EPIGRAM­MATUM SACRORUM LIBER.

[figure]

CANTABRIGIAE, Ex Academiae celeberrimae typographeo. 1634.

REVERENDO ADMODUM VIRO BENJAMINO LANY SS. Theologiae Professori, Aulae Pembrochianae Custodi dignissimo, ex suorum minimis minimus R. C. custodiam coelestem P.

SUus est & florū fructus; quibus fruimur, si non utiliùs, delicatiùs certé. Neque etiam rarum est quòd ad spem veris, de se per flores suos quasi pollicentis, adul­tioris anni, ipsiús (que) adeò Autumni exigamus fidem. Ignoscas igitur (vir colendissime) properanti sub ora Apollinis sui, primaeue adolescentiae lasciviâ exultanti Musae. Tenerae aetatis flores adfert, non fructus serae: quos quidem exigere ad seram illam & sobriam maturitatem, quam in fructibus expe­ctamus meritò, durum fuerit; forsan & ipsâ hac praecoci importunitate suâ placituros magís: Tibi praesertim quem paternus animus (quod fieri so­let) intentum tenet omni suae-spei diluculo, quò tibi de tuorum indole promittas aliquid. Ex more etiam eorum, qui in praemium laboris sui pre­tiúmque [Page] patientiae festini, ex iis quae severunt ipsi & excoluerunt, quicquid est flosculi pro­minulum, primâ quasi verecundiâ auras & a­pertum Jovem experientis arripiunt avidè, sa­porémque illi non tam ex ipsius indole & in­genio quàm ex animi sui affectu, foventis in eo curas suas & spes, affingunt. Patere igitur (reverende Custos) hanc tibi ex istiusmodi flo­ribus corollam necti; convivalem veró: nec ali­ter passuram Sydus illud oris tui auspicatissimum nisi (quâ est etiam amoenitate) remissiore radio cùm se reclinat, & in tantum de se demit. Neque sanè hoc scriptionis genere (modò partes suas satìs praestiterit) quid esse potuit otio Theologico ac­commodatius, quo nimirum res ipsa Theologica Poëticâ amoenitate delinita majestatem suam ve­nustate commendat. Hoc demum quicquid est, amare tamen poteris; & voles, scio: non ut ma­gnum quid, non ut egregium, non ut te dignum denique, sed ut tuum: tuum summo jure; utpote quod è tua gleba, per tuum radium, in manum de­nique tuam evocata fuerit. Quod restat hujus li­belli fatis, exorandus es igitur (vir spectatissime) ut quem sinu tam facili privatum excepisti, eum jam ore magìs publico alloquentem te non asper­neris. Stes illi in limine, non auspicium modò su­um, sed & argumentum. Enimvero Epigramma sacrum tuus ille vultus vel est, vel quid sit docet; ubi nimirum amabili diluitur severum, & sanctum [Page] suavi demulcetur. Pronum me vides in negatam mihi provinciam; laudum tuarum, intelligo: quas mihi cùm modestia tua abstulerit, reliquum mihi est necessariò ut sim brevis: imò verò longus nimi­úm; utpote cui argumentum istud abscissum fue­rit, in quo unicè poteram, & sine taedio, prolixus esse. Vale, virorum ornatissime, neque dedigne­ris quòd colere audeam Genii tui serenitatem supplex tam tenuis, & (quoniam numen quo (que) hoc de se non negat) amare etiam. Interim verò da veniam Musae in tantum sibi non temperanti, quin in hanc saltem laudis tuae partem, quae tibi ex re­bus sacris apud nos ornatis meritissima est, istius­modi carmine involare ausa sit, qualicunque,

SAlve, alme custos Pierii gregis;
Per quem erudito exhalat in otio;
Seu frigus udi captet antri,
Sive Jovem nìtidósque soles.
Non ipse custos pulchrior invias
Egit sub umbras Aemonios greges;
Non ipse Apollo notus illis
Lege suae meliore cannae.
Tu si sereno des oculo frui;
Sunt rura nobis, sunt juga, sunt aquae,
Sunt plectra dulcium sororum;
(Non alio mihi nota Phoebo)
Te dante, castos composuit sinus;
Te dante, mores sumpsit; & in suo
Videnda vultu, pulverémque
Relligio cinerémque nescit.
Stat cincta dignâ fronde decens caput:
Suósque per te fassa palàm Deos,
Comísque, Diva, vestibúsque
Ingenium dedit ordinémque.
Jámque ecce nobis amplior es modò
Majórque cerni. Quale jubar tremit
Sub os! verecundúsque quantâ
Mole sui Genius laborat!
Jam qui serenas it tibi per genas,
Majore coelo Sydus habet suum;
Majórque circum cuspidatae
Ora comit tua flos diei.
Stat causa. Nempe hanc ipse Deus, Deus,
Hanc ara, per te pulchra, diem tibi
Tuam refundit, obvióque
It radio tibi se colenti.
Ecce, ecce! sacro in limine, dum pio
Multúmque prono poplite amas humum,
Altaria annuunt ab alto;
Et refluis tibi plaudit alis
Pulchro incalescens officio, puer
Quicunque crispo sydere crinium,
Vultúque non fatente terram,
Currit ibi roseus satelles.
Et jure. Nam cùm fana tot inviis
Moerent ruinis, ipsáque (ceu preces
Manúsque, non decora supplex,
Tendat) opem rogat, heu negatam!
Tibi ipsa voti est ara sui rea.
Et solvet. O quàm semper apud Deum
Litabis illum, cujus arae
Ipse preces priùs audiisti!

Venerabili viro Magistro Tournay, Tutori suo summè observando.

MEssis inauravit Cereri jam quarta capillos,
Vitis habet Bacchum quarta corona suae,
Nostra ex quo, primis plumae vix alba pruinis,
Ausa tuo Musa est nidificare sinu.
Hîc nemus, hîc soles, & coelum mitius illi:
Hîc sua quod Musis umbra vel aura dedit.
Sedit ibi secura malus quid moverit Auster,
Quae gravis hybernum vexerit ala Jovem.
Nescio quo interea multùm tibi murmure nota est:
Nempe sed hoc poteras murmur amare tamen.
Tandem ecce (heu simili de prole puerpera) tandem
Hòc tenero tenera est pignore facta parens.
Jàm (que) meam hanc sobolem (rogo) quis sinus alter ha­beret?
Quis mihi tam noti nempe teporis erat?
Sed quo (que) & ipsa Meus (de te) meus, improba, tutor
(Quàm primùm potuit dicere) dixit, erit.
Has ego legitimae, nec laevo sydere natae
Non puto degeneres indolis esse notas;
Nempe quòd illa suo patri tam semper apertos,
Tam semper faciles nôrit adire sinus.
Ergò tuam tibi sume: tuas eat illa sub alas:
Hoc quoque de nostro, quod tuearis, habe.
Sic quae Suada tuo fontem sibi fecit in ore,
Sancto & securo melle perennis eat.
Sic tua, sic nullas Siren non mulceat aures,
Aula cui plausus & sua serta dedit.
Sic tuus ille (precor) Tagus aut eat objice nullo,
Aut omni (quod adhuc) objice major eat.

Ornatissimo viro Praeceptori suo colen­dissimo, Magistro Brook.

OMihi qui nunquam nomen non dulce fuisti
Tunc quoque cùm domini fronte timendus eras!
Ille ego pars vestri quondā intactissima regni,
De nullo virgae nota labore tuae,
Do tibi quod de te per secula longa queretur
Quòd de me nimiùm non metuendus eras:
Quòd tibi turpis ego torpentis inertia sceptri
Tam ferulae tulerim mitia jura tuae.
Scilicet in foliis quicquid peccabitur istis,
Quod tua virga statim vapulet, illud erit.
Ergò tibi haec poenas pro me mea pagina pendat.
Hîc agitur virgae res tibi multa tuae.
In me igitur quicquid nimis illa pepercerit olim,
Id licet in foetu vindicet omne meo.
Hîc tuus inveniet satìs in quo saeviat unguis,
Quódque veru docto trans obeliscus eat.
Scilicet haec mea sunt; haec quae mala scilicet: ô si
(Quae tua nempe forent) hîc meliora forent!
Qualiacunque, suum nôrunt haec flumina fontem.
(Nilus ab ignoto fonte superbus eat)
Nec certè nihil est quâ quis sit origine. Fontes
Esse solent fluvii nomen honórque sui.
Hic quoque tam parvus (de me mea secula dicant)
Non parvi soboles hic quoque fontis erat.
Hoc modò & ipse velis de me dixisse, Meorum
Ille fuit minimus. Sed fuit ille meus.

LECTORI.

