DE NAƲIGATIONE ILLVSTRIS ET MAGNANIMI Equitis Aurati Humfredi Gilberti, ad deducen­dam in novum orbem coloniam susceptâ, carmen [...]

STEPHANI PARME­NII BƲDEII.

LONDINI, Apud Thomam Purfutium. An. 1582.

AD EVNDEM ILLV­strem Equitem autoris praefatio.

REddenda est, quàm fieri potest breuissimè, in hoc vestibulo, ratio facti mei, & cur ita homo no­vus & exterus, in tanta literatissimorum ho­minum copia, quibus Anglia beata est, versan­dum in hoc argumento mihi putaverim: ita enim tu for­tissime Gilberte, foetum hunc nostrum in lucem exire volu­isti. In servitute & barbarie Turcica, Christianis ta­men, magno immortalis Dei beneficio, parentibus natus, aliquam etiam aetatis partem educatus; postquam doctissi­morum hominū opera, quibus tum Pannoniae nostrae, tum imprimis saluae adhuc earum reliquiae florescunt, in literis adolevissem, more nostrorum hominum, ad invisendas Christiani orbis Academias ablegatus fui. Qua in pere­grinatione, non solùm compluria Musarum hospitia, sed multas etiam sapienter institutas respublicas, multarum ecclesiarū probatissimas administrationes introspeximus, iam fermè triennio ea in re posito. Fuerat haec nostra pro­fectio ita à nobis comparata, vt non tantùm mores & vr­bes gentium videndum, sed in familiaritatem, aut saltem notitiam illustriorum hominum introëundum nobis puta­remus. Caeterùm, vt hoc à nobis sine invidia dici possit, (certè enim taceri absque malicia nullo modo potest), non locus, nō natio, non respublica vlla nobis aequè ac tua Bri­tannia complacuit, quamcunque in partem eventum con­silij mei considerem. Accedit quòd praeter omnem expecta­tionem meam, ab omnibus tuis ciuibus, quibuscum aliqua consuetudo mihi contigit, tanta passim humanitate ac­ceptus [Page] essem; vt iam (sit hoc salua pietate à me dictū) sua­ [...]issimae Anglorū amicitiae, fermè aboleverint desiderium & Pannoniarum & Budae meae, quibus patriae nomē debeo. Quas ab caussas, cùm saepenumero animus fuisset significa­tionem aliquam nostrae huius voluntatis & existimationis edendi; accidit vtique secundùm sententiam, vt dum sa­lutandis & cognoscendis excellentibus viris Londini ope­ram do, ornatissimus ac doctissimus amicus meus Richar­dus Hacletius ad te me deduxerit, explicato mihi praecla­rissimo tuo de ducenda propediem colonia in novum orbem instituto. Quae dum aguntur, agnoscere potui ego illud cor­pus & animum tuum sempiterna posteritatis commemora­tione dignum, & agnovi profectò, eáque tali ac tāta obser­uantia prosequi caepi; vt cum paullò post plura de tuis vir­tutibus, & rebus gestis passim audissem, tempus longè ac­commodatissimum existimarem esse, quo aliqua parte offi­cij studijque nostri, ergà te et tuam gentem perfungerer. Hoc est primum ovum, vnde nostrum [...] originem ducit. Reliquum est, vt eas & redeas quàm prosperrimè vir nobilissime, & beneuolentia tua, autoritate, ac nomine, tue­are studium nostrum. Ʋale.

AD THAMESIN.

Amnis, inoffensa qui tàm requiete beatus
Antipodum quaeris iam tibi in orbe locum:
Nunc tibi principium meritae, pro tempore, laudis
Fecimus, & raucae carmina prima tubae.
Tum cum reddideris, modo quam dimittimus Argo,
Ornatu perages gaudia festa novo.
Quae noua tàm subitò mutati gratia coeli?
Vnde graues nimbi vitreas tenuantur in auras?
Diffugiunt nebulae, puro{que} nitentior ortu
Illustrat terras, clementia{que} aequora Titan?
Nimirum posuere Noti, melior{que} resurgit
Eurus, & in ventos solvuntur vela secundos,
Vela quibus gentis decus immortale Britannae
Tendit ad ignotum nostris maioribus orbem
Vix notis Gilebertus aquis. Ecquando licebit
Ordiri heroas laudes, & facta nepotum
Attonitis memoranda animis? si caepta silendum est
Illa, quibus nostri priscis aetatibus audent
Conferri, et certare dies: quibus obuia plano
Iamdudum Fortuna solo, quibus omne perundas
Nereïdum genus exultat, fausto{que} tridenti
Ipse pater Nereus placabile temperat aequor.
