradus velocitatis & ipsi receptaculo, & omnibus ejus partibus, lente & aequaliter imprimantur: ex qua uniformitate sequitur, ut etiam aqua vase contenta, easdem impressiones, exigua cum pertina­cia & obluctatione recipiat, & per consequens, ab­surdissimum praebeat indicium, quod per effusio­nem ad alterutram extremitatum extollatur aut de­primatur. Sed in sinibus marium, qui longissimo tractu ab Oriente porriguntur in Occidentem, haud paulo notabilior & inaequalior est acceleratio & re­tardatio, dum ejus extremitas una motum satis re­tardatum, altera velocissimum obtinebit.

Secunda causa est, aquae reciproca libratio, proveniens ab impetu, quem ipsa è motu recepta­culi [Page 601] sui conceperat. Haec libratio, ut jam signifi­catum est, edit vibrationes admodum frequentes in exiguis receptaculis: unde resultat, quod, cum in motionibus terrestribus causa resideat contribuendi aquis tantummodo motionem de 12. in 12. horas, cum semel tantum per diem summe retardetur, & summe acceleretur motio receptaculorum; nihilominus tamen altera causa dependens à gravitate aquae, quae ad aequilibrium reduci quaerit, & pro brevitate receptaculi reci­procationes suas habet aut unius horae, aut dua­rum aut trium &c. haec, inquam, miscendo se cum prima, quae & ipsa per se in parvis receptaculis minima est, eam totam reddit insensibilem. Nam cum nondum desierit imprimere commotionem procedentem ex causa primaria, cujus periodi duo­denis horis constant; supervenit in contrarium altera secundaria causa, à proprio aquae pondere dependens, quae pro brevitate vel profunditate re­ceptaculi, tempus habet vibrationum suarum, 1, 2, 3, vel 4. horis absolutum, &c. & obnitendo primae causae, perturbat eam, & removet, nec ad summum, ac ne ad medium quidem suae motionis pervenire sinit. Atque per hanc contrariam oppositi­onem annihilatur omnino vel certe multum ob­scuratur evidentia reciprocationis marinae. Mit­to jam alterationem continuam aeris, quae turbatâ continuè aqua non nos sineret pervenire in cog­nitionem certam minimi alicujus augmenti vel de­crementi, puta quod dimidio digito, vel etiam minori quantitate constaret, & revera in sinibus ac alveis aquae uno alteroque gradu non longioribus, residere posset.

Venio nunc secundo loco ad solvendum dubium, [Page 602] qui fiat quod, cum causa commotionis aquae non Redditur ratio, cur fluxus & refluxus ut plurimum 6. horarum periodo con­stet. resideat in primario principio, nisi de 12. in 12. horas hoc est, semel pro summa velocitate mo­tus & iterum, pro maxima tarditate; nihilomi­nus tamen appareat periodus fluxuum refluxuum­que senis horis absolvi. Ad quod responde­tur, quod h [...]c determinatio nullo modo possit ha­beri à causa primaria tantum: sed oporteat quo­que secundarias admiscere hoc est, longitudinem majorem vel minorem receptaculorum, & ma­jorem minoremve profunditatem aquarum in ipsis contentarum. Quae cansae licet non habeant ullam actionem in motibus aquarum; cum haec actio solius sit causae primariae, sine qua nulla reciprocatio marina sequaretur: nihilomi­nus tamen habet actionem principalissimam in ter­minandis temporibus reciprocationum, atque ita potentem, ut causa primaria ei se subjicere ne­cesse habeat. Non ergo periodus senarum ho­rarum magis proprius aut naturalis est, quam pe­riodi aliorum temporis intervallorum; sed forte saepius observata; quippe cum nostro Mediterra­neo competat, ac sola à multis inde seculis ipsa praxi comprobari potuerit. Quanquam neque haec pe­riodus in omnibus Mediterranei partibus obser­vatur: siquidem in aliquibus locis reductioribus ac restrictioribus, cujusmodi est Hellespontus, & mare Aegaeum, periodi satis breves sunt, atque etiam inter sese multum diversae; quam varietatem, ejus (que) causas cum Aristoteles diu multumque in Euripo ad Euboeam scrutatus esset, nec tamen perscruta­ri posset, desperatione adactum ferunt in mare se praecipitasse, & ultro submersisse.

Tertio loco, facile quoque rationem expediemus [Page 603] unde fiat. ut, aliquod mare, etsi longissimum, quale Causa, cur aliqua ma­ria, etsi lon­gissima, flu­xum reflu­xum (que) non sentiant. est mare rubrum nihilominus quasi prorsus à fluxibus & refluxibus sit exemptum: id quod accidit eo, cum ejus longitudo non extendatur ab Oriente versus Occidentem: sed potius inter Euronotum & Corum ventos interjaceat. Cum autem terrae motiones ab occidente [...]endant in Orientem; impulsus aquarum ferient semper Meridianos, & non de parallelo in parallelum ibunt. Vnde in maribus, quae transversim ad polos ex­tenduntur, & contra secundum Orientalem circu­lum angusta sunt reciprocationis nulla causa super­est, nisi per participationem alterius maris ma­gnis reciprocationibus obnoxii cum quo ei, commu­nionis aliquid intercederet. Fluxus & refluxus quare ma­ximi sint in extremis si­nuum parti­bus; in inter­mediis vero minimi.

Q [...]arto loco, facillime rationem intelligemus, ob quam in extremitate sinuum aestus sint maximi, quoad elationem ac depressionem aquarum; in intermediis partibus vero minimi: sicut expe­rientia quotidiana monstrat hic Venetiis, in extre­mitate maris Adriatici sitis, ubi communiter haec diversitas 5. vel 6. pedum est: in locis vero Medi­terranei remotioribus ab extremis, haec mutatio mi­mima est, ut in insulis Corsica & Sardinia, in Aestu­ariis Romae & Ligurni portus, ubi non superat pedem dimidium. Intelligemus etiam, quomodo è contra, ubi exaltationes depressionesque parvae sunt, ibidem cursus & recursus esse magnos. Ho­rum, inquam, accidentium causam intelligere in proclivi est: siquidem eorum manifestissimum instar habemus in omni genere vasorum artificia­liter à nobis fabricatorum, in quibus iidem effe­ctus naturaliter videntur edi si ea motu inaequali, hoc est, jam accelerato, jam retardato, moveamus.

[Page 604]Praeterea si quinto loco consideremus, eandem Quae de causa in lo­cis angustis cursus aqua­rum velocior sit quam in spatiosis. aquae quantitatem, etsi per alveum aliquem spa­tiosum placide lenteque manantem, si postea ta­men per locum angustum ei transeundum sit, necesse habere ut magno cum impetu irrumpat; haud difficulter intelligemus causam magnorum aestuum in illo freto, quod Calabriam à Sicilia submovet: siquidem omnis illa vis aquae, quae ex parte maris Orientalis in amplissimam Insulam & Ionium sinum incumbit, quanquam in hunc sinum lente leniterque discendat versus occidentem: quia tamen in Bosphoro inter Scillam & Charybdin in arctum constringitur, per illum rapide magnaque cum agitatione fertur. Cui similis ac multo ma­jor aestus existere fertur inter Africam & ma­gnam Insulam S. Laurentii, cum aquae duorum vastorum marium, Indici ac Aethiopici, quibus In­sula media interjicitur, per angustias illius Freti, ipsam inter ac Aethiopiam, decurrere cogantur. Vehementissimos autem aestus in Freto Magellani­co esse probabile est, quod vastissimis duobus Oceani sinibus, Aethiopico & Pacifico mari com­mune est. Disseritur de quibusdā accidenti­bus magis reconditi [...], quae inaestu­atione ma­rinae obser­vantur▪

Sequitur jam sexto loco, ut reddendo rationem quorundam magis reconditorum & inopinabilium accidentium quae in hac materia observan­tur, progrediamur ad aliam magni momenti con­siderationem duarum principalium causarum re­ciprocationis marinae, sic ut eas postea misceamus invicem. Earum prima & simplicissima est (ut saepins diximus) determinatio acceleratio & retarda­tio partium terrae, ex qua haberent aquae determi­natam periodum decurrendi versus Ortum, & recurrendi versus Occasum, intra tempus viginti [Page 605] quatuor horarum. Altera est illa, quae depen­det à propria gravitate aquae, quae si semel à causa primaria commoveatur postea ad aequilibrium reduci quaerit, iteratis reciprocationibus; quae non unico solo ac praefixo tempore determinantur; sed tot diverfitatibus temporum constant, quam sunt diversae longitudines & profunditates recep­taculorum sinuumque maris ac ratione quidem hu­jus secundi principii, currerent ac recurrerent aliae spatio unius horae, aliae duarum, aut 4. 6. 8. 10. &c. Jam si jungere coeperimus causam prima­riam stabili duodenarum horarum periodo constan­tem cum aliqua secundariarum, cujus periodus v. g. quinis horis absolveretur; accidet, ut nonnullis tem­poribus causa primaria & secundaria conveniant in faciendis impulsibus versus eandem partem: atque in hac conjunctione, & ut ita dicam, unani­mi conspiratione, aestuationes erunt insignes. Aliis temporibus, si acciderit, ut impulsus primarius cer­to modo contrarius sit ei, qui penderit, à periodo secundaria, & in tali concursu, quo principio­rum unum tollit id, quod daturum erat alterum, debilitabuntur motus aquarum, & mare ad statum quietum & quasi immobilem reducetur. Aliis temporibus, prout eadem illa duo principia nec in universum sibi contraria, nec etiam prorsus uni­formia fuerint, alias mutationes circa augmentum ac diminutionem aestuum efficient. Accidere quoque potest, ut è duobus maribus satis ma­gnis, sibique per mutuum aliquod Fretum occur­rentibus, mediante mixtione duorum motus principiorum, unum causam praebeat fluxus, eo ipso tempore, quo alterum contrariae motionis causam praebet. Quo casu Fretum illud diversa maria [Page 606] interjacens, agitationes extraordinarias opposi­tarum motionum, & vorticum, & aestuum pericu­losissimorum admittit de quibus rebus frequen­tes relationes, & experimenta fidem faciunt. Ex ejusmodi motionibus discordantibus, dependen­tibus non solum ex diverso positu & longitudine, sed maxime etiam ex diversa profunditate ma­rium invicem communicantium, certis temporibus nascentur variae commotiones in aquis, irregula­res & inobservabiles, quarum rationes satis per­turbarunt, atque etiamnum perturbant homines nauticos, cum in eas incidunt, nec vident an impe­tus ventorum, an alia aliqua gravis alteratio aëris, ea­rum esse causa possit: cujus quidem perturbationis aëris, in aliis accidentibus praecipuam rationem habere, & eam quasi pro tertia causa & accidenta­ria accipere oportet; cum vehementer observa­tionem effectuum à secundariis & magis essentia­libus causis dependentium alterare possit. Neque dubium est, quod continuus slatus ventorum impe­tuosorum, exempli causa ab Ortu, retenturus sit aquas refluxumque prohibiturus: unde si determi­natis horis accedat repetitio secunda, & deinde ter­tia ipsius fluxus vehementer intumescent aquae: atque ita per dies aliquot retentae vehementia venti, solito plus exaltantur, & inundationes inconsuetas efficiunt. Causa, cur in aliqui­bus fretis aquam ma­rinam sem­per versus eandem pla­gam currere videamus.

Debemus etiam (atque hoc tanquam feptimum esto problema) quandam aliam motionis causam animadvertere, dependentem ab aquis fluminum, quae in maria non valde vasta sese exonerant, ubi in F [...]etis, aut Bospohris, qui cum his maribus commu­nicant, aqua semper versus eandem plagam currere videtur: sicut accidit in Bosphoro Thracio, [Page 607] sub Constantinopoli, ubi aqua semper currit ex Eu­xino Ponto versus Propontidem. Nam in ipso Ponto Euxino, propter brevitatem ejus causae principa­les fluxus & refluxus exiguam vim habent: sed contra cum in illum ingentia flumina sese exonerent, & vero tanta moles aquae per Fretum effundere se debeat ibidem cursus satis notabilis est, ac semper in Meridiem fertur. Quo loco insuper est anim­advertendum, illud Fretum & canalem, quamvis satis angustum non esse subjectum perturbationi­bus, quibus obnoxium est Fretum Siculum inter Scyllam & Charybdin siquidem ei Pontus Euxinus imminet versus Septentrionem: ad Meridiem vero longo satis tractu ad [...]i [...]a est Propontis, & mare Aegaeum cum Mediterraneo. Jam autem, ut supra notavimus, maria quantumvis productissima à Septentrione in Meridiem, fluxui & refluxui non sunt obnoxia: sed quia Fretum Siculum interponi­tur Mediterranei partibus, ingenti spatio inter Occa­sum & Ortum (secundum ipsum scilicet fluxus re­fluxusque cursum) extensis; eò igitur agitationes sunt vehementes: & adhuc vehementiores essent in­ter columnas Herculis si Fretum illud minus esset a­pertum: in Freto vero Magellanico vehementissimae esse dicuntur.

Atque haec sunt, quae in hoc tempore vos mone­re potui de causis primae illius periodi diurnae aestus marini, ejusque variis accidentibus, quo loco si quid habetis proponere, licet ut id faciatis, ut deinde ad reliquas duas periodos, menstruam & annuam, trans­grediamur.

SIMP.

Non mihi negari posse videtur, di­scursum à te factum valde probabiliter quidem procedere argumentando, ut nos loquimur, ex [Page 608] suppositione, hoc est, posito, terram duobus motibus Oppositio contra hy­pothesin mobilitatis terrae as­sumptam in gratiam ae­stuationis marinae. à Copernico ei attributis moveri: sed si hi motus rejiciuntur, omnia tua vana reddentur & invalida. Rejectio deinde hypotheseos illius ab ipso discursu tuo manifeste satis indigitatur. Tu per duarum mo­tionum terrestrium suppositionem, ipsius fluxus & refluxus rationem reddis: & è contra, circulari quo­dam discursu, à fluxu & refluxu, earundem motio­num indicium & confirmationem depromis: & ad specialiorem procedens discursum, affirmas a­quam ceu corpus fluidum, nec terrae tenaciter ad­nexum, non cogi praecise omnibus ejus obsequi mo­tionibus, ex quibus postea fluxum & refluxum in­ducis. Ego tuis ipsius vestigiis insistens, arguo con­trarium, & dico: aër multo tenuior est & fluvidior aqua minusque annexus terrenae superficiei, cui si non alia causa, certe gravitate sua, multo magis quam levissimus aër, ipsam premendo, adhaerescit: ergo multo minus aër terrae motionibus obsequi debebat: & proinde si terra illa ratione movere­tur nos habitatores ejus, & ab ipsa, pari velocitate circumlati, perpetunm sentire deberemus ab Oriente ventum, intolerabili nos impetu ferientem. Quod autem hoc sequi debeat, experientia quotidie fidem facit. Nam si citatis equis solummodo per 8. vel 10. milliaria, aëre tranquillo currimus, ventus adversus haud leviter faciem impetere vide­bitur. quid ergo faceret rapidus noster cursus 800. vel 1000. milliarium per horam, contra aërem ab eo motu liberum? Atqui nullum nos tale accidens sentimus.

SALV.

Ad hanc satis speciosam instantiam respondeo verum esse, quod aër tenuior sit levior­que, & propter levitatem suam terrae minus [Page 609] adhaereat, quàm aqua tanto gravior, magisque Responde­tur ad in­stantiam allatam contra ver­tiginem glo­bi terreni. corpulenta: sed postea consequentia falsa est, quam ex istis conditionibus deducis: nimirum quod pro­pter hanc levitatem ac tenuitatem, terrae minùs ad­haerentem, aër plusquam aqua immunis esse debeat & exemptus à motionibus terrae: unde nobis, qui totaliter eum participamus, haec ipsius exemptio sensibilis esset & manifesta, cujus tamen contrarium accidit. Nam si bene meministi, causa fluxus & re­fluxus aquae à nobis assignata, consistit in eo, quod aqua non obsequitur inaequalitati motûs recepta­culi sui, sed impetum jam antè conceptum retinet, ut eum nec minuat, nec augeat eâ praecisè me nsurâ, qua in suo receptaculo augetur minuiturve. Cum igi­tur in conservatione & retentione concepti prioris Aqua aëre aptior est ad conservan­dum conce­ptum impe­tum. impetus consistat inobedientia ad novum motûs in­crementum aut diminutionem; id mobile, quod fu­erit ad hanc conservationem aptius, accommodatius etiam erit ad demonstrandum effectum, qui ex illa conservatione sequitur. Jam vero quàm aqua dis­posita sit ad retinendam conceptam aliquam agita­tionem, quantumvis causâ, quae motum illum im­presserat, cessante; monstrat nobis experientia ma­rium à ventis impetuosis ex imo concussorum, quo­rum undae, licet aëre tranquillato, ventóque cessan­te, diu tamen fluctuare pergunt, ut venuste cecinit Corpora le­via facilius quidem mo­ventur quam gra­via: sed sunt ad mo­tum conser­vandum minus apta. Poëta sacer: Qual' alto Egeo, &c. Ut verò hac ratione commotio continuetur, hoc ab aquae gravi­tate dependet. Nam, ut alibi dictum est, corpora le­via multo facilius quidem moventur, quàm gravio­ra: sed tanto minus apta sunt ad conservandum im­pressum sibi motum, cessante motrice causa. Unde aër, tanquam per se ipsum tenuissimus & levis­simus, facillime à quacunque minima vi movetur: [Page 610] sed intetim ineptissimus etiam est ad conservandum motum, motore cessante. Itaque quoad aërem, Rationabi­lius est, aë­rem cir­cumferri raptu [...]spe­r [...] super fi­ciei terrae, quàm motu coelesti. qui globum terrestrem ambit, dicerem, quod is prop­ter suam adhaerentiam, non minus ac aqua, in gyrum feratur; & maxime pars illa, quae receptaculis est inclusa: cujusmodi receptacula sunt planicies à montibus circundatae. Atque hanc portionem multo probabilius affirmare possumus, ab asperitate terrae in gyrum raptam circumferri, quàm vos Peri­patetici superiorem aërem à motu coelesti abreptam asseritis.

Quae dixi hactenus, iis mihi videtur ad instantiam Simplicii sufficienter esse responsum. Nihilo tamen minus placet objectione nova, novaque responsione, mirabili quodam experimento nixa, superabundanter ipsi satisfacere, simul (que) mobilitatem globi terreni pro Confirma­tur vertigo terrae ar­gamento novo sumpto ab aëre. Sagredo confirmare. Dixi, aërem, & hanc praeci­pue partem ejus, quae supra montium altiorum ver­ticem non attollitur, asperitate terrenae superficiei in gyrum circumagi. Ex quo illud consequi vide­tur, quod si superficies terrae non esset inaequalis, sed tersa atque polita, tunc nihil foret causae, cur aër unâ cum terra, vel saltem cur tam uniformiter cir­cumfer [...]etur. Jam verò superficies hujus nostri globi non tota scabra est & aspera, sed sunt isthic in­gentes areae probè complanatae, nimirum superficies marium amplissimorum; quae cum sint à jugis mon­tium circumfusorum remotissimae, non videntur ha­bere posse facultatem deducendi secum aërem in­cumbentem: & si illum non deducant illis in locis ea sentiri debebant, quae inde sequuntur.

SIMP.

Hanc eandem difficultatem, meo qui­dem judicio gravissimam, ipse quoque proponere volebam.

SALV,
[Page 611]

Rectissimè, Simplici, judicas; ita ut ex eo, quod sensu non percipiamus in aëre haec, quae terrâ in gyrum eunte per consequentiam accide­rent, ad ejusdem immobilitatem argumenteris. Quod si vero id, quod tu per necessariam conse­quentiam ibi sentiri debere judicas, revera & experi­entia teste sentiretur; anne tu hoc pro indicio & ar­gumento valido satis ad astruendam ejusdem globi mobilitatem acceptares?

SIMP.

In hoc casu non mecum uno loquen­dum est. Nam si hoc accideret, ejusque rei causa mihi esset ignota, forsan alii alicui posset esse per­specta.

SALV,

Ergo per te lucrandi copia nulla da­tur: sed perdendum semper est, melius itaque fu­erit, abstinere lusu. Utut s [...]t, ne Per non piantar il terzo. . . . . . . . . per­gam ulterius. Dixeramus jam modò, & cum qua­dam appendice repeto, quod aër, tanquam corpus tenue & fluidum, nec terrae solidè conjunctum, non videatur eo adigi, ut obsequatur ejus motui, nisi quatenus asperitas terrestris superficiei rapiat, se­cumque portet contiguam sibi partem, quae non lon­go intervallo majora montium fastigia superat: quae aëris portio tanto minus conversioni terrestri oblu­ctabitur, Pars plena vaporibus, vicina ter­rae, de moti­bus ejus participat. cum referta ea sit vaporibus, sumis, & ex­halationibus, quae materiae omnes de qualitatibus terrenis participant, & per consequentiam suâ na­turâ ad motus eosdem aptae natae sunt. Sed ubi deessent causae motûs, hoc est, ubi superficies glo­bi haberet ingentia spatia plana, & ubi minus esset mixtionis vaporum terrenorum; ibi cessaret ex parte causa, propter quam, aër ambiens in univer­sum raptui conversionis terrestris obedire deberet. Unde in ejusmodi locis, dum terra versus Ori­entem [Page 612] volvitur, ventus aliquis continuè sentiri de­bet, qui ab Oriente versus Occidentem spirans nos pulsaret: atque hic spiritus iis locis sensibilior esse deberet, ubi globi vertigo velocior esset: id quod sieret in locis remotioribus à Polis, & circulo maxi­mo conversionis diurnae vicinis.

Sed jam experientia de facto, philosophico huic discursui valde applaudit; siquidem in vastis mari­bus, eorumque partibus à terra remotis, ac Zonae torridae suppositis hoc est, intra Tropicos compre­hensis, quo loco terrestres etiam evaporationes nul­lae sunt, perpetua quaedam aura meare sentitur ab Oriente, constanti adeo tenore, ut naves, ejus bene­ficio faeliciter ad Indias Occidentales provehantur, & ab iisdem, solventes è Mexicanis littoribus, eodem favore provectae, sulcent mare Pacificum, versus Indias Orientales nobis, sed ipsis Occidentales: Aura per­petua intra Tropicos spirat ver­sus Occi­dentem. cum è contra navigationes hinc versus Orientem difficiles sint & incertae, nec ulla ratione iisdem viis confici queant; sed necesse sit propius legere littora ad inveniendos ventos alios, ut ita dicam, acciden­tarios & tumultuarios, aliis à principiis ortos, cujusmodi nos continentem habitantes, experi­entia Mavigatio­nes versus Indias Oc­cidentales sunt faci­les: sed reditus dif­ficilis. perpetua sentimus: quorum ventorum gene rationis multae diversaeque causae sunt, quas ad prae­sens producere nil attinet. Atque hi venti acciden­tarii sunt illi, qui ab omnibus indifferenter terrae partibus spirant, & qui maria perturbant ab Aequi­noctiali remota, & ab aspera terrae superficie circun­data, quod perinde est ac si dicamus, illis subjecta perturbationibus aëris, quae confundunt primariam Venti ex terra, ma­ria pertur­bant. illam exspirationem, quae sublatis illis impedimentis accidentariis, perpetuò sentiri deberet, in mari maxime. Ex his perspicis, effectus, atque & aëris mi­rabiliter [Page 613] cum observationibus Coelestibus ad con­firmandam globi nostri terreni mobilitatem con­cordare videri.

SAGR.

Dicam ego quoque tibi pro ultimo Alia obser­vatio ex aëre ac­cepta, in confirmati­onem terre­nae verti­ginis. sigillo speciale quiddam, quod incognitum tibi esse videtur, & quod ipsum quoque confirmationi ejus­dem conclusionis inservit. Produxisti, Salviate, illud accidens, quod Navigantes intra Tropicos animadvertunt; perpetuum, inquam, illum teno­rem venti, ab Oriente profecti, de quo narrantes il­los audivi, qui saepius illud iter confecerunt: quin hoc amplius (id quod notatu dignum est) accipio, nautas illum appellare Ventum, sed alio aliquo nomine, quod jam mihi non succurrit, sumpto forsitan ab ejus teno­re tam firmo & constante, ut spirante eo, rudentes aliosque velorum funes intendant: nec eos am­plius attingere necesse habeant, imo securè dor­mientes iter suum pergere possunt. Jam haec au­ra perpetua cognita fuit ex eo, quod conti­nuè sinêque interruptione spirat. Quod si ab aliis ventis interrupta fuisset, pro effecto singulari, & ab aliis differente, non fuisset agnita. Hinc inferre libet, fieri posse, ut nostrum quoque mare Mediter­raneum Navigatio­nes in Me­terraneo ab Oriente versus Oc­cidentem breviore temporis spatio fi­unt, quam ab Occi­dente ver­sus Orien­tem. accidentis ejusmodi sit particeps, nondum observati tamen, utpote frequenter à ventis aliis su­pervenientibus alterati. Atque hoc non sine mag­no fundamento, imo moltis probabilibus adductus conjecturis affirmo, quas tum observandi data mi­hi fuit occasio, cum in Syriam navigans, Consul Nationis Antiochiam irem. Cum enim in portubus Alexandriae, & hic Venetiis, abitus reditusque na­vium in diaria referantur, cum plures ejusmodi na­vigationes curiosè inter se contulissem, aequatione instituta deprehendi, quod huc redeuntes, hoc est, [Page 914] ab ortu navigantes versus Occasum, per Medi­terraneum, minus temporis quàm hinc solventes consumant, juxta proportionem quae est inter 25. & 100. ita ut appareat, in universum aestmanti, ventos Orientales Occidentalibus esse vehemen­tiores.

SALV.

Gratum est mihi cognovisse peculia­rem hanc observationem, quae ad adstruendam ter­rae mobilitatem haud parum facit. Et quamvis di­ci posset, totam aquam Mediterranei perpetuò fluere versus Herculeum Fretum, ut scilicet aquas tot flu­minum exoneratione conceptas, in Oceanū effundat non credo tamen, illarum aquarum cursum esse pos­se tantum, ut per se solus notabilem adeo differen­tiam facere possit, id quod etiam ex eo manifestum est, cum videamus, in Freto Siciliae non minus aquam ad Ortum recurrere, quàm currere versus Occasum.

SAGR.

Ego, qui non aeque ut Simplicius, ad aliis potius quàm mihi satisfaciendum exstimulor, his quae de prima illa parte dicta sunt hactenus, ac­quiesco. Proinde▪ Salviate, si pergere tibi commo­dum est, paratus auscultator adsum.

SALV.

Faciam ut jubes, velim tamen etiam audire, quid Simplicio videatur, ejus ex judicio conjecturam capturus, quid de scholis Peripateticis mihi promittere debeam, si discursus hi mei ad ip­sorum aures acciderint.

SIMP.

Nolo, ut ex mea sententia metiaris ali­orum judicia. Nam, ut saepius dixi, ego minimo­rum unus in hoc studii genere sum: & his, qui ul­tima Philosophiae penetralia sunt ingressi, ea possunt occurrere, quae non occurrent mihi, qui vix eam à limine salutavi, quod aiunt. Utut fit, affirmo vi­deri [Page 615] mihi, effectuum abs te memoratorum, ac spe­ciatim illius ultimi, rationem sufficientem absque terrae mobilitate reddi posse ex mobilitate Coeli so­lummodo, ut nihil introducamus novi, nisi ut con­vertamus id, quod ipsemet in medium adduxisti. Receptum est in scholis Peripateticis, elementum ignis, atque etiam magnam aëris partem secundum conversionem diurnam, ab Oriente versus Occiden­tem, in gyrum circumferri à contactu concavi Orbis lunaris tanquam vasis ista continentis. Jam, ne à vesti­giis tuis longius abeam, volo, ut determinemus, quod quantitas aëris de hoc motu participantis usque ad summitatem altiorum montium pertingat: quin etiam ad ipsam quoque terram usque pertingeret, nisi Inversis ar­gumentis demonstra­tur, motum perpetuum aëris ex Oriente in Occiden­tem, à mo­tu Coeli provenire. montium eorundem obstaculis impediretur. Quod correspondet his, quae tu dicis: hoc est sicuti af­firmas tu, aërem à jugis montium circundatum, in gyrum ferri ab asperitate terrae mobilis, nos è con­trario dicimus, elementum aëris totum circumfer­ri motu coeli, excepta illa parte, quae subjacet jugis montium, & ab asperitate immobilis terrae impedi­tur. Et sicuti tu dicebas, fore, ut hac asperitate sublata, tollatur etiam ille raptus aëris in gyrum; nos vicissim dicere possumus, remota eadem asperitate, totum aërem motionem suam esse continuaturum. Unde, cum superficies vastorum marium sint laeves ac tersae, super illis continuantur motus aurae, quae perpetuò ab Oriente spirat, Atque hoc in partibus Aequinoctiali suppositis, & intra Tropicos, sensui magis patet, cum ibi motus coeli sit velocior: & quemadmodum haec motio coelestis tantam vim ha­bet, ut universum aërem liberum secum ferat: ita magna ratione dicere possumus, quod eundem mo­tum tribuat aquae mobili, cum ea fluida sit, ac im­mobilitati [Page 616] terrae non adnexa. Atque hoc tanto confidentius adfirmare possumus, cum ex confessio­ne Motus aquae dependent à motu Coeli. tua motus ille debeat esse perexigu [...]s respectu causae suae efficientis, quae cum uno die naturali to­tum globum terrestrem obeat, multas milliarium centurias, per horam conficiat oportet, maxime versus Aequinoctialem, cùm contra in aestibus aper­ti maris, paucissimorum per horam milliarium sit. Atque ita navigationes versus Occidentem commo­de satis erunt & expeditae, non modo beneficio per­petuae ab Oriente aurae, verumetiam ob cursum aqua­rum: à quo cursu forte fluxus etiam & refluxus proficisci poterit, mediante diverso situ littorum ter­restrium: in quae cum impingat aqua, potest quo­que Fluxus & refluxus dependere potest à Coeli motu diurno. contrario motu retrò ferri: sicut experientia monstrat in cursu fluminum, quae, prout aqua in riparum inaequalitate partem aliquam aut foras pro­minentem, aut in sinum excavatam offenderit, ibi gyrantur, notabiliterque retroagi cernuntur. Hinc existimo, eosdem effectus à quibus argumentaris ad mobilitatem terrae, eandemque mobilitatem pro causa illorum effectuum adducis, pro causa firma satis allegari posse, etsi terram stabilem retineamus, Coelóque mobilitatem restituamus.

SALV.

Negari non potest, discursum tuum sa­tis esse & ingeniosum & probabilem; probabilem, inquam, in apparentia, non autem in existentia & re­alitate. Est autem ille duarum partium in prima reddit rationem continui motus aurae Orientalis, at­que etiam similis motus aquae: in secunda ex eodem quoque fonte causam fluxus & refluxus vult deri­vare. Prima pars habet (sicuti dixi) speciem ali­quam probabilitatis, sed tamen multo minorem eâ, quam nos à motu terrestri accipimus: altera pror­sus [Page 617] est non improbabilis modo, sed etiam absolutè impossibilis & falsa.