SAlve. Jám (que) svale. Quid enim quis pergeret ul­trá?
Quàjocus & lusus non vocat, ire voles?
Scilicet hîc, Lector, cur noster habebere, non est;
Delitiis folio non faciente tuis.
Nam nec Acidalios halat mihi pagina rores;
Nostra Cupidineae nec favet aura faci.
Frustra hinc ille suis quicquam promiserit alis:
Frustra hinc illa novo speret abire sinu.
Ille è materna meliùs sibi talia myrto;
Illa jugis meliùs poscat ab Idaliis.
Quaerat ibi suus in quo cespite surgat Adonis,
Quae melior teneris patria sit violis.
Illinc totius Florae, verísque, suíque
Consilio, ille alas impleat, illa sinus.
Me mea (casta tamen, si sit rudis) herba coronet:
Me mea (si rudis est, sit rudis) herba juvat.
Nulla meo Circaea tument tibi pocula versu:
Dulcia, & in furias offciosa tuas.
Nulla latet Lethe, quam fraus tibi florea libat,
Quam rosa sub falsis dat malè fida genis.
Nulla verecundum mentitur mella venenum:
Captat ab insidiis linea nulla suis.
Et spleni, & jecori foliis bene parcitur istis.
Ah malè cum rebus staret utrumque meis.
Rara est quae ridet; nulla est quae pagina prurit:
Nulla salax, si quid nôrit habere salis.
Non nudae Veneres: nec, si jocus, udus habetur:
Non nimiùm Bacchus noster Apollo fuit.
Nil cui quis putri sit detor quendus ocello;
Est nihil obliquo quod velit ore legi.
Haec coràm, atque oculis legeret Lucretia justis:
Iret & illaesis hinc pudor ipse genis.
Nam neque candidior voti venit aura pudici
De matutina virgine thura ferens:
Cùm vestis nive vincta sinus, nive tempora fulgens,
Dans nive flammeolis frigida jura comis,
Relligiosa pedum sensim vestigia librans,
Ante aras tandem constitit; & tremuit.
Nec gravis ipsa suo sub numine castior halat
Quae pia non puras summovet ara manus.
Tam Venus in nostro non est nimis aurea versis:
Tam non sunt pueri tela timenda dei.
Saepe puer dubias circum me moverat alas;
Jecit & incertas nostra sub ora faces.
Saepe vel ipse sua calamum mihi blandus ab ala,
Vel matris cygno de meliore dedit.
Saepe Dionaeae pactus mihi serta coronae;
Saepe, Meus vates tu, mihi dixit, eris.
I procul, i cum matre tua, puer improbe, dixi:
Non tibi cum numeris res erit ulla meis.
Tu Veronensi cum passere pulchrior ibis:
Bilbilicísve queas comptiùs esse modis.
Ille tuos finget quocunque sub agmine crines:
Vndique nequitiis par erit ille tuis.
Ille nimis (dixi) patet in tua praelia campus:
Heu nimis est vates & nimis ille tuus.
Gleba illa (ah tua quam tamen urit adultera messis)
Esset Idumaeo germine quanta parens!
Quantus ibi & quantae premeret Puer ubera Ma­tris!
Nec coelos vultu dissimulante suos.
Ejus in isto oculi satìs essent sydera versu;
Sydereo matris quàm bene tuta sinu!
Matris ut hic similes in collum mitteret ulnas,
In (que) sinus niveos pergeret, ore pari!
Vt (que) genis pueri haec aequis daret oscula labris!
Et bene cognatis iret in ora rosis!
Quae Mariae tam larga meat, quàm disceret illîc
Vvida sub pretio gemma tumere suo!
Staret ibi ante suum lacrymatrix Diva Magistrum:
Seu levis aura volet, seu gravis unda cadat;
Luminis haec soboles, & proles pyxidis illa,
Pulchriùs unda cadat, suaviùs aura volet.
Quicquid in his sordet demum, luceret in illis.
Improbe, nec satìs est hunc tamen esse tuum?
Improbe cede puer: quid enim mea carmina mulces?
Carmina de jaculis muta futura tuis.
Cede puer, quà te petulantis fraena puellae;
Turpia quà revocant pensa procacis herae;
Quà miseri malè pulchra nitent mendacia limi;
Quà cerussatae, furta decora, genae;
Quà mirere rosas, alieni sydera veris;
Quas nivis haud propriae bruma redempta domat.
Cede puer (dixi, & dico) cede improba mater:
Altera Cypris habet nos; habet alter Amor.
Scilicet hîc Amor est. Hîc est quoque mater Amoris,
Sed mater virgo. Sed neque caecus Amor.
O puer! ô Domine! ô magnae reverentia matris!
Alme tui stupor & relligio gremii!
O Amor, innocuae cui sunt pia jura pharetrae;
Nec nisi de casto corde sagitta calens!
Me, puer, ô certâ, quem figis, fige sagittâ.
O tua de me sit facta pharetra levis.
Quódque illinc sitit & bibit, & bibit & sitit usqué;
Vsquè meum sitiat pectus, & usquè bibat.
Fige, puer, corda haec. Seu spinis exiguus quis,
Seu clavi aut hastae cuspide magnus ades;
Seu major cruce cum totâ; seu maximus ipso
Te corda haec figis denique. Fige puer.
O metam hanc tuus aeternum inclamaverit arcus:
Stridat in hanc teli densior aura tui.
O tibi si jaculum ferat ala ferocior ullum,
Hanc habeat triti vulneris ire viam.
Quique tuae populus cunque est, quae turba, pharetra;
Hic bene vulnificas nidus habebit aves.
O mihi sis bello semper tam saevus in isto!
Pectus in hoc nunquam mitior hostis eas.
Quippe ego quàm jaceam pugnâ bene sparsus in illâ.
Quàm bene sic lacero pectore sanus ero!
Haec mea vota Mei sunt haec quoque vota libelli.
Haec tua sint Lector; si meus esse voles.
Si meus esse voles; meus ut sis, lumina (Lector)
Casta, sed ô nimiùm non tibi sicca precor.
Nam tibi fac madidis meus ille occurrerit alis,
(Sanguine, seu lacrymâ diffluat ille suâ:)
Stipite totus hians, clavísque reclusus & hastâ:
Fons tuus in fluvios desidiosus erit?
Si tibi sanguineo meus hic tener iverit amne,
Túne tuas illi, dure, negabis aquas?
Ah durus! quicunque meos, nisi siccus, amores
Nolit; & hîc lacrymae rem neget esse suae.
Saepe hîc Magdalinas vel aquas vel amaverit undas;
Credo nec Assyrias mens tua malit opes.
Scilicet ille tuos ignis recalescet adignes;
Forsan & illa tuis unda natabit aquis.
Hîc eris ad cunas, & odoros funere manes:
Hinc ignes nasci testis, & indè meos.
Hîc mecum, & cum matre sua, mea gaudia quaeres:
Maturus Procerum seu stupor esse velit;
Sive per antra sui lateat (tunc templa) sepulchri:
Tertia lux reducem (lenta sed illa) dabit.
Sint fidae precor ah (dices) facilésque tenebrae;
Lux mea dum noctis (res nova!) poscit opem.
Denique charta meo quicquid mea dicat amori,
Illi quo metuat cunque, fleátve, modo,
Laeta parùm (dices) haec, sed neque dulcia non sunt:
Certè & amor (dices) hujus amandus erat.

SI nimium hîc promitti tibi videtur, Lector bone, pro eo cui satisfaciendo libellus iste futurus fuerit; scias me in istis [Page] non ad haec modò spectare quae hîc habes, sed ea etiam quae olim (haec interim fovendo) habere poteris. Nolui enim (si hactenus deesse amicis meis non potui, flagitantibus à me, etiam cum dispendii sui periculo, paterer eos experiri te in tantum favorémque tuum) nolui, inquam, fastidio tuo in­dulgere. Satis hîc habes quod vel releges ad ferulam suam (neque enim maturiores sibi annos ex his aliqua vendicant) vel ut pignus plurium adultiorúmque in sinu tuo reponas. Elige tibi ex his utrumvis. Me interim quod attinet, finis meus non fefellit. Maximum meae ambitionis scopum jam­dudum attigi: tunc nimirum cùm qualecunque hoc meum penè infantis Musae murmur ad aures istas non ingratum sonuit, quibus neque doctiores mihi de publico timere habeo, nec sperare clementiores; adeò ut de tuo jam plausu (dicam ingenuè & breviter) neque securus sim ultrà neque solicitus. Prius tui, quisquis es Lector, apud me reverentia prohibet; de cujus judicio omnia possum magna sperare: posterius illo­rum reverentia non sinit, de quorum perspicacitate maxima omnia non possum mihi non persuadere. Quanquam ô quàm velim tanti me esse in quo patria mea morem istum suum deponere velit, genio suo tam non dignum; istum scili­cet quo, suis omnibus fastiditis, ea exosculatur unicè, quibus trajecisse Alpes & de transmarino esse, in pretium cessit! Sed relictis hisce nimis improbae spei votis, convertam me ad ma­gistros Acygnianos; quos scio de novissimis meis verbis (quanquam neminem nominârim) iratos me reliquisse: bilem verò componant; & mihi se hoc debere (ambitioso ju­veni verbum tam magnum ignoscant) debere, inquam, fa­teantur: quòd nimirum in tam nobili argumento, in quo ne­que ad foetida de suis Sanctis figmenta, neque ad putidas de nostris calumnias opus habeant confugere, de tenui hoc meo dederim illorum magnitudini unde emineat. Emineat verò; (serius dico) Sciántque me semper se habituros esse sub ea, quam mihi eorum lux major affuderit, umbrâ, placidissimè acquiescentem.

EPIGRAMMATA SACRA.

LUC. 18. Pharisaeus & Publicanus.

EN duo Templum adeunt (diversis menti­bus ambo:)
Ille procul trepido lumine signat hu­mum:
It gravis hic, & in alta ferox penetralia tendit.
Plus habet hic templi; plus habet ille Dei.

MATTH. 21. 7. In Asinum Christi vectorem.

* ILle suum didicit quondam objurgare magistrum:
Et quid ni discas tu celebrare tuum?
Mirum non minùs est, te jam potuisse tacere,
Illum quàm fuerat tum potuisse loqui.

LUC. 4. Dominus apud suos vilis.

EN consanguinei! patriis en exulin oris
Christus! & haud alibi tam peregrinus erat.
Qui socio demum pendebat sanguine latro,
O consanguineus quàm fuit ille magìs!

JOANN. 5. Ad Bethesdae piscinam positus.

QVis novus hic refugis incumbit Tantalus undis,
Quem fallit toties tam fugitiva salus?
Vnde hoc naufragium felix? medicae (que) procellae?
Vitáque, tempestas quam pretiosa dedit?

JOANN. 20. Christus ad Thomam.

SAeva fides! voluisse meos tractare dolores?
Crudeles digiti! sic didicisse Deum?
Vulnera, nè dubites, vis tangere nostra: sed eheu,
Vulnera, dum dubitas, tu graviora facis.

MATTH. 16. 25. Quisquis perdiderit animam suam meâ causâ, inveniet eam.

IVita; I, perdam: mihi mors tua, Christe, reperta est:
(Mors tua vita mea est; mors tibi, vita mea)
Aut ego te abscondam Christi (mea Vita) sepulchro.
Non adeò procul est tertius ille dies.

JOANN. 20. 1. Primo mane venit ad sepulchrum MAGDALENA.

TV matutinos praevertis, sancta, rubores,
Magdala; sed jam tum Sol tuus ortus erat.
Jámque vetus meritò vanos Sol non agit ortus,
Et tanti radios non putat esse suos.
Quippe aliquo (reor) ille, novus, jam nictat in astro,
Et se nocturnâ parvus habet faculâ.
Quàm velit ô tantae vel nuntius esse diei!
Atque novus Soli Lucifer ire novo!

JOANN. 6. Quinque panes ad quinque hominum millia.

EN mensae faciles, rediviváque vulnera coenae,
Quae (que) indefessâ provocat ora dape!
Aucta Ceres stupet arcanâ se crescere messe.
Denique quid restat? Pascitur ipse cibus.

ACT. 8. Aethiops lotus.

ILle niger sacris exit (quàm lautus!) ab undis:
Nec frustra Aethiopem nempe lavare fuit.
Mentem quàm niveam piceae cutis umbra fovebit!
Jam volet & nigros sancta Columba lares.

LUC. 18. 13. Publicanus procul stans percutiebat pectus suum.

ECce hic peccator timidus petit advena templum;
Quódque audet solum, pectora moesta ferit.
Fide miser; pulsáque fores has fortiter: illo
Invenies templo tu propiore Deum.

MARC. 12. 44. Obolum Viduae.

GVtta brevis nummi (vitae patrona senilis)
E digitis stillat non dubitantis anûs:
Istis multa vagi spumant de gurgite census.
Isti abjecerunt scilicet; Illa dedit.

LUC. 10. 39. MARIA verò assidens ad pedes ejus, au­diebat eum.

