Matthiae Leij, Aruillarij vbij GERMANI, LIBER DE TRIVMPHATA BARBARIE.

IOH. MAVRITIVS.

[figure]

Anno Domini. 1621.

Ad criticum Lectorem.

TV, qui haec Astraeae trutinanda bilancibus, aut qui
Censoris genij more legenda petis,
Qualia, non quot sint, iusti memor accipe iudex:
Si bona, multa satis; si mala, multa minis.

Matthiae Leij, Aruillarij vbij Germani. LIBER DE TRIVMPHATA BARBARIE.

BElla cano, quae caede vacant, quae pace triumphant,
Quae populos ditant, quae fera monstra domant.
Bella cano, quoe sunt Phoebi (que) nouem (que) sororum,
Contra Barbariem non leue Martis opus.
Vos mea Pegasio perfundite labra liquore,
Vos, quibus alati fons habitatur equi.
Vt vestra dignum moduler virtute triumphum,
Vt vestro dignum Marte poëma canam.
Est fera, quae humanam non exprimit indole vitam,
Nec mores, qui sunt pectoris ingenui.
Nomine Barbaries, tutela tyrannidis, orae
Incola Tartareae, filia desidiae.
Crispatis hirsuta pilis, hirsuta capillis,
Aspectu (que) ferox, & truce voce minax.
Omnibus horribiles qua corporis induit artus,
Turpia monstrosae pondera molis obit.
[Page]Olli nec ratio, nec mens, nec sensus in vsu,
Vlla nec est artis mica, nec vlla salis.
Deni (que) tota furens rabie canis instar, & vrsae
Omnia Virtutum nomina persequitur.
Huic Phoebus, diuae (que) omnes, quas nomino Musas,
Ardua Parnasso bella creante mouent.
Classicum Apollo canit certaminis author, & ortas
A Ioue germanas aptat in arma deas.
Iusta, Citheriades, nobis sunt bella, sorores,
Inquit, in immanem suscipienda feram.
Haec est Barbaries vel tigride saeuior, haec est
Bellua, cui Lybiae non habet ora parem.
Haec est, quae est Stygias patriam sortita paludes,
Et quos Eumenides nostis habere lares.
Haec est desidiae soboles, cacodaemonis hospes,
Stultitiae pariter nequitiae (que) parens.
Haec in mortales odijs grassatur, & iris,
In (que) immortales impietate deos.
Hactenus haec alibi nostros vitiauit honores,
Quas (que) in thesauris artis habemus opes.
Iam volet his nostris quod asylon habemus in aris
Tollere, & à nostris nos remouere sacris.
Templa profanabit, templa haec Parnassia, si non
Quod facit huc veniens impediamus iter.
Ast ego non patiar tam horrendi Barbara monstri
Nomina in hac nostra nos violare domo.
Vos mecum certate deae, pugnate Camoenae;
Tam bona communi causa iuuetur ope.
Dux ego vester agam, vt mea tela sciatis habere
Robora in illius perniciosa caput.
Phoebus.
Est mihi multarum diuina potentia rerum,
Quae vario varium nomine munus obit.
[Page]Quae plus quàm humano Sapientia pollet honore,
Est sub tutelae salua salute meae.
Ars, quae laetitiae comes est, & amica iuuentae,
Musica honore sui me scit ouare dei.
Apto subinde suis arcum tendendo sagittis.
Venatrix me vult sponte Diana sequi.
Primus & inuenti sum carminis author, & author
Inuenior medicae primus in arte rei.
Cuncta meis totum radijs illustro per orbem:
Totus ab hoc vitam lumine mundus habet.
Artes arte regens, & Martem Marte gubernans,
Me sine Martis inops Pallas, & artis erit.
Omnia vaticinor, quae sunt ventura, quòd omnis
Res sit notitiae prestò futura meae.
Ne mea perpetuo priuetur honore potestas,
