[Page] IOHAN. LEOCHAEI NEMESIS POĖTICA.

[figure]

EDINBVRGI, Excudebat ANDREAS HART. ANNO DOMINI 1617.

Clarissimo doctissimoque viro, D. IOHANNI SCOT, A SCOTTISTARVET, EQUITI AURATO, CANCELLARIAE S. D. N. IACOBI MAGNAE BRITANNIAE, FRAN­CIAE, ET HYBERNIAE RE­GIS, DIRECTORI: IOHANNES LEOCHAEVS omnia prospera.

DESPONDERAM jam propius, miserrimo consilio, de patrono omni animum; & de SPE illâ quâ prius tumebā (quam (que) in tantum doctissimo, mihique ami­cissimo HOPAEO extuleram) nihil reliqui servaveram, praeter hoc unum (quod in maxime adversis clavum torquet) desperandum nempe esse. Quum Tu (Vir clarissime)

Ut fratres HELENAE lucida sydera; extrema quaeque animo concipienti, & Fortunae saevientis as­sultum gravissimum exspectanti: salutari lumine affulsisti: & meliora sperare inopinato auxilio jussisti. Parui equidem pro [Page 4] tempere, fateor, & praecipitis doloris impetum, qui fere jam in furorem eruperat, in medio ad metam spatio severa lege coër­cui: Quemadmodum intueri possit quivis in cujus manus haec subito calore, & non sana mente effusa venerint. Luxata enim adhuc sunt, nec te viro ornatissimo digna. Caeterum quia tuis imperiis acquievimus, & fraena arctiora dolori exasperato jam (que) ad suwmum furorem tendenti tua persuasi authoritate manda­vimus: Non dedignabere hoc qualecunque sit opellae tuo no­mini inscriptum inspicere. Flammis prius in quas se conjece­rat eripuisti: Nunc manum adhibe medicam, & fac quemad­modum tibi vitam aliquam, it a prosperam debeat valetudinem.

Vale, Vir Clarissime, &, ut facis, Musas & Musarum alumnos fove.

IOANNIS LEOCHAEI NEMESIS POĖTICA: Ad Virum Clariss. D. IOHANN. SCOT, A SCOTTISTARVET, Equitem auratum.

SAt cantu Cytharae (que) datum; Nemora illa beatis
Perpetuum cōclusa umbris, ubi plurima blandi
Gratia Veris, & aeternas sine fine per herbas
Aspirat placidi genitabilis aura Favonî,
Paeoneosque simul latices, quos undi (que) circum
Laurus Apollineis notissima flamma medullis,
Magnaque Acidaliae revirescit gloria silvae
Myrtus, & obscura ramorum protegit umbrâ,
Deseruisse sedet. Misero quid plectra, jocique
Et plausus, sonitusque pedum, choreaeque frequentes,
Ab prodesse queunt? juvat atris nubibus altae
Tristitiae involvisse caput, penitusque querelis
Pandere iter. Vos dirae Erebi septemplicis Umbrae,
Ultricesque atris intortae crinibus angues
[Page 6] O Furiae, Nemesisque meis assuesce vocari
Carminibus primum, duroque accincta flagello
Persephone facili aure meos age combibe questus.
Quid primum quid deinde querar? sic undique luctus
Circumerrant oculos, totisque assultibus omni
Parte petunt miserum semperque extrema paventem.
Sic patriae desertus amor, sic turba meorum,
Discessu confusa inopis, rectique, suique,
Occurrunt animo. O quae nunc satis ima dehiscat
Terra mihi, raptumque Stigis sub gurgite nigro
Concludat? merui fateor graviora, nec istam
Deprecor hic veniam merui justissima rerum,
Utere sorte tua, non te, Fortuna, Deosve
Incusare datum est: ego sum mihi causa doloris.
Qui molles numeros, multisque inamabile carmen,
Damnatamque chelyn, lususque jocosque Sororum,
Castaliamque undam, resonumque Helicona choreis
Ignarus tetigi: & Phoebi, Bromiique sequutus
Castra, Aganippaeo posui vestigia luco.