ASpice (nam (que) novum est) ut ab hospite pendeat ho­spes!
Huic ori parat; hoc sumit ab ore cibos.
Túne epulis adeò es (soror) officiosa juvandis,
Et sinis has (inquit) MARTHA, perire dapes?

ACT. 2. In SPIRITÛS sancti Descensum.

FErte sinus, ô ferte: cadit vindemia coeli;
Sanctáque ab aethereis volvitur uva jugis.
Felices nimiùm, queîs tam bona musta bibuntur;
In quorum gremium lucida pergit hyems!
En caput! en ut nectareo micat & micat astro!
Gaudet & in roseis viva corona comis!
Illis (ô Superi! quis sic neget ebrius esse?)
Illis, nè titubent, dant sua vina faces.

LUC. 15. 13. Congestis omnibus peregrè profectus est.

DIc mihi, quò tantos properas, puer auree, num­mos?
Quorsum festinae conglomerantur opes?
Cur tibi tota vagos ructant patrimonia census?
Non poterunt siliquae nempe minoris emi?

ACT. 21. 13. Non solùm vinciri sed & mori paratus sum.

NOn modò vincla, sed & mortem tibi, Christe, subibo,
Paulus ait, docti callidus arte doli.
Diceret hoc aliter: Tibi non modò velle ligari,
Christe, sed & * solvi nempe paratus ero.

ACT. 12. 23. In Herodem [...].

ILle Deus, Deus: haec populi vox unica: tantùm
(Vile genus) vermes credere velle negant.
At citò se miseri, citò nunc errâsse fatentur;
Carnes degustant, Ambrosiam que putant.

MATTH. 14. Videns ventum magnum, timuit, & cùm coepisset demergi, clamavit, &c.

PEtre, cades, ô, si dubitas: ô fide: nec ipsum
(Petre) negat fidis aequor habere fidem.
Pondere pressa suo subsidunt caetera: solum
(Petre) tuae mergit te levitatis onus.

ACT. 8. 18. Obtulit eis pecunias.

QVorsum hos hîc nummos profers? quorsum, impie Simon?
Non ille hîc Judas, sed tibi Petrus adest.
Vis emisse Deum? potiùs (precor) hoc age, Simon,
Si potes, ipse priùs daemona vende tuum.

ACT. 5. 15. Umbra S. Petri medetur aegrotis.

COnveniunt alacres ( sic, sic juvat ire sub umbras)
Atque umbras fieri (creditis?) umbra vetat.
O Petri umbra potens! quae non miracula praestat?
Nunc quoque, Papa, tuum sustinet illa decus.

MARC. 7. 33, 36. Tetigit linguam ejus, &c.—& loquebatur— & praecepit illis nè cui dicerent: illi verò eò magìs praedicabant.

CHriste, jubes muta ora loqui; muta ora loquun­tur:
Sanatacere jubes ora; nec illa tacent.
Si digito tunc usus eras, muta ora resolvens;
Nónne opus est totâ nunc tibi, Christe, manu?

LUC. 10. 32. Sacerdos quidam descendens eâdem viâ, vidit & praeteriit.

SPectásne (ah!) placidísque oculis mea vulnera tractas?
O dolor! ô nostris vulnera vulneribus!
Pax oris quàm torva tui est! quàm triste serenum!
Tranquillus miserum qui videt, ipse facit.

LUC. 17. Leprosi ingrati.

DVm linquunt Christum (ah morbus!) sanantur euntes:
Ipse etiam morbus sic medicina fuit.
At sani Christum (mens ah malesana!) relinquunt:
Ipsa etiam morbus sic medicina fuit.

MATTH. 6. 34. Nè soliciti estote in crastinum.

I Miser, ínque tuas rape non tua tempora curas:
Et nondum natis perge perire malis.
Mî querulis satìs una dies, satìs angitur horis:
Vna dies lacrymis mî satìs uda suis.
Non mihi venturos vacat expectare dolores:
Nolo ego, nolo hodie crastinus esse miser.

MATTH. 9. 9. A telonio Matthaeus.

AH satìs, ah nimis est: noli ultrà ferre magistrum,
Et lucro domino turpia colla dare.
Jam fuge; jam ( Matthaee) feri fuge regna tyranni:
In (que) bonam felixi fugitive * crucem.

LUC. 7. Viduae filius è feretro matri redditur.

EN redeunt, lacrymás (que) breves nova gaudia pen­sant:
Bís (que) illa est, uno in pignore, facta parens.
Felix, quae magìs es nati per funera mater!
Amisisse, iterum cui peperisse fuit.

MATTH. 18. Bonum intrare in coelos cum uno oculo, &c.

UNo oculo? ah centum potiùs mihi, millia centum:
Nam quis ibi, in coelo, quis satìs Argus erit?
Aut si oculus mihi tantùm unus conceditur, unus
Iste oculus fiam totus & omnis ego.

LUC. 14. Hydropicus sanatur.

IPse suum pelagus, morbóque immersus aquoso
Qui fuit, ut laetus nunc micat atque levis!
Quippe in vina iterum Christus (puto) transtulit un­das;
Et nunc iste suis ebrius est ab aquis.

LUC. 2. 7. Non erat iis in diversorio locus.

ILli non locus est? Illum ergò pellitis? Illum?
Ille Deus, quem sic pellitis; ille Deus.
O furor! humani miracula saeva furoris!
Illi non locus est, quo sine nec locus est.

LUC. 16. In lacrymas Lazari spretas à Divite.

FElix ô! lacrymis (ô Lazare) ditior istis,
Quàm qui purpureas it gravis inter opes!
Illum cùm rutili nova purpura vestiet ignis,
Ille tuas lacrymas quàm volet esse suas!

MATTH. 26. 65. Indignatur Caiphas Christo se confitenti.

TV Christum, Christum quòd non negat esse, la­cessis:
Ipsius hoc crimen, quod fuit ipse, fuit.
Téne Sacerdotem credam? Novus ille Sacerdos,
Per quem impunè Deo non licet esse Deum.

JOANN. 12. 37. Cùm tot signa edidisset, non credebant in eum.

NOn tibi, Christe, fidem tua tot miracula praestant:
(O verbi, ô dextrae dulcia regna tuae!)
Non praestant? neque te post tot miracula credunt?
Mirac' lum, qui non credidit, ipse fuit.

MARC. 1. 16. Ad S. Andream piscatorem.

QVippe potes pulchrè captare & fallere pisces!
Centum illîc discis lubricus ire dolis.
Heus bone piscator! tendit sua retia Christus:
Artem inverte, et jam tu quoque disce capi.

JOANN. 1. 23. Ego sum vox, &c.

VOx ego sum, dicis: tu vox es, sancté Joannes?
Si VOX es, genitor cur tibi mutus erat?
Ista tui fuerant quàm mira silentia patris!
Vocem non habuit tunc quoque cùm genuit.

ACT. 12. Vincula sponte decidunt.

QVi ferro Petrum cumulas, durissime custos,
A ferro disces mollior esse tuo.
Ecce fluit, nodísque suis evolvitur ultro:
I fatue, & vinc'lis vincula pone tuis.

In diem omnium Sanctorum.
REV. 7. 3. Nè laedite terram, neque mare, neque arbores, quousque obsignaverimus servos Dei nostri in frontibus suis.

NVsquā immitis agat ventus sua murmura; nus­quā
Sylva tremat, crispis sollicitata comis.
Aequa Thetis placidè allabens ferat oscula Terrae;
Terra suos Thetidi pandat amica sinus:
Vndique Pax effusa piis volet aurea pennis,
Frons bona dum signo est quaeque notata suo.
Ah quid in hoc opus est signis aliunde petendis?
Frons bona sat lacrymis quaeque notata suis.

In die Conjurationis sulphureae.

QVàm bene dispositis annus dat currere festis!
Post Omnes Sanctos, Omne scelus sequitur.

Deus sub utero virginis.

ECce tuus, Natura, pater! pater hic tuus, hic est:
Ille, uterus matris quem tenet, ille pater.
Pellibus exiguis arctatur Filius ingens,
Quem tu non totum (crede) nec ipsa capis.
Quanta uteri, Regina, tui reverentia tecum est,
Dum jacet hîc, coelo sub breviore, Deus!
Conscia divino gliscunt praecordia motu
(Nec vehit aethereos sanctior aura polos)
Quàm bene sub tecto tibi concipiuntur eodem
Vota, & (vota cui concipienda) Deus!
Quod nubes alia, & tanti super atria coeli
Quaerunt, invenient hoc tua vota domi.
O felix anima haec, quae tam sua gaudia tangit!
Sub conclave suo cui suus ignis adest.
Corpus amet (licet) illa suum, neque sydera malit:
Quod vinc'lum est aliis, hoc habet illa domum.
Sola jaces, neque sola; toro quocunque recumbis,
Illo estis positi túque tuúsque toro.
Immo ubi casta tuo posita es cum conjuge conjunx,
(Quod mirum magìs est) es tuus ipsa torus.

ACT. 7. 16. Ad Judaeos mactatores Stephani.

FRustra illum increpitant, frustra vaga saxa: nec illi
Grandinis (heu saevae!) dura procella nocet.
Ista potest tolerare; potest nescire: sed illi,
Quae sunt in vestro pectore, saxa nocent.

REV. 1. 9. D. Joannes in exilio.

EXul, Amor Christi est: Christum tamen invenit exul:
Et solitos illîc invenit ille sinus.
Ah longo, aeterno ahterras indicite nobis
Exilio, Christi si sinus exilium est.

MATTH. 2. Ad Infantes Martyres.

FVndite ridentes animas; effundite coelo:
Discet ibi vestra (ô quàm bene!) lingua loqui.
Nec vos lac vestrum & maternos quaerite fontes:
Quae vos expectat lactea tota via est.

LUC. 2. Quaerit Jesum suum beata Virgo.

AH, redeas miserae, redeas (puer alme) parenti;
Ah, neque te coelis tam citò redde tuis.
Coelum nostra tuum fuerint ô brachia, si te
Nostra suum poterunt brachia ferre Deum.

MATTH. 8. Non sum dignus ut sub tecta mea venias.

IN tua tecta Deus veniet: tuus haud sinit illud
Et pudor, atque humili in pectore celsa fides.
Illum ergò accipies quoniam non accipis: ergò
In te jam veniet, non tua tecta, Deus.

MATTH. 27. 12. Christus accusatus nihil respondit.

NIl ait: ô sanctae pretiosa silentia linguae!
Ponderis ô quantires nihil illud erat!
Ille olim, verbum qui dixit, & omnia fecit,
Verbum non dicens omnia nunc reficit.

LUC. 2. Nunc dimittis.