Semper ero vestri dux (que) caput (que) chori.
I nunc, Barbaries, &, si potes, arma retracta,
At scelerata meo sub pede trita jaces.
His ego, germanae, remoror conatibus hostem,
Nec sino directis huc properare vijs.
Vos illam vestro iam nunc Mauorte petitam
Debellate nouae robore militiae.
Hoc vt Apollo suas monuit clangore sorores
Aemula in aduersam promere tela feram.
Prima nouenarum CLIO, senior (que) sororum,
Clio.
Tali est fraternos ore secuta sonos:
Iussis, Phoebe, tuis nos his parere videbis,
Et tua nos animo castra lubente sequi:
En ego sum CLIO, cuius virtutibus impar
Caetera Castalidum numina numen habent.
Nominor actarum custos fidissima rerum,
Et lux, aeterni filia prima Dei.
[Page]Quic quid in humanis geritur memorabile rebus
Non sino fatalis monstra videre vicis.
Vindico ab interitu magnorum nomina regum,
Et quae per claros parta fuere viros.
Annales, fasti (que) mei transacta reducunt.
Tempora cum statibus singula quae (que) suis.
Me duce prudentes praeuisa pericula vitant,
Et quae sectantur me duce tuta vident.
Deni (que) nostrorum monumenta aeterna laborum,
Erudiunt (que) homines, erudiunt (que) deos.
Si quid in hoc vitae, famae (que) reliqueris hoste,
Hoc ego in historiam non sino stare meam.
Melpomene.
MELPOMENE Tragici famosa tumultibus hoedi,
Sic ait ad primam diua secunda deam:
Quamuis nosse velis gestarum oracula rerum,
Et graue supremae nomen habere deae,
Effectus histo­ricus praesup­ponit Tragi­cum.
Es tamen orta mei, soror, ex virtute cothurni,
Quo mea te pariunt more theatra petunt.
Nostra potens gemini virtute Tragoedia scuti
Vincit ab historicis arma petita fabris.
Quamuis in nostris agat inconstantia ludis,
Et Proteus Tragicae detur origo scholae,
Naturae tamen vlla meae mutatio non est:
Sum dea, quae certis ambulo firma vijs.
Personas fortuna meas leuis excipit omnes,
Nec sinit esse mea cum grauitate graues.
Induit instabiles dubia sub imagine vultus,
Et secum varias cogit obire vices.
Prima quidem laetis exultat scena triumphis,
Vltima tristitiam foeta dolore parit.
Illa ego sum, quae hominem doceo reuerentiùs vti
Fortuna, & dubiae non inhiare spei.
[Page]Barbara si finem mens praemeditata fuisset,
Iam per lethalem non foret aegra luem.
Quae mihi concedunt, primae sunt praemia palmae.
Laus mea de primi prodit honore loci.
Comica, quae cum humili sequitur sermone,
Thalia.
THALIA
His ad Melpomenen vocibus vsa venit:
Ad mea me leuibus, soror, induo pulpi [...]a soccis,
Vt doceam mores sub leuitate graues.
Si quando (que) meis contraria moribus audis,
Audis quae nullis sunt imitanda bonis.
Trado quid ingenuas formet cum ciuibus vrbes,
Quid iuuet agrestes, promoueat (que) domos.
Monstro quid vxori sit honestum, & turpe marito,
Quid deceat iuuenem, dedeceat (que) senem.
In Domini Imperium, serui (que) cachinnor in astum,
In natum facilem, difficilem (que) patrem.
Per me formatos cum nominis indole mores
Aemula cordatae filia matris habet.
Ne vel herae videar, vel seruae addictior, aequa
Ambabus leges conditione fero.
Saepius ad lepidum spectantes prouoco risum
Comiter vrbanos mima professa jocos.
