IN HENRICVM FRIDERICƲM PRI MOGENITƲM
JACOBI ter maximi Regis magnae Britanniae, Galliae, & Hiberniae: Serenissimum vero
WALLIAE Principem, morbo de hac vita decedentem Novemb. 1612.
Lachrymae
ALEX
r. JVLII Scoti, suo & conterraneorum
suorum nomine, Nam
(que) ab Ʋno disce omnes.
ME miserum, quaenam patrias ingrata per oras
Verane, fama volans nostras allabitur aures?
Cunctorumque nova impellit formidine mentes:
Quám cuperem narrata palam, commenta fuisse!
Quae Dea foeda virûm passim diffudit in ora.
Si sola terrarum, & flammantia maenia mundi,
In sua naturae discordia semina primae
Lapsa ruant, nec jam rebus sua forma maneret;
Si super-inducta tellus stagnaret ab unda,
Ceu foret extentum super ardua culmina velum;
An magis informi stupuissent numina mundo
In Chaos, inque suum vultum remeante priorem?
Quám dolor atque imis, ingens quám cura medullis
Fixa, novi gravitate mali persaepe recursans,
Perculit attonitam, quàm tristi vulnere mentem!
Ut stupor
Aglauri sensus urgebat inertes,
Membraque, ut amisso pallebant sanguine vultus,
Cum lathalis hyems serpens in pectora clausit
Vocis iter, genuum junctura rigebat, et ora
Duruerant, saxum signum
(que) exsangue jacebat▪
Sic mihi ad allatam torpebant pectora famam
Quassatae
(que) ratis decumana regis ab unda,
Tutbataeque domus, thalami mistique jugalis
Luctibus, & patris natum sine teste gementis,
Tum proclinantis sublato principe regni,
Ceu consternatis pateat jam maenibus hosti;
Ille ubi bis nonis annum conjungeret annis,
Sic dolor et vocem, et lachrymas introrsus obortas
Devorat, amenti languebant lumina motu,
Exanimoque alij fugiunt e corpore sensus,
Diriguere comae, cum duro lingua palato
Congelat, utque animi fit corpus inane cruoris,
Nec lachrymae lenimen erant luctusve levamen.
Hîc licet
Aegeriae fundantur flumina fletus,
Misceat ut
Tamesis Glottam fluvialibus undis,
Obrutaque undoso mergatur ut insula ponto,
Ut vitreo mundi suspensae fornic
[...]e lymphae
Continuos totidem luces solvantur in imbres,
Tristia quot poterunt renovari secula
Noha:
Cum tamen hîc tanto miscerier omnia luctu
Cernere sit, quanto tum, cúm manus improba saevit
Pulvere sulphureo regalem extinguere stirpem,
Obstupuit subitae magno terrore ruinae
Gens humana gemens, & totus inhorruit orbis;
Dicite jam, quaenam lachrymarum flumina tantis
Diluviumve malis, aut flendis Aequora damnis
Sufficiant, fontes & abyssi ut claustra revellant;
Quanta dedit rerum naturae funus acerbum.
Dulcibus inseruit sese quod principis annis,
Cum viguit primae tantúm lanuginis aetas:
Hac velut extincta coelesti lampade, pullo
Ceu tenebris mersae doleant velamine terrae,
Impia
Neridae secum si flere volebat
Funera fatidici populum clementia regis,
Pro dape continuum lachrymis pavit
(que) dolorem
Jeiunus, traherent dum sera crepuscula noctem:
In sua si
Saulis conversam viscera dextram,
Fataque iurati gemuit crudelia nati,
Quod sacer in sacro populo tum morte periret
Ante diem, & dextra princeps cecidisset iniqua,
Regibus ingrati hîc regni reddantur honores,
Hîc Tyrio valeant ardentes murice pallae,
Imperii gemmis, auroque insigne decorum,
Et segmenta, sacro capiti Diadema revulsum;
Cum iubar occiduum regnis regale tenebras
Inferat, atra dies nigrae solennia pompae
Postulat, & foribus taxum, tumuloque cupressum.