SPésne meas tandem ergò mei tenuêre lacerti?
Ergò bibunt oculos lumina nostra tuos?
Ergò bibant; possíntque novam sperare juventam:
O possint senii non meminisse sui!
Immo mihi potiùs mitem mors induat umbram
(Esse sub his oculis si tamen umbra potest)
Ah satis est. Ego te vidi (puer auree) vidi:
Nil post te, nisi te (Christe) videre volo.

LUC. 8. Verbum inter spinas.

SAepe Dei verbum sentes cadit inter; & atrum
Miscet spina procax (ah malè juncta!) latus.
Credo quidem: nam sic spinas ah scilicet inter
Ipse Deus Verbum tu quoque (Christe) cadis.

LUC. 14. 5. • Sabbatum • Judaicum, & Christianum.  

REs eadem vario quantum distinguitur usu!
Nostra hominē servant sabbata; vestra bovē.
Observent igitur (pacto quid justius isto?)
Sabbata nostra homines, sabbata vestra boves.

MATTH. 10. 52. Ad verbum Dei sanatur caecus.

CHriste, loquutus eras (ô sacra licentia verbi!)
Jámque novus caeci fluxit in ora dies.
Jam, credo, * Nemo est, sicut Tu, Christe, loquutus:
Auribus? immo oculis, Christe, loquutus eras.

MATTH. 11. Onus meum leve est.

ESse levis quicunque voles, onus accipe Christi:
Ala tuis humeris, non onus, illud erit.
Christi onus an quaeris quàm est grave? scilicet, audi,
Tam grave, ut ad summos te premat usque polos.

JOANN. 6. Miraculum quinque panum.

ECce vagi venit unda cibi; venit indole sacrâ
Fortis, & in dentes fertilis innumeros.
Quando erat invictae tam sancta licentia coenae?
Illa famem populi pascit, & illa fidem.

JOANN. 8. 52. Nunc scimus te habere daemonium.

AVt Deus, aut saltem daemon tibi notior esset,
(Gens mala) quae dicis daemona habere Deum.
Ignorâsse Deum poteras, ô caeca: sed oro,
Et patrem poteras tam malè nôsse tuum?

In beatae Virginis verecundiam.

IN gremio, quaeris, cur sic sua lumina Virgo
Ponat? ubi meliùs poneret illa, precor?
O ubi, quàm coelo, meliùs sua lumina ponat?
Despicit, at coelum sic tamen illa videt.

In vulnera Dei pendentis.

O Frontis, lateris, manuúm (que) pedúmque cruores!
O quae purpureo flumina fonte patent!
In nostram (ut quondam) pes non valet ire salutem,
Sed natat; in fluviis (ah!) natat ille suis.
Fixa manus; dat, fixa: pios bona dextera rores
Donat, & in donum solvitur ipsa suum.
O latus, ô torrens! quis enim torrentior exit
Nilus, ubi pronis praecipitatur aquis?
Mille & mille simul cadit & cadit undique guttis
Frons: viden' ut saevus purpuret ora pudor?
Spinae hôc irriguae florent crudeliter imbre,
In (que) novas sperant protinus ire rosas.
Quisque capillus it exiguo tener alveus amne,
Hôc quasi de rubro rivulus oceano.
O nimiùm vivae pretiosis amnibus undae!
Fons vitae nunquam verior ille fuit.

MATTH. 9. 11. Quare cum Publicanis manducat Magister vester?

ERgò istis socium se peccatoribus addit?
Ergò istis sacrum non negat ille latus?
Tu, Pharisaee, rogas Jesus cur fecerit istud?
Nae dicam: Jesus, non Pharisaeus, erat.

MATTH. 28. Ecce locus ubi jacuit Dominus.

IPsum, Ipsum (precor) ô potiùs mihi (candide) mon­stra:
Ipsi, Ipsi, ô lacrymis oro sit ire meis.
Si monstrare locum satìs est, & dicere nobis,
En, Maria, hîc tuus en, hîc jacuit Dominus;
Ipsa ulnas monstrare meas, & dicere possum,
En, Maria, hîc tuus en, hîc jacuit Dominus.

LUC. 17. Leprosi ingrati.

LEx jubet ex hominum coetu procul ire leprosos:
At mundi à Christo cur abiêre procul?
Non abit, at sedes tantùm mutavit in illis;
Et lepra, quae fuerat corpore, mente sedet.
Sic igitur dignâ vice res variatur; & à se
Quàm procul antè homines, nunc habuêre Deum.

JOANN. 20. In cicatrices quas Christus habet in se adhuc superstites.

QVicquid spina procax, vel stylo clavus acuto,
Quicquid purpureâ scripserat hasta notâ,
Vivit adhuc tecum: sed jam tua vulnera non sunt:
Non, sed vulneribus sunt medicina meis.

ACT. 5. Aeger implorat umbram D. Petri.

PEtre, tua lateam paulisper (Petre) sub umbra:
Sic mea me quaerent fata, nec invenient.
Vmbra dabit tua posse meum me cernere solem;
Et mea lux umbra sic erit umbra tuae.

LUC. 24. 39. Quid turbati estis? Videte manus meas & pedes, quia ego ipse sum.

EN me, & signa mei, quondam mea vulnera! certè,
Vos nisi credetis, vulnera sunt & adhuc.
O nunc ergò fidem sanent mea vulnera vestram:
O mea nunc sanet vulnera vestra fides.

ACT. 12. In vincula Petro sponte delapsa, & apertas fores.

FErri non meminit ferrum: se vincula Petro
Dissimulant: nescit carcer habere fores.
Quàm bene liber erit, carcer quem liberat! ipsa
Vincula quem solvunt, quàm bene tutus erit!

ACT. 19. 12. Deferebantur à corpore ejus sudaria, &c,

IMperiosa premunt morbos, & ferrea fati
Jura ligant, Pauli lintea tacta manu.
Vnde haec felicis laus est & gloria lini?
Haec (reor) è Lachesis pensa fuêre colo.

JOANN. 15. Christus Vitis ad Vinitorem Patrem.

EN serpit tua, purpureo tua palmite vitis
Serpit, & (ah!) spretis it per humum foliis.
Tu viti succurre tuae, mi Vinitor ingens:
Da fulcrum; fulcrum da mihi: quale? crucem.

ACT. 26. 28. Penè persuades mihi ut fiam Christianus.

PEnè? quid hoc penè est? Vicinia saeva salutis!
O quàm tu malus es proximitate boni!
Ah! portu qui teste perit, bis naufragus ille est;
Hunc non tam pelagus, quàm sua terra premit.
Quae nobis spes vix absunt, crudeliùs absunt:
Penè fui felix, Emphasis est miseri.

JOANN. 3. 19. Lux venit in mundum, sed dilexerunt homi­nes magìs tenebras quàm lucem.

LVce suâ venit ecce Deus, mundóque refulget;
Pergit adhuc tenebras mundus amare suas.
At Stygiis igitur mundus damnabitur umbris:
Pergit adhuc tenebras mundus amare suas?

Luc. 16. Dives implorat guttam.

O Mihi si digito tremat & tremat unica summo
Gutta! ô si flammas mulceat una meas!
Currat opum quocunque volet levis unda mearum:
Vna mihi haec detur gemmula, Dives ero.

JOANN. 3. 4. Quomodo potest homo gigni qui est senex?

DIc, Phoenix unde in nitidos novus emicat annos;
Plaudit & elusos aurea penna rogos?
Quis colubrum dolus insinuat per secula retro,
Et jubet emeritum luxuriare latus?
Cur rostro pereunte suam praedata senectam
Torva ales, rapido plus legit ore diem?
Immo, sed ad nixus quae stat Lucina secundos?
Natales seros unde senex habeat.
Ignoras, Pharisae? sat est: jam credere disces:
Dimidium fidei, qui bene nescit, habet.

MARC. 11. 13. Arbor Christi jussu arescens.

ILle jubet: procul ite mei, mea gloria, rami:
Nulla vocet nostras ampliùs aura comas.
Ite; nec ô pigeat: nam vos neque fulminis ira,
Nec trucis ala Noti verberat: Ille jubet.
O vox! ô Zephyro vel sic quoque dulcior omni!
Non possum Autumno nobiliore frui.

LUC. 1. 12. Zacharias minùs credens.

INfantis fore te patrem, res mira videtur;
Infans interea factus es ipse pater.
Et dum promissi signum (nimis anxie) quaeris,
Jam nisi per signum quaerere nulla potes.

JOANN. 3. In aquam baptismi Dominici.

Felix ô, sacros cui sic licet ire per artus!
Felix! dum lavat hunc, ipsa lavatur aqua.
Gutta quidem sacros quaecunque perambulat artus,
Dum manet hîc, gēma est; dum cadit hinc, lacryma.

LUC. 13. 11. Mulieri incurvatae medetur Dominus, indignante Archisynagogo.

IN proprios replicata sinus quae repserat, & jam
Daemonis (infelix!) nil nisi nodus erat,
Solvitur ad digitum Domini: sed strictior illo
Vnicus est nodus; cor, Pharisae, tuum.

MATTH. 22. 46. Neque ausus fuit quisquam ex illo die eum ampliùs interrogare.

CHriste, malas fraudes, Pharisaica retia, fallis:
Et miseros sacro discutis ore dolos.
Ergò tacent tandem, atque invita silentia servant:
Tam bene non aliter te potuêre loqui.

MATTH. 20. 20. S. Joannes matri suae.

O Mihi cur dextram, mater, cur, oro, sinistram
Poscis, ab officio mater iniqua tuo?
Nolo manum Christi dextram mihi, nolo sinistram:
Tam procul à sacro non libet esse sinu.

MATTH. 4. Si Filius Dei es, dejice te.

NI se dejiciat Christus de vertice Templi,
Non credes quòd sit Filius ille Dei.
At mox te humano de pectore dejicit: heus tu,
Non credes quòd sit Filius ille Dei?

LUC. 19. 41. Dominus flens ad Judaeos.

DIscite vos miseri, venientes discite flammas;
Nec facite ô lacrymas sic periisse meas.
Nec periisse tamen poterunt: mihi credite, vestras
Vel reprimet flammas haec aqua, vel faciet.

Luc. 18. 11. Nec velut hic Publicanus.

IStum? vile caput! quantum mihi gratulor, inquis,
Istum quòd novi tam mihi dissimilem!
Vilis at iste abiit sacris acceptior aris:
Inunc, & jactes hunc tibi dissimilem.

ACT. 9. 3. In Saulum fulgore nimio excaecatum.

QVae lucis tenebrae? quae nox est ista diei?
Nox nova, quam nimii luminis umbra facit!
An Saulus fuerit caecus, vix dicere possum;
Hoc scio, quòd captus lumine Saulus erat.

LUC. 10. 23. Beati oculi qui vident.

CVm Christus nostris ibat mitissimus oris▪
Atque novum caecos jussit habere diem,
Felices, oculos qui tunc habuêre, vocantur?
Felices, & qui non habuêre, voco.