Et ut ad primam progrediar, ubi dicitur conca­vum Continui motûs aëris & aquae rationes probabilio­res reddun­tur, si ter­ram mobi­lem, quam si stabilem faciamus. lunare, elementum Ignis, ac totum aërem usque ad montium altiorum summitatem, secum rapere; dico primum, esse dubium adhuc, an sit elementum aliquod Ignis: sed posito, illud esse, valde dubitatur de orbe lunae, sicuti quoque de omnibus aliis, scilicet an sint ejusmodi corpora solida & vastissima; an verò ultra aërem extenda­tur continuata quaedam expansio substantiae cujus­dam multo tenuioris puriorisque aëre nostro, per quam Planetae divagentur, prout eorundem Phi­losophorum pars haud exigua sententiam hanc am­plecti Minime probabile est, elemen­tum ignis rapi à con­cavo lunae. coepit. Sed utrum horum cumque accidat; ratio tamen non est, cur Ignis à simplici contactu superficiei alicujus, abs te creditae tersissimae & expo­litae, secundum totam suam profunditatem in gy­rum possit circumferri motu à naturali inclinatione sua alieno: sicuti fusè probatum est, experimen­tisque sensatis demonstratum dal Sa­giatore Autoris quidam li­ber est. à Trutinatore. Ut nil de eo nunc dicam, quòd improbabile valde est, hunc motum ab Igne subtilissimo ad aërem multò densiorem, & hinc postea etiam ad aquam trans­fundi. Quod vero corpus, aspera montosaque su­perficie constans, si in seipsum convolvitur, aërem sibi contiguum, ac prominentiis suis everberatum, secum deducat, id non modo probabile, sed pla­nè necessarium est, ejusque quotidiè possunt ex­perimenta capi: quanquam vel sine experimento, neminem rationis compotem de eo dubitaturum credo.

Quod attinet ad alteram partem, posito quod motu Coeli deducatur aër, atque etiam aqua; tamen [Page 618] hic motus nil haberet cum fluxu & refluxu com­mune. Siquidem cum à causa una & uniformi non Fluxus & refluxus non potest dependere à motu Coeli. nisi unus aliquis & uniformis effectus sequi possit: id, quod in aqua deberet animadverti, cursus esset continuatus & uniformis ab Oriente versus Occiden­tem, & quidem illo mari tantum, quod in seip­sum redeundo, torum globum circundat: in maribus verò terminatis, cujusmodi est Mediter­raneum, ab Oriente conclusum, hic motus ibi lo­cum non haberet. Nam si ejus aqua, à cursu Coeli versus Occidentem, expelli posset; jam ante multa secula id exsiccatum fuisset. Adde quod aqua nostra non solum decurrit versus Occiden­tem: sed in Orientem quoque recurrit, idque per ordinatas periodos. Quod autem affirmas exem­plo fluminum, etsi cursus maris originaliter ab Ori­ente tantum esset in Occidentem; ob diversum ta­men litorum situm accidere, ut pars aquae retro re­gurgitet; hoc tibi concedo sed vicissim advertas oportet, mi Simplici, quod, ubi aqua propter hanc causam retrocedit, ibi perpetuo retrocedat; & ubi directe procurrit, ibi semper currat eodem modo: neque aliud exemplo fluminum ostenditur. Sed in casu fluxus & refluxus oportet invenire & producere rationem, qua fiat, ut in eodem loco jam currat ver­sus hanc plagam, jam versus alteram oppositam: qui effectus cum sint contrarii atque difformes; non poteris eos unquam ab uniformi & constanti causa deducere. Atque hoc argumentum, quo hy­pothesis illa motûs, à Coeli conversione diurna pe­lago contributi, refellitur, unâ quoque confutat hypothesin ejus, qui vellet admittere solum terrae motum diurnum, & crederet, eo solo posse reci­procationis marinae rationem reddi: quae recipro­catio [Page 619] cum sit inaequalis, summe necessarium est, ut inaequalem alterabilemque causam habeat.

SIMP.

Neque de meo, propter infirmitatem ingenii, nec de alieno, propter novitatem opinio­nis, habeo quod respondeam. Si tamen haec opi­nio per Scholas spargeretur, Philosophos crediderim haud defuturos, à quibus scite oppugnaretur.

SAGR.

Expectabimus igitur occasionem ejus­modi: & nos interea, si tibi, Salviate, placet, per­gemus ulterius.

SALV.

Quicquid dictum hactenus est, ad pe­riodum diurnam fluxus refluxusque pertinet: cu­jus initiò demonstrata est in genere causa primaria & universalis, absque qua nihil de hoc effectu se­queretur; deinde transeundo ad accidentia specia­lia varia, quodamque modo irregularia, quae in ip­sa observantur, tractatae sunt causae secundariae & concomitantes, ex quibus eae dependent. Sequun­tur jam reliquae duae periodi, menstrua scilicet, & annua; quae non quidem accidentia nova, & ab his, quae in periodo diurna jam considerata sunt, diversa suppeditant: sed in iisdem hoc operantur, ut reddant eas majores & minores in diversis parti­bus mensis lunaris, & in diversis temporibus Anni Solaris: quasi & Luna, & Sol, ex parte ad hanc o­peram, & ad horum effectuum productionem con­currant. Quae res omnino repugnat intellectui meo, qui cum perspiciat, marium istum motum esse localem, & in sensus incurrentem, in immensa aquae mole factum, adduci non potest, ut sub­scribat luminibus, caloribus temperatis, praedo­miniis qualitatum occultarum, similibusque vanis imaginationibus, quae, tantum abest, ut sint, vel possint esse causae fluxûs, ut potius è contrario fluxus [Page 620] causa sit illorum, dum scilicet facit, ut talia place­ant ingeniis, quae sunt comparata magis ad loquaci­tatem & ostentationem, quàm ad speculationem & investigationem operum naturae secretiorum: quod genus homines, quiequid absurditatis in buccam, atque etiam in pennam venerit, proferre malunt, quàm eò adduci, ut proferant sapientem, ingenuita­tis & modestiae plenam vocem, Nescio. Solum­modo quod vident eandem Lunam, eundemque So­lem▪ lumine suo motúque & seu magno seu tempe­rato calore, in minoribus aquae receptaculis nil quicquam operari; imò si ea velis calore attolli, necesse esse, ut paulò minus quàm effervescere ea facias, & in summa non posse nos ullo modo reci­procationis marinae motum artificiose exprimere, nisi motu vasis; nunquid vel inde persuaderi unus­quisque debebat, omnes res alias pro causa effectus illius productas, esse vanas, esse phantasticas, & à vero prorsus alienas.

Atque hanc ob causam adfirmo, si verum est, Alteratio­nes in effe­ctibus ar­guunt, alte­rationem in causis. unius effectus unam solam esse causam primariam, quodque inter causam & effectum firma sit & con­stans connexio; necessarium est, ut, quotiescunque videmus alterationem firmam & constantem in effe­ctu, firma quoque & constans sit alteratio in causa. Et cum alterationes fluxui & refluxui diversis anni Prolixè as­signantur causae perio­dorum, men­struae & annuae, in reciproca­tione marina. mensiumque partibus accidentes, habeant periodos suas firmas & constantes; dicere necesse est, regula­tam alterationem iisdem temporibus in causa pri­maria fluxuum & refluxuum accidere. Alteratio deinde, quae reperitur dictis temporibus in reci­procatione marina, non in alia re quàm in earum magnitudine consistit; ut scilicet aquae magis vel minus eleventur aut deprimantur, & impetu majore [Page 621] minoreve currant. Ergo necessarium est, ut id, quod est causa primaria fluxus & refluxus, dictis temporibus determinatis vim suam augeat minu­atve. Jam verò conclusum est, inaequalitatem at (que) difformitatē motûs vasorum continentium aquam, esse causam primariam fluxûs & refluxus. Ergo neces­se est, ut haec difformitas de tempore in tempus ma­gis difformetur, hoc est, major minor (que) fiat. Porro meminerimus oportet, difformitatem, hoc est, diver­sam velocitatem motûs vasorum, hoc est, partium superficiei terrenae, inde dependere, quod illae move­antur motu composito, resultante ex copulatione duorum motuum, annui & diurni, propriorum inte­gri globi terrestris; cujus vertigo diurna, dum jam addit, jam detrahit motui annuo, eo ipso producit Alteratio­nes men­struae & annuae aestus marini non possunt ali­unde depen­dere, quam ex alterati­one addi­tionum & subtractio­num periodi diurnae su­per annu­am. difformitatē in motu composito: ita ut in adjectio­nibus subtractionibusque, quas vertigo diurna motui annuo facit, consistat originaria causa motûs vaso­rum difformis, & per consequens reciprocationis marinae, ea ratione, ut, si istae additiones & subtractio­nes fierent semper eadem proportione ad motum annuum, continuaretur quidem causa reciprocatio­nis, ut tamen perpetuò fieret eodem modo; sed nos necesse habemus invenire causam, cur iidem fluxus & refluxus diversis temporibus majores minores (que) fiant, oportet igitur (si causae identitatem retinere velimus) invenire alterationem in istis adjectionibus & subtractionibus, quae eas magis minusve potentes efficiat in effectibuus, qui ab iisdem dependent, pro­ducendis. Sed haec potentia & impotentia, non video, quî possit induci, nisi easdem illas additiones & sub­tractiones modo majores faciamus, & modo mino­res, ita ut acceleratio & retardatio motus compo­siti, nunc majore, mox Minore proportione fiat.

SAGR.
[Page 622]

Video me placidissimè manu quasi duci: & quamvis in via non offendam obices: ta­men instar caeci, non video quò ducar, nec imagi­nari mihi possum, quo loco finiendum sit hoc iter.

SALV.

Quamvis ingens sit discrimen inter meam lentam philosophandi rationem, tuumque ve­locissimum discursum: tamen in hoc negotio, quod prae manibus habemus, non mirabor, ingenii tui perspicacitatem adhuc obfuscatam esse densa & obscura caligine, quae tibi terminum, quò tendi­mus abscondit. Accessat admiratio mea, si me­moria repeto, quot horas, quot dies, imò quot no­ctes hac ipsa speculatione consumserim, & quoties de faelici ejus successu desperabundus, solatii causa, mihi ipsi vi facta persuadere conatus fuerim, instar infaelicis illius Orlandi, fieri, posse, ut verum non sit id, quot nihilominus tot fide dignorum hominum testimonium oculis mihi subjiciebat. Itaque mirari noli, si hac vice, praeter morem tuum, signum non prospicis. Sin verò mirari perrexeris; credo ta­men, eventum, si quid possum judicare, satis inopi­natum, admirationem tibi esse detersurum.

SAGR.

Est ergo, quod Deo gratias agam, qui obsticerit, ne desperatio tua sortiretur illum exitum, quem Orlando misero fabulae tribuunt; nec il­lum, quem forte non minus fabulosè de Aristote­le referunt; ne scilicet ego aliive, rei tam recondi­tae, quàm desideratae, inventione privaremur. Oro itaque, ut quantocyus inhiantem aviditatem meam exsaties.

SALV.

Ecce me paratum, ut tibi satisfaciam. In eo eramus, ut inveniremus, qua ratione additi­ones & subtractiones vertiginis terrenae super mo­tum annuum, jam majore, jam minore proporti­one [Page 623] fieri queant: quae ipsa diversitas, nec alla res ulla, poterat assignari pro causa alterationum men­struarum & annuarum, quae in magnitudine fluxu­um & refluxuum conspiciuntur. Jam considero, Tribus mo­dis potest alterari proportio additionum vertiginis super mo­tum annu­um. istam proportionem additionum & subtractionum vertiginis diurnae & motus annui, posse fieri majo­rem minoremque tribus modis. Unus est, si auge­atur ac diminuatur velocitas motus annui, additio­nes & subtractiones à vertigine diurna factas, in ea­dem magnitudine retinendo. Cum enim motus annuus triplo circiter major sit, hoc est, velocior motu diurno, (considerato etiam in circulo maxi­mo) si de novo illo augeremus, minorem alteratio­nem ipsi praeberent additiones aut subtractiones mo­tus diurni: sed contra si illum faciamus tardiorem; cum majori proportione ab eodem motu diurno alterabitur; ea ratione, ut quatuor velocitatis gradibus additis vel detractis ei quod cum viginti gradibus movetur, cursus ejus minus alteretur, quàm si iidem quatuor gradus adjungerentur vel detraherentur alicui, quod solummodo cum 10. gradibus moveretur. Secundus modus est, si addi­tiones & subtractiones faciamus majores aut mino­res, motum annuum in eadem velocitate retinendo. Id quod intellectu tam facile est, quàm est manife­stum, quod velocitas aliqua 20. graduum plus alte­retur, additis vel subtractis 10. gradibus, quàm ad­ditis subtractisve gradibus 4. Tertius modus est, si isti duo simul conjungantur, diminuendo motum annuum, & additiones subtractionesque diurnas augendo.

Hucusque, sicuti vides, pervenire difficile non fuit sed mihi laboriosum extitit invenire, qua ratione hoc ipsum in natura in effectum deducatur. Tan­dem [Page 624] tamen investigavi, naturam mirabilibus & ino­pinatis Quae diffi­cilimè nos intelligi­mus, Natu­ra facillime conficit. quasi modis eo ipso uti: mirabilibus, in­quam, & inopinatis, ratione nostri, non autem ip­sius naturae, quae res intellectui nostro planè stupen­das, summa cum facilitate simplicitatéqque perficit: & quod nobis intellectu difficillimum est, id naturae factu est promptissimum.

Jam ut progrediamur ulterius, ex quo demon­stravimus, proportionem inter adjectiones & sub­tractiones vertiginis, ac motus annui, fieri posse majores & minores duobus modis (dico duobus, cum tertius ex primis duobus sit compositus) jam adjungo, naturam utrumque adhibere, quin hoc amplius addo, si ea solùm unicum adhiberet, ne­cesse Si motus annuus non alteraretur, cessaret pe­riodus men­strua. fore, ut una duarum alterationum periodica­rum removeretur. Cessaret enim alteratio periodi menstruae, si motus annuus non alteraretur. Quod si vero adjectiones & subtractiones vertiginis diurnae continuè manerent aequales, alterationes periodi annuae deficerent. Si motus diurnus non alteraretur, cessaret pe­riodus an­nua.

SAGR.

Ergo marini aestus alteratio menstrua dependet ex alteratione motus annui terrae? & al­teratio annua ejusdem aestus oritur ex additioni­bus & subtractionibus vertiginis diurnae? Jam verò magis quàm unquam dubius haereo, nec me capere posse spero, quomodo cum tricis il­lis, nodo Gordio minus explicabilibus, compara­tum sit. Et invideo sanè Simplicio, cujus silentium argumento mihi est, quod assequatur omnia, & ab illa confusione meam phantasiam vehementer occu­pante sit immunis.

SIMP.

Credo, profecto, Sagrede, te confu­sum: at (que) etiam confusionis tuae causam perspectam habere me puto, hinc ortae, meo quidem judicio, [Page 625] quod rerum, paulo ante à Salviato allatarum partem intelligis, partem non item. Sed & hoc verum est, à confusione me esse immunem; verum non ea de causa quam tu putas, quasi scilicet omnia sim assecutus: sed ob contrarium potius, quod nihil horum asse­quar. Confusio enim in pluralitate rerum, non autem in nihilo consistit.

SAGR.

Vide, Salviate, commonitoria & ca­stigatiunculae nonnullae, praeteritis diebus Simplicio factae, quàm eum mansuetum reddiderit, & ex praeferoci fecerint imâ (quod aiunt) auricula mollio­rem, oleoque tranquilliorem. Sed, quaeso, sine cun­ctatione utrumque sollicitudine libera.

SALV.

Vim admovebo, quoad potero, meae rerum exprimendarum facultati difficili, cujus he­betudinem sublevabit acumen ingenii tui. Duo sunt accidentia, quorum causas investigare de­bemus: primum respicit diversitates, quae recipro­cationi marinae accidunt in periodo menstrua: & al­terum ad periodum annuam pertinet. Initio de menstrua loquemur: postea de annua tractabimus. Hypothesis verissima, breveriori tempore confici re­volutionem in circulis minoribus quam in majoribus: idque de­claratur exemplo duplici. Primum exemplum. Oportet autem, ut omnia resolvamus secundum fundamenta & hypotheses jam stabilitas, nulla inno­vatione factâ nec in Astronomia, nec in Universo, in gratiam reciprocationis maris; sed demon­stremus, quod omnium diversorum accidentium in aestu marino deprehensorum causae resideant in rebus, quae jam cognitae, & pro veris indubitatis­que receptae fuerunt. Dico proinde, rem esse veram, naturalem, imo necessariam, ut idem mobile, ab eadem virtute movente circumgyratum, longiori tempore in circulo majore, quam minore aliquo, cursum suum conficiat. Atque haec veritas est ab omnibus recepta, & experimentis omnibus confir­mata, quorum nonnulla producemus.

[Page 626]In horologiis, quae totis aguntur, ac in majori­bus praecipuè solent artifices ad moderandum tem­pus, scapum horizontaliter volubilem applicare, & in ejus extremitatibus duo pondera plumbea suspen­dere. Quod si ergo tempus tarde nimis procederet; dicta plumbea pondera solummodo admota propius aliquanto ad centrum scapi, vibrationes ejus frequen­tiores reddunt: & contra retardaturo tempus, sufficit eadem pondera magis versus extremitates retrahere. sic enim vibrationes rariores fiunt & per consequens horarum intervalla longiora. Hoc loco virtus movens est eadem scilicet aequipondium: mobilia sunt eadem pondera plumbea: quae cum centro sunt viciniora, hoc est quando minoribus circulis moventur vibra­tiones eorum sunt frequentiores.

Suspendantur aequalia pondera de funiculis inae­qualibus, Exemplum secundum. & à perpendiculo dimota, libertati suae permittantur: & videbimus, funiculis brevioribus appensa breviores edere vibrationes sub brevioribus temporibus, cum per minores circulos moveantur. Rursum, suspendatur pondus funiculo, qui clavo in trabe depacto inequitet; & alterum funiculi caput manuteneto. Cum pendens pondus impuleris, interea dum id vibrationes suas edit, retrahito caput funicu­li quod manu tenes, ita ut pondus elevetur. Inter elevandum videbis crescere frequentiam vibratio­num ejus; quippe quae circulis continuè minoribus minoribusque fiunt.

Atque hoc loco duo singularia scitu digna velim observes. Unum est, quod vibrationes ejusmodi penduli, adeo necessario sub illis determinatis tem­poribus fiant, ut omnino sit impossibile ad alia tem­pora illas reducere, nisi funiculum longiorem bre­vioremve reddendo. Cujus rei fidem praesens experi­mentum [Page 627] tibi faciet, si lapidem funiculo alliges, alte­rumque caput manu teneas, ac periculum facias▪ an ullo tibi artificio succedat, ut lapidem sub alio, quam determinato tempore, hinc inde motitari fa­cias nisi funiculum prolongando decurtandove: & hoc absolutè impossibile esse videbis.

Alterum singulare profecto miraculosum est, quod idem pendulum vibrationes suas eadem frequentia, aut minimum & insensibiliter quasi differente faciat, sive illae fiant per arcus maximos, sive per minimos ejusdem circumferentiae. Dico, quod si removere­mus pendulum à perpendiculo per unum, duos aut tres gradus tantum, vel etiam per 70. 80. atque etiam usque ad quadrantem integrum, libertati de­inde suae permissum illud tam uno quam altero casu vibrationes suas aequè frequentes edet, tam priores, ubi per arcum 4. aut 6. graduum movetur, quam po­steriores, ubi 160. aut plures gradus sunt emetiendi. Id quod manifestius apparebit, suspensis duobus aequa­libus ponderibus de duobus filis aeque longis: de­inde alterum removendo è perpendiculo ad exiguam distantiam, & altero ad maximam: quae libertati suae relicta, sub iisdem temporibus reciprocabunt, Problemata mirabilia mobilium per qua­drantem circuli de­scendenti­um: & descendenti­um per om­nes totius circuli chordas. illud per arcus satis exiguos, & hoc per maximos. Ex quibus conclusio Problematis pulcherrimi sequi­tur quod tale est: dato circuli quadrante (in terra hic aliquid figurae describam) qualis esset iste AB▪ erectus ad Horizontem, sic ut insistat plano, idque contingat puncto B. facto (que) arcu ex tabula bene polita & laevigata in parte concava, intorta secundum curvitatem circumferentiae ADB. sic ut in ea globus sat rotundus ac tersus intus libere currere possit (cribri orbis accommodatus fuerit ad hoc experi­mentum) aio, posito globo in quocunque loco, seu [Page 628] seu vicino seu remoto ab infimo termino B. ut si illum poneremus in puncto C. vel hic in D. aut in E. & librum dimittamus; aequalibus temporibus, aut insen­sibiliter differentibus perventurum ad terminum B. discedendo ex C. vel ex D. vel ex E. vel ex alio quocunque loco, quod accidens est profecto mi­rabile.

[figure]

Addatur huic aliud accidens, non minus isto pul­chrum, quod sic habet quod etiam per omnes chor­das ductas à puncto B ad puncta C. D. E. & ad a­liud quodcunque non modo acceptum in quadrante B A. sed in tota circumferentia integri circuli, idem mobile descendet temporibus absolute aequalibus; ita ut eodem tempore descensurum sit per to­tam diametrum perpendiculariter erectam super punctum B. quo descendet per B C. quamvis illa unicum gradum, vel etiam minorem arcum sub­tenderet.

His adde mirabile aliud, scilicet istud, quod mo­tus cadentium, facti per arcus quadrantis A B. fiant brevioribus temporibus, quam illi, qui per chor­das eorundem arcuum fiunt; ita ut motus velocissi­mus, & brevissimo tempore à mobili aliquo factus, [Page 629] ut à puncto A. perveniat ad terminum B. futurus sit ille, qui fiet, non per lineam rectam A B. (quan­quam sit brevissima omnium, quae inter puncta A B. duci possunt) sed per circumferentiam ADB. Sum­pto etiam quocunque puncto, in eodem arcu cu­jusmodi sit v. g. punctum D. & ductis duabus chordis AD. DB mobile discedens à puncto A. mi­nori tempore perveniet ad B. currendo per duas chordas AD. DB. quam per solam chordam AB. Sed brevissimum omnium tempus fuerit, si deci­derit per arcum ADB. Atque eadem accidentia in­telligantur de omnibus aliis arcubus minoribus, ab infimo termino B. sursum acceptis.

SAGR.

Noli plura his adjicere; siquidem ita me mirabilibus opplesti, mentemque meam adeo distraxisti, ut dubitem, an exigua pars mihi reli­qua sit futura, quam libere & unice possim appli­care ad materiam principalem, quae tractatur, quae tamen per seipsam obscura satis est atque difficilis. Contendam à te precibus, hunc mihi favorem, & isti meae tuaequae domui honorem praestes, ut hac absoluta de fluxu & refluxu speculatione, reversus alio tempore, de tot aliis problematibus disserere per­gas quae in suspenso relinquimus, quae non minus forte curiosa & pulchra sunt isto, quod prae­teritis diebus executi sumus, & quod hodie finiendum est.

SALV.

Paratus sum obsequi tibi: sed plurium quam unius alteriusque sessionum negotium est, si praeter illas ad separatim tractandum reservatas quaestiones, tot alias ad motum localem tam mobilium naturalium, quam projectilium per­tinentes, adjungere libeat: quam materiam Acade­demicus noster Lynceus diffuse pertractavit. Sed ut [Page 630] ad prius nostrum propositum revertamur, quo de­clarare institueramus, mobilium circulariter à vir­tute motrice continue eadem manente, tempora cir­culationem esse praefixa & determinata, sic ut ea producere aut corripere sit imposibile; postquam id allatis exemplis & experimentis sub sensum caden­tibus, nostraque manu tractabilibus ostendimus, possumus eandem veritatem etiam ab experientia motuum Caelestium Planetarum confirmare, in qui­bus eandem teneri regulam apparet, ut illi, qui per majores moventur orbitas, plus temporis in iis per­agrandis consumant. Quae res observatu expeditissi­ma est in Planetis Mediceis, qui suas circa Jovem revolutiones brevibus temporibus absolvunt. Ita ut minime dubitandum sit, sed firmiter ac certo cre­dendum, si Luna, exempli gratia, dummodo ab ea­dem facultate motrice moveri pergat, in circulos subinde minores paulatim retrahetur, fore, ut perio­dorum suarum tempora corripiendi dispositionem acquirat ad modum illius penduli, cujus funiculum, in cursu vibrationum ejus, breviorem fecimus, hoc est, diametrum circumferentiarum confectarum ab Motus annu­us terrae per Eclipticam inaequalis est mediante motu Lunae. ea, contraximus. Jam noveris, id quod exemplo Lunae declaravi, reipsa essentialiter evenire, verum­que deprehendi. In memoriam nobis revocemus id, quod jam à nobis cum Copernico conclusum est, possibile non esse, Lunam à terra separari, cir­ca quam absque controversia, menstruo spatio move­tur pariterque recordemur, globum terrestrem, semper tamen à Luna comitatum, circumferentiam orbis magni circa Solem uno anno conficere, quo tempore Luna circa terram, quasi 13. revolutiones absolvit, quae revolutiones eam vim habent, ut Lu­nam quandoque Soli propius admoveatur quando­que [Page 631] Soli propius admoveant, quando scilicet inter Solem ac terram constituitur; interdum vero satis longe demoveant; quod fit quando terra inter Lu­nam ac Solem versatur in summa, vicina Soli Luna est tempore suae conjunctionis, & novilunii: remo­ta vero in plenilunio & oppositione: maxima vero remotio, maximaque vicinitas tantum inter se dif­ferunt, quanta est diamiter orbis lunaris.

Jam si verum est, virtutem, quae terram ac Lu­nam circa Solem circumagit, in eodem semper vi­gore manere; sique verum est, idem mobile, motum ab eadem virtute, sed in circulis inaequalibus, arcus similes minorum circulorum breviori tempore transmittere; necessario dicendum erit, quod Luna, cum est in minore à Sole distantia, hoc est, tempore conjunctionis, arcus majores orbis magni conficiat, quam si est in majori distantia, scilicet in oppositione & plenilunio. Atque hanc lunarem inaequalitatem ipsi quoque terrae participari convenit: quando­quidem si intelligamus lineam rectam productam à centro Solis, per centrum globi terrestris, & pro­longatam usque ad orbem lunarem, ista erit semidia­meter orbis magni, in quo terra, si sola esset, move­retur uniformiter: sed si in eadem semidiametro collocabimus aliud corpus circumferendum, si illud ponamus una vice inter terram & Solem, & alia vice ultra terram in majori distantia à Sole tunc necesse est, ut in hoc secundo casu motus utriusque commu­nis secundum circumferentiam orbis magni, median­te distantia Lunae, tardior aliquanto reddatur, quam in altero casu, quando Luna est inter terram ac So­lem, hoc est, in minore distantia. Ita ut in hac re idem prorsus accidat, quod evenit in tempore ho­rologii dum Luna repraesentat illud plumbum, quod [Page 632] in scapo jam magis à centro removetur, ut scapi vibrationes minus frequentes fiant; jam propius ad­movetur, ut eaedem frequentiores reddantur.

Hinc perspici potest, motum annuum terrae in orbe magno, & sub Ecliptica, non esse uniformem; ejusque difformitatem oriri à Luna, suasque pe­riodos & restitutiones menstruas habere. Et quia conclusum est, alterationes periodicas, menstruas, & annuas reciprocationis marinae, non aliunde pro­venire posse, quam ex alterata proportione inter motum annuum, & additiones substractionesque ver­tiginis diurnae; & hanc alterationem duobus modis fieri posse, scilicet alrerando motum annuum, re­tenta eadem additionum quantitate; vel mutando quantitatem additionum, retenta uniformitate mo­tus annui; jam invenimus priorem ex his duobus modis esse fundatum super difformitate motus an­nui dependentis à Luna suasque periodos menstruas habentis. Necessarium igitur est, ut fluxus & re­fluxus pro ista causa habeant periodum menstruam, intra quam majores & minores fiant. Vides jam, quomodo, causa periodi menstruae in motu annuo resideat. Simul & illud vides, quid Luna in hoc negotio praestet & quomodo hic sese misceat; quan­quam alias neque cum mari, neque cum aquis, quic­quam ei negotii est.

SAGR.

Si cui, qui nullam haberet scalarum notitiam altissima turris ostenderetur, & ex eo quae­reretur, an ipsi sit animus, ad summum fastigium illius conscendere; minime dubito, negaturum, cum non videat alio modo, nisi volatu eo perveniri posse. Sin eidem ostendamus lapidem, dimidio cu­bito non altiorem, & ipsam interrogemus, an isthuc se conscendere posse putet certus sum affirma­turum: [Page 633] imo nec negaturum, se non modo semel, sed 10. 20. & 100. vicibus eo facile conscendere posse. Si porro ei ostenderentur scalae, quarum me­dio, concessa ab ipso facilitate perveniri queat eo, quo pervenire impossibile esse paulo ante affirmaverat, credo seipsum ridendo, suam confessurum impru­dentiam. Tu me, Salviate, de gradu in gradum sua­viter adeo duxisti, ut non sine admiratione, mini­mo cum labore, ad illam conscenderim altitudinem, quo perveniri non posse credideram. Verum qui­dem est, cum scala satis tenebrosa fuerit, non animadvertisse me, à fastigio me tam prope ab­esse atque eo denique conscendisse, nisi postquam in auram lucidam evadenti, vastissimum mare, & in­gens sese campus aperuit: & quemadmodum unum gradum conscendere, laboris non est: ita singulae pro­positiones tuae mihi visae sunt adeo clarae, ut, cum parum aut nihil novi audire me crederem, pa­rum etiam aut nihil lucri inde me capere pu­tarem. Quo magis admiror inopinatum exitum hujusce disputationis, quae me deduxit ad intelle­ctum ejus rei, quam inexplicalilem esse putave­ram.

Una solummodo difficultas aliqua est, qua exsol­vi cupio. Est autem ea talis. Si motus terrae, & cum ea motus Lunae sub Zodiaco sunt irregula­res; haec irregularitas animadverti debuisset, atque notari ab Astronomis: id quod an factum sit, mihi non constat. Tu itaque, qui me peritior in hisce materiis es, hoc me dubio libera & quomodo res comparata sit, explica.

SALV.