Saepius ambiguo promiscua prodio vultu,
Dimidio (que) mei, dimidio (que) tui.
Principium sentit nonnullos triste dolores,
Finis habet plenae gaudia laetitiae.
Quae sua Threicijs componit cantica neruis,
TERPSICHORE in laudes sic fuit orsa suas:
Terpsichore,
Quae mihi debetur, primo stat in ordine sedes,
Prima (que) in hoc nostro sunt mea iura choro.
Quum digitis diuina meis testudo feritur
Auditur lecti Musica chorda soni.
[Page]Barbita, quae passim exhilarant homines (que) deos (que),
Sunt solo ingenij digna labore mei.
Excitus ad citharae, vocis (que) iuuamina nostrae
Saltat Hamadriadum, Naiadum (que) chorus.
Quum mea festiuis demulceo nablia palmis,
Frango in spiritibus corda maligna malis.
Quae chelys est nostri fratris recreatio Phoebi
Gaudeat inuenti nomen habere mei.
Ne noceant infesta mihi cantare volenti,
Barbara monstra meae mitig [...] voce lyrae.
Euterpe.
Musa per inflatas EVTERPE turgida buccas
Hoc petit Orpheam mordicus ore deam:
Si, quantum in lingua, tantum in virtute valeres,
Te, soror, inferior, deterior (que) forem.
Musica, quae Martem accendit, tua filia non est,
Sed mea, de genij numine nata mei.
Quae ciet horrendam imperterrita bucciua pugnam,
Me venerata suam iure fatetur heram.
Dum lituo resonante meo ruit hostis in hostem
Non metuit, quamuis triste sit, ense mori.
Quando cruenta suis Mauorti quaeritur armis
Plaga fit ad nostram cassa dolore tubam.
Quae fit ab vtriculis fit nostrae dotibus artis,
Quamuis sit rabidis vox inimica lupis.
Cantu saepe suo mea me recreare laborat
Fistula non paucis apta foraminibus.
Quum sonat inflato vocalis tibia cornu,
Tibia vocalis non nisi nostra sonat.
Quod potis est summo laudes cantare Tonanti,
Non est vile meae cymbalon artis opus.
Caudata meus est sonus in sartagine quando
Cum Nisa choreas coniuge Mopsus agit.
[Page]Si quando (que) meis careant tua plectra cicutis,
Iustis harmoniae partibus orba carent.
Nomen habens ERATO cunctis optabile Musis,
Erato.
Non vult iura sui sexta vocare loci.
Quin, ego cum primis, inquit, me colloco diuis,
Me natura mei summa parentis amat.
Omnia cunctarum commercia mutua rerum,
Quae sunt per numeros discutienda, rego.
Singula distinctis discrimino corpora formis,
In (que) recepta suis cogo manere locis.
Aequora litoribus, fluuios (que) coërceo ripis,
Et sto cum immotis ad pigra stagna vadis.
Omnia sub numeris elementa suapte laborant
Sponte per alternas se renouare vices.
Ver floret numeris, numeris se perficit Aestas,
Omnino (que) omnes huius, & huius opes.
Ad numerum Autumnus vinosas educat vuas,
Et sensim ad numerum nata ferocit Hyems.
Quod primum in motu est numerorum mole mouetur.
Nascitur ex numeris tempus, & hora meis.
Ardua per numeros spaciosi machina coeli
In medio gemini voluitur axe poli.
Per numeros est nota rei cuius (que) capedo,
Et quod rem qualem, quam notat, esse facit.
Enthea mensuris numerosis cognita Mens est,
Mens, quae vix alijs est adeunda vijs.
Me sine tota ruens natura creata rediret
In rerum antiquum, semina prima, chaos.
Barbaries numerat per me tot vulnera, quot sunt
Artes, quas numeris constat egere meis.
CALLIOPEA, suae veneranda poëtria sectae,