Luc. 7. 15. Filius è feretro matri redditur.

ERgóne tam subitâ potuit vice flebilis horror
In natalitia candidus ire toga?
Quos vidi, matris gemitus hos esse dolentis
Credideram; gemitus parturientis erant.

MATTH. 11. 25. In seculi sapientes.

ERgóne delitias facit, & sibi plaudit ab alto
Stultitia, ut velit hâc ambitione peti?
Difficilísne adeò facta est, & seria tandem?
Ergò & in hanc etiam quis sapuisse potest?
Tantum erat, ut possit tibi doctior esse ruina?
Tanti igitur cerebri res, periisse, fuit?
Nil opus ingenio; nihil hâc opus Arte furoris:
Simpliciùs poteris scilicet esse miser.

LUC. 4. 29. In Judaeos Christum praecipitare conantes.

DIcite, quae tanta est sceleris fiducia vestri?
Quod nequiit daemon, id voluisse scelus?
Quod nequiit daemon scelus, id voluisse patrare!
Hoc tentare ipsum daemona (credo) fuit.

REV. 7. 9. In Draconem praecipitem.

IFrustra truculente; tuas procul aurea rident
Astra minas, coelo jam bene tuta suo.
Túne igitur coelum super ire atque astra parabas?
Ascensu tanto non opus ad barathrum.

LUC. 2. Beatae Virgini credenti.

MIraris (quid enim faceres?) sed & haec quo (que) cre­dis:
Haec uteri credis dulcia monstra tui.
En fidei, Regina, tuae dignissima merces!
Fida Dei fueras filia; mater eris.

MARC. 12. Licétne Caesari censum dare?

POst tot Scribarum (Christe) in te praelia, tandem
Ipse venit Caesar: Caesar in arma venit.
Pugnant terribiles non Caesaris ense, sed ense
Caesare: quim Caesar vinceris ipse tamen.
Hoc quoque tu conscribe tuis, Auguste, triumphis.
Sic vinci dignus quis nisi Caesar erat?

MATTH. 9. In tibicines & turbam tumultuantem circa defunctam.

VAni, quid strepitis? nam, quamvìs * dormiat illa,
Non tamen è somno est sic revocanda suo.
Expectat solos Christi sopor iste susurros:
Dormit; nec dormit omnibus illa tamen.

MATTH. 6. 19. Piscatores vocati.

LVdite jam pisces secura per aequora: pisces
Nos quoque (sed varia sub ratione) sumus.
Non potuisse capi, vobis spes una salutis:
Vna salus nobis est, potuisse capi.

MARC. 12. Date Caesari.

CVncta Deo debentur: habet tamen & sua Caesar;
Nec minus indè Deo est, si sua Caesar habet.
Non minus indè Deo est, solio si caetera dantur
Caesareo, Caesar cùm datur ipse Deo.

MATTH. 21. 7. Dominus asino vehitur.

ILle igitur vilem te, te dignatur asellum,
O non vecturâ non bene digne tuâ?
Heu quibus haud pugnat Christi patientia monstris?
Hoc, quòd sic fertur, hoc quoque ferre fuit.

LUC. 21. 27. Videbunt Filium hominis venientem in nube.

Immo veni: aerios (ô Christe) accingere currus,
In (que) triumphali nube coruscus ades.
Nubem quaeris? erunt nostra (ah!) suspiria nubes:
Aut sol in nubem se dabit ipse tuam.

JOANN. 20. Nisi digitum immisero, &c.

IMpius ergò iterum clavos? iterum impius hastam?
Et totum digitus triste revolvet opus?
Tune igitur Christum (Thoma) quò vivere credas,
Tu Christum faceres (ah truculente!) mori?

ACT. 8. Ad Judaeos mactatores S. Stephani.

QVid datis (ah miseri!) saxis nolentibus iras?
Quid nimis in tragicum praecipitatis opus?
In mortem Stephani se dant invita: sed illi
Occiso faciunt sponte suâ tumulum.

Sancto Joanni, dilecto discipulo.

TV fruere; augustó (que) sinu caput abde (quod ô tum
Nollet in aeterna se posuisse rosa)
Tu fruere: & sacro dum te sic pectore portat,
O sat erit tergo me potuisse vehi.

MATTH. 2. In lactentes Martyres.

VVlnera natorum qui vidit, & ubera matrum,
Per pueros fluviis (ah!) simul ire suis;
Sic pueros quisquis vidit, dubitavit, an illos
Lilia coelorum diceret, anne rosas.

MATTH. 1. 23. Deus nobiscum.

N Obiscum Deus est? vestrum hoc est (hei mihi!) vestrum:
Vobiscum Deus est, ô asini atque boves.
Nobiscum non est: nam nos domus aurea sumit:
Nobiscum Deus est, & jacet in stabulo?
Hoc igitur nostrum ut fiat (dulcissime Jesu)
Nos dandi stabulis, vel tibi danda domus.

Christus circumcisus ad Patrem.

Has en primitias nostrae (Pater) accipe mortis;
(Vitam ex quo sumpsi, vivere dedidici)
Ira (Pater) tua de pluviâ gustaverit istâ:
Olim ibit fluviis hoc latus omne suis.
Tunc sitiat licèt & sitiat, bibet & bibet usqué:
Tunc poterit toto fonte superba frui.
Nunc hastae interea possit praeludere culter:
Indolis in poenas spes erit ista meae.

In Epiphaniam Domini.

NOn solitâ contenta dies face lucis Eoae,
Ecce micat radiis caesariata novis.
Persa sagax, propera: discurre per ardua Regum
Tecta, per auratas marmoreásque domus:
Quaere ô, quae intepuit Reginae purpura partu;
Principe vagitu quae domus insonuit.
Audin' Persa sagax? Qui tanta negotia coelo
Fecit, Bethlemiis vagiit in stabulis.

LUC. 2. 49. Ecce quaerebamus te, &c.

TE quaero misera, & quaero: tu nunc quoque tractas
Res Patris: Pater est unica cura tibi:
Quippe quòd ad poenas tantùm & tot nomina mortis,
Ad luctum & lacrymas (hei mihi!) mater ego.

JOANN. 2. Aquae in vinum versae.

UNde rubor vestris, & non sua purpura lymphis?
Quae rosa mirantes tam nova mutat aquas?
Numen (convivae) praesens agnoscite Numen:
Nympha pudica Deum vidit, & erubuit.

MATTH. 8. 13. Absenti Centurionis filio Dominus absens medetur.

QVàm tacitis inopina salus illabitur alis!
Alis, quas illi vox tua, Christe, dedit.
Quàm longas vox ista manus habet! haec medicina
Absens, & praesens haec medicina fuit.

MARC. 4. 40. Quid timidi estis?

TAnquā illi insanus faceret sua fulmina ventus!
Tanquam illi scopulos nôrit habere fretum!
Vos vestri scopuli, vos estis ventus & unda:
Naufragium cum illo qui metuit, meruit.

LUC. 2. Nunc dimittis.

ITe mei (quid enim ulteriùs, quid vultis?) ocelli:
Leniter obductis ite superciliis.
Immo & adhuc & adhuc, iterúm (que) iterum (que) videte;
Accipite haec totis lumina luminibus.
Jámque ite; & tutis ô vos bene claudite valliss▪
Servate haec totis lumina luminibus.
Primum est, quòd potui te (Christe) videre: secun­dum,
Te viso, rectà jam potuisse mori.

MATTH. 13. 24. In segetem sacram.

ECce suam implorat, demisso vertice, falcem:
Tu segeti falcem da (Pater alme) suam.
Tu falcem non das? messem tu (Christe) moraris?
Hoc ipsum falx est: haec mora messis erit.

LUC. 7. 37. Coepit lacrymis rigare pedes ejus, & capillis extergebat.

UNda sacras sordes lambit placidissima: flavae
Lambit & hanc undam lucida flammacome.
Illa per has sordes it purior unda; simulque
Ille per has lucet purior ignis aquas.

LUC. 18. 41. Quid vis tibi faciam?

QVid volo (Christe) rogas? quippe ah volo, Christe, videre:
Quippe ah te (dulcis Christe) videre volo.
At video; fideique oculis te nunc quoque figo:
Est mihi, quae nunquam est non oculata, fides.
Sed quamvìs videam, tamen ah volo (Christe) vide­re:
Sed quoniam video (Christe) videre volo.

MATTH. 15. 21. Christus mulieri Canaaneae difficilior.

VT pretium facias dono, donare recusas:
Vsquè rogat supplex, tu tamen usquè negas.
Hoc etiam donare fuit, donare▪ negare.
Saepe dedit, quisquis saepe negata dedit.

LUC. 11. 27. Beatus venter & ubera, &c.

ET quid si biberet Jesus vel ab ubere vestro?
Quid facit ad vestram, quòd bibit ille, sitim?
Vbera mox sua & Hic (ô quàm non lactea!) pandet:
E nato Mater tum bibet ipsa suo.

JOANN. 15. 1. In Christum Vitem.

ULmum vitis amat (quippe est & in arbore flāma,
Quam fovet in viridi pectore blandus amor:)
Illam ex arboribus cunctis tu ( Vitis) amâsti,
Illam, quaecunque est, quae crucis arbor erat.

JOANN. 16. 20. Vos flebitis & lamentabimini.

ERgò mihi salvete mei, mea gaudia, luctus:
Quàm charum (ô Deus) est hoc mihi flere me­um!
Flerem, ni flerem: Solus tu (dulcis Iesu)
Laetitiam donas tunc quoque quando negas.

JOANN. 10. In gregem Christi Pastoris.

O Grex, ô nimiùm tanto Pastore beatus!
O ubi sunt tanto pascua digna grege?
Nè non digna forent tanto grege pascua, Christus
Ipse suo est Pastor, pascuum & ipse gregi.

In vulnera pendentis Domini.

SIve oculos, sive ora vocem tua vulnera; certè
Vndique sunt or a (heu!) undique sunt oculi.
Ecce ora! ô nimiùm roseis florentia labris!
Ecce oculi! saevis ah madidi lacrymis!
Magdala, quae lacrymas solitaes, quae basia sacro
Ferre pedi, sacro de pede sume vices.
Ora pedi sua sunt, tua quò tibi basia reddat:
Quò reddat lacrymas scilicet est oculus.

MARC. 2. Paralyticus convalescens.

CHristum, quòd misero facilis peccata remittit,
Scribae blasphemum dicere non dubitant.
Hoc scelus ut primùm Paralyticus audiit; irâ
Impatiens, lectum sustulit atque abiit.

JOANN. 8. 59. Tunc sustulerunt lapides.

SAxa? illi? quid tam foedi voluêre furores?
Quid sibi de saxis hi voluêre suis?
Indolem, & antiqui agnosco vestigia patris:
Panem de saxis hi voluêre suis.

