PROSOPOPOEIA PRINCIPIS HENRICI, ad Beatam Magdalenam, & Fratrem
CAROLVM.
QVid mea sic lachrymis turbatis gaudia vestris?
Quid vivis prodest naenia funeribus?
Immaturè obij: sed Tu diuturnior, annos
Vive Meos, frater CAROLE, vive Tuos.
Sors &
Mors diversa volunt
(Princeps) Tibi regna:
Sorte
Externa petis: morte
Superna rapis.
THO. LOFTVS
Ʋicepraeses. Bac. in Theol.
QVòd calcanda semel lethi sit semita, Reges
Ipsos posse mori, Pagina sacra docet.
Cuncta premet taciti divina potentia fati,
Absolvit nullos integra vita reos:
Ergo HENRICE Tuam non flent mea carmina mortem,
Non aliâ vita est conditione data.
Tristius est letho lethi genus; Integer, Insons,
Nostrorum scelerum fasce gravatus obis.
Quid dabit huic Tanto pia
Magdalena Sepulchro?
Libabit
(que) vmbris qualia thura tuis?
Nil habet infelix praeter suspiria: fletus,
Ipsa quibus solis vnica dives, habe,
Marmoreum absumet longaeua senecta sepulchrum,
Et
Phario saxo culmina structa ruent,
Hâc erit in nostrà tibi maior imago papyro,
Vnica non norunt haec monumenta mori.
Plura libens gemerem, sed Tu bone CAROLE, Fratris
Hoc desiderium mitius esse iubes:
Tu novus occiduo fulges pro
Castore Pollux,
Et radiat vultu Fratris imago Tuo:
Haec
Magdalenae miserae spes vna: quòd Haeres
Fraterni tituli factus; amoris, eris.
FRANC. BRADSHEVV:
Coll. Magd. Soc. in Theol. Doct.
Ad Magdalenam, Clementissimi Principis
HENRICI Domum hospitam, Alloquium.
POne pias lachrymas, & foemineos vlulatus,
Qui
(que) iuvant nihil in funere, pone Elegos.
Non his obsequijs Manes placantur: & infra
Tristitiam est, lachrymis qui dolor egeritur.
Quin, superillustrem si HENRICVM morte peremptum
Flebis, age in silicem vertitor, & Nioben.
Quòd si duriciem non sic imitaberis, vnâ hâc
Duritie, marmor vincitur, & Niobe.
Ponebam IO. BVDDEN
è Coll. Beatae Mariae Magd. I.C. Et Professor Regius, non tàm maerore affectus quàm planè attonitus.
QVem flendi finem? per moesta cadentibus ora
Quem lachrymis statues (musica turba) modum?
An tua perpetuis stagnabunt lumina guttis?
Ex oculisne fluent salsa fluenta tuis?
Altera num
Rachael renuens solatia,
Princeps
Quòd tuus interijt, tempus in omne gemens?
Altera vel
Niobe, quae fata cruenta suorum
Flens longo tandem est facta dolore silex?
Mitte pias quamvis lachrymas insignia luctus,
Exue funebres extenuata sinus.
Mitte cothurnatis calamum torquere querelis,
Aptando placidis carmina blanda lyris.
Dulcia post tristes redeunt solatia planctus.
Maerores
(que) solent gaudia
saepe sequi.
Debentur justo suspiria multa dolori
Sed culpa est lachrymis non adhibere modum.
Nempe parùm fidit, nimiùm qui plangit ademptos.
Nec stabilem vitae spem melioris habet.
Bersabe genitum, dum vivere fata sinebant,
Regius in pullâ veste propheta gemit.
At postquam gelidas inter decumberet vmbras,
Vescitur appositis laetior ore, cibis.
Desijt ille graves mundi sentire procellas:
Sortis & humanae tristia damna pati.
Interijt, sed non perijt; perijsse putatur
Quem Deus è terris ad loca celsa vo cat?
Nec Mors, interitus; sed commutatio vitae est:
Pondere, mens, posito regna superna petit.
Non homo, pars hominis tantum tellure reposta est:
Altera terrestri libera mole viget.
Et viget, & super astra viget, gremio
(que) recepta
Coelesti, fragiles nauseat alta domos.
Praemisisse puta, non amisisse Patronum.
Praeterijt Juvenis, praeproperando, senes.
Is prior obtinuit metam, finem
(que) laborum,
Festinans celeri nos superare pede.
Nos sequimur, lento quamvis pede, semper ad illum
Tendentes portum, quem propè consequimur.
Tendimus hùc omnes, haec est via trita parentum:
Desine, post istam nulla querela manet.
HEN. BVST,
D. Med. Magdal.
Ad Musam.
DOnec ego feror imprudens in Funera vates,
Nec mihi
Melpomene, nec mihi
Phoebe veni.
Errat, qui nullà carmen dabit auspice Musâ;
Auspice sed nullâ, fas mihi flere, Deâ.
Auspice, post mortem HENRICI, Te (CAROLE) scribo;
Tu mihi
Melpomene, Tu mihi
Phoebus eris.
Ad
CAROLVM Principem.
Cur perit HENRICVS? cur, CAROLE, sole superstes?
Terra potest
Soles vix bene ferre
Duos.
Sed
Te, sed radijs dum terra fruatur
Elizae,
Et
Solem &
Lunam Terra beata feret.
De
HENRICO Principe, qui obijt quarto die à Festo Omnium Sanctorum.
Praeterit alma
Dies sanctorum, & deficit illi
Lux sequitur
Sanctum quarta datura
Novum.
De Eodem, qui obijt non multò ante Solstit ium Brumale.
Laetitiae cur curta Dies, cur longa Dolori,
Cum
Princeps Brumae Solstitio moritur?
De Eodem, qui mortuus est Die S. Leonardi.
Quòd
Princeps pereat
Leonardi luce, stupendum est.
Nam
Leo dum moritur, dic vbi
Nardus erit.
De Eodem, qui obijt post occasum Solis.
Vt Sol, sic
Princeps: Sol occidit; occidit
Ille.
Sol, vitae fomes, dum fugit,
Ille fugit.
Aliud.
Phaebe, tibi meritò facies abscondita: nunquam
Abstuleris similem
(Sol) tulerisvè
virum.
De morte
HENRICI Principis, quae aecidit sexto Die Novembris.
Mors Sextum, Quinto, parilem fecisse
Novembris
Dum studuit, faciles qu aerit habet
(que) manus,
Et, quoniam
Pyrio satis est de
Pulvere cautum,
Iussit vt HENRICI è corpore
Pulvis eat.
Mortis Proditio (sic postera dixerit Aetas)
Arte minor
primâ est; sed nocitura magìs.
Aliud.
Quinta docet
Flammas metuendas mense Novembris;
Sexta Dies, Lachrymas dum movet, vrget
Aquas.
Laetitiae, splendor; Iocus est quòd dormiat Ignis:
Quòd dominentur Aquae Nox nigra, pulla Dies.
De Aquâ cruentâ in acetabulis dissecti Principis cerebri repertâ
Evasit
Princeps Fulmen fatale Novembris
Vt magè sanguineis obrueretur Aquis?
De Plumis.
Cur (HENRICE)
Tibi Tua sunt
Insignia Plumae?
In caelum vt citiûs Te Tua Pluma vehat?
De pullatâ Britannorum veste, & fronte lagubri.
Quis credat
Britonas Boreali Parte locatos,
Quos Dolor & vestis vertit in
Aethiopas?
Ad Lectorem. De morte
HENRICI Principis; qui, cùm per totas Nonas Novemb. aegrota verit, Die proximo post Nonas obijt.
Lector; non
nova nec stupenda res est
Exangues fieri
Novem Sorores,
Languidas fieri
Novem Sorores,
Et
novis Lachrymis genam alluentes,
Sorti fidere iam suae impotentes,
Et suo
Numero malè ominantes;
HENRICVS quia
Nonus (heu!) futurus
(
Seclis qui meruit frui
novenis
Musis vt fieret
Novem Patronus)
Nonis fatidici
Nouembris aeger
A
Nonis subitò perit
Novembris.
Illum cùm
Anglia nunc
novem per annos,
Illum
Scotia bis Novem per annos,
Aetatis decimo, at
(que) penè
Nono,
Amplexa integra terque, terque, terque est,
Amplexura
(que) & vsquè, & vsquè, & vsquè:
Expallescere iam
Novem Sorores,
Ambas claudere Luminis fenestras,
Et Planctus dare iam frequentiores,
Et plus quàm
noviès ferire pectus,
Et Fato
nouiès suo timere,
Ne forsan
Novitas futura Musis
Minetur miserè
novam ruinam:
Lector; non
nova nec stupenda res est.
Carmen Consolatorium ex his verbis
CAROLVS JACOBVS Rex HENRICVS FREDERICVS Princeps.
Ergonè Nominibus, Fatum? mysteria, verbis?
Divinum & spirant sacra Lavacra Bonum?
An quia nos plenè miseros Deus esse vetaret
Hos duplici, & sancto Nomine tinxit
Aqua?
HENRICO vt superesse queat FREDERICVS adempto;
Et post JACOBVM CAROLVS alter eat.
Hoc mihi dimidium curae, medios
(que) dolores
Abstulerit; mediam spem dederit
(que) mihi.
ED. LAPVVORTH,
è Coll. Beatae Mariae Magd. in Med. Doctor.
QVos, gladios acuisse truces decuisset in hostes,
Hi calamos acuunt in Tua fata leves.
Nos, Juvenes
Mavors spectaverat, auspice magno
HENRICO; sed nos
Melpomene rapuit.
HENRICVS PORTMAN,
Baronetus.
Est ita: jam didici: non stemma propago, parentes,
Nec valet in fati tempora fixa genus:
Haec HENRICE tuam decorarunt singula vitam,
Te genus à multis nobilitavit avis:
Tu tamen (heu facinus!) primâ succisus in herbâ,
Spe
(que) Tuae
Mariae luxuriante cadis:
Providus haud carpit crescentem vinitor vuam,
Nec cadit in spicâ falce resecta seges.
Cur mea non potius curtastis fila Sorores?
Fata forent vobis invidiosa senis?
Quam patiens morerer, mea si reparare juventam
Demessam poterint stamina rupta tuam:
Memoriente foret levis, & jactura ferenda
Algentis succo deficiente senis.
At Tecum tanti cecidit spes vnica regni,
Et
Magdalenae gloria prima tuae.
Non facit ad rabidas ceruix nisi summa
Leaenas?
Sanguine non premitur turbidiore sitis?
Sed quorsum haec? tenui levis est querimonia versu,
Non habet exundans verba sat apta dolor.
Corde gemam tacitus: quisquis concedis in istam
Maestitiam, & gemis haec funera:
nulla gemas.
ANTONIVS MORBRED:
Bacc. in S. Theol.
FRegi olim calamos, scidit mea Musa libellos;
Vix nunc lugubri sustinet ire pede.
Et propè decrepitam cogor revocare Camaenam,
Incipit & fletus nostra
Thalia novos.
Nec mirum est, HENRICE, tuo si in funere fleret,
Quem meritò genium credidit esse suum.
Qui populo dilectus eras, metuendus at hosti;
Num plus dilectus, plusvè timendus eras?
Terrebas multos, multos amplexus amore es;
Haud timor hic plures, quam tibi vinxit amor.
Quàm benè conveniunt & in vna sede morantur
Maiestas & Amor, pectore vincta tuo.