Magna ratione dubitas, & ego instan­tiae tuae respondendo adfirmo, quanquam Astro­nomia, multorum saeculorum decursu, in inve­stiganda [Page 634] constitutione motibusque corporum Caele­stium, Fieri potest ut in Astro­nomia ad­huc multa nondum observata. progressus magnos fecerit: ipsam tamen non­dum eo venisse perfectionis, quin res plurimae re­stant adhuc non decisae, forsan adhuc aliae multae prorsus absconditae. Credibile est, primos rerum Caelestium scrutatores nil aliud cognovisse, nisi mo­tum quendam communem omnium stellarum, qua­lis est iste diurnus. Non abnuo, paucis eos diebus Saturnus & Mercurius ultimi ob­servati, ille ob tardita­tem: hic quia raro conspicitur. advertisse Lunae in aliarum stellarum societate ser­vanda inconstantiam: sed post multorum demum annorum decursum Planetas omnes distinxisse. In­primis autem existimo, Saturnum ob tarditatem suam, & Mercurium propter assiduam occultatio­nem, ultimos extitisse. qui pro vagabundis & erran­tibus agnoscerentur. Multo plures adhuc annos prae­teriisse verisimile est, antequam observarentur sta­tiones & repedationes trium superiorum, sicut eti­am appropinquationes & elongationes à terra, quae res necessario dederunt occasionem introducendi Eccentricos & Epicyclos, ad Aristotelis usque tem­pora, qui nullam mentionem eorum facit, in­cognitos. Mercurius & Venus, & admirandis suis ap­paritionibus quam diu suspensos tenuerunt Astro­nomos antequam saltem de situ eorum, ne de aliis dicam aliquid certi statuerent? Quin etiam, quis solummodo sit ordo mundanorum corporum, & quae integralis structura partium Universi à nobis cognitarum, ad usque Copernici tempora in dubio mansit, qui tandem nobis digito quasi monstravit veram constitutionem, verumque systema secun­dum quod partes sunt ordinatae: ita ut certi simus, Mercurium, Venerem, caeterosque Planetas, circa Solem, Lunam vero circa terram revolvi. Sed quomodo postea unusqusique Planeta in revolutore [Page 635] sua particulari se gerat, & quomodo structura orbis Structurae particula­res orbium Planeta­rum adhuc nondum sa­tis certae. ejus sese habeat, quam vulgo Theoricam Planetarum vocant, ea de re nondum adhuc citra dubitationem aliud statuere possumus. Testimonio nobis esto Mars, qui hodiernos Astronomos tantopere vexat: quin & ipsi Lunae, diversae Theoricae sunt assignatae, postquam idem Copernicus illam à Ptolemaica satis diversam reddidit. Et ut ad particulare nostrum, hoc est, ad motum Solis ac Lunae appa­rentem propius accedamus, de eo fuit observata Sol unam Zodiaci medieta­tem novem diebus ci­tius quam alteram conficit. magna quaedam inaequalitas, qua ille temporibus sat differentibus emetitur duos semicirculos Ecli­pticae à punctis Aequinoctiorum divisos: in quorum uno emetiendo novem dies plusquam in altero con­sumit: quae differentia, ut vides, permagna est & notabilis. An vero in peragrandis arcubus par­vis, cujusmodi forent, exempli gratia, 12. signa, motum observet maxime regularem, an vero passu jam velociore aliquanto, jam tardiore pro­cedat, ut sequi necessarium est, si motus annus in ap­parentia modo sit Solis reipsa vero terrae, commi­tante Luna; id vero hactenus observatum est, non est nec forte quaesitum. De Luna deinde, cujus restitu­tiones principaliter investigatae sunt in gratiam Ecli­psium, pro quibus sufficit, exactam motus ejus circa terram cognitionem habere, itidem non ea, Motus Lunae principali­ter inquisi­tus in gra­tiam Eli­psium. qua par erat, accuratione investigatum est, quis sit ejus progressus per arcus particulares Zodiaci. Quod ergo terra & Luna cursum suum per Zodia­cum, hoc est, per circumferentiam orbis magni, ac­celerent aliquantum in noviluniis, & retardent in ple­niluniis, id in dubium non est vocandum, cum illa in­aequalitas non sit manifestata. Id quod ob duas ratio­nes accidit: primo, quia non est investigata: secundo [Page 636] quia potest esse non valde magna: nec valde ne­cesse est, ut illa producat effectum quem videmus in alteratione magnitudinum aestus marini. Non solum enim illae alterationes, sed ipsi fluxus atque refluxus, exigua res sunt, respectu magnitudinis subjecto­rum Fluxus & restuaeus res minimae sunt respe­ctu vastita­tis marium, & veloci­tati [...] motus globi terre­ni. in quibus exercentur: quamvis respectu nostri nostraeque parvitatis, videantur esse res ma­gnae. Nam addere vel detrahere gradum velocita­tis unicum, ubi naturaliter eorum sunt 700. vel 1000. magna alteratio nec in conferente vocari po­test, nec in recipiente. Aqua maris nostri, vertigine diurna circumacta, 700. milliaria circiter una ho­ra conficit: (qui motus ipsi cum terra communis, & proinde nobis imperceptibilis est.) id vero quod in aestibus in sensus nostros incurrit, unicum milliare in horam non superat, (loquor de mari patente, non autem de fretis) atque hoc illud est, quod alterat motum primum naturalem & magnum: & haec al­teratio respectu nostri & navigiorum magna satis est: nam aliquod navigium, quod vi remorum impul­sum in aqua stagnante, v. gr. tria milliaria per ho­ram conficeret; si hunc aestum faventem habeat, du­plo plus provehetur, quam si habeat contrarium quae differentia maxime notabilis est in motu navi­gii: sed motu in maris perexigua, ut quod non nisi septingentesima sui parte alteratur. Idem affirmo de exaltatione & depressione unius, duorum, aut trium pedum, & vix quatuor aut quinque in extre­mitate sinus 2000 vel plura milliaria longi, & ubi sunt profunditates centenum aliquot pedum, haec alteratio multo minor est, quam si in quadam navium, aquam dulcem vehentium, aqua, haerente nave, in prora ad folii crassitiem extolleretur. Hinc ergo concludo, minimas alterationes, re­spectu [Page 637] immensae magnitudinis, & summae velocitatis marium sufficere ad efficiendas in illis magnas mu­tationes, respectu nostrae parvitatis, accidentiumque nostrorum.

SAGR.

In hac parte abunde mihi satisfactum est: restat ut explices nobis, quomodo additiones & subtractiones illae, à vertigine diurna dirivatae, nunc majores, & nunc minores fiant: ex qua al­teratione periodum annuam augmentorum ac de­crementorum aestus marini dependere innuebas.

SALV.

Intendam omnes ingenii vires, ut in­telligar: Causae ab inaequali­tate subtra­ctionum & additionum vertiginis diurnae su­per motum annuum. verum difficultas ipsius accidentis & mag­na mentis abstractio, quae requiritur ut rem asse­quar, me percellunt. Inaequalitas additionum & substractionum, quam vertigo diurna facit super motum annuum, dependet ab inclinatione Axis mo­tus diurni super planum orbis magni sive Eclipticae: qua inclinatione mediante, Aequinoctialis secat Eclipticam, manens super eam inclinatus & obliquus secundum eandem inclinationem Axis. Et quan­titas additionum tantum infert, quanta est tota diamiter ipsins Aequinoctialis, centro terrae in punctis solstitialibus existente: sed extra ea, minus minusque infert, prout ipsum centrum propius ad­movetur punctis aequinoctiorum, ubi hae additio­nes sunt minores, quam in omnibus aliis locis. Rem omnem hic habes, sed ea quam vides obscu­ritate involutam.

SAGR.

Imo ea potius quam non video. Nam huc usque nihil eorum quae dicis, assequor.

SALV.

Hoc ipsum praedixeram. Veruntamen experiar, an descripta figura lucis aliquid hic ad­ferre possit: quanquam commodius foret, rem solidis corporibus, quam simplicibus delineatio­nibus [Page 638] repraesentare. Sed eam optica figurae contra­ctione juvabimus. Signemus ergo ut supra cir­cumferentiam orbis magni, in qua punctum A.

[figure]

intelligantur esse unum solstitialium, & diamiter AP. communis sectio Coluri solstitiornm & plani orbis magni, seu quod idem est, Eclipticae: & in isto [Page 639] puncto A. locatum esse centrum globi terreni, cu­jus Axis CAB. inclinatus super planum orbis magni cadit in planum dicti Coluri, qui transit per utrumque Axem & Aequinoctialis & Eclipticae. Ac ad evitandam confusionem signemus solum cir­culum Aequinoctialem insignitum his characteribus DGEF. cujus communis sectio cum plano or­bis magni sit linea DE. sic ut medietas ipsius Aequi­noctialis DFE. remaneat inclinata infra planum orbis magni, & altera medietas DGE. elevata supra. Intelligatur jam revolutio ipsius Aequino­ctialis fieri secundum consequentiam punctorum DGEF. & motus centri ex A. versus E. Et quia stante centro terrae in A. Axis CB. (qui est erectus ad diametrum Aequinoctialis DE.) cadit, ut dictum est, in Colurum solstitiorum, cujus, & orbis magni sectio communis, est diameter PA. erit ista linea PA. perpendicularis ad eandem DE. cum Colurus sit erectus ad orbem magnum: & proinde ipsa DE. erit tangens orbis magni in puncto A. ita ut in hoc statu motus centri per arcum AE. qui est unius gradus per diem, parum admodum differat, imo perinde sit ac factus esset per tangentem DAE. Et quia punctum D. vertigine diurna delatum per G. in E tantum adjicit ad motum centri, quasi per eandem lineam DE. moti, quanta est tota diameter DE. & contra tantundem detrahit, dum movetur per alterum semicirculum EFD. itaque additiones & substractiones in hoc loco, hoc est tempore solsti­tiorum, metietur tota diamiter DE.

Porro videamus, an temporibus Aequinoctio­rum sint ejusdem magnitudinis, & transferendo centrum terrae in punctum I. per quadrantem distans à puncto A. intelligamus eundem Aequino­ctialem [Page 640] GEFD. communem ejus sectionem cum orbe magno DE. Axem cum eadem inclinatione CB. sed tangens orbis magni in puncto I. non erit amplius linea DE. sed quaedam alia quae istam seca­bit ad angulos rectos: & esto haec notata literis HIL. secundum quam instituetur motus centri I. progre­dientis per circumferentiam orbis magni. Jam in hoc statu additiones & subtractiones non am­plius metitur diameter DE. ut prius est factum. Cum enim haec diameter non distendatur secundum li­neam motus annui HL. imo eam secet ad angulos rectos; ideoque isti termini DE. nihil promovent vel detrahunt: sed additiones & substractiones acci­pere oporter ex illa diametro, quae cadit in plano erecto ad planum orbis magni, & quae illum secat secundum lineam HL. quae diameter jam erit ista GF & motus adjectivus, ut ita dicam, erit is, qui fit à puncto G. per semicirculum GEF. ablativus autem erit reliquus, factus per alterum semicirculum FDG. Jam haec diamiter cum non sit in eadem linea H L. motus annui; imo quia eandem secat, ut ap­paret in puncto I. manente termino G. elevato supra, & F. depresso infra planum orbis magni; non de­terminat additiones & substractiones secundum to­tam suam longitudinem; sed earum quantitas acci­pienda est à parte linae HL. quae remanet intercepta inter perpendiculares super ipsam excitatas à ter­minis GF. cujusmodi sunt hae duae GS. FV. sic ut mensura additionum sit linea SV. minor quam GF. vel DE. quae fuit mensura additionum in solstitio A.

Secundo constituatur centrum terrae in aliis punctis quadrantis A I. ductis tangentibus in illis punctis, & perpendicularibus super illas caden­tibus à terminis diametrorum Aequinoctialis si­gnatis [Page 641] à planis erectis per illas tangentes ad planum orbis magni; partes istarum tangentium (quae sem­per erunt minores versus Aequinoctia, & majores versus Solstitia) dabunt nobis quantitatem addi­tionum & subtractionum. Quanto postea diffe­rant additiones minimae à maximis, scitu facile est: nam inter illas eadem est, differentia, quae est in­ter totum Axem seu diametrum sphaerae, & partem ipsius, quae est inter circulos polares, quae minor est tota diametro parte duodecima proxime, ut tamen intelligamus additiones & subtractiones factas in Aequinoctiali: sed in aliis parallelis sunt minores, prout eorum diametri diminuuntur.

Atque hoc est, quod in hac materia tibi dicere habeo, & quantum fortasse comprehendi nostra cognitione potest, quae, ut bene scis, non potest haberi, nisi illarum conclusionum, quae sunt firmae & constantes; cujusmodi sunt fluxuum & refluxu­um tres periodi in genere, quippe dependentes ex causis invariabilibus, unis, & aeternis. Sed quia causis hisce primariis & universalibus deinde se miscent secundariae & particulares, quae multas al­terationes facere possunt; cumque hae secundariae partim sint inobservabiles & inconstantes, qualis, exempli causa, est alteratio ventorum; partim eti­am, etsi determinatae & firmae, non tamen observatae ob multiplicitatem suam, ut sunt longitudines sinu­um, eorum diversae inclinationes versus hanc aut illam partem, tot ac tam diversae profunditates aquarum, quis nisi forte post longissimas observa­tiones, satisque certas relationes, inde poterit histo­rias componere sic expeditas, ut pro Hypothesibus & suppositionibus certis serviant volenti per earum comparationem rationes reddere adaequatas om­nium [Page 642] apparentiarum imò anomaliarum, & speci­alium inaequalitatum, quae in motionibus aquarum animadverti queunt? Sufficit mihi monuisse, esse in natura causas accidentarias, easque producere valere multas alterationes: minutas autem obser­vationes illis instituendas delego, qui diversa Maria pererrant. Hoc solummodo, in clausulam discursus hujusce nostri considerandum propono, fluxuum & refluxuum praecisa tempora non solum alterari à longitudinibus sinuum, & à variis profunditatibus: verùm etiam insignes alterationes provenire posse judico collatis inter se diversis tractibus Marium, magnitudine & positu seu inclinatione differentium. Quae diversitas exactè nostro sinui Adriatico com­petit, qui & multo minor est reliquo Mediterra­neo; & inclinationis diversitate adeo discrepat, ut, dum hoc ab Orientali parte, litoribus Syriae termina­tur, ille claudatur à part: Occidentaliore: & quia in extremitatibus multo majores sunt fluxus & reflu­xus, imò ibi solummodo mare maxime intumescit ac detumescit; verisimillimum est accidere posse, ut tempora fluxuum Venetiis fiant tempore refluxuum alterius Maris, quod tanquam majus, & directè ma­gis extensum ab Occidente in Orientem, quodam­modo dominium habet in sinum Adriaticum: & proinde mirandum non esset, si effectus depen­dentes ex causis primariis non comprobarentur in temporibus debitis, & quae periodis respondent in Adriatico: comprobarentur autem in reliquo Me­diterraneo. Sed haec particularia longas observati­ones requirunt, quas neque hactenus institui, ac multo minus deinceps instituere potero.

SAGR.

Satis multa praestitisse mihi videris, dum nobis aperuisti primum additum ad sublimem [Page 643] adeo speculationem, ex qua si nobis nihil praebuis­ses aliud, quàm primam illam generalem propositio­nem, quae mihi nullam plane contradictionem ad­mittere videtur, ubi firmiter ostendisti, recepta­culo marinarum aquarum immobili stante, impos­sibile fore secundùm communē naturae cursum, ut in eo motiones illae sequantur, quas sequi videmus: & è contra, positis motionibus, quas Copernicus globo terrestri ob alias causas attribuit, necessariò similes alterationes in mari secuturas esse; si, inquam prae­ter hoc, aliud nihil eruisses, id unum tanto superat intervallo vanitates à tot aliis introductas, ut, si memoriâ solum illas repetam, nausea mihi suboria­tur. Nec satis admirari possum, è viris excellenti praeditis ingenio, quorum haud pauci huc se dedêre, nec vel unicum inventum, cui in mentem venerit in­compatibilitas, quae est inter reciprocationem aquae contentae, & immobilitatem vasis continentis: quae repugnantia jam adeo manifesta mihi videtur, ut non possit esse manifestior.

SALV.

Magis adhuc mirandum est, quod, cum Ad produ­cendum flu­xum & re­fluxum non sufficit sim­plex globi terreni mo­tus. nonnullis in mentem venerit, marinum aestum ter­rae mobilitati tribuere, qua re perspicaciam vul­gari majorem ostenderunt, postea tamen in ne­gotio stringendo nihil adstrinxerint, nec adverte­rint, non sufficere simplicem motum & uniformem, qualis est, v. gr. simplex diurnus globi terreni: sed re­quiri motionem inaequalem, nunc acceleratam nunc retardatam. Nam si motus receptaculorum sit uni­formis, aquae contentae illorum habitum induent, nec ullam unquam mutationem subibunt. Opinio Se­leuci Ma­thematici rejecta.

Si quis etiam affirmet, (uti de quodam antiquo Mathematico refertur) quod motus terrae cum or­bis Lunae motu concurrens, illo certamine fluxum [Page 644] & refluxum producat; id omnino vanum est, non modo quia non declaratur, nec apparet, quomodo res procedat: sed etiam aperta falsitas elucescit inde, quod conversio terrae non est contraria motui Lunae, sed versus eandem plagam progreditur: ita ut, quae alii hactenus ea de re commentati sibique imaginati fuerunt, meo judicio planè sint invalida. Sed ex omnibus viris magnis, qui de mirabili hoc effectu na­turae philosophati sunt, de Keplero plusquam ullo Keplerus cum honoris praefatione taxatus. alio miror, quod homo ingenio libero & acuto, & qui motus terrae tributos in promptu habebat, tamen postea praedominiis Lunae super aquam, & proprieta­tibus occultis, & similibus ineptiis, aures ac assensum praebuerit.

SAGR.

Existimo; speculativis illis ingeniis idem evenisse, quod in praesens accidit & mihi, ut scilicet extricare sese non potuerint ex intricata illa mixtu­ra trium periodorum, annuae, menstruae & diurnae; nec perspicere, quomodo causae illarum apertè de­pendeant à Sole & Luna, ut tamen ne (que) Soli, ne (que) Lunae, cum aqua commercii quicquam intercedat. Quod ad negotium plenè intelligendum opus est mi­hi fixa magis ac diuturna applicatione mentis; quae licet hactenus ob rei novitatem ac difficultatem ob­suscata satis est: non despero tamen, si me recepe­ro in solitudinem, ac tacite mecum ipse ruminavero, quae nondum bene concoxit phantasia mea, me rem penitus assecuturum.

Igitur ex habitis isto quatriduo colloquiis habe­mus insignia testimonia pro Systemate Copernicano, ex quibus haec tria sumpta, primum à stationibus & repedationibus planetarum, eorumque appropin­quationibus & elongationibus à terra; secundum à revolutione Solis in seipsum, & ab iis quae in ma­culis [Page 645] illius observantur; tertium à fluxu & refluxu maris, evidentissimam concludendi vim habere vi­dentur.

SALV.

Hisce brevi forsan accedet quartum: quid si etiam quintum? quartum, inquam, acceptum à stellis fixis, si in illis per exactissimas observationes apparerent illae minimae mutationes, quas Coperni­cus pro insensibilibus ponit.

Exurgit in hoc tempore quinta quaedam novi­tas, Caesar Mar­silius obser­vat, lineam meridia­nam esse mobilem. ex qua mobilitas globi terrestris argui queat, per ea quae subtilissime detegit Illustrissimus Domi­nus Caesar, nobilissima Marsiliorum Bononiensum familia satus, & ipse Collegio Lynceorum Acade­micorum adscriptus, qui in quodam doctissimo scripto tradit, observasse se continuam quandam mutationem, etsi tardissimam, in linea meridiana, cujus scripti novissime à me cum stupore visi copi­am, spero illum omnibus mirabilium naturae studio­sis esse facturum.

SAGR.

Non nunc demum audivi praedicari de exquisita magni illius viri doctrina, & quàm se sollicitum omnium literatorum protectorem exhi­beat, cujus si istud, aut quodvis aliud opus in lucem prodierit, non habebimus dubitandum, quin sit quippiam insigne futurum.

SALV.

Jam quia tempus monet imponere fi­nem dissertationibus nostris, hoc superest, ut te rogem, si per otium, à me proposita retractanti, difficultatis vel dubiorum aliquid per me non satis explicatum occurrerit, excuses defectum meum, & propter novitatem inventionis, & ob ingenii mei de­bilitatem, reique magnitudinem, & vero qui [...] hoc mihi non sumo, neque sumpsi, ut eum aliis mihi pollicerer assensum, quem nec ipsemet huic phan­tasiae [Page 646] praesto, quam pro vanissima Chimaera solen­nissimoque paradoxo, facillime adducar ut habe­am. Tu vero, Sagrede, quanquam in habitis col­loquiis multoties, magno cum applausu, tibi sa­tisfactum ostenderis explicata sententia mea; id fa­ctum tamen crediderim partim ob rei novitatem potius quàm certitudinem; multo maxime verò pro tua humanitate, dum id habuisti tibi propo­situm, ut assensu tuo creares eam in animo meo voluptatem, quam ex approbatione la [...]deque re­rum nostrarum, duce natura capere solemus. Ut autem tua me tibi devinxit humanitas: ita Simplicii mirifice placuit ingenuitas: imo constan­tia ejus in tuenda fortiter adeo & intrepide doctri­na magistri sui, fecit ut plurimum ipsi faveam. Et ut tibi, Sagrede, de affectu benignissimo gratias ago: sic à Simplicio veniam peto, si quando­que nimia libertate mea fuit offensus: & sibi per­suasum habere jubeo, quicquid id fuit, à me non fuisse commissum animo malo, sed solùm ut medi­tationes suas sublimes in medium adferendi, & me doctiorem reddendi ampliorem occasionem ei praeberem.

SIMP.

Nihil est causae, cur his excusationi­bus utare, quae superfluae sunt, apud me praeci­pue, qui crebro circulis ac publicis disputatio­nibus interesse solitus, multoties audivi, dispu­tantes non solum, contentionibus effervesce­re & exasperari mutuo: verùm etiam in verba injuriosa prorumpere, & vix interdum verberibus abstinere.

Caeterum quod attinet ad habitos discursus, ac praecipue novissimum illum de ratione fluxus & refluxus marini, nondum profecto rem penitus [Page 647] sum assecutus: interim ex illa pertenui idea, qualem eamcun (que) ipsemet inde mihi formavi, sen­tentiam fateor mihi visam haud paulo ingeniosio­rem, quàm quotquot aliorum audire mihi contige­rit nec tamen propterea veram illam esse, ne (que) fir­mis niti rationibus existimo: quin potius solidissi­mam illam doctrinam, mihi ab homine doctissi­mo & eminentissimo traditam, in qua acquiescere necesse est, mentis oculis objectam semper retinen­do, certus sum, si vos ambos interrogem, Num Deus infinita sua potentia & sapientia elemento aquae motum reciprocum in eo animadversum conferre queat alio modo, quàm ut receptaculum ipsum mo­veatur: certus sum, inquam, vos responsuros, De­um multis modis, etiam inexcogitabilibus ab intel­lectu nostro, id facere potuisse at (que) scivisse. Unde immediate concludo, hoc concesso, nimiae rem auda­ciae fore, si quis Divinam potentiam & sapientiam suae unius phantasiae limitibus circumscribere & co­arctare vellet.

SALV.

Mirabilis, & vere Angelica doctrina haec est: cui magno consensu respondet altera illa, ipsa quo (que) divina, quae cum permittet nobis de constitutione Mundi disputare, subjungit ibi (for­te ne mentium humanarum exercitium omittatur aut languescat) investigandis operibus, ejus manu fabricatis, pares nos haud esse. Vivat ergo & va­leat exercitium, à Deo permissum nobis & or­dinatum eo fini, ut magnitudinem Ejus inde cognoscamus, ac tanto magis admiremur, quan­to minus ad profundas infinitae sapientiae Ipsi­us abyssos penetrandas idoneos nos deprehendi­mus.

SIMP.
[Page 648]

Atque haec esto novissima clausula, quatriduanis nostris imposita colloquiis, post quae peracta, si Sagredo placuerit aliquo spiramento quietis uti, par est, ut hoc ei à nostra curiositate con­cedatur, ea lege tamen ut quamprimum ei com­modum fuerit, redeat satisfacturus desiderio, meo praecipue, In Problematibus reservatis, & à me an­notatis, quò per unam alteramque sessionem ex pa­cto discutienda proponerentur. Supra omnia alia vero quàm avidissime cognoscere desidero elementa novae scientiae Academici nostri circa motus locales naturalem, & violentum. Interea conscensa, quae nos expectat, cymbula, poterimus amoeniori captata nos aura, more solito, recreare.

FINIS.

INTERPRES LECTORI. S.

ARisparchum Samium ferunt, apud Areopagi­tas, à Cleanthe sacrilegii postulatum, quod Vestae Sacra sollicitasset. Terram moveri asserens. Ejusmodi Cleanthes nec nostro desunt aevo, qui Coper­nicanae Hypotheseos assertoribus violatarum religio­num dicam scribunt, in eamque rem aliqua SS. Scri­pturae loca male detorta promunt, nescii, Sacros Co­dices uti sermone hominum, ut intelligi possint, eaque occasione naturalium rerum species visui occurrentes, unde sermo hominum ortus, obiter solùm & aliud agen­tes attingere: quod facturi nihilominus essent, etsi de visus deceptionibus, hominibus omnibus omnino con­staret. Sanè cùm nec ipsi Astronomi suam scientiam in id excolant, ut sermonem vulgi mutent unde & sta­tionis Planetarum, & retrogressionis, & id genus aliarum nomina vocum à re discrepantium ultro re­tinent: quanto minus exigendum erit à Scripturis divinitus inspiratis, ut repudiata vulgari loquendi consuetudine, verba sua ad scientiae Naturalis amussim appendant, abstrusisque & importunis locutionibus, de rebus ultra captum erudiendorum, populum Dei simpli­cem perturbant, eaque re viam ipsis ad scopum suum genuinum longe sublimiorem intersepiant?

Porro de popularibus istiusmodi S. Scripturae lucu­tionibus. Astronomicae Physicaeque Veritati non op­ponendis, [Page 650] amplius admonebit adnexa Galilaico scripto duplex haec appendix, prior ê Iohannis Kepleri intro­ductione ad Martem excerpta: posterior. Epistola Pauli Antonii Foscarini, quam nobilissimus, & omnis exquisitioris doctrine scientissimus juxta sitientissi­mus (que) DAVIDES LOTAEUS, cùm ab Ita­lica peregrinatione redux, apud me divertisset, à se Latine conversam liberaliter mecum communicavit. His fruere. Lector benevole, nostrumque Veritatis propagandae studium proba, & qua potes juva. V.

PERIOCHE EX INTRODUCTIONE IN Martem JOHANNIS KEPLERI, Mathematici Caesarei.

SUnt autem multo plures illorum, qui pietate mo­ventur, quo minus assentiantur Copernico, me­tuentes, ne Spiritui Sancto in Scripturis loquen [...]i mendacium impingatur, si Terram moveri, Solem stare dixerimus. Illi vero hoc perpendant; cùm oculorum sensu plurima & potissima addiscamus; impossibile nobis esse, ut sermonem nostrum ab hoc oculorum sensu abstrahamus. Itaque plurima quo­tidie incidunt, ubi cum oculorum sensu loquimur, etsi certo scimus, rem ipsam aliter habere. Exem­plum est in illo versu Virgilii.

Provehimur portu, Terraeque urbesque recedunt.

Sic cum ex angustiis vallis alicujus emergimus, mag­num sese campum nobis aperire dicimus. Sic Chri­stus Petro: Duc in altum: quasi mare sit altius li­toribus. Sic enim apparet oculis, & Optici causas demonstrant hujus fallaciae. Christus vero sermone utitur receptissimo, qui tamen ex hac oculorum [Page 651] fallacia est ortus. Sic Ortum & occasum siderum, hoc est, ascensum & descensum fingimus: cum eo­dem tempore Solem alii dicant descendere, quo nos dicimus illum adscendere. Vide Optices Astro­nomiae cap. 10. fol. 327. Sic etiamnum Planetas stare dicunt Ptolemaici, quando per aliquot continuos dies apud easdem Fixas haerere videntur; etsi pu­tent ipsos tunc revera moveri deorsum in linea re­cta, vel sursum à Terris. Sic Solstitium dicit omnis scriptorum natio: etsi negant ver [...] stare Solem. Sic nunquam quisquam adeo deditus erit Copernico; quin Solem dicturus sit ingredi Cancrum vel Leo­nem; etsi innuere vult, Terram ingredi Copernico­rum vel Aquarium: Et caetera sin iliter. Jam vero & Sacrae literae, de rebus vulgaribus (in quibus illa­rum institutum non est homines instruere loquuntur cum hominibus humano more, ut ab hominibus percipiantur; utuntur iis quae sunt apud homines in confesso, ad insinuanda alia sublimiora & divina. Quid mirum igitur, si Scriptura quo (que) cum sensibus loquatur humanis, tunc cum rerum veritas à sensi­bus discrepat, seu scientibus hominibus, seu ignaris? Quis enim nescit, Poeticam esse allusionem Psalmo 19. ubi, dum sub imagine Solis, cursus Evangelii; adeo (que) & Christi Domini in hunc mundum nostri causâ suscepta peregrinatio decantatur; Solex Hori­zontis tabernaculo dicitur emergere, ut sponsus de thalamo suo; alacris ut Gigas, ad currendam viam? Quod imitatur Virgilius:

Tithono croceum linquens aurora cubile.

