CONCIO HABITA CORAMSE­RENISSIMO, JACOBO, ANGLIAE, SCO­TIAE, FRANCIAE ET HYBERNIAE REGE, fidei Defensore, &c.

Apud Curiam HAMPTONIENSEM.

De Iure ac potestate conuocan­dorum coetuum.

Die Dominico 28. Septemb. Anno 1606.

per D. DOCTOREM ANDREWS, EPISCOPVM Chichestrensem Latinitate donata.

LONDINI MDCVIII.

AD AVTHOREM.

En, Bellarminus, mira qui disputat arte,
Bellarm. 2. Par. Tom. 1. De Conc. lib. 1. cap. 13. col. 1296. lin. 22.
Atque in Scripturis denegat esse locum,
Quo Regum iussu Conuentus iure vocentur;
Te Duce, perspicuum perspicit esse locum.

CONCIO DE IVRE & Potestate conuocando­rum coetuum.

NVMERORVM 10. versu 1. 2. 1. Tunc Deus alloquutus est Mosen, dicendo: [...] 2. Fac tibi duas tubas argenteas, ex vno integro se­gmento facies illas: & habebis illas (velillae erunt tibi) ad congregandum (vel ad vocandum in vnum) coetum & ad remouenda castra.’

EX variis at (que) diuersis delegationibus in Concessus. vsum at (que) [...] populi Dei lege con­cessis, existit haec vna, peripsum (vt vide­tis) à Deo Deum, id (que) viuae vocis oraculo, tradi­ta, Tunc Deus allocutus est Mosen, dicendo. Est (que) iu­ris De potestat conuocando­rum coetuū. ac potestatis tubarum, &, vnà cum illis cōuocā ­di populi Dei concessus. Ius hoc, & potestas non Cōcessus hu­ius potestatis res magni momenti. praetereunda leuiter, aut perfunctorie attendenda. Coetus conuocatio res est magnimomenti ac pon­deris. [Page 4] In cuius rei, haud minùs, quàm in Paschae, Cap. 19. 1. aut legis ipsius recordationem, solenne festum: Fe­stum, inquam, Tubarum, id (que) exipso Dei praescripto, [...], in hac ferè anni tempestate. Autumnali sci­licet aequinoctio, celebratum est. Festum autem omninò nullum instituit Deus, nisi in singularis a­licuius diuini beneficii memoriam colendam. Sin­gularium proin eius beneficiorum, at (que) eminentiū charismatum, vnum hoc est, singulari & accurata animaduersione excipiendum.

Dictam hanc potestatem Deus penes ipsum se Penes quem potestas hac olimexsi itit. solum, ex quo primùm tempore ex Aegypto egressi­sunt, eos (que) Deus in populum cooptauit suum, ad hunc vs (que) diem & locum, vt propriam sibi iure, & peculiarē perpetuò reseruârat. Ad hunc enim ipsum diem & locum, Dei populus, vt conuentus frequē ­tauit: Cap. 9. v. 18. 20, 23. ita semper (vltima noni capitis verba sunt, quae hisce nostris instar [...] inseruiunt) omnes eorum & congregationes & cōmigrationes ex prae­stituto ipsius Dei [...] extiterūt. Hîc verò Deus sui ipsius oraculo eos perpetuò dirigere in animo diu­tius non instituens, sed potestatem hanc [...] transmittere; illud hîc efficit. Primaria haec illius à Deo translatio ad Mosen deriuatio est, qui eam Exod. 19. 13. vi legis scriptae, mortalium primus obtinuit. [Page 5] Sono siquidem tubae ad hunc accesserunt lo­cum Diuinae; ab hoc vero loco demigrârunt, Mo­saicae.

Est verò ea clausula animaduersine dignissi­ma: nempe quo, hoc die, quo loco factum est. Tempus & locus concos­sionis. Constat enim eos adhuc apud Sinai ( ex versu 12.) ad­huc apud ipsum montem Dei, ( ex 33. versu huius cap.) eo commoratos esse tempore; quo delegatio haec egressa est. Ista igitur potestas, legi morali gemella est & coaetanea: loco non alio, non alio tempore quàm lex ipsa tradita. Quo primùm tempore, Tabulae duae, eodem tempore Tubae duae datae sunt. Et Moses, qui vtriusque tabulae, vtriusque pariter tubae custos est constitutus: ac si lex, coe­tusque propioris cuiusdam affinitatis nexu con­iungerentur. At (que) reuera ita se res habet; coetus siquidem rationibus, (prout occasiones oblatae sunt) lex & rediuiua facta est & viuens conseruata; quasi lex ipsa demptis coetibus aut aliquo indi­geret, aut omnes perfectionis numeros non haberet. Sic doneciste concessus transactus esset, apud Sinaiiugiter commorati sunt; eo autem per­acto, statim demigrarunt.

De hac ergò potestate vt verba faciamus; sacra nobis historia, ad demōstrandos abūdè suppedita­ret, [Page 6] eos, qui potestatem hanc continuò tractarunt, si modò id sufficeret. Nequaquam verò sufficit. Er­rores, quoad huius causae constitutionem primi & nouissimi, hinc emanasse videntur, quòd retrò satis homines haud aspicientes, non ordiuntur altiùs, o­culos (que) in hoc defixos non habent, quo pacto vii­psius legis Diuinae ab initio se habuit. Primarium Mat. 19. 4. igitur concessum, quo populi Dei comitia conuo­cata & celebrata sunt inuestigaturo, coniunctis o­mnium sententiis, locus iste Num. 10. visus estipsissis­simus, Originalis hiceius cōces­sus. in quo inuenitur primò; primò (que) fundatur; in lege scilicet Diuina fundamento potestatis prae­stantissimo.

Jn lege quid scriptum est? quomodo legis? in quit Serua­tor Luc. 10. 26. noster. Quasi diceret: illic si scriptum reperia­tur, bene habet: illi tum omni exceptione maiori, mos gerēdus est; nisi legi, legislatori, & Deo omniū moderatori reclamatum esse velimus. Ad hanci­gitur Delegationem veniamus.

Tria eius membra sunt. Primum, vt duae Tubae Partes con­cessus. argenteae ex vno integro segmento fiant. Secun­dum, vt hisce Tubis comitia conuocentur & castra moueantur. Tertium, vt dictae Tubae à Mose fiāt, factae (que) ad dictos vsus refcrātur. Tria haec, instru­mentum: Finis, propter quem: Persona, cui: vtaptis [Page 7] & accommodatis locis distribuātur; Finis primus est. Sapiens semper incipit à fine (inquit Philosophus) Est enim finis (sic instruente nos Dialecticâ) causa causarū, causarū motor singularum. In secūdis consistit instrumentū, quo potestas ad dictum finem reuo­catur. Extremus agens est, dux & moderator instru­menti: cui tum instrumentum, tum potestas com­missa & commendata sunt.

1. Bipartitus finis est, cuius gratia potestas haec traiecta est, prout materia circa quam versatur, est bipartita: scilicet, Castra & Comitia: Circa quae spe­ciali quadam & distincta versatur ratione, nempe Ad castra mouenda, ad comitia conuocanda: prius inbelli, posterius in pacis gratiam.

Castrorum illius motionis, nisi belli duntaxat tempestate, vsus est omninò nullus. Cuius absit productio longior, imò absit, vt omninò sit. Ca­strorum optima motio, eorum de medio est remo­tio. Quod si illud [...] sit, si in nobis non sit [...] Rom. 12. 18. si bellum necessariò estsusci­piendum; huius hîc ordo praescriptus est. At coetus conuocatio, sempiterna illa futura est: idcircò no­bis illa pertractanda est.

Coetus conuocatio est (vt in proximis duobus versiculis) vel totius, vel partis: Tribuū, vel omniū [Page 8] vel principum in illis, & praecipuorum virorum. Vtrisque his inseruiens, est potestas, & (verbo vt di­cam vno) potestas quidem conuocandis coetibus cōmunissima; coetibus in bello, coetibus in pace, coetibus totius, coetibus vtriusque & partis cuius­cum (que).

2. Huius potestatis vires organicè exerendae sunt. Et organa sint oportet tubae: Numero duae: Materia argenteae: ambae ex vna integra argenti portione.

3. Potestas haec, eiusdem (que) per dicta instrumen­ta functio Mosi cōcredita sic est; vt harum tu barū, primò fabrica: Fac tibi: tum ius factarum: Et erunt ti­bi; dein vsus, ad conuocandum coetum; & (si neces­sitas incumbat) ad exercitum remouendum, Mo­sen spectent solum. Vt alius omninò nullus sit vel earum alicuius fabricator, vel possessor, vel mode­rator, qui eas, siue ad conuocanda comitia, siue ad castra mouenda tractaret; dempto Mose, aut eo, cui, vt haec fierent à Mose, vel indultum est, vel prae­scriptum.

Quo in loco vt concessum plenè cumulaté (que) perfectum, inuenimus, ita altiùs & penitiùs scrute­mur oportet, an cōcessus iste olim aliquādo ius suū obtinuit; an in actū productus sit; an, vt dictae tubae [Page 9] ad coetum congregandū olim & fabricatae & datae sunt; sic dictis hisce tubis, coetus continuò congre­gatus fuerit? Primò igitur de concessu potestatis 1 exercendae: postea de functione potestatis sic con­cessae. 2

Sic duo habemus subiecta: Castra & Comitia: acti­ones duas: conuocandi, remouendi. Instrumenta duo: duas tubas argēteas. Potestates duas; eas fabri­candi, factas (que) iure & possessione capiendi. In fines actusve duos praedictos: Primó ad conuocandum coetum; dein ad remouēdum exercitum. At (que) haec Mosi concredita vniuersa. Dictorum hactenus omnium summa haec est: Praerogatiua at (que) potestas coetus (quoad publica negotia) & conuocandi & dimittendi confirmata Mosi at (que) corroborata.

Tunc Deus allocutus est Mosen, &c.

Si à fine dicendi exordium capiendum sit; Finis Congregatio, Motus ex­traordina­rius. est conuocatio: Conuocatio ad motum, non o­mnem, sed omnium maximum reuocatur: at (que) ad eum, qui conuocator, ac proin, vno eodem (que) mo­mento motor est omnium. Quemadmodum enim in anima; potestatibus omnibus, acfacultatibus mente conuocatis; aut in humano corpore, neruo­rum iunctis viribus, Ultimum id est potentiae: pari ra­tione in corpore politico, cum ordines in vnum o­mnes [Page 10] tracti conuenerint, nixus, potiùs quam motus est dicendus: Sin motus, non tritus aliquis aut vul­garis, Tamen ne­sessarius. sed motus magnus & extraordinarius. Conuo­catio huius modi motus est, & haec eius natura est.