Credimus HENRICVM,
Musarum an
Martis alumnum?
Et
Musae Hunc natum, &
Mars velit esse suum.
Quicquid
Musarum est, & quicquid
Martis, habebat;
Floruit Vnius pectore vter
(que) Parens.
Artibus instructum quem novi, & Marte potentem,
Hunc tradunt gelidae ferrea fata neci.
Vita triplex regnum HENRICO promiserat vni;
Et Mors Huic, voluit quod dare vita, dedit.
Pars melior Coelis regnat, pars altera terris,
In
(que) animis Ejus regnat imago pijs.
Et dum Cor nostrum crescet, crescetis honores,
Quos fida inscriptos pectora semper habent.
Non hodiè minimâ contenti nocte
Britanni,
Non adeò nobis tristis
Apollo favet.
Surgentem Solem laeti coluere
Britanni,
(Tu
Sol, ô
Princeps maxime, verus eras.)
Mox etiam moesti Solem doluere cadentem;
Sic simul occasus noster, & ortus eras.
EDMVNDVS CARPENTER:
Bac: S. Theol.
SAnctum cadaver
Principis, Princeps heri,
Ocellus omnium quotquot
Europe videt
Decus
(que) Principum. Heu vicissitudines
Nimis dolendas, ter
(que) deplorabiles!
Pollinctor ergò tenè conditum strue,
Fragrantiori aromatum, & nimbo sacro,
Et suavè delibutum olente balsamo,
Multâ
(que) Myrrhae lachrymâ à putredine
Sic vindicabit? quis novos
Prometheus
Inspirat ignes cor
(que) magnanimum tibi,
Mentem
(que) in hos diâm vel animulam faber
(Sancta illa coelo jam recepta pignora)
Refundit artus? pristinum & membris decus
Restituit? hanc in hospitam Divis domum
Et erudito virginum tritam choro
Virtutis altum vividae sacrarium
Libitina gelido clàm quid irrepsti pede?
Apparet
Regi sub somnum nobilis arbos
Dan. 4.8.
Quae tetigit patulis sidera summa comis.
Cujus erat ramus speciosus, pulcher, & amplus,
Quae multis fuerat tegmen, & vmbra virens.
Ecce autem è coelo clamans: Exscinde bipenni
Ramum; sit nullis ampliùs aura feris.
Arbor hüic similis noster Rex, magna, JACOBVS,
Ascendit cujus filius vs
(que) polos.
Filius hic
Princeps, Terrae fuit vmbra
Britannae
Sub cujus tuto tegmine nuper ovans.
Ecce autem è coelo tonuit
Deus. ille diremit
Ramum: quis nobis
tegmen &
vmbra foret?
O Deus! vt radix & trunci portio parua
Constitit, abscisso palmite, firma solo;
Sic vivat foelix terris
Rex, caetera proles
Vivat, & aeternùm sceptra Britanna gerat.
RICHARDVS LOVE
S. Theol. Bacc.
MAgdalena Pedes Christi
olim lavit: & illud
In Christum
Mariae pignus amoris erat.
En Tua
Magdalena parat sua munera,
Princeps,
Defunctum lachrymis Te lavat ista suis.
Jlla fuit tristis, subitò quòd Christus abiret:
Principem & Haec pariter tristis abîsse suum.
H. PERIER
Bacc. S. Theol.
PLangit immiti
Cytherea Adonin
Dente discerptum suis; & crematum
Luget impensè
Phaëthonta Phaebus
Aetheris igne.
Nymphae Narcissum gemit,
Ops &
Atyn,
Memnona Aurora, Hippolytum Diana:
Singuli sic flent ferè singulos
dij
Morte peremptos.
Principis cuncti superi dolerent
Vnius lethum paritèr gementes
Dij deae
(que) essent nisi machinati
Sponte ruinam.
Scilicet quo delitias, amores,
Omnium commune (suum sodalem)
Gaudium, caelo propiùs locarent
Inter & astra.
Laetus ô
Diûum chorus Hoc sodale;
Dona certatìm nova conferuntur;
Et recèns nactus veluti triumphat
Numen
Olympus.
Gestit auratam capiti coronam
Iupiter ponens; humeris pharetram
Gaudet appendens cytharam
(que) collo
Phaebus: exultans decorat
Gradivus
Dexteram telo, clypeo sinistram:
Filius
Maiae pedibus precans talaria nectit.
IOH. WILKINSON
in S. Theol. Bac.
HENRICVS STVARTVS WALLIae PRINCEPS. Heu spes illustris, nunc patriae cura.
HEu quò recedis, plura pollicitus Tuis
HENRICE?
spes illustris aeternùm vale;
Mentis
(que) nostrae pignus hoc moriens cape,
Lachrymas, querelas, carminum maestos modos.
Tibi
cura nuper patria non levis fuit;
Patriae sed Ipse es
Cura nunc maior Tuae.
O verum amorem! vivus hanc amaveras,
Amavit Haec Te: mortuum maerens amat.
ENRICO FEDERICO. • Rico En Fe ,
and • Rico De Fe
Ayme, quien refierà el aziago dia,
Quando con cuchillo de la parca ayrada,
La muerte del
ENRICO era anticipada!
ENRICO en todo rico que convenia:
Rico en ilustre sangre, rico en dotrina,
Rico en claro iuizio, rico en la cumbre
De toda virtud, rico en la muchedumbre
De poder, grandeza, gente y disciplina:
En suma,
Rico en Fe. O suerte lastimosa,
Que el no estùuo rico en
muy luenga vida;
Ni ay consuelo alguno desta gran perdida.
Anagram iuxta symbolum
Principis, Ich Dien. HENRICVS FREDERICVS STVARTIVS. En Christi fidus creatur servus.
Satanae furentis ipse dum pateris jugum,
Quales creabis insolens servos Papa?
Miseros profectò. Verus est Dominus Deus
Christus; triumphant, ille, quos servos facit.
HENRICVS ergo Brittonum
Princeps pius
Fidus creatur servus en Christi; simul
Dum servit, idem regnat, imperat. Tui
Tibi, tu tuo; paret sed Hic domino suo.
TH. OTESIVS:
Buc. in Theol.
HEu Charum Caput occumbis, sate sanguine Regum,
Humani Decus, & deliciae generis?
Quo maius, meliusvè nihil bona fata dederunt,
Cui
(que) nihil superest quod rapiant simile?
Non tamen hoc querimur: fuit indulgentia coeli,
Tantus vt in nostro tempore crescat honos.
Hoc dolet, (Heu) quòd sera aetas ventura nepotum,
Tantum vix credat, dissimuletve bonum.
FRANCISC. EVERTON.
S. Theol. Bacc.
MOrtuus HENRICVS? vivit
Sedleius? &
Ille
Vel nullo nostro carmine dives erit?
Virtuti infandum est meritas retinere Camaenas,
Et dare gloriola est, quas meruisse decus.
Quae negat huic Tanto Musarum Musa Patrono
Carmen, & haec careat carmine Musa suo.
IOHANNES SEDLEY,
clariss. Domini GVLIEL. SEDLEY
Equit. & Baroneti filius natu maximus, Bacc. in Artibus.
ERgo erit huic regno
semper fatale? quòd haeres?
Spes cadat ante diem? filius ante Patrem?
Primus eras Primi, primaevo flore peremptus
Filius HENRICI, masculus vnus eras;
D'inde
Niger Princeps, domuit qui cuspide
Gallos;
Hunc sequitur soboles sola relicta domus
HENRICI
Sexti, nimiùm infoelicis imago;
Nec tenuêre diù stamina fusa Deae,
Quin crudelis
Aper tenerum compressit Adonim
Eduardi Quarti: nec co
[...]êre rosae
Gemma sed
Arthurus, nostri spes altera regni
Indubitatus honos fulsit, & occubuit;
O quàm te memorat (virtutum maximè cultor
Sexte Edoarde) gemens relligionis honos!
Sed quibus, heùllachrymis contundens pectora palmis
Et laniata comas, & rabiosa loqui,
Conqueritur Natura parens, operosa quòd cheù
Illius moles (dia propago) cadas.
Sed pro Te
Thamisis, pro Te flet
Rhenus, & inter
Coelicolas ipsos, (absit adesse nefas)
Magdalena gemens imo de pectore planctus
Fundit; & assiduas fundit vbi
(que) suas,
Heù coelum! lachrymas; & dum datur angelus orbi,
Anglorum lachrymas angulus omnis habet.
Ad Principem defunctum.
Cùm
Tu quadruplici fueras diademate cinctus,
Imposita est capiti
Quinta corona Tuo;
Vltima prima fuit; quàm nunc praeposterus ordo?
Haec
Tibi sit coelo; sed priùs illa solo.
Ad Eundem.
Dîe, licèt duro tegeris sub marmore; pro Te
Marmot fit
Niobe, solvitur in lachrymas;
Prin cipis audito tantùm vel nomine,
Terra,
Nè fiat marmor
Tota, tremore stupet.
ED OTHEN
Art. Mag. & in Philos. praelect. in Coll. Magd.
Prosopopoeia Magdalenam alloquentis.
ELoquar an sile am? loquitur levis, alta stupescit
Cura. silet plenum vas, & inane sonat.
Scilicet exardet totis dolor ossibus ingens,
Nec via singultu laxa fit vlla sono.
Sed tamen experiar, moestas
(que) expromere voces
Nitar, ad extructos exululabo rogos.
Intereà hoc dicens, si non ex ore recursent
Lugubres voces, Cor tamen intùs habet.
Intùs habet plures quàm quît memorare dolores,
Aut vellet tenui voce referre pares.
Quippe quòd eximium de Regis stirpe Nepotem
Deploro, Angliaci spem gregis egregiam.
Nascentem regni (sic fas est dicere) solem,
Qui dederat, sicut Phosphorus ille, diem.
Sicut & Oceano roseis Aurora quadrigis
Diffundit species orbibus orta suis:
Sic vires, varios
(que) Anglis impertit honores,
Vim, spem, virtutem vividus attribuens.
Ah quo ties aluit te,
Magdalena, quotannis
Spes haec? quem Dominum fare fuisse tuum.
O vtinam nunc esse magìs tibi dicere fas sit,
Sed quùm non liceat, fare fuisse tamen.
Est habuisse aliquid talem,
[...]omus orba, Patronum,
Et si non habeas, est habuisse aliquid.
Responsio Magdalenae.
Proh dolor! infandos cogis memorare dolores,
HENRICVM dicam me olim habuisse ducem?
O lachrymosa dies quae funus tam grave primò
Nunciat! ô laesi tristia signa Dei!
Siccus vt arescit brumali tempore palmes,
Mortuus & succo deficiente cadit:
Sic & nostra jacent emortua corpora terris,
Et sine vitali frigida luce cubant.
At
(que) Ego prae reliquis tristissima foemina, marmor
Sicut erat Niobe, fio dolore gravi.
Edere lingua negat voces, & viscera saxum est,
Plectra dolore tacent, muta dolore lyra est.
T. GARBRAND
in Art. Magist.
DVm fuit in vivis, fuimus Nos Principis: Ipse
Mortuus vt noster fiat oportet: erit.
Verè erit, in lachrymas toti sumus ergo soluti:
Magdalis Hunc, si quem fleverit, ipsa fleat.
Esto quòd in lachrymas sis
Magdalena soluta:
Nemo tibi vitio verterir, esse piam.