Quis fuit ille dies quo primum tempora lauro
Cinctus ad Aonias consedi perditus undas?
Quis fuit ille dies, quo celsi in culmine Pindi,
Sublimem Rhodopen, Haemumque, Othrynque nivalem,
Despexi coelo propior; superisque Deorum
Coetibus? O quid me gelidis in vallibus esse,
Optavitoties, bifidum Parnassia rupes
Qua caput atque apicem sublimem ad sydera tollit
Plectra quid in manibus fumpsi, numerosque beatos
Elicui quandoque, & carmina mollia lusi?
MALA quibus nostrae libamina prima Camoenae
Cantantur, SPESQVE alma meo celebratur HOPAEO,
Grata quibus multum reduci munuscula Regi
NEMO viget, guttisque humectant grandibusora
[Page 7] Informes LACHRYMAE, justi mihi causa doloris▪
Cur nec amor, nec me pastoria fistula fugit?
Cur in carminibus DAPHNIS vel PANTHEA nostris?
Scilicet ut toto jactatus in aequore solas
Alloquar halcyonas, & cum nil vota, precesque
OEbalios flexere Deos, nec murmura rauca,
Aeoliae posuere animae, rimosa patenti
Det pelago latus, & factura furentibus Austris
Ludibrium, salsos pinus bibat obruta fluctus.
Huccine spes rerum? Cur me, charissime quondam,
Nunc merito nostris genitor deflende Camoenis,
Ipse manu facili, dubitantem Heliconis ad undas
Duxisti? & puero numeros, & verba praeisti?
Tunc ego debueram potius fraudesque, dolosque
Addidicisse novos, & quo perjuria fundam
Aeternum sancti numen laesura Tonantis
Observasse modo? tum garrula lingua pudendum
Inter convivas aliquid, vel turpe dedisset
Quod madidis sit dulce choris: dum pocula fervent
Multa, coronati rorantia flore Lyaei.
Et tuba committit Bacchi certamina ludos,
Tortilis in latum quum turbine surgat ab imo,
Quae Nicotiacum postquam bibit ebria gramen,
Admisitque ignem, fumant circum omnia late:
Totaque pestiferos domus evomit undique odores,
O patria, O sacri manes, patriae atque parentis,
O Pietas, Astrea, Fides, modo numina in oris
Magna Caledoniis, quae vos oblivia caeca
Damnavere reas justique, piique, bonique?
Cur nos ignarosque viae, charaeque salutis,
Progeniem invisam superis liquistis? & alta
Nube premi sinitis? tetrisic carceris umbris
Perpetuo inclusi, & caecae caligine, noctis
[Page 8] Vitam infoelicem miseri degemus? inanes
Flaminis aetherii, atque aurai simplicis haustus?
At merito has pestes, merito haec crudelia divi
Ultricis monumenta irae immisere: superbi
Spernimus oblatas totâ cum Pallade Musas:
Horrendique reas sceleris (proh fata) malorum
Ignari nostrorum agimus: potiusque nefandae
Cypridis illecebras, aut qua nos devius error
Captivos in fata trahit, meritamque ruinam,
Insequimur vani fluida oblectamina mundi,
Quam certum virtutis iter: Nam ex unguibus ipsis
Discimus haec teneris, cunctis meditamur & horis,
Fallere, desidiis, foliis, scortisque vacare;
Mentiri; nullo suffundier ora pudore:
Ad citharae numeros bellè saltare, superbo
Ore diis, vultuque polo graviore minari,
Vestis ut Assyrium late diffundat odorem
Efficere, hinc barbae leges condiscere rectae:
Incessum formare gravem, sed verba profari
Mollia, ut arguto repetatur sybilus ore.
Blesaque vox tenerae dominae se accommodetauri.
Has didicisse artes, haec oblectamina rerum
Plus erit ingenii nervis contendere; late ut
Fama per ignotas volitet circumsona gentes.
Nam quid ita assiduis juvat impallescere chartis?
Ante Cleantheam vel pervigilare lucernam
Tot noctes, impune caput dum scalpis, & ungues
Rodis, & hesternae iratus persaepe Minervae,
Scripta palimpsesto mutata mente repellas?