Veruntamen (etiam hic motus magnus & extra­ordinarius, qualis qualis est) tot tantae (que) occasiones indies premāt, premunt (que), vti huiuscemodi coitio­nū vsus, in bello, in pace, cùm coetus, tū exercitus sit ille quidem pernecessarius. Cui haec ratio subiecta esse videtur; quod vis diuulsa, nonnulla possit; at quaedam non nisi vnita possit efficere. Vnita nimi­rum; in consultatione; quia quod oculus vnus non potest, id plures possunt dispicere: vnita, in actione quia cōiunctis plurium operis id facile membratim expediri potest, cuius totius onꝰ plus laboris & mo­lestiae, quā vnus aliquis esset sustinēdo, facesseret.

Exercitui; Actio autem Bellum, quod fortitudinis: consul­tatio pacem, quae Prudentiae conuentus est, pro­priè magis respicit. In pace quidē legū inprimis cō ­dendarū gratia. Lubētius. n. legi omnes morē gert̄ Coetui. illi, quae cōmuni omniū calculo lata est. Totius ex­ercitus accursus, praesidiis firmiorē; to tius coetus cō ­fluxus, cōsilio prudentiorē, eundē red dit. At (que) hinc fit, vt magnus semper fuerit, ac deinceps futurus sit conuocandorum coetum vsus.

Vnum insuper hoc attexam, quo singulari qua­dam [Page 11] ratione nos hîc spectare videatur. Ex infinita Praecipuè in Britāniahac Magna. hominum multitudine Natio existit nulla, quae pro frequentatione Conuentuum potiùs, quam nos perorare possit. Nihil quidquam maioribus nostris Britannis (vt de illis scribit Tacitus) maiori vel fraudi erat, vel detrimento; quàm quod in vnū non conuenerint, & quod priuatas singuli, & suas rationes secuti, de viis & modis conficiēdi belli ex­peditissimis iunctis consiliis, non cōsenserint. Quo vno Romani nostris [magna belli contentione ter­ra mari (que) deuictis] superiores euaserunt, videlicet quod insipientes illos, quid in publicis conuentib. boni inesset, lateret. Permagnus igitur Conuen­tuum, & pernecessarius vsus nostrates inprimis, te­stes sui & praecones iure vindicet.

Iam, si coitionum vsus exercitui & coetui, velut Necessarius Ecclesiae. corpori politico adeò sit necessarius; non est quod verear parem omninò earundem, quoad Ecclesiam sic propriè dictam, aut maiorem etiam necessitatē adfirmare. Sua habet Ecclesia bella gerenda: suas Ecclesia habet leges ferendas. Bella quidem cum haeresibus: in quib cōmuni experientiâ edocti per­spicimus arcē praesidiis munitam at (que) obuallatā ab imis vs (que) fun damētis dirui facilius, ratiocinatio­nis alicuius [...] subuerti posse, & hostiū aciem [Page 12] densam at (que) instructam minori negotio profligari, quam cumulata opinionum portēta altis in animo defixa radicibus extirpari. Haereses verò, Ecclesia­sticorum, vi conuentuum, id est, Conciliorum, ve­luti exercituum Angelorum caelestium (prout ea Eusebius appellauit) in fugam potissimùm actae De vita Cō ­stant. l. 3. c. 6. sunt: Quinimò pro certo illud habetur, haereses nonnullas nullâ aliâ ratione deuinci potuisse & de­bellari.

Leges idcircò Ecclesiae, (quas nos Canones dici­mus & Regulas) ad abusus vel coërcendos, vel corri­gendos institutae, nusquam nisi in Ecclesiasticis cō ­uentibus sancitae sunt. Quo potissimùm respectu si quo alio, cōuentuū vsus Ecclesiae est necessarius: Ex iis ergò, quae dicta sunt, liquet istud Dei; Fac tibi, nō quidem redundare; sed tempus iam esse fabricā ­dis tubis peropportunum. At (que) ita ad instrumen­ta, secūdam nimirum distributionis partem trans­eat oratio.

Congregatio (vti diximus) ad motum reuocatur. Motus potentiae est effectus. Potentia in actum producitur, organicè. Sic instrumento nobis opus Instrumenta: est, quo excitetur iste motus at (que) inchoetur. Tuba.

1. Instrumentum illud tuba sit oportet. Sonus 1 is est, cuius vsus à Deo ipso in promulganda lege sua [Page 13] est selectus. Eiusdem (que) in Comitia, praecipua (vt di­ctum 2 est) legis suae firmamenta, stabilem esse vult & perpetuam permansionē: atque eodēipsissimo, in 3 nouissimo die vtetur, in quo legis, vel seruatae vel vi­olatae rationem exiget: Quod fiet in tuba nouissima. 1. Cor. 15. 52. In vno autem eodem (que) organo vsurpando perpe­tuâ animi constantiâ [...], vt vnam esse ostendat eandem (que) perennē potestatem. Eadem (que), siue an­gelus, vt apud Sinai: siue, vt postea continuō Moses clangat, vnum sonum esse, ipsius, inquam, Dei so­num, Dei vocem, quae auribus nostris in vtris (que) per­cipitur.

2. Tubae duae sint oportet, vtduobus inseruiant, Due. tum Comitiis (quae in duobus proximis versiculis sequuntur) scilicet; vel omnium omninò tribuum, coagmentatiuè; vel carundem Principum duntaxat & praecipuorum virorum, repraesentatiuè: Tum etiam tabulis. Huius enim mensis die primo, in vsum v­surpantur ciuilem: decimo verò in sacrum, nimi­rum in diem expiationis. Quorum posterius prio­rem; prius posteriorem tabulam spectat.

3. Tubae ex argento fiant oportet (theorias ne Argentes. persequamur) metalli tantùm gratiâ; cuius sonus a­cutissimus est atque omnium aliorum maximè ca­norus.

4. Tubae ex vno continente segmento, non ex Ex cōtinente segmento. duobus diuersis, ambae conflentur oportet. Cui nō ­nulla necessariò subiecta est sentētia (alioquin, quin ex seiunctis laminis factae sint, quid impedit?) Et haec vna sola scilicet; vtra (que) comitia vnius esse iuris; pro­ut tubae ex vno integro segmento [...] conflan­tur & procuduntur.

Verum plura de instrumento verba vt faciamus ad rē hanc nostrā nō tam pertinet. Parti igitur ter­tiae viam munio pertractandae: Nimirum, In quem conferendae tubae, & à quo illae tractandae. Ex illis enim pendet agendorum conuentuum potestas, illis (que) comes est indiuidua. Primò, Cui tubae, cui potestas 1 haec ad cōuo candum coetum concessa. Dein, an coe­tus Quib. con­creditae. hocsemper in posterùm, modo scil. potestate 2 hac, his (que) tubis conuocatus sit?

1. Hîc verò, primùm: Satis iam inter omnes cō ­uenire Non omnib. confido, fabricandarum tubarum potestatē haud cuiuis esse faciendam: factas (que) eas cuiuis non patere adeò, vt illis quis (que) clāgat pro arbitratu suo: h. e. non vnicui (que) competere, vt propria voluntate multitu dinum confluxus agat. Hoc si admittatur, futura est (in quit S. Lucas) turbatio non minima. Si De­metrio Act. 19. 23. [...] congregante, illisliceat suopte lu­bitu in theatrum irruere, ibi (que) ad horas duas clamo­rē & strepitū excitare nescientib. pleris (que) cuius rei [Page 15] causa conuenissent eô, quô conuenerant. In iftius­modi conuentibus, plus multò detrimenti, quàm in publicis emolumenti existit. Respublica nulla, nulla democratia eos vnquā ferre potuit: imò (scri­ptura id asserente & natura) [...]; Habea­mus [...] legitimā, aut planè nullam. Fa­cessat Act. 19. 39. igitur iftaec [...] (vt hinc ordiamur) Deme­tricae coitiones procul facessant.

Ad has ergò inconditas multitudines deuitan­das, Sed certis quibusdam. quosdam reliquorum gratia & nomine, pote­state hac praeditos esse, necesse est. Verum vnusne ille futurus sit, an plures? (proximum. n. hoc est.) I­mò verò vnus (inquit Deus) hoc vno verbulo tibi. Hîc oratos vos vellem, vt attentè istud obseruetis: Non plurib. sed vni. Deū, quēadmodum primis temporib. potestatehac sibi soli reseruata, eos semper ipse cōuocauit; ita à seipso [...] hanc potestatē ad vnū deriuasse, prius, quācorpori aliquo collectiuo eandem cōfirmasset.

Controuersiā ingredi eam: Toto an corpore po­testas illa ab initio inerat, nec ne [...] est. Quan­doquidē etiāsi illud ita fuisset, tamē alia iam ratione diuino edicto constitutū est. Huius ratio bipartita esse videat̄: tū necessitas expeditionis conficiendae. Tubis interdū cōfestim est, imò ante clangēdū, quā cōmodè plures in vnū cōuenire, & de eo etiam sta­tuere queāt: tum diuulsionis vitādaegratiâ. Tubae si à [Page 16] duobus tractentur, sonum diuersum, acproinde in­certum edent, 1. Corinth. 14. 8. Quo tunc modo coe­tui, quem in locum sit coeundum, innotescat? Imò quod peius est, coetus sic nobis coetui futurus est oppositus, quam talem, praestaret omninò esse nullum.

Sicutigitur eas Deus, ex vno segmento factas; sic vni personae [...] esse voluit. Vnum enim, Tibi, innuit. Quis vnus ille est? Ipsissimus Moses est, quem Deus alloquitur, ad quem hocipso Tibi colli­neat. Eū Deus proprio nomine signat: personā eius 1 ad tubas malleandas vnicā selectam esse vult, & se­gregatam: Vni Mosi. earum alicuiusfabricam mortalium nul­li Moses earum fabricator. nisi Mosi soli vult esse creditam.