Vos lacerae lateri nostro agglomerate Camoenae,
Et comiti extremum concedite sponte laborem;
Tristia sint lachrymis lamenta impensa profusis,
Manibus inferiis missis, cinerique sepulto,
Queis vestri haud expers pulvis videatur amoris,
Queis libeat sinon licet, hanc aequare querelam,
Et iuvet erectum toties explere dolorem;
Artis erat vestrae cultor, cultoribus idem
Artis
Apollineae decus & tutela professis:
Viueret, ille sacris hauriret fontibus undam,
Pone sequens tantum referensque per omnia patrem
Vos quoque rimantes acie penetralia coeli
Abdita, & humanos longè fugientia visus,
Et vivo aeterni pascentes lumine verbi
Corporeis clausas vinclis, & carcere mentes,
Aetheris ex oris & celsa sede petitas,
Denuo quas coeli splendentia templa receptent:
Fercula & assiduo irroretis pocula fletu;
Luctibus & moesto juvet indulgere labori,
Et gemitus tumulo & verba eluctantia ferre:
Si certum est habitasse alto sub pectore numen,
Sique novos ritus horrentem & sacra profana,
Aemula
Iosiacae pietatis fama coronat:
Indolis eximiae nec spem fovistis inanem,
Hunc fore praesidium purae pietatis amantûm,
Illius armatae metuendaque fulmina dextrae
Hostibus, ex terra & scelerato semine natis,
Affectare ausis regnum caeleste, propago
Illa gigantaeae stirpisiam gaudia quanta
Clausa sinu cumulans, recreatur vulnere nostro!
Nec minus hunc, quorum spatiis propioribus aetas
Insequitur, florem roseae lumenque juventae,
Et quibus incessu tremulo venit aegra senectus,
Debilitans animi vires, mutansque vigorem,
Si sine labe manum, sinon sine mente gerebat
Herculeos valido distentos robore nervos,
Nestoreum
(que) simul iuvenili in pectore sensum;
Si decorat raras divina modestia dotes,
Ferte pios fletus feralia munera busto,
Semper eam lucemque locumque habeatis acerbum.
Denique vos orbis, vos ruris & urbis alumni,
Sive gravem duro terram sulcatis aratro,
Seu quibus herbosos errant armenta per agros,
Delicias villae, laetosque relinquite campos,
Grataque mobilibus rivis pomaria, saltus:
Seu quibus est plebi dare vel fas dicere iura,
His tria sollicitis sileantur verba diebus;
Et quibus in mediis res cum spe ponitur undis,
Quos juvat insano merces concredere ponto;
Tum quibus est studiis quaedam concordia junctis
Artifices, operas noctesque diesque fatigans
Turba, vel apposito postponens omnia lucro,
Tum quibus est cordi tereti devolvere fuso
Mollia pensa leves urgentes stamina Nymphae,
Funereo moestos questus edatis honori:
Omnia in humanis semper nutantia rebus,
Fallaces spes, nil stabili munimine tutum,
Irrita vota hominum, nunquam secura voluptas
Instabilesque vices, & tanta incommoda rerum
Imbre rigare sinus moneant, & pectora palmis
Tundere, flebiliter ruptisque ululare capillis,
Hoc
(que) animam saltem dono accumuletis inani,
Quod sit perpetui argumentum & pignus amoris:
Si modò post columen, spem praesidiumque salutis,
Proxima fortunae fuerat spes pendula vestrae
Principe de tanto, claris virtutibus orbe,
Quem regeret majore suo; quo sospite summum
Et decus imperii & patriae floreret imago:
Ille animis dextraque valens, mens proxima coelot
Magnanimo par dextra deo; si bella cieret
Aut vera, aut sumptis pugnae simulachra sub armis,
Hunc neque
Pellaei terrerent tela tyranni,
Nec timor ille
Phrygum, & Trojae populator
Achilles,
Nec
Telamone satus, nec eum
Tirynthius Heros:
Obvius haud illi quisquam se impunè tulisset
Armato, adversum si vel pedes iret in hostem,
Aut in equo texat
Martis fera praelia ludo,
Spicula contorquens validis vibrara lacertis
Ast ubi certamen directum instruxit equorum,
Nunc alios iniens cursus, aliosque recursus,
Aut circo impediens alternos orbibus orbes;
Non gyro, recto non cursu cederet ulli:
Quidlibet egregium cupiens tentare decenter,
Munera victricis tulit & praeconia palmae,
Cum fremitu plausuque virùm, studiis
(que) faventum;
Omnibus arrisit specioso e corpore virtus:
Tantus amor laudis, tantae est victoria curae,
Tanta fuit rerum gestarum grata venustas.
