DOMINUS EST DEUS.

Gloria AETERNA DOMINI Nostri JESU CHRISTI Vindicata, Contra egregiam Errorum Farraginem, quae Inscribitur CATECHESIS ECCLESIARUM POLONICARUM.

[...].

S. ATHANASIUS.
[printer's or publisher's device]

⟨Oxon.⟩ An. Dom. M DC XC.

DOMINUS est DEUS.

IStiusmodi Vim habet Notio DEI INCARNATI ad Homines DEI­FORMES Efficiendos, ut per omne aevum, ex quo Mortem in Carne Passus sit CHRISTUS, PERSONA IMMORTALIS, Tenebrarum Prin­ceps annixus fuerit Fidem huic Funda­mentali Salutiferae Veritatis Articulo detrahere. Verba haec SULPICII SE­VERI non tantum Aetatis Praeteritae Historiam exhibebant, sed etiam Prae­sentis Prophetiam. ‘Haeresis Ariana damnatur, Imperator Decretum E­piscopale complectitur. Ariani nihil contra sanam Fidem retractare ausi, se quoque tanquam acquiescentes, nec aliud sentientes, Ecclesiae mis­cuerunt: manebat tamen in pecto­ribus eorum insitum in Catholicos viros Odium.’

Ecclesia Anglicana in Rebus Litur­gicis [Page 2] disponendis totis viribus incu­buit in Communionem suam ab hor­rendis, ac probrosissimis istiusmodi Haereticorum Incursionibus Defenden­dam: At non obstante hac tanta Piae Matris Cura, ac Industria, jam nunc in lucem emittuntur Duo contra Do­ctrinam de S. TRINITATE Tenta­mina, quorum Authores Profitentur se esse Filios Ecclesiae Anglicanae; ita rem Disponente Providentia Divina, ut se palam MENDACES ostende­rent, qui tam Execrabiles Errores ven­ditant. Conscientiis suis Cruciandos Istos relinquo, Me sedulo accingens ad POLONOS Christomachos [...] oppugnandos.

DEUS OPTIME, MAXIME, PA­TER, FILI, & SPIRITUS SANCTE, Quem Diligit Anima mea, Nomen Tuum Vindica ab omnibus omnium Haereticorum Blasphemiis, ut tandem aliquando Accinant omnes Terrarum Incolae, JESUM Nostrum Adorantes, Te DEƲM Laudamus, Te DOMINƲM Agnoscimus.

Hisce verbis in Catechesi sua se Ve­ram [Page 3] Ecclesiam, seu Vere-Catholicae Ecclesiae Partem ostendit Ecclesia An­glicana. Q. What dost thou Chiefly learn in these Articles of thy Belief. A. First I learn to Believe in GOD the Father, who hath made me, and all the World. Secondly in GOD the Son, who hath Redeemed me, and all Mankind. Thirdly in GOD the Holy Ghost, who Sanctifieth me, and all the Elect People of God.’

CHIEFLY, i. e. Praecipue, seu Prin­cipaliter [...] (hac voce utitur Cla­rissimus Metaphrastes J. D.) nimi­rum huic Principali Veritatis Coelestis Articulo, DEUM Verum, & Aeter­num Esse PATREM, ET FILIUM, ET SPIRITUM SANCTUM Om­nia alia CREDENDA Subjecta, seu Subordinata haberi debent. Quam Veritatem Ecclesias Polonicas non per­cepisse tam mirandum, quam dolen­dum nobis videtur. Namque iis ad­versa sole clarius elucescit Sententia Apostolica: 1 Cor. 3, 11. ‘Fundamen­tum aliud nemo potest ponere prae­ter id, quod positum est, quod est [Page 4] Jesus Christus.’ Hic certe Jesum Christum Ponit, seu Asserit Deum esse Verum, & Aeternum, qui Asserit Eum se habere ut Fundamentum Omnis Ve­ritatis, atque Hominum Salutis per ipsam Veritatem Rite, seu Practice perceptam consequendae. Hoc est id ipsum, quod his verbis nos Edocuit SALVATOR "Ego Sum Via, Veri­tas, & Vita. Baptizare in Nomen Pa­tris, & Filii, & Spiritus Sancti secun­dum Praeceptum Dominicum nihil ali­ud est, quam Institutus ab ipso Do­mino Nostro Jesu Christo, Solennis Mo­dus, seu Ritus [...], seu Chri­sti Discipulos faciendi, hoc est Coram Hominibus Homines Obligandi ad Colendum, seu Absolute, & Propter Se Amandum Patrem, & Filium, & Spiritum Sanctum. Nomen Idem ha­bent P. & F. & Sp. S. id est, sub Iis­dem Attributis Mundo Innotescunt. Attributa Divina sunt Sapientia, Po­tentia, & Quicquid jure dicitur Ab­solute Bonum. Sententiam Catholicam, Tot Sanctorum collatis Judiciis sta­bilitam, Toto Orbe Spectante, Poloni [Page 5] hunc in modum tentant evertere. ‘E­tiamsi Pater Filius, & Spiritus San­ctus ita sint conjuncti ut in nomen ipsorum Baptizandi simus; effici tamen non potest eos Personas esse in una essentia divina. Nam in Scripturis minime novum est in aliis rebus, non minus quam in Baptismi initiatio [initiatio! nescio an hoc sit Sphalma Typographi] divinis Deo conjungi & personas, & res, quae ad essentiam Dei nullo modo perti­nent.’