Olim conjunctim
Marijs quod contigit, illud
Tu (non immeritò) hoc tempore sola doles
Amissum Dominum: Dominum amisisse, dolendum.
Persolvas Domino debita justa Tuo.
Indulge lachrymis, Domini dolor aequet amorem:
Nescijt hic finem, nesciat ille modum.
VIN. GODDARD
in Art. Mag.
ANglia tota Tua est, Tua tota
Britannia: Cur nos
Ergo Tuos vocitas? portio parva sumus.
Anglia tota Tibi, Tibi tota
Britannia curae est,
At nos inprimis: portio magna sumus.
Nam magnos, quos Tu magni facis, esse necesse est:
Sed ne
(que) parvi erimus, dum licet esse Tuos.
Magdalena fuit magna, Illustrissime
Princeps:
Nunc parva est ex quo desijt esse Tua.
Ah non est, non esse potest Tua, Tu quia non es:
Et Tua cùm non sit, definit esse sua.
Non tàm parva igitur quàm nulla est
Magdalena.
Te vivo vixit, Te pereünte perit.
O si
Magdalena foret Tua, CAROLE Magne,
Quae modò nulla fuit, magna subindè foret.
Fortunam Fratris, virtutem Fratris adeptus,
Fratris & affectus indue, Noster eris.
Quod si digneris, Tua
Magdalena futura est:
Et Tua cùm fuerit, non nequit esse sua.
THOMAS BAYLEY
in Art. Mag.
VIxisti sapiens (Princeps) plusquàm velit Aetas,
Quod
(que) vetat Morbus, (jam moriture) sapis.
Nam
virtus vitium fugere & sapientia; quare
Dum Mundus malus est, Tu sapis, & moreris.
Jam nova Virtuti condamus templa, futurus
Quae colat & merito laudet honore dies.
Cùm post HENRICVM spectet, non speret honorem
Quae cum Illo Virtus sat
(que), super
(que) ruit.
Sed speres Virtus; dum CAROLVS Ille supersit
Delebit laudes nulla ruina Tuas.
Cur nunc nigrescit paries vbicun
(que) locorum,
Quaeritur? orbata est Anglia
luce suâ.
Mirari fas est, non fas laudare
supremos:
Nam superant laudes
optima quae
(que) suas.
THO. WESTLEY
in Art. Mag.
HVc ades, & longas mecum meditare querelas
Flebilis incultâ Calliopeia comâ,
Qualis inexhaustos in funere Mecaenatis
Dictabas elegos vatibus ipsa tuis.
Ecce pede Heroo, numeris
(que) referre sonoris,
Qui modo proposui
Principis acta mihi;
Cogor inornatis mutare Epinicia lessis
Nunc, & Ei inferias tristibus ire modis.
Principis effertur pullatâ funus in vrbe
Ante sua extincti tempora Cambriaci.
Mors fera, subiectum misero ferale Poetae,
Mors cita, quì longi causa doloris ades?
Ergo Tibi hos thalamos, hos fata dedere Hymenaeos
Speratam in sobolem, Regna Tibi haec dederant?
Haec spolia? has palmas? adfectatos
(que) triumphos?
Nunc Thalami, Soboles, Regna, Triumphus vbi?
Quanta repentè Tuo luctus confusio casu?
Quis populi fletus, patricius
(que) dolor?
Mortali adfectu Maiestas tanta gemiscens,
Fassa est humanas, Ipsa
(que) passa vices.
Horror in vrbe omni, squalor
(que) & maeror in Aulâ,
Haec Regni facies, Te moriente, fuit.
Fluctibus alluitur non tot maris Albion ingens,
Maeroris quot Nos fluctibus obruimur.
Dum foret alternis conjunctus nexibus
Orbis
Britannae, & cöeunt altervtrin
(que)
Vtri;
Miserat Erricus sponsae reppudia
Mundae:
Vti nolo tuâ conditione: vale.
Sistite.
Plus vltrà vanis conatibus, ohe
Quid juvenes posuisse juvat? Quid tempora longis
Prae ripuisse moris? Dominus,
Princeps
(que) iuventae,
Flos veterum, virtus
(que) virûm, maturior annis
Oc cubuit: Regnis
nec fas est extera regna
Acquisisse suis, ad quae factus
(que) satus
(que).
Ne juvenes
plus. Heu dominus
Princeps
(que) iuventae
Occubuit; repetant
(que) suos quos lusimus annos
Regis ad exemplum patres, quem sera senectus
Deprendat vixisse suos, vixisse suorum.
Hem; taciti clinijs trini
silicernia trinis
Sumite dispositi iuvenes, dum
praefica cantet
Ilicet hinc, longum
(que)
vale vale eruat actum.
Vna tamen Spes est, Spes omnis CAROLVS vnus,
Defuncto, vt Patris haec vivat imago, Patre.
Certa vacillantem haec animum fiducia lactet
Rex, tibi nec sobolem defore, nec senium,
Tu
(que) Auguste Puer, populis modò nate regendis
Auguror auspicijs omina fausta Tuis:
Si qua Tuis iustos dederit virtutibus annos,
Illa dies
Magnum, CAROLE parve, dabit.
Cresce in spem Patriae, genitorum in gaudia Regum,
Hostis in invidiam, nec minùs exitium.
GVLIEL. SPARK:
in Art. Mag.
Ad Annam Reginam, Ogdoas.
QVid loquar,
Anna, Tibi? quondam charissima Mater
Principis HENRICI; at dissociata nece.
Jam sponsae maturus erat, sed quaerere sponsam
Non placuit; nec enim hìc digna reperta satis.
Coelestem invenit; potes haud dignoscere gnatos,
Electamvè Nurum, donec & astra petas.
Miraris foedus? desiste: Ecclesia sponsa est,
Et Nurus illa Tibi, quae Tibi Mater erat.
In
HENRICVM Principem carmen funebre.
NOcte pluas totâ, descendas Iuppiter imbre,
Imbre tuo nostrum descendas pectus aquatum:
Elicius cùm sis, de cordibus elice nostris
Non vnum Oceanum lachrymarum: mundus aquarum
Non est, non flendo est damnum irreparabile nostrum:
Occidit; ô fera voxlvox indignissima vocum!
Occidit; ô infande dolor! dolor ohe dolorum!
Occidit HENRICVS; scelus ingens! grande piâclum!
Occidit HENRICVS, flos illibatus honoris,
Deliciae humani generis, spes altera mundi,
Occidit heu talis, qualem Deus vbere luctu
Ipse velit flevisse, nisi assumpsisset ad ipsum.
Ad IACOBVM
R.
O quanti, me Christe, doloris abyssus, & ictus
Tergemino maerore Tibi cor tangit & angit,
Triste, IACOBE, Tuum dum fles in Principe fatum.
Omnis in Errico stabat sua cura parentis;
Esto; fatemur enim, dum res stetit illius ast iam
Parce, JACOBE, metu; noli indulgere dolori;
Quin meditare Dei mentém
(que) animum
(que) benignum;
Pro charo Errico frueris Carolo, Frederico,
Avullo
(que) vno non deficit alter, & ille
Os humeros
(que) tibi similis, pater ipse per omne:
Ad CAROLVM Principem.
In coelo HENRICVS regnat, tu CAROLE, terris:
Quae melior sors est, illa vel illa tibi?
Quod nimis angusta est Augustis Anglia tantis,
Augustum imperium donat vtri
(que) Deus.
Ad FREDERICVM Palatinum
O Princeps germane; facis te Principe digna,
Manibus HENRICI dum sua iusta facis.
Quod tibi pro tanto donemus munere munus?
Accipe; donamus, nos tibi, nostra tibi.
Ad Angliam.
Anglia conde caput: singultibus adijce planctus:
Conde caput: reliquos ingloria transigis annos;
Finem cum Phoenice tuo tua gloria cepit.
Fallor; an in nihilum redeat Phoenicea proles?
Quin Phoenix Phoenica parit: laetare, triumpha,
Anglia tolle caput: Phoenix tibi suppetit alter
Aureus, & simili frondescens virga metallo.
Ad Collegium Magdalenense.
Magdalena fluant iam tibi lachrymae:
In luctus madidos tota liquescito:
Eheu iam columen, iam columen tuum
HENRICVS cecidit Maximus, Optimus.
Si non prae reliquis tu lachrymabere,
Peccans prae reliquis grandis habebere:
Fletus si nequeas flere sat vberes,
Fleto quòd nequeas fletibus obrui.
LAVR. SNELLINGVS:
in Art. Mag.
SOle micante, ferunt, non posse perire planetas:
Mutua lux maior stella minoris erit.
Sole micante, cadit nostro tamen axe, Planeta:
Seu
Martem appelles Corde, vel Arte
Iovem.
Zodiaco Anglorum Lux est Phaebaea JACOBVS:
Stella erat HENRICVS proxima: stella cadens.
Coelorum virtute errat vel gnoma Sophorum:
Vel JACOB HENRICO vitam, animam
(que) daret.
Fallor: inest nostro Sol Sole, Monarcha Monarchâ.
Regem in rege ferunt, & Deum inesse Deo.
Huic nisi supposito sua lumina praebext ille,
Gnato hic impertit lumen inane suo.
Diè JACOBE, potes mundi generare stuporem,
Non recreare; tuus Phosphorus indè cadit.
Fama: Cometa
[...]: hoc si averterit Auctor
Tanti, tanta fuit nuncia stella, mali.
P.
HENRICVS ad R.
JACOBVM.
Spiravi primus; primus
(que) expiro: quid illud?
In Latium tendit Filius ante Patrem:
Tu Pater in terris regnas: Ego in Aethere: per Me
"Divisum imperium cum Jove,
Caesar, habes.
De morte
HENRICI Principis Papa sic suos alloquitur.
EN quantâ pavidos caligine terruit Anglos
Principis HENRICI funeris atra dies!
Sunt duo qui tantum de regis stirpe supersunt,
Haec sunt de tantâ, funera trina, Domo.
Papicolae exurgant, & lurida toxica spargant,
Mors, Sathanas, mundus, dira
(que) cuncta ruant.
Sceptra
Britanna meis facilè est mihi jungere sceptris,
Solùm de Regis stemmate dico
duos.
Haud facilè triplicem rumpat manus ardua funem,
Sed qui non superet tres, domet ille duos.
Ferte citi flammas, & ferrum sanguine spumet,
Instruite insidias, gens mea fida, novas.
At
(que) ego projiciam bullas, bella, arma, furores,
Invidiam, lites, perfida monstra parans.
Sic volo Regalem sitio sorbere cruorem
Regis, Reginae, Principis, ELISABETH.
Tum sequituri nostrum divina
Britannia luxum,
Subdet & imperio colla superba meo.
Summus ego Princeps mundi, solus
(que) vocabor,
Omnia, quae mundus continet, haec, mea sunt.
Respondent Iesuitae & vniversus Papatus teste conscientiâ.
Plusquàm credibile est quot nos haec sceptra
Britannis
Abripere insidijs occupat alta sitis.
Plusquàm credibile est quot miras struximus artes
(ELISABETHA) Tibi, Rex (JACOBE) Tibi.
Omnes sed frustrà: sacra est
Eliza JEHOVAE,
At
(que) Deum tangit cura (JACOBE) Tui.
Anglia sacra Deo est, nos ergo illabimur Orco,
Qui cupimus Sanctis commaculare manus.