Si neque regalis thalami sors prima fuisset,
Nec fatale foret regni moderamen aviti,
Si neque magnorum titulos jactaret avorum,
Nomina nec veterum commendent clara parentum,
Cui genus a longo demissum est sanguine regum;
Si sese egregio sine naevo corpore solvens
Exuat; Ille tamen generosae mentis haberet
Ut morum, ingenitae sic nobilitatis honorem:
Cúmque suos omnes prudens direxerit actus,
Consilio summo res & ratione gubernans,
Magna manu magna sublimi pectore tractans,
Seque aliosque alto certans aequare labore;
Qua foret hic tandem regnandi praeditus arte?
Quanto justitiae studio, pietatis amore
Jura daret populo? & legum flexisset habenas
Ad patriae aeternam pacem, regniqe salutem?
Regibus & regnis succedere dignus avitis;
Dignus & extremis latè dominarier Indis,
Et cui nec metas vitae, nec tempora rerum
Poneret aeternas mundi qui flectit habenas:
Ille per ingenuas vivum caput extulit artes,
Quo foret inde sui prudentia florida secli,
Nobilitas ut erat, gravibus sic gratia verbis
Mitis, at affuso labris decorata lepore,
Cum vultu his gestus respondit amabile spirans;
Posset ut afflictas causas orare suorum,
Et gravis ira gravi patrum mitescere voce.
Pluris erat nemo: si vitae labe carentis
Sit pretium, fuit exemplum venerabile morum;
Nulla voluptatum tam fertilis aula malarum,
Nullaque laxatis grassata licentia fraenis,
Illius inflexit sensus, animumve labentem
Impulit, ut casti violaret jura pudoris;
Laude pudicitiae, praesens & prisca premebat
Secula; quó veris nomen virtutibus aequet,
Pectora candorem vincebant pura nivalem,
Non dubia spectata fide, fiducia rerum
Ille
Britannarum tandem, si vita maneret,
Rebus in angustis et portus & ara bonorum.
Non de gente hominum reverentior ulla parentum
Pregenies, patriis faciendis strenua jussis,
Officiis dilecta suis; foelicior unquam
Germanae an pietas erit? aut concordia fratrum?
Quam natura fovens tenero convictus ab aevo,
Ingenium canos par confirmasset ad annos;
Corporibus fuerant tres, tantùm mentibus unus,
Nunc duo corporibus superant, sed mentibus unus;
Tertius
Elysium repetens, sedesque piorum,
Quo prius ille solum, ditat nunc lumine coelum.
Si prece vel pretio flecti, vel fata retexi
Possent, lanificas aut exorare sorores,
Ne ante diem roseae rupissent fila juventae,
Non pater aut nato tantùm, non Principe regnum,
Ullave se tanto tellus jactasset alumno.
Nos licet humanae nihil ultra sortis honorem
Hic canimus, largae memorantes munera dextrae
Divinae, quae sola potest, nihil indiga nostri
Auxilii, incolumem populum per saxa, per ignes,
Per mare, per medios hostes servare furentes;
Ut nos sola DEI teneat fiducia nostri:
Quem tamen & tanti & talem genuere parentes,
Invidere solo patriae pia numina nostrae,
Indignata sui monumentum, & pignus amoris,
Progeniemque polo lapsam, genus esse Deorum,
Et patrio nimiùm serò succedere coelo;
Tam coluisse diu terras jam caede madentes,
Quas verum, quas alma fides, quas virgo relictas
Astraea, & bonitas, summi reverentia patris,
Casta pudicitiae, & pulchrae concordia formae,
Gratia fraternisque animis, & debita cunctis
Deseruere; tenent fraudes, violentia, lites,
Civibus insidiaeque bonis, regnoque paratae,
Armaque tartareis primúm conflata caminis,
Tum damnosa
Ʋenus, tum nocte latentia furta.
Quidnam aliud nunc sunt spurcae, quàm tartara, terrae?
Multane prostibulis sunt oppida plena nefandis?
Quaelibet en pretio virgo, matronaque pacto
Prostat, & impura non cuncta libidine sordent?