In resurrectionem Domini.

NAsceris, en! tecúmque tuus (Rex auree) mun­dus,
Tecum * virgineo nascitur è tumulo.
Tecum in natales properat natura secundos,
Atque novam vitam te novus orbis habet.
Ex vita (Sol alme) tua vitam omnia sumunt:
Nil certè, nisi mors, cogitur indè mori.
At certè neque mors: nempe ut queat illa sepulchro
(Christe) tuo condi, mors volet ipsa mori.

MATTH. 28. 17. Aliqui verò dubitabant.

SCilicet & tellus * dubitat tremebunda: sed ipsum hoc,
Quòd tellus dubitat, vos dubitare vetat.
Ipsi custodes vobis, si quaeritis, illud
Hoc ipso dicunt, * dicere quòd nequeunt.

JOANN. 20. 20. In vulnerum vestigia quae ostendit Dominus, ad firmandam suorum fidem.

HIs oculis (nec adhuc clausis coiêre fenestris)
Invigilans nobis est tuus usus amor.
His oculis nos cernit amor tuus: his & amorem
(Christe) tuum gaudet cernere nostra fides.

LUC. 17. 19. Mittit Joannes qui quaerant à Christo, an is sit.

TV qui adeò impatiens properâsti agnoscere Chri­stum,
Tunc cùm claustra uteri te tenuêre tui,
Tu, quis sit Christus, rogitas? & quaeris ab ipso?
Hoc tibi vel mutus dicere quisque potest.

JOANN. 18. 10. In Petrum auricîdam.

QVantumcunque ferox tuus hic (Petre) fulminat ensis,
Tu tibi jam pugnas (ô bone) non Domino.
Scilicet in miseram furis implacidissimus aurem,
Perfidiae testis nè queat esse tuae.

MARC. 3. Manus arefacta sanatur.

FElix! ergò tuae spectas natalia dextrae,
Quae modò spectanti flebile funus erat.
Quae nec in externos modò dextera profuit usus,
Certè erit illa tuae jam manus & fidei.

MATTH. 27. 24. In Pontium malè lautum.

ILla man us lavat unda tuas, vanissime Judex:
Ah tamen illa scelus non lavat unda tuum.
Nulla scelus lavet unda tuum: vel si lavet ulla,
O volet ex oculis illa venire tuis.

MATT. 17. 27. In piscem dotatum.

TV piscem si, Christe, velis, venit ecce, suúmque
Fert pretium: tanti est vel periisse tibi.
Christe, foro tibi non opus est; addicere nummos
Non opus est: ipsum se tibi piscis emet.

JOANN. 16. 33. Ego vici mundum.

TV contra mundum dux es meus, optime Jesu?
At tu (me miserum!) dux meus ipse jaces.
Si tu, dux meus, ipse jaces, spes ulla salutis?
Immo, ni jaceas tu, mihi nulla salus.

In ascensionem Dominicam.

VAdit (Io!) per aperta sui penetralia coeli:
It coelo, & coelum fundit ab ore novum.
Spargitur ante pedes, & toto sidere pronus
Jam propiùs Solis Sol bibit orasui.
At fratri debere negans sua lumina Phoebe,
Aurea de Phoebo jam meliore redit.
Hos, de te victo, tu das (Pater) ipse triumphos:
Vnde triumphares, quis satìs alter erat?

In descensum Spiritûs sancti.

JAm coeli circùm tonuit fragor: arma, minásque
Turbida cum flammis mista ferebat hyems.
Exclamat Judaeus atrox; Venit ecce nefandis,
Ecce venit meriti fulminis ira memor.
Verùm ubi composito sedit fax blandior astro,
Flammáque non laesas lambit amica comas;
Judaeis, fulmen quia falsum apparuit esse,
Hoc ipso verum nomine fulmen erat.

JOANN. 3. 16. Sic dilexit mundum Deus, ut Filium morti traderet.

AH nimis est, illum nostrae vel tradere vitae:
Guttula quod faceret, cur facit oceanus?
Vnde & luxuriare potest, habet hinc mea vita:
Amplè & magnificè mors habet unde mori.

LUC. 14. 19. Juga boum emi.

AD coenam voco te (domini quod jussa volebant)
Tu mihi, nescio quos, dicis (inepte) boves.
Imò vale, [...]obis nec dignè nec utilis hospes!
Coena tuos (credo) malit habere boves.

ACT. 14. D. Paulum, verbo sanantem claudum, pro Mercurio Lystres adorant.

QVis Tagus hic, quae Pactoli nova volvitur unda?
Non hominis vox est haec: Deus ille, Deus.
Salve, mortales nimiùm dignate penates!
Digna Deo soboles, digna tonante Deo!
O salve! quid enim (alme) tuos latuisse volebas?
Te dicit certè vel tua lingua Deum.
Laudem hanc haud miror: Meruit facundus haberi,
Qui claudo promptos suasit habere pedes.

In S. Columbam ad Christi caput sedentem.

CVi sacra sydereâ volucris suspenditur alâ?
Hunc nive plùs niveum cui dabit illa pedem?
Christe, tuo capiti totis se destinat auris,
Quà ludit densae blandior umbra comae.
Illîc arcano quid non tibi murmure narra▪
(Murmure mortales non imitante sonos)
Sola avis haec nido hoc non est indigna cubare:
Solus nidus hic est hâc bene dignus ave.

ACT. 12. In fores Divo Petro sponte apertas.

QVid juvit clausisse fores (bone janitor) istas?
Et Petro claves jam liquet esse suas.
Dices, Sponte patent: Petri ergò hoc scilicet ipsum
Est clavis, Petro clave quòd haud opus est.

LUC. 15. 2. Murmurabant Pharisaei, dicentes, Recipit peccatores & comedit cum illis.

AH malè, quisquis is est, pereat! qui scilicet istis
Convivam (saevus!) non sinit esse suum.
Istis cùm Christus conviva adjungitur, istis
O non conviva est Christus, at ipse cibus.

MATTH. 15. In trabem Pharisaicam.

CEdant, quae, rerum si quid tenue at (que) minutum est,
Posse acie certâ figere, vitra dabunt.
Artis opus mirae! Pharisaeo en optica trabs est,
Ipsum (vera loquor) quâ videt ille nihil.

JOANN. 9. 22. Constituerunt ut si quis confiteretur eum esse Christum, synagogâ moveretur.

INfelix, Christum reus es quicunque colendi!
O reus infelix! quàm tua culpa gravis▪
Tu summis igitur, summis damnabere coelis:
O reus infelix! quàm tua poena gravis!

MATTH. 20. 20. De voto filiorum Zebedaei.

SIt tibi (Joannes) tibi sit (Jacobe) quod optas:
Sit tibi dextra manus; sit tibi laeva manus.
Spero, alia in coelo est, & non incommoda, sedes:
Si neque laeva manus; si neque dextra manus.
Coeli hanc aut illam nolo mihi quaerere partem:
O, coelum, coelum da (Pater alme) mihi.

JOANN. 6. Ad hospites coenae miraculosae quinque panum.

VEscere pane tuo: sed & (hospes) vescere Christo:
Est panis pani scilicet ille tuo.
Tunc pane hoc CHRISTI rectè satur (hospes) ab [...]bis,
Panem ipsum CHRISTVM si magìs esurias.

JOANN. 16. 33. De Christi contra mundum pugna.

TVne, miser? tu (Mundus ait) mea fulmina contra
Ferre manus, armis cùm tibi nuda manus?
I lictor; manibúsque audacibus injice vinc' la:
Injecit lictor vincula, & arma dedit.

ACT. 9. 29. Graeci disputatores Divo Paulo mortem machinantur.

EVge argumentum! sic disputat: euge sophista!
Sic pugnum Logices stringere, sic decuit.
Hoc argumentum in causam quid (Graecule) dicit?
Dicit, te in causam dicere posse nihil.

LUC. 22. 26. Qui maximus est inter vos, esto sicut qui minimus.

O Bone, discipulus Christi vis maximus esse?
At verò fies hâc ratione minor.
Hoc sanctae ambitionis iter (mihi crede) tenendum est,
Haec ratio; Tu, nè sis minor, esse velis.

LUC. 19. 41. In lacrymantem Dominum.

VObis (Judaei) vobis haec volvitur unda;
Quae vobis, quoniam spernitis, ignis erit▪
Eia faces (Romane) faces! seges illa furoris,
Non nisi ab his undis, ignea messis erit.

MATTH. 2. Christus in Aegypto.

HVne tu (Nile) tuis majori flumine monstra:
Hunc ( nimis ignotum) dic caput esse tibi.
Jam tibi (Nile) tumes: jam te quoque multus inunda:
Ipse tuae jam sis laetitiae fluvius.

MATTH. 9. In caecos Christum confitentes, Pharisaeos abnegantes.

NE mihi, tu (Pharisaee ferox) tua lumina jactes:
En caecus! Christum caecus at ille videt.
Tu (Pharisaee) nequis in Christo cernere Christum:
Ille videt caecus; caecus es ipse videns.

MATTH. 16. 24. Si quis pone me veniet, tollat crucem & sequatur me.

ERgò sequor, sequor en! quippe & mihi crux mea, Christe, est:
Parva quidem; sed quam non satis, ecce, rego,
Non rego? non parvam hanc? ideo ne (que) parva putan­da est.
Crux magna est, parvam non bene ferre crucem.

Luc. 5. 28. Relictis omnibus sequutus est eum.

QVas Matthaeus opes, ad Christi jussa, reliquit,
Tum primùm verè coepit habere suas.
Iste malarum est usus opum bonus, unicus iste;
Esse malas homini, quas bene perdat, opes.

MATTH. 25. 29. Aedificatis sepulchra Prophetarum.

SAnctorum in tumulis quid vult labor ille colen­dis?
Sanctorum mortem non sinit ille mori.
Vane, Prophetarum quot ponis saxa sepulchris,
Tot testes lapidum, queis periêre, facis.

MARC. 3. In manum aridam quâ Christo mota est miseratio.

PRende (miser) Christum; & cum Christo prende salutem:
At manca est (dices) dextera: prende tamen.
Ipsum hoc, in Christum, manus est: hoc prendere Christum est,
Quâ Christum prendas, non habuisse manum.

Ad D. Lucam medicum.

NVlla mihi (Luca) de te medicamina posco,
Ipse licèt medicus sis, licèt aeger ego:
Quippe ego in exemplum fidei dum te mihi pono,
Tu, medice, ipse mihi es tu medicina mea.

Luc. 14. 4. Hydropicus sanatus, Christum jam sitiens.

PEllitur indè sitis; sed & hinc sitis altera surgit:
Hinc sitit ille magìs, quò sitit indè minús.
Faelix ô, & mortem poterit qui temnere morbus!
Cui vitae ex ipso fonte sititur aqua!