Leuitatum verò, populi (que) conuentus, ab Aharo­ne filiis (que) eius sacerdotibus, sine omni controuersia celebrandus est. Sed quâ illi eos facta monitione conuocabunt, tubam si nullam ipsi etiam fabricē ­tur? Hoc in controuersiā si vocetur, processus hic diuinus eam omnem dirimet. Cui enim hoc in mā ­datis dat? Non Aharoni hoc certè quidē, sed Mosi dictum est. Mandatum fabricandae alicuius tubae Aharonem respicit omninò nullum. Nullum Fac tibi aut hoc, aut alio aliquo vspiam loco scriptum illi reperiatur. Mosi hoc demandatum est; & quidem

Mosi, non fac tibi vnam, rerum gratia secularium; (quam illi haud grauatè concederent,) sed Fac tibi duas, fac ambas.

Verumenimuerò in fabricandis tubis rei cardo non vertitur. Tubae vni fabricandae, alteri vtendae ac possidendae tradantur. Sic vos non vobis: priscum [...] illum tenetis versiculum. Factas illas at (que) confe­ctas, iure. Quis, & possessione tenebit? Illud etiam Et possesser earum. apertissimè, planissimé (que) his constat verbis: Et erunt tibi. Erunt, non, tibi vna: Aharoni altera: Sed erunt tibi; ambae tibi, ambae futurae sunt tuae. Tertium si inuenerint, eam sibi iure vindicent: vtrae (que) autem hae Mosisunt traditae.

Sic traditionem earum Mosi factam habemus, quae instar Seizinae cuiusdam est, siue eum iure ea­rum imbuentis ceremoniae. Praetereà verba diluci­de eum, & efficaciter in possessionem inducentia habemus: Erunt tibi. Adeò, vt earum fabricatio, sic possessio Mosi soli, & non alii competat. Ampliùs quid desiderari possit, nobis vt constet cuius sunt tu­bae, quis iure suo conuentus agat? Certè quidem Moses est ipsissimus; ipse est, qui horum vi verborū certa eius stabili (que) possessione donatus consistit.

Verùm vt progrediamur adhuc longiùs, hoc­cine tantùm Mosi, tempori (que) Mosaico sic inseruie­bat; [Page 18] vt quemadmodum in illo coepit, ita cum eo fi­niri Potestas illa post Mosen perpetua. debuit? An, Priuilegiorum personalium quae non tra­huntur in exemplum, vnum istud censeatur? Nequa­quam. In sequentem siquidem versum 8. oculos vl­terius paulò vestros si coniiciatis, potestatem hanc à Deo traditam, tubarum legem hanc argente­arum, legem esse perpetuam, in omnes vs (que) eorum generationes non in illam vnam duntaxat genera­tionem duraturam, perspicietis. Quod permagna quidem ratione nititur: Potestatem videlicet per­inde at (que) vsum sempiternā fore, nullis (que) temporum limitibus definitam.

Perennis igitur cùm haec sit, & sine intermissione Moses eam vt summus accepit Ma­gistratus. potestas; ad eos qui locum tenent Mosaicum, vt de­scendat necesse est. Quemnam igitur (quaero) Mo­fes locum tenuit? Aharonem constat summumiam esse Sacerdotem; vnctum oleo, iuribus (que) Sacerdo­tii semper ab 8. cap. vltimi libri abunde praeditum & inuestitum vniuersis. In Mose iam, ius aliud, quā fummi Magistratus, situm est nullum. Viigituril­lius duntaxat, non alterius cuiuscun (que) iuris & acce­pit illas traditas, & retinuit. Sic ille, Custos vtriusque Tabulae, custos vtriusque tubae est constitutus. Ecquis ve­rò nos meliùs, quàm ipse Moses, quo is iure eas ob­tinuit possit edisserere? Id docet 5. vers. Deut. 33. (quo­cunque [Page 19] ille modo translatus legatur. Erat in Iisch­rune Rex, vel, in rectissimo rex: vel, in rectitudine rex, vel, in recto regis, dum congregaret Principes populi & tribûs Israel: Cuncta huc recidunt, Moses, etsi (propriè loqui si velimus) Rex non erat; in hoc tamen erat, in rectitudine Rex; vel, in recto Regis, id est, in hoc, ius, quo tribûs Israel populi (que) principes, congregare pro arbitratu posset (sicut factitauit) habuit Regale. In hoc erat ille Rex in rectitudine: hoc enim erat recti­tudo Regis, id est, potestas regalis. Atque hoc ius suum Pharao, lege naturae sancitum, ante Mosem natum in Aegypto obtinuit; vt sine eo quisquam Gen. 41. 44. (publicam puta aliquam motionem & principa­lem) manum suam aut pedem suum attollere non auderet. Consimilem in modum potestas haec, vt Dominationi peculiaris, ac propria, apud gen­tes obtinuit vniuersas. Quò mihi magis mirari sub­est, quid sit quod, cum viri illiusmodi causam nullam, quàm hanc agant ardentiùs, quâ [...] Ecclesiasticis interdictum sit: Potestatem tamen hanc, quae Dominationi quarto semper modo propria visa est, eos ipsos spectare solos, & alios non vllos, arctè tenent, accuraté (que) defendunt. Nul­la mihi in hoc dubitatio esse potest, quin illud [Page 20] Iesu Christi, Vos autem non sic, sibimet ipsis verius, Mat. 20. 26. quoad hanc sentētiam, quadret, quam iis, quibus id illi solent obiicere.

Tertiam hanc igitur partem vt concludamus: Si Quis (que) Ma­gistratus in eā succedit. Moses vt in summi magistratus iure, hanc potesta­tem tenuit; in Magistratus summos populo Dei praefectos, posteros omnes, qui in Mosaicum, vt locum, sicius repositi sunt, ea descensura est; in Mose praesertim primo per Deum ipsum stabilita, e­ius (que) loco indissolubili nexu coniuncta ( Lege perpe­tua) quae rescindi non potest; lege, inquam, in o­mnes eorū generationes perpetuò duratura. Hinc posteà semper primo quo (que) die mensis septimi. Primum, Moses, dein illi, qui Mosi in summi Magi­stratus locum succedebant, quotannis ex Dei prae­scripto tubis clangebant. Quo etiam tempore so­lenne Festum tubarum celebratum est; partim, ad diuini beneficii inde in eos manantis recordationē iniiciendā, partim ad recognitionem illam in mē ­tibus eorum renouandam & redintegrandam, qua potestatem hanc ad eorum locum pertinere eos (que) ius hoc conuocandorum coetuum spectare, perspe­ctum penitus & exploratum esset.

Sed quo tum modo Aharonici coetus congre­gentur? Aronici coetus quomodo vocantur. qua tubá illi? Ethuic etiam ita praecautum [Page 21] à Deo ipso, & praeuisum est, vers. 10. subsequente; vt his, non aliis tubis conuocentur. Ordo omninò nullus pro Comitiis, in finem quemcun (que) ob cau­sam quam cun (que) conuocandis, hoc vnico dempto, in totius Legis complexu praescriptus reperiatur. Ordo, inquam, nullus tertiae tubae fabricandae in­stitutus. In duabus igitur hisce, reliquae continen­tur vniuersae. Morem veró, ea ratione Deus, ibidem v. 10. hunc posuit, vt filii Aharonici (permittēte sic Mo­se) tubis vterentur quidem, sed non vt proprio iu­re, priuato at (que) suo. Tubae illis à Mose traditae, ab il­lis excipiendae sunt, prout à Phineazo factum legi­mus Num. 31. 6. 31. huius libri: Sed erunt tibi (ipsissima Dei ver­ba erunt tibi) memoria semper repeten da sunt: Eius illae nihilominus sunt: Moses earum perpetuus est Dominus: ius in eo residet: iuris nihil ei peculiaris, clangore per Sacerdotes facto aut immutatum, aut imminutum est. Erunt tibi, verum semper sit opor­tet: Ius illud sartum tectum iugiter conseruandum est. Carnem at (que) sanguinem in consilium fortè si adhibeamus, vt Mosi vna, altera Aharoni tradatur, nobis (sicut quibus dam aliis) accommodatius esse videatur. Cum verò Dei verbum, voluntatem di­uinam, quoad Mosaicam vtrius (que) tubae possessionē nobis antè oculos propalàm constituat; carnis at (que) [Page 22] sanguinis [...], missam faciemus: quod (que) [...] Deo, idem etiam nobis accommodatissimum esse videbitur.

Quòd si tubae Mosen, id (que) in hunc finem spe­ctent, Officia duo. vt cum instrumentis illis conuentum agat, duo haec exin corollaria efflorescunt. Vnum, vt cō ­uocata 1 congregatio, in vnum venire non detrectet; 2 alterum, vt nisi conuocata sit, non coëat; vt statio­nem nullus eorum suam deserat. Breui expediam: Coire invnum congregatio cōuocata debet: nō cō ­uocata, nō debet. Duo haec duabus tubis officia no­bis sunt praestanda, prout ea à populo Dei semper expleta ritè & persoluta sunt.

Ita tamen, vt ius hoc in ipsis etiam Mosaicis tē ­poribus (quò minus mirari nobis est, si iam sic se res habeat) in controuersiam vocatum sit, & ipse et­iam Moses desertus sit ab officiis duobus, eorum qui vnà vixerunt, & tunc, cum tubae illi à Deo sunt traditae, praesentes constiterunt. Sed quinam illi extiterunt, & quis eorum exitus fuit, diligenter at­tenditote.

Officium illud primum, scilicet vt conuocati ac­cedant, 1 Korah, Dathan reliqua (que) eorum farrago Vt vocati cō ­ueniant. ( cap. 16. sequente v. 12.) praestare recusarunt. Mosi tu­bae suae sono eos accersenti, rotundè, aperté (que) semel [Page 23] at (que) iterum respōsarunt: Non veniemus. In Mosis aut tubae gratiam Mosaicae pedē ne quidem vnum mo­uerent illi. Aperta, reuera, contradictio haec: quae etiam in toto illo capite Veri nominis sola re­periatur. Exitus quàm exitiales perditi illi habu­erunt homunculi, nemo vestrûm est quem fugiat. Viui ob id in [...] descenderunt, & Vae etiam illis, Iud. v. 11. qui temporibus Euangelicis, in eádem cōtradicti­one (inquit D. Iudas) in cōtradictione Korachi dis­perduntur.

Officium secundum id est, vt non conuocati nō 2 Vt vocentur priús quam conueniant. coëant; Quòd Mosi pariter ipsi detractum est, (vt nouum hoc illis qui eius locum occupant aut in­solēs ne quaquam videatur) cap. 20. huius libri. Aquâ deficiente eorum nōnulla colluuies seditionē at (que) discordiam concitarunt, & suopte ingenio, nul­lius tubae sono edito, tumultuosè admodùm, in v­num cōfluxerunt. Sed & hi ignominiae etiam nota cap. 20. 13. inusti sunt. Aqua dicta est Meriba, cuius facti sunt cōpotes. Scitis autem, quid cōsecutum est? Eorum nulli, qui dictam biberunt, terram promissam in­trarunt: lureiurando sanciuit Deus, in requiem illos suam non ingressuros.