Prior quippe Poëtis apud Hebraeos fuit. Non exire Solem ex Horizonte tanquam è tabernaculo (etsi sic oculis appareat) sciebat Psaltes moveri vero Solem existimabat, propterea qui oculis ita apparet. Et ta­men [Page 652] utrum (que) dicit, quia utrum (que) oculis ita videtur Ne (que) falsum hic vel illic dicere censeri debet: est enim & oculorum comprehensioni sua veritas, ido­nea secretiori Psaltis instituto; cursuique Evangelii adeo (que) filii Dei adumbrando. Josua etiam valles ad­dit, contra quas Sol & Luna moveantur; scilicet quia ipsi ad Jordanem hoc ita apparebat. Et tamen uter­que suo intento potitur. Davides Dei magnificentia patefacta (& cum eo Syracides) quae effecit, ut haec sic oculis repraesentarentur; vel etiam mystico sensu per haec visibilia expresso: Josua vero, ut die integro re­tineretur SIBI in Coeli medio, respectu sensus oculorū suorum; cùm aliis hominib. eodem temporis spatio sub terra moraretur. Sed incogitantes respiciunt ad solam verborū contrarietatem, Sol stetit, id est, Terra stetit; non perpendentes, quod haec contrarietas tan­tum intra limites Optices & Astronomiae nascatur; nec ideo se extrorsum in usum hominum efferat: nec videre volunt, hoc unicum in votis habuisse Josuam, ne montes ipsi Solem eriperent: quod votum verbis explicuit, sensui oculorum conformibus; cum impor­tunum admodum fuisset, eo tempore de Astronomia, de (que) visus erroribus cogitare. Si quis enim monuis­set, Solem non vere contra vallem Aialon moveri, sed ad sensum tantū; annon exclamasset Josua, se pe­tere ut dies ipsi producatnr, quacun (que) id ratione fiat. Eodē igitur modo, si quis ipse litem movisset de Solis perenni quiete, Terrae (que) motu. Facile autem Deus ex Josuae verbis, quid is vellet, intellexit: praestitit (que) inhi­bito motu Terrae; ut illi stare videretur Sol. Petitionis enim Josuae summa huc redibat, ut hoc sit sibi videri posset, quicquid interim ESSET: quippe hoc videri vanū & irritum non fuit, sed conjunctū cum effectu optato. Sed vide c. 10▪ Astronomiae partis Opticae; in­venies [Page 653] rationes cur adeoomnibus hominibus Sol mo­veri videatur, non vero Terra: scilicet cum Sol par­vus appareat, Terra vero magna; ne (que) Solis motus comprehendatur visu ob tarditatē apparentem, sed ratiocinatione solùm, ob mutatā post tempus aliquod propinquitatē ad montes: impossibile est, ut ratio non prius monita sibi aliud imaginetur, quàm Tellurem cum imposito Coeli fornice esse quasi magnā domū, in qua immobili, Sol tam parva specie; instar volucris in aëre vagantis ab una plaga in aliam transeat. Quae adeo imaginatio hominū omnium, primam lineā de­dit in sacra pagina. Initio, inquit Moses, creavit Deus Coelum & Terrā; quia sciliet hae duae partes potiores occurrunt oculorūsensui. Quasi diceret Moses Homini; Totum hoc aedificium mundanū, quod vides, lucidū supra, nigrum latissime (que) porrectum infra, cui insistis, & quo tegeris, creavit Deus. Alibi quaeritur ex homi­ne, num pervestigare noverit altitudinem Coeli sursum, & profunditatem Terrae deorsum: quia scilicet vulgo hominum videtur utrum (que) aeque infinitis excurrere spatiis: Ne (que) tamen extitit, qui sanus audiret, & A­stronomorum diligentiam, seu in ostendenda Tellu­ris contemptissima exilitate, ad Coelum comparatae, seu in pervestigandis Astronomicis intervallis, per haec verba circumscriberet: cum non loquantur de rati­ocinatoria dimensione, sed de reali; quae humano cor­pori, terris affixo, aërem (que) liberum haurienti, penitus est impossibilis. Lege totum Jobi c. 38. & compara cum iis, quae in Astronomica in (que) Physica disputantur. Si quis allegat ex Ps. 24. Terram super flumina praepa­ratam: ut novum aliquod philosophema stabiliat, ab­surdum auditu, Tellurem innatare fluminibus; non­ne hoc ille recte diceretur, Missum faciat Spiritū San­ctū, ne (que) in scholas Physicas cum ludibrio pertrahat? [Page 654] nihil enim aliud ibi loci innuere velle Psalten, nisi quod homines antea sciant, & quotidie experiantur Terras (post separationem aquarum in altum subla­tas) interfluere ingentia flumina, circumfluere ma­ria. Nimirum eandem esse locutionem alibi, cum sese super flumina Babylonis Israëlitae sedisse canunt, id est, juxta flumina, vel ad ripas Euphratis & Ti­gris. Si hoc libenter quis recipit, cur non & illud recipiat, ut in aliis locis, quae motui Telluris opponi solent, eodem modo oculos à Physica ad institu­tum Scripturae convertamus? Generatio praeterit (ait Ecclesiastes) & generatio advenit: Terra autem in aeternum stat. Quasi Salomon hîc disputet cum Astronomis! ac non potius homines suae mutabili­tatis admoneat; cum Terra, domicilium humani generis, semper maneat eadem solis motus perpetuo in se redeat: Ventus in circulum agatur, redeatque, eadem flumina à fontibus in mare effluant, à mari in fontes redeant: denique homines his pereuntibus nascantur alii; semperque eadem sit fabula vitae; nihil sub Sole novum. Nullum audis dogma Phy­sicum. [...] est moralis, rei quae per se patet & observatur omnium oculis, sed parum perpendi­tur. Eam igitur Salomon inculcat. Quis enim nescit Terram semper eandem esse? Quis non videt, Solem quotidie ab Ortu resurgere, flumina peren­niter decurrere in mare, ventorum statas redire vicissitudines, homines alios aliis succedere? Quis vero perpendit eandem agi perpetuo vitae fabulam, mutatis personis: nec quicquam in rebus humanis novum esse? Itaque Salomon commemoratione eorum, quae vident omnes, admonet ejus, quod à plerisque perperam intelligitur. Psalmo vero 104. putant omnino disputationem contineri Physicam; [Page 655] quando de rebus Physicis totus est. Atque ibi Deus dicitur fundasse Terram super stabilitatem suam; illamque non inclinatum iri in saeculum saeculi. At­qui longissime abest Psaltes à speculatione causarum Physicarum. Totus enim acquiescit in magnitudine Dei, qui fecit haec omnia, Hymnumque pangit Deo Conditori, in quo Mundum, ut is apparet oculis, percurrit ordine. Quod si bene perpen­das, commentarius est super Hexaëmeron Geneseos. Nam ut in illo tres primi dies dati sunt separationi Regionum, primus Lucis à tenebris exterioribus, secundus Aquarum ab aquis, interpositu expansi, ter­tius Terrarum à maribus, ubi terra vestitur plantis & stirpibus: tres vero posteriores dies regionum sic distinctarum impletioni, quartus Coeli, quintus Marium & Aëris, sextus Terrarum: sic in hoc Psalmo sunt distinctae, & sex dierum operibus ana­logae, partes totidem. Nam versu secundo Lu­cem, creaturarum primam, primaeque diei opus, Creatori circundat pro vestimento. Secunda pars incipit versu tertio, agitque de aquis supercaelesti­bus, extensione Caeli, & de Meteoris, quae videtur Psaltes accensere aquis superioribus, scilicet de Nubi­bus, Ventis, Presteribus, Fulguribus. Tertia pars incipit à versu sexto, celebratque terram ut funda­mentum rerum, quas hic considerat. Omnia quip­pe ad terram, eam que inhabitantia animalia refert: scilicet quia oculorum judicio duae primariae sunt partes Mundi, Coelum & Terra. Hic igitur consi­derat, Terram tot jam saeculis non subsidere, non [...]atiscere, non ruere: cum tamen nemini comper­tum sit, super quid illa fundata sit. Non vult do­cere quod ignorent homines, sed ad mentem revo­care quod ipsi negligunt, magnitudinem scilicet & [Page 656] potentiam Dei in creatione tantae molis, tam firmae & stabilis. Si Astronomus doceat, terram per side­ra ferri, is non evertit, quae hic dicit Psaltes, nec convellit hominum experientiam. Verum enim nihilominus est, non ruere terras, Dei architecti opus, ut solent ruere nostra aedificia vetustate & carie consumpta non inclinari ad latera, non turbari se­des animantium, consistere montes & litora, im­mota contra impetus Ventorum & fluctuum, ut erant ab initio. Subjungit autem Psaltes pulcherrimam hypotyposin separationis undarum, à continentibus: exornatque eam adjectione fontium, & utilitatum, quas exhibent fontes & petrae volucribus & quadru­pedibus. Nec praeterit exornationem superficiei Telluris à Mose commemoratam inter opera diei tertiae; sed eam à causa sua repetit altius, ab hume­ctatione puta coelesti: & exornat commemoratione utilitatum, quae redeunt ab illa exornatione ad vi­ctum & hilaritatem hominis, & bestiarum habita­cula. Quarta pars incipit versu 20. celebrans quartae diei opus, Solem & Lunam, sed praecipue utilitatem, quae ex distinctione temporum redeunt ad animantia & Hominem, quae ipsi jam est sub­jecta materia: ut clare appareat, ipsum hic non agere Astronomum. Non enim omisisset menti­onem quinque Planetarum, quorum motu nihil est admirabilius, nihil pulchrius, nihil quod de Conditoris sapientia testetur evidentius apud eos qui capiunt. Quinta pars est versu 26. de quintae diei opere, impletque maria piscibus & ornat Navi­gationibus. Sexta obscurius annectitur à versu 28. agitque de terrarum incolis Animalibus, sexto die creatis. Et denique in genere subdit bonita­tem Dei sustentantis omnia, & creantis nova. Om­nia [Page 657] igitur, quae de Mundo dixerat, ad animantia re­fert; nihil quod non sit in confesso, commemorat: scilicet quia animus ipsi est extollere nota, non in­quirere incognita; invitare vero homines ad conside­randa beneficia, quae ad ipsos redeunt ex his singu­lorum dierum Operibus. Atque ego lectorem meum quoque obtestor, ut non oblitus bonitatis divinae in homines collatae, ad quam considerandam ipsum Psaltes potissimum invitat; ubi à templo reversus, in scholam Astronomicam fuerit ingressus; mecum etiam laudet & celebret sapientiam & magnitudinem Creatoris, quam ego ipsi aperio, ex formae munda­nae penitiori explicatione, causarum inquisitione, vi­sûs errorem detectione; & sic non tantum in Telluris firmitudine & stabilitate salutem universae Naturae Viventium, ut Dei munus exosculetur; sed etiam in ejusdem motu tam recondito, tam admirabili, Crea­toris agnoscat sapientiā. Qui vero hebetior est, quam ut Astronomicam scientiam capere possit, vel infirmi­or, quam ut inoffensa pietate Copernico cedat; ei suadeo, ut remissa Schola Astronomica, damnatis etiam si placet philosophorum quibuscun (que) placitis, suas res agat & ab hac peregrinatione mundana desi­stens demum ad agellum suum excolendum se re­cipiat, Oculisque, quibus Solis videt, in hoc aspecta­bile Caelum sublatis, toto pectore in gratiarum acti­onem & laudes Dei Conditoris effundatur: certus, se non minorem Deo cultum praestare, quam Astro­nomum; cui Deus hoc dedit, ut Mentis oculo, perspicacius videat quae (que) invenit, super iis Deum suum & ipse celebrare possit & velit.

At (que) haec de Sacrarum literarum autoritate. Ad placita vero Sanctorum de his Naturalibus, uno ver­bo respondeo. In Theologia quidem autoritatum, in [Page 658] Philosophia vero rationum esse momenta ponde­randa: Sanctus igitur Lactantius; qui terram nega­vit esse rotundam: Sanctus Augustinus, qui ro­tunditate concessa, negavit tamen Antipodas; San­ctum Officium hodiernorum, qui exilitate Terrae concessa negant tamen ejus motum: At magis mi­hi Sancta Veritas, qui Terram & rotundam, & An­tipodibus circumhabitatam, & contemptissimae parvitatis esse, & denique per sidera ferri, salvo Doctorum Ecclesiae respectu ex Philosophia demonstro.

Epistola R. P. M.PAU …

Epistola R. P. M.

PAULI ANTONII FOSCARINI CARMELITANI, Circa Pythagoricorum, & Copernici opinionem DE MOBILITATE TERRAE ET STABILITATE SOLIS: ET DE NOVO SYSTEMATE SEU CONSTITUTIONE MUNDI.

In qua SACRAE SCRIPTURAE autoritates & Theologicae Propositiones, communiter adver­sus hanc opinionem adductae conciliantur.

Ad Reverendissimam P. M.

SEBASTIANUM FANTONUM, Generalem Ordinis Carmelitani.

Ex Italicâ in Latinam Linguam perspicue & fideliter nunc conversa.

Juxta editionem Neapoli typis excusam Apud Lazarum Scorrigium Anno 1615.

Cum approbatione Theologorum.

[Page]Si quis indiget Sapientia, postulet à Deo.’ Ja­cobi 1. versu 5.
‘Optavi & datus est mihi sensus.’ Sapientiae 7. versu 7.

Reverendissimo P. M. SEBASTIANO FATONI, Ordinis Carmelitani Generali.

PEtitioni illustrissimi Vincentii Caraffae Neapoli­tani, Equitis Hierosolomitani obtemperaturus, (viri quidem tantae commendationis, ut in eo, Ge­neris Nobilitas, Morum suavitas, omnimoda Rerum & Scientiarum notitia, Pietas & virtus, pari jure, de primo loco contendant) habui in animo defensio­nem scriptis aggredi, novae, potius renovatae, & ex Ob­livionis ubi delitescebat) tenebris erutae, in lucem (que) recenter productae opinionis De Mobilitate Terrae, & Stabilitate Solis, olim à Pythagora primum ex­citatae, & demum ad praxin à Copernico deductae, simulque Systematis & Constitutionis Mundi & ejus partium situs, ab illa hypothesi derivantis: de qua re praeteritis diebus, etiam ad Reverendissimam P. V. scripsi: sed cum Romano itineri sim accinctus, illic jussu vestro concionaturus: & cum speculatio haec, in proprium suum locum videatur potius rejicienda, in tractatum scilicet De Cosmographia, quem prae manibus habeo, & cui indies incumbo ut simul cum meo Compendio artium liberalium à me tandem ad finem perducto in lucem prodeat, quam de ea nunc seorsim disserendum: interea tamen Reverendissimae P. V. (cui omnes meas actiones, & me ipsam debeo) volui breviter instituti hujusce mei rationem reddere simulque fundamenta, [Page 662] quibus haec opinio inniti potest, patefacere, ne (cum alioqui multa probabilitate adjuvetur) adeo repug­nans (ut primo intuitu apparet) [...]eipsa comperiatur, non solum rationibus Physicis, & Principiis commu­niter ob omnibus receptis (quod quidem minoris esset mali) sed etiam (quod longe maxime referret) multis S. Scripturae autoritatibus: unde primo oc­cursu, à multis velut prae omnibus hactenus auditis, maxime insulsum Paradoxum, & ut porten tosum quid exploditur. Quid ipsum aliunde non proficisci­tur, quam ab inveterata, & multis jam saeculis con­firmata consuetudine, per quam, simul ac homines in vulgaribus & plausibilibus, eo (que) nomine, ab omni­bus doctis simul, & indoctis, approbatis opinionibus, occalluerunt, & velut habitum contraxerunt, ab illis amplius recedere non possunt; tanta Consuetudinis vi (quae altera merito dicitur esse Natura) in uni­versum existente, ut tum in P [...]ebus, quibus, quam vis malis & noxiis, hoc solum, quod usu familiaritatem cum iis contraxerunt, potius gaudeant homines, illis juventur, & illas appetant, quam bonas nondum fibi notas, & compertas; tum etiam maximè in Opinio­nibus, quae ubi radicitus animo inhaeserunt, omnes alias de iisdem rebus, non solum contrarias, sed & ab iis vel paululum dissimiles & diversas, velut auribus dissonas, oculis tenebrosas, ol [...]actui foetidas, gustui a­maras, tactui (que) asperas, horrent & respuunt. Nec mi­rum: Res. n. communiter ab hominibus, non secundum earum essentiam, sed ex ejus prae­scripto, qui illarum patefactione aut descriptio­ne, autoritatem sibi apud vulgus comparavit, ponderantur & judicant [...]. Quae tamen autori­tas cum non supergreditur humanam) haud tanti esse deberet, ut propter eam flocci pendatur & [Page 663] posthabeatur, quod manifesto in contrarium appa­ret, sive ex potiori ratione novissime perspecta, sive ex ipso sensu. Nec n. posteritati obex ponendus est, quin possit, & audeat, non solùm ulterius pro­gredi, sed & meliora verioraque iis quae ab Antiquis, nobis sunt tradita, proferre. Veterum n. inge­nia, ut in Inventionibus, ingeniis nostri temporis non multùm superiora fuere, ita quod ad Invento­rum perfectionem, Nostrum hoc Aevum, Saecula Antiqua, non solùm aequasse, sed & longè superasse videtur, peritia augescente in dies, artibusque tum liberalibus, tum mechanicis; quod exemplis com­probari facillimè posset, nisi in re tam Iuculenta, te­nebras illi potius offundendi periculum, quàm no­va luce eam illustrandi, spes subesset.

Verùm (ut nec hoc ipsum omnimodo silentio in­volvam) nonne varia Recentiorum experimenta, in multis, venerandae Antiquitati ora occlu [...]erunt, & vana falsaque esse, multa ejus solennia & gravissima decreta, convicerunt? Apud multos ex veteribus, spectatissimae Sapientiae & Doctrinae, Paradoxum, non minus absonum fuit, quàm nostra haec De Mo­bilitate Terrae opinio videri possit, Antipodum Asser­tio, Item Incolarum sub zona torrida: quorum qui­dem, quemadmodum illud à multis, hoc autem ab omnibus, unanimi consensu, pro impossibili est ha­bitum, & penitus negatum; ita recentiores (magnâ Saeculi sui faelicitate, & perpetuâ ejus gloria) non tam autoritate, quàm accura [...]â diligentiâ, & animo ad veritatis indaga [...]ionem indefesso, utrumque ve­rissimum esse comprobârunt; sicque canam Anti­quitatem hallucinatam esse, nimisque leviter pro­priis inventis fidem & autoritatem conciliasse, reipsa patefecerunt. Hîc, brevitatis causa, praetereo [Page 664] multa Aristotelis, & aliorum antiquorum philoso­phorum somnia, novissimè recta; quos verisimile est, si recentiorum observationes inivissent, eorum (que) ra­tiones intellexissent, mutata sententia, manus fuisse daturos, & horum luculentae veritati subscripturos: ut hinc appareat, non tantum Antiquis esse tribuen­dum, ut quicquid ab iis decretum sit ci velut praeju­dicato sit obsequendum, & fides eorum dictis adhi­benda, tanquam revelationi, caelitusve delapsae veri­tati. At (quod in hisce praecipuè advertendum est) si quid divini autoritati, vel sacris Literis, à Spiritu Sancto dictatis, & ejus inspiratione, à Sacris Eccle­siae doctoribus, explicatis, repugnans inveniatur, tunc non solum omnis Humana Ratio, sed & ipse sensus abdicandus est; qui, etiamsi potentissimis omnimo­disque conditionibus & circumstantiis, evinceret contrarium autoritati Divinae (quae quidem adeo sit expressa ut nullus ad ejus intellectionem tergiversa­tioni locus supersit) rejiciendus tamen esset, statu­endumque apud nos ab eo nos decipi, nec verum esse id, quod nobis ratione vel Sensu tenus apparet siquidem qualibet alia, quovis modo nobis contin­gat, certior semper est, quae per Fidem divinam ha­betur cognitio, quemadmodum optime D. Petrus Fides, cer­tior est sen­su, & Ra­tione. confirmavit; qui licet propriis sensibus, Domini Gloriam in ejus Transfiguratione vidisset & perce­pisset, audivisset (que) verba ejus Granditatem manife­stantia: nihilominus, omnibus his cum fidei lumine comparatis, subdidit: Et habemus firmiorem Pro­pheticum 2 Pet. 1. sermonem. Cum ergo hae Pythagorae & Co­pernici opinio, adeo exotica veste in Mundi scenam prodierit, primoque aspectu (praeter alia) visa sit e­tiam repugnare variis sacrae Scripturae autoritatibus, jure (hoc supposito) ab omnibus, ut mera stultitia, rejecta est.

[Page 665]Sed quia commune Mundi systema à Ptole­maeo declaratum, hactenus nulli ex peritis satisfecit, hinc suspicio omnibus, adeoque ipsis illius Ptole­maicae sententiae sequacibus suborta fuit, aliud Sy­stema superesse oportere, hoc Ptolemaico veracius: quia quamvis hoc Systemate videantur utcunque Corporum Caelestium phaenomena salvari, multis tamen difficultatibus involuta, & commentis referta esse comperiantur, Orbium diversarum figura­rum & formarum; Epycyclorum, Aequantium; De­ferentium; Excentricorum; & innumerarum si­milium imaginationum, & chymaerarum, quae Ens Rationis Logicorum, potius, quam ullam Rea­lem essentiam redolent: inter quas illa etiam est, de motu Raptus, qua quidem nescio, an res ulla reperiri possit levioribus nixa fundamentis, & op­pugnatu refutatu (que) facilior: quemadmodum illa, de Caelis non Stellatis, inferiores coelos [...]ive Orbes moventibus. Quae quidem omnia, propter varie­tatem motuum Corporum Coelestium, introducta sunt, quae alias ad certam determinatamque regu­lam reduci posse non videbantur: adeo ut com­munis illius opinionis assertores ultro confiteantur, se, Mundi systemate describendo adhuc non po­tuisse expiscari, nedum docere, verum systema: sed se solummodo, investigando quaerere, quodnam ex multis, vero sit similius, & quod melioribus & accommodatioribus rationibus, cum phaenome­nis Coelestibus possit congruere.

Prodiit deinde (Opticae inventum) Telescopi­um, cujus ope, multa in Coelo insignia, & scitu dig­nissima hactenus incognita, certa sensatione, detecta sunt, Lunam scilicet esse montosam; Venerem & Sa­turnum [Page 666] Tricorporea; & Jovem, Quadricorporeum; item in via lactea, Pleiadibus, & in Nebulofis stellis, multas eas (que) maximas esse stellas, sibi invicem vicinas, & consequenter nobis patefacit novas stellas fixas, novos Planetas novosque Mundos: eoque instru­mento etiam confirmatum est, verisimile esse, Vene­rem, & Mercurium, non proprie circa Terram, sed potius circa solem moveri, solam (que) Lunam moveri circa Terram. Quid ergo exinde inferri potuit, ni [...]i Solem immotum in Centro stare, & Terram, cum aliis Orbibus Caelestibus, illi circumvolvi? Ex hac igitur, & aliis multis rationibus, cognitum est, Pythagorae & Copernici opinionem, à fundamentis Astronomi­cis & Cosmographicis non abhorrere, imo maxi­mam verisimilitudinem & probabilitatem include­re: cum inter tot varias sententias communi syste­mati detrahentes, & alia systemata comminiscentes, quales fuere Platonis, Calippi, Eudoxi, & postmo­dum Card. lib. 1 de Rer. var. c. 1. Averrois, Cardani, Fracastorii, & alio­rum tum veterum, tum recentium, nulla facilior, nec phaenomenis, & motibus Caelestibus, deter­minatim & regulariter, fine Epicyclis, Excentricis, Homocentricis, Differentib. & Motibus Raptus su [...]purandis accommodatior reperta sit: quae qui­dem non solum à Pythagora, & postea à Copernico, pro vera asserta est, sed & à multis insignibus viris, Heraclyto scilicet, & Ecphanto Pythagoricis, sicut & à [...]ota Pythagorica schola Niceta Syracu­sano, Martiano Capella, & aliis multis; inter quos quamvis diximus ii qui alia nova systemata excogitare tentaverunt, annumerari non possint (quoniam cum Ptolemaico, etiam Pythagoricum excluserunt tamen & ipsi, huic Pythagoricae senten­tiae, [Page 667] probabilitatem induxerunt, eamque indirecte confirmarunt, quatenus à communi, velut manca & defectiva, contradictionibusque & difficultatibus circumsessâ, desciverunt. Inter hos censeri po­test P. Clavius in ultima suor. ope­rum editi­one. P. Clavius, Jesuita doctissimus, qui quanquam Pythagoricum systema refutet, agnoscens systematis communis levitatem, libere confitetur, Astro­nomos, ad tollendas difficultates, quibus per com­mune systema non satisfit; cogi de alio systemate in­vestigando cogitare; ad quod faciendum, illos ex animo hortatur.

Verum quodnam, quaeso, melius & opportunius invenire est, Copernicano? Idcirco ex recentiori­bus multi, ad illud probandum & sequendum inducti sunt; verum dubitanter, & cum timore, quia visum illis est adeo S. Scripturae contradicere, ut cum ea, nullo modo conciliari possit. Quocirca haec opinio, diu suppressa mansit, & verecunde, quasi velato vultu, in eam ab hominibus itum est, juxta poetae morale monitum:

Iudicium populi nunquam contempseris unus,
Ne nullis placeas, dum vis contemnere multos.

Quibus perpensis, (pro immenso meo erga scientias affectu, earumque augmentum, perfectionem, & & veritatis lumen, omnibus erroribus & nebulis nudatum, cernere flagrans) sic mecum de hac re ratiocinari caepi: Haec Pythagoricorum opinio aut vera est, aut falsa, si falsa de ea nec profari licet, nec in medium produci digna est. Si vera; pa­rum refert si omnibus tum Philososphis, tum Astro­nomis contradicat; & si ad eam stabiliendam, ad usumque revocandam, nova Philosophia & Astro­nomia, ex novis principiis & hypothesibus constitu­enda est: Illi quippe non obstabit S. Scripturae autori­tas: [Page 668] nec enim unaveritas, alteri contradicit. Si itaque Pythagoric [...] opinio vera est dubio procul, Deus, sacrae Scripturae verba eo modo dictavit & conci [...]avit, ut cum ea opinione accommodatum [...]ensum & conciliationem recipere possint. His ra­tio [...]il us, & probabilitate dictae opinionis motus, vi­sum est tentare, num sacrae Scripturae loci, secun­dum principia Theologica & Physica exponi, & cum [...]a conciliari possint, adeo ut (eum hactenus probabilis habita sit) [...]i indubitanter vera esse agno­scatur, in posterum sese erigat, & retecto vultu, in publicum prodeat, à nulloque inhibeatur, quin ve­nerandae & sacro-Sanctae veritatis commercio, à bonis viris tantopere expetitae & excultae, libere ei Autor, pri­mus Theo­logicè de­fendit Mo­bilitatem Terrae, à multis ex recentiori­bus proba­tam. uti liceat. Quem conatum, à nemine (quod sciam hactenus tentatum, harum doctrinarum studiosis, praesertim viris doctissimis Galilaeo Gallilaeo, serenissimi Hetruiae Ducis, & Ioanni Ke­plero, sacrae & Invictae Cesareae Majestatis Primariis Mathematicis, totique Illustri, & benemeritae Lynceorum Academiae, non ingratum fore confi­do, qui ni failor, & hujus sunt sententiae: Quam­vis non dubitem quin illis, & aliis quibusvis doctis viris promptum sit, has ipsas aut his similes concilia­tiones scripturalium locorum invenire: quibus ta­men, pro ea, quam colo professione, in fidem propensi mei erga veritatem animi, qualem dixit Poeta.

‘Nullius addictus jurare in verba Magistri,’ & meae in eos omnesque literatos observantiae, has meas cogitationes offerre visum est, certa nisus fidu­cia, illas eodem quo à me proferuntur candore, ab iis acceptum iri.

Ad rem ergo: Omnes Divinae scripturae autori­tates, quae huic opinioni contradicere videntur, [Page 669] ad sex Classes reducentur: Prima earum est, quae asserunt, Terram esse stabilem nec moveri: ut Psal. 92. Etenim firmavit Orbem Terrae qui non com­movebitur: item Psal. 103. Qui fundasti terram super stabilitatem suam, non inclinabitur in seculum seculi: Et Ecclesiast. 1. Terra autem in aeternum stat. & aliae similes.

Secunda est earum, quae dicunt, solem moveri, & circa Terram gyrari ut Psalm. 18. In Sole posuit tabernaculum suum, & ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo, Exultavit ut gigas ad currendam viam, à summo Caelo egressio ejus, & occursus ejus, usque ad summum ejus nec est, qui se abscondat à calore ejus: & Ecclesiastes primo: Oritur Sol, & Occidit, & ad locum suum revertitur, ibique renascens, gyrat per meridiem, & flectitur ad Aquilonem: unde pro miraculo, apud Isaiam 38. ponitur Solis regressus, Reversus est Sol decem lineis & Ecclesiastici 48. In diebus ipsius retrorediit sol, & addidit Regi vitam. Hacque ratione, in libro Josuae, pro miraculo refertur, Josuae precibus, Solem stetisse, motu, ab eo, illi inhibito Jos. 10. Sol contra Gabaon ne movearis. Quod si sol immotus staret: & Terra circa eum moveretur, non utique miraculum fuisset, ejus statio: ut que diei lux, fulgore solis produce­retur uon dixisset Jofua, sol ne movearis, sed potius, Terra ne movearis.

Tertia Classis, est earum autoritatum, quae dicunt, Coelum esse sursum, & Terram Deor­sum, qualis est autoritas Joelis cap. 2. à D. Petro in Actis Apostolorum cap. 2. abducta. Dabo prodi­gia in Coelo sursum, & signa in Terra deorsum, cum aliis similibus. Vnde in incarnatione, Chri­stus [Page 670] dicitur à Caelo descendisse; & post resurrectio­nem, in Caelum ascendisse. Quodsi Terra circa So­lem esset, in Caelo uti que esset, & consequenter, po­tius esset supra Caelum, quam sub Caelo. Quod con­firmatur: Quia ea sententia, quae solem in Centro ponit, Mercurium etiam ponit supra solem, Venerem supra Mercurium, & Terram supra Venerem si­mul In Corpo­ribus Sphae­ricis, Deor­sum, est Centrum [...] Sursum, est Circumfe­rentia. cum Luna, à qua circundatur Terra hacque ratione, Terra in Tertio ponitur Caelo simul cum Luna. Si ergo in Corporibus sphaericis, ut in Mundo, Deorsum, aliud nihil est, quam proximnm esse Cen­tro & sursum, ad Circumferentiam quam proxi­me accedere; hinc sequitur ad comprobationem Theologicarum propositionum, de Christi ascen­su, Infernus, est, in Cen­tro Terrae non Mundi. & descensu, ponendam esse Terram in Cen­tro, & solem cum aliis Caelis, in Circumferentia, non autem juxta Copernicum, modo huic contra­rio quo non videtur verus Ascensus, & descensus, stare posse.

Quarta Classis est earum autoritatum, quae in­dicant, Infernum esse in Centro Mundi, qualis est communis, Theologorum opinio, quae ea etiam ratione confirmatur, Quod cum Infernis (secun­dum ipsam denominationem) debeat esse in infima Caelum, & Terra sem per invicem opponuntur. Mundi parte, & cum in sphaera, nulla pars, sit inferior centro Infernus utique erit in Centro Mun­di, qui cum figurae sit sphaericae, consequeretur, Infer­num aut in sole esse, (quatenus in Centro Mundi, juxta hanc opinionem esse supponitur) aut posi­to Infernum esse in Centro terrae; si terra circa solem moveretur, sequeretur necessario infer­num, simul cum Terra, in Caelo esse, & cum ipsa, in tertio Caelo circumvolvi: qua re nihil magis ab­surdum dici, aut & cogitari potest.

[Page 671]Quinta Classis, est earum autoritatum, quae sem­per Coelum & Terra sem­per invicem opponuntur. Caelum Terrae, & vicissim, Terram Caelo oppo­nunt; quasi inter illa, eadem quae centri cum Circumferentia, & Circumferentiae cum Centro, sit relatio. Quodsi in tertio Caelo esset terra, uti­que Caeli lateri assisteret, nec in medio staret; & con­sequenter nulla inter ea esset relatio, quae tamen non solum in Sacris Literis sed & in communibus sermonibus, semper ubique sibi respondent, per mutuam inter se oppositionem, Vnde Genesis 1. In principio creavit Deus Caelum & Terram: & Psal. 113. Caelum caeli Domino, Terram autem dedit filiis hominum: & Dominus in ea, quam nobis praescribit oratione Math. 6. Fiat voluntas tua, sicut in Coelo, & interra, & D. Paulus 1 Corinth. 15. Primus homo de Terra, terrenus, secundus homo, de Caelo; caelestis, & ad Collossenses 1. In ipso condita sunt universa, in Coelis & in Terra: Item, Pacificans per sanguinem crucis ejus sive quae in Terris, sive quae in Coelis sunt: & postmodum Quae sursum sunt, sapite non quae super Terram: & innumeris aliis similibus locis, Cum itaque duo haec Corpora sibi semper mutuo opponantur, & Caelum procul omni dubio, ad circumferentiam referatur, oportet necessario, Terram centri loco censeri.