Et Deus Aegypti proprium qui morte popellum
Solvit; Romanis non dabit ille lupis.
Quin potiùs sicut
Moses fuit in
Pharaonis
Aulâ, vel
bruti dente
Propheta Dei:
Sic salvus medio versabitur hoste JACOBVS,
Vnctum nec
Iovae tanget iniqua manus.
Conclusio Anglorum consolatoria.
Ergò licèt
Princeps de Regis stemmate primus
Occubuit, nostri gloria prima soli.
(Quo tam maturè nimium proh fata! perempto,
Sentimus laesi tristia signa Dei)
Sunt tamen in terris nostrae solamina navis,
Pro queis sollicito fundimus ore preces.
Et Pater est, Frater
(que), ferè qui dicitur alter,
Est Mater, foelix foemina, chara Soror.
IOHANNES DROPE
in Art. Mag.
Prosopopoeia Magdalenae.
ECce meas lachrymas
(Princeps illustris) & ecce
Vnguentum, Christum te sepelire meum.
Vnctus es vt coelum Te, quem non terra capessat.
Insignia Principia Walliae.
Pluma fuit vita haec; illa
Corona tua est.
A Brucio ortum est Stuartorū genus.
Stirps Brucij, Bruti
(que) decus, Romae at
(que) Britannûm
Spes
(que) metus
(que) cadis,
Carduus at
(que)
Rosa.
Consolatio.
Vnde tuae lachrymae? (mea
Magdalena) sed vnde
Vnguentum hoc, Christum me sepelire tuum?
Vnctus sum ad melius regnū quàm terra dedisset;
Nec mea decepit
Meliora spero.
spes meliora petens.
In
(que) meo tumulo non spes tua tota sepulta est
En Magno maior CAROLVS; Ille tuus.
Sors Tua sorte malâ
Motto Principis in sorte virginian
[...].
Fas Extrà quaerere regna
Caelicus est animus, caelica regna petis:
Credo quòd iste duos soles non sustinet orbis;
Sol pater est,
Phaebus filius esse nequit.
Anag.
HENRICVS STVARTVS WALLIae PRINCEPS. En natus praecipuus, literis clarus.
CRedo vos (Parcae) nimìs esse saevas,
Et puto Mortem iaculum vibrare
Aureum, credo Puerum sagittam
Mittere Nigram:
Natus hinc fit
Praecipuus JACOBI
Litteris clarus gelidum cadaver,
Quum senex alter Proculeius esset,
Nestor & alter.
HENRICVS STEVARTVS WALLIae PRINCEPS. Iuvenis alteratus, hinc puer clarus spe.
Sydus, dolendum est, fulgidum eclipsin pati,
[...]uvenem perire dura res; prodest tamen,
Quòd
Alteratus infimos liquit locos,
Altè
(que) ratus Hic vivit aeternùm Deo.
Quin ergò raptum flere nolite ampliùs,
Cum
Clarus hinc spe linquitur nobis
Puer.
Threnodia
[...] Magdalenensis▪
QVis flendi miseris est amor? En redit
Ad luctus, lachrymis pluribus en genas
Magdalena rigat, nec
Maerorem imminuit dies.
Privatos gemitus Publica non vorent:
Conatus dolor hic despicit Aemulos;
Prorumpet magè tantò
Quantò comprimitur magìs.
Ecquis Iusta vetat solvere
Principi?
Vs
(que) ac vs
(que) vetet, solvimus: & quoad
Vita haec nostra manebit,
Solvemus memores piè.
Quid? num quem Domus haec ceperat Hospitem,
Functum si Domus haec plus reliquis fleat,
Num (vel Iudice Momo)
Vlla hîc vafricies erit?
Quin ponat modò lugubria vulgus, &
Pompis abstineat funebribus: Dolor
Noster nunc loquitur, nos
Has flendi petimus vices.
Quin tu, Magne Pater, desine luctuum;
Serva Te populo, & Muneribus tuis:
Soli, pace tuâ, nos
Has flendi petimus vices.
Quin, Regina, modum questibus impera;
Suspensas oculis quin cohibe Soror,
Et Frater lachrymas: nos
Has flendi petimus vices.
Ille ô, qui adscierat nos
Sibi, qui
Suos,
Nos, nostram
(que) Domum qui asseruit
Suam
Ille, Ille occubuit. Quae
Damno huic, quae lachrymae pares?
O charum caput! ô irreparabilis
Iactura! vt memorem, quo Cyathum die
Praelibavit in Aulâ hîc,
Nobis semi-sodalibus?
Caenam illam vt memorem, quae genialior
Eius visa fuit discubitu? Ferae
Quae pòst tergora dono
Nobis pinguia contulit?
O spes, ô Amor! Haud ampliùs haec erunt,
Haud! Author perijt, spes, Amor omnium
Nostrûm! nec redeat nunc
Vanae sanguis Imagini.
Atrox, non miserum hoc: Attonitum stupet
Cor nostrum. ô lachrymae! ô
Ad IACOBVM Regem
[...]
Sit licet omnis homo non Princeps; est homo Princeps
Omnis: & ista, ferunt, vox tua,
Magne, fuit.
Heu! super alterius mallem prolata fuisset,
Quàm super HENRICI, vox ea, morte Tui.
Quin modò soletur Tua Te vox:
Est homo Princeps
Omnis, & humani nil sibi abesse putet.
Chronogramma Magdalenensium. In obitum
HENRICI Principis. Anno Dom. 1612. EXCIDIMꝰ.
Prôspes quàm vanae!
EXCIDIMꝰ; columen
(que) Iehova H
Rerum nostrarum subduxit. Vt excidit alt E
Invecto flammis, curruue, ac laxa Prophete N
Nec sat cincta humeris liquit toga: Sic quoque, Terro R
Cùm caelo acccelerat
Princeps, devergimus ips . I
EXCIDIMus
(que) humeris in humum. Quò sic, precor, ô si C
Prolapsos Alter tollat qui proximus ort V
Sustulit Eliae exuvias velut Alter Elia S
DELIVERANTIVS WILTON:
Art. Mag.
Epitaphium.
Huius sepulchr? saxa marmorei videns,
Si non cor habeas ipse marmoreum,
geme:
Sic
gemitus vrnam plurimus plangat tuam,
Poscat
(que) lachrymas vnicum hoc saxum tuas.
Vides, vt ipso mortuo HENRICO vigor
Splendeat? hic oris, corporis hic habitus fuit;
Juvenile talis fronte radiavit decor:
Ars si valeret Mentis effigiem dare,
Huic
Mausoleus cederet busto labor.
Cecidit in herbâ: Quisquis Hunc
iuvenem gemis,
Tibi hoc vovebo, Te tui gemant
senem.
Prosopopoeia Principis ad suos.
Quìd Mihi construitis
Phario de marmore bustum
Angliaci? Nobis non placet istud opus.
Moesta Meo tumulo quìd threna paratis Alumni
Wainfleti? nimium est officiosus amor.
Sistite vtri
(que): labor Mihi non sapit iste, nec ille;
Non Ego sic cineres mando jacere meos.
Angle
tuum tumulus sit
cor; titulus siet iste;
HENRICVS Princeps Mortuus
Hìc Situs est.
ACCEP. FREWEN
in Art. Mag.
HEröas NIGRVM dum cogito, COR
(que) Leonis,
Virtutes
Princeps cogito, Magne, Tuas:
Nunc non Parcarum fusos, sed stamina dicas,
Tantùm impar alijs, quòd tibi vita brevis.
Inde LEONINO est Cyprus, tibi nota cupressus,
Et NIGRVM referens factus es Ipse
niger.
"Hoc Ithacus velit, & magno mercentur Atridae,
Hoc expectârint Papa, popae
(que) diù:
Euge, HENRICE, tamen; nam Tu pro Principe Rex es,
Et pro terrenis caelica regna capis:
Aedibus in Christi tutò, aeternùm
(que) manebis,
Nulla
(que) Te livens efferet invidia.
IOHANNES HVLL
in Art. Mag.
Scilicet hoc vnum miseris restabat: vt Ipse
Cujus ab exitio nunc imminet exitus orbi;
(Vt qui vivus erat vita ex qua viveret orbis)
Vno sic ictu
vitâ privetur, &
orbe?
Quid fer a Mors instas? quid adhuc tua tela minaris?
Haec sunt Regalis jam tertia funera Prolis.
At si tantus amor caedis; dic optima quae
(que),
Improba cur primò rapias, peiora relinquens?
Non satis esse putas
Homines de plebe togatâ
Tollere, quin terrae tangat tua.
Numina, virtus?
Causa patet: terra est
Istis indigna: nec
illi
Digni qui coelum teneant: hinc jure negatur
Terreus his
locus, & foelix his
Coelica sedes.
Romula gens crescas:
Tabes nam vestra futurus
Qui fuit, annosum
Tabuit ante diem.
Vos
(que) inconcussi
Turcae consistite: vestrûm
Quae regnum quateret languida
Febris obit.
Dum
(que) graves lachrymas Ridet pars magna Britannûm,
Inversâ, risus vos vice Flete, leves.
Nec tamen insani, totos dimittite luctus:
Omnis laetitia est, orbe dolente, nefas.
Sed nec navis adhùc securâ naviget aurâ:
Stemmate de Regis, Filius alter adest:
Qui CAROLVS cum sit, Turcas subvertat: & Idem,
JACOBI proles, Dogmata (Papa) tua.
ROB. HITCHCOCKE
in Art. Mag.
In obitum sereniss: Walliae Principis, &c.
CVrlaniat tantis se
Magdalena querelis?
Turba
(que)
Wainfleti sic, stupefacta, gemit?
HENRICVM deflet: dolet occubuisse Patronum
Moesta suum. Tanti
Principis Jlla Domus,
Et sedes dilecta fuit; quam saepè beavit
Verbis, & votis, muneribus
(que) Suis.
Dixerat Ille
Suos, nos: &
Sua, nostra vocabat
Tecta:
Suas Musas: Is quo
(que) Noster erat:
Vna Domus felix. Jllo moriente, tremiscit,
Et magnâ de spe decidit vna Domus.
Sed decus aeternum est, nos talem habuisse Patronū:
Praesenti superest haec medicina malo.
HENRICVS STVARTIVS. Satur, hinc es iturus. Ad
HENRICVM Principem.
Tantùm
Hinc iturus chare, si,
Princeps, fores
Esset querelis forsitan nostris modus.
Nam spes salutis aliqua restaret Tuae.
Graviora multò fata nos vrgent, premunt:
Et crescit ingens,
Hìnc quòd abijsti, dolor.
Juvenis peribas; triste: nec juvenis tamen:
Virtute nam
(que) praeditus multâ,
Satur
Certè dierum moreris, & verè senex.
Sed Rex futurus occidis: quin Rex tamen,
Satur potentis imperî; tantum Tuâ
Qui mente populum viceras; qui tot plagas.
Optate
Princeps, sic Tibi vivens satis,
Heu (quàm dolemus)
Hinc iturus es: petis
Coeleste regnum; laetus ascendis polum,
Favoris & nunc vivis aeterni
Satur.
Ad Regem JACOBVM.
E terrâ
Canaan JACOBI Filius olim
Jbat in
Aegyptum: quem tandem est ipse sequutus.
Contrà; ex Aegypto Canaan transmigrat in altam
Rex (JACOBE) Tuus promissam Filius oram.