Si te plebs, proceresque, & pars non una Senatus,
Rideat, & naso doctum suspendat adunco?
Ergo ego tot vigiles traducam ex ordine noctes?
Impransusque ad sacra ruam mysteria Vatum?
[Page 9] Forsan & incoenis cubitum dimittar, ut undas
Ascraeo de fonte bibam, paucisque beato
Effusis genio, laevo nec Apolline pascar
Versiculis? quo me crasso de gutture inanes
In studiis posuisse horas, Heliconis alumnis
Frustra operam impendisse exclamet Sylvius; inter
Discinctum turpemque gregem; venalia servûm
Tot capita. O Sylvi suntne haec tua maxima Musis
Praemia? an hoc de te noster spondebat Apollo?
Qui fore te facilem nobis, nullaque superbum
Parte supercilii, (si singula rite recordor)
Et meliora istis certo promiserat; at tu
Durus adhuc, tristisque mihi ingratusque patronus
Occurris, minimâ vix donature salute.
At vos Aonius sanguis, devota Camoenis
Pectora, queis lauro tetigit praecordia Apollo;
Sublimesque animas famae melioris amore
Accendit; quos faeci orbis, populique prophani
Exemit numero; quorum monumenta, decusque
Nominis ingentis, curru super aethera vectat
Gloria syderio; & circum radiantibus astris,
Collocat Aeterni in gremio; niveaeque papillis
Dat lactanda Hebes; vos ô vos candida Vates
Turba, procul fugite hinc: potiusque assuescite tristem
Pauperiem, turpemque fugam, aut quoscunque labores
Invictis perferre animis; quam dura patroni
Ingrati, stolidique pati ludibria vulgi.
Nec modo nos vulgi damnat censura, sed addit
Crudeles stimulos doctorum indocta caterva.
Omnia cui soli mala credimur. Ultima quaere
Si libet à Varo. Varus quid? crimina mille
Imputat: & trutinae non aequo examine pensat
Singula ad arbitrium, veluti sibi libera rerum
[Page 10] Cura uni commissa foret; vatumque movere
Plectra queat solus; numerosaque carmina Phoebo
Digna cani daret; & sciret quid fasque nefasque;
Cum neque [...], neque [...], hic perfrictae frontis asellus
Praenoscat: Sed enim genus irritabile Vatum
In quoscunque volat, tumidisque assultibus urget
Obvia; ut Aeolio Boreas cum carcere missus
Aëris insedit campis, latumque fragorem
Edidit. Hoc Vatum fateor quandoque priorum
Fors quoque nostrorum, sed quis tamen omnibus unum
Inscribat vitium? levis illa insania, quovis
Vertitur officio: facilis natura Poëtis.
Irata insanit, vitamque in vulnere ponit
Sicut apes; eadem postquam brevis ira recessit,
Deposuitque graves animos, mitissima corda
Assumit, veterum tum plane oblita malorum.
Scilicet arcano quoties coelestia motu
Pectora tanguntur, totusque insedit Apollo,
Enthea mens, steriles curas, turbaeque prophanae
Deliros animos, superi jam parte recepta
Parte poli meliore, & Diis cognata beatis
Ridet, & aethereâ se totum oblectat in aulâ:
Immemor ignavi diro quod dente Theonis
Rodatur; turpisque notet quod singula Varus.
Credimur ignarum genus hinc, rationis egenum,
Ignavum, infoelix, & sola ad carmina natum,
Damnandumque alias, & prorsus inutile, simplex,
Rara cui privi fuit unquam cura peculî,
Ut mala paupertas ingentibus obviet ausis,
Disjectetque animos, & famae complicet alas,
O sortis crudele jugum! O non prospera fata
Tantorum coeptis animorum! O ardua vitae
Conditio! Duraeque nimis (proh numina) leges
[Page 11] Naturae! quando tantis me exsolvere curis
Post mala tot dabitur? non gratam abrumpere vitam
Quin potius liceat, summumque haurire dolorem,
Quam premar, inque dies magis & magis aucta tumescat
Fortunae gravis unda, meis decumana querelis.