Sexta & ultima Classis, earum est antoritatum (Patrum potius, & Theologorum, quam Sacrae Scripturae) quae dicunt Solem post supremum judicium, immotum in Oriente staturum, Lunam Post Iudi­cium stabit immota Terra. autem in Occidente: Quae statio, si vera foret Pythagorica opinio, Terrae tribui deberet, non au­tem Soli: quoniam verum est eam nunc circa Solem moveri, post judicium immota consistere deberet, & [Page 672] siquidem ei in loco immobiliter subsistendum esset, nulla potior est [...]ratio, ob quâm uno potius quam alio situ, ei in loco standum sit aut cur unam potius quam aliam sui pârtem, Soli obvertere debeat: siquidem quaelibet indistincte, quae Solari lumine destituta sit, non potest esse non horrida, & multo pejus affecta, quam pars illuminata▪ Multa etiam alia, praeter haec absurda hinc consequeretur.

Hae sunt classes &c. ex quibus machinae praedictam, Pythagoricam opinionem gravius op­pugnantes e [...]uuntur: quas tamen jactis prius à me sex fundamentis, velut inexpugnabilibus propugna­culis contra illas erectis facile erit debellare, & ab iis illam sartam tectam vindicare. Quae priusquam proponam, ea, quae Christianum & Religiosum decet, humilitate & modestia, profiteor, me quae deinceps dicturus sum, reverenter S. Ecclesiae judi­cio submittere. Nec enim temeritate aut ambitio­ne impulsus, ad scribendum de his me contuli, sed ex mera charitate, & proximum juvandi affectu, in dis­quifitione veritatis. Nullaque in hac controversia, praecepta mihi est opinio, ab iîs, qui has disciplinas profitentur, doceri expectans siquam firmis ra­tionibus & constantibus experimentis, prae aliis probabiliorem evincent, intereaque, donee de hac controversia ab illis statutum sit, omnem de ea as­sensum sustinens.

Primum & praecipuum fundamentum hoc est; Cum à sacra Scripturâ, Deo, vel Creaturae quip­piam tribuitur, illi non conveniens, aut im­proportionatum, tun [...] id necessario accipi & expo­ni debet uno aut pluribus, ex quatuor sequentibus modis; Primus ut dicatur eis competere Metapho­rice, & proportionaliter, sive per similitudinem: [Page 675] Secundus. Secundum nostrum modum considerandi, apprehendendi, concipiendi intelligendi, cognoscen­di, &c. Tertius: Secundum opinionem vulgi, & com­munem loquendi modum: cui quidem vulgari modo, saepissimè, summo cum studio, sese ap [...]at spiritus, Sanctus. Quartus; Respectu nostri, & quia ha­bet se, per modum talis. Horum omnium mo­dorum, sint haec exempla: Deus non incidit, cum sit Infinitus & immobilis: Corporalia membra non habet, cùm sit purus Actus, & ideò etiam, om­nis animi passionis est expers: In sacra tamen Scrip­tura Gen. 3. vers. 8. dicitur Ambulabat ad auram post meridiem: & Jobi 22. vers. 14 dicitur, Circa car­dines Coeli perambulat, & multis aliis locis, Deo tribui­tur adventus, discessio, festinatio: item, membra cor­poralia, oculi, aures, labia, facies, vox, vultus, manus, pedes, venter, vestimenta, arma; simul (que) multae passio­nes, quemadmodum Ira, dolor, poenitentia, & similes. Quid ergo dicendū? haud dubiè, [...]ejusmodi attributa Deo conveniunt, (ut Schola [...]ticorum verbis utamur) Metaphoricê proportionaliter, & per similitudinem: & quoad passiones, dici poterit, Deum se habere per mo­dum talis: velut, Iratus est Dominus, i. e. Habuit se per modum irati: Tactus dolore cordis, i. e. habuit se per mo­dum dolentis: Poenituit eum, quòd hominem fecisset, i. e. Habuit se per modum poenitentis: & ea quidem om­nia, comparativè ad nos, & respectu nostri. Sic dicitur Deus esse in Coelis, moveri in tempore, se exhibere, latere, observare, et annotare gressus nostros; nos quaerere, foris adstare, foras pulsare, non quòd cor­porali loco contineatur, nec quod reipsa moveatur, nec in tempore, nec quòd illi Humani mores, et tra­ctandi hominum modi competant, [...]ed secundum no­strum apprehendendi modum: quo in eo attributa [Page 674] ctiam à se invicem distinguuntur, cùm tamen unum idemque cum ipso sint; quo item, etiam actiones, in varia tempora dividuntur, quae tamen ut plu­rimùm, uno eodemque instanti sese produnt; et quo tandem, quae in Deo sunt perfectissima, sem­per cum aliquo defectu, nobis recensentur. Hac ratione, secundum vulgi opinionem, sese accom­modat Sacra Scriptura, dum Terrae, Fines & Fun­damenta tribuit, quae tamen non habet; Mari abyssum profunditatis immensae: Morti (quae est Privatio & consequenter Non ens) actiones attribuit, motus, passi­ones 1 Reg. 15. Psal. 6. & 7. Psal. 84. Cant. 8. Job 18. & 28. Luc. 16. Eccle­siast. 27. & alia ejusmodi accidentia, quorum omnium est expers, sicut & epitheta, & adjuncta, quae revera illi non competunt: sic cine separat amara mors? veniat mors super illos: Paravit vasa mortis: Exaltas me deportis mortis: In medio umbrae mortis: Mors de­p [...]scet eos: Fortis est, ut mors, dilectio: Pri­migenita mors: Perditio & mors dixerunt, &c. Et quis est nescius, divitis Epulonis historiam, ejus­modi phrasibus vulgaris sermonis totam scatere? Sic Ecclesiastici cap. 27. vers. 12. inducitur haec com­paratio: Homo sanctus, in sapientia manet, sicut Sol: nam stultus, sicut Luna mutatur: Et tamen Luna, se­cundum rei veritatem nequaquam mutatur, verùm semper eodem modo manet, ut id demonstrant Astronomi, ejus dimidia parte, scilicet, semper lu­cidâ, alterâ dimidiâ semper opacâ existente: nec in in ea unquam, status hic variat, nisi respectu nostri, & secundum vulgi opinionem. Unde Sacram scri­pturam hic, secundum communem, & quidem impe­ritorum loquendi modum, secundumque ea quae ap­parent, non autem secundum veram existentiam, id dicere, liquet. Pariter, Geneseos, 1. in omnium re­rum creationis descriptione, dicitur Lux, ante om­nia, [Page 675] facta esse, & subditur in textu, & factum est Ve­spere & mane, dies unus: & postmodùm diversi Cre­ationis actus distinguuntur, & variis diebus assig­nantur, de iisque singulis, dicitur in Textu, & factum est Vespere, & Mane, dies secundus: & deinceps, di­es tertius: dies quartus, &c. Hic multa dubia occur­runt, quae omnia juxta commune Systema propo­nam, ut appareat, etiam secundum ejus Systematis hypotheses, Scripturam Sacram, ad tollentes emer­gentes difficultates interdum, sensu & modo vulga­ri, nostrique respectu, non antem secundum rerum naturam, intelligendam esse, quam distinctionem videtur & ipse Aristoteles innuisse 1. Phys▪ cùm dixit Alia sunt notiora nobis, alia notiora naturâ, vel secundum se.

Primùm itaque si Lux ante Coelum fuit facta, ergo sine Coelo cyrcumgyravit, ad efficiendam diei, & Noctis distinctionem; quod ipsum repugnat eorum doctrinae, qui statuunt, nullū Corpus coeleste moveri, nisi per accidens, & per Coeli motum, & sicut motus in tabula ad motum tabulae. Deinde si dicatur Lux simul cum Coelo facta esse, & cum Coelo moveri cae­pisse, aliud dubium exsurgit, praedictae etiam hypo­thesi commune: quoniam cùm dicitur, dies factus & Nox, Mane & Vespere, idipsum est, aut respectu universi, aut solùm respectu Terrae, & Nostri, siqui­dem Sol circumgyrando (secundum communis Sy­stematis hypothesin) noctem & diem non ciet, nisi opacis corporibus, quae omni alio lumine, nisi solari destituta, dum parte sui dimidiâ (quae ipsorum est hemisphaerium) nec ultrà (quia dimidium corpo­ris opaci, sui lumine non praetergreditur Sol, nisi pusillum in minoribus Corporibus) [...]olis aspectu il­lustrantur: altera eorum dimidia pars, obscura, & [Page 678] tenebrosa manet, per umbram illi à proprio corpore conflatam. Ergo dierum distinctio, per Lucem Coeli, juxta eorum in Sacra Scriptura descriptio­nem, non est intelligenda absolutè & secundum se; & Naturam ipsam, sed repectu Terrae, & nostri eam incolentium, & consequenter, secundum nos. Non est igitur novum, nec insolitum, in Scriptura Sacra, sermonem de rebus haberi, secundum nos, & re­spectu nostri tantùm, & secundum apparentiam, non autem secundum se, & rei naturam, aut Absolutè, & Simpliciter.

Et si quis dies illos Sacrae Scripturae vellet intel­ligere, non solùm secundum nos, sed & secundum na­turam, quasi Circumlationes Lucis Coelestis ad idem illud punctum remeantis, unde primùm erat pro­fecta; ita ut opus non sit respectum habere ad noctem, aut ad Umbram, cujus solius ratione Sacrae Sacripturae interpretationem secundum nos, amplecti cogimur: Huic contrà hoc modo instari potest: Si S. Scriptura absolutè intelligenda esset de iteratis & successivis circumlationibus Lucis, non au­tem respectu nostri, non utique adjecta fuissent haec verba, Vespere, & Mane, quae sua naturâ connotant Solis respectum ad Nos, & ad Terram: siquidem Mane, tempus illud est, quo Sol primum illucescere incipit, & nostro Hemisphaerio supra Horizontem, in Oriente emergere: & Vespere, id est, tempus quo Sol ad Occidentem vergit, & alteri opposito Hori­zonti, Hemisphaerioque, quod nostro huic contiguum est, illustrando proximior accedit. Vox autem Dies, correlativa est voci Nox. Ex his itaque tribus voci­bus, Vesper, Mane, & Dies, liquidò apparet, non posse Lucis circumlationes, intelligi secundum se, & absolutè, sed solúm secundum nos, & respectu nostri: [Page 679] qua quidem ratione, efficiunt Mane, & Vespere, No­ctem & Diem.

Eodem etiam modo Genesis 1. Fecit Deus duo lu­minaria magna, luminare majus, ut praeesset Diei, & luminare minus, ut praeesset Nocti, & Stellas: ubi, tàm in propositione: quam in specificatione, di­cuntur dissona Corporibus illis Coelestibus, Verba igitur illa, ibi interpretanda erunt secundum prae­dictos modos; quartum scilicet, ut dicantur intel­ligi secundùm sensum vulgi, & communem loquendi modum, quod idem est, ac si diceretur, secundùm ap­parentiam, & secundum nos vel respectu nostri. Quia primo in Propositione dicitur, Fecitque Deus lumina­ria magna: his, Solem & Lunam indigitando: cùm secundum rei veritatem, non sint haec, majora lumi­naria: quia quamvis Sol, Imajoribus annumerari possit, non ita etiam Luna, nisi respectu nostri: quia inter absolutè majora, & Sole paulo minora, imò quasi ipsi aequale, Lunâque longè majus, corpus Quaenam in Coelo, verè sint Lumi­naria mag­na. Saturni potiori ratione ponendum esset, aut aliqua ex Stellis fixis lucidioribus, primae Magnitudinis, ve­luti Canopus, (aliter dictus Arcanar) in fine flumi­nis; vel Canicula, iu ore Canis Majoris: vel Pes Orionis, Rigel dictus: vel ejus Dexter humerus: aut alia similis. Duo ergo luminaria magna, intel­liguntur respectu nostri, & secundùm vulgarem opi­nionem, non secundúm veram & realem hujusmodi Corporum existentiam. Secundò, in specificatione dicitur, Luminare majus, ut praeesset Dei: hac, So­lem denotans, qua quidem verbalis Scripturae sen­sus, Quaenam minora. etiam cum rei veritate consentit: quoniam Sol est omnium Luminarium & Globorum maximus. Sed quod posteà sequitur, Et luminare minus, ut praeesset Nocti, Lunam designans, non potest verbo [Page 678] tenus, vero & reali sensui aptari: non enim Luna revera est Luminare minus, sed Mercurius non so­lùm ipsâ Lunâ, sed & quavis aliâ Stella multò mi­nor. Et si rursus dicatur: Sacrum Textum in eo loco non loqui de Stellis, sed solùm de Luminaribus, quia paulò post separatim specificat, & Stellas, & idipsum, quod dicimus, verum esse, quoad com­parationem Stellarum inter se nou autem respectu Luminarium, Solis scilicet & Lunae. Verùm haec objectio, hominem in his Disciplinis, penitus ru­dem redolet, & qui cum eas ne summis quidem la­bris degustârit, pravam & erroneam de Corporibus Coelestibus imaginationem concipiat. Siquidem Luna & Sol per se considerata, & quemadmodum nobis apparerent, si in distantia multò remotiori à nobis essent, quàm revera sunt, aliud utique nihil essent, nec nobis apparerent, nisi velut Stellae, quales aliae in firmamento. Luminaria enim Magna, non sunt nec apparent, nisi nostri respectu. Sicut & Sol, Luna, & Stellae una, & ea­dem res sunt. vice versa Stellae, quoad seipsas aliud non sunt, nisi tot Soles, & tot Lunae, verùm tanto intervallo à no­bis remotiores, ut propter elongationem appar [...]ant in tanta parvitate, & parum micantes, quales à no­bis videntur. Nam major vel minor Corporum Coelestium distantia caeteris paribus, apparentiam, tum Corporeae molis, t [...]m ipsius Luminis, auget vel minuit. Ideoque verba quae in Genesi sequuntur, & Stellas (utpote distinguentia Stellas à Sole & Luna) intelligenda non alio sensu, quàm eo, quo dictum est, secundùm vulgi scilicet sensum, & con­munem loquendi modum: siquidem secundum rei ve­ritatem omnes Corporum Coelestium micantium globi, sunt maximae molis, quibus si adeò, ut Lu­nae, vicinae essemus nobis eadem, imo majori, quam [Page 679] Luna, magnitudine apparerent: ut è converso, si à Luna & Sole, quantum ab illis, distaremus, Luna & Sol, nobis ut Stellae apparerent: Solis tamen splen­dor haud dubiè, intensivè, omni alio, cujusvis Stellae major esset: quoniam quamvis concederetur, ali­quas Stellas (veluti è fixis, eas quae scintillant) à se­ipsis & ex propria natura, lucere, Solis instar, qui ab aliis lumen non recipit (quod ipsum tamen con­troversum, & dubium est) nec splendorem à Sole mutuari: nihilominus cum nullus Stellarum splen­dor, cum splendore Solis comparari possit, qui pri­mus à Deo & ante omnes alios, est creatus in summo genere lucis, consequeretur tamen, nullam, ex ejus­modi Stellis, etsi in pari cum Sole, nobis proximita­te, constituta esset, & ideo, ejusdem cum Sole mag­nitudinis nobis appareret, tantum Luminis, quantum à Sole recipimus, nobis impertiri posse: sicut è con­trario, Solem, in eâdem quâ illae sunt, à nobis re­motione, nobis quidem, quoad molem, uni ex illis Stellis, aequalem, verùm multò intentioris, quàm illa­rum Terra, alte­ra est Luna sive Stella. sit, splendoris appariturum. Ita etiam, tan­dem, Terra, aliud nihil est, quam altera Luna, vel Stella, talisque nobis appareret, si ex convenienti elongatione eminus conspiceretur▪ in ipsa (que) obser­vari possent (in illa varietate splendoris & Tene­brarum, quam Sol in ea producit, Diem & Noctem procreans) eaedem aspectum varietates, quae in Lu­na apparent, qualesque animadversae sunt in Tricor­porea Venere: quemadmodum & verisimile est, easdem posse conspici in aliis Planetis, qui non pro­prio, sed à Sole mutuato lumine lumine lucent. Quicquid ergo de his, vel in Sacris literis▪ vel com­muni hominum sermone à reali veritate dissentiens, reperietur prolatum, id omne (ut supra monitum [Page 682] est) accipi debet secundum vulgi sententiam, & com­munem loquendi & concipiendi stylum.

Sicque ut redeamus ad iustitutum nostrum) si cae­teroqui vera sit Pythagorica sententia, facilè juxta praedictam normam, cum ea conciliari poterunt S. Scripturae autoritates, quae illi qualitercunque con­tradicere videntur, & nominatim, quae primae & se­cundae sunt Classis; per primum scilicet fundamen­tum: siquidem in iis locis, S. Scripturae loquitur secundum nostrum cognoscendi modum, & secun­dum id quod apparet respectu nostri; Quia ita se ha­bent haec Corpora in comparatione ad nos, prout de­scribuntur à communi vulgarique hominum philo­sophandi ratione, it a ut Terra habeat se, per modum Stantis, & Immobilis, & Sol, per modum circumam­bientis Quare Sol videatur nobis mo­veri, non autem Ter­ra. eam. Et ita S. Scciptura vulgari & com­muni loquendi modo utitur: quia nostrae visionis respectu, Terra, potius in centro immota subsistere & Sol illi circumvolvi videtur, quàm oppositum; ut illis evenit qui navi ad oram fluminis vehuntur, qui­bus litus retrò moveri, & illos deserere videtur: non autem (quod tamen verum est) ipsi, ultrà se pro­gredi, sentiunt. Quam visionis nostrae fallaciam, Optici notant, ejusque rationes assignant, quibus, ut exoticos, & extra propositum, non immorabor. In eamque sententiam apud Virgilium, Aeneas intro­ducitur dicens:

Provehimur portu, terraeque, urbesque recedunt.
Aen. 3.

Sed non abs re fuerit, perpendere, cur Sacra Sri­ptura opinionibus vulgi tantum deferat, & cur non potius, homines, de Rerum & Naturae secretorum Cur S. Scri­ptura se vulgi sensui accommo­det. veritate accuratè instruat. In causa est, Primò, Sapi­entiae Divinae benignitas, quae suaviter omnîbus re­bus, secundum earum capacitatem & Naturam se ac­commodat. Vnde in Naturalibus, causas adhibet [Page 683] naturales, & necessarias; in liberis autem liberè, cum hominibus Heroicis, agit modo sublimi, & excelso, cum plebe humiliter, cum eruditis, doctè, cum sim­plicibus vulgariter, & sic deinceps, cum uno quo­que, pro modulo cujusque. Secundo quia nobis in hac vita, animum inanibus & variis curiositati­bus replere non intendit, quae nos dubios, & suspen­sos reddant: siquidem qui addit scientiam, addit & dolorem, Eccles. 1. vers. ult. Quinimò non solùm per­misit, sed & ita statuit, Mundum, controversiis, & disputationibus intentum occupari, & in rerum in­certitudine versari oportere, juxta dictum Ecclesi­astae I. Mundum tradidit disputationi eorum, ut non inveniat homo, opus quod operatus est Deus ab initio, usque ad finem. Et de illis dubiis, non decernet Deus, ut illa nobis patefaciat, nisi in fine Mundi, quando illu­minabit 1 Cor. 4. abscondita tenebrarum: Sed scopus unicus Dei in Sacris Scripturis, est, homines docere ea quae 1 Cor. 13. 1 Joan. 3. ad vitae aeternae adeptionem conducunt; quam con­secuti, Videbimus eum, facie ad faciem: & similes ei 1 Cor. 13. erimus, quia videmus eum sicuti est. Tunc nobis dilu­cidè, & à Priori, omnium curiosorum, et doctrina­lium quaesitorum, quae in hac vita ( in qua videmus per speculum, & inaenigmate) non nisi imperfectè & à Po­steriori, nec nisi cum magno labore et vigiliis, à nobis sciri potuerunt, eorum veritatem patefaciet. Hanc ob Ecclesiast. c. 15. ver. 3. causam, Dei sapientia, nobis in Sacris literis revelata, non Sapientia absolutè, sed sapientia salutaris nuncu­patur; Utpote cu jus unicus sit finis, ad Salutem nos 1 Cor. 2. vers. 2. dirigere: & D. Paulus, Corinthiis praedicaturus, in­quit: Non enim judicavi, me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, & hunc crucifixum: cùm tamen in omnibus humanis scientiis apprimè institutus, & doctissimus esset, verùm, his post habitis, solam ad Co [...] ­lum [Page 684] viam, illos docere velle, se profitetur. Hinc est, quod per Isaiam, dicit nobis Deus: Ego Dominus Deus, Isaiae c. 48. vers. 17. docens te utilia: ubi Glossa adjungit, non subtilia. Nec enim Deus nos docuit, utrum Coeli, & Elementorum sit eadem materia prima; nec, an continuum, composi­tum sit ex indivisibilibus, an vero divisibile sit in infi­nitum: nec, an Elementa sint formaliter in mixto: nec, Quot sint sphaerae coelestes & orbes earum: An sint epicycli, eccentricive: nec Plantarum, Lapidúmve vi­res: Nec Naturam animalium: nec Motum Inflexum­que Planetarum: nec seriem universi: nec Mineralium, & totius Naturae miranda, sed tantùm Utilia, San­ctam scilicet suam Legem, ad id ordinatam, ut beati­tudinis compores facti, tandem capaces siamus omnis perfectae cognitionis, & visionis totius Ordinis, & harmoniae mirabilis, simulque simpathiae, & anti­pathiae universi, & ejus partium, in Verbo, in quo luculentissimè, & distinctissimè haec omnia tunc no­bis apparebunt, quae interim in hac vita, humanae perquisitioni, & inquisitioni (quantum ejus vires sufficere possunt) reliquit; nulla caeterùm ei curâ, directè, vel indirectè de illorum veritate statuere, ejus enim cognitio, sicuti parum, vel omnino nihil nobis prodesset, forsan & in aliquibus damnosa esse posset: ita ejus ignoratio, haud dubiè, nec dam­num ullum nobis irrogat, sed et aliquatenus, nobis utilis esse potest. Ideoque admirandâ ejus sapien­tiâ factum est, ut cùm hujus Mundi omnia sint du­bia, incerta, vacillantia, et perplexa, sola tamen ejus Sancta Fides, sit certissima: et quamvis variae in Ecclesia, circa res Philosophicas, et Doctrina­les, sint opiniones; unica, in Ecclesiâ, sit Fidei et Salutis veritas, quae Fides (ut ad salutem necessaria) Divinâ Providentiâ factum est, ut non solum indubi­tatâ, [Page 685] sed et inconcussa, certa, et immutabilis, om­nibusque patefacta esset; cujus infallibilem nor­mam, voluit esse S. Ecclesiam pretioso suo sanguine 1 Thes. 4. ablutam, & à Spiritu Sancto, rectam, cujus sanctifi­catio nostra, opus ejus. Haec igitur causa est, cur De­us Quaestiones speculativas, quae ad Salutem & aedi­ficationem nostram nihil attinent, in Sacris Literis, indecisas esse voluerit, & cur saepenumero Spiritus S. vulgares opiniones sit secutus, nihilque ultra ea quae sunt Salutaria, singulare & abditum, nobis apparuerit. Unde consequenter, ex dictis apparet, quomodo & quam ob causam, ex praedictis autoritatibus, nihil certi evinci possit ad decisionē ejusmodi controversia­rū; simulque, qua ratione, per hoc primū fundamentū, facilè obviam eatur objectionibus primae & secundae Classis, & quibusvis aliis autoritatibus S. Scripturae, adversus opinionem Pythagoricam & Copernicanam adductis, dummodò aliâs, vera esse comprobatur.

Sed & singulariter, autoritates secundae Classes, cum hoc ipso fundamento, Modi ordinarii res ipsas apprehendendi, prout nobis apparent, & secundum com­munem loquendi modum, possunt hoc modo conciliari & exponi▪ Saepè scilicet, vulgariter, & rectè, dici, Quomodo Sol oriri & occidere di­catur per denomina­tionem ex­trinsecam. Agens quodpiam moveri, (licet immotum stet) non quia revera ipsum moveatur, sed per denominatio­nem extrinsecam, quia ad motum subjecti ejus in­fluxum & actionem recipientis, movetur etiam for­ma, & qualitas, quae in illud subjectum inducitur ab agente. Sit exempli gratia, Agens immotum, Ignis, in foco accensus, cui ex opposito as [...]ideat homo frigore affectus, calefie [...]di causa, qui post­quàm ab una parte calefactus fuerit, alteram suc­cessivè igni obvertat, ut ab ea etiam parte incales­cat, & sic deinceps, undiquaque igni se admov [...], [Page 686] donec totum corpus calore reficiatur: liquidò ap­paret, quamvis Ignis, non moveatur, tamen ad mo­tum subjecti, hominis scilicet, calorem & actionem Ignis, recipientis, formam, & qualitatem ipsius Ca­loris, singulatim, & to [...] partes, circa Corpus Huma­num moveri, & novum semper locum sibi quaerere: sicque quamvis ignis non moveatur, rationes tamen sui effectus▪ dicitur omnes illius Corporis partes permeasse illudque calefecisse, non quidem per verum & realem ipsius Ignis motum, cum suppo­natur (& revera ita sit) non moveri, sed per motum à Corpore excitatum, ad Ignis calorem, in singulis suis partibus recipiendum. Hoc ipsum potest aptari illuminationi successivè impressae partibus alicujus Globi, qui ad adspectum accensi Luminis Immoti, in orbem moveatur: eodem (que) etiam modo dici potest Sol oriri & occidere, moveri (que) supra Terram, quam­vis reipsa non moveatur, nec mutationem ullam pa­tiatur; quatenus scilicet ejus Lumen (quod effectum, forma, et qualitas est, ab eo, ut Agente, in Terram, ut subjectum introducta) per orbicularem Terrae motū sensim serpit, et in ejus superficie novo semper loco sese applicat, quamobrem verè dicitur (secundū vul­garem sermonem) supra Terram moveri, et circa il­lam circumvolvi, non quòd Sol moveatur (cùm per hanc opinionem, Terram dicamus moveri, ad Solem, mox in hac, mox in illa sui parte recipiendum) sed quod ad motum ipsius Terrae, ex opposito, moveatur qualitas, à Sole, in eam diffusa et impressa, Lumen sci­licet Diei, qui in una ejus parte oritur, in aliâ vero op­positâ occidit, juxta naturam et conditionem sui mo­tus; et propter id, Sol etiam ipse, consequenter dicitur Oriri et Occcidere (qui tamen ex hypothesi, stat im­motus) id (que) non aliter, quàm per denominationem ex­trinsecam, ut dictum est.

[Page 687]Secundum haec, Josuae imperium, Sol ne movearis, Jos. c. 10. vers. 12. et miraculum immoti Solis, ab eo perpetratum, ita possit accipi, ut non propriè Corpus solare, sed Solis splendor super Terra substiterit, ex eo, quòd non ipse Sol, (per se, jam prius immotus) sed ipsa Terra, ejus splendorem recipiens, motum suum steterit, quae, sicut ordinarium suum motum Orientem versus indesi­nenter persequendo, Solis splendorem, in Occiden­tem accivisset: ita immota manens, immotus et stetit Solis splendor in eam impressus, Eodem etiam modo, proportionaliter explicatur autoritas Isaiae, miraculi Isaiae c. 38. vers. 8. retrogressionis Solis, decem lineis, in horologio A­chas. Sic (aliud sit exemplum) manu circa immotae candelae lumen accensum motâ, in ipsa manu move­tur, lumen, ejus, scilicet mox unâ, mox aliâ parte illu­stratâ, cùm interim candela ipsa, loco non moveatur: unde per denominationem extrinsecam, lumen illud potest dici, supra manum oriri, & occidere, per mo­tum scilicet solum ipsius manus, candelâ ipsâ immo­tâ manente. Et haec dicta sint pro primi fundamen­ti explicatione, quam propter ejus difficultatem, & praecipuum momentum, aliquantò prolixius prose­qui oportuit.

Secundum fundamentum hoc est: Res, tum Spiri­tuales, tum Corporales; Perpetuae, & Corruptibiles, Mobiles, & immobiles, à Deo, legem perpetuam, im­mutabilem, & inviolatam acceperunt, cujusque ea­rum essentiam, & naturam constituentem, juxta quam legem, singulae pro sua natura, certo ordine & con­stantiâ perstantes, & eundem perpetuum (que) tenorē ser­vantes, stabilissimae et determinatae dici meruerunt. Sic Fortuna (qua nihil in Mundo instabilius, nec ma­gis varium) constant, & invariabilis dicitur in conti­nua sua volubilitate, vicissitudine & inconstantia unde ille versus. [Page 688] ‘Et semper constans in levitate sua est.’ Ita & Coeli motus (qui ratâ lege naturae, perennis esse debet) immutabilis & immobilis dicetur, ipsi­que Coeli, immobiliter moveri; & Terrena, immuta­biliter mutari, quoniam illi, nunquam à Motu, ne (que) haec à Mutatione desciscunt. Per hoc fundamentum, elucidantur omnes difficultates, ad primam Classem pertinentes, quibus Terrae dicitur esse stabilis & im­mobilis, idipsum videlicet intelligendo, quoad ipsius naturam, quae licet motum localem, eumque tripli­cem, Terrae varii motus se­cundum Co­pernicum. ex opinione Copernici, in se includat, (diur­num scilicet, quo revolvitur in seipsam: Annuum, quo movetur per duodecim signa Zodiaci, & mo­tum Inclinationis, quo, ejus axis, semper eidem Mun­di parti obvertitur, & dierum & noctium inaequalita­tem efficit) fimul (que) alias mutationum species, utpote Generationem & Corruptionem Accretionem & Di­minutionem, alterationem (que) diversorum generum: in his tamen omnibus stabulis semper est, & constans, nec unquam ordinem illi à Deo datum deserit, ve­rùm sese jugiter, constanter, & immutabiliter, sex pr [...]d [...]ctis speciebus motus movet.