Iam haec licèt vtra (que) in vitio sint: posterius ta­men Vocati non conuenerant est deterius: A prioribus (qui vocati non cōue­niunt) [Page 24] veluti surdastris in priuatis tantum locis & suis considitur. At posteriores hi, qui non vocati Conuenerūt non vocati. coeunt, aut tubam sibi abs (que) vllo Fac tibi fabrican­tur, aut Mosaicam tubam de manibus eius excute­re sibi (que) adsciscere moliuntur. Cauete vobis à po­steriori hoc: Dictum enimillud est, esse aduersus Mosen ipsum. Proximè hocilli praecurrit, ei (que) cō ­iunctissimum est. Qui enim inuito Mose congre­gantur, documento illo penitùs instructi, alterius properè capaces, aduersus Mosen, prout hifece­runt, congregabuntur ipsum. Periclitamur arguise­ditionis Act. 19. 40. (in quit Scriba,) & rei agilaesae Maiestatis, ob concursum hunc abs (que) tuba factum. DIANAE ta­men, id est religionis factus is est gratiá.

Sic vos videre & perspicere potestis, cuius hoc ius est, quae illi officia praestanda, & quorum hi, qui ea negant, premunt vestigia. Sanè quidem, vel e­adem aquâ baptizati sunt, vel aquam eandem ( Me­ribae) imbiberunt, qui facinus consimile perpetrare, hoc est, Mose non vocante, cōuentus agere vel se­mel conabuntur.

Iam verò ad nostri Iesu Christi quaestionem: In lege quid scriptum est? quomodo legitis? Sic respōdemus: Scriptum illic sic legimus: Mosen tubarum iureprae­ditum esse: Mosen illas & Mosis successores perpe­tuò [Page 25] concomitari; deni (que) potestatem publicorum coetuū agendorum eos attingere; penes eos esse, ad eos solos & omnes pertinere.

Lex haec Dei est; ea (que) non iudicialis aliqua populo Lex consen­tanea legi nature. dū taxat Israëlitico propria, sed naturae legib. & na­tionum (quae in toto terrarū orbe valent) cōsenta­nea. Nam & in Imperiali hoc Microcosmo princi­pium motus in capite situm, à capite propagatum est, ab eo tanquam à fonte suo, neruorum omniū, quibus totum corpus cietur, coniugationes (quas dicunt) originem omnes petunt.

Quemadmodum autem Lex naturae instinctu Legi Natio­onum. quodam perrecondito, ipsius creationis luce ad partem principalem: Sic nationum lex rationis lu­ce ad personam praecipuam annectit instrumentū. Mirabilis dictarum legum consensus cum lege hac scripta praeclarè conspirat: vbi (vi Erunt tibi) idem organon, eadem (que) potestas Mosi vt Reipubl. illius capiti, ac personae principali commissa sunt. Dele­ge nationum (quae ante & post legem hanc scriptā illis terrarum pollebat Regionibus; in quibus haec vix erat de nomine nota) facile quod hanc rem atti­net, & pluribus, si tempus pateretur, ex more eorū constaret; quo tum ipsi [...] vocati, conuenire; tum conuenticula omnia absimili modo coacta contrauenire solebant, vsitatissimo.

Legibus sanè verò Ethnicis conuentus omnes publici, qui supremae authoritatis iussu celebra­tae non sunt, sunt prohibiti. Sint illi licèt vel [...] (vt Solonis) vel, Sub praetextu Religionis, vt Romanae leges sanciunt. Tantum autem abest, Christiani vt Imperatores, huic iuri quidquam, vel detrahendum, vel diminuendum esse cense­rent, vt eandem seuerioribus sancitis legibus (qui­bus vel locus ipse, in quo dicta conuenticula es­sent habita proscriberetur, cum exilium poena e­ius sceleris esset antiqua) illibatam conseruárunt. Verùm à communibus earum legum initiis pro­grediens in hac scripta lege, Lege, inquam, diuina, quae omnem huius causae controuersiam, sola diri­met, insistet oratio.

Sic nobis lex suppetit, quâ Moses coetuum con­uocator perpetuus est constitutus. Sed quam ha­bemus, fortè Mos vincit legem; consuetudo at (que) v­sus aliò diuertant: Potestas vsu potissimùm & exer­citatione eius cognita sui indicium dat. Vsus ergò, quomodo inualuit? Quaestio necessaria ea est & huic contextui accommodata. Potentia hîc conce­ditur, sed inanis illa & sine causa potentia est, quae nunquam in actum producitur. Potestas haec, an in actione aliquando versata est? Potestas ea est con­uocandi [Page 27] coetus: An coetus eâ conuocati sunt? Con­cessus est is, Erunt tibi, ita se res haberet: An verò ita obtinuit? An seita habuit? Erātne illi? Illud iam ali­quantisper inspiciamus; quid de concessu hoc fa­ctum sit, an in vsum reuocatus, locum suum obti­nuit & principatum?

Hoc autem Moses haud grauatè feret, quum Praxis vol vsus huius potestatis in­ter Iudaeos. Deut. 4. 32. Mosaico id foret tum consilio, tum desiderio: nem­pe, vt à temporibus priscis, quae fuerunt ante nos, ab vna extremitate caeli, vsque ad alteram ex­tremitatem caeli interrogemus: vt quem in morem hae res se gesserunt, inspiciamus. Quemadmo­dum igitur Seruator noster Iesus Christus, ad le­gem nos, hoc suo In lege quid scriptum est? trans­mittit: Sic Moses verbis hisce suis: Interroga de diebus antiquis, ad huius vsum at (que) exercitationem dirigit. Hae tubae hîc traditae: Potestas haec ad conuocan­dum coetum, quomodo sunt adhibita? Hoccine, & non alio modo; haccine, non alia potestate coetus conuocatus est? vel maximè (vt patebit.) Alios autem hîc coetus attingam omninò nullos, quàm eos qui Religionis gratia, indicti, coacti, celebrati sunt.

Primò de Mose non controuertitur; apud Per Mosam, [Page 28] omnes constat, ab eo & parem in modum à Iosua successore suo concilia & conuocata esse, & dimissa: Iosuam. Ios, 1. 17. cui, quoad dictam potestatem, haud minùs quam Mosi obtemperârunt. Nā quod de Mose obiici­tur, res, eum illas, quae ad Aharonici Sacerdotii rati­onem pertinebant, tractasse, id in Iosua, & in sum­mis post eum Magistratibus, nullam habet verisi­militudinem.

Foedus, Foederis (que) renouatio, res sunt merè spi­rituales, eam tamen ob causam Iosua, ( Iosua non Ele­azar) tribûs omnes, vnà etiam & Leui, ad Sichem congregauit. Coetum, Iosuae cap. 24. v. 1. conuocauit; vers. 28. dimisit. Iosuae enim, si conuocare liceat; li­cet & dimittere: Lex, ratio, sensus communis hoc docent: Cuius est nolle, eius esse & velle. Conuocationē & dimissionem paenes eandem esse potestatem. Quinimò coitio Demetrica. [...] licèt facta sit: ea tamen à scriba, (cuius esset illam agere) dissoluta, nō scelus sceleri cumularunt, sed in sua quis (que); Deme­trius etiam ipse, pacatè recesserunt: Ex quo Demetrio peiores, qui huic refragantur meritò censeantur.

Verum ad Reges festinat oratio (ordo quippe Regius huic disputationi est aptissimus) Ibi Dauid Sacerdotes, alias (que) personas Ecclesiasticas hisce et­iam Dauidam. tubis conuocat. Sed quarum rerum gratiâ? Se­cularium? 1. Paral. 15. 4. [Page 29] Nequaquam. Nam primò, quum arca 1. Par. 23. v. 2. 3, 6. loco mouenda esset, & iterum quum Templi offi­cia suo essent ordine distribuēda (quae vtra (que) solam Religionem vnicè spectabant) vt conuocauit, 1. Paralip. 15. 4. eosdem sic dimisit, 1. Par. 16. 43.

Idem à Salomone factum est, quum templum Deo Salomon [...], immortali deuouendum & consecrandum esset; coetum coire fecit, 2. Paral. 5. 2. & dissoluit versu 10. c. 7. sequentis. In modum haud absimilem Asa in Re­ligione 2. Pa. 15. 14. Asam. ad pristinam integritatem restituenda, &, vt sic restituta illaesa semper & illibata permaneret, coetum vniuersum, solennis iuramenti associatio­nis vinculo arctissimè constringendo, fecit: & qui­dem harum sono tubarum id fecit.

Easdem Iehoschaphat in publico ieiunio promul­gando: Iehosaphat [...] Iehu, in solenni sacrificio peragendo: Ioas, in 2. Par. 20. 3. Iehu; ruinis templi (rebus Ecclesiasticis) resarciendis: 2. Reg. 10. 10 Iousum; Iosias, in purgando templo, & confuso superstitio­num 2. Par. 24. 5. Iosiam, cumulo de medio tollendo adhibuerunt. 2. Par. 34. v. 29. 30.

Reb. in his omnibus & singulis, dicti Reges, Sa­cerdotes at (que) Leuitas ad tractanda Religionis ne­gotia omnes conuocarunt. In vnico illo Ezekiae, immoror praeclaro facinore. Rex ille erat. Man­datum Ezekiam; 2. Par. 29. 15. suum ad conuocandos vnà cum fratri­bus suis, sacerdotes, emisit. Quas ob res? Adres Ie­houae. [Page 30] Quo in loco Sacerdotum quatuordecim primarii viri nominatim descripti sunt, qui vi mā ­dati illius regii, vnà cum fratribus suis, Ex praecepto Regis, ad res Iehouae omnes conuenêrunt. Pleniùs quid, quid illustriùs dici possit, penitùs ignoro. Sunt res tractatae spirituales; personae conuocatae spirituales, tubâ tamen regiâ conuocatae.

Hoc continuò modo ad captiuitatemvs (que) In ca­ptiuitate Mardochaeum habemus? qui (quum tot tan­tarum (que) Mardocheil, Hester. 9. 17. prouinciarum gubernacula tractaret) dies Purim praescripsit, & Iudaeos eius Prouinciae o­mnes, ad celebrandos eos dies conuocauit.