Hocne erat aerii colitis quae culmina Pindi
Castalides, primis puero vagitibus auras
Cum rupisse datum est, quod me vidistis amico
Lumine, & exceptum gremio fovistis, ut inter
Tot mala, tot pestes linguarum, & Apollinis omnis
Ignaros populos, inhumanaque pectora, possem
Ducere sollicitae languentia tempora vitae.
Certe apud Euxini resonantia murmura ponti,
Taurica, quà caesi sua spargi altaria multo
Hospitis effuso gaudet Diana cruore,
Certe Trinacrio crudi pastoris in antro
Aut ubi congestum servant in montibus aurum
Gryphes Hyperboreis, Aquilo qua murmure crebro
Perfurit, & vacuis late dominatur in oris,
Consultum Phoebo, melius vobisque fuisset.
Hic mihi carminibus non infima gloria forsan
Surgeret. Orphaei testor modulamina plectri;
Carmine dum tacitas quercus, dum saxa, ferasque
Ducere, dumque orbas potuit lenire leaenas.
Scilicet harmoniâ & blandis concentibus omne
Quicquid ubique vides agitur. Sic machina coeli
Aeternis numeris super inferiora movetur.
Sic anima haec coeli proles divina supernos
Flectitur ad numeros: seseque oblectat in illis.
Sic Vates pia turba sumus, divinitus inde
Ingenium, & rerum fato prudentia major.
Namque animae instinctu, & stimulis, super aethera vecti,
Abripimur coeli numeris propioribus aure
[Page 12] Captivâ, attonitâque melos praedulce bibentes.
At quoniam populo non intellecta prophano
Carmina, de patrio deducimus ardua coelo,
Ceu fatui arguimur multis; vanique laboris.
Ite ergo Aoniae nostro de pectore divae,
Ite Deae. Nam quid prodest contendere in altum
Parnassum, & sacri frondosa cacumina Pindi?
Quid bivium prodest Samii Lucumonis ad unguem
Exegisse iter, & recto de tramite nunquam
Virtutis flexisse suos in devia gressus?
Quorsum nocturnâ, quorsum versasse diurnâ
Tot monumenta manu, ut fias exanguior illo,
Quem latitans alto coluber sub gramine fixit.
Ast hedera vincire caput, lauroque virenti
Praemia erunt; tum fama tuum per saecula nomen
Evehet, Hesperias ad Eoo à cardine metas.
Esto. Ego sic famae non mando vota supinae,
Ut mihi quum graciles pernox tenuaverit artus
Cura Camoenarum, & famae insatiata Cupido,
Ante diem blandae succidam fila juventae:
Sicque hederis veniam dignus, vel imagine macra.
Quemlibet haec alium tangant, quem flavus Apollo
Ingenio, censuque potens Fortuna beavit
Ubere; sed pendens humeris me trita lacerna
Terret: & (hei) duris urgens in rebus egestas.
Coccina fert Gnatho foelicia vellera Serum
Quilibet, & palpis, lenonibus, & citharoedis
Nobilis; & Tyrio bis tinctas murice vestes,
Praesulis indocti quivis post terga satelles:
Illis innumeris turgent marsupia nummis:
Illis cuncta crepat non dura sorte moneta.
At Vates vix unde libros sibi comparet usquam aut
Latrantis stomachi unde famem fuget invenit; illi
[Page 13] Rara coronatis fluit haec vindemia praelis;
Huic satis est facili vidit si fronte patronus
Carmina, & admisit, sed si, bene, dixit habent se
Singula, tum foelix divisque videbitur ille
Proximus: hoc magno nimirum munere mactus.
O vere ingentes animos: & mascula corda
Magnorum heroum: hocne est, hoc nomina saeclis
Tradere venturis, famamque extendere factis?
Quisnam ô degeneres animos, quis inertia corda,
Quis finxit pejore luto praecordia Titan?
Non ita majores, qui latis otia fundis
Vatibus attribuere: etenim sibi jungere testes
Semper amat virtus Musas, signumque vigoris
Ingenui est, mentisque polo divinitus ortae,
Si quis Castaliis solitus gaudere Camoenis.