In coetum coelestem omnium Sanctorum.

FElices animae! quas coelo debita virtus
Jam potuit vestris inseruisse polis.
Hoc dedit egregii non parcus sanguinis usus,
Spésque per obstantes expatiata vias.
O ver! ô longae semper seges aurea lucis!
Nocte nec alternâ dimidiata dies!
O quae palma manu ridet! quae fronte corona!
O nix virgineae non temeranda togae!
Pacis inocciduae vos illîc ora videtis:
Vos Agni dulcis lumina: vos— Quid ago?

MATTH. 8. 13. Christus absenti medetur.

VOx jam missa suas potuit jam tangere metas?
O superi! non hoc ire sed îsse fuit.
Mirac'lum fuit ipsa salus (bene credere possis)
Ipsum, mirac'lum est, quando salutis iter.

JOANN. 9. Caecus natus.

FElix, qui potuit tantae post nubila noctis
(O dignum tantâ nocte!) videre diem:
Felix ille oculus, felix utrinque putandus;
Quòd videt, & primùm quòd videt ille Deum.

MATTH. 9. Et ridebant illum.

LVctibus in tantis, Christum ridere vacabat?
Vanior iste fuit risus, an iste dolor?
Luctibus in tantis hic vester risus, inepti,
(Credite mî) meruit maximus esse dolor.

MATTH. 11. 25. In sapientiam seculi.

NOli altum sapere (hoc veteres voluêre magistri)
Nè retrahat lassos alta ruina gradus.
Immo mihi dico, Noli sapuisse profundum:
Non ego ad infernum me sapuisse velim.

In stabulum ubi natus est Dominus.

ILla domus stabulum? non est (Puer autree) non est:
Illa domus, quâ tu nasceris, est stabulum?
Illa domus toto domus est pulcherrima mundo;
Vix coelo dici vult minor illa tuo.
Cernis ut illa suo passim domus ardeat auro?
Cernis ut effusis rideat illa rosis?
Sive aurum non est, nec quae rosa rideat illîc;
Ex oculis facile est esse probare tuis.

ACT. 8. S. Stephanus amicis suis, funus sibi curantibus.

NVlla (precor) busto surgant mihi marmora: bustum
Haec mihi sint mortis conscia saxa meae.
Sic nec opus fuerit, notet ut quis carmine bustum,
Pro Domino (dicens) occidit ille suo.
Hic mihi sit tumulus, quem mors dedit ipsa; meíque
Ipse hic martyrii sit mihi martyrium.

In D. Joannem, quem Domitianus ferventi oleo (illaesum) indidit.

ILlum (qui, toto currens vaga flammula mundo,
Non quidem Ioannes, ipse sed audit amor
Illum ignem extingui, bone Domitiane, laboras?
Hoc non est oleum, Domitiane, dare.

In tenellos Martyres.

AH qui tam propero cecidit sic funere, vitae
Hoc habuit tantùm, possit ut ille mori.
At cujus Deus est sic usus funere, mortis
Hoc tantùm, ut possit vivere semper, habet.

MATTH. 4. 24. Attulerunt ei omnes malè affectos, daemoni­acos, lunaticos—& sanavit eos.

COllige te tibi (torve Draco) furiásque facésque,
Quásque vocant pestes nox Erebúsque suas:
Fac colubros jam tota suos tua vibret Erinnys;
Collige, collige te fortiter, ut— pereas.

LUC. 2. Tuam ipsius animam pertransibit gladius.

QVando habeat gladium tua, Christe, tragoedia nullum,
Quis fuerit gladius, Virgo beata, tuus?
Nám (que) nec ulla aliàs tibi sunt data vulnera, Virgo,
Quàm quae à vulneribus sunt data, Christe, tuis.
Forsan quando senex jam caligantior esset,
Quod Simeon gladium credidit, hasta fuit.
Immo neque hasta fuit, neque clavus, sed ne (que) spina:
Hei mihi, spina tamen, clavus, & hasta fuit.
Nam queiscun (que) malis tua, Christe, tragoedia crevit,
Omnia sunt gladius, Virgo beata, tuus.

In sanguinem circumcisionis Dominicae.
Ad convivas, quos haec dies apud nos solennes habet.

HEus conviva! bibin'? Maria haec, Mariae (que) puel­lus,
Mittunt de praelo musta bibenda suo.
Vna quidem est (toti quae par tamen unica mundo)
Vnica gutta, suo quae tremit orbiculo.
O bibite hinc; quale aut quantum vos cunque bibistis,
(Credite mî) nil tam suave bibistis adhuc.
O bibite & bibite; & restat tamen usquè bibendum.
Restat, quod poterit nulla domare sitis.
Scilicet hîc, mensura sitis, mensura bibendi est:
Haec quantum cupias vina bibisse, bibis.

LUC. 2. Puer Jesus inter Doctores.

FAllitur, ad mentum qui pendit quem (que) profun­dum,
Ceu possint laeves nil sapuisse genae.
Scilicet è barba malè mensuratur Apollo;
Et bene cum capitis stat nive, mentis hyems,
Discat, & à tenero disci quoque posse magistro:
Canitiem capitis nec putet esse caput.

JOANN. 2. Ad Christum, de aqua in vinum versa.

SIgna tuis tuus hostis habet contraria signis:
In vinum tristes tu mihi vertis aquas.
Ille autem è vino lacrymas & jurgia ducens,
Vina iterum in tristes (hei mihi!) mutat aquas.

LUC. 2. Christus infans Patri sistitur in templo.

AGnus eat, ludát (que) (licet) sub patre petulco;
Cúmque sua longùm conjuge turtur agat.
Conciliatorem nihil hîc opus ire per agnum:
Nec tener ut volucris non sua fata ferat.
Hactenus exigua haec, quasi munera, lusimus; haes; quae
Multum excusanti sunt capienda manu.
Hoc Donum est; de quo, toto tibi dicimus ore,
Sume Pater: meritis hoc tibi sume suis.
Donum hoc est, hoc est; quod scilicet audeat ipso
Esse Deo dignum: scilicet ipse Deus.

MATTH. 8. Leprosus Dominum implorans.

CRedo quòd ista potes, velles modó: sed quia credo,
Christe, quòd ista potes, credo quòd ista voles.
Tu modò, tu faciles mihi, Sol meus, exere vultus;
Non poterit radios nix mea ferre tuos.

MATTH. 8. Christus in tempestate.

QVòd fervet tanto circum te, Christe, tumultu,
Non hoc ira maris, Christe, sed ambitio est.
Haec illa ambitio est, hoc tanto te rogat ore,
Possit ut ad monitus, Christe, tacere tuos.

ACT. 16. 21. Annunciant ritus, quos non licet nobis suscipere, cùm simus Romani.

HOc Caesar tibi (Roma) tuus dedit, armá (que)? solis
Romanis igitur non licet esse piis?
Ah, meliùs, tragicis nullus tibi Caesar in armis
Altus anhelanti detonuisset equo;
Nec domini volucris facies horrenda per orbem
Sueta tibi in signis torva venire tuis:
Quàm miser ut staret de te tibi (Roma) triumphus,
Vt tantâ fieres ambitione nihil.
Non tibi, sed sceleri vincis: proh laurea tristis!
Laurea, Cerbereis aptior umbra comis!
Tam turpi vix ipse pater diademate Pluto,
Vix sedet ipse suo tam niger in solio.
De tot Caesareis redit hoc tibi (Roma) triumphîs:
Caesareè, aut (quod idem est) egregiè mìseraes,

MATTH. 4. Hic lapis fiat panis.

ET fuit: ille lapis (quidni sit dicere?) panis,
Christe, fuit: panis sed tuus ille fuit.
Quippe, Patrìs cùm sic tulerit suprema voluntas,
Est panis, panem non habuisse, tuus.

MATTH. 15. Mulier Canaanitis.

QVicquid Amazoniis dedit olim fama puellis,
Credite: Amazoniam cernimus ecce fidem.
Foemina, tam fortis fidei? jam credo fidem esse
Plus quàm grammaticè foeminei generis.

LUC. 11. Deus, post expulsum Daemonem mutum, maledi­cis Judaeis os obturat.

UNâ penè operâ duplicem tibi Daemona frangis:
Iste quidem Daemon mutus; at ille loquax.
Scilicet in laudes (quae non tibi laurea surgit?)
Non magìs hic loquitur, quàm tacet ille tuas.

JOANN. 6. Dicebant, Verè hic est propheta.

POst tot quae videant, tot quae miracula tangant,
Haec & quae gustent (Christe) dabas populo.
Jam Vates, Rex, & quicquid pia nomina possunt,
Christus erat: vellem dicere, venter erat.
Namque his, quicquid erat Christus, de ventre reple­to
Omne illud vero nomine venter erat.

JOANN. 10. 22. Christus ambulabat in porticu Solomonis, & hyems erat.

BRuma fuit? non, non: ah non fuit, ore sub isto:
Si fuit; haud anni, nec sua bruma fuit.
Bruma tibi vernis velit ire decentior horis,
Per sibi non natas expatiata rosas.
At, tibi nè possit se tam bene bruma negare,
Sola haec, quam vibrat gens tua, * grando vetat,

MATTH. 28. Dederunt nummos militibus.

NE miles velit ista loqui, tu munera donas?
Donas, quod possit, cùm tacet ipse, loqui.
Quae facis à quoquam, pretio suadente, taceri;
Clariùs, & dici turpiùs ista facis.

Beatae Virgini. De salutatione Angelicâ.

[...] suum neque Caesareus jam nuntiet ales;
[...] tuum pennâ candidiore venit.
Sed taceat, qui [...] tuum quoque nuntiat, ales;
[...] meum pennâ candidiore venit.
Quis dicat mihi [...] meum magè candidus autor,
Quàm tibi quae dicat candidus ille tuum?
Virgo, rogas, quid candidius quàm candidus ille
Esse potest? Virgo, quae rogat, esse potest.
[...] tuum (Virgo) donet tibi candidus ille;
Donas candidior tu mihi [...] meum.
[...] meum de [...] tuo quid differat, audi:
Ille tuum dicit, tu paris (ecce) meum.

Pontio lavanti.

NOn satìs est caedes, nisi stuprum hoc insuper ad­das,
Et tam virgineae sis violator aquae?
Nympha quidem pura haec & honesti filia fontis
Luget, adulterio jam temerata tuo.
Casta verecundo properat cum murmure gutta,
Nec satìs in lacrymam se putat esse suam.
Desine tam nitidos stuprare (ah, desine) rores:
Aut dic, quae miseras unda lavabit aquas.

In die Passionis Dominicae.