Non Athei solum sic defecere profani,
Ludicra non animi venerantes somnia vani,
Pura peregrino vitiant qui dogmata cultu;
Maxima pars secli morbis jactatur eisdem
Pene senescentis, jamque in peiora ruentis,
Sic numero exigui non sunt, quos labe petitos
Communi invenias passim per rura per urbes:
Hos igitur vitii ut dedimus sementibus auctus;
Sic gravium molem metimus messem que malorum:
Namque tot haud una commissa nefaria poena
Jam luimus,
Iovae librataque vulnera dextrae
Sensimus, ecce aestu rapido periere labores
Agricolis, steriles exussit Sirius agros;
Aruerant herbae, & victum seges aegra negavit,
Ferrea jam tellus, quòd coelum nuper ahenum
Abnuerat pigris genitabile semen agellis;
Relliquias aestus ventorum slamina trita
Grana per intonsos sparsere, ut semina, campos;
Quae segetum metae ventos fugere voraces,
Nubibus effusis pereunt pluvialibus undis:
Sic enecta fame torpescunt corpora plebis,
Qua libuit domino ingluviem compescere faedam.
Hic animus meminisse horret, quae incommoda nobis,
Quantaque jam data sint, nostris cùm tabida membris
Venisset miseranda lues, & letifer annus;
Liquimus hic dulces animas, aut traximus aegra
Corpora vixque inopi licuit jejunia victu
Solvere, tanta brevi facta est jactura peculi.
Praetereo quoties civili afflicta furore
Terra
Britanna fores, & quanta incendia belli
Saepius adversi externus jam fecerit hostis:
Huc etiam tenuis famae perlabitur aura,
Quòd lacera incedat gaudens discordia palla,
Sanguine quam tincto sequitur
Bellona flagello,
Turpe ministerium non aversata, minatur
Limina conclusi ferrata recludere belli;
Sic meritum est nostrum ut poenas pendamus, eòque
Bellonae arcano pulsantur pectora motu;
Sed gravius multò belloque nocentius omni
Hoc sub solemalum, nostrae quòd gloria gentis
Exemplar morum, divini pignus amoris,
Et validum tandem sceptri munimen aviti,
Delitiae dulces & maxima cura parentum,
Primorum princeps procerum, flos integer aevi,
Ante diem fato fuerit praereptus acerbo,
Liquerit has oras secum penè omnia vertens.
Nos te criminibus nostris dulcissime rerum
Ceu gravium jactu saxorum saepe petitum
Obruimus, foret hoc nobis jam dulce pacisci
Quamvis pro vivo mortem, nisi fata negarent.
Tot domitis tandem poenis commissa fateri,
Et lubeat lugere simul, ne vulnera, clades
Acceptas potius quàm lapsus, semina labis,
Et scelerum tetras maculas gemuisse putemur,
Quas velut umbra comes sequitur male conscius horror,
Numinis ira ultrix, quam nunc sic deprecor omnem.
Magne Parens, quem terra tremit, mare, sidera, coetus
Tartarei, superi
(que) chori, quem magna patrantem
Mira manu exhorrent submissa mente tyranni;
Luceat ut cunctis mitis clementia terris,
Attestans nostra misera te sorte moveri,
Frange animos maerore gravi, ut fugienda perosi
Plangendo
(que) hominem veterem plangenda cavere
Discamus, sobolique tuae mala culpa pudori
Sitque odio scelus exosae, sint vulnera laesae
Naturae, stygio infusum serpente venenum
Sanguinis innocui lotumque aspargine, Numen
Utque tuum laetis placatum funere Nati,
Ejus ad exemplum liceat componere mores,
Clausa prius tenebris pandantur lumina mentis,
Ut propius sacri cernamus foedera pacti, et
Formula sit nostrae tua Lex & semita vitae;
Teque ducem laeti comites & sponte sequentes,
Relliquias tantae cladis cum stirpe tueri
Digneris, solido velut ex adamante columnas,
Tanta quibus niti possint fundamina regni.
Ut Jubari occiduo Jubar e regione coruscans
Lumine luminibus tenebras moerore coortas
Discutiat, pullato abigat cava nubila regno
Tristitiae, & mala cuncta levans data damna rependat:
Sic animos hilarans flentes commissa bonorum,
Quod meruere velis pravis advertere numen:
Fama tui & tanti ne abolescat gratia doni,
Adde etiam reliqua ut constet sine crimine vita;
Ne de more canum vomitu, quem fecimus olim,
Denuo pascentes, & servum pectus habentes
Jam prius exutis vitiis, fatale sequatur,
Et vetera excipiat nunquam reparabile damnum:
Arbor enim multo cecidit si florida succo,
Quid de-nudato fiet sine palmite trunco?