Calliope, siue Calliopea.
Eleuat has omnes, attenuat (que) deas:
Et mea sunt, inquit, potius, quàm vestra, sorores,
Arma, quibus morti Barbara vita datur.
[Page]Carmina in historicis habeo sublimia rebus,
In (que) cothurnato grandia metra pede.
Comica scena mei secum modulamina plectri,
Coepit ad ingenuas ferre magistra scholas.
Quos Erato numeros habet omnibus incuba rebus
Gaudeo cum numeris foedus inisse meis.
Qui canit igniuomas, coelestia lumina, stellas,
Donec erunt stellae noster Aratus erit:
Saepe suo Rhetor sapit in sermone poësin;
Versibus Orator saepe disertus ouat.
Vatis in ore suam Virtutis gloria famam
Ponit, fama suam vatis in ore tubam.
Hostis vbi (que) graui percussa poëmate flet, quòd
Tam sit in hoc miles Marte Poëta potens.
Vrania.
VRANIA ex imo promens suspiria corde,
Prodit pacificae conscia signa deae;
Et, vobis cum, inquit, rixari nolo, sorores,
Quin contenta mei sum statione loci.
Felices animae, quae mecum scire laborant
Omne, quod aetherei scitur in orbe globi.
Quas humeris stellas, quae sydera maximus Atlas
Sumit, ego ingenio sumo gerenda meo.
Sunt mihi cum aeterno immortalia nomina coelo,
Et cum supremo patria tecta Ioue.
Debita crudeli sua mors dominabitur hosti,
Polyhymnia, seu Polymnia.
Donec in Vrania vita superstes erit.
Ordine Castaliae postrema POLYMNIA turbae,
Attamen eloquij prima lepore sui,
Hac, ait, in causa pro me pugnabo, sorores,
Et faciam quod vos quaeritis esse meum.
En ego Rhetorica, oratricis acinace, lingua,
Bella gero, suadae fons, & origo deae.
Gestibus & verbis pariter cum nutibus vtor,
Et quasi totius corporis ore loquor.
[Page]Omnia muto meis orantis in omnia dictis;
Non est quae arbitrio sit mala causa meo.
Suscito monstriferae miracula voce loquelae,
Et Iouis officium, cuncta creantis, ago.
Me dicente nouis surgunt noua corpora formis,
Et rerum facies antè creata perit.
Terra parit stellas, frutices, & gramina coelum,
Humor inest flammis, flammeus ardor aquis.
Quos volo possum animos in vtram (que) inflectere partem,
Me mea Flexanimam vis facit esse deam.
Barbariem sermone petens quasi fulmine sterno,
In (que) acie primas glorior esse meas.
Quum facunda loqui Polyhymnia desijt, & quum
Ora quater geminae continuere deae,
Phoebus ad armatas irata bile Camoenas,
Et ducis, & fratris more locutus ait:
Nunc inhibete animos, hostilia corda, seueros,
Nunc graue magnanimi ponite Martis opus.
Hostis in his nostris deleta est Barbara castris,
Noster in hoc victor Marte triumphat honor.
Omnibus est vobis par in certamine virtus,
Altera in alterius robore robur habet.
Nulla subest vbi nulla praeest, vbi circulus omnes
Nectit, & aequali donat honore chori.
Post hac Parnassus plures victoris honores,
Plura, triumphantis signa, trophaea geret.
Quando haec verba suo de pectore pacis amator,
Protulit in litem nulla relapsa fuit.
Ast pepigere omnes renouati foedus amoris,
Mutua porrectis fixa per oscla genis:
Et coepere vagas circumgyrare choreas.
Et vario harmonicos ore sonare modos.
Iure potestatis Phoebus sedet inter ouantes,
Scientiae sunt aeternae.
Et regit aeternas fratris amore deas.