Captiuitate finita tubam Nehemias penes se con­tinuò Nehemiam, Nehē. 7. 64. retinuit; qua Sacerdotes conuocauit: Pri­mò, vt, quo quis (que) locum sibi proprium iure vindi­caret, explicatis eorum genealogiis ostēderet: post­eà Neh. 13. 11. vt in stationes suas, quas eo absente, ob inopiam deseruerant illos restitueret.

Sic vsum habemus à superioribus vsque ad Mac­cabaeos Maccabaeos. ductum temporibus: apud illos verò idem hoc in luce clarissima & plusquàm meridiana ver­satur. Sic enim coram Simeone duce Iudaeorum communibus suffragiis facto propalàm & aper­tè profitentur ac statuunt: Nemini vt liceret [...], 1. Mas. 14. 44 [Page 31] conuentum aliquem agere [...] Ex quo testatissimum est, Iudaicae gentis procurati­onem, eundem semper cursum tenuisse: alioqui quid causae est cur Religionum conuersiones in­ter Regia semper facinora numerentur? Et mutato Rege disparatis Religione at (que) moribus imbuto, publica etiam Religionis forma, & quasi facies im­mutata sit? Quod quidem soli Sacerdotes nun­quam aut efficere potuerunt, aut impedire. Illis abs­que praescripto regio coëundi facultas iute facta si esset, edictum nullum quod religionem attinebat, aut egredi renuentibus illis potuit aut approbari. In illis siquidem (sua voluntate, ad cōstituenda Re­ligionis negotia, id (que) iure coactis) situm esset, ei, obstare semper pro arbitratu suo, quo minus exi­ret, & officere.

Sic à Mose ad Maccabaeos videre est, quinam dictam iam sepiùs potestatem tractarunt. Quid autem di­cam ampliùs? In tota populi Dei vniuersitate; Re­gum nullus, pietate ac Religione praeditus, qui hāc potestatem non exercuit: Prophetarum omninò nullus, qui potestatis huius, velautoritatem minue­re, vel exercitationem, quasi interdicto aliquo di­uino prohibere auderet, repertus est.

An verò Esaiam (vel cogitatione nostra se­mel [Page 32] fingamus) aut Ezekiam, Sacerdotes ex mero praescripto Regio, Ad res Jehouae conuocantem, aut Sacerdotes sic congregatos ferre aequo animo vo­luisse; ac non in illud potius vocem suam tanquam buccinam sustulisse, si in intimis conscientiae eius Esaia 58. 1. sensibus infixum hoc non esset, scilicet ad officii ra­tionem spectare Regii coetus indicere: Subdito­rum verò obtemperare & coire? Nunquam pro­fectó.

Quid tum? An verò omnes hi à recto deuiarunt? an verò eos vno hoc de crimine omnes condemna­bimus? Hoc verò vobis maximè cauendum & pro­uidendum puto. Siquidem hos sub toto illo regi­mine, & non alios omninò vllos, in filiorum suorū numerum adscriptos esse voluit Deus. Hos ergò, si Psal. 73. 15. eam ob rem condemnemus, vniuersam filiorum Dei generationem, perfidi vt reprobemus, necesse est. Ex propositis tamen hoc efficitur; huc deuen­tum est; vt vel Principes, quia in conuocandis coeti­bus authoritatem plusquam Regiam arroganter v­surparunt: aut Prophetas, quia facinus id perpetrā ­tibus illis, assentatorum instar blanditi sunt, con­demnemus: vel facere illis, quod fecerunt licuisse: nec in eo factitando vocationis suae limites transi­liisle confiteamur necesse est. Et certè quidem [Page 33] posterius illud (quod proin fateri debemus) verum est at (que) sincerum.

At (que) hoc quidem, vt, quid populo Dei electo & proprio in more positum fuit, innotescat, abundè sufficiat. Sed Iudaei illi fuerunt. Nobis autem Iudai­zare nō placet. Sed & haec fortè lex, vna mandatorū Ephes. 2. 15. est eorum, quae in ritibus posita, rescissa Christi ad­uentu & abrogata sunt.

Quaeroigitur, cùm Deus in carne factus est con­spicuus, Praxis vel vsus huius potestatis in­ter Christia. nos. quomodo se res habuit? Anverò Christiani omnes conuentus, priscis illis, quod hanc rem atti­net, omninò consimiles, in conspectum se dabunt? vel maximè. Illis, inquam, veteri sub foedere cele­bratis per omnia consentanei. Tanta nimirum, tam consentiens, conspirans & continuata eorum co­gnatio est. Siquidem Christus Matth. 18. conuenti­bus illis de auxilio multùm promittit suo: de alio autem aliquo ordine nouo, praeterquam pristino illo, nihil quidquam praescribit. Qui quidem ob eam ipsam causam perpetuò à nobis conseruandus est inuiolatus.

Tempestas (quam scitis) post Christum extitit, in qua Reges & Regiones Deum [...] ignotum co­luerunt. Tempus cam sequutum est, in quo Re­ges fidem Christianam amplexi, non Religionis [Page 34] antè, quàm harum potestatis tubarum, facti sunt cōpotes. Res haec ex Conciliis, 1, Generalib. 2, Na­tionalibus & Prouincialibus. 3, sub Imperatorib. & 4, Principibus centenorum plurium annorum spa­tio in vnum coactis, manifesta fiet.

1. A generalium primò Conciliorum comitiis In Conciliù OEcumeni­ [...] vt ordiamur; [...] illa potestate hac si nō sunt ha­bita, vno hoc ictu Concilia omnia OEcumenica rescissa nobis illico sunt & irrita. Ne vnum Ecclesiae Christi ad hodiernū vs (que) diem generale Cōcilium suppetit, vnâ hac liturâ deleta sunt omnia: reliqua facta sunt nulla; ne vnum quidem est reliquum. Si­quidē, quae vnquā extiterunt; hoc modo, & cōuo­cata, & celebrata sunt omnia. Quinetiam illo­rū quatuor primariorū, quorū aestimationē Christi­ani omnes summa semper veneratione prosecuti sunt, ne quidē vnum in legitimis cēsendū est: Si no­uae huius opinionis commentum pondus & auto­ritatem habeat. Assertionem hanc absurdam & ab­sonam tot ac tanta, imò & his peiora incōmoda, quae vitare nullo modo possumus, cōsequuntur, si con­uentuū existimationē sic actorum, vel infringere conemur, velimminuere. Exploratè. n. hoccognitū est, Cōcilia omnia O Ecum enica, septem illa, (nam plura in O Ecumenicis numerari nō debent, & o­ctauum [Page 35] illud in res tantùm priuatas coactū est) hoc modo celebrata fuisse: Reliqua Occidentalis tan­tum Ecclesiae comitia; proin Cōcilia nō fuerūt OE­cumenica. Orientalis simul & Occidētalis Ecclesiae cōfluxus Cōcilium efficit solus O Ecumenicū. Cu­iusmodi cōfluxus ad publica Ecclesiae negotia pro­curanda institutus, in nullis aliis nisi in septem illis reperiatur: Vnū modo & vnicum Ferrariensem si ex­emeris, qui auxilii spe, sibi ab Orientalib ferendi, sed frustra, (vt constat,) coactus est. Verùm ille quo primū tēpore dimissus, eodē dissolutus planè est ac dissipatus. Synodosigi't has 7. breuiter sic percur­ramus; vt nihil quidquam ex cōmentis historicorū decerpamus: (plura illi literis, quàm, quae oculis suis vsurparunt, saepiusculè mandare solent; proin res ad animorum suorum conceptus fingunt & fa­bricantur, at (que) affectionis in alteram partē nimiùm propendentis notâ crebro inuruntur:) Sed ex me­moria publica ex actis ipsorum Cōciliorum & mo­numentis, quae edicere in primis, qua autoritate co­acta sunt, & testatum reddere possunt, in medium afferamus omnia. Praeclarè autem Ecclesiae actum est: Quod Cōciliorū tot extent eorū, quae ad verita­tis hancrem quod spectat, inuestigationem, illius, quâ ius hoc emineat, nos quasi manu ducant.

Inprimis igitur, quoad magnum illud Nicenum [Page 36] Concilium & O Ecumenicorum omnium, quae in toto Christianorum orbe vnquam extiterunt, o­mninò [...] primum: totum illud Concilium in episto­la sua Synodica, ad Ecclesiam Alexandrinam con­iunctis omnium sententiis scripta, testatur se (piis­simo lmperatore Constantino ex variis ciuitatib. eos, at (que) prouinciis vnum in locum cogente) con­gregatos esse. Epistolam illam in Ecclesiasticis an­nalibus in Socrat. 1. 9. & Theodoret. 1. 9. adhuc videre estintegram. Hîcmihi quaeso, bona vestra cum venia liceat aliquantisper insistere: Siquidem aut hoc, aut nullo loco, cōculcato inprimis sepimento ius (si quod fuit) euanuit. Niceae 318. congrega­ti sunt Episcopi (perhonorificè eos vt vsurpat Ui­otorinus) totius orbis lumina: viri, pietate, doctrinâ, vir­tute, animi (que) excelsi & inuicti magnitudine, o­mnium qui in toto Christianorum orbe vnquam extiterunt, longè praestantissimi; viri, qui ad verita­tem Martyrio suo consignandam, animarum sua­rum ad mortem vs (que) prodigi fuerunt. Ecquis ho­rum, Imperiali authoritate; vtpote iniquè cōuoca­tus, coire detrectauit? aut quum aderat dictam au­thoritatem, factae in eam alicuius protestationis vel verbulo, imminuit? aut ius aliquod Ecclesiasti­cū, quo suopte Marte coire possint, vindicauit? Ne quidem vnus.

Ecquid in causa erat, vel quia tot viros tam con­stanti fama at (que) omnium sermone celebratos, ius suum & proprium latuit? vel quia id, quod ius suū esse nouerint, toto illo tempore, quo celebratum estconcilium obmutescentes ne verbo aliquo vin­dicare timidiusculi auderent. Ast interfuerunt tūc illi Concilio Spiridion, Paphnutius, Potamon, alii (que) quā plurimi sed hos honoris causa nomino) qui haud i­ta pridem dexteris eorum oculis effossis, dextrorū ­que poplitum & axillarum neruis incisis inuictā animi sui constantiam reddiderunt testatissimam. An verò his animos at (que) spiritus defuisse, aut eosdē perpusillos iāfactos, fractos adeò & debilitatos fu­isse, vt adius suum recuperandum, vel hiscere qui­dem non auderent, cogitatione fingamus?