Si Deus eximium sylvae decussit honorem,
Ipsa Cupresseti summo minitantia coelo
Culmina, quantus humi reptantibus usque rubetis
Debeat esse metus, totum cum saeva per orbem
Fulminet intendens cunctis mortalibus arcum,
Spiculaque exacuens durae inclementia mortis;
Queis petat insignes gemmis auroque coronas,
Queis domini terrae, pereuntque ingentia telis
Maenia; nunc
Babylon cum
Maedo, &
Troja ruinas,
Proque opibus tanto quaesitis sanguine
Roma,
Graecia
(que) eversos tumulos ostendit avorum:
Nomina cum saxis monumentaque morte fatiscunt,
Sternit humi tenuem mors & sine nomine plebem,
Inijcit obscurasque manus juvenilibus annis,
Et senibus pueros & sceptra ligonibus aequat,
Priscaque venturo & praesentia secula seclo.
Scilicet haec tanquam pallentis limen averni,
Quanquam animas trepido luctantes corpore soluat
Sordibus infames scelerum; ut coelestibus oris
Exclusas, tenebris vinctas & carcere caeco,
Demittat diri tremulis horroribus orci;
Ut meritis poenis commissa nefanda luentes,
Supplicia expendant veterum sine fine malorum:
Illa bonis tamen haud subitum improvisa tumultum
Aut metuenda tulit, pretiosi muneris instar
His venit, extremum finem factura laborum;
Debita virtuti ut tandem sua praemia carpant,
Gaudia, quae vitae manant e fonte perenni,
Aeternumque decus, tranquillaeque otia pacis,
Et lucem roseo manes splendore foventem,
Lucem vel medii vincentem spicula phaebi;
Omniaque haec majora suis potioraque votis,
In quae nulla datur sorti mortive potestas.
Foelices animae, quas nec iam noxia tardant
Corpora, nec scelus, aut concretae semina labis,
Et quibus in tuto res est, procul exulat omnis
Et dolor & metus & non defaecata voluptas;
Queis iam parta quies, quibus est fortuna peracta
Jam sua, quas patrii transmittunt limina coeli,
Quae puro aetherio sensu laetantur, & igni
Simplicis aurai, & turmis coelestibus uno
Se sociante Deo, & radiantis lumine vultus,
Quarum vivisico dominus perfudit odore
Busta resurgentis nati, ut rediviva resumant
Corpora in adventu incorrupti iudicis orbis;
Quae subeant spretis coeli fastigia terris,
Aeternisque bonis aeterna, in secla fruantur.
Janua cùm coeli, cùm mors sit meta malorum
Ultima, supremo quem lumine vita relinquit,
Stultitia errantem longè qui deserit orbem,
Qui fugit aerumnam, & miseri contagia mundi;
Hunc fas perpetuis non est deflere querelis,
Nestor ut
Antilochi fatum, vel funera nati
Evandrus, nullo fidei quos copula vinclo,
Aut Domino rerum nexu devinxerat arcto;
Spes quibus est omnis vitae praecisa futurae,
Qui rediviva animas in corpora posse reverti
Nec sua confidunt, nec frangi spicula lethi.
PRAECEDENTIS THRENODIAE brevis Explanatio.
Me miserum] Exordium huius Threnodiae illustratur exclamatione addubitantis sitne vera an falsa horrenda illa iniucundissimi nuncii fama passim celebrata.
Si sola terrarum] iniucundissimum nuncium sequitur stupor ut eius effectū, cuius descriptio est a comparatis, hoc modo, ipsi coelicolae non magis obstupescerēt si mundi machina dissolveretur, & in antiquum Chaos rediret; nec
Aglauros conversa in statuam saxeam omnes sensus magis amisit, quám illo nuncio omnes tum animi tum corporis nostri sensus abierunt
Hic licet] stuporem excipit dolor duplex, 1. ob malum poenae, 2. pòst, ob malum culpae, doloris effecta hîc sunt lachrymae hyperbolicè descriptae ad amplificationem damni accepti, & doloris inde percepti a tota rerum natura, quae commune malum meritò lugeret.
Hacvelut ext.] Subiicitur hortatio ad omnes cuiuscūque loci, vocationis, aetatis, & sexus homines, ut cum authore vestem lu gubrem, lachrymas, lamenta, planctus, ejulatus, & gemitus, doloris sui testimonia tanquam inferias tanti Principis tumulo consecrare velint, rationes singulis hortationibus suo quaeque loco adhibentur. Hîc prima hortatio est ad Reges terrarum, ut
Davidis exemplo flentis mortem
Abneri, Saulis, &
Absholomi moereāt hîc etiam, quôd Princeps in Israele cecidisset.