Illum, sed serus, post secula multa, sequaris:
Sera
(que) Progenies, victo
Pharâone, sequatur.
VOx populi est: numero gaudet Deus impare: fictum.
JACOBI sobolem cur jubet esse parem?
Quarta fuit Proles: correpta est vltima, prima;
Parte hîc à primâ discrepat ima nihil:
Aequale aequali tollas: aequalia restant:
Vna vni reliqua est, facta Puella, Mari.
Scilicet: à sceptro Jovis & qui stemmate nati,
Terrarum Dominos, Semideos
(que) vocant.
Ergo, JACOBE, sies cum quaternarius: altra
Pars agit in terrâ, pars Tui & altra polo.
Hic ac Illa Tuo laetatur sanguine: coelum
Extremo; medio sed magè terra Tui.
EDOVARDVS BLVNT
in Art. Mag.
Epicedion.
COnqueror hoc vnum, tellus ingrata quòd esset,
Principe pro tanto, nec sit mihi vera fatenti
Hîc pudor, heu totus perijt, cùm perditur orbis!
Morte Tua
natura parens peritura docebit,
Quam breve tempus habent specimen paritura vigore;
Testor triste Tuurn,
(Princeps radiate) feretrum,
Tendis ad Occasum, radijs cum plenus ad Ortum;
Invida fatorum series! cùm gemma Rosarum
Heuinimium properè, fatorum stamine fuso,
Intercepta jaces; quòd si Tibi fata dedissent,
Maiores in luce moras, solus
Mahometi
Inde
Papae poteras, bullantis hydropa crumenae
Soluere, divulsi compescens dissona mundi.
O vtinam numerosa foret pro funere tanto
Turcarum Soboles: & quicquid vescitur agris,
Cujus arenosas
Tigris praeterfluit oras.
Sed vetuere
Deae, superi vetuere, superstes
Ne nova venturo surgat spes altera seclo,
Ne nova nutrici surgat spes altera nostrae.
Vos ego, vos testor chari nutricis alumni,
Non spes vestra fuit? num non fuit anchora, Nostram
Quae toties firmam iussit consistere navem?
Sed nimium vulgata loquor, Tua semina laudum,
At
(que) tuos stimulos virtutis, conscia famae
Tantae, nostra domus, longum diffundet in aevum.
Haec etenim tanti praeclarum pignus amoris
Non sensisse semel fertur, sed flumine largo,
Quod de Te fluxit, bibulas madefecit arenas.
Haud alitèr quàm cùm tellus viduata liquore,
Aret, & obductis rimis vitiata, fatiscit,
Expectans
Lunae crescentis vt irriget humor.
Hoc pro tot meritis solum se posse fatetur,
Et lachrymis turbare genas, luctu
(que) frequenti,
Perpetuum gratae mentis, praestare dolorem,
Plura quidern (fateor) debet monumenta doloris.
Et praestare quidem voluit, monumenta doloris
Plura sui; sed posse suum, non velle negatur.
At spes nunc sine spe; cecidisti
maxime Princeps,
Nobilius quo nil produxit terra, nec vnquam
Producet, quam is
Saturni secla redirent,
Et cudant quaecun
(que) vident, potiore metallo:
Sed nunc (quod potuit) rapuit fortuna cadaver
Fama manet, nomen
(que) Tuum, semper
(que) manebit
Gloria tanta Tui; quam non postrema tacebunt
Secla, nec obscurâ rapiet sub nube vetustas.
Epitaphium.
Adsta viator quisquis hoc calcas solum
Solenne; tanti Principis corpus tegens;
Quod si videbunt
Zôilus, Livor, Furor,
Haec verba fari (voce nolenti licet)
Suadebit ipsa Veritas:
Hic
Alpha Principum jacet.
Quàm benè tanta Tuae quadrant
Insignia Menti,
Quàm benè cum
Plumis, Mens Tua juncta Tuis:
Non Illam, maculae, sordes, turpesve liturae,
Inficiunt;
Plumas nec magis illa Tuas.
Quis nescit graciles plumas, volitare per auras,
Per
(que) auras mentem quis negat ire Tuam?
Ergo age; cum Plumis tanta est concordia Mentis,
Plumas, ad Mentem, quis negat esse Tuam.
MICHAEL OLDISWORTH
in Art. Bace.
INduperatores narret
Gangetica tellus,
Res gestas olim
Persia tota ferat:
Prodeat in scenam resonans
Mahometica proles
Cum
Baiazetis magna Trophaea Ducum:
De tot consulibus iactet (nec
Scipio desit)
Roma, nec HENRICO Roma parem dederit:
De tot
Caesaribus, Titus
(que) resurgat in illis,
Deliciae humanae gentis, & orbis amor:
Romanis Graios olim qui contulit, adsit,
Exempla annales omnia suppeditent:
Par tibi
(Caesar) Alexander; tibi
(Romule) Theseus;
Iustus
Aristides par
(que)
Catonis erat.
Par nemo
Errico, moritur sine compare, quaerat
Alciden comitem cum
Iove, terra negat.
[...]
[...],
[...],
[...],
[...].
[...]
[...]
[...]
[...].
[...],
[...],
[...];
[...],
[...]
[...],
[...].
[...].
[...]
[...]
[...]
[...].
[...].
[...]
[...],
[...],
[...];
[...]
[...];
[...]
[...],
[...]
[...],
[...]
[...].
[...]
[...],
[...]
[...].
[...]
[...].
[...],
[...],
[...],
[...]
[...].
[...],
[...].
[...].
[...]
[...].
[...].
[...],
[...],
[...],
[...].
[...].
[...];
[...]
[...];
[...],
[...],
[...].
[...],
[...].
[...]
[...],
[...],
[...]
[...].
[...]
[...]
[...]
[...].
[...]
[...]
[...].
[...]
[...]
[...]
[...].
[...]
[...],
[...],
[...].
[...]
[...].
[...].
[...],
[...].
SAM. BERNARD
in Art. Bacc.
SIcut Naturae sic Morum vita, calorem
Humorem
(que), bono poscit vtrum
(que) suo.
Officij justum non praestitit ille calorem
Viventi (Princeps imperiose) Tibi,
Qui non de madidis lachrymas effundit ocellis
Defuncti vt possit membra rigare, suis.
IO. WEST
Baronis Filius: Socius Coll.
Dialogus inter Pallada & Mortem,
PGnata Jovis dicor, belli Dea bella; trementem
Aegida sum quoties dicta tenere manu.
Dicta, sed incassùm; nostrum nam vicit alumnum
Mors, Mors: M. quid geminas me? P. meꝰ ille cadet
Quem gremio fovi? M. lachrymis desiste. P. sed audi,
O phlegetontaeis quae caput orta vadis,
Hunc rapis? M. Omne auimal. P. Fugies Proserpina nullum
Saeua caput? M Nolo, sum Dea. P. dira Dea.
M Siste precor Pallas gemitus, suspiria; vitam
Huic licet eripiam, qui dabit, alter erit.
P. At rapis ante diem. M. Citiùs meliore fruetur
Hic vitâ? P. Vivit? M. Cum Jove vivit. P. abi.
Comprimo jam luctus, fundo pro carmine votum,
Et tibi pro lacrymis (Iupiter alme) preces.
Qui pater hujus eras, Caroli sis & pater, opto,
Sic fueram nutrix Hujus, & Hujus ero.
Num sequeris famam, num Te tua fama sequatur
Nescio; pro certo est, Aethera vtrum
(que) tenent.
Ad Principem
Sub Patre Tu patriae dum vîxti, sceptra gerebas:
Mortuus ó patriae sub
Patre sceptra geris!
[...]
[...]
[...].
[...],
[...],
[...].
[...]
[...].
[...]
[...].
[...].
[...]
[...],
[...],
[...],
[...].
[...];
[...]
[...],
[...],
[...],
[...];
[...].
[...],
[...]
[...].
[...],
[...].
[...],
[...].
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...]
[...].
[...],
[...],
[...].
[...].
[...].
[...]
[...] ▪
[...],
[...].
[...],
[...].
DIcite vos Physici; num vivat morte peremptus?
Aut gaudeat, qui maximè interim dolet?
Quòd jacet HENRICVS, juvenum flos, gloria secli;
Dolemus, vt nullì magis lugubriter.
Quòd vivit CAROLVS, puerûm flos, gloria secli;
Gaudemus, vt nulli magis fideliter.
Gaudia sic luctum, sic luctus gaudia perfert:
Neutrum tamen contemperando fit minus.
Scilicet HENRICINOS funere, lumina Phoebi
Putamus è mundo excidisse funditùs:
At CAROLO vivente, eadem nos lumina Phoebi
Mundo putamus restituta denuò.
Ergo cùm
Frater Tuus in te CAROLE vivat,
Gaudemus Illum vivere, dolemus mori.
Loquitur Magdalena.
Nil mirum, Lector, mea si non culta Camaena;
Quos daret illa modos, quae dolet abs
(que) modo?
Carmina scripsi olim nostro florente
Patrono,
Nunc satis HENRICO est illachrimare meo.
Cujus magnificas (raras
(que) in Principe) laudes
Nemo tacere potest, dicere nemo potest.
IOHANNES SMITH
in Art. Bacc.
PRincipium luctus est finis
Principis, vnde
Jlle dolet verè, qui sine fine dolet.
Mergitur Oceano lachrymarum cymbula quid
[...]i?
Occidit Arctoi nam Cynosura posi.
Ad Regem.
QVòd primogenitum (nec primò) morte peremptum
Aspicis, haud metuas: mala non praesagia spondent.
Nata minor cecidit, cecidit, post, proxima natu:
Ex improviso successit tertia Proles.
Tres cecidêre priùs, fateor: Tu quartu
[...] & vnu
[...]
Rex (si fas dictu) spero sine fine valebis,
Et Te nulla Dies surreptum viderit Anglis.
ET meritò: nam quis vel saxo durior vllo,
Vel qui de saevâ Tygride natus erat
Tēperet a lachrymis, siccos vel gestet ocellos,
Quū mala tot nobis vndi
(que) flenda manent?
Exemplar juvenū, mundi stupor, Angligenûm Spes,
Cujus & in lingua mellea Suada fuit:
Formido Papae, Iesuitis terror, & ensis
Gloria, belligeris hostibus hostis obit.
Siccine? quantum vis cineres capit Vrnula, laudes
Illius haud capiunt Sydera, Vesta, Thetis.
HENRICO quamvis nil prosim fletibus; at me
Flere juvat, prosum, quòd lachrymando nihil.
Si modò frons animi est index, testis
(que) latentis,
Externis signis, si interiora patent,
Quàm divina fuit Mentis tibi fabrica; praestans
Indicat effigies corporis ipsa Tui.
Anag.
HENRICVS STEVARTVS. Hic ruens, versu stat.
Ruis beatus fateor, haud ruis miser:
In caelica ruis regna, non peris,
ruens.
Nomen perenne versibus stabit pijs,
Longos, brevesúe dum pedes versus habent.
Cum
Magdalena, corporis Tui nequit,
Pergit lavare versuum, lachrymis, pedes.
Magdalena Principi.
Immemor officij, fati nimis immemor esse
Ipsa Tui videar, carmina sera ferens.
Sera licet, veri sunt symbola maesta doloris.
Scis voluisse priùs, metra dedisse priùs.
Tu
Martialis omine sinistro, vocas
Charos patronos saepe
delicias breves.