Concilium illud Nicenum (quod omnes vbi (que) Christiani summa veneratione semper & admirati­one prosecuti sunt) esset certè quidem in die tum diuino tum humano [...], siiure Ecclesiastico prodito, iniquissimè id ab Imperatore, vel vsurpan­dum vel ab Ecclesia auferendu, quasi facta conspi­ratione sustinuisset; praesertim, quū exeplar illudex­taret, Cōciliis omninò omnibus, quae ad mundi vs­que terminum consequerentur, pessimum & peri­culosissimum. Sed iuris nihil istiusmo di extitit; illis [Page 38] alioqui nec ingenii acies ad dispiciendum defuit, nec animi magnitudo ad vindicandū. Sed eos ne­quaquam fugiebat, aut cuius illae tubae; aut cui ea verba ( Erunt tibi) dicta sunt: quae eis iustissima causa visa est, quod nec earum alterutram prensarēt, nec, Haec nostra tuba est, dicerent.

Verùm enimuerò (verè loqui si velimus) rationis cōpos est nullus, cui hocrationi consentaneum nō videbitur: scilicet, Concilio illi primario sincerè, at (que) candidè, in Ecclesiastico illo iure vendicando, agēdum fuisse; si propriū Ecclesiae & peculiare fuis­set, (id (que) sic illis innotuisset) Hîc in primis oportuit, vt Constantinus se; vel Christ. religionē non ample­xurum; vel potestate hac ad celebranda Cōcilia vlte­rius non vsurū, palàm & apertè profiteretur. An ve­rò sic se res habuit? Nihil minùs. Quid ita? fortassis quodhuic nulli interfuerūt, qui ea Cōcilia, quae gras­santibuspersecutionib. coacta sunt, à limine saluta­runt; à quib. potuissent veterem illā Ecclesiae in coi­tionib. disciplinā ediscere. Imò verò ab Occidente Hosius Cordubae Episcopus, qui Concilium Elibertinum in Cōs. Elibert. Tom. 1. 600. Hispania; ab Oriente Eustathius Antiochiae Episcopus, Cōc. Ancyr. Tom. 1. 446. qui Cōcilium consimile Ancyranum gliscente per­secutione tenebat; adfuit: (quae vtra (que) Concilia ad­huc extant conspicienda:) quorum duo hi praesides [Page 39] extiterunt. At duo hi, qui ad Concilium Nicenum primi accesserunt, in primariis ibidē locis consede­runt. Iuris aūt huius, neuter illorum, aut causam e­git, aut quicquā cognouit: Sed potestati tunc suae fi­nem impositum fuisse, & tubā Imperatoriā princi­patum iā obtinuisse; haud illibenter vter (que) agnouit. Hoc certè primum Cōcilium diligenti animaduer­sione si expendatur, ad persuadēdum valeat pluri­mùm. Primarii huius exēplar magni momenti est, vtpote cuius ipsissimis vestigiis omnia, quae subse­cuta [...] sunt Concilia insistebant. Atque haec de primo.

2. Secundum generale Concilium est Constantino­politanum. Quisnam illud conuocauit? Extat Episto­la ipsorum ad Imperatorem scripta, in qua vi Tracto­riae Imperatoris, se illîc esse coactos profitentur.

3. Tertium est Ephesinum: cuius acta (Graecè nūc edita) inspiciantur. Quater illic sigillatim agno­scunt, Imperatorio se [...] oraculo, [...] nutu, [...] iussu, & [...] mandato conuocatos esse.

4. Tom. 2. 129. Chalcedonense quartum est, cuius haec est ve­luti proclamans [...], Facta est Synodus ex decreto piissimorum & fidelissimorum Imperatorum, Valentiniani & Martiani. Conucnien­te Concilio secundii sa­cram proece­ptionem.

Illud autem habetur exploratū, ad Niceam primó coactum fuisse illud Cōciliū: Postea aūt illinc, Im­peratoria [Page 40] autoritate sola interposita Chalcedonem re­uocatum & translatum.

5. His concinit Constantinopolitanum Concilium Tom. 2. 579 2. 666. ex O Ecumenicis quintum, at (que) his etiam & suis i­psorum Imperator Iustin. quin. tam O Ecu menica Syn­odum Epi­scopis Eccle­siarum euo­catis coegit. Tom. 3. 237, 244. verbis: Iuxta pium iussum à Christo amati, & à Deo custoditi Iustiniani Imperatoris.

6. Sic etiam & sextum, Constantinopolitanum, ex­pressis hisce verbis Agathonis Episcopi Romani in eo i­pso Concilio habitis; Secundum Imperialem sanctionem congregata est, & pro obedientia, quam debuimus. Secundum pijssimā ius­sionem mā ­suetudinis vestrae.

7. Tom. 3. 453. Eodem & ipso modo, septimum illud, Ni­cenum at (que) vltimum loquitur Concilium vel Syn­odus: Iis quae per mansuetiss, fortitudinis vestrae sacrā dudū praece­pta sūteffica citer prom ptam obediē ­tiam exhi­bere. Quaeper pium Imperatorem (videlicet Constan­tini & Irenes) decretum congregata est.

At (que) haec sola & omnia septem dicta Concilia in O Ecumenicis censentur. In quibus omnibus veri­tatis vis, lucis suae radiis De Concil. lib. 1. cap. 13. Bellarmino oculosita per­stringit; vt eo ipso in loco rationes varias comme­moret, ob quas Concilia authoritate Imperatoria celebranda esse ostendat; in quo duram illam pro­uinciam in se suscipit, quâ demonstraret, dicta con­cilia autoritate praedicta non esse celebranda.

II. Verum Concilia fortassis O Ecumenica suā In Conciliis Nationalib. & Prouinci alib. à Con­stantino ad Iustinian. habent & peculiarem rationem: Conuentus illi ge­nerales celebrari hoc modo possunt: Sed Nationales [Page 41] aut Prouinciales, cuiusmodi nostri sunt, quo modo? Eodem prorsus & non alio. Ab illis orsus est Con­stantinus prius, quàm ad O Ecumenicum conuo­candum Nicenum descendera [...] Eius Tractoria extat conspicienda. Euseb. 10. 5. Quâ prouinciale pri­mum Concilium in Gallia coëgit. Canone siqui­dem Ecclesiae Nullo, vel, Syracusanus in Sicilia Epi­scopus: vel, Restitutus Episcopus in Britannia Londi­nensis citari, citati autem fuerunt, nisi sola Impera­toris Tractoria ad Synodum Gallicanam, (proutid se reuera habuit) potuissent. Verum hocfortè ineun­te regimine perpetrauit, cum religionem Christia­nam vix summis labris attigisset, nedum penitus imbibisset. Imò verò, primò at (que) vltimò idē factita­uit. Quemadmodum enim regni sui anno primo istud conuocauit; ita anno trigesimo, anno ante mortem eius proximo Concilium illud Tyri coëgit: inde ad Ierusalem vs (que) transtulit; postremò coram seipso apud Constantinopolim comparere iussit. Literae quibus conuocati sunt extant conspicien­dae Socrat. 1. 34. Consimiliratione à Theodor [...] 2. 8. Constante Sar­dicae; à Sozom. 6. 7. Valetiniano Lampasci; à Tom. 17. 18 Theodosio Aquileiae; à [...] 453. Gratiano Thessalonicae, postea factum est.

Longum esset omnia percurrere: de illo dunta­xat Aquileiensi Concilio haec sufficiant. S. Ambro­sius [Page 42] vir magno animo & excelso, si quis vnquam in Ecclesia fuit exaggeratꝰ, & qui Ecclesiastica iura la­terū eius corporis (que) oppositu arctissimè tenuit, de­fendit accuratissimè, illi Concilio interfuit & prae­fuit. A quo is suo & reliquorum nomine sic scribit: Iuxta mansuetudinis vestrae statuta conuenimus. Ad hanc Qui adre mouēdas al­tercationes congregare studuistis sa­cardotale cō ­ciliū. Tom. 1 718. rem confirmandam, quae iam in manibus est; Am­brosiano illo Cōcilio planius nullū inueniri potest. Vnum hoc attexam (quodaccurata consideratione dignum est:) Episcopos autoritatem in celebrandis Conciliis Imperatorum eorum, qui haereticae, i. Ar­rianae prauitatis labe conspurcati, eandē profite bā ­tur, agnouisse; ad eorū Cōcilia iussos conuenisse: vt cōcilia essent indicta humiliter, ab eis & obnixè pe­tiisse. Conuenisse, inquam, vt Hosium adillud Tom. 1. 680 Ari­minense; Liberium ad Seleuctanum & Socr. 2. 24. Syrmiense. Pe­tiisse, vt Lucif. oper. Liberium à Constantio: Leo. Ep. 9. Leonem à Theodo­sio pro Ephesino secundo: Innocentium ab Arcadio: Atque hi quando (que) exorarunt; vt Leo, quando (que) repulsam passi sunt, vt Liberius & Innocentius: qua tamen ac­cepta pacatè continuerunt se, nec suopte ingenio ausi sunt conuentus agere.

3. Sed ab authoritate haec fortassis Imperiali, nō Sub regib. à Iustiniano ad Carolum Magnum. autē à Regia, quae multò est minor, pari ratione fie­ri potuerunt. Pari prorsus. Nam circiter annū Chri­sti 500. [Page 43] dissoluti Imperii Regiones & regna Occidē ­talia Synodus ex praecepto glo­riosissimi re­gis Theodori­ei cōgregata. in Regū manus deuenerunt, qui autoritatē in cōuocandis cōciliis prorsus eandē habuerūt, tenu­erunt, possederūt, at (que) tractarūt: vt in Italia; Theodori­cus, Tō. 2. 470. Romae: Alaricus, Tō. 2. 504. Agathae. In Gallia (Christianorū ibi regū primus) Clodouaeꝰ, Childebertus, Theodebertus, & Cherebertus: In Cōcilio Ibid. 2. 511. Aurelianensi primo; Ibid. 2. 558. A­uernensi, Ibid. 2. 551. Aurelianensi secundo, Ibid. 2. 817 Turonensi. Et postea rursus Gūthramnus, Clodouaeus, Carolomanus & Pepinus: In Concilio Ib. 2. 840. Matisconensi primo Ib. 2. 857. & secundo; Ib. 3. 208. Cabi­lonensi, & illo, (quod dicitur) Ib. 3. 437. Francico, & in Cōcilio Vernis Ibid. 3. 439. habito. Vicenis scilicet eorum ad minimùm in Gallia celebratis.