Vos lacerae.] 2. Hortatio est ad doctrinarum studiosos ut tanti Regis primogenitum, literis a pueritia deditum, jam vita functum lachrymis prosequantur.
Vos quo
(que).] 3 Hortatio ad Pastores Ecclesiae, ut principem purae doctrinae & morum studiosum, & assertorem tanquam alterum
Iosiam vitam cum morte commutantem gemant.
Nec minus hunc.] 4 Hortatio est ad Juvenes & Senes, ut cum hos animi prudentia, illos vero corporis bonis non aequaret solum, sed etiam longè superaret, diem locumque obitus illius semper moestum habere velint.
Deni
(que) vos orb.] 5 Hortatio est in genere ad omnes pios orbis in colas, cuiuscunque ordinis aut sexus, ut questu suo, fletu, & planctu, eius sepulchrum honore prosequantur, quem in vita tanta animi celsitudine, tanto decore & venustate res suas gerentem, tandem si vita longius frueretur, offendissent omnibus imperatoriis virtutibus ornatum ad Ecclesiae & reipublicae utilitatem.
Si ne
(que) regalis.] Commemorantur hîc aliae ejus laudes promiscuè sic fluctuante scriptoris affectu, ut qui in caena dubia nesciat, cui primúm ferculo manum iniiciat: recensentur inquam generis & animi nobilitas comparatè, prudentia, animi magnitudo, studium Justitiae, regiae virtutes repetuntur; adduntur doctrina, vox, vultus, gestus plenus gravitatis, leporis, & amoris, quibus usus est in negotiis suorum, vitae integritas, pudicitia, candor animi, fides, reverentia in parentes, concordia fraterna, &c.
Ʋos licet.] Haec omnia generis humani causa eum in collata, tametsi de illo honorificè sic praedicamus ut Dei dona, cui in solidum omnium bonorum laudem tribuendam censemus, & de quo potissimúm spe pendere debemus; cum tamen Deus terrae incolas magna ex parte omnium scclerū colluvie contaminatos perspexisset, indignosque principe tot tantis
(que) virtutibus & vitae integritate ornato, voluit eum relicta terra inquinata, eò citiùs in coelum redire.
Ʋt vitij.] Quemadmodum peccatorum sementem fecimus, ita
[Page] eorum fructum messuimus, varia scilicet supplicia quo in numero sunt fames, pestilentia, dissentio civilis, rumores etiam belli futuri, & principis nostri de vitae huius curriculo decessus omnium malorum acerbissimus, quem nos peccatis nostris tanquam lapidibus in cum coniectis obruimus.
Tot Jomitis.] supplicia de peccatis sumpta sequitur hortatio ad resipiscentiam, qua scelerum comites tollúntur, horror, scili cet conscientiae, & ira divina, quam authore praeeunte, oratio ne sequenti unumquemque fidelium deprecari opportet.
Magne Parens.] Hac precatione petuntur, verus dolor, pudor & odium peccati, ablutio originalis labis innocuo Christi san guine, gaudium in Deo placato morte Servatoris nostri, illuminatio intelligētiae, ut vitam reliquam conformemus praescripto ipsius verbi, ut sic Deus velit nobis incolumes conservare parentes tanto principi superstites, & reliquae sobolis regiae, extincto fratre, virtutem & lumen elucere patiatur.
Fama tui.] Postulatur etiam perseverantiae donum in vitae integritate, si enim comperiemur canum similes ad vomitum revertisse, verendum est, cum Deus viridem arborem & Cupressum exciderit, ne multo graviora sequantur supplicia aeter na tum corporis tum animae; Mors enim prima omnibus cō munis impiis & poenitere nesciis viam pandit ad secundam & aeternos cruciatus; Contra vero piis aditum dat ad vitam aeternam, pacem, gloriam, & gaudia coelestia.
Foelices animae.] Conclusionis loco adhibetur omnibus consolatio a foelici conditione animarum piarum corporibus solutarum quòd & absint ab omni malo, & summo bono fruantur, & spe suturae resurrectionis corporum suorū, qua incredulicarent, nobiscum alantur.
FINIS.