Et passim Oceano curui delphines ab imo
In summos saliunt fluctus, quasi terga pararent
In quibus euectae sulcent freta prospera puppes.
Et quasi dil [...]uium, tempestates{que} minatur
Follibus inflatis inimica in vela physeter.
Et fauet Aegaeon, & qui Neptunia Proteus
Armenta, ac turpes alit imo in gurgite phocas.
At{que} idem modò ab antiqua virtute celebrat
Sceptra Chaledonidum: seclis modò fata futuris
Pandit, & ad seros canit eventura minores.
Vt pacis belli{que} bonis notissima vasto
Insula in Oceano, magni decus ANGLIA mundi;
Postquam opibus dives, populo numerosa frequenti,
Tot celebris factis, toto caput extulit orbe?
Non incauta sui, ne quando immensa potestas
Pondere sit ruitura suo, nova mcenia natis
Quaerat, et in longum extendat sua regna recessum:
Non aliter, quàm cùm ventis sublimibus aptae
In nidis creuere grues, proficiscitur ingens
De nostra ad tepidum tellure colonia Nilum.
Euge sacrum pectus, tibi, per tot secula, soli
Servata est regio nullis regnata Monarchis.
Et triplici quondam mundi natura notata
Margine, et audacem quarto dignata Columbum;
Iam quintâ lustranda plagâ tibi, iam{que} regenda
Imperio superest. Europam Asiam{que} relinque,
Et fortunatam, nimiùm nisi sole propinquo
Arderet Libyen: illis sua facta vias{que}
Terminet Alcides: abs te illustranda quiescit
Parte alia tellus, quam non Babylonia sceptra,
Non Macedûm invictae vires, non Persica virtus
Attigit, aut unquam Latiae feriere secures.
Non illo soboles Mahometi mugijt orbe:
Non vafer Hispanus coelo, superis{que} relictis
Sacra Papae humano crudelia sanguine fecit.
Illic mortales hominum{que} ignota propago;
Sive illi nostrae veniant ab origine gentis,
Seu tandē à prisca Faunorum stirpe supersint
Antiqua geniti terra, sine legibus urbes
Syluas{que} et pingues habitant civilibus agros:
Et priscos referunt mores, vitam{que} sequuntur
Italiae antiquae, et primi rude temporis aevum.
Cum genitor nati fugiens Saturnus ob iram
In Latio posuit sedem, rudibus{que} regendos
In tenues vicos homines collegit ab agris.
Aurea in hoc primùm populo caepisse feruntur
Secula, sic{que} homines vitam duxisse beati;
Vt simul argenti percurrens tempora, & aeris,
Degener in durum chalybem vilesceret aetas;
Rursus in antiquum, de quo descenderat, aurum
(Sic perhibent vates) aevo vertente rediret.
Fallor an est tempus, reuoluto{que} orbe videntur
Aurea pacificae transmittere secula gentes?
Fallor enim, si quassatas tot cladibus vrbes
Respicio, et passim lacerantes regna tyrannos:
Si Mahometigenis Asiam Libyam{que} cruento
Marte premi, domita{que} iugum ceruice subire:
Iam{que} per Europae fines immane tribunal
Barbari adorari domini, Dacis{que}, Pelasgis{que},
Aemathijs{que}, omnique solo quod diuidit Hebrus,
Et quondam bello invictis, nunc Marte sinistro
Angustos fines, parvam{que} tuentibus oram
Pannoniae populis, et prisca in gente Liburnis:
Tum verò in superos pugnas sine fine cieri
Patribus Ausonijs: ardere in bella, neces{que}
Sarmaticas gentes: et adhuc à caede recenti
Hispanum fancto Gallum{que} madere cruore.
Non sunt haec auri, non sunt documenta, sed atrox
Ingenio refer [...]nt ferrum, et si dicere ferro
Deteriora mihi licet, intractabile saxum.
At verò ad niueos alia si parte Britannos
Verto oculos animum{que}, quot, ô pulcherrima tellus,
Testibus anti quo vitam traducis in auro?