Obscaena loueris nunc; jocosa dein: dein
Tristia; nimis, proh vera perpetuò nimis.
IOHANNES ELES
in Art. Bacc.
De die Solis quo aegrotare coepit Princeps.
SOli sacra dies quòd erat, Soli sibi nulla
Aegrè fert: sibimet morte sacrat
(que) diem.
De die veneris quo obijt.
Iste dies veneris: comes est Venus vnica solis:
Morte & anastasia festus vter
(que) dies.
De die lunae quo sepultus est.
Intulit eclipsin nostro luna invida Soli
Totalis nunuam Solis eclipsis erat.
Tert
[...]a pars igitur terrena involvitur vmbra
Coelestis saluo lumine clara micat,
Infinita fuit laus Principis: omnia dixi:
Infinita fuit, non capit ergo metrum.
Ad moestos Britones consolatorium.
Amplius invideas nolim Mihi gaudia coeli
Immodicis istis fletibus (Angle) tuis:
Vivo: quid (Angle) doles? dejectas erige plumas,
Nu nine vivo Deo; nomine vivo tibi▪
Totus vivo tuus▪ nam totum vivere Nostrum
Frater habet (vobis) CAROLVS alter ego,
Ille tibi spes vna; Deus spes altera regni,
Qui valet innumerâ prole beare patrem,
Audi firma Dei magni promissa JACOBO;
Vt
stellas semen multiplicabo tuum.
Occubuit Princeps aevi florentibus annis;
Quem vetuit supra metas exire juventae
Fatalis Lachesis, minuit dum stamina pensi.
Annos dum numerat Lachesis, juvenē esse putabat;
Credidit esse senem spectat cum puberis aevi
Canitiem: sic Mors Fallit
(que), & fallitur ipsa.
Ergo funestâ cinguntur Templa cupressu;
Et domus haec (HENRICE) Tuam perfundit ad vmbram
Funereas lachrymas; nec sordida sola querelis
Haec domus est, tristi sed personat Anglia luctu
Tota Tuo, planctus
(que) suos ad sydera tollit,
Pro capite abrepto Cambri lacerant
(que) capillos.
In lachrimas abeunt fontes, suspiria venti;
Et claudunt mutae verborum flumina musae.
Spem patris, patriae
(que) decus, lumen
(que) Senatus
Scotia luminibus deplorat maesta sepultis.
NICH. RICHARDSON
in Art. Bacc.
Nunc nunc tota cohors nympharum, tota
sororum
Turba novenarum, sapientum tota propago,
Altos corde premant gemitus; suspiria fundant:
Siccine? cur? quoniam Musarum verus amicus
Regum Mecoenas, Atavorum sanguiue cretus,
Vertitur in cineres (eheu) juvenilibus annis:
Quem licet a nobis rapuit mors certa: manebit
Inclyta fama tamen (nunquam peritura) superstes.
Quassa
Minerva tremit, plorat, torpedine languet;
Expes, auxilium vix habet vnde petat:
Hinc illae lachrymae,
Tu Princeps artis asylum,
Vita, columna spei, qui stupor orbis eras,
Tu cadis exanimis; nostrae sensere medullae,
Maxima spes nostri Te
(que) cadente cadit:
Nititur in vetitum Sanctae mors invida
Musae,
Haec malè dente premit quem vetat illa mori.
Flebile non satis est carmen, minus apta Camaena,
Quod mea Musa nequit, mollis ocellus agat:
Des oculum
Polypheme tuum, des lumina centum
Custos
mitis Io: sic mihi gratus eris,
Ipsa velut Nilo terra exundante madescat;
Fons oculis, gemitus corde, perennis erit.
IACOBVS BRADSHEW
in Art. Bac.
Anagramma.
HENRICVS STVARTVS IACOBI REGIS FILIVS. Ibi verus Christianus glorificatus es.
Solam inchoavit terra, perfectam dare
Quam sic cupivit gloriam nequit Tibi.
Par ergo tantis praemium meritis petens
Mutare sedem, pro solo coelum, libet.
Ibi Christianus verus exultans agis.
Ibi
(que) glorificatus es. Fas ô siet
Nos iam beari, principe sub isto, Deo.
GVLIELMVS NICOLSON
in Art. Bacc.
Magdalenae epicedium in mortem serenissimi
Principis Walliae HENRICI FREDERICI, Patroni sui & Domini longè optimi.
PRincipe Te, turbae privari trìste togatae
Omni (HENRICE;) magis sed mihi triste tamen.
In me sincerum primò diffundis honorem,
Quam placuit saepe hoc dicere; Me esse
tuam.
Non fuit in terris vivus mihi charior alter,
Cui fueram tanto foemina grata Viro.
Heu fera Mors saevo longè truculentior vrso,
Ergo juvat Domino Me spoliare meo?
Nulla mei tangat, tangat te nulla meorum
Cura, quibus miserum sic perijsse ducem.
Improba, crudelis nimiùm mors, caeca, tyrannis,
Quae sine delectu carpere cuncta soles.
At
(que) vale
Princeps, miserâ me valle relinquis,
Et sine me coeli regna beata subis.
THOMAS DROPE
in Art. Bacc.
QVis pius in terris? quis relligiosus? in vno
HENRICO pietas, relligio
(que) perit.
Ecquis Marte potens? Musarum nunquis alumnus?
(Proh dolor) HENRICO Mars perit, Ars
(que) perit.
Nos infelices, multos amisimus Vno
Pollenti multâ relligione viro.
ABRAHAMVS MAN:
in Art. Bacc.
QVis Te palaestrâ conspicatus viribus
Horrenda validae tela vibrantem manus,
Quatiente terras vngulae pulsu gravi;
Florem juventae, Martis invictum minis,
Casus ferentem quoslibet quis intuens,
Alis repentinae necis pernicibus
Fidem dedisset, corpus ausurae Tuum
Iaculo tremendo perforare saucium,
Aetatis hujus Principum clarissime?
Subduxit ignes impium aethereâ domo
Audax
(que) ad omne facinus Iapeti genus:
Heu fulminantis praemium superbiae
Successit, alta pectoris suspiria
Non imbibens aheneis Mors auribus,
Aequo tabernas pauperum pulsans pede,
Regum
(que) turres. Hoc malum miseri malo
Fato experimur. Solus hoc dispendium
Vultu procellis libero qui conspicit,
Erupe natus saxeum pectus gerit.
Radio recente Tu tenebras discute,
Noctem
(que) furvam, & lachrymarum nubula
Caliginosa, qui potes solus, Deus.
[...]
[...]
QVi gemit extinctum, vivum gemat ille necessum;
Vivere quae tribuit lux, dedit illa mori,
Non igitur Tua fata gemo, sed tempora fati
Et Tua, praeproperâ, fila resecta, manu:
Et tamen ista levant tantum solamina luctum;
Parca quòd eximium nil sinit esse diu.
Ergo, HENRICE, vale; Te iam monitore, Tuâ
(que)
Morte, iuventuti, disco cavere meae.
De die Veneris quo obijt.
Si, Parcae, rogites, cur Veneris die
Ruperunt tetricae stamina Principis;
Paucis expediam. Numine non carent
Tales exequiae: Nullibi regiam
Dignandam thalamo repperit Anglia
Sponsā tam celebri: flumine qui rigat
Ripas Leucoreas Albis, & vndi
(que)
Ballucâ nimiâ luxurians Tagus
Sunt visi steriles: Erubuit Venus,
Infligi & generi dedecus hoc suo
Nolens, quòd Paridi tanto Helenam chorus
Tantus non habeat; suppetias suis
Fert, & deposito foemineo metu,
Hos ambit Thalamos Ipsamet, & procat:
Pactum coniugium est: at
(que) suam diem
Diva his constituit Cypria nuptijs.
In Novembre m, quo Princeps moritur.
SIt mihi tristis
Illa dierum,
Saucia sacro
Sanguine Regis
Sexta Novembris.
Haec Frederici
Principis almi
Vulnere duro,
Funere diro
Commaculatur.
Altera nigri
Tacta lapi
[...]li
(Saeve November)
Lux tibi quinta est
Proditione.
Si malè posthâc
Tam scelus atrū, &
Grande piâclum exvrgat in illo:
Consecro Diris
Tempora mensis
Cuncta Novembris▪
GVAL. LONG,
Equitis aurati filius.
Magdalena ad Principes
HENRICVM & CAROLVM.
PRincipibus placuisse viris non vltima laus est:
Quae laus
Patronos est habuisse suos?
Displicui,
Tua quòd toties (HENRICE) vocabar;
Vt placeam (Princeps CAROLE)
Vestra vocer.
ROB. BOWYER.
Equitis filius.
De Principe, quòd nocte cecidit.
QVaeris cur voluit latere lucem,
Cur Phoebus voluit venire noctem
Cùm Princeps cecidit? soli Britanni
Princeps Sol fuerat. Cadente Sole
Quid terris superest? graves tenebrae.
GVLIELMVS FOSTER
Equitis fil. nat. max.
QVantò prae reliquis Musarum caetibus olim
De vestro nostrum lumine lumen erat:
Tantò ex Eclipsi Vestrâ nunc, Maxime Princeps,
Nobis quàm reliquis officit vmbra magis.
Vmbra Tuos mortis; reliquos tegit vmbra doloris:
Tu fueras Noster, Nos fuimus
(que) Tui.
Communi reliquos; proprio Nos jure tenebas;
Nec lugere Tuis, nec superesse licet.
AR. GOODWIN
Equitis filius natu maximus.
Interit HENRICVS fatali morte: quid inde?
Tàm propè mors vitae, quàm propè Parca colo.
Vivus eras Princeps; Rex mortuus: astra sepulchro
Sunt tibi: mors
(que) dedit vivere; vita mori.
VELLE fuit populi Te (Princeps) vivere: at illud
NOLLE tuum: clemens Mors Tibi, saeva Tuis.
Prosopopoeia Principis ad
CAROLVM fratrem. Anagrammatismus.
HENRICVS IACOBI FILIVS PRIMOGENITVS. Pius vim necis suffero: hinc tibi gloria.
Dum pius Ipse
necis vim suffero, gloria parta est
Hinc tibi (mi Frater) quòd mea regna tenes.
Versus sum in cineres, mihi solùm servo
coronam:
Tu,
Plumas, Phoenix factus, habeto meas.
THOMAS HEYGATE.
Armig. fil.
Quaeris cur maesto resonet clamore Maria?
Cur gemitu? non quòd cecidisti, pectora luctus
Occupat hic, sed quòd cecidisti (Maxime) nobis:
Nam
(que) Tui nostram capiat licet vrnula partem,
Pars tamen effugiet Libitinam maxima, crescens
Laude recens, quam non annorum diruet vlla,
Temporis aut series, Momorum aut deni
(que) livor.
THO. TVTT
Equitis filius.
Epitaphium.
Doctrinae columen: Belli tutela: futurus
Deliciae coeli, Qui fuit ante soli.
Coelestis soboles terreno è sanguine: Natus
Jupiter alme tuus, Diue JACOBE tuus.
Spes Patris; patriae
(que) decus: metus vnicus hostis,
Romanae gentis terror, & orbis erat.
Omnia quod superat: Princeps Tuus, Anglia, clarus
HENRICVS, clauso conditur hoc tumulo.
Paries indutus panno nigro sic loquitur.
Si rogitas nigro cursim vestitus amictu:
Quiduè volunt tantae quas patimur tenebrae.