Tertium fundamentum hoc erit: Cùm res aliqua movetur, secundum aliquam sui partem, & non se­cundum totum, non potest dici simpliciter, & ab­solutè moveri, sed solùm per accidens: quia tali rei potius simpliciter, & absolutè, convenit stabilitas. Exempli g [...]tiâ, si ex Mari, amphora, aut alia men­sura aquae hauriatur, & alio transferatur, non prop­terea dici absolutè potest Mare simpliciter, tralati­cium esse de loco ad locum, sed solùm per acci­dens, & secundum quid, secundum scilicet sui partem, quin potius, (simpliciter loquendo) Mare ex pro­prio loco transferrri, & moveri non posse, dicen­dum [Page 689] est. Sic et Aër, simpliciter è proprio loco amo­veri nequit, licet secundum partes moveatur, et trans­feratur. Hoc fundamentum, per se manifestum est, et secundum illud explicari possunt autoritates, quibus Terrae immobilitas videtur evinci, hoc modo Terra se­cundum totum est immutabi­lis, non ta­men immo­bilis. videlicet, Terram per se, & absolutè, sui totius ratio­ne, mutabilem non esse, cùm non generetur, nec cor­rumpatur; non augeatur, nec minuatur, nec etiam alteretur secundum Totum, sed solùm secundum par­tes. Hunc autem genuinum verumque esse ejus at­tributi sensum, manifestò apparet, ex Ecclesiasiae textu cap. 1. vers. 4. Generatio praeterit, & generatio advenit: Terra autem in aetern [...]m stat; quasi dicat, quamvis Terra, secundum suas partes generetur, et corrumpatur, vicissitudinesque recipiat generatio­nis et corrruptionis, nunquam secundum suum To­tum generatur, neque corrumpitur, sed in perpetu­um immutabilis manet: non secus, ac Navis, quae quamvis nunc antennâ, mox clavo, et aliis subinde sui partibus renovata sit, eadem tamen, quae primùm fuit, Navis perstat. Advertendum autem est, eam autoritatem non loqui de motu locali, sed de muta­tionibus alîus generis, utpote in ipsa Substantia, Quantitate, vel Qualitate ipsius Terrae. Quod si di­catur, de Locali motu intelligi debere, tunc juxta sequens fundamentum explicari poterit, ratione scilicet habitâ loci naturalis, illi in Universo assigna­ti, ut mox dicetur.

Quartum ergo fundamentum est, stem omnem Corpoream, mobilem aut immobilem, à principio suae creationis, locum proprium et naturalem sorti­tam esse; ab eo (que) egredientem aut extractam violen­ter moveri, et ad eum tendentem▪ moveri naturali­ter: Item, nullam rem, secundum Totum, à naturali [Page 690] suo loco amoveri posse, maxima enim, & hor­renda mala ex ea rerum perturbatione in Universo sequerentur: Itaque nec tota Terra, nec tota Aqua, nec totus Aër, possunt secundum totum à proprio suo loco, situ, & Systèmate, illis, in Universo, respectu, ordinis & dispositionis aliorum Mundi corporum Terra, ex suo loco na­turali, se­cundum Totum mo­veri non potest. assignato penitus extrahi, & avelli. Sicque etiam nulla Stella, licet erratica, orbisve, aut sphaera, na­turalem suum locum potest deserere, etiamsi caetero­quin alio motu moveri possit. Res igitur omnes, quantumvis mobiles, semper tamen stabiles & immo­biles dicuntur, in proprio suo loco, secundum prae­dictum hunc sensum, id est, secundum totum; quo­niam nihil obest, quin secundum partes, aliqualiter moveantur, qui quidem motus non erit naturalis, sed violentus. Terra ergo etiamsi mobilis esset, dici tamen posset esse immobilis; juxta praecedens fundamentum, quia nec movetur motu recto, neque extra suum ambitum, cui in sua creatione addicta fuit, ut in eo circulariter moveretur, sed in suo situ contenta, in Orbe nuncupato Magno, supra Venerem, & sub Marte, loca [...]o, interque hos, me­dia (ubi secundum communem opinionem; Sol collocatur) circa Solem, & circa alios medios du­os Planetas, Venerem scilicet, & Mercurium, Locus na­turalis Ter­rae. Lunamque (quae altera, sed aetherea est Terra, utmost quosdam veteres Philosophos, vult Macro­bius) circa se habens; aequabiliter & perenniter movetur, Ex quo, quatenus uniformiter in suo Luna est terra aethe­rea. ambitu perstat, nec ab eo unquam desciscit, dicitur Stabilis, & Immobilis: eoque sensu, Coelum eti­am, & omnia Elementa, dici possunt Immo­bilia.

[Page 691]Sequitur Quintum fundamentum, parum à prae­cedenti dissimile. Inter Res à Deo creatas, quaedam sunt ejus naturae, ut earum partes à se invicem & à toto divelli, & separari possint, aliae non possint, saltem collectivè: illae, sunt Caducae; hae vero per­petuae. Terra ergo cum inter perpetuas sit censita, ut supra dictum est, partes suas habuit non dissipa­biles nec ab invicem, à suoque centro (per quod ve­rum & proprium suum locum sortita est) suo (que) toto, Terrae cen­trum, eam in loco suo naturali continet. collective separabiles, quoniam secundum suum to­tum, in seipsa semper conglobata, unita, & cohaerens continetur, nec ejus partes à centro, neque à seipsis invicem disgregantur, nisi forte per accidens, & vio­lenter in aliquibus ejus partibus id contingat; quae postmodum, remoto obice, ad locum suum natura­lem, per se, nullo impellente, revertuntur. Hoc ergo modo, Terra dicitur Immobilis, & Immutabilis: imo ipsum etiam Mare, Aër, Caelum, & quidvis aliud (licet alias mobile) dummodo ejus partes, dissipa­biles & disgregabiles non sint, saltem collective, Im­mobile dici potest. Fundamentum hoc, à praece­denti, eo solo dissert, quod illud, refertur ad partes, in ordine ad locum, hoc vero in ordine ad totum.

Ab hac speculatione er [...]itur aliud arcanum. Ex ea enim patefit, in quo constat propria & genuina for­malitas Gravitatis, & Levitatis rerum, quae secundum Gravitas & Levitas corporum, quid sit. Peripateticam Philosophiam, non adeo enucleate expeditur, nec sine magna controversia explicatur. Aliud ergo proprie nihil est Gravitas, secundum no­vae hujus opinionis principia, quam vis, & appetentia quaedam naturalispartium, sese cum suo toto conjun­gendi, & in eo velut in loco proprio quiescendi: quae facultas, à Divina Providentia, non solum Terrae, ter­renis (que) corporibus, sed & (ut credibile est) corporibus [Page 692] caelestibus, Soli scil, Lunae, & Stellis, tributa est, Omnia cor­pora coele­stiae gravi­tatem ha­bent & le­vitatem. quorum partes, hac impulsione, adunantur omnes, & simul coalescunt, arte se amplexantes, & ad cen­trum undiqua (que) confluentes, donec in ipso conqui­escunt: ex quo concursu & compressione, producitur figura sphaerica & orbicularis orbium Coelestium, in qua, per hanc vim occultam [...]ique illorum, natura­liter insitam in se subsistunt, & perpetua conservan­tur. Levitas autem est, Corporis tenuioris & rario­ris, à solidi & crassi commercio, illi heterogenei, per vim caloris expressio & exclusio: unde quemadmo­dum Motus rerum gravium, est Compressivus ita Motus Com­pressivus, proprius est gravitatis; Extensivus levitatis. Motus levium, est Extensivus, quoniam caloris pro­prium est, dilatare & rarefacere ea, quibus sese ap­plicat conjungit, & communicat. Hacque ratione, no [...] solum hujus nostri terrestris globi respectu, & e [...] adjacentium corporum, Levitas & Gravitas re­peritur: sed & [...]orum corporum respectu quae dicuntur esse in Coelis, in quibus eae partes, quae sui proclivitate, ad centrum illorum tendunt, sunt graves; quae ad circumferentiam, leves. Et sic in Caelum non est ex quin­ta essentia, ab inferio­rum corpo­rum mate­ria, diffe­renti con­stitutum. Sol [...], Luna, & Stellis, partes erunt, tum graves, tum leves, Et consequenter non erit Coelum, corpus il­lud tam nobile, & quintae essentiae, sen è materia ab elementari diversa constitutum; cujusvis, in sua substantia, quantitate & qualitate mutationis expers; nec adeo mirandum, & excellens, quale illud nobi [...] Aristoteles intrudit, neque etiam Corpus solidum, & impermeabile, multoque minus (ut ab omnibus ferme creditur) densitatis impenetrabilis, & pertina­cissimae, Nec corpus solidum densumve, sed rarum. sed in eo (ut vult haec opinio) generari po­terunt Cometae, & ipse sol exhalens, (ut verisimile est) aut attrahens varios vapores ad corporis sui superficiem, maculas forsan illas produce [...], quae [Page 693] adeo variae & anomalae observatae fuerunt in ejus Maculae Solares. disco, de quibus Galilaeus proprio tractatu optime, & ac [...]ratissimè disseruit, ita ut praeterquam quod sit extra rem praesentem) etiam omni de iis tractationi, merito sit mihi supersedendum, ne actum agere velle videar. Quod si tamen aliqua his contraria autori­tas in SS. Literis reperiatur, ex supradictis funda­mentis analogicè applicatis ei satisfieri poterit prae­teria (que) dici soliditatem illam ita intelligendam esse, ut non admittatur vacuum, nec ulla rima, penetra­tione, ex qua vel minimum vacuum consequatur. id si­quidem, quemadmodum in creaturis corporalibus admitti nequit, ita etiam ipsi coelo repugnat, corpori quidem sua natura, omnium aliorum rarissimo, & supra quam humana mente concipi possit, tenuissi­mo, talisque forsan proportionis, Aëris respectu qua­lis est Aër, respectu Aquae.

Ex iisdem etiam principiis pate [...]it, quam sint Arist. 1, de Coelo. falsa haec Aristotelis dicta: Unius corporis simplicis, unus est motus simplex, & huic duae species Rectus & Circularis: Rectus duplex, à medio, & ad medium, primus levium, ut Aëris & Ignis: secundus gravium; ut Aquae & Terrae: Circularis, qui est circa medium, competit Coelo, quod neque est grave, neque leve. Om­nis namque haec Philosophia nunc exulat, et per se concidit quatenus scilicet quamvis ex nova hac opi­nione statuatur verum esse, Corpori simplici uni­cum motum simplicem competere; nullus tamen ab Vide Co­pernicum de Revolu­tionibus. ea conceditus esse motus simplex, praeter circularem, per quem solum corpus simplex in suo loco naturali sistitur, et in unitate sua perstat, proprieque dici­tur moveri in loco: quo fit, ut corpus hac ra­tione motum in seipso unitum consistat; et quamvis moveatur, tamen quasi Immotum esset, in con­tinua [Page 694] quiete perduret. Motus autem rectus qui proprie est ad locum, in solum rebus aptari potest, quae sunt extra locum suum naturalem, à sua unio­ne remotae, & ab unitate sui totius, imo ab eo separatae & divisae: quod ipsum cum sit Naturae & formae Universi contrarium, sequitur necessa­rio motum rectum, iis demum rebus conveni­re, quae ea perfectione, quae secundum propriam naturam illis competit, destituuntur; quamque per motum hunc rectum, adipisci satagunt, donec cum suo toto & sua unitate redintegrentur, loco­que suo naturali restituantur, in quo demum, per­fectionem suam consecuta, tandem quiescant, & maneant immota. In motibus ergo rectis, nulla esse potest uniformitas, nec simplicitas; siquidem va­riant pro irregularitate levitatis, aut gravitatis suorum corporum; proptereaque in eadem, quae in principio illis fuit, velocitate aut tarditate, ad fi­nem usque non perseverant. Vnde videmus, ea quae suo pondere deorsum feruntur, primum qui­dem lento motu, post vero quanto magis centro ap­proximantur, tanto citiore veluti casu praecipitari: & contra, quae per levitatem sursum feruntur (quem­admodum terrestris hic noster Ignis, qui nihil aliud est, quam fumus ardens, flammaque incensus) vix in sublime sese erigere, quin eodem fere momento, visum subterfugiant, & evanescant; pro­pter scilicet rarefactionem & extensionem, quam acquirunt, ubi primum vinculis soluta sunt, quae violenter, & contra propriam naturam, illa deorsum, & in demisso loco detinuerunt. Ob quas rationes, manifesto apparet, nullum motum rectum, dici posse Simplicem non solum eo quod (ut dictum est) non sit aequabilis & uniformis, [Page 695] sed & quia mixtus est cum circulari, qui in Recto Motus re­ctus, semper est mixtus cum circu­lari. abditus per occultum consensum, propter Natu­rae scilicet identitatem, partium cum suo Toto: Quia cum totum circulariter moveatur, oportet & Partes, ut Toti suo uniantur, (quam vis per accidens move­antur interdum motu recto) Circulari motu (licet Motus Cir­cularis, vere Simplex, & perpetuus est. non adeo manifesto) ad instar totius moveri. Sic (que) tandem evincimus, Circularem motum solum esse Simplicem, Uniformem, Aequabilem, & ejusdem te­noris, eo quod interna sua causâ nunquam desti­tuatur; cum è contrario, motus Rectus qui est Gra­vium Motus Cir­cularis est Totius Re­ctus autem Partis. & Levium) causam suam habeat imperfectam & defectivam, imo ab ipsomet defectu ortam, nec ad aliud, quam ad finem, & sui terminationem, tenden­tem & aspirantem: siquidem gravia & levia, postquam proprium, & naturalem locum adepta sunt, confe­stim Motus Re­ctus & cir­cularis co­incidunt, & simul eidem corporipos­sunt compe­tere. à motu desistunt, illis per levitatem & gravita­tem concitato. Motus ergo Circularis, cum sit Totius, Rectus autem, Partis non utique recte hae differen­tiae ponerentur in Motu, ita ut motus alius dicatur Rectus, alius Circularis, quasi alter cum altero stare non possit: quia uterque simul esse potest, imo secun­dum Naturam, eidem corpore competere; non mi­nus quam homini, aeque naturaliter competit, Sensus at (que) Rationis compotem esse, cum hae differentiae, non [...]int sibi invicem oppositae. Unde Motui solum oppo­nitur Quies & Immobilitas; non autem Species una Motus, alteri speciei. Aliae autem differentiae, à medio ad medium, & circa medium, distin­guentur non realiter, sed solum formaliter, velut Punctum, Linea & Superficies, quorum nullum, nec sine alio esse potest, nec sine Corpore. Ex his patet, quantum haec Philosophia, ab Aristotelica; tantum etiam novum Systema Cosmographicum, [Page 696] à communi hactenus probato distare. Quod inci­denter dictum sit, ex occasione explanationis quinti fundamenti; Nam quoad praedictarum positionum veritatem aut falsitatem, (quanquam eas probabilissi­mas esse cens [...]am) nihil in praesentia statuere, nec de iis ulterius inquirere decrevi.

Sextum & ultimum fundamentum hoc est. Res omnis Talis simpliciter denominatur qualis est, comparatione rerum omnium, aut multarum quae majorem in eo genere numerum constituunt; non autem respectu paucarum, quae minorem earum constituunt partem. Velut, Vas, absolute Ma­gnum non dicetur, eo quod tale sit, cum duobus tribusve aliis comparatum, verum absolute Ma­gnum dicetur, & erit, si magnitudine, omnia indi­vidua, aut majorem eorum partem superet: Net eti­am Homo absolute Magnus dicetur, quia Pygmeo major nec etiam absolute parvus, quia Gigantibus minor, sed Magnus & Parvus, absolute nominabi­tur, comparate ad ordinariam majoris hominum, partis staturam. Ita Terra Elata, aut Humilis, non est absolute dicenda, eo quod talis esse reperia­tur respectu minimae alicujus partis Universi; nec vice versa, absolute Alta esse dicetur, comparatio­ne ad Centrum Mundi, aut paucas aliquas partes Vniversi, ipsi centro viciniores qualis est sol, Mercu­rius, Terra, [...]ua ratione ab­solute i [...] fima m [...]ndi parte e [...]se, dici possi. & Venus; sed talis denominabitur absolute, qualis esse comperietur comparatione majoris nu­meri sphaeratum & corporum Vniversi. Terra igi­tur comparatione totius circuitus octavae sphaerae, omnes corporales creaturas includentis, & compara­tione Jovis, Martis & Saturni, simulqu; etiam Lunae, multo (que) magis, corparatione aliorum corporum (si aliqua dantur) supra octavam sphaeram, & sin­gulariter [Page 697] Coeli Empyrei, vere in loco Mundi infimo, Christus vere in in­carnatione è Caelo de­scendit, & in Ascentio­ne, in Cae­lum ascen­dit. pauloque minus, in ejus Centro esse dicetur, nec ullis superstare dici poterit, nisi Soli, Mercurio, & Veneri: Unde absolutè simpliciterque, illi, nomen Corporis Infimi, non autem supremi, vel Medii, com­petet. Si (que) ad ea, è Caelis praesertim (que) ab Empyreo appellere, (quemadmodum accipitur Christi è Cae­lis descensu ad sacrosanctam incarnationem) & ab ea, ad Caelos meare (ut in Christi, ad Coelos accessu, in ejus gloriosa Ascentione) vere, & propriè est, à Cir­cumfentia, ad Centrum descendere; & à partibus, Mundi Centro proximis, ad ultimam ejus Circum­ferentiam ascendere. Hoc itaque fundamento, facile, congruenter (que) veritati, propositiones Theologicae explicari possunt: quod etiam eo magis confirmatur, quod (ut ame observatum est) omnes ferme S. scriptu­rae autoritates, quae Terram Caelis opponunt, quam maximè convenienter, & apte intelliguntur de Caelo Empyreo (omnium Caelorum supremo, & spiritua­li, ratione fiuis) non autem de Caelis inferioribus, & intermediis, qui Corporales sunt, & in Corpo­ralium creaturam gratiam fabricati: sicut, quando in plurali numero, Coeli nominantur, tunc omnes Caeli indistinctè & confuse intelliguntur, tum ipsum Empyreum, tum Caeli inferiores. Quam quidem expositionem, quilibet (attente adver­tendo) 1. Corinth. 12. sive in Corpore, si­ve extra corpus, ne­scio. per se, verissimam esse comperiet. Et sic, hac ratione tertium Coelum, ad quod raptus fuit D. Paulus, per hoc fundamentum accipietur pro Empy­reo: Pro Primo quidem Caelo, intelligendo spatium immensum Corporum errantium & mobilium, à Sole illuminatorum, in quo sunt Planetae, simul­que Terra mobilis, cum sole immobili, Qui instar Regis, in Augusto suo Tribunali, verendâ Majestate conspicuus, immotus, & constans manens, in Cen­troque [Page 698] [...] [Page 697] [...] [Page 698] omnium sphaerarum consistens, Corpora Sol, Rex, Cor & Lampas Mundi. omnia Caelestia, vitalis suae Lucis indiga, illique, ejus gratia, mendicatim oberrantia, (ipse [...]) Divino suo jubare, benignè hilarat, Mundi (que) totius theatrū omnes (que) ejus partes, etiam minimas, velut Lampas immortalis & sempiterna, summâ & ineffabili digni­tate, liberaliter undiqua (que) fovet, & illustrat. Secun­dum Caelum dicetur Caelum Stellatum, communiter Octava Sphaera vel Frmamentum, nuncupatum, in quo sunt omnes Stellae fixae, & quod secundum hanc opinionem Pythagoricam, omnis (quemadmodum Sol, & Centrum) motus est expers, mutuum sibi cor­respondentibus, quoad immobilitatem, Centro, & ultima ejus circumferentia. Tertium autem dicetur Caelum Empyreum, sedes Beatorum. Juxta haec ex­plicatur, Aenigma Platonis. vid. Theod. de Graec. affect. cu­rat. lib. 2. Steuch. lib. de Perenni Philos. & simul patefit mirandum illud arcanum, & profundum mysterium, aenigmatice à Platone, Diony­sio Syracusano revelatum: Circa omnium regem sunt omnia & Secunda circa Secundum, & Tertia circa Tertium: Quia Deus Spiritualium Centrum existens; Corporalium, Sol; Mixtorum, Chri­stus; hauddubiè quibuslibet his centris, circumstant res, illis correspondentes, & analogae, semperque Centrum, nobilior & dignior censentur esse locus unde in Animalibus Cor, in Plantis Acinus, in quo germen consistit, illarum perpetuitatem conser­vans & virtualiter totam includens planetam, sunt in Medio, & in Centro; quod innuisse sufficiat, cum alterius sit loci, fusior horum explicatio. Cum hoc fundamento, solvuntur autoritates & rationes, Ter­tiae, Quartae, & Quintae Classis.

His adjungatur, Solem etiam, Mercuriumque, & Venerem (respectu scil. Terrae) censenda esse supra, & non infra ipsam Terram, quantumvis respectu [Page 697] Universi, imò etiam absolutè, infrà sint: Ratio est, quia respectu Terrae, semper circa ejus superficiem apparent; quam etiamsi non circumdent, tamen per Motum ipsius Terrae, mox unam, mox alteram ejus Circumferentiae partem respiciunt. Cum itaque ea quae in Corpore sphaerico, circumferentiae sunt vici­niora, & remotiora à Centro, dicantur esse supra ip­sum, quae autem Centro magis adnituntur, di­cantur esse infra; perspicuè sequitur, dum Sol, Mer­curius & Venus, non solum ipsius Terrae superficiem & circumferentiam versus, sed longe amplissimo ex­tra illam spatio, ab omnique parte, successivè illi ob­vertuntur, illamque respiciunt, & ab ejus Terrae Centro, remotissime distant, ipsius terrae respectu, dici supra eam esse; sic (que) è converso, Terram, illorum respectu, dici esse infra; quantumvis è contrario, respectu Universi, Terra revera illis sit multo elatior. Eccles. 1. 2, 3. & per totum fere. Et sic salvatur autoritas Ecclesiastae pluribus in locis, ea quae in Terra sunt, aut fiunt indicans his verbis; Quae fiunt, vel sunt sub Sole: Et eodem modo, ad verum sensum reducuntur eae phrases, quibus dici­tur; Nos esse sub Sole, & sub Luna, unde Terrena, sublunarium nomine indigitantur.

Sexta classis, difficultatem promit, tam huic Co­pernicanae, quàm vulgari opinioni communem, ideo­que parum refert eam solvere: Quatenus autem Co­pernicanae adversatur, ejus, ex primo fundamento, solutio in promptu est.

Quod autem in quarta Classe additur, sequi ex hac opinione, Insernum (siquidem Terrae est inclu­sus, ut communiter creditur) circulariter motum iri circa Solem, & in ipso Coelo, sicque Infernum, in Coelo esse futurum Videtur mihi, aut ignorantia, aut calumnia, quae potius ex odioso verborum sensu, [Page 698] quàm ex veris rationibus è naturae rerum sine eru­ [...]is, Coelum se­cundum Copernica­num, idem est cum Ae­there tenu­issime, dif­fert autem a Paradi so. Coelos omne [...] su pergresso. argumentationi suae fidem captet: siquidem hîc, Coelum nequaquam accipitur pro Paradiso, nec se­cundum communis opinionis sensum, sed (ut suprà dictum est) secundum Copernicanam, pro Aëre sub­tilissimo, & purissimo, longêque hoc nostro, tenuio­ri & rariori; unde Stellarum, Lunae, et Terrae solida corpora, in Circularibus, et ordinariis suis motibus, ill [...]m permeant, (sublatâ per hanc opinionem, Ignis sphae [...]â) Et quemadmodum, secundum commu­nem, non fuerit absonum, dicere, Infernum in Cen­tro Terrae istiusque Mundi demersum, supra et in­fra se, imò et lateraliter, habero Coelum, & Paradi­sum, esseque in medio omnium corporum Coele­stium, (quasi indigniori esset loco collocatus) ita, nec in hac, vitio vertendum erit, si ex alio systemate, parùm à vulgari discrepante, haec eadem, aut simi­lia, quae ex illa, consequantur. Aeque enim in Co­pernicana, ac in communi Infernus in Elementorum fece, & in ipsius Terrae Centro, repositus sensetur, ad cohibitionem, & poenam damnatorum. Quaprop­ter, rationum defectu, non fuit illudendum odiosis, & inanibus verborum tricis, cùm verus eorum sen­sus nullâ obscuritate adumbretur, & cuivis, purgato Intellectu praedito, liberalibusque disciplinis, impri­misque Mathematicis, vel leviter instructo, in promp­tu sit, easdem, aut parum diversas, ab utraque harum opinionum, consequentias manare.

Ex his fundamensis, & eorum interpretationibus, apparet, opiniouem Pythagoricam, & Copernicanam, adeo probabilem esse, ut forte etiam, probabilitate, Ptolemaicam superet; Cum ex ea, Systema eliciatur ordinatissimum, & miranda mysteriosa (que) ipsius Mun­di constitutio, potiori tum ratione tum experientiâ [Page 699] nixa, quàm ex Ptolemaicâ, nihil illi interea obstanti­bus S. Scripturae autoritatibus, nec Theologicis Pro­positionibus, opportunè & appositè (ut posse id fieri ostendimus) cum ea conciliatis. Cum (que) per eam, ex­peditissime non solùm salventur phoenomena omni­um Corporum Coelestium, sed & multa rationes na­turales patefiant, quae nullá aliâ viâ, nisi difficillime ca­pi possent; Cum (que) tandem ab Astronomiam & Philo­sophiam, faciliorē aditum praebeat, sublatis omnibus supervacaneis, & imaginariis inventis; ad hoc solùm ab Astronomis productis; ut per ea, ratio tot & tam variorum motuū Orbium Coelestium consta reposset.

Quis scit, an in miranda Candelabri fabrica; quod reponi debuit in tabernaculo Dei; amantissimus no­stri Deus, occulte nobis voluerit Universi Systema adumbrare, praecipuè vero Planetarum? Facies Can­delabrum ductile (inquit textus) de auro mundissimo Exod. 24. Hastile ejus, & Calamos, & Scyphos, & Sphaerulas, ac Lilia, ex ipso procedentia, Hîc, quinque res describuntur, Hasta Candelabri in medio; Ca­lami in lateribus; Sciphi, Shaerulae, & Lilia: Et cùm Hasta, non possit esse, nisi una, immediatè describuntur Calami in haec verba: sex calami egre­dientur de lateribus, tres ex uno latere, & tres ex alte­ro. Fortè hi sex Calami nobis sex Coelos desig­nant, qui circa Solem hac serie moventur, Satur­nus omnium tardissimus, & remotissimus, cursum suum circa Solem per omnia duodecim Zodiaci signa, annus triginta perficit: Jupiter ei proxi­mior, annis duodecim: Mars adhuc vicinior, du­obus: Terra, quae & adhuc ei magis est vicina, eandem viam, simul, cum orbe Lunae, annuo spa­tio, duodecim scilicet mensibus peragrat: Venus, quae etiam adhuc vicinior est, novem mensibus: [Page 698] [...] [Page 699] [...] [Page 700] Mercurius tandem, qui omnes Solis vicinitate anteit, diebus octoginta, totum suum cursum, circa Solem perficit. Post sex Calamorum descriptionem, per­sequitur Sacer Textus, descriptionem Scyphorum, Sphaerularum, & Liliorum inquiens: Tres Scyphi, quasi in Nucis modum, per Calamos singulos, Sphaerulaeque Simul, & Lilium: & tres similiter scyphi instar nucis in Calamo, altero, sphaerulaeque simul, & Li­lium: hoc erit opus sex Calamorum, qui producendi sunt de Hastili: In ipso autem opus Candelabro erunt quatuor scyphi, in nucis modum, sphaerulaeque per singu­los, & Lilia: Sphaerulae sub duobus Calamis per tria loca, quae simul sex fiunt, procedentes de Hastili uno. Nequit quidem intellectus mei tenuitas, omnia quae in hac Sapientissima rerum dispositione, recondita sunt, introspicere: stupens tamen, & admirabundus dicam. Quis scit, Num Tres Scyphi, in Nucis modum, singulis Candelabri Calamis inserendi, Globos eos innuant, recipiendis, (qualis est Terra haec nostra) quam immittendis influxibus aptiores? Forsan & de­notant eos Globos, ope Optici Telesco pii novissimè detectos, cum Saturno, Jove, Venere, nec non etiam fortè cum aliis Planetis participantes. Quis scit etiam, Num iisdē Globis, occulta aliqua sit proportio, cum illis Sphaerulis, et Mysteriosis Liliis à S. Scrriptura in­sinuatis? Verùm satius hîc fuerit, humanam audaciam cohibere, et Harpocratico silentio, à Tempore, Veri­tatis 3. Reg. 7. & 2. Paral. 4. indice horum Mysteriorum patefactionem ex­pectare, Salomon decem Candelabra ex eodem Mo­sis praescripto fabricatus est, quae in Templo à se, sum­mo Deo erecto, collocavit, singulatim scilicet quin­que: quod et ipsū, haud dubiè, abditissimos habet sen­sus. Gen. 2. Non etiā mysterio caret Pomū illud scientiae boni et mali, primis nostris Parentibus à Deo prohibitum: [Page 701] quod nonnulli dicunt fuisse Ficum Indicā, In qua haec advertenda sunt, primo eam multis acinis refertam esse quorum cui (que) proprium est centrum: secundo cum per se dura & solida sit, tamen circa circumfe­rentiam, rarioris, & tenuioris esse substantiae, non secus ac terram, quae cum in centro, partibus (que) illi vicinis, saxosa, metallica, & compacta sit, quanto ma­gis ad circumferentiam porrigitur, tanto partes ejus videntur esse tenuiores: quin & supra se, corpus aliud habet rarius, Aquam, cui etiam aliud superinducitur, omnibus aliis inferioribus, corporib. subtilius, Aer.

Eandem ficum, Indicae similitudinem nobis exhibet, Malum Punicum, seu Granatum, cui innumeris illis acinis policentricis, quorum singuli, in partibus, à suo centro remotioribus, & ad circumferentiam porre­ctis, substantiae adeo sunt subtilis & rarae, ut leviter compressi, fere toti, in liquorem & succum tenuissi­mum convertantur. Cujus fructus, libuit divinae sa­pientiae mentionem facere, ejus (que) figuram, opere tes­sellato, in veste sacerdotali Aaron, acu pingi praece­dit. Deorsum (inquit Deus) ad pedes ejusdem tunicae, Exod. 20. & 39. per circuitum, quasi Mala Punica facies, ex hyacintho, & purpura, & cocco bis tincto, mixtis in medio tin­tinnabulis, ita ut tintinnabulum sit aureum, & Malum Punicum; rursumque tintinnabulum aliud, & Malum Punicum. Idque, Mundi effigiem, mysticè significare, Sap. 18. v. 24. Solomon profitetur dicens In veste Poderis, quam ha­bebat totus erat Orbis Terrarum, & Parentum Mag­nalia in quatuor ordinibus lapidum, erant sculpta, & magnificentia tua, in Diademate capitis illius scul­pta erat.