Namque quòd hoc summū colitur tibi numen honore
Quo superi, at{que} omnis geniorum casta iuuentus
Illius ad sacra iussa vices obit, arguit aurum.
Quòd tam chara Deo tua sceptra gubernat Amazon,
Quàm Dea, cum nondum coelis Astraea petitis
Inter mortales regina erat, arguit aurum.
Quòd colit haud ullis inclusas moenibus vrbes
Aurea libertas, et nescia ferre tyrannum
Securam aetatem tellus agit, arguit aurum.
Quòd regio nullis iniuria gentibus, arma
Arma licet ferruginea rubicunda quiete
Finitimis metuenda gerit tamen, arguit aurum.
Quòd gladij, quòd mucrones, quòd pila, quòd hastae
In rastros abiere, et bello assueta iuventus
Pacem et amicitias dulces colit, arguit aurum.
Deni{que} si fas est auro connectere laudes
Aeris, et in pacis venerari tempore fortes;
Quot natos bello heroas, quot ahenea nutris
Pectora? sint testes procerum tot millia, testes
Mille duces, inter{que} duces notissima mille
Illa cui assurgunt Musae, quam conscia Pallas
Laetior exaudit Gileberti gloria nostri.
Illius auxilium, et socialia praelia amici
Mirantur Belgae, & quamuis iniustus Iberus
Commemorat iustas acics, domitas{que} per oras
Martia victrices formidat Hibernia turmas.
Illum oppug [...]atae quassatis turribus arces,
Illum expugnatae perruptis moenibus vrbes,
Flumina{que} & portus capti, hostili{que} notatum
Sanguine submersae meminere sub aequore classes.
Hîc ubi per medios proiectus Sequana Celtas
Labitur & nomen mox amissurus, & vndas.
Omnia si desint, quantum est ingentibus ausis
Humani generis pro pace, bonoque pacisci
Tàm varios casus, freta tanta, pericula tanta?
Linquere adhuc teneram prolem, & dulcissima sacri
Oscula coniugij, numerantem{que} ordine longo
Aucheriam digitis in mollibus, aequora mille
Formidanda modis, et si quid auus{que} pater{que}
Aucherij moveant, exempla propinqua docentem:
Qui dum pro patriâ laudem et virtute sequuntur,
Obsessi in muris soli portis{que} Caleti
Praeposuere mori, quàm cum prodentibus vrbem
Et decus Albionum, turpi superesse salute.
Quodsi parua loquor, nec adhuc fortasse fatenda est
Aurea in hoc iterum nostro gens vivere mundo,
Quid vetat ignotis vt possit surgere terris?
Auguror, & faueat dictis Deus, auguror annos,
In quibus haud illo secus olim principe in vrbes
Barbara plebs coëat, quàm cùm nova saxa vocaret
Amphion Thebas, Troiana ad moenia Phoebus.
At{que} vbi sic vltro iunctas sociauerit aedes,
Deinde dabit leges custoditurus easdem;
In quibus ignari ciues fraudumque, dolique,
A solida assuescant potius virtute beari;
Quàm genio et molli liquentia corpora vita
In Venerem ignauam, pinguem{que} immergere luxum:
Quàm nūmos, quàm lucra sequi, quā propter honores
Vivere ad arbitrium stolidae mutabile plebis.
Non illic generi virtus, opibusve premetur
Libertas populi, non contrâ in deside vulgo
Oppugnabit opes ciuis sub nomine pauper:
Quisque suo partem foelix in iure capesset.
Tum sua magna parens ingenti foenore tellus
Exiguo sudore dabit bona: cura iuuentam
Nulla adiget senio, nec sic labor ocia tollet
Quominus è virtute petant sua commoda cives.
O mihi foelicem si fas conscendere puppim:
Et tecum patriâ (pietas ignosce) relictâ
Longinquum penetrare fretum, penetrare sorores
Mecum vnâ Aonias, illic exordia gentis
Prima novae ad seros transmittere posse nepotes!
Sed me fata vetant, memoraturum{que} canorâ
Inclyta facta tubâ, ad clades miserabilis Istri
Invitum retrahunt. His his me fata reseruent:
Non deerit vates, illo qui cantet in orbe
Aut veteres populos, aut nostro incognita coelo
Munera naturae; dum spreto Helicone manebit
Illa Aganippaeis sacrata Oxonia Musis.