Nos alta voce pronunciamus hoc esse falsissimum. Nulla Persona, nul­la res uspiam in tota S. Scriptura in­veniri poterit, quae Ita Patri Conjun­gitur, Ut in Baptismo Illi Conjun­guntur Filius, & Spiritus Sanctus. Hunc locum indigitant Viri Eruditi, Apoc. 3. 12. ‘Scribam super ipsum Nomen Dei mei, & Nomen Civita­tis Dei mei.’

Copulantur Nomen Dei, & No­men Civitatis Dei in Una (ut ita di­cam) Superscriptione, sed Deus, & Civitas Dei non, ut Pater, & Filius, [Page 6] & Spiritus Sanctus in Baptismo, Con­junguntur in Eodem Nomine. Heu! Perditum magnum Ingenium, cum Eruditione non parva conjunctum, sed Religionis vere Christianae vacu­um! Miror equidem Viros tam Eru­ditos in re Summi apud omnes Gentes momenti Argumenta tam levia, tam futilia, tam nihili proferre. Dicunt Scripturam apertissime ostendere ‘Je­sum Christum omnia verba, facta­que sua divina, non sibi, nec alicui divinae suae naturae a Spiritu Sancto distinctae, sed Patri suo vendicare solitum esse.’

Respondeo. Non habuit Essentiam Divinam Distinctam ab Essentia Spi­ritus Sancti, sed Illum sibi non ven­dicare Potentiam, seu Efficaciam, qua Opera Divina peragebat falsissi­mum esse omnibus innotescet, qui mente pura, & simplici haec verba Ipsius revolvent. Evang. secundum Jo­annem Cap. 2. ‘Destruite Templum hoc, & in tribus diebus excitabo il­lud. Ille loquebatur, inquit Ev­angelista, de Templo Corporis sui.’ [Page 7] Nempe per Resurrectionem suam Christus Probavit Se esse Deum, & Consequenter omnem ab Ipso praedi­catam Doctrinam esse Verissimam. Dicunt exinde ‘quod Christus Patrem non semel invocaverit, apparere eum ejusdem naturam in se non ha­buisse, quae eum ipsum Summum Deum faceret.’ Respondemus, Quod Patrem Invocaverit, Naturae, quam Nostri causa in Tempore Assumere dignatus est, Humanae Pietatem Max­ime Exemplarem ostendit, sed nullo modo inde apparet illum non fuisse ab Aeterno Deum. ‘In loco, inqui­unt Poloni, quo Verbum, vel sermo in Principio fuisse dicitur Joan. 1. 1. nil habetur de ista anteriore ac ini­tio carente aeternitate, cum hic prin­cipii fiat mentio, quod aeternitati isti opponitur.’

Nos asserimus Principium hoc in loco significare Durationem Antece­dentem omne Tempus, seu Duratio­nem Terminabilem; quae scilicet omne Tempus Antecedens Duratio ni­hil aliud est quam ipsa Aeternitas. [Page 8] Manifestum est Ante Omnia Crea­ta, seu Facta Illum Fuisse, Per Quem Omnia creata, seu Facta sunt. [...]. ‘Ait Joannes, in­quiunt, esse Per eum, qui modus loquendi non eum qui Prima causa sit alicujus rei, verum causam se­cundam, aut mediam exprimere so­let.’ Errorem istum redarguit San­ctus Apostolus, Summo Deo, Primae Causae Rerum Omnium manifeste at­tribuens hoc ipsum quod Evangelista, Verbo Dei, Deo Filio attribuit. [...]. Epist. ad Romanos C. 11. V. 36. [...]. ‘Cum, inquiunt, subjecta apud Joannem materia sit Evangelium, vocem omnia, sequitur de iis omnibus, quae ad novam sub Evangelio factam Creationem pertinent, accipi de­bere.’