AD CANDIDVM LECTOREM.

MAgnam horum epigrammatum meorum par­tem, candide lector, ad quinque libros de Regina Pecunia, per me conscriptos referen­dam esse velim scias. Nolim insuper tibi reliquam esse occasionem admirandi, qua de causa elucubrationis meae laboribus simul omnibus publici iuris beneficio vtendi fruendi potestatem non faciam? Vniuersum opus flagitat ingenuae indolis genium, promptae, & quasi spontaneae voluntatis Mecaenatem. Inuito non vult obtrudi. Renuit frequentare habitaculum ingra­titudinis. Non dignatur esse domesticum inhumani­tatis. In turpes auaritiae sordes inuehitur. Euehit en­comijs honestos liberalitatis mores. Quapropter tunc demum lucis erit alumnum, quando anima Munifi­centiae vltro assumpserit adoptiuum quod omni­bus seculis futurum seruum ex vtero in­tellectus mei procreatum est liberum. Vale.

Liber Epigrammatum. MATTHIAE LEIJ, Aruillarij vbij GERMANI.

REGINA PECVNIA NVPTVI DATVR, IACOBO PRIMO, Magnae Britanniae Monarchae.

QVi fers Regali tres maiestate Coronas,
Indignus vidui conditione tori,
Sume, IACOBE, animos, spem conjugis indue, praestò
Est noua sexcentis sponsa petita procis.
Filia nostra tuum, Regina Pecunia, vultum
Quaerit, & amplexum cogitat, optat, amat.
Te quasi magnetem sequitur, quasi Cynthia fratrem,
Litora (que) Albionis, litora pacis, adit.
Regibus è cunctis non est, cui nubere mavult,
Quam tibi, te solo digna marita viro.
O, te felicem, fortunatum (que) maritum,
Ad quem Iuno suum feri diadema Iouem.

Celsissimo Principi CAROLO.

PRinceps, ter gemini diadematis vnicus haeres,
Cui Cambri dominum non habuere parem;
Quòd mea gnata parat, Regina Pecunia, patri
Vxor adesse tuo, CAROLE, pone metum.
Pone metum, inuenta est sine prole futura nouerca,
Nempe sui cerebro nata Minerua Iouis.

Illustrissimo Marchioni GEORGIO VILLERIO.

MArchio, sceptrigerae clarissimus Hesperus aulae,
Marchio, VILLERIae, Phosphorus orte domus,
Haec mea progenies, Regina Pecunia, Regi
Nupturit optatis (vt reor) ominibus.
Haud leue quod titulis tibi iam virtute paratis
Momentum addideris, si Paranymphus eris.

Ad illustrem & generosum D n. FRANCIS­CVM BACONVM, magnum Angliae Cancellarium, Baronem Verulamij, & Vice-comitem S ti. ALBANI.

QVi decus es regni, moderator iuris, & aequi,
Et generosa tui factus imago patris,
Qui noua proficuo scribens documenta labore,
Fax es Apollineae non sine luce scholae,
Vt longaeua sui sit numinis hospita virtus,
Longa fit ingenio vita, BACONE, tuo.

Ad illustrem & generosum D n. IACOBVM HAIVM, Vice-comitem Doncastriae.

TV cum fortuna pugnas in amore secunda,
O fortunatis annumerande viris;
Illa sui census tibi soli destinat vsum,
Sed tu solius non sinis esse tuum.
Tu cum sexcentis tua diuidis, illa revnit,
Tu vel mille animas rursus habere facis.
Haie boni pariter (que) pij Iouis aemule sola
Victor in hac pugna Iuppiter esse potes.

Ad IOANNEM Secundum, Qui olim Romanorum Imperatori CAROLO QVINTO, fuit à secretis Lat.

ORdo tuus non est, titulus (que), Secunde, Secundi,
Qui summo vatum principe digna canis;
Qui dum castra tui sequeris diuina Gradiui
Fers sub Gradiuo me prior arma meo.
Quanta ego Matthias tibi sum ratione Secundus,
Tanta Ioannes tu mihi Primus eris.

Splendidissimo Equiti, Adamo Neutonio, Principis Walliae Quaestori.

ESt opus aeternis aeterno praeside Musis,
Qui gerat Actiaco debita sceptra deo;
Qui norit qua sit liquor arte bibendus aquai,
Quae cursim alati sub pede fertur equi.
[Page]Per quem Barbaries à nostrae partibus orae
Pulsa Tomitanos occupet exul agros.
Quum tu haec, Neutoni, nostrae sis omnia Musae,
Aeterno dignus nomine praeses eris.

V. Cl. IOANNI MORAVO, Regi Britan­niarum à Cubiculis.

VIta ministerio virtutis regia gaudet,
Gaudet nostra tuo Musa patrocinio:
Esto patronus huic quo corde minister es illi,
Sic facies neutrum iure, Moraue, queri.

