Ingenui adolescentes sunt Reip▪ lauta supellex.

ALcinoi vario cultu nitidissimus hortus
Fronde sua nunquam deficiente viget.
Hic ramus flores & fructus exerit idem,
Dumque legis coctas, germinat vua recens.
Hic ficum ficos, morum noua mora videres,
Jnque vices crudum mitia poma sequi.
Talis & est hominum, colimus qui moenia, cursus:
Tu▪ dum carceribus prodeo, calce sedes.
Ʋnus & est vnctus, dum praemia sustulit alter,
Se tegit hic armis, ille triumphat equis.
Et cum pars sensim sine sensu magna senescit,
Ʋt vitio moriens aëris herba sitit:
Tum vera virtute viri, ceu vere, virescunt,
Ʋt tempestiuo fonte rigatus ager.
Arbor vt in baccis, caro sanguine, bestia foetu,
Nubibus vnda, seges semine, prole pater:
Sic in patricio spem ponit flore senatus,
Ʋrbis in hos humeros grande recumbit onus,
Barba quibus grauis in la [...]ne, mess [...] in [...]
Est, nec adhuc vultum ruga senilis arat.
Qui nisi sint, ceu cum domus inclinata laborat,
Fundamenta iacent interitura breui.
Si corpus spectes, est prima valentior aetas,
Sin animum, simul est ingeniosa satis,
Et matura satis fiet voluentibus annis,
Nam sua consilium firmius hora docet.
Cui re magna quidem, spe verò maxima virtus,
Hunc honor expectat, quo fuit auctus auus.
Jaque senex saluo, pueroque superstite gaudet,
Quod monumenta manent & stat imago sui.
Pelea iam factus vir Achilles, Pyrrhus Achillem:
Laërtem natus, Telemachusque patrem:
Anchisem Aenaeas, Aenaeam pulcher Jülus
Falciferi spolium temporis esse vetant.
Nam velut excipiunt hiemem ver, lumina noctem,
Caniciem senijsic iuuenile decus.
Es fabro natura simillima, nam manus aedes
Destruit haec veteres, vt struat illa nouas.
Ob vires aeterna, vices alterna voceris,
Quae licet amittis singula, cuncta tenes.
Moenibus vna viros voluisti claudier vnis
Filiolos magna mater vt alma domo.
Atque tuis alios, aliosque benignior vti
Mandasti donis ordine quemque suo.
Et facis vt iuuenum sit patria diues eorum,
Euehat in summum quos aliquando locum.
Sic seuere pyros, carpant vt poma nepotes,
Agricolae, quibus est posteritatis amor.
Et noua vina cadis in tempora longa reseruant,
Quae festa posthac luce reposta bibent.
Nam iuuenes veluti multo spectabilis auro
Ʋestis, & insigni murice tincta, nitent:
Tàm neque splendet ebur, nec vasa recondita fulgent,
Quamuis celârit Daedalus arte potens.
Nec stat imaginibus, veteris nec origine famae,
Clarus inextinctae nobilitatis honor.
Sed dabit hunc generis numerosa propago, parentes
Quae factis, studio, laudibus, ore refert.
Ergo suae patriae iuuenes sunt lauta supellex,
In quibus illius spesque decúsque latent.

Natura nullum animal inerme fecit.

QVae peperit natura modis animalia miris,
Ʋt se protegerent, omnibus arma dedit.
Magnaque maiori gestamina, parua minori,
Corpore cum telis conueniente suis.
Castra sequi, sobolem defendere, pellere morbos,
Pabula sectari, pondera ferre queunt.
Et vel tutantur se squamis, dente, veneno,
Saltu, curriculo, cornibus, vngue, pede:
Ʋel bene prospiciunt sibi nido, frondibus, ala,
Latratu, stimulis, monte, palude specu.
Aspicis vt serpens, posita cum pelle senecta,
Luxurians nodis vi meliore valet:
Quem rapiens pedibus nudum Iouis armiger vncis,
Praeforti rostro caerula colla premit.
Hic circa latas sinuosa volumina pennas
Torquet, & effundit lingua trisulca minas.
Et quis aprum, pugna genus intractabile, nescit,
Quam validoque citos dissipet ore canes?
Si qua [...] iuuenum caluére cupidine laudis,
Pertimuere tamen tingere caede manus.
Sed procul & tutis iaculis, & vocibus altis
Jn laqueos certant praecipitare seram.
Et procul ardentemque ira, costasue fricantem,
Firmantemque humeros ad fera bella vident.
Horrescunt setae, dentes acuuntur, abundat
Spuma, retorquentur lumina, colla tument.
Adde, leaena ferox, ingens timor ille ferarum
Fertur in armento depositura sitim.
Hostibus at visis, stimulat se verbere caudae,
Arrigit & laxas sanguinolenta comas:
Nec protenta timet lato venabula ferro,
Intus enim saxis ac adamante riget.
Nam quid ego memorem caput insuperabile bello,
Qui ferus est animis, cursibus acer, equum?
Quem simul & pugnae simulachra ciere, superbos
Jn gyrum gressus & glomerare iuuat.
Qui gestit clamore virûm, clangore tubarum,
Ʋngula dum foedam sanguine pulsat humum.
Ast ego (Namque breui quis dixerit omnia versu?)
Hactenus haec? semper ne truculenta loquar:
Jnferiora sequar. Subtilia brachia nectit,
Spicula defigit, morsibus haeret apis.
Nonne vides paruo magnas in corpore vires,
Lecta laboratam pondera ferre domum?
Quòd (que) petunt pulchram per aperta pericula mortem,
Et sucos, martem qui posuere, fugant?
En formica genus parcum patiensque laborum
Frugilego spar sum colligit ore cibum.
Et metuens hiemi secreta cubilia condit,
Nam se, parua licet, quo tueatur, habet.
Quàm similem nebulis suspendit aranea telam,
Ʋt fusum versat Penelopaea manus.
Talibus insidijs Martem Veneremque ligârat
Mulciber, & turpes luserat arte pari.
Denique & imbelles quaedam dant praelia cerui,
Nec frustra mitis cornua gestat ouis.
Musca suam bilem gerit, & qui paruus, Asylus
Prauus, & insano pestis acerba boui.
Ergo natura, vt prudens & prouida mater,
Cunctis, quae donat sensibus, arma dedit.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.