Dum loquor in viridi festinant gramine Nymphae,
Impediunt que comas lauro, & florentis olivae
Frondibus armantur, dominatricem{que} frequentes
Oceani immensi longè venerantur ELISAM.
Illa autē ad gelidum celsis de turribus amnem
Prospicit, & iamiam Tamesino in patre tuetur
Paulatim obliquis Gilebertum albeseere velis.
Sic dea Peliaco spectasse è vertice Pallas
Fertur Iasonios comites, ad Phasidos vndas
Vix benè dum notis committere carbasa ventis.
Diua faue, nutu{que} tuo suscepta parari
Vela iuua; Si sola geris dignissima totum
Talibus auspicijs proferri sceptra per orbem.
Proptereâ quia solatuos ita pace beasti
Tranquilla populos, vtiam te principe possit
Imperij modus augeri. Quia sola videris
Quo niueae Charites, quo corpore Delia virgo
Pingitur: & iusto si sit pro teste vetustas;
Talibus audimus quondam de matribus ortos
Semideos homines: tali est de sanguine magnus
Siue Hector genitus, siue Hectore maior Achilles:
Duntaxat sine fraude vlla, sine crimine possint
Vlla tibi veterum conferri nomina matrum,
Quae sexum factis superas, quae patribus audes
Nympha, dijs dignas laudes aequare Latinis.
Mentior infoelix, nisi sic in corpore virtus
Lucet formoso, ceu quae preciosior auro est
Gemma, tamen pariter placituro clauditur auro.
Mentior, & taceo, nisi sola audiris vbi{que}
Induperatorum timor aut amor, inter & omnes
Securam requiem peragis tutissima casus:
Dum reliqui reges duro quasi carcere clausi
Sollicitis lethi dapibus, plenoque fruuntur
Terrificis monstris furtiva per ocia somno.
Mentior & taceo, solam nisi vivere cives
Aeternùm cupiunt: quando nec verbere toruo,
Nec o [...]edis poenaeve thronum formidine firmas:
Sed tibi tot meritis maiestas parta, et inermis
Ad patulos residet custos clementia postes:
Vt quot penè rei iustum meruere tribunal,
Tot veniam grato narrent sermone clientes.
Nec tamen admittis, nisi quod iustum{que} pium{que}
Agnoscit probitas, & quae potes omnia, solis
Legibus vsurpas cautas sanctissima vires.
Nec mala formidas: siquidem quasi fune ligatur
Consilio fortuna tibi: Nullum impia terret
In castris Bellona tuis: Quin pronus adorat
Gradiuus tua iussa pater, sequitur{que} vocantem
Quacun{que} ingrederis grato victoria plausu.
Dum{que} fores aliis, vitam{que} & regna tuetur
Ianitor externus, cingunt tua limina ciues:
Dum{que} alijs ducibus sordet sapientia, sacro
Pegasidum tu iuncta choro, tot Apollinis artes
Aurea vaticina fundis quasi flumina lingua.
Audijt haec mundus, cunctis{que} in finibus ardet
Idcircò parére tibi: et quae fortè recusat
Miratur vires regio tamen. Hinc tua sceptra
Incurua Mahometigenae ceruice salutant:
Hinc tua pugnaces properant ad foedera Galli:
Dumque sibi metuit toties tibi victus Iberus,
Nescia Romano Germania Marte domari
Quaerit amicitias Britonum: procul oscula mittit
Virgineis pedibus Latium, longè{que} remoti
Pannones in tutos optant coalescere fines.
Magnanimi iuvenes, et qui Gilebertia cunque
Signa comes sequeris, consors vitae que necisque,
Quando quidem audimur, votisque vocata virag [...]
Annuit, eia age rumpe moras, quantū{que} per auras
Accelerare datur, properantibus vtere velis.
Nonne vides quae submisso diademate nuper
Obtulit invictis fascesque fidemque Britannis,
Nonne vides passis vt crinibus horrida dudum
Porrigit ingentem lugubris America dextram?
Et numquid lacrymas, inquit, soror ANGLIA nostras
Respicis, et dura nobiscum in sorte gemiscis?
Au vero nescisse potes, quae tempora quantis
Cladibus egerimus? postquam insatiabilis auri,
Nam certè non ullus amor virtutis Iberos
In nostrum migrare solum, pietasve coëgit.