Admodùm eximio Equiti, Iacobo Fullerto [...]o, Principi Walliae à Cubiculis, & Consilijs.

CVm virtus, quae vera viri constantis imago est,
Fullertone, tuum deseret ingenium,
Signifer à solitae discedet tramite metae,
Et sol conuersis retro meabit equis.

V. Cl. & Excellentissimo, D nThomae Morauo, Cambrorum Principi à secretis.

PRrincipibus placuisse viris non vltima laus est,
Sed laus, quae prima est, est placuisse Deo.
Qui laudes ab vtra (que) petit virtute sequatur
Quae sequitur genius castra, Moraue, tuus.

Ad clarissimum virum, D n. THOMAM RHAEDVM, Regiae Majestati à secretis Lat.

MIra quidem res est, quòd in omnibus vnus, & idem
In coelo, in (que) solo, constituare plagis.
Mole sua Enceladus totam non occupat Aetnam,
Vix (que) nouem Titius iugera vastus habet:
Tu maior cunctos animo te extendis in orbes,
Corpore susceptas non remorante vias.
Haud igitur peccet qui te vel vbi (que) reponat,
Nam quemcun (que) aptum dat tibi, Rhaede, locum.

ROBERTVS IVNIVS [...].

ORta, Roberte, tuo lis est de nomine Parcis
Quum coepisti aura vescier aetherea.
Ne tamen haereret lis orta diutiùs, vna
Ex his, tu, Iuni, vir bonus, inquit, eris.

Ad clarissimum virum, D n. PATRICIVM IVNIVM, Regiae Bibliothecae Curatorem, Roberti fratrem.

TV quo (que) nobilium, Patrici, cura sororum
Omnibus optatae ius bonitatis habes.
Tu, cui tres Charites nascenti praestò fuere,
Gratia, dicentes, haec tua nostra fuit.
Quid mirum est, Iuni, quòd tu oderis acta maligni,
Tu, cui cuncta boni sunt data dona viri?

Clarissimo viro, D n. IOACHIMO MORSIO, de bonis literis non malè merito.

QVi mecum Albioni peregrinus es antè receptus,
Iam sine me, Morsi, deseris Albionem.
I meus hinc animus, tibi summi rector Olympi
Dux sit, ego fido sum tibi corde comes.

Ad magnae spei juuenem, IACOBVM FETZERVM.

ET virtutis amor, & honestae regula vitae
Ardua sunt animi sollicitudo tui.
Haec tecum peregrè proficiscitur, haec petit omnes
Tecum Europaeas irrequieta plagas.
Heu mihi quàm est hilares tecum visura Penates,
Si, Fetzere, tuo restituare Lari.

Ad nobilem iurisconsultum, & philologum, CORNELIVM PYNAKERVM.

SI nemo vatum, nisi qui de Caesare laurum
Obtinet, à lauro, & Caesare nomen habet,
Scire velim causam, qua, Pynakere, poëtam
Tu me laurigerum, Caesareum (que) voces?
Tu, qui cordatus nihil imprudentis in ore,
Quod sapiat vanum, futilitatis habes.
[Page]Tu, qui sola suis ea laudibus arbiter effers,
Quae non Arcadicus Pan, sed Apollo canit.
Tu, qui virgineum vates Helicona secutus
Alter in Orphea factus es arte Maro.
Tu, qui nequicquam minus es Cicerone disertus
Quum tua pro miseris induis arma reis.
Tu, qui bis denos iuris monumenta per annos
Ausonio Themidis praeco lepore doces.
Tu, qui tot nosti, quot nostra Europa loquelas,
Et tot vidisti, quot videt illa, plagas.
Tu, qui vexillum quondam vel tyro gerebas,
In (que) hostem aduersus Martis alumnus eras.
Tu, tu, qui tot habes, quot in vna mente locari
Possunt virtutes, quas voco mentis opes.
Te puto, cui Comitis decora omnia, & omnia cedunt
Iura Palatini, Principe dignus honos.
Deni (que) te, qui me lauro facis immortalem,
Qui (que) mihi aeternum Caesaris instar eris.