TAmne ego sim tetricus? valeant jejunia: vinum
Est mihi dulce meo (nec pudet esse) cado.
Est mihi quod castis, neque prelum passa, racemis
Palmite virgineo protulit uva parens.
Hoc mihi (ter denis sat enim maturuit annis)
Tandem ecce è dolio praebibit hasta suo.
Jámque it; & ô quanto calet actus aromate torrens!
Acer ut hinc aurâ divite currit odor!
Quae rosa per cyathos volitat tam viva Falernos?
Massica quae tanto sydere vina tremunt?
O ego nescibam; atque ecce est Vinum illud amoris:
Vnde ego sim tantis, unde ego par cyathis?
Vincor: & ô istis totus propè misceor auris:
Non ego sum tantis, non ego par cyathis,
Sed quid ego invicti metuo bona robora vini?
Ecce est, quae validum diluit, * unda, merum.

In die Resurrectionis Dominicae.
Venit ad sepulchrum Magdalena ferens aromata.

QVin & tu quoque busta tui Phoenicis adora;
Tu quoque fer tristes (mens mea) delitias.
Si nec aromata sunt, nec quod tibi fragrat amomum;
(Qualis Magdalinâ est messis odora manu)
Est quod aromatibus praestat, quod praestat amomo:
Haec tibi mollicula, haec gemmea lacrymula.
Et lacryma est aliquid: neque frustra Magdala fie­vit:
Sentiit haec, lacrymas non nihil esse suas.
His illa (& tunc cùm Domini caput iret amomo)
Invidiam capitis fecerat esse pedes.
Nunc quo (que) cùm sinus huic tanto sub aromate sudet,
Plus capit ex oculis, quo litet, illa suis.
Christe, decent lacrymae: decet isto rore rigari
Vitae hoc aeternum mane, tuumque diem.

LUC. 24. In cicatrices Domini adhuc superstites.

ARma vides; arcus, pharetrám (que), levés (que) sagittas,
Et quocunque fuit nomine miles Amor.
His fuit usus Amor: sed & haec fuit ipse; suúmque
Et jaculum, & jaculis ipse pharetra suis.
Nunc splendent tantùm, & deterso pulvere belli
E memori pendent nomina magna tholo.
Tempus erit tamen, haec irae quando arma, pharetrám (que)
Et sobolem pharetrae spicula tradet Amor.
Heu! quâ tunc animâ, quo stabit conscia vultu,
Quum scelus agnoscet dextera quae (que) suum?
Improbe, quae dederis, cernes ibi vulnera, miles,
Quâ tibi cunque tuus luserit arte furor.
Seu digito suadente tuo mala Laurus inibat
Temporibus; sacrum seu bibit hasta latus:
Sive tuo clavi saevùm rubuêre sub ictu;
Seu puduit jussis ire flagella tuis.
Improbe, quae dederis, cernes ibi vulnera, miles:
Quod dederis vulnus, cernere, vulnus erit.
Plaga sui vindex clavósque rependet & hastam:
Quóque rependet, erit clavus & hasta sibi.
Quis tam terribiles, tam justas moverit iras?
Vulnera pugnabunt (Christe) vel ipsa tibi.

JOANN. 14. Pacem meam do vobis.

BElla vocant: arma (ô socii) nostra arma paremus
Atque enses: nostros scilicet (ah!) jugulos.
Cur ego bella paro, cùm Christus det mihi pacem?
Quòd Christus pacem dat mihi, bella paro.
Ille dedit (nam quis potuit dare certior autor?)
Ille dedit pacem: sed dedit ille suam.

ACT. 9. In D. Paulum illuminatum simul & excaecatum.

QVae, Christe, ambigua haec bifidi tibi gloria teli est,
Quod simul huic oculos abstulit, at (que) dedit?
Sancta dies animi, hac oculorum in nocte, latebat;
Teut possit Paulus cernere, caecus erat.

JOANN. 15. Ego sum via. Ad Judaeos spretores Christi.

O Sed nec calcanda tamen: pes improbe pergis?
Improbe pes, ergò hoc coeli erat ire viam?
Ah pereat (Judaee ferox) pes improbus ille,
Qui coeli tritam sic facit esse viam.

MATTH. 2. In nocturnum & hyemale iter infantis Domini.

ERgò viatores teneros, cum Prole Parentem,
Nox habet hos, queîs est digna nec ulla dies?
Nam quid ad haec Pueri vel labra, genàsve Parentis?
Heu quid ad haec facient oscula, nox & hyems?
Lilia ad haec facerent, faceret rosa; quicquid & halat
Aeterna Zephyrus qui tepet in viola.
Hì meruêre, quibus vel nox sit nulla; vel ulla
Si sit, eat nostrâ puriùs illa die.
Ecce sed hos quoque nox & hyems clausêre tenellos:
Et quis scit, quid nox, quid meditetur hyems?
Ah nè quid meditetur hyems saevire per Austros!
Quae (que) solet nigros nox mala ferre metus!
Ah nè noctis eat currus non mollibus Euris!
Aspera nè tetricos nuntiet aura Notos!
Heu quot habent tenebrae, quot vera pericula secum!
Quot noctem dominam, quantá (que) monstra colunt!
Quot vaga quae falsis veniunt ludibria formis!
Trux oculus! Stygio concolor ala Deo!
Seu veris ea, sive vagis stant monstra figuris;
Virginei satìs est hinc, satìs inde metûs.
Ergò veni; totoque veni resonantior arcu,
(Cynthia) praegnantem clange procul pharetram.
Monstra velista, vel illa, tuis sint meta sagittis;
Nec fratris jaculum certior aura vehat.
Ergò veni; totóque veni flagrantior ore,
Dignáque Apollineas sustinuisse vices.
Scis bene quid deceat Phoebi lucere sororem:
Ex his, si nescis, (Cynthia) disce genis.
O tua, in his, quantò lampas formosior iret!
Nox suam, ab his, quantò malit habere diem!
Quantùm ageret tacitos haec luna modestior ignes
Atque verecundis sobria staret equis!
Luna, tuae non est rosa tam pudibunda diei:
Nec tam virgineo fax tua flore tremit.
Ergò veni; sed & astra, tuas age (Cynthia) turmas:
Illa oculos pueri, quos imitentur, habent.
Hinc oculo, hinc astro: at parili face nictat utrumque;
Aetheris os, atque os aethereum Pueri.
Aspice, quàm bene res utriusque deceret utrumque!
Quàm bene in alternas mutua regna manus!
Ille oculus coeli hôc si staret in aethere frontis;
Sive astrum hoc Pueri, fronte sub aetherea.
Si Pueri hoc astrum aetherea sub fronte micaret,
Credat & hunc oculum non minùs esse suum.
Ille oculus coeli, hoc si staret in aethere frontis,
Non minùs in coelis se putet esse suis.
Tam pulchras variare vices cum fronte Puelli,
Cúmque Puelli oculis, aether & astra queant.
Astra quidem vellent; vellent aeterna pacisci
Foedera mutatae sedis inire vicem.
Aether & ipse (licèt numero tam dispare) vellet
Mutatis oculis tam bona pacta dari.
Quippe iret coelum quantò melioribus astris,
Astra sua hos oculos si modò habere queat!
Quippe astra in coelo quantum meliore micarent,
Si frontem hanc possint coelum habuisse suum.
Aether & astra velint: frustra velit aether, & astra:
Ecce negat Pueri frons, oculíque negant.
Ah neget illa, negent illi: nam quem aethera mallent
Isti oculi? aut frons haec quae magìs astra velit?
Quid si aliquod blandâ face lenè renideat astrum?
Lactea si coeli térque quatérque via est?
Blandior hic oculus, roseo hôc qui ridet in ore;
Lactea frons haec est térque quatérque magís.
Ergò negent, coelúmque suum sua sydera servent:
Sydera de coelis non bene danda suis.
Ergò negant: séque ecce sua sub nube recondunt,
Sub tenera occidui nube supercilii:
Nec claudi contenta sui munimine coeli,
Quaerunt in gremio Matris ubi lateant.
Non nisi sic tactis ubi nix tepet illa pruinis,
Castáque non gelido frigore vernat hyems.
Scilicet iste dies tam pulchro vespere tingi
Dignus; & hos soles sic decet occidere.
Claudat purpureus qui claudit vesper Olympum;
Puniceo placeas tu tibi (Phoebe) toro;
Dum tibi lascivam Thetis auget adultera noctem,
Pone per Hesperias strata pudenda rosas.
Illas nempe rosas, quas conscia purpura pinxit;
Culpa pudórque suus queîs dedit esse rosas.
Hos soles, niveae noctes, castûmque cubile,
Quod purum sternet per mare virgo Thetis:
Hos, sancti flores; hos, tam sincera decebant
Lilia; quae (que) sibi non rubuêre rosae.
Hos, decuit sinus hic; ubi toto sydere proni
Ecce laevant sese lacteo in oceano.
Atque lavent: tandémque suo se mane resolvant,
Ipsa dies ex hoc ut bibatore diem.

JOANN. 16. 26. Non dico, me rogaturum Patrem pro vobis.

AH tamen Ipse roga: tibi scilicet ille roganti
Esse nequit durus, nec solet esse, Pater.
Ille suos omni facie te figit amores;
In (que) tuos toto effunditur ore sinus.
Quippe, tuos spectans oculos, se spectat in illis;
In (que) tuo (Jesu) se fovet ipse sinu.
Ex te metitur sese, & sua numina discit:
Indè repercussus redditur ipse sibi.
Ille tibi se, te ille sibi par nectit utrinque:
Tam tuus est, ut nec sit magìs ille suus.
Ergò roga: Ipse roga: tibi scilicet ille roganti
Esse nequit durus, nec solet esse, Pater.
Illum ut ego rogitem? Hôc (eheu) non ore rogandum;
Ore satìs puras non faciente preces.
Illum ego si rogitem, quis scit quibus ille procellis
Surgat, & in miserum hoc quae tonet ira caput?
Isto etiam forsan veniet mihi fulmen ab ore:
(Saepe isto certè fulmen ab ore venit)
Ille unâ irati forsan me cuspide verbi,
Vno me nutu figet, & interii:
Non ego, non rogitem: mihi scilicet ille roganti
Durior esse potest, & solet esse, Pater.
Immo rogabo: nec ore meo tamen: immo rogabo
Ore meo (Jesu) scilicet ore tuo.

In die Ascensionis Dominicae.

US (que) etiam nostros Te (Christe) tenemus amores?
Heu coeli quantam hinc invidiam patimur!
Invidiam patiamur: habent sua sydera coeli;
Quae (que) comunt tremulas crispa tot ora faces;
Phoebénque & Phoebum, & tot pictae vellera nubis,
Vellera, quae roseâ Sol variavit acu.
Quantum erat, ut sinerent hâc unâ nos face ferri?
Vna sit hîc: sunt (& sint) ibi mille faces.
Nil agimus: nam tu quia non ascendis ad illum,
Aether * descendit (Christe) vel ipse tibi.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.