Simplex cibus multiplici est anteponendus.

NOn est, vt chordis, non est concentus in esca
Multiplici, non est cur variare velis.
Quàm grauis est patriae miserandae causa ruinae,
Cùm plebs, cùm patres seditione strepunt:
Tam grauis est stomacho discordia causa pericli,
Cùm leue cùm durum consociare paras.
Si varium Bacchum, per se coelestia dona,
Exhauris, sensus ebrietate grauas:
Sic pondus pigros premit intolerabile ventres,
Vnà dissimiles inijciendo dapes.
Digeritur facilis, grauior p [...]trescit: vtér (que)
Noxius, hic vstus, crudior ille manet.
Fama refert in equo, quem credula Troia recepit,
Vnanimes tutò delituisse duces:
Haud tamen infensam potuit cum coniuge miti,
Socrate, Xantippen vna tenere domus.
Sic si quis mensas epulis instruxerit vnis,
Ille salutiferas conficit abs (que) malo:
At qui magnifico celebrat conuiuia luxu,
In stomacho turbas vel meliore ciet.
Nam fit delicijs rudis indigestá (que) moles,
Vel quòd edis supra suauia quae (que) modum:
Vel quòd (vt imponat finem moderatio iustum)
Aduersi succi bella timenda gerunt,
Quos, seu concretam varijs de gentibus vrbem,
Maximus est firma pace ligare labor.
Vt sine morte potens tripli [...] superare Chimaeram,
Vix vnus Glauci filius ipse potest:
Sic alimenta graui vincet contraria damno,
Vincere si calidi vis generosa valet.
Vita, valetudo, vires discrimine tanto,
Nescio quod metuunt exitiale malum.
Anne bonus patina simul accumulabit eadem
Plurima quae multùm sunt aliena, coquus?
[...]empe piper, p [...]scem, vituli cum carne ferinam,
Pernam, perdic es, zinziber, oua, nuces?
Confusè patina seruum miscere pu [...]
Ac aluo dominum non pudet ista suum?
Non pudor est. Mos est. Tamen ista timere necesse est,
Omnibus est gladijs plùs metue [...]da gula.
[...]acetenim natura dolet, cadit, aestuat, alget,
Haeret, & in triuio, qua queat ire, stupet.
Vt cui plura simul peragenda negotia restant,
Nescit quod primùm perficiatur opus
Ac alternatim poterat quae singula, linquit
Cuncta simul. Mu [...]um vis sociata iuuat,
[...]ed distracta vijs varij [...] intentá (que) rebus
Pluribus est [...] solet [...] minor.
[...] integra, quotquot
[...]liciore cibo.

Impura corpora quò plus nutries, eò magis laedes.

NEscio quae multos decepit opinio, multo
Credunt se morbos pellere posse cibo.
Quae possunt igitur bellaria cun (que) parari,
Obtrudunt, sanguis cui vitiatus inest.
Quin bibis, & comedis? Quin te, charissime, seruas?
Hoc vnum quasi sit, multa vorare satis.
Omnibus est aliquid, ne vis cadat omnis, edendum:
Sed tamen impuris copia sumpta nocet.
Materiémne vides proprijs temerare venenis
Hanc illam, veterem contaminare nouam?
Sic mellita magis reddit magis acria bilis,
Quicquid edit serpens, id citò virus erit.
Vberiore seges, quo perniciôsior omnis
Quàm bona, si nutris fertilitate viget:
Pingue minùs rapidis oleum superadde caminis,
Vulcani multò saeuior ira furit:
Da nummos homini, qui multa recondidit, auri
Incipiet magis hunc vrere sacra fames:
Et licèt ad mentum medio sit in amne, quis vnquàm
Hydrops extinguet plura bibendo sitim?
Adde quòd humor iners contactu polluit ipso,
Haud secùs ac dulces inficit aequor aquas.
Peiorémne putas meliori cedere? Vires
Auget, & appositum sub ditione tenet.
Instar & est dominae, quae fraude tyrannide parta
Omnia deprauans imperiosa regit.
Cúm (que) cibus primùm descendit in intima gratus
Hunc rapit, hunc subigit degenerare statim.
Vt qui saxificae spectabant ora Medusae,
Attoniti miris diriguere modis:
Vertit vt in fuluum diués (que) misér (que) metallum,
Quae manibus potuit tangere cuncta Midas:
Cogitur vt misto lac & coalescit aceto:
Laedit vt insipido vappa sapore merum:
Haud secùs humorem, quae cun (que) receperis intùs
Pabula, corruptum qui dominatur, alunt.
Nàm (que) valent pauci multos superare, viritim
Obuius hic illo si pereunte, venit.
Cúm (que) minutatim caeca conduntur in aluo
Singula, vincendi copia nulla datur.
Flumine vasa lauas, (laudo quo (que)) nám (que) liquores
Mutabit suaues inueteratus odor.
Exoneranda malo succo sunt viscera, tandem
Audebis tutò suppeditare nouum.
Euacuare times? Licet attenuare coquendo,
Dum ratio cupidas abstinet ore manus:
Dúm (que) salutaris Medicina refrigerat aestum,
Ne mala putrescant feruidiora situ.
Quantò igitur magis impuris alimenta ministras
Corporibus, tantò deteriora facis.

[...]NDINI,

[...] Typographi. 1580.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.