Idem & nobis significat Uva, & similiter omnes alii fructus, sed praecipue. Ficus, Uva & malum Punicum: Num. 20. unde fere sem [...]er haec tria, in scripturis, junctim po­nuntur. [Page 702] Sic Num. 20. queritur populus Israel ad­versur Num. 20. Mosem, & Aaron: Quare nos fecistis ascendere de Aegypto, & adduxistis in locum istum pessimum, qui seri non potest qui nec ficum gignit, nec Vineas, nec Malogranata? Quasi innuens, haec fructuum gene­ra, sibi instar omnium aliorum prae eorum excel­lentia, futura fuisse. Et apud Joelem, Vinea con­fusa Ioel. 1. est, & Ficus elanguit, Malogranatum, & Pal­ma, & Malum, & omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium à filiis hominum: Item apud Agg. 2. Aggeum: Num quid jam semen in germine est: & ad­huc vinea & ficus, & Malogranatum, & lignum Olivae non floruit Itidem in Deuteronomio, laudatur ter­ra Deut. 8. promissionis Terram frumenti hordei ac Vinearum, in quâ ficus, & Malogranata, & Oliveta nascuntur. 3. Reg. 1. & 4. Reg. 25. & 2. Paral. 3. & 4. & Hier. 52. Et in Templi structura à Salomone ex divina inspi­ratione, suscepta, pro summitatum Columnarum ornamento ponuntur multi Malorum Punicorum ordines: Cujus rei non in uno solum, sed multis in locis S. Scriptura meminit: Imo & aliquando inci­denter, & ex occasione, mirandam & sapientissimam hanc mundi fabricam, Coelorum ordinem, Creatura­rumque spiritualium & corporalium dispositiones, spiritus sanctus aenigmatice disposuit, per emblema­ta parabolas, & figuras, ne velut obcaecarentur à micante splendore tam excellentis objecti. Vnde videtur, posse nos, in his rebus Doctrinalibus & am­biguis, ope S. Scripturae eodem modo philosophari quo nos opportet pro intellectione Propheticarum: quae cum sint obscurissimae, tunc solum plene intelli­gentur, & appositè applicari poterunt, cum adim­pletae fuerint, non autem prius: Ita quoque, Com­perto Vero systemati Universi, tunc denium signi­ficationes harum figurarum & aenigmatum, nobis in­notescent. [Page 703] Quemadmodum, priusquam per filii Dei adventum, nobis patefactum esset mysterium Sa­cro Sancto Trinitatis, ignorabatur, nec poterat con­jici, quid sibi vellent haec verba, In principio crea­vit Elochim Coelum & Terram: siquidem non consta­bat, Gen. 1. quomodo plurale verbum Elohim (quasi dicat Dii) cum singulari verbo, creavit, copulari posset. Sed revelato Mysterio Unitatis essentiae, & Trinita­tis Personarum in Deo, statim cognitum fuit, sin­gularem numerum, Creavit, referendum esse ad U­nitatem essentiae; (siquidem Opera Trinitatis, ad extra sunt indivisa) & pluralem, Elohim, ad Perso­nas. Quisnam, quaeso, priscis saeculis, id arcanum divinasset? Quemadmodum & ter repetitum Dei no­men in Ps. 66. Benedicat nos Deus, Deus noster, benedi­cat nos Deus: Tunc enim primum videri potuit, esse pleonasmus, & repetitonis superfluitas: sed postpatuit, Davidem ibi explicasse benedictiones diversorum suppositorum, Patris scilicet, Filii, & Spiritus S. In­numera alia his similia exempla invenire est in Sacris Literis. Concludens ergo cum Davide Psal. 91. di­cam, Quam magnificata sunt opera tua Domine: ni­mis profundae factae sunt cogitatione [...] tuae: vir insipi­ens non cognoscet; & stultus non intelliget haec.

Haec in praesentia, circa non improbabilem De Mo­bilitate Terrae & Stabilitate Solis opinionem, Theo­logicè mihi dicenda occurrerunt; quae Rev. V. P. pro amore & studio, quo virtutē & scientias prosequitur fore gratissima confido. Caeterum (ut & P [...]ev. V. P. aliorum meorum studiorum ratio constet) spero quam primum typis mandare secundum Tomum In­stitutionum omnium Doctrinarum, in quo contine­buntur omnes artes Liberales, ut illi jam significavi in Syntaxi, & specimine [...]me jam edito, & sub ve­stro [Page 704] nomine, vulgato: Quinque reliqui Tomi poste­riores à me promissi (in quibus continebitur Philo­sophia, & Theologia) aliquantulum differentur, indies tamen perficiuntur: intereaque temporis, e­detur liber, De Oraculis, ad finem jam perductus, si­mul cum tractu, de divinatione artificiosa. Et nunc arrhabonis vice, vobis huic epistolae alligatum mit­to tractatum, de divinatione Naturali Cosmologica, sive de Prognosticis & praesagiis naturalibus muta­tionum Temporum, & aliarum rerum, ad quas per­tingere potest Natura. Deus omnia fausta vobis im­pertiat.

Reverendissimae V. P.
Humillimus servus Paulus autonius Foscarinus.

Imprimatur.

P. Ant. Ghibert. Vic. Gen.

Ioannes Longus Can. & Cur. Archiep. Neap. Theol. Vidit.

INDEX RERUM PRAECIPVARUM in COPERNICANO Systemate GALILAEI. p. principium paginae, m. medium significat.