De lauro, & libanoto, seu rore marino, ad Ioannem Campium, & Ioannem Bockhorstium, Groninganos Belgas, viros optimos.

LAurus ter superat rorem virtute marinum;
Ros maris est lauro ter (que) quater (que) minor.
Laurus in arboreae disponitur ordine plantae;
Ros maris in fruticis conditione manet.
Laurus fert hyemem cum saeuo Aquilone ferocem,
Ros maris est tanti frigoris impatiens.
Laurus Musarum decus est, & Apollinis ardor,
Ros maris est Veneri sacrificantis amor.
[Page]Non maris est roris, sed lauri m [...]nus, vt ornet
Caesareum (que) caput, Caesareum (que) statum.
Nemo coronatur bene rore poëta marino,
Frons lauri meliùs tempora vatis obit.
Laus mea laurus erit populis aeterna Latinis.
Donec erit laurus laus mea laurus erit.

Ad tyronem, qui facit tyrocinium in castris Musarum.

TV, qui Castaliae nouus induis arma palaestrae
Miles & Aoniae pars cupis esse scholae,
Quaere quod in summo Parnassi vertice bellum
Sacra Caballini numina fontis habent.
Non ob Amazonias est formidabile peltas
Quod fit Apollineae robore militiae.
Deni (que), tyro, tuam, Musarum, & Apollinis hostem,
Gaude Barbariem Palladis arte mori.

Poëta dimittit suos libros, qui sunt ei loco liberorum.

ITe mei nati, vestri vos temporis vsum,
Et ius, quod ius est lucis, habere volo.
Ite per humani vestigia blanda fauoris.
Ite, suos aetas haec vocat, ite, duces.
Vos sale conspersos mitto sapientibus, ite:
Non sapit insulsae salsa culina gulae.
Qui petit ambrosiam vestri capietur amore,
Et qui vulgares non solet esse dapes.
Ite foras, sapiens vos non remorabitur (is, qui
Momum agit, est is, qui non sapit) ite libri.

Ad Zoilum.

LIuor, qui vana virtutem corripis ira,
Qui vomis in niueos atra venena libros,
Desine vatis opus nullis violabile telis
Carpere, nullus ei, desine, liuor, obest.
Carpe quod est fatuus lasciui lusus amoris,
Multis amissae causa pudicitiae.
Carpe quod ingenium cacodaemonis arguit, & quod
Multos in Barathrum perditionis agit.
Sed cur verba, tibi non proficientia perdo?
Cur, velut Aethiopem, te sine fruge lauo?
Dente professorem veri mordace lacessis,
Et tua curantem vulnera ferre nequis.
O hominis monstrum, ô vacuum ratione cerebrum,
O dignum ellebori forbitione caput.
Nemo, qui meliùs releuatus habere laborat,
Prudenter medicam negligit aeger opem.
Nemo animi bonitate sui de more probatus
Sana salutiferi despicit ora Dei.
Displicet ergo tibi duntaxat, Zoile, soli,
Quòd placeat cunctis haec mea cura bonis.

Ad eum, qui virginum prudentium coetui aggregari desiderat.

NOn homo, sed Deus est hoc in sermone propheta,
Et proba veracis munera vatis obit.
Qui sapis illi ambas aduerte fideliter aures,
Et quod ab illo audis fac sapienter agas.

Ad flagitiosa Reginae Pecuniae mancipia.

QVamuis emeritos superetis Nestoris annos,
Et cunctas mundi possideatis opes,
Est tamen, in vestram quae saeuiat aspera vitam,
Quae (que) ad vos tristem deferat hora necem.
Haec est, quae ex dulci vobis fit amara, quòd ausit
Omnibus à vestris vos remouere bonis.
Haec est, quae irato vos corripit ore, quòd aequo
Sistat iudicio vindicis hora Dei.
Vos puto, quos nutu Regina Pecunia, tanquam
Seruiles animas, imperiosa regit.
Quos crudelis opum, scelerum (que) licentia formis
Exuit humanis, & facit esse feras.
Vos, quibus aeterni debetur paena flagelli,
Et mala, quae secum mors sine fine trahit.
Quos vstrina suis grauiter cruciatibus vret
Hic vbi Cimmeriae nubila noctis agunt.
Quos mens vipereis infestat morsibus, & spe
Desperante grauis torquet vbi (que) metus.
O plus quâm humanis, & non mortalibus aptum,
Qui norit dominas temnere diuitias.