In promptu causa est, modò perdidit Anglia lucem:
Et modò nascentem perdidit illa diem.
ERgonè sic poteras (Princeps clarissime) vitâ,
Scandere caelestes, deficiente, vias?
Ergonè sic poteras patriam, charos
(que) Britannos
Linquere, quum patriae gloria prima
fores.
Nam nemo putat hoc, Parcas potuisse feroces
(Te invito) vitae rumpere fila Tuae.
Talia saepè loqui (proh! falso) verba solebam,
Fata quòd arbitrio, sunt Tua facta Tuo.
Quam breve solstitium parituris longius aevum?
Longum tempus habent, quae meruere minus.
ROB. COOKE
Equit. filius natu maximus.
Chronogramma in annum Christi quo obijt Princeps 1612. FreDerICVs MorteperIt, ast honor sVperstat.
HENRICVS cur morte perît? cur defugit Anglis?
Talem habuisse sat est; semper habere nefas,
Quanquam ô: sed superest, hoc cui diadema dedisti
Iupiter, at
(que) regat sceptra beata, rogo.
Nec perijsse puto, vitâ potiore beatum,
Vicit & Hic mortem, Qui modò morte perît.
Talē HABVISSE sat est, HABVISSE
(que) praestat HABERE
Nūquam HABVISSE perit, morti at HABERE subest.
EDOARDVS GOLDSMITH
Equitis filius.
Olim vera fides, terrás
(que) Astraea reliquit.
Spes in solamen sola remansit inops.
Quae tamen in terris reliqua est spes, penè reliquit
Terras, defuncto Principe, & astra petit.
HVM. FORSTER
Equitis filius natu maximus.
Hasta viventem mea quem tueri
Debuit; fato properante raptum
Cogitur tristis celebrare maesto
Carmine Musa.
Quem sed in terris Abrahamus optat,
Sanctus in coelis Abrahamus illum
Spectat. HENRICVS superâ beatus
Sede triumphat.
Epitaphe sur la mort du tres-renommé HENRY Prince de Gales.
HElas! pourquoy, pourquoy les inhumaines Soeurs
Dans la fleur de son aage, ont rauy de le monde,
Et la fleur de son aage, & la peur? & les pleurs
(Depuis sa triste mort) de la machine ronde.
Mais quoy? la Par que louche, en regardant ses moeurs,
Le pensoit assez meur, & qu' il estoit ja vieux
Et d'ung Ange terrien l'a faict vng Ange es cieux.
GRaviora passos caeteris, gravior dolor
Nos vrget, ad duplices querelas provocans;
Commune non est quod malum querimur: malum
Commune nostro non adaequatur malo.
Fortuna tantùm Principem reliquis rapit,
Nobis Patronum, & Principem eripuit simul.
[...].
[...],
[...],
[...]
[...].
Anag.
HENRICVS STVART. Sic artes ruunt.
QVantus erit numerus capitum, tot sunto Britannûm
Flumina: Mavortis plangere fata sui.
En Pallas, en orbis apex, moriuntur in vno
Principe,
Sic artes morte rapace
ruunt!
Castalios latices quondam gustabat, at Idem
Jam Nectar Divûm libat, & Ambrosiam
Hinc hospes Superis datur, & conviva bëatis,
Quem mihi deflere est fas, reticere nefas.
In diem Veneris Sibi fatalem.
Quem Venus occidit, defunctum Terra recepit;
Ergo Noverca Venus sit Tibi,
Terra parens.
In benignitatem quâ nos dignatus est.
Quae Natura facit rerum primoeva crëatrix,
Haec
Ars (naturae lima) venusta facit.
Naturam nostram,
Wainfletum, iure vocemus;
Defunctus Princeps instar & Artis erit:
Hic Magdalenae fundator, Tu
(que) Patronus;
Quae
(que) Labor struxit Tecta, poliuit Amor.
In mortem immaturam.
Ver aetatis erat vitae autumnus, Sibi vitae
Autumnus, vitae ver melioris erat.
Epitaphium.
Lactea fuscato flaccescunt lilia Phaebo,
Sit Princeps Phaebus, Lilia nostra Domus.
O Quàm grata Animae
[...], omnia vera
Si fuerant Samij dogmata Pythagorae?
Vt quamvis, corpus, tegat vrnula, Principis, esset
Cui sit diverso corpore Mens eadem:
Sic ter
Magdalena foret, ter
(que)
Anglia felix
Nec
Moecenate haec orba, nec illa patre.
Querela Beatae Mariae Magdalenae, in obitum augustissimi
HENRICI Principis Walliae.
Hiccine
Dijs labor est? sic nos illudere donis?
Quod
(que) datur miseris, non datur vs
(que) frui?
O vitam inuitam! ô incommoda commoda! quantū
Exuperat maior, gaudia magna, dolor!
Ipsa ego, quae stabam, modò Te vivente, beata
Ter magis infelix, Te pereunte, cado.
QVis Te porenti conspicatus gloriâ,
Curru citato peruolantem passibus,
Agiles
(que) cervos ense figentem aspero,
Te Te quis (inquam) Principem Angliae intuens,
Subitis cruentae manibus arreptum necis,
Iaculo
(que) diri percitum fati, impiae
Et iam sororum falce conscisum putet?
O dira, saeva, pestilens, atrox, fera,
Immanis, audax Mortis iniustae lues.
Spem sustulisti gentis Angliacae, decus
Totius orbis, Cambriae solum ducem.
Invtiles spinae vigent superstites,
Hyemis
(que) rarò frigora infestae timent;
At Te juventae florem, & aetatis rosam,
(HENRICE pulcher) fustulit ferox hyems.
Meliora nobis reddat Angliacis Deus,
Meliorem at Illo Principem haud potuit dare.
Adest laboris finis, & fletus Tibi;
Aderit doloris semper at nobis dies.
Quòd bonus HENRICVS, quòd fortis, quòd benè doctus
Quòd Princeps pius, & relligiosus erat,
Cur multis dicam, cùm carmine dicitur vno?
Nempe fuit similis Filius iste Patri.
Carmina si flendo fierent bona, quis Tibi Princeps
Me, vel plura velit, vel meliora dare?
Quid? Meam fas praetereat Camaenam
Posthumus Luctus? Mihi nulla stillet
Gutta? quid? fibra est mihi cornea? Absit.
En cape demùm;
En cape has demùm lachrymas in vtrem.
Quis premat luctum, simuletvéin istis
Casibus, venâ modò sanguis vllâ
Turgeat Anglus?
IOHANNES MOSELEY
in Art. Mag.
ODE De Woodstochia.
FActum hoc, in vsum laetitiae, Nemus
Natum vigorem frondibus erüit,
Succum
(que) plantis destinatum
Transtulit in lachrymas & imbrē.
Vanescit herbarum color, & (potens
Quondam frequentes pascere quod greges)
Gramen saporem süavem
Exuit; insipidum
(que) flaccet.
Nunc omnis arbos (quae modò florida
Gestire cepit, fideribus comes)
Inclinat (heu!) fato indecoro
In cineres, steriles
(que) fumos.
Nunc Dama (Sylvis, & nemori vago
Assueta) nascentes, per inania,
Ieiuna quaerit, non repertas,
Quae satient saturent
(que) plantas.
Venator, vltra moestitiae modum,
Cornu sonorum
(que), & viridem Togam,
Cervis & arcum non amicum,
Nunc calamos abjcit
(que) fractos:
Solus vagatur, nec pecoris memor,
Nec propriae sortis; meditatur &
Securus, & curis repletus,
Nec sibi quid, pecorivè, prosit.
Quid curet vltrà? vix novus Arbiter
(Qui se, suos aut respiciat greges)
Exurgat, vt cervos fugaces
Vexet eques cane persequaci,
Arescat Herba; & qui Locus vnicus
Sublimè novit tollere verticem
Nunc primus, HENRICO perempto,
Vltimus & careat triumphis.
Fulgente donec sidere CAROLI
Nôrit faventes
Woodstochie Deos,
Ipsam
(que), vicinos & ipsi
Oxonij Latices, foventes.
Ad CAROLVM Principem. De Plumis.
CAROLE tam teneris
Plumis vestite (Propheta
Sim verus)
Plumae Te facient
Aquilam.
Te facient
Aquilam producto stamine vitae:
Addito &
Imperio Te facient
Aquilam.
Aliud ad Eundem.
HENRICVS vixit CHARVS, maturior annis;
Dum Tu, nempe minor, CAROLVS vnus eras:
Exue, quod minuit, Nomen; Tu
(que) Aemule, FRATRIS
Indue virtutem, CAROLE, CHARVS eris.
Lib. ad Lectorem.
Privatos forsan
(Lector) mirare
Dolores:
Privata est DOMINO nostra
Maria SVO.
[...]
solebant proponere: ita en ego vobis etiam in prandio, inter dapes vestras, Mortui caput propono, illud
(que) nō inglorii cuiuspiam ex terrená faece, aut reseratis inquinati sepulchri cavernis dudum extractum, sed Herois, Magnatis, Principis recèns mortui nuperrimè spirantis & expirantis:
Quis desiderio sit pudor & modus, Tā clari capitis? Quid velim calamitatis hodiernae Poeta penè praesasagus vobis expediet:
HENRICVS generosus ille Princeps
Toto qui cecidit dolente regno,
Chari deliciae breves parentis,
Structo nunc hodie datur sepulchro,
Castus moribus, integer pudore,
Ʋelox ingenio, decore foelix.
Quid palletis? aut frontes corrugatis? cur eum deiectis oculis in terram quasi sequimini? erigite vosipsos, comprimite aliquandiu singultus, illos
(que) (si gravius nullum habeatis doloris specimen) in duriora orationis meae tempora reservate; nondum enim Mecoenati, aut Patrono nostro defuncto oratio mea iusta perfoluit; communiora hic queritur, Principem florentissimum, orbis terrarum spem
(que) metum
(que), Regni huius spem, Hostium metum, Omnium stuporem primaevo germinantis suae aetatis flore immaturâ morte intempestivè ereptum: Quae calamitas vt moderatius ferenda est, quod in ea primas nobis alii praeripiant, ita non leviter nos debet afficere quod communiter in omnes derivatur, & in eâ nobiscum conspirent vniversi; Si enim causam nullam cur Hunc defleremus possim dicere, tamen illud dicendum putarem, quem omnes mortales gemunt, cum quo
(que) nobis dolori esse oportere:
Durus nimium est qui non toto Mundo secum lachrymante gemet. Durus, quem luctu omnia squallentia, quem planctus & eiulatus communis ad doloris consortium non allicient: Videor enim mihi videre pullatam hodierno die totius huius Imperii faciem, & lugubres omnium gemitus quos auribus nō possum accipere eos animo meo abundè concipere: Parentum, dolentium Filium, & eum primogenitum, suas & suorum delicias, quem non vt
Neronem pater
Domitius regni sui malo genitum, sed in vniversi orbis com modum à Diis ipsis caelitùs concessum crediderant. Fratris, fata
[Page] vel ob hoc acerbissimè perstringentis, quòd neminem iam habeat praeter Semetipsum quem aemuletur: Sororis, Charae & delictae Sororis,
Fratrem maerentis, rapto de Fratre dolentis Insolabiliter: Totius demum populi, Hunc, vt Romani
P. Africanum, nō vni familiae, sed vniverso regno, non tàm ablatum quàm ereptum exclamantis: Qui profectò communis omnium dolor animum eò gravius torquet, quò rarior & difficilior est consolationis Medicina. Mortuo olim
Brasidâ, hoc
Spartanorum animos mediis in singultibus mirè recreavit, quod quamvis Vir egregius fuit
Brasidas multos tamen tunc temporis habuit
Sparta eo praestantiores: At habuit hic noster
Brasidas neminem sibi parem, praeter semetipsum sibi secundum neminem; quicquid enim bonitatis, quicquid ingenuitatis spiraverunt Aulici, illud illud quodcun
(que) fuit (quod in aliquibus certè fuit plurimum) bono huic & ingenuo Principi gratâ mente acceptum retulerunt, Qui iis omnibus verè princeps & ad suscipiendam & ad ingrediendam studiosam vitae rationem & praeceptis & exemplo extitit. Nec meherculè mirum; à teneris enim vnguiculis Eum summo virtutis amore Pater optimus imbuerat, & puriori sanioris disciplinae lacte ad tantam sapientiae maturitatem enutriverat, vt Ipse iam per Se probè praesenserit
In imperio quid sit succedere Bruto; Paternum regnum sine paternâ virtute non posse administrari, suum
(que) esse virtute suâ perficere, vt quanto honore Ipse ex Maiorum dignitate afficeretur, nō minora illis ornamenta ex suâ laude redderet.