In Hispania decem successiuè Reges: In Conci­liis duob. Tom. 2. 825 829. Braccarensib. & in Tō. 2. 547, 859. decem Toletanis trecē ­torū cōtinuo spatio annorum. Modo autem quo? Tom. 3. 67, 79, 87, 181, 184, 204, 216, 374. quib. praescriptis verborum formulis? Concilia in­spicianturipsa, quorum vel acta sic loquuntur: ex Tō. 2. 270. Tom. 2. 551. Praecepto, Ibid. 3. 67. Imperio, Ibid. 3. 184. Iussu, Ibid. 3. 237. Sanctione, Tō. 3. 391. Nutu, Tom 3 391. Decreto: ex Tom. 2. 840 Euocatione, Eod. 2. 857. Dispositione, Eod;. 208. Ordinatione Regis. Vnū sic loquitur: Eod. 2. 504. Potestas permissa est nobis. Alterum, Eod. 3. 216. Fa­cultas data est nobis. Tertium, Eod. 3. 682 Iniunctū est nobis à rege. Stylos eorū notate singulares: Pleniꝰ nihil aut pla­niꝰ esse potest. At (que) annosiā post Christū p̄teruecti sumus octingentos 4. Imperiū tunc quoddā Occi­dentale obortū est Carolo M. clauum tenente. An nō [Page 44] verò ille tubis his, vt suis at (que) propriis in sex sigilla­tim A Carolo Magno ad Aroulphū. Conciliis; Tō. 3. 640. Francofurtensi; Tō. 3. 679. Arelatensi; Ibid 3. 682. Tu­ronensi; Ibid. 3. 686 Cabilonensi; Ibid. 3. 693. Maguntino, & Ibid. 3. 700. Rhemensi, conuocandis vsus est. Quid autem in illis dicitur? Rhemense quod postremo in loco positum est, il­lud eloquatur: In conuentu more priscorum Imperatorū congregato à piissimo domino nostro Carolo. Concilium videlicet illud cum iure non alio, quam Imperato­rum prisco veterum conuocasse. Quo vno verbo­rum complexu quid illi, & antecessoribus suis, ab initio omnibus in more semper positum fuerat, ex­plicauit.

Cōsimilem in modum, Ludouicus Pius, Lotharius, Ludouicus Balbus, Carolus Caluus, Carolus Crassus, & Ar­nulphus, in his sigillatim Concilus, Tō. 3. 703. Aquis granensi, Ibid. 3. 832. Maguntino, Ibid. 3 866. Meldensi, Ibid 3. 977 Wormatiensi, Tom. 4. 17. Coloniensi, & Tom 4. 28 Triburiensi, postea fecerunt. At (que) hoc modo ad an­num obtinuit nōgentesimum. Nam hunc circiter annum (annovevno, au t altero, hūc [...], yel prae­cedēte vel subsequente) Cōcilium illud in Germa­nia Triburiense est habitum, Cùm Concilium Sacrum con­tinuari decreuisset: & Tom, 4. 41. praesidente pio principe Arnulpho.

Hîc scrupulus si iniiciatur: Concilia extare nō ­nulla, quorum acta, eorum à quibus ea conuocata sunt, mentionem nullam faciunt; Sic eximenduseft; [Page 45] vt mente complectamur, postquam Nicē. Can. 5. Niceni Concilii Canones edicto Constantiniano rati & confirmati essent; in quo, (perindè at (que) in Chalced. Can. 18. Chal­cedonensi Cōcilio) sancitum est, vt per singulos an­nos, in singulis prouinciis bis in anno Episcoporum Cōcilium fieret, potissimùm verò; postquam Auth. 131. lusti­nianus effecisset, vt Cōciliorum quatuor O Ecume­nicorum Canones, vim Imperialium legum & na­turam obtinerent, (lege pro illis sic lata;) posteriora omnia Cōcilia Imperiali authoritate, habitualiter ad minimùm; id est, etsi, nō, (vt in superioribus) for­mali Imperatoris & expresso cōsensu, venia tamen eius, ex veteri cōcessu, necessaria cōsecutione illata, coacta & celebrata fuisse.

Bene se res habet. Hactenus certum tuba so­num edidit: posthac verò in Cōciliorum Tomis du­centorum ferè spatio annorum altum estsilentiū, ad annū Christi proximè 1180. quo Tom. 4. 101 Cōcilium La­teranense est habitum: at (que) tuncreuera nouarerum facies introducta est. Tempore illo Pontifex Ro­manus versutoingenio & versatili suo, tubarum v­nam Tubarum v. naavkata. Principibus, qui eam eò vs (que) vt suam tenue­runt, arreptam, Romam secum altera illis relicta asportauit.

Tempus quidem concionandi nobis praefixum [Page 46] ad Cōcilia omnia, quod rēhanc vnam Conciliorū spectat, vel cōmemoranda solùm & citāda: (totilla sūt) ter auctū, nō sufficeret. Quomodo erga Deū se gesserit Abraham cum quin (que) ciuitates ab incēdio & flāma caelitus delapsura fusis precib. vindicare con­tenderet, & à 50. viris ad 10. descenderet, memoriâ tenetis: Cursum ego hîc tenerē contrarium, à 10. a­scendendo ad 50. imò 60. imò 70. imò 80. & plura Cōcilia O Ecum. Nationalia, Prouincialia ab Impp. Orientis & Occidentis; à Regib. Italiae, Galliae, Hi­spaniae, Germaniae (vt suprà à Mose ad Maccabaeos: Ita hîc à Constantino ad Arnulphū) celebrata. Tot. n. cen­tenorum tot, cōtinuo decursu annorum extant o­mnia; ad dictam potestatē testandā Imper. hanc, & regiam clara, perspicua, plena, valida (que) conspicien­da: prout reuera causa haec, copia potius, quàm ino­pia laborat sua. At (que) hoc antiquo Christianorum orbi, vti laudatissimo in more positum est, coetus sic tamdiu est conuocatus: Ratio autem adhuc nul­la afferri posset, qua tracti veterem illam consuetu­dinem totseculis, tam (que) sanctis approbatam veluti ducem ac Cynosuram perpetuò non sequamur.

Imò aliqua: Quid. n. ad 300. illos ante Constantinum In persecuti­onis tempore Conue [...]us quomodo habiti, 300, annos ante constantinu. respondetis annos? Quo se modo tunc conuentus habuerūt? Quinam illos, tot annorum spatio, (plu res enim habiti sunt) conuocarunt? Ad controuersiam, [Page 47] in Palaestina, de Paschate; Carthagini, de Haereticorū baptismate; Romae, de Nouato; Antiochiae, de Paulo Samo­sateno, sopiendam aut de medio prorsus tollendam. Isti quomodo conuenerunt?

Eodem prorsus, quo Judaeorum populus in Ae­gypto, 1 prius tyrannide pressus Pharaonica, coa­ctus Vt in Aegy­pto. est: qua durāte psecutione vs (que) ad Mosen illis à Deo p̄fectū Ecclesiae nomine censebātur. Cōditio­nes vtrius (que) omninò sūt cōsimiles. Magistratus nul­lus eorum in Aegypto cōuentus egit: Cui haec ratio est subiecta, quòd Magistratus illis, qui hoc faceret deesset. Pharao (certè) id ne semel fuisset conatus. Nō, quòd (spero) in alienas ille & Ecclesiae possessio­nes irruere vllo conscientiae scrupulo dubitarit: Sed qd eā viis & modis in id omnib. tentatis, extinctam penitus vnà cum conuentib. suis, & extirpatā esse, concupiuerit. Sed hoc nono bstitit, quò minus Mo­ses in principatu ab ipso Deo constitutus summo, tubas illassibi àDeo traditas accipere, asseruare, at (que) in eum finem, in quem demandatae sunt, nempe ad agendos conuentus adhibere potuisset. At (que) Mosi soli, cui soli potestas haec est concredita, idtunc fa­cere Exod. 2. 14. licuit Mosiiā illud: ( Quiste nobis ad cōuocādos nos iudicem constituit?) prout illiiam olim in Aegypto, ab vno corū obiectù est, nō potuissēt obiicere: nec viā [...]ubis introducēdis, his verbis clamando, obstruere: [Page 48] Imò verò prout nobis libitum est semper cōueniemus; pristi­numque illum morem toties à nobis in cōuentibus nostris in Aegypto frequentatum, inuiolatum cōseruabimus. Nequa­quam: Deus iam illis, ipsissimus, inquam, Deus, aliū coeundi modum praescripserat. At verò penes Deū, vti spero, bona cum venia, facultas erit, dictam po­testatem, vel in totius corporis membrum princi­pale transferendi; vel quocun (que) alio modo, pro ar­bitratu suo dispensandi.

Idem ipse Ecclesiae status in Captiuitate Babylo­nica: dein 2 in persecutione sub Antiocho contigit. Vt sub Ca­ptiuitate Ba­bylon. Atque haec tria tantùm in veteri toto Testa­mento reperta sunt, quae nobis veluti exempla­ria 3 inseruiunt: Conuentus habuerunt, sicut in Ae­gypto Vt sub Anti­ocho. suos; sed omnes clandestinos: siquidem Mo­se, Mosaico (que) iure deficiete, potestas in totum cor­pus, ad cōgregandum seipsum (more in illis tempe­statibus vsitato) deuoluta est. Cùm verò finita ca­ptiuitate, Nehemias, & Antiochi furore represso, Si­meon Maccabaeus diuinitùs excitati, & in Mosaico, id est, summoloco cōstituti essent: Tubis illi argen­teis in manus suas denuò assumptis, prout Moses factitauit, facere potuerunt. Quo primum tem­pore legitimus gubernator, eodē tubarū possessor factus est: Et in cōuentu causam nemo suā his ver­bis [Page 49] agere potuit: Imò, quo nos in Babylone aut sub Anti­ocho; eodem prorsus & non alio conueniemus modo. Ne­quaquam huius hîc potius contrarium videre est. Sponte sua coram Simeone legitimo eorum & sum­mo 1. Mac. 14. 44. Magistratu, apertè profitentur: Eo velincon­sulto, velinuito conuentus in totailla ditione nul­los esse futuros.