Poëta de semetipso ad curiosum lectorem.

QVos mihi nupta creet Regina Pecunia mores,
Tu, qui scire lubens me referente voles,
Mutum scito lupum me conspexisse priorem
Quando relaturus quod petis orsus eram.
Qua cùm de causa nequeam me prodere, tu me
Prodito, & ingenij, si sapis, esto mei.

Regina Pecunia de semetipsa aenigmaticè.

REs ego sum mutae, surdae (que) simillima Vestae,
Et cunctis viuae sensibus orba rei.
Nulla mihi est ratio, quae mentis in arce triumphet,
Quae (que) sit arbitrij, iudicij (que) parens.
Non caput est, in quo diadema gerentis honorem,
Nec manus est, in qua regia sceptra feram.
Non est inuictis cum diuis vlla potestas,
Nec vis, quae humano regnet in imperio.
Sum regina tamen mortali credita vulgo,
Quae quasi nupta Ioui cum Ioue cuncta regam.
Quae velut humanae incantatrix maxima turbae
Pectora peruertam, fanda nefanda patrem.
Quae (que) meo muter vel multo crebriùs astu,
Quàm dea, quae variae ludit in orbe rotae.
Iure meum nemo tamen ausit rodere nomen,
Vlla vel in famam cudere damna meam.
Naturae vi sponte meae gero subdita morem
Gnauiter officij munere functa mei.
Hinc quoties habitae vilesco nomine seruae
Pareo prompta bonis, pareo prompta malis.
Nulla, profectò, meis accommoda moribus ars est,
Quae sit vulpini more maligna doli.
Non ego commissi sum cuiquam criminis author;
Non ego damnato sum sua causa reo.
Nulla mihi est leuitas, animi inconstantis imago,
Nec mea quid grauitas improbitatis habet.
Deni (que) credar homo, si quo arguar improba facto;
Si leuis, humana sim leuitate leuis.

Ad pecuniosum, De ordine, vsu, & vtilitate quin (que) librorum de Regina Pecunia per me conscriptorum.

Lib. 1.
QVàm sit in humanis Regina Pecunia rebus
Res leuis, haud vulgi more poëta cano.
Lib. 2.
Et quàm sollicita tentetur ab omnibus arrha,
Lib. 4.
Prodo in sexcentis, quos habet illa, procis.
Lib. 5.
Quin mala, quae fugiat qui vult bonus esse, reuelo.
Lib. 3. qui est medius inter duos extremos qui (que) habet ipsas diuitias ad bonum▪ & malum vsum indifferentes.
Et bona, quae faciat qui fugit ista, noto.
Quae (que) his extremis non sunt confinia metis
In dubia medij sede repono loci.
Haec vt habens habeas velut adiumenta salutis,
Effice vt ancipites sint bonitatis opes.

Poëta fastidit delicias Musarum.

NOmine Sirenum, deceptricúmve sororum
Vos ego, Pierides, non sine iure voco.
Quamuis Aonio cantetis carmina plectro,
Deliciosa meo pabula spiritui,
Corporis illa tamen non est in amore iuuandi,
Quae vobis animi sollicitudo mei.
Cùm vel vtri (que) suum non aequè detur habendum,
A vobis neutri ius ego malo dari.

Poëta valedicit Musis.

QVum sine fruge sequar ieiunae castra Camoenae,
Et mala, quae nolim, cogar in hisce pati,
Parnassum, & Chirram pariter (que) Helicona relinquam,
Ne me fortè necet quo petit ense fames.
Finis libri epigrammatum.

Me [...]dum typographicum, pag. 2. li [...]. 4. lege nimis loco minis.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.