At
(que) hic mihi profectò rei ipsius gravitas manum iniicit, & in tanti
Principis lau dibus ebuccinandis aliquantisper consistere & commorari iubet: quod
(que) facultatis aliis dat dicendi facultas vt semper possint, id mihi praesens dat negotium vt hodie possim: verum quid opus est & eum iam laudibus in coelum efferamus, quem pro certo novimus iam ante in caelum elatum? Nimis insuper angusti sunt succinctae meae oratiunculae cancelli, in quibus tantae, tam latè diffusae virtutes non possunt coarctari. Alibi fusius, & copiosiùs hodierno die celebratae fuerunt abeo, Cuius & ob sapientiam nervosior, & ob amplitudinem ponderosior, & erit, & videbitur oratio. Mihi sufficiet mortuum eum deflere, quem vivum nū quam potui satis admirari; Amisimus enim illum in quo vt plu
[Page] rima, ita & duo praecipuè dolorē exacuunt, Aetatis immaturitas; Virtutis maturitas.
Heu qualis pietas, heu quam brevis occidit aetas? quamvis quae aetas est immatura quae ad virtutis maturitatem excrevit? vita tunc est perfecta, cum perfecta est virtus, & vbicū
(que) desinit, si benè desinat, tota est; humanus tamen animus eius cuius amore infanit adeò perpetuo feruet desiderio, vt quicquid sit quo fruitur quamvis amplum sit, illud certè parum esse putat tunc cum aliquid possit esse amplius: Iniquum esse existimat quos animi dona à sera oblivione liberant, eos corporis bona à festinatà sepulchri iniuriâ non posse vindicare; Aliud autem statuit summus rerum omnium administrator Deus, ex aetate aut censu, nos non censet: virtutum, non annorum numerum exigit; vt nobis fabula, ita & illi humanae vitae fabula, non quae diu, sed quae benè acta est placet.
Immodicis brevis est aetas & rara senectus: ita vt, quod retulit olim
Philippus nuntianti cuidam
Hyparchum tempestiuè mortem oppetiisse, idem & nobis communi hoc in luctu statuendum sit;
Sibi obijt Hyparchus noster tempestivè, Nobis autem praematurè: Tempestivè sibi, cuius cita haec è vivis ad Deos demigratio, virtutis quam aetatis cur sum fuisse celeriorem demonstrat: Nobis praematurè: Immo nobis,
Wainfletici, quibus & Patronum, & Mecoenatem egregium semet exhibuit, quorum conatibus favore, studiis patrocinio suo magnificè indulsit; A quo Philosophia vniversa, Musae
(que) hae nostrae omnem sperandi rationem suspensam habebant. O qualem
Regem Platonicum semet futurum promisit, qui Philosophos tantis semper habuit in deliciis: quanta, quam aeterna spiravit facinora, qui sibi vel parvulo, Musis immolandum, & quasi abblandiendum duxit? Operosum olim putarunt Maiores nostri, viros summos, amicos suos habere, satis existimarunt si eos inimicos non haberent; at Hic, bonarū literarum amore inflamma tus incredibili, satis sibi non statuit studiis nostris nō abesse, immo nec iis favere satis, nisi & publicè patrocinetur: nostrorum enim
Et spes & ratio studiorum in Principe tantum,
Solus enim nostras hâc tempestate Camaenas
Respexit, cum alios celebres doctos
(que) Magistros
Impia neglectus Romae conducere claustra
Impulit, & contempta recessit in atria Clio.
[Page] Inter tot
Athenis his nostris munificè extructa gymnasia, sanae eruditioni consecrata, literatissimis hominibus, liberalibus
(que) studiis vndiqua
(que) affluentia, vnam
Magdalenam hanc nostram (tunc meherculè verè Beatam) sibi vnicè selegit, quam benevolentiae suae singularis memoriâ sempiternâ sibi in perpetuum obstringeret: O quoties aedes has nostras,
Suas: Nos,
Suos: Studia nostrae,
Sua, gestivit nuncupare? quàm magnificè nos hospitio suo semel, saepius beneficiis, amore semper dignatus est? Verum leviuscula haec omnia; maiora multò & illustriora sperabamus, spemque hanc ingressam, eius potentia, quod Princeps; voluntas, quod Patronus noster fuit vbertim lactabat. Non enim quantum fecerit, sed quantum facere aut possit, aut velit cogitatur in eo qui omnia poterit.
At, at huic tantae nostrae felicitati vel Dii ipsi inviderunt, & fiduciam immaturè eluserunt; horum enim imperio cedens, Tantus, tam dilectus, tam noster Patronus, vt aetatem suam iuvenilem, ita & luxuriantem nostram spem, in ipsa herbâ, ante messem, immaturâ morte destituit; idem momentum quod illi spirandi, & no bis sperandi fuit vltimum.
Heu facinus primo fraudatus flore inventae
Occidis? nihil indoles, & animi tui dotes; Nihil ardentes Theologorum nostrorum preces toties effusae, vt quamdiu Pater tuus mortalis sit; nihil in domo suâ mortale esse sentiat, Nihil
Magdalenae tuae lachrymae, Tuae, quam toties amplexus es & deosculatus,
Quae tibi cura prior deliciae
(que) fuit; Nihil nostrum omnium ora, vultus
(que) in Te vnum conversi potuerunt? frigidae meherculè nimis, & eneruatae fuerūt preces vestrae Theologi; rarae & infrequentes nostrae lachrymae; ita vt immites Deos nec illae flectere; nec hae ab institutâ caede potuerunt avertere. Valeas ergo optatissime Princeps, viduatae tuae Magdalenae, & Decus, & Dolor: valeas, & cum ita visum sit superis, fruere, abundè fruere in coelis tibi praeparato imperio, interim apud nos Alumnos tuos, Tui, & benemeritorum tuorum memoria semper reviviscet: quamvis Tantus moreris, totus nunquam morieris, cresces nobis indiès in lachrymas, dum decrescis.
Dolor hic profectò exuberans vocem meam reluctātem comprimit,
[Page] mihi
(que) vel invito praecipit, vt calamitatem hanc tantam si oblivione non possim, taciturnitate tamen tegam; eam
(que) vt peritissimus artifex
Agamemnonis dolorem quem penicillo non potuit exprimere, velo obumbrem: quapropter lachrymis res agenda est, vosquè à me rogandi estis, vt cui hucus
(que) aures praebuistis, eidem iam oculos vestros mutuos aliquantisper daretis. Solvamus pio Principi stipendia
[...]ias▪ lachrymas: dolorem quem verbis non possumus, singultibus exprimamus: Ostendite vosipsos Magdalenenses (hic enim primum vos hoc nomine dignabor) genuinos Magdalenae filios, non supposititios, aut adulterinos: spurios; Ne deeste Illi mortuo dolendo, qui vivus vobis nunquam defuit benefaciendo: fletibus, lamentationibus, suspiriis (si ante-meridianus noster luctus vos penitus non exhauserit) latentem animi dolorem abundè egerite; hâc enim tantâ in clade non tam lachrymandum est, quam plorandum.
Ite oculi in lachrymas.
Verum sistite aliquantulum: paenitet me sententiae meae, paenitet concilii, quod
(que) obductum penè vulnus oratione meâ refricando, miseros vos iam feci quia fuistis miseri: nollem vos mediis in luctibus in quos à me manuducti estis deserere: Accipite ergo obtestor aliquam consolationis medelam, at
(que) vna eadem
(que) oratio
Vulnus opem
(que) ferat: Erigite animos, & à dolore quo diu exarsistis iam tandem respirate: nolite ingemiscere, lachrymis ne indulgete,
Levia perpessi sumus Si flenda patimur, Quodlibet vel leviusculum infortunium homines nullo numero, de faece extractos ad lachrymas impellit; faciamus Nosaliquid quod elatiores animos deceat, quod literas & eruditionem sapiat: Dolorem vincamus, ipsa
(que) adversa fata Adversa fortitèr ferendo torqueamus: Principem, Regis filium primogenitum amisimus: Cócedo:
Aequa tellus pauperi recluditur, Regum
(que) pueris: ideo enim vitae mortis
(que) arbiter Deus, mortem quam gravissimam fecit, fecit etiam communem, vt crudelitatem fati consolaretur aequalitas.
At Mecoenas noster erat, studiis
(que) nostris impensissimè favebat: Fateor: hinc autem laetandum magis est quod talem Patronum habuimus, quàm dolendum quòd amisimus: Habere eripitur, habuisse nunquam eripietur: Quaecun
(que) enim literae eius gloriam immortalitatis memoriâ prosequentur, singularem illam benevolentiam
[Page] quâ nos, studia
(que) nostra coluit, serae posteritati propagabunt. Gratulemini potius vobis ipsis virtutem, eruditionem
(que) vestram adeo enituisse, vt eorum nuda simplicitas tantum Principem in sui amorem pellexerit. Foelicitatis
vrbis Romanae inimicus arebat
Romae incendia ob hoc vnum sibi dolori esse, quod sciret eam meliorem resurrecturam quam arsisset: ita & nos iis quorum oculos gymnasii huius foelicitas iam diu perstrinxit dolorem etiam novum inuramus, post tantam hanc calamitatem ad spes augustiores, & sublimiores resurgendo. Nondum
Occidit illa domus: superstitem reliquit Fratrem dilectissimum non minoris spei Adolescentulum, cui, vt fraternae dignitatis, ita & benevolentiae suae in nos haereditas non potest non obtigisse: Sororem, cui quòd virgo sit,
Musae; quod studiosa, bonarum literarum studia non possunt non esse gratiosa. Horum virtuti nunquam deerit patrocinium,
Hoc quo
(que) Fratis habent: studiis nostris nunquam deerunt benevolendo, si nos nobis ipsis non desimus benemerendo. Aequissimum iudicabunt vt quos in dolore suo habuerunt, eos etiam in amore habeant sibi coniunctissimos. In quas tantas Magdalenae nostrae spes
Hunc superi servate Ducem, servate Sororem,
Moribus Is vivat Principis, Illa suis.
ACCEP. FREWEN
in Art. Mag.
FINIS.