IN OBITUM SERENISSIMI POTENTISSIMIQUE PRINCIPIS OLIVARI Septembris 3 tio èterris in Coelum translati MDCLVIII.

NOstra repentinus quis pectora perculit horror,
Et nova praesectis inflixit vulnera venis?
Eloquar, an sileam? Pudor est siluisse dolores,
Nec minor est meminisse Metus; quibus ipse vacillans
Distrahor, invitoque animus distenditur oestro.
Nec juvat Aonidum turbatos visere fontes,
Et quae sicca suo tumuerunt littora fletu:
Nempe novenarum trepidant Delubra Sororum
Diluvium sensura novum, volvique videntur
Sedibus, & ruptis Helicon pallescere ripis.
Hinc CHAMUS, inde dolens ISIS sedet; aegraque miscent
Murmura queis Clarii Cortina remugiit antri,
Ceu lugubre sonans Gygaei ripa Caystri,
Quum jam parvus Olor matris morientis ab ore
Pendet amans, discitque sui modulamina lethi.
Nos quoque (nos gemini quondam pars parva Lycaei)
Sensimus insolitos gemitus, nec ut ante, triumphos
Quum cecini, virides surgunt in vertice Laurus,
Aut vatum vittatus honos, sed Taxus adumbrat
Tempora, victricesque Hederas, funesta Cupressus:
Carmina dum petimus, veniunt in Carmina luctus,
Squalentesque modos & singultantia sensa
Flevimus, adspersis vix intellecta lituris.
Mundi SUMMEPARENS! in te committere tantum
Quid Britones potuere? Quibus foedavimus aras
Flagitiis Pater alme Tuas, ut fulmina vibres
In sontes sine fine plagas, populumque misellum
Terreat assiduo Nemesis divina flagello?
Ah! Gentis miserere Tuae, tandemque Britannis
Crudeles averte minas; nam, nonne severam
Sat fuerat sensisse manum, quum tristibus olim
Excita dissidiis trucis inclementia Belli
Ingruerat, fusis Britonesque umbraverat alis?
Non sat erat cum plebe Ducum per funera, moestos
Tot numerâsse dies, & pullo nubila luctu
Secula flebilibus toties iterâsse querelis?
Non sat erat fato (vestros OLIVARE penates
Ut partim memorem) celsi prosternere Tecti
Culmina, contiguasque trabes, nisi funditus Ipsam
Vulsisset radice Domum? Proh noxia Magnis
Sydera! nec modico Lachesis contenta paratu.
Astra prior repetens, Regali nomine nota
Praecessit Tibi Mater anus: quam pone sequuta est
Hinc Soror; hinc Neptis; nec non sublimis Eliza
Filia, quadratam constellatura Coronam.
Sic tortus rapido ventorum turbine vortex
Frugibus excussis primum cum frondibus, artus
Arboris aggreditur validos, nodisque torosa
Brachia circumagit, donec de stirpibus imis
Eruat integrum metuendo pondere Truncum.
Infoelix Septembris eat lux tertia Lauris
Et Lachrymis debenda Dies! lux Illa Curules
Victrices quae vidit ovans, jam moesta Feretrum
Visura est OLIVARE tuum, Tragicosque triumphos.
Tardior annus eat serotinus, Illeque rasus
Idibus Autumnus nostris procul exulet Anglis;
Quo veniente, suis decessit gloria sylvis
Dum Britonum tremit omne Nemus, CEDRUM que cadentem
Ingemit haud uno Lebanon reparabilis aevo.
Indoluit Phyllis, casuque exterrita tanto
Exanimis cecidit; fugitque Amaryllis inermis
Lumine demisso, & sparso sine lege capillo,
Exequiis moritura suis; Galataea superbas
Oderat HAMPTONIDUM turres, & turba minorum
Unanimes sociâre gradus, & foedere facto
ALBAULAM repetunt, ut se quoque Flentibus addant.
Omnibus ubertim fletum est; Qui Nomen amârunt,
Omnigenis dolor unus erat: communia sensit
Vulnera praetextus miserâ cum plebe Senator,
Cum satrapis generosus Eques, cum Milite Clerus,
Cum Clero Civile Forum, socióque Sepulchro
Paene tegi Gens tota velit, nisi luce RICHARDUS
Dispulit instantes tenebras, de Sole cadente
Phosphorus Ille, novo jam surrecturus Eoo.
Illius à radiis Aurorae laeta Britannis
Pectora, & Augurium creperâ de luce, Diei
Venturi sibi quisque capit; tamen intùs adactum
Viscere vulnus hians, & tanti Vesperis umbrae
Mentibus occurrunt, oblataque gaudia turbant.
Sic ubi cervicem fessus subduxerit Atlas,
Sit moles secura licet, tamen icta pavore
Nutat adhuc, totum velutique gravedine coelum
Torpet, & invitis nictans scintillulat astris.
Claudite jam libros Medici, & suspendite crisin
Morborum; primùm succrescens Calculus aegrum
Strinxit, at extremae quae rupit vincula vitae
Flammea Febris erat; Quid enim succumberet ingens
CROMELLUS leviore Malo, quam quod feret orbis
Ultimus, immensi quum fervida machina mundi
In cineres resoluta ruet, flammisque dehiscet?
Sic quasi turbatum movissent Funera mundum
Concusso procul orbe cadis: velutique quadrigâ
Turbine nimborum veheris; Suspiria venti
Ante Tuos fudere rogos, coelumque fluentes
Libabat lachrymas, tanto nova Balsama Busto.
Quid Terrae potuere magis? quid sydera? frangas
Ergo leves Tycho brâhe tubos, nec consule stellas,
Cur quoque criniti non praeluxere Cometae,
Nullaque quod fuerant fati Portenta propinqui.
Portentum Periisse fuit, majusque CROMELLUM
Prodigium potuisse mori, quem fulgida dudum
Fecerat Aetherium Pietas, & numinis ardor
Entheus, Indigiti notum patefecit Olympum.
Quâ dignum Te laude canam, Dux celse, beatis
Reddite coelicolis! Qui jam super aetheris axes
Victor ovas, Terrisque cadens plus vivere terris
Incipis, & plausu passim majore triumphas.
Scilicet Invidiae furor, & Detractio demens
Lurida latrantis populi post fata quiêrunt,
Et quem viventem regnantemque odimus, eheu
Quaerimus absentem, votisque reposcimus Ʋmbram.
Parte tamen meliore cluens, Tua surget Imago
Celsior in Sobole, & Briticis Annalibus Icon
Virtutum victrix omni memorabitur aevo;
Dum pater Oceanus rapido circumfluet Anglos
Gurgite, fraterno vel lumina sumet ab astro
Mutua cornigerae sydus reparabile Lunae.

Haec tantum modo Scheda prima est prolixioris Poematis, quod mox in publicum prodibit, & apud Bibliopolas Lond. venum habebitur.

Sic fleturiens cecinit Piscator olim è Coll. D. Mag. Baccal. & alter ex pupillis eruditissimi Joannis Pulleyni.

LONDINI: Excudebat JOANNES FIELD, apud quem prostant ad insigne septem Stellarum è regione Templi Dunstano sacri in vico vulgò vocato Fleet-street, 1658.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.