Quo autem iure, duo hi, Nehemias at (que) Simeon; e­odem 4 Constantinus, Mosaico omnes: omnes vi de­legationis Sic ante Cō ­stantinum. illius hîc scriptae conuentus egerunt. Vi eius tubas sibi resumsit Constantinus, & agēdi con­uentus potestatem possedit at (que) exercuit: Quod. n. saepenumero à Mose factitatum est; id quinquies ad minimum Eusebius, in vita Constantini affert, vt exēplarieo authentico Constātinianos semper pro­cessus tueretur at (que) defenderet. Concedendum hoc igiturillis est, eos ante Constātinum saepius, eo, quo audebantmodo, quo poterant ordine conuenisse: Periculum tuncillis faciundum erat: Moses ibi nul­lus: Tuba illis nulla: si qua tamen adfuislet, vti eâ­dem, ausinon fuissent. Constantino autem Princi­patum, locum tenenti Mosaicum, perinde; at (que) Mosi, idem facere licuit; & illi sic factitanti his nun­quam verbis obstrepuerunt: Quinimò, tubis abstine­to tuis: Quosemper huc vsque fecimus, deinceps modo facie­mus: [Page 50] more duntaxat pristino, i. pro arbitratu no stro, & non alio cōueniemus. Hoc (vt dictū est) si fuisset ab illis di­ctum, ingenuè & candidè se gessissent: Hoc modo, si iure potuissent, debuissent facere. An verò sic fece­runt? Minimè. Sedeum prout Mosen, conciliorum gratia celebrandorū accesserunt: Illa ab eo petierūt: quae, eo nec autore, nec approbatore nunq tentas­sent. Imò id de illisverè possum affirmare; summum eos numen veneratione & gratiarum actione ex in­timis sensib. manāte, psecutos esse, quod in pacatis­simis illis & vera religione clariss. temporib. spiritū duxerint, in quib. tubae sono Constantinianae con­uenire potuerunt. Hocigitur, vt concludam, duae istae, Ecclesiae cōditiones, duo tēpora distincta, ver­bis cōfundenda nō sunt; sed diuersa ratione accipiē ­da. In interregnitēpestate, in ordinis diuini ceslati­one; Ecclesiae necessitate constrictae, ipsiliceat vices supplere regias. Sed, Deo illi Constātinum largien­te, pristinus ille & à Deo praescriptꝰ ordo reuertitur, vt cursu eodē, quoprius procedatur. Ecclesia, quum: magistratussummus, eiusve autoritas illi defuit, au­toritate sua, at (que) propria res suas tractare & cōficere coacta est. Ea. n. tēpestare, Ecclesia at (que) principes ab­inuicē diuulsi, necessitudine prsus nulla cohaeserūt. Sed intergerini parietis septo soluto, nihilnéplꝰ Mo­ses, quàm Pharao, Cōstantinus quam Nero autoritaris [Page 51] exercendae habituri sunt? An eodem sub his at (que) il­lis modo conuentus semper sunt agendi? Nequa­quam. Nō magis, quam conueniendi eorum in Ae­gypto formula (Ecclesiae. n. illic Israëliticae, & huic Christianae primitiuae par est & simillima ratio) tu­bis his in cōtextu positis instar rectricis praescriberet vel dominaretur, & taxaret, aut Deum eas Mosi tra­dentē, aut Mosen eas, sic à Deo sibi traditas excipiē ­tem. Quin hoc potius, in temporib. Ecclesiae san­guinolentis, in quib. maximae molestiarum & tur­bulentiss. tempestates existūt, Pharaonis tempora & Neronis (subquib. modo, quo possunt cōmodissimo debēt cōuenire) sūt [...]: Atin illis beatis tē ­porib quae quietis & trāquillitatis plenissima sunt, Moses & Cōstantinus sunt exemplaria. Mosen nactis, Mosaicis tubis auscultandū est illis. Breui perstrin­gam, modū illum in cogēdis Conciliis, qui ante Cō ­stantinum ab Ecclesia est seruatus, nulli desiderio cō ­fecti requirāt, quin subobscurè innuant, Ecclesiam se esse persecutionis aestu correptā, ei (que) similē, quae à Mose & Cōstātino veluti nutricio suo orbata est. Con­stantiniano igitur iuri, quae praecesserunt tempora, nō magis, Mosaico, Aegyptiaco obstaculo aliquo aut impedimento esse possint. Necreuera fuerunt. Siquide eas tubas Constātinus, & qui in eius locū successerūt, mille annorū spatio post Christū possederūt & sartas tectas coseruarūt; sed eo decursospatio, earūvna (qb. id modis nulli [Page 52] nostrum non constat,) aut libenter dimissa, aut vi­olenter detorta est, & Romam trāsportata. Sed ve­tus haec opinio, iam vs (que) ab illis in quibus coepit ducta temporibus, vniuersam Ecclesiam oppleuit, vsucapionemillam, apertam esse & iniquam vsur­pationem: vsurpationem dico; quâius, non Eccle­siae, sed Principum diminutum est eorum, qui, in il­lo sibi iniustè excusso, in maximum iuris sur praeiu­dicium, conniuerunt. Et quid ita? quia non Aharoni, sed Mosi dictum est, Et erunt tibi.

1. Vt finem sermoni nostro faciamus, maiori ne­gotio 1 recuperata haud ita pridem illa tuba, quàm Recuperatio tubarum. tuncablata est. Ecquid igitur? Iamne eam dimitte­mus, & fabricam à nobis nuper denuò extructam turpiter tam citò dissoluemus? Paucosante si pla­cet annos memoria & cogitatione repetatis, in qui­bus Clerici, qui tum rerum potiebantur, prorsus ad oppositum constituti, nihil quidquam reformatū, nihil verae religionis, quod corruerat restitutum; nihil, inquam, in eam rem facere voluerunt. Et ta­men abs (que) illis caeteri nihil (legeiudice) facere po­tuerunt: In principum possessiones irruerant: con­uocandorum coetuum potestatem interceperant. Quomodo tum conuentus fieret? Erunt tibi diuinus tum contextus erat; de Principe necessariò intelli­gendus: [Page 53] penes eum potestas illa fuit, & illam sibi iu­re propriam obtinuit. Haec tunc doctrina, fuit Or­thodoxa (ecquis scriptor est, qui illis temporib. cla­tuit, & eandem nō asseruit?) An haec doctrina quae tunc fuit, iam desrit esse Orthodoxa? An verò ad tē ­pus Conatus que tuba extor­queantur. duntaxat, id (que) aliorum permissu eam rex pote­statem 1 tenuit, vs (que) quò, clero alio illam obtinente, Per Presby­terium. exuendus is esset? An id tunc, alii in Principes iniu­riosi, vsurparunt? & Principes iam ipsi idem iniustè vsurpant? An verò in hoc tantum conuentus discri­minantur, quod (noua in illis cogendis forma ne­cessariò introducenda) iam non externus quis at (que) vnus, sed domestici & plures tubarum moderato­res futuri sint? &, horum vnum vt sit, necesse est? Haeccine iam institutio noua facta est Orthodoxa? Imò (spero) si Erunt tibi, veritati aliquando fuit; per­petuò fore consentaneum: Et, si, tibi tunc Mosi cō ­petebat, semper cōpetere: Nos (que) cogitationib. sus­ceptis sapientioribus, aduersum nos ipsos diutius non pugnaturos, & veritatem, nisi nobis inseruire velit, veritatem non esse, asserturos. At (que) hoc illud 2 mihi, quod à pluribus consimilem in modum non Per ipsū po­pulum Pen­ry, Barrovv, &c. ita pridem factitatum est, in mentem rouocat, cum Principi & Parliamēto, admonitionib. supplicatio­nib. monitionibus & petitionibus suis importuni, [Page 54] ad eorum officii & iuris rationem spectare vocife­rabantur, vtadideam illam disciplinae Ecclesia­sticae á seipsis excogitatam adaptarentur omnia: Quibus tamdiu vestigiis insistebāt, quāspes aliqua inde illis affulsit; Cum verò hâc planè nō successit, nouo sibi tenet assumpto, aliâ cōfestim aggressi sunt viâ. Ad cōuocanda sua Cōcilia, nec Magistratib. o­pus erat illis, nec tubis. Fratrum sanctiores autori­tate sua & propria, conuentus iure poterāt celebra­re. Siquidem, vt sapientes, qui autoritate pollent, confusione obruātur, ab idiotis, qui paupertate cō ­flictantur; opus hoc egregium suscipiendū est: quo tubae ius ad eos, i. ad Demetriū, & qui cum eo sunt [...]tādem deuoluatur. Iam igitur, si nō veritatis gratia, at pudoris, quo haec extra modum absona & absurda vos suffundant, harum opinionū errores & inanitates procul amādate: & id, quod Deus hîc suo ipsius ore sanciuit, semel & semper verum sit; quod nos semel, vt verum arctc tenuimus; perpetuò id & accuratè defendamus, ne ipsi nos, eorū instar ser­uorum malorum (ex ore proprio) iudicemur. Luc. 19. 22.

At (que) haec iam vobis, ne plus quàm par est, mole­stiae facessam, sufficiāt. 1, Prout à Christo accepimus Cōclusio ope­ris. mandatum, fecimus: Fōtes legum inuisimus, & qd in illis hac de re scriptum est inuenimus: (conuocā ­disc. coetus autoritatem, traditam Mosi & conces­sam:) [Page 55] 2. Mosaico vsi consilio interrogauimus àtem­poribus priscis, quae fuerunt ante nos: ab vna extre­mitate caeli vs (que) ad alteram caeli extremitatem: & iu­ris huius functionē Mosis successorib. propriam, & conuentum ab his sic actum deprehendimus. Re­stat iam, vt quem Deus lege sua ordinem praescri­psit; quem Dei populus superiorib. seculis inuiola­tum seruauit, eundem nos perpetuò conseruemus: vt quo ore Deus dicit: Erūt tibi, eodē potestatem hāc Mosi propriam ascribamus; vt nec illud Korachi v­surpemus: Non veniemus Nec cū Demetrio in vnū cō ­glomeratos bonis laterib. clamādo: Magna est Diana ius illud auferre nos posse putemꝰ. Sed quēadmodū potestatē hanc à Deo profectam videmus, ita ean­dem ex animo agnoscamus) & eidem submissè mo­rem geramus; quò illi, penes quos est, eadem & pa­catè fruantur, & cum laude vtantur, in diuini nomi­nis gloriam, à quo tradita; & in eorum; quorum gratia, tradita est, emolumentum. Quodfaxit omni­potens Deus, &c.

NOTA. Editio Conciliorum, quae hîc citatur, est Veneta, per Dominicum Nicolinumin. Tomos distributa.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.