Haec verba [...] De Prima Rerum omnium Creatione in­telligenda esse clarissime omnibus in­notescet, qui eodem Spiritu cum ipso Joanne Evangelista loquente Paulum [Page 9] Apostolum consulere animum induxe­rint. Epist. ad Coloss. 1. 16, 17. [...]. Verbis sequentibus loquitur de iis (ut Phrasi Istorum utamur) quae ad Novam sub Evangelio factam Creationem pertinent: [...], &c. Sci­licet per Eandem Potentiam, quam Condidit, seu Creavit, & Usque ad­huc Conservat Omnia in eo, quo ma­nent, Statu, Genus Humanum per abu­sum Liberi Arbitrii, a Statu Creatio­nis Dilapsum Refecit, & quasi de Novo Creavit.

Act. Apost. 20. 28. Attendite vobis & universo gregi, inquit St. Paulus, in quo vos Spiritus Sanctus posuit Episcopos, regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit Sanguine suo [ [...]]’ Sensum hujus Sermonis sic tentant pervertere ‘Vo­cat Apostolus sanguinem, quem [Page 10] Christus fudit proprium Dei Patris Sanguinem, ea ratione, qua ea, quae ab aliquo possidentur, illiusque juris sunt, etiamsi extra ipsum consistant, ipsius propria esse dicuntur. Re­spondeo.’ Sanguis, Vena, Arteria, vel quaecunque alia Pars Corporis, non dicitur esse ejus Personae, ad cujus Do­minium, seu Possessionem Totum Compositum pertinet, sed Totius Compositi, ad quod pertinet istam habere Partem. Omnia Corpora Dei Patris sunt, ut Domini, seu Possesso­ris, & tamen recte dicimus Deum Pa­trem Corpus non habere. Dico igi­tur de Filio, DEO INCARNATO, haec Verba esse intelligenda —quam acquisivit Sanguine Suo, Filio, inquam Naturam Nostram Assumen­te, ad quam pertinet Sanguinem ha­bere Proprium. ‘Epist. ad Rom. 9.5. Quorum (Israelitarum) Patres, & ex quibus est CHRISTƲS secun­dum Carnem, Qui est super omnia DEƲS Benedictus in secula.’ AMEN. Annon huic S. Pauli Testimonio E­videntissimo Assensum praebuerint [Page 11] POLONI? Quid aiunt? ‘Paulus eum, qui secundum Carnem ex Patribus erat, Deum supra omnia Benedictum vocat. Quae omnia dici de eo, qui Deus ille unus sit, nullo modo posse planum est. Etenim ex eo sequere­tur duos esse Deos.’ Respondeo non sequitur Duos esse Deos, fed ali­qua Ratione esse Duos Unam haben­tes Essentiam Divinam. Pater, Filius, & Spiritus Sanctus non eadem Ratio­ne Tres sunt, qua aliae Tres Personae, sed Ratione UNI Essentiae absolute, & Simpliciter INFINITAE Propria, ideoque Non-enarrabili, nec ullo In­tellectu Finito Comprehenfibili. Qui Novit Deum, Novit Eum Omnem No­titiam INFINITE Transcendere. Abite igitur, Poloni, & Discite Di­vina Mirari potius, quam Scrutari: Discite, inquam, secundum Praece­ptum Apostolicum, [...].

Te oro, & obtestor, Erudite Lector, ut Scriptum hoc, quicquid id est, quod in Honorem Domini, & DEI Nostri, JESU CHRISTI, ausus sum Pusillus [Page 12] ego Publici juris facere, aequi, bonique consulas. Scias velim Me iterum, & saepius Dixisse Nostrates Schismaticos (Schismaticos voco, qui Auctoritatem E­piscopalem spernunt) Arma ministrasse, atque animos addidisse DEI INCAR­NATI Inimicis, SOCINIANIS, at­que aliis hujusmodi Haereticis. In Li­bello LONDINI Excuso An. Dom. 1679. (cui Titulus est Some Season­able Words to Mr. R. BAXTER) Animi mei justissima Indignatione ferventis sententiam explicavi de Schismate, seu Separatione quorundam Anglorum ab Ecclesia Anglicana, utpote quae Sepa­ratio Mentes hominum Disponit ad ipsam Christianismi Perniciem, SO­CINIANISMUM, amplectendam. Secundum hanc tristissimam Expecta­tionem nostram, jam nunc apud Nos in lucem prodiere Monstra hominum, qui CHRISTUM, In Quem ipsi se Baptizatos Profitentur, Negant esse DEUM. [...]. Patres, & Fratres, Liturgiam Anglicanam fortissi­me Propugnemus contra Occultas Hae­reticorum [Page 13] intra ipsos Ecclesiae Parietes latentium Inimicitias, & apertas Schis­maticorum Calumnias. Si Tales nos praestabimus, omnis videbit Posteritas Gloriosam hujus sententiae firmitudi­nem, MAGNA est Veritas, & Praeva­lebit.

FINIS.

[...].

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.