Postquam at luxuries laxis se effudit habenis
Inseditque animis meliorum, & perdidit alta
Pectora nobilium, pessum virtutis honores
Prostrati jacuere solo: pedibusque superbis
Gloria Musarum pressa est. Proh pectora prona
In scelus omne citò, virtutum oblita bonarum!
Scilicet egregium quod putrent carmina Vatum
Iampridem fluit hinc, sunt queis vitiosa libido
Fregeritad Veneris lumbos nervosque sacellum:
Turpis avaritiae fugienda tabe laborat
Alter, & occlusum pallens suspirat ad aurum;
Hunc levis ambitio pronum per crimina mille
Abripit; hunc madidi delectant dona Lyaei;
Qui simul unanimes, in fanda, nefanda ruentes,
Nequicqnam claros aeternùm odere poëtas.
At famae queis cura, haud quam facit aura popelli,
Sed quam commendant virtutum e [...]mia, queisque
Conscia mens recti vulgi deridet inanis
[Page 14] Murmura, & infringit liventis spicula Momi,
Dilexere sacros Vates: & proemia doctis
Carminibus statuere pii: quae deleat aetas
Illa, ubi compositi solvetur machina mundi.
Nam quae aliis donata obeunt; subitoque senectae
Accedunt spatiis; cariem sed munera Vati
Quae data sunt nescire solent: hic semper habebis
Quas dederis tu solus opes: ita magnus Apollo
Iussit, & obsequitur Fatorum arcana potestas.
Sed non haec nostri satis audit dextra patroni;
Illa riget durae nodis collecta chiragrae.
Ut me, seu Genius, seu Fata adversa, sinistro
Sidera seu primas viderunt lumine cunas,
Addixere malae sorti: (Dii avertite pestem)
Perdere quo proprium posset sua Musa Poetam.
Quo praetergressus? Raptam dolor, iraque mentem
Quo furiis egere suis? Ubi sistere tandem
Magna dabis NEMESI? Ulterius ne suggere tela.
Sit satis his tonuisse minis: Phoeboque supremum
Dicere me voluisse vale, quia paupere curâ
Vexatus toties, ausis contraria nostris
Omnia vidissem; Genium terraeque, virûmque,
Quos ego. Sed justas vetuit procedere in iras,
Tempora cui circum meritam Thymbreus Apollo
Nexuit aeternâ viridantem fronde corollam;
SCOTVS amor Vatum: Cui se debere fatetur
Ipse pater Phoebus, Citharam quod possit ad Arcton
Tendere adhuc, quodque hic Blanibrope fluminis undas,
Dia Caledonii renovent modulamina olores▪
Quodque etiam BATAVAE hic videat telluris alumnum,
Inter oves, dulces HAGHENVM inflare cicutas:
Daphnida dum cantat, dum blandos Phillidis ignes,
Et memori gratum modulatur arundine Alexin,
[Page 15] Dumque maris profugum Lycidam prope littora poscit
Nerea, & aequoreas gemitus audire Sorores
Saepe jubet, lachrymis perfusus grandibus ora.
SCOTE ô delitiae & nostrae decus omne Camoenae,
Tu mea Pierio fovisti pectora amore; &
Accendisti ignem, qui nunc jecur, inque medullas
Ivit, & arcana pascit praecordia flamma:
Ut quamvis cupiam, Phoebumque novemque Sorores
Deserere, eque lyram manibus posuisse canoram,
Plectra iterum tentanda tamen: rursusque movendum
Carmen eat: votisque, Deae & poscendus Apollo.
Usque adeo durum est naturam expellere: Tu me
Adversae sortis pulsatum flamine crebro,
Iam melius sperare jubes: quo munere digno
Prosequar hanc de me tibi fixam in pectore curam?
Non opis hoc nostrae. Sed enim quocunque feremur,
(Namque alio Fortuna vocat, melioraque spondet
Et jubet invitum patriâ descedere terrâ)
Seu Tamesis, seu nos Ligeris, Tybrisve tenebit,
Sive Mosella vagus, si quae mea carmina, si quae
Post modo fama vehet, per saecula sera sonabunt,
Te Lyra; Te citharae; Te nostrae SCOTE Camoenae.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.