Ex illo, quae sacra prius vaesana litabam
Manibus infernis, sperans meliora, tuum{que}
Discere posse Deum, iubeor mortalibus aras
Erigere, et mutas statuas truncos{que} precata
Nescio quod demens Romanum numen adoro.
Cur trahor in terras? si mens est lucida, puris
Cur Deus in coelis rectâ non quaeritur? aut si
A nobis coelum petitur, cur saepe videmus
Igne, fame, ferro subigi, quocun{que} reatu
Oenotriae sedis maiestas laesa labascit?
Non sic relligio, non sic me iudice gaudet
Defendi sua regna Deus, quòdsi optimus ille est
Quòdsi cuncta potest, et nullis indiget armis.
Mitto queri caedes, exhausta{que} moenia bello:
Mitto queri in viles tot libera corpora servos
Abiecta, immani{que} iugum Busiride dignum.
Te tantum fortuna animet tua, te tua virtus:
Si tibi tam plenis habitantur moenibus urbes,
Vt nisi in excelsum crescant, coelo{que} minentur
Aedes aëriae; quanquam latissima, desit
Terra tamen populo. Si tot tua flumina nigrant
Turrigeras arces imitatae mole carinae,
Quot non illa natant eadem tua flumina cygni.
Si tibi iam sub sole iacens penetratus utro{que} est
Mundus, utro{que} iacens peragrata est terra sub axe.
Ni frustrà gelidam vectus VVilobejus ad arcton
Illa in gente iacet, cui dum sol circinat umbras,
Dimidio totus vix forsitan occidit anno.
Ni frustrà sub perpetuis aquilonibus ausi
Burrhoidae fratres Scythicum sulcare profundum,
Invenere solum et vasto noua littora flexu:
Vltra quae quales populi, quae natio terras
Incolat (in vero nisi si quid fabula possit)
Nondum scire dedit reliquo mundi arbiter orbi.
Ni frustrà per Cimmerios, syluis{que} propinqua
Flumina Riphaeis eoa profectus ad us{que} est
Moenia Gincisonus, Persas{que}, et proxima Persis
Bactra, et Bactrorum confines regibus Indos.
Ni frustrà quaesiuit iter, dura{que} bipenni
Illo Forbiserus reditum sibi in aequore fecit,
Horridum ubi semper pelagus, glacie{que} perenni
Frigora nativos simulant immitia montes.
Ni frustrà, quod vix vlli tot secla dederunt,
Hâc tuus immensum nuper Dracus ambijt orbē,
Quà patri Oceano clausas circumdare terras
Concessit natura viam, media{que} meare
Tellure, & duplici secludere littore mundos.
Iam si fortuna, iam si virtute sequare
Digna tua; sunt monstra mihi, sunt vasta gigantum
Corpora, quae magno cecidisse sub Hercule non sit
Dedecus, Ogygius non quae aspernetur Iacchus.
Quae si indigna putas, tanta{que} in pace beata
Aversare meos multo vt tibi sanguine fines
Invidiosa petas: est nobis terra propinqua,
Et tantum bimari capiens discrimen in isthmo.
Hanc tibi iam dudum primi inuenci [...] Brita [...]i,
Tum cum magnanimus nostra in regione Gabotus
Proximus à magno ostendit sua vela Columbo.
Haec neque vicina nimiùm frigescit ab arcto,
Sole nec immodico in steriles torretur arenas:
Frigus et aestatem justo moderamine seruat,
Sive leves auras, grati spiracula coeli,
Seu diae telluris opes, et munera curas.
Pone age te digno tua sceptra in honore, meo{que}
Iunge salutarem propius cum littore dextram.
Sit mihi fas aliquam per te sperare quietem,
Vicino{que} bono laetum illucescere Solem:
Quòd si consilijs superum, fatis{que} negatum est
Durare immensum magna infortunia tempus.
Quòd si de immerita iustum est ceruice revelli
Ignarum imperij dominum, populi{que} regendi.
Quòd si nulla unquam potuit superesse potestas,
Ni pia flexilibus pareret clementia frenis
Obsequium. A miti quaesita potentia Cyro
Amissa est saeuae soboli. Parcendo subegit
Tot reges Macedûm uirtus, tot postera sensim
Abscidit a parto tandem inclementia regno.
Et quod Romuleis creuit sub patribus olim,
Imperium diri semper minuêre Nerones.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Early English Books Online Text Creation Partnership. This text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal licence. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.