A.
  • ABstractè res aeque procedunt ac in concreto 2 [...]8. m.
  • Academicus Lynceus (Autor libri) primus Macularum solarium, aliarumque novitatum caelestium detector 475. m. de motu terrae nihil definitive pronunciat: sed ratione utriusque partis pro­ponit; judicium sapientioribus committit. 573. f. 645. f. 142. f. 378. f. 491. f. Promittit novam scientiam de Motu Locali. 28. p. 224. m. 309. f. 648. f.
  • Acceleratio motus naturalis gravium fit secundum numeros impares, in­cipiendo ab unitate. 309. p. Adde Grav.
  • ex Accidentibus communibus non possunt cognosci naturae diversae 368. f.
  • Activitatis sphaera. vid. sphaera act.
  • Adamantes cur explanentur in facies multiplices. 101. m.
  • Aër motum conceptum non servat. 207, f. semper nos eadem sui parte contingens, nos non ferit. 352, f.
  • Aëris, montibus altissimis subjecti pars motum terrae sequitur 193, f. motus aptus ad rapiendum secum res levissimas, gravissimas non item. 194. p. violentia 254. p.
  • Aërem circumferri raptu asperae superficiei terrae probabilis, quàm mo­tu caelesti 610, p. 612, p.
  • Aestus maris; ac terrae mobilitas se mutuo confirmant 578, p. fieri non potest immobili stante terra 578, f. 586, f. cur in maribus parvis & lacubus non fiat 600, m. cur in longissimis pelagis aliquibus non sentiatur 603, p. quare senis horis fiat 602, p. cur in extremis simi­bus maximus, & in intermedus partibus minimus 603, m. an depen­dere possit à motu Caeli diurno 616, p. & seq. res minima est respectu vastitatis marium, & velocitatis motus terrae 636, m. non produci­tur à simplici motu globi terrestris 643, m.
  • Aestus marini tres periodi, diurna, menstrua & annua 580, m. primaria causa 594, m. accidentia diversa 595, p. specialium accidentium ra­tio reddita 600, p. accidentia quaedam magis recondita 604, f. trium periodorum causae fusè declaratae 620, f. alterationes menstruae & annuae unde pendeant 461, m. Adde Fluxus & refl.
  • Aeternum quod esse non potest, etiam non potest esse naturale 182, p.
  • [Page]Affectiones infinitae forsan unica solummodo sunt 138, m.
  • Alchymistae fabulas poëticas interpretantur de secretis aurificinae 146. f.
  • Alphabetum, omnium scientiarum seminarium 145, m.
  • Alterabilitas non toti terrae, sed partibus convenit 75, m.
  • Anatomici & Ianii differentia 3 [...]7, p.
  • Animae mortalitatem aequè ac immortalitatem ex Aristotele probare, Sophistis in proclivi est 149, m. & seq.
  • Animalia quare fatigentur 377, m.
  • Animalium motus violentus rectus quàm naturalis appellatur 377, m. motus omnes unius sunt generis 359, m. motus omnes circulares 359.
  • ab Animalium motu fatigationi obnoxio, argumentum contra Coper­nicum 373, f. & seq. Adde motus animal.
  • Antipathia & Sympathia, quid Philosophis 569, p.
  • Antitycho (Claramontius) qualiter astronomos confutet 63, m. ob­servationes Astronomicas ad suum institutum detorquet 64, p. pra­ve intellectis Kepleri verbis, eum stulte suggillat 374, f. & seq.
  • Antitychonis responsionum vitia 71, m. & seq. instantia in ipsum te­torquetur 378, p. methodus in confutandis Astronomis 389, p.
  • contra Antitychonem De tribus novis stellis disputatur 343, f. & seq. 387, f. & seq.
  • Apelles fictus de maculis Solaribus 476, m.
  • Apparentiarum rationem reddere, scopus Astronomis 469, m.
  • Aqua elevata in extremitate, ultro redit ad aequilibrium 595, m. intu­mescit ac detumescit in partibus vasis extremis, & currit in interme­diis 596, f. aëre aptior ad conceptum impetum servandum 609, m.
  • Aquae cognitione carens, nil de navibus & piscibus imaginari sibi posset 77. p. cursus quare per angusta loca velociot quā per spatiosa 604, p. elementum sphaerica supersicie constare, inepta probatio 575, p. & seq. reciprocationes in vasis brevioribus sunt frequentiores 595, f. major profunditas reciprocationes facit frequentiores 596, p. re­flexio minus clara quàm terrae 129, m.
  • Archimedes ab hominis imperiti censura vindicatus 284, p.
  • ab Archimede constructo instrumento diffidit Ptolemaeus 536, f.
  • Argentum laevigatum cur scabro fit obscurius 102, m.
  • Aristoteles mundum perfectum facit, quod triplici dimensione constet 2, m. Logicae inventor, fallere non potest 38, m. si nostrisaeculi no­va reperta vidisset, opinionem fuisset mutaturus 61, p. propositio­nem de motu super re immobili, ab antiquis acceptā pervertit 155, f. miraculo tribuit effectus, quorum causae ignorantur 584, f.
  • Aristotelis dogmata discutiuntur 2. & seq. 10. & seq. 38. & seq 181. & seq. 203. & seq. 384. & seq. 446. f. 311. m. error, putantis, gravia cadentia moveri secundum proportionem gravitatis ipsorum 39, f. Paralogis­mus [Page] manifestús 39. f. 40. p. defectus in assignanda causa, cur Elementa sint generabilia & corruptibilia 51. m. mancipia 144. p. 177. f. 260. p. 447. f. mors 60 [...]. f. 622. f. autoritatem minuunt, eam aucturi 147 m. sectatorum quorundam servilis pusillanimitas 150. p.
  • Aristoteli nimium adhaerentes, repraehensione digni 150. f.
  • ex Aristotele animae mortalitas juxta ac immortalitas probatur à So­phistis 149. m. & seq.
  • Aristotelicae Philosophiae ruina 70. m. & seq.
  • Aristotelicae philosophandi methodi requisita 144. f.
  • Aristotelici centones, omnium scientiarum seminaria 144. & seq.
  • Aristotelicorum quorundam posillanimitas 150. p.
  • Artium primi inventores magni faciendi 563, f. 564. p.
  • Astronomia gradatim inventa 634. p. & seq.
  • Astronomorum praecipuus scopus, apparentiarum rationes reddere 469. m.
  • Astronomelli 390. m.
  • Aucupes quomodo aves in aëre conficiant 244. f.
  • ab Avium volatu objectio contra terrae motum 229. f.
  • Avium volatus cum motu terrae conciliatus 252. 253. 254. 256. 257.
  • Aura perpetua intra Tropicos versus Occidentem 612. m.
  • Auri faciendi ars è fabulis poërarum elicita 146. f.
  • Autor libelli Conclus. vide Conclusionum libellus.
  • Axiomata philosophica ab omnibua admissa 550. m.
  • Axis terrae. vid. Terrae Ax.
B.
  • Balaenae 510. p.
  • à Bombardarum ejaculationibus argumenta pro Terrae quiete 170. f. 171. m.
  • Bombardicae ejaculationes expensae, & responsum ad argumenta contra terrae motum inde sumpta 212. 229. f. & seq. 239. p. & seq.
  • Bonarotae excelsum ingenium 136. p.
  • H. Borrii sententia de aestu maris 582. f.
  • Buovoli 324. p.
C.
  • Caelum aëre nostro subtilius 63. f. fluidum 161. f.
  • Caelum esse inalterabile, male probatur ex co quod nulla ibi visa alte­ratio 56. f. alterabile statuere, magis Aristotelicum est, quàm inalte­rabile 69. p.
  • Caeli incorruptibilitatem ut probet Aristoteles 43. p.
  • de Caelo propter ejus distantiam exacte disseri non posse statuit Ari­stot. 68. m.
  • in Caelo multa nobis invisibilia 509. p.
  • Caelestis materia intangibilis 88. m.
  • [Page]Caelestis substantia impenetrabilis secundum Aristor. 87. f.
  • Caelestia corpora nec gravia, nec levia, secundum Aristot. 38. p. sunt ge­nerabilia & corruptibilia eo ipso, quia ingenerabilia & incorr. 48. p. tangunt, sed non tanguntur ab elementis 49. f. usibus terrae destina­ta, non nisi motu & lumine opus habent 74. m. mutuâ inter se ope­ratione an careant 75. p. alterabilia in partibus externis 75. f.
  • inter Caelestia corpora non est contrarietas, per Arist. 49. p.
  • Caelestium corporum differentiam ab Elementaribus Aristoteles male deducit ex diversitate motuum 41. m.
  • Caelestibus corporibus cur perfectam sphaericitatem tribuant Peripate­tici 109. m. Adde Corpora Cael.
  • Caesaris Marsilii observatio de linea meridiana mobili: Ejusdemque encomion 645. p. & seq.
  • Capite plus viae quàm pedibus conficitur 238. m.
  • Centrum mundi si est idem quod Planetarum; Sol, & non terra, in eo collocabitur 449▪ p.
  • ad Centra sua feruntur cunctae partes omnium globorum mundano­rum inclinatione naturali 36 f.
  • Chaiybs laevigatus, certo aspectu clarissimus, & alio obscurissimus 102. f.
  • Chaos primum 17. m.
  • le Chiose 219. p.
  • Circularis figura sola refertur inter postulata 290. f.
  • Circularis motus non acquiritur absque praecedente motu recto 31. f. perpetuo uniformis. ibid. solus uniformis 33. f. perpetuo continua­ri potest 34. p. & quies conservando ordini sunt 34. f. non compo­nitur è duobus motibus rectis 572. p.
  • Circularis motus causa 327. f. velocitas crescit quantum circuli dia­meter 374. f.
  • Circulari motui nihil esse contrarium, probatio Arist. 43. m. velocitas uniformis convenit 19. m.
  • in Circulari motu quodlibet circumferentiae punctum est principium & finis 33. f.
  • Circulares motus finiti & terminati, partes Mundi non perturbant 33. m. non sunt contrarii secundum Aristot. 158▪ p.
  • Circulares sunt omnes animalium motus 359. f. Adde Motus circul.
  • Circuli circa proprium centrum regulariter moti partes moventur mo­tibus contrariis 593. p. & seq.
  • Claramontius. vide Antitycho.
  • Clavius 497. f.
  • Cognoscendi modus Divinus ab humano diversus 137. p.
  • Cometae supra Lunam 62. f.
  • Communis mo [...]s. vid. Motus.
  • [Page]Conclusionis certitudo, demonstrationis inventionem adjuvat 92. p.
  • Conclusionum libellus 238. f. refutatus 120. f. & seq. 304. p. & seq. Ejus Autor accommodat res proposito suo, non autem propositum rebus 125. p.
  • Continens & contentum moveri circa idem centrum, probabilius est, quam circa diversum 448. f.
  • Contraria, quae sunt causa corruptionis, non resident in illo ipso cor­pore, quod corrumpitur 49. m.
  • Contraria principia non possunt inesse eidem subjecto 329. p.
  • Contactus sphaerae in unico puncto 283. m. & seq. non est sphaerae per­fectae proprius, sed curvis figuris communis 289. m.
  • Copernicus Terram globum planetae similem statuit 1. m. an erret, eas­dem operationes diversis naturis assignando 368. p. turbat Univer­sum Aristotelis 372. m. restaurat Astronomiam super hypothesi Ptolemaei 469. m. qua re motus Systema suum stabilierit ibid. f. instrumentorum defectu multa ignoravit 514. f.
  • Copernici opinio an Philosophiae criterium evertar. 344. f. opinio improbabilis & absona, ut mirum sit inventos assertores ejus 458. p. perspicacitas admiranda 466▪ f. 467. f.
  • Copernicanae hypothescos dragramma 451. 542.
  • Copernicanum systema intellectu difficile, effectu facile 540. p.
  • Copernicani non ex ignorantia rationum contrariarum ita sentiunt 172. m. omnes initio contrariam opinionem suntamplexi: non au­tem Aristotelici 173. f. nimis largè admittunt propositiones aliquas dubias 248. m.
  • Cornutum argumentum 48. m.
  • Corpus simplex, ut terra, an possit moveri tribus diversis motibus 357. m.
  • Corpora ejusdem generis, habent motus, qui in genere conveniunt 370. p. caelestia. vide Cael. corp. luminosa. vid. Lum. corp. mun­dana initio recto motu, deinde circulariter lata, secundum Plato­nem 18. p.
  • Corruptibile recipit magis & minus, non item incorruptibile 110. m.
  • Corruptibilitatis vituperatores in statuas converti merentur 74. p.
  • Corruptionem à contrariis fieri, in dubium vocatur 45. m. & seq.
  • Culicum vinariorum generatio 45. f.
D.
  • Definitio omnes affectiones definiti complectitur 138. p.
  • Demonstrandi facultas è Mathematicis, non Logicis paratur 39. p.
  • Densitas & raritas 50. p.
  • Deus & natura curant res humanas, ac si nihil praeterea 507. p.
  • Dei cura erga genus humanum 507. m.
  • [Page]Dimensiones tres tantum esse, probatio Aristotelis 2. f. demonstratio Geometrica 6, p. 7. 8.
  • Directio Planetarum respectu fixarum cognoscitur 528. f.
  • Disputantium pertinacia in tuendis opinionibus praeconceptis 383. f. Peripate ticorum mos 646. f.
  • Diversae naturae nō possunt è communibus accidentibus cognosei 368. f.
  • Divinus intellectus quanto perfectior humano 137. p.
  • Divina sapientia infinities infinita 135. f.
  • Diurnus motus. vid. Motus diur.
E.
  • Effectuum cognitio deducit ad investigationem causarum 579. p. alte­rationes arguunt alterationes causarum 620. m.
  • Ejaculatio bombardae maxima 45. graduum 230. plura de bombardicis ejaculationibus, vide in Bombard.
  • Elephanti 510. p.
  • Elementa convenire in motu communi, nihilo magis minusve resert, quam in quiete communi convenire 369. f.
  • Elementis Peripatetici assignant pro naturalibus motibus eos, quibus nunquam moventur: & pro praeternaturalibus quibus semper 54. f.
  • Elementarium corporum propensio terram sequendi, limitatam quan­dam sphaeram habet 332. p.
  • Epicycli 471. p.
  • Exoticotameion Magni, Ducis 562. m. 567. m.
  • in Experientiis concedendis ut veris, cautissimos esse convenit 252. p.
  • Experimenta sensata ratiocinationibus humanis anteponēda 35. p. 55 p.
  • de Extrusione rerum circumactae rotae adhaerentium, disputatio. 262. f. & seq.
F.
  • Falsum & foedum, idem 180. f.
  • Falsa non sunt demonstrabilia ut vera 176. m.
  • Ferrum constare partibus subtilioribus, purioribus ac densioribus, quàm Magnetem 565. p.
  • Ferri substantia densissima 565. m.
  • Figura non est causa incorruptibilitatis, sed longioris durationis 109. f.
  • Figurae perfectio operatur in corruptibilibus, nō autem in aeterni 110. m
  • Figurae planae crescunt in duplicata linearum suarū proportione 463. m
  • Flexiones in animalibus non sunt factae propter motionum diversita­tem 359. m.
  • Fluxus & refluxus maris. vid. Aestus.
  • inter Fluxum & refluxum quies non interjicitur 384. f.
  • in Fretis nonnullis cur aqua semper in eandem plagam currat 606. f. Siculo, Herculeo, Magellanico, qualis aestus 607. m.
  • Frustra fit per plura &c. in hoc axiomate additamentum aeque bene su­perfluum est 167. m.
G.
  • [Page]Generabilitas & alteratio perficit potius corpora mundana, quàm con­trariae affectiones 72. m.
  • Generatio & corruptio tantum est inter contraria, secundū Arist. 43. p.
  • Generationes & mutationes in terra omnes cedunt in utilitatem homi­nis 76. p.
  • Genethliacorum vanitas 146. m.
  • Geometria damnatur à Peripateticis 551. p.
  • ob Geometriae studium nimium, Platonem taxat Aristoteles 550. f.
  • sine Geometria Physice philosophari non possumus 278. p. 281. m.
  • Geometrica accuratio in Physicis non requirenda 9. m. ghirigoro 238. p.
  • Gilbertus Geometriae non satis peritus 563. m.
  • Gilberti error in re Magnetica 574. p▪ Philosophia Magnetica 554. m. methodus philosophandi 559. m.
  • Globi, è Lunae concavo decidentis tempus supputatum 305. p. & seq.
  • à Gravi cadente transmissa spatia, sunt ut quadrata temporum 309. m.
  • Gravia descendentia, dubium est, an moveantur motu recto 35. f. mo­ventur ad centrum Terrae per accidens 37. f. verius dicuntur tende­re ad centrum terrae, quàm Universi 41. m. prius sunt quàm centrum gravitatis 341. m.
  • Gravium inclinatio ad motum deorsum, aequalis est resistentiae ad mo­tum sursum 227. m. naturaliter descendentium acceleratio crescit de momento in momentum 319. f. motus sursum non minus est natu­ralis quàm deorsum 328. m. & seq. aggregato magno transposito, particulae ab eo separatae idem sequerentur 341. f.
  • Gravia ad medium, & levia ad concavum moveri, sensus ostendit 35. m. moveri secundum proportionem suae gravitatis, error Aristotelis re­futatus 311. p. deorsum moveri non magis scimus, quàm quid mo­veat stellas in gyrum. &c. 327: f.
  • Gravia corpora. adde Levia▪
  • Gravitatem majorem major velocitas compensat 299. p.
H.
  • Hastile ut in manum projicientis equitis inter cursum recidat 213. f.
  • Helix circa Cylindrum, linea simplex dici potest 11. f.
  • in Holoserico cur color serici dissecti obscurior quā non dissecti 131. m.
  • Hominis vivi formatio infinite superat statuariam 136. p. & seq.
  • in Horologiis aequipondium ut moderetur tempus 626. p.
I.
  • Ignis elementum an sit? dubitatur 617. p. id rapi à concavo Lunae, improbabile 617. m.
  • Ignem sua natura motu recto, & per participationem in gyrum ferri sentit Aristoteles 191. f.
  • [Page]Illuminata corpora clariora apparent ambiente obscuritate 118. f.
  • Imaginatio est rerum aut ante visarum, aut ex iis compositarum 77. f.
  • Immensum est terminus relativus 509. m.
  • ex Impossibili quid sequatur, investigare stultum est 38. p.
  • Impressa mobilibus virtus à projiciente 194. m. & seq.
  • Incorruptibilitas vulgo celebrata metu mortis 73. f.
  • Indicae navigationes. vid. Navig.
  • Infiniti pars non est alterá major, quamvis inter se sint inaequales 135. p. 160. f.
  • Infiniti circuli circumferentia eadem cum linea recta 520. f.
  • Ingenii humani mirandum acumen 139. p,
  • Ingeniorum plebeiorum pusillanimitas 554. f.
  • Instrumenta astronomica errori obnoxia 491. f. Tychonis impen­diosa 536. f. quaenam ad exactas observationes idonea ibid. m.
  • Instrumentis astronomicis in minutis observationibus parum fiden­dum 536. p.
  • Insulae, inaequalitatem fundorum maris arguunt 583. m.
  • Intellectio humana fit per discursum 137. m.
  • Intellectus humanus divinitatis particeps ob cognitionem numerorum, juxta Platonem 4. m▪
  • Intellectus accipitur vel intensive, vel extensive 136. f.
  • Inventionum alienarum interceptores 122. f.
  • Inventores primi, admiratione digni 563. f.
  • Joachimi Abbatis Prophetiae 146. m.
  • Jovialia sidera 468. vide Medic.
  • Irradiantur magis corpora magis resplendescentia, quā minus lucida 465
  • Irregulares formae introductu difficiles 291. f.
  • Jupiter terram & Solem ambit 454. p. 465. p. Venere major, sed mi­nus splendet 465. m. quatuor Lunas habet 468. m.
K.
  • Keplerus cum honoris praefatione taxatus 644. p.
  • Kepleri argumentum pro Copernico 374. m. explicatur & defenditur contra Antitychonem 375. m. satyrica responsio de lassitudine ani­malium ac terrae 376. f.
L.
  • Laminae deauratae reflexio 100. p. 101.
  • Lapis è malo navis decidens, ad eundem locum cadir, seu moveatur na­vis, seu quiescat 196. m.
  • Lassitudo sphaerae stellatae potius, quā globo terrestri metuenda 379. m.
  • Lassitudinis animalium causa 377. m.
  • Levia corpora motu faciliora gravibus: sed ad conservandum motum ineptiora 609. f.
  • Libellus conclusionum refutatus 492. f. & seq.
  • [Page]Linea circularis perfecta secundum Aristotelem, & recta imperfecta, & quare 15. p.
  • Linea descripta à cadente naturali, praesupposito motu terrae, qualis nam sit 222. & seq.
  • Linea recta, & circumferentia circuli infiniti, res eadem sunt 520. f.
  • Lineam rectam omnium esse brevissimam, inepta demonstratio 284. m.
  • Litterae Solares Autoris 90. f. 462. p.
  • Logici magni, sed qui nesciunt uti Logica 39. p.
  • Lucida corpora naturâ diversa à tenebrosis 57. p.
  • Lumen ex asperis reflexum corporibus cur universalius sit, quam è ter­sis 99. m.
  • Luminis reflexio. vid. Reflex.
  • Luminosa corpora cur tanto magis increscere videantur, quanto mino­ra sunt 463. p.
  • in Luminosis objectis valde remotis, exigua appropinquatio vel elon­gatio est imperceptibilis 534. p.
  • Luna caret generationibus, quae similes sint nostris, nec ab hominibus inhabitatur 76. f. recipit lumen terrae reflexam 85. m. si speculi sphaerici esset instar, invisibilis esset 99. f. noctu quam interdiu splendidior 114 p. interdiu visa, nubeculae similis 115. m. non est ex terra marique composita, nec aspectus Solis nostris similes habet 132. m. pluviis caret 133. m. euntes nos subsequi videtur 356. m. non potest à terra separati 450. p. turbat ordinem aliorum planeta­rum 460. m. & Solidarum augentur adventitio lumine 465. p.
  • Lunae varii adspectus quacunque opaca materia imitabiles 113. m. ca­vitates & eminentiae, illusiones opaci & perspicui creditae 89. p. ecli­psatae color 119. m. diameter quanta 125. p. discus in Eclipsibus non nisi per privationem videtur 124. p. facies quam formam reprae­sentet 123. m. apparentes inaequalites per magis & minus opaca at­que perspicua nemo potest mirari 113. m.
  • Lunae lux secundaria, ei propria putata 87. m. ex illuminata terrae 117. m. à Sole, secundum aliquos 120. f. formam habet annulli, cla­ra per circumferentiam, & non in medio 123. m. clarior ante con­junctionem, quam post, 130. m.
  • Lunae lucem secundariam observandi modus 123. f. lumen debilius quam crepusculi 117. f. maculas longi montium tractus ambinnt 132, p. medietas solum terram conspicit, & è terra plusquam me­dietas Lunae conspicitur 83. p.
  • Lunae motus principaliter inquisitus propter eclipses 635. praecise Terrae centrum observat 82. f.
  • Lunae orbita terram amplectitur, Solem non item 454. f. partes ob­scuriores planae sunt, clariores vero montosae 131. f. lumen debilius, [Page] quam Solis tertia reflexo 117. f. soliditas probatur ex ejus montibus 128. f. superficies plusquam speculi tersa Peripateti [...]is 88. f.
  • Lunae terraeque conformitas prima, ratione figurae à modo illuminatio­nis solaris 79. p. secunda, quod utraque tenebrosa ibid. tertia, quod utriusque materia densa & montosa. ibid. quarta, quod utraque par­tes claritudine & obscuritate differentes ibid. quinta, ratione phasium similium 80. p. sexta, quod se mutuo illuminant 84. f. septima, quod se mutuo eclipsant 86. m.
  • è Lunae concavo ad Terram quanto tempore grave aliquod decidendum haberet 305. p. & seq.
  • Lunae tributa causa marini aestus 582. m. & seq. 644. p.
  • Lunam suo motu terram respicere, è duabus ejus Maculis probatum 84. p. esse aspera superficie, probatur 91. f. esse montosam, variis proba­tur apparentiis 113. m. & seq.
  • Lunam inter ac terram affinitas respectu vicinitatis 128. m.
  • in Luna possunt esse generationes à nostris diversae 76. f. possunt esse substantiae à nostris diversae 78. p. generantur res à nostris diversis­simae, si tamen generentur 62. p. Solares aspectus non sunt iidem cum nostris 132. f. dies naturales singuli uno mense constant 133. p. discrimen altitudinis meridianae Solis est 10. graduum ibid.
  • Lux secundaria Lunae ut observanda 87. f.
  • Lucis terminator circulus 540. m.
  • Ly [...]ae commentum initio rude. 563. & seq.
M
  • Maculae Lunares sunt maria 131. & seq.
  • Maculae in facie Solis generantur & disolvuntur 63. p. tota Asia & A­frica majores 63. p. turbant Philosophiam Peripateticam 64. f. cor­pori Solari contiguae 66. m. non sunt sphaericae, sed subtiliter exten­sae 67. m. quaedam ita durabiles, ut unicâ circa Solem conversionem (h. e. uno mense) non disolvantur 68. p.
  • Macularum Solarium primus observator Academicus Lynceus, & quo progressus is sit usus 475. m. motus versùs circumferentiam dici so­larius parvus, & figura arctissima 66. f. 67. p.
  • Maculas solares generari & dissolvi, argumento necessario probatur 6 [...]. m. corpori solari contiguas esse demonstratur ibid. ridebunt [...]uri Peripatecici, ut illusiones crystallorum Telescopii 487. p.
  • de Maculis solaribus opiniones diversae 64. f.
  • in Maculis praevisae ab Autore mutationes admirabiles, si motus annuus terrae competeret 478. p. & seq. eventus observati praedictionibus [...] [...]onderunt 485. m.
  • Magnes armatus multo plus ferri sustinet quàm inermis 562. p. & seq.
  • [Page]Magnetis proprietates multiplices 559. f. virtus quare adeò multiplice­tur per armaturam 564. f. impuritas ad sensum ostensa 565. f. tres diversi motus naturales 570. f.
  • Magnetem esse compositum ex substantia coelesti & elementari, fateri coguntur Philosophi 572. m.
  • Magnetica Philosophia Gilberti 554. m.
  • per Magneticae acûs sympathiam è longinquo colloquendi artificium vànè jactatum 125. m.
  • Magnitudinis apparentis diversitas minor est in Saturno quàm Jove, & in Jove quàm Marte 454. m.
  • Magnitudines & numeri immensi, nobis incomprehensibiles 505. f.
  • Magnum, terminus est relativus 509. m.
  • Mâlus navis, plus itineris conficit vertice quàm pede 238. m.
  • Mare mediterraneum ortum Abylâ dir [...]ptâ à Calpe 58. f. Rubrum cur fere [...]areat aestu 603. p.
  • Maris reflexio debilior quàm terrae 129. p. superficies è longinquo in­tuentibus, terrestri obscurior 80. p.
  • è Mari reflexio luminis debilior quàm è terra 129. p.
  • Margaritarum conchae immitantur apparentem superficiei Lunaris inae­qualitatem 112. f.
  • Mars Systema Copernicanum impugnare videtur 459. p. in oppositione Solis, sexagies major appareat, quàm versus conjunctionem 451. p. cur sine Telescopio non appareat varia [...]e magnitudinem, quantum conveniebat 461. f.
  • Martis orbita necessario Solem juxta ac Terram comprehendit 454. p.
  • Mathematicae scientiae purae divinam cognitionem aemulantur 137. 138.
  • Mediceorum Planetarum conversionis tempora 159. f. Adde Stellae Med.
  • Medium, quid praestet in continuando motu projecti 203. f. impedit motum projectilium 208. f.
  • Mercurius claras observationes non admittit 467. m. quia plerumque occultatur, inter ultimos observatus 634. m.
  • Mercurii revolutionem circa Solem, intra Veneris orbitam fieri, con­cluditur 453. m.
  • Meridianam lineam mobilem esse observavit Caesar Marsilius 645. m.
  • Methodus alia investigandae, alia tradendae scientiae 61. f.
  • Michaël Angelus 139. m.
  • Miraculo tribuit Aristoteles illos effectus quorum causae ignorantur 584. f.
  • Miraculosa sunt omnia Dei opera 586. m.
  • Mixtus motus vid. Motus mixt. 586. m.
  • Mobile quiescens non movebitur, nisi habeat inclinationem ad certum locum. 18. p.
  • [Page]Mobile motum accelerat, cum ad appetitum locum fertur 18. m Quietem deserens, omnes tarditatis gradus transit 18. m. Relictâ quiete pertransit omnes velocitatis gradus, ut nulli inhaereat 20. m. Grave descendendo requirit impetum sufficientem illi ad eandem altitudinem reducendo 21. m. non acceleratur, nisi acquisità vici­nitate ad terminum 18. f. è Turris vertice cadens movetur per cir­cumferemiam circuli 223. m. non movetur plus minusve, quam si ibi substitisset ibid. movetur motu aequabili, & non accelerato ibid. cadens, si moveretur cum gradu velocitatis acquisito, per tantun­dem temporis uniformi motu transiret spatium duplum ejus, quod accelerato motu transierat 317. m.
  • Mobili simplici unicus motus naturaliter, alii per participationem com­petunt 161. f.
  • Mobilium impetus, aequaliter à centro distantium sunt aequales 23. p. per quadrantem circuli descendentium problemata mira 627. f. & seq.
  • Motionum terrae accidens quoddam arte immitabile 597. m.
  • Motus aeris▪ vid. Aeris mot.
  • Motus animalium, vid. Animalium motus.
  • Motus aquae. vid. Aestus. item, Fluxus, &c.
  • Motus cadentis unde animadvertatur 346. p. Lunae principaliter in­quisitus propter Eclipses 655. f. mixtorum talis esse debet, ut re­sultare possit è compositione motuum corporum simplicium com­ponentium 571. f.
  • Motus navigii, vectoribus insensibilis tactu 354. m. sensibilis visu con­juncto cum ratiocinatione 354. f.
  • Motus oculi arguit motum objecti visi 346. p.
  • Motus pendulorum [...], vid. Pendul.
  • Motus terrae. vid. Terrae motus.
  • Motus annuus non mutat elevationem Poli 518. p. & seq. quas mutatio­nes in stellis producat 521. f. & motus diurnus sunt in terra com­patibiles 552. m. si non alteraretur, cessaret periodus menstrua 624. m. Plura adde in Terrae motus annus.
  • Motus annuus Solis apparens quomodo fiat 541. f.
  • Motus circularis. vide. Circular. mot.
  • Motus communis nihil operatur, & imperceptibilis est, perinde ac si nullus esset 155. p. 235. p. & seq. 345. p. & seq. 519. m.
  • Motus diurnus Universe communissimus apparet, excepta terra 153. p. terrae probabilius, quam Universo reliquo cur competat 154. 4.
  • ex Motu diurno nulla mutatio nascitur inter corpora Caelestia: sed [Page] omnes mutationes referuntur ad terram 157. m.
  • Motus impressus à projiciente fit tantùm per lineam rectam 264. f.
  • de Motu impresso prolixa disputatio 104. & seq.
  • de Motu locali integra & nova scientia Autoris 28. m. 224. m. 309. f. 648. f.
  • de Motu mixto partem circularem non videmus, cum ejus & ipsi minus participes 337. f.
  • Motus naturalis per se ipsum convertitur in eum, quem vocant prae­ter naturalem & violentum 332. p. noster internus vel externus esse potest, ut tamen non sentiatur à nobis 354. p.
  • Motus rectus quandoque simplex, quandoque mixtus, secundum Ari­stot. 13. p. in mundo bene ordinato impossibilis est 16. f. sua na­tura infinitus 17. p. forsan in primo Chao 17. m. accommodatus ad inordinata disponenda, & avulsa toti suo restituenda 53. m. progres­sus & inaequalis efficit, ut aqua vase contenta disc [...]rrat 589. f. gra­vium sensu compraehenditur 37. p. non potest esse perperuus 34. p. ordinem turbatum restituit 34. m. & seq. potius partibus, quam in­tegris elementis tribuitur 54. p. non potest esse aeternus, & proin­de nec terrae naturalis 182. p. 183. m. è natura omnino videtur ex­terminatus 228. f
  • Motus 24. horarum, altissimae sphaerae tributus, perturbat inferiorum periodos 160. p. non est absque subjecto mobili 163. m. & quies, principalia accidentia 176. p. à quiete magis discrepat, quam mo­tus rectus à circulari 366. m. deorsum, non est globi terrestris, sed partium ejus 552. m.
  • Motus acceleratio. vid. Accel.
  • Motus divisionibus generalibus contentus Aristot 310. m.
  • Motus perpetuandi duo requisita, spatium infinitum, & mobile incor­ruptibile 183. m.
  • Motus principium internum vel externum 326. 327▪
  • Motus duo contrarii conveniunt in eodem mobili 553. p. secundarii animalis dependentes à primis 640. p. varii, à mavis fluctuatione dependentes 349.
  • quae Moventur, respectu rei immobilis moventur 155. f.
  • Mundus perfectè ordinatus 16. p. sit ne finitus an infinitus, à nemine ostensum 446. f. quod sit finitus, infirma probatio Aristotelis 446. f.
  • Mundi partes duae, Caelestis & Elementaris, inter se contrariae, per Aristot. 7. f.
  • Murus illustratus à Sole, Lunaeque comparatus, non minus illa splen­det 117. m.
  • Muri reflexio Solaris confertur cum Lunae 117. m.
N
  • [Page]Natura factu impossibilia non tentat 17. p. non facit per plura, quod potest per pauciora 159. f. nondum effoeta 177. f. 187. p. res ipsas primùm arbitratu suo facit, post intelle­ctum humanum iis percipiendis condidit 367. f. & Deus occupantur in cura rerum humanarum, ac si nihil praeterea curarent 507. p. uti­tur mediis facilioribus & simplicioribus: nihilque agit frustra 550. m. Judibunda maris aestum facit applaudere mobilitatem terrae 577. m. facillime conficit, quae difficillime non intelligimus 624. p.
  • Naturae definitio Aristotelica imperfecta, vel intempestiva 81. m.
  • Naturalis scientia vid. Physica.
  • Naturalia aeterna 182. p.
  • Nave progrediente, lapis è mali summitate demissus, una progreditur, nec ad perpendiculum cadit 194. & seq.
  • Navigationes versus Indias Occidentales sunt faciles: sed reditus diffi­cilis 612. m. in Mediterraneo ab Oriente versus Occidentem brevio­res quam contra 613.
  • Navigii experimentum, quo solo demonstratur nullitas aliorum contra motum terrae productorum experimentorum 257. f. 258. 259. p. m.
  • de Nervorum origine, cujusdam Philosophi ridiculi responsio 143. f. 144. p.
  • Nescire se quicquam nolunt fateri philosophrasti 620. p.
  • Nubes non minus ac Luna aptae ut illustrentur à Sole 116. f. cum ter­ra quî circumferantur 253. f.
  • Numeri immensi nobis incomprehensibiles 505. f. Pythagorici vide Pythag. num.
O
  • Objecta remota, apparent exigua defectu oculi 513. p. splendentia, ra­diis adventitiis circumfusa videntur 46. p. vividiore lumine, magis diffundi videntur 464 m.
  • Observationis stellarum accuratae modus 381. & seq.
  • Oculus vide Pupilla.
  • Oleae vivacissimae 45. f. & seq.
  • Opiniones praeconceptae difficulter evelluntur 538. p.
  • Opiniones esse novas hominibus, aut homines opinionibus, perinde est. 123. p.
  • Oraculi de Socrate judicium explicatum 135. p.
  • Oratoria inefficax in scientiis naturalibus 66. p.
  • Orlandus 622. m.
  • Ormesino cur nigrius holosericum planum 136. p.
  • Orbis magnus Terrae quasi insensibilis respectu sphaerae stellatae 494. m.
  • [Page]Orbes majores majori tempore conversiones suas peragunt 159. m. 625. f. minores breviori, majores longiori tempore circumvolvun­tur 376. m.
  • Orbium magnitudo major causa est majoris tarditatis conversionū 375
  • Ossium mobilium capita necessario rotunda 359. f.
P.
  • Parallaxis fixarum 531. p.
  • parallaxes 63. m.
  • Partium simplex transpositio, corpora sub diversis adspectibus exhi­bet 46. p.
  • Parvum est terminus relativus 509. m.
  • Passiones. vid. Affectiones.
  • Pendulum grave cur leviore diutius moveatur 203. & seq. motum qua re impediatur, & quieti restituatur 322. f. & seq. chordae longioris, vibrationes rariores habet, quam brevioris 321. f.
  • Penduli ejusdem vibrationes seu magnae, seu parvae, fiunt eâdem fre­quentiâ 322. p. funiculus aut catena cur intorqueatur in arcum 323. p
  • Pendulorum gravium motus, remotis impedimentis, esset perpetuus 316. p. 21. m.
  • Pendulorum consideratio 626. m. & seq.
  • Penuria & copia rebus pretium aut vilitatem conciliat. 73. f.
  • Peripatetici cujusdam consilium 149. m.
  • Peripatetici Telescopium fallax putant 462. m. absurde motus assignant 53. m. damnant studium Geometriae 551. p. adde Philosophi.
  • Persicae non durabiles 45. f. & seq.
  • Philosophandi ratio Aristotelica 144. f.
  • Philosophia contradictionibus disputantium illustratur 42. f. Peripatetica inalterabilis 70. f.
  • Philosophiam ex quocunque libro discendi artificium argutum 145.
  • Philosophi nomen ne usurpent, qui nunquam philosophantur 151. p.
  • Physicae criterium, Sensus 244. f.
  • in Physica inutilis est oratoria 66. p. non requiritur evidentia Mathe­matica 321. m.
  • Pictor imaginarius 76. f. 77.
  • Pilae [...]usus consideratus 220. p. & seq.
  • Pisces armati qui sint, Venetiis 324. m.
  • Planetae spatium majus quam unius fixae 510. p.
  • Planetae sex tenebrosi sunt sua natura 371. p.
  • Planetarum globi non minus ac terra, generationibus & mutationibus subjecti 75. m. f. trium superiorum apogea à perigeis eorū differunt duplo distantiae terrae à Sole 454. m. apparens diversitas motus in­sensibilis [Page] est in stellis fixis 495. p. orbitae nondum sat certae 635. p.
  • Planae figurae. vid. Figurae.
  • Plato taxatur ab Aristotele ob studium nimium Geometriae 550. f.
  • Platonis sententia expenditur, Corpora Mundana initio motu recto, dein circulari mota 18. p.
  • Platonis sententia, scire nostrum esse reminisci 263. f.
  • per Plura frustra fit, quod per pauciora potest 167. p.
  • Pluviis caret Luna 133. m.
  • Poetica ingenia duorum generum 584. p.
  • à Polaris altitudinis immutabilitate argumentum contra Copernicum 515. m. & seq.
  • Polialtitudo non variatur per motum annuum 518. p.
  • Praxis necessaria scientiis 39. p.
  • Primum mobile 164. p.
  • Principia contraria. vid. Contraria princ.
  • Principiis scientiarū negatis, quodlibet paradoxon defendi potest 47 p.
  • Projectile secundum Aristotelem non movetur à virtute impressa, sed à medio 203. f.
  • Projectilia continuant motum per lineam rectam, quae sequitur dire­ctionem motus, quo ferebantur una cum projiciente, dum ei conjun­cta fuere 240. p.
  • Projectilium motus causa Aristotelicae, experimentis & rationibus re­futatae 214. p.
  • de Projectilium motu problemata diversa 214. p.
  • Projectum, secundum Aristot. non movetur ab impressa sibi virtute, sed à medio 233. f. Quae sententia refutatur in seq. movetur per tangen­tem circuli motus praecedentis in puncto separationis 267. p. grave, ut primum separatur à projiciente, declinare incipit 269 p.
  • in Projecti motu continuando quid faciat medium 205. p.
  • Projectorū motus impeditur à medio potius quā ut promoveatur 208.
  • in Projectorum motu mirabile quoddam accidens 210. m.
  • Providentia divina in genus humanum, exemplo Solis probata 507. m.
  • Ptolemaici Systematis absurditates 470. m. & seq. 505. m.
  • Pupillae oculi foramen coarctatur & dilatatur 500. f.
  • à Pupilla distantia concursus radiorum ut inveniatur 501. f.
  • Pusillanimitas quorundam Aristotelicorum 150. p. plebejorum inge­nium 554. f.
  • Pythagorae Hecatombe pro inventa demonstratione Geometrica 62 m.
  • Pythagoricorum numerorum mysteria fabulosa 4. f.
  • Pythagoricis celebratus ternarius 3. p.
Q.
  • Quies est gradus tarditatis infinitae 18. f. sola, & motus circularis, apti [Page] ad conservationem ordinis 34. f. potius, quam motus rectus deor­sum, globo terrestri naturalis dici debet 53. f.
  • inter Quietem, & quemcunque velocitatus gradum intercedunt infiniti gradus velocitatis minoris 19. m.
R.
  • Radii perpendiculares cur obliquis plus illuminent 103. f. quo obli­quiores, hoc minus illuminant, & quare 104. f.
  • Radiis adventitiis ut nudanda sidera 464. f.
  • Raphaël 39. m.
  • Raritas & densitas corporum Caelestium, diversa ab elementorum 50. f.
  • Rationem Sensui praeponunt Aristarchus & Copernicus 458. m.
  • Reciprocatio maris fit in momento 384. f. Adde Aestus mar.
  • Reflexio luminis ex aqua debilior, quam è terra 129. p.
  • Retrogradatio Planetarum, respectu fixarum coguoscitur 528. f.
  • Retrogradationes frequentiores in Saturno quam Jove, & in Jove quam Marte 474. p. Veneris & Mercurii demonstratae ab Apollo­nio & Copernico 474. m.
  • Robur non minuitur, ubi nec exercetur 378. p.
S.
  • Sagiatore. vide Trutinator.
  • Sagittam aëre propelli, absurdum 207. m. & seq.
  • Saturnus terram & Solem ambit 454. p. ob tarditatem, inter ultimos observatus 934. m.
  • Scabra magis superficies sortius reflectit lumen quam minus scabra 103. m.
  • Scientiae vana persuasione tumidi, faelices prae sapientib. 235. f.
  • Scire nostrum imperfectissimum 134. m. certum quoddam recordari est, secundum Platonem 263. f.
  • Scribunt aliqui quae non intelligunt: atque ideo non intelliguntur quae scribunt 100. m.
  • Scripturae inventio stupenda super omnes alias 139. f.
  • de Sculptore quodam, fictam à se ipso imaginem formidante, ridicula narratio. 148. m. (Adde Kepleri hyperaspist. contra Claramont. pag. 278. p.
  • Selenographi 59. m.
  • Seleuci Mathematici opinio rejecta 643. f.
  • Sensationes negandae sunt Copernicanis 353. m.
  • Sensui praeponenda ratio 458. m.
  • Sensum negans, eo privati meretur 35. p. ratiocinationi praefert Ari­stot. 68. m.
  • Sensuum experientia anteponenda ratiocinationi 62. m.
  • Sententiae semel conceptae pertinax defensio 383. m.
  • Sextantis usus Antitychoni ignorans 442. f.
  • [Page]Socratem sapientissimum esse, Oraculi vox exposita 135. p.
  • Sol probabilius collocatur in Universi centro, quam Terra 36. m. nihil videt umbrosum 106. m. tertia reflexione plus illuminat, quam Lu­nae prima 117. m. centrum Mundi 449. p. & Luna parum augen­tur adventitio lumine 465. p. ipse testificatur, motum annuum terrae competere 475. p. per unam Zodiaci medietatem, novem diebus citius transit quam per alteram 635. m.
  • Solis accessus recessus (que) â Solstitio aestivo, exquisite observatus 537. m. altitudo meridiana discrimen habet in Luna 10. in terra 47. gra­duum 133. m. aspectus in Luna diversi à nostris 232. f. diameter apparens quanto sit major, quam alicujus stellae fixae 496. p. distan­tia continet 1208. semidiametros terrae 495. f. diameter dimidio gradu constat 495. f.
  • Solem, & non terram esse centrum revolutionum Caelestium, observa­tionibus probatur 449. p.
  • Sorites 48. m.
  • Spatia transmissa à gravi cadente, sunt ut quadrata temporum 309. m.
  • è Speculi reflexione demonstratur, Lunae superficiem impolitam esse 91. f.
  • Speculi plani & sphaerici reflexiones quales 94. m. & seq.
  • Specula plana reflexionem in unum tantum locum, sphaerica vero qua­qua versum projiciunt 94. m.
  • Sphaera activitatis in corporibus caelestibus major quam elementaribus 95. p. Universi qualis existimanda 455. m. licet materialis, tangit planum materiale in unico puncto 283. m. stellata tota, è maxima distantia posset apparere instar unicae stellae 510. f.
  • Sphaeram tangere planum in uno puncto, demonstratur 286. f.
  • Sphaerica figura non confert aeternitatem 110. f. omnium facillime im­primitur 290. f.
  • Sphaericae figurae diversarum magnitudinum unico instrumento forma­ri possunt 291. p.
  • Sphaericitas perfecta Caelestibus corporibus cur tribuatur à Peripateti­cis 109. m.
  • Spillancolae 510.
  • Statera, seu trutina Campana 298. p. & seq.
  • Statio, directio, & retrogradatio Planetarum cognoscitur in relatione ad stellas fixas 528. f.
  • Statuaria infinito intervallo abest à formatione vivi hominis 146. p.
  • Stella sextae magnitudinis à Tychone & Autore libelli Conclusionum, centum & sex millionibus major justo ponitur 496. f.
  • Stella vocatur parva respectu magnitudinis spatii circumfusi 510. m.
  • [Page]Stellae corpusculum radiis circumfusum multo majus est nudo 98. m. diametrum apparentem metiendi ratio 499. f. fixae primae magni­tudinis diameter 5. minutorum est 500. p. sextae magnitudinis di­stantia quanta sit, posito illam esse Soli aequalem 496. m.
  • Stellae fixae uni assignatum spatium minus est spatio Planetae 510. p.
  • Stellâ aliquâ si privaretur Caelum, tum demum cognosceremus opera­tionem ejus 508. f.
  • de Stella nova anni 1572. disputatur 388. & seq.
  • Stellae fixae sunt Soles, nostro Soli conformes 456. f. in Ecliptica non elevantur nec deprimuntur propter motum annuum terrae: propius tamen admoventur & elongantur 325. m. extra Eclipticam elevan­tur ac deprimuntur plus minusque, pro ratione distantiae suae ab Ecliptica 530. p.
  • Stellae Mediceae sunt quasi quatuor Lunae circa Jovem 468. m.
  • Stellae novae in Caelo conspectae 62. f. quid eae sint Antitychoni 64. p. viciniores majorem diversitatem faciunt, quam remotiores 532. m.
  • Stellarum radii adventitii 464. f. densitas, reliqui Caeli substantiam in­finito superat 50. m. distantiae ab Universi centro diversissimae 529. m. aliquam corrumpi non minus impossibile, ac totam terram 60. m.
  • Stellarum fixarum motus diversis temporibus celeriores tardioresque si sphaera stellata sit mobilis 160, f. situatio probabilis 455. m. pri­mae & 6. magnitudinis diametet 496. p. distantia 10800. semidia­metris orbis magni constat 503. f. inventa ex proportione Jovis & Marris 504. p.
  • de Stellarum magnitudine, communis Astronomorum error 497. m.
  • Stellas in gyrum quid moveat, & quid gravia deorsum, ignoramus 327. f.
  • in Stellis fixis tanquam insensibilis est parallaxis, quae in Planetis est magna 405. p. diversas adspectus profecta ab orbe magno, paulo ma­jor est ea, quae proficiscitur à terra in Sole 496. f.
  • Stellata sphaera absurde dicitur vasta nimis in hypothesi Copernici 508. p.
  • Substantiae Caelestes inalterabiles, & Elementares alterabiles, secun­dum Aristot. 1. f.
  • Substantiarum transmutatio an detur 46, p.
  • Superfluum in Universo dicere, quod pro nobis facere non intelligi­mus, temetarium est 508. m.
  • Sylvosi montes cur nudis caliginosiores 131. f.
  • Sympathia & antipathia quid sint Philosophis 569. p.
  • Systema Ui versi Copernicanum ex apparentiis designatur 450. f. & seq.
T.
  • [Page]Tactus. vid. Contactus.
  • Telescopium eadem certitudine, tam in vertice quam pede mâli, potest adhiberi 348. m. & seq. capillitii stellis detrahendi, medium opti­mum 466. p.
  • Telescopii beneficio melius Aristotele de rebus Caelestibus disserere possumus 169. m. inventio ex Aristotele desumpta 146. p. inven­ventio admirabilis 461. m. operationes pro fallaciis habitae à Peri­pateticis 462. m.
  • Tenebrae quid 106. m.
  • Ternarius numerus apud Pythagoricos celebris 3. p. non perfectior aliis numeris 4. p.
  • Terra per centrum si perforata esset, globus injectus tantundem ultra, quantum citra centrum moveretur 21. m. sphaerica est per conspi­rationem partium ad suum centrum 36. p. ratione totius, aeque in­corruptibilis, ut corpora Caelestia 54. m. nobilissima est propter mutationes in ea factas 72. f. sublatis alterationibus, inutile quid est, & inutile quid est, & inertis otii plena. ibid. auro gemmisque nobi­lior 73. m. tota medietatem solummodo Lunae conspjcit, &c. 82. f. impotens ad reflectendos radios solares, secundum Peripateticor 87. f. lumine, suo reciprocam in corporibus Caelestibus operationem edere potest 227. m. pensilis, & in medio fluido librata, raptui mo­tus diurni non resistere posse videtur 162. m. interno ne vel exter­no principio moveatur 326. m. 3 [...]7. p. & seq. quasi sentina materia­rum, in angulum Universi relegata 372. p. quod refutatur 572. f. comitante Luna fertur circa Solem 469. f. si sit immobilis in centro Zodiaci, Soli erunt attribuendi quatuor diversi motus 487. m.
  • Terrae Axis semper sibi ipsi parallelus manet, & superficiem cylindri­cam describit inclinatam ad orbem magnum 524. f. Axeos non in­clinati mirabile accidens 546. f.
  • Terrae centrum non idem cum centro Universi 41. p. globus Magnete constat 554. p. illuminationes seu phases in Luna apparentes, quales 80. m. 8x. lumen reflectitur in Lunam 85. m. quatuor diversi mo­tus 552.
  • Terrae motus habitatoribus ejus imperceptibilis 152. m. è stellis de­praehenditur 354. f. è Maculis Solaribus probatus 486. p.
  • Terrae mobilitarem Arist. & Ptolemaeus refutare videntur adversus eos, qui eam demum Pythagorae tempore mobilem factam dicant 260. m.
  • ad Terrae motum non requiruntur flexurae 360. m.
  • contra Terrae motum argumenta tria petit ex natura rerum 356. f. & seq. idiotarum objectiones 457. m. stultorum ironia 492. f. pro ter­rae motu argumenta evidentissima 644. f.
  • [Page]Terrae motus annuus causa esse deberet perpetui vehementissimique venti 352. m. & diurnus fiunt ad eandem plagam, nec sunt contrarii 363. m. permixtus ceterorum Planetarum motibus, apparentias mi­rabiles producir 450. m. solus gignit magnas inaequalitates motuum apparentium in quin que Planetis 471. f. diagrammate declaratus 472. aptissimus reddendae rationi apparentium absurditatum in quin­que Planetis 474. f. per Eclipticam, inaequalis est mediante motu Lunae 631. f.
  • Terrae motum annuum Sol ipse comprobat 475. p.
  • in Terrae motu annuo, quomodo Solis & stellarum phaenomena quae­dam salventur 523. p. & seq. plura adde in Motus annuus.
  • Terrae orbis immutabilis est, nec inclinatur 525. p.
  • Terrae partium ad fuum totum redeuntium motus potest esse circula­ris 367. p.
  • Terrae reflexio magis Lunam illuminat, quam haec illam 118. m.
  • pro Terrae quiete, rationes Aristotelis 180. p. 167. f. & seq. P [...]olemaei & ahorum 169. 172. sigillatim refutantur 178. m.
  • Terrae non possunt attribui motus alii, quam qui nobis apparent com­munes cum reliquo Universo, excepta terra 152. f. probabilius at­tribuuntur duo principia interna ad motum rectum & circularem, quam duo ad motum & quietem 366. f. non timenda lassitudo 379. m. si tribuatur motus annuus, tribuendus erit quoque diurnus 456. f. vicina pars aëris, de motu eius participat 611. f.
  • Terram in centro Mundi constitutam, paralogismus Aristotelis 40. p. moveri credibilius, quam corruptionem fieri à contrariis 45. m. à Caelestibus esse diversam, argumenta duo 56. p. motu diurno mo­veri, argumentum primum 156. m. secundum 157. f. tertium 159. m. quartum 166. m. quintum 160. f. sextum 161. m. septimum 162. p. mobilem esse probatur, quia tenebrosa: Solem & stellas immobiles, quia lucidas 370. f. & seq. esse extra Caelum, stulte dicitur 374.
  • Terra stabili, moveri Universum, aeque absurdum, ac in capitis immoti gratiam circumagi totam regionem 154. m.
  • Terrâ immobili stante, marinus aestus naturaliter impossibilis est 586. f.
  • in Terra plurium motuum causa esse potest unicum principium [...]61. m.
  • Terrenus globus si perforatus esset, grave descendens ultra centrum per tantundem spatium ascendaret 317. p. è diversis materjis composi­tus 556. m. partes interiores habet solidiores 557. f. 558. m. ap­pellaretur Lapis, si id nominis à principio sortitus esset 559. p.
  • Terreni globi partium motus acceleratur & retardatur 554. p. & seq. virtus mirabilis 'respiciendi semper eandem Caeli partem 554. p. par­tes internae solidissimae 558. m.
  • [Page]Terrestris superficies clarior maritimâ. 80. p.
  • Terrestri globo quies potius, quam motus rectus deorsum, naturalis dici debet 53. f. non toti, sed partibus ejus competit alterabilitas 75. m.
  • Titianus 139. m.
  • Trutina Campana 298. p. & seq.
  • Trutinatot ( il Saggiatore, libellus Autoris) citatus 90. f. 462. p. 617. m.
  • Turbinis motus consideratus 214. m.
  • Tycho ejusque sectatores non explorarunt, an in Firmamento ali­qua sit apparentia motum annuum asserens vel destruens 513. f, 514. p.
  • Tychonis argumentum contra Copernicum 494. m. error circa ma­gnitudinem stellarum 497. m. argumentum contra motum an­nuum ab invariabili elevatione Poli 515. m. instrumenta sumptuo­sa 536. f.
V.
  • Vapores terrae, de motibus ejus participant 611. f.
  • Vasis continentis motiones aquam contentam moventes, & inde osten­sus aestus maris 588. & seq.
  • Velocitas uniformis in motu circulari 19. m. per planum inclinatum aequalis velocitati per perpendicularem &c. 23. f. mobilium de­cidentium an crescat secundum, proportionem gravitatis eorum 280. p. & seq. major compensat gravitatem majorem 399. p.
  • Velocitates aequales dicuntur, cum spatia praeterita temporibus sunt proportionata 24. f.
  • Venti instar, aura perpetua spirat intra T [...]opicos versus Occidentem 612. m. 613. f.
  • Venus maxima versus conjunctionem vespertinam, & minima versus matutinam 452. m. secundum Copernicum per se splendet 459. f. cur magnitudinem mutare non appareat quantum conveniebat 461. f. Jove minor, sed splendidior 465 p. cur parum augescere videatur, alia ratio 466. p. reddit inexcusabilem errorem Astro­nonorum admissum in determinandis stellarum magnitudinibus 498 p.
  • Veneri [...] orbita necessario Solem ambit 452. f. apparentiae adversariae Copernicano Systemati 459. m. cornua 466. m.
  • in Venere mutatio figurarum arguit, eam moveri circa Solem 449. f.
  • Veredos ut subsequantur muscae 258. f. 259. p.
  • [Page]Vertigo velox facultatem habet extrudendi & dissipandi 262. m.
  • Verum & pulchrum sunt idem 180. f. quandoque robur acquirit con­tradictionibus 282. m. emicat è tenebris falsi 584. m.
  • ad Veras conclusiones probandas multae necessariae rationes produci possunt 176. f.
  • Vincius pictor 39. p.
  • Violentum non potest esse aeternum 182. p.
  • Virtutis infinitae pars magna potius quam exigua videtur occupata esse debere 195. m.
  • in Vite producenda, naturae sapientia 135. f.
  • Universi constitutio, problema nobilissimum 292. m. sphaera qualis existimanda 455. m. caeteta vide in Mundus.
  • ad Welserum epistolae Autoris 67. m. 475. m. 476. m.
  • Vurstisii lectiones de Systemate Copernicano 173. p.
Plutarchus lib. 3. de placitis Philosophorum cap. 13.

[...]

h. e.

Alii immotam manere terram sentiunt. PHILOLAUS Pythagoreus, in orbem eam circumferri circum Ignem, ( h. e. Solem) circulo obliquo, quem Sol motu annuo, & Lu­na menstruo describere vulgo creditur. HERACLIDES Ponticus, & ECPHANTUS Pythagoreus, motum ter­rae tribuunt, non ut loco suo excedat, sed rotae instar circa axem circumvertatur ab Occasu versus Ortum, circa suum centrum.

Hae duae sententiae commixtae, motum Terrae fa­ciunt Annuum juxta atque Diurnum, qualem ei Copernicanum Systema tribuit.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.