[Page] CONSILIVM Collegii Medici Parisien­sis De Mania G. Eglishemii, Quam prodidit Scripto, cui Titulus: Duellum Poëticum pro dignitate Paraphraseos PSALMI CIIII.

Decertantibus

  • G.
    • Eglishemio Medico Regio.
    • Buchanano Paedonomo Regio.

Quod Parisiensis Academiae iudìcio submisit.

EDINBVRGI, Excudebat Andreas Hart. 1619.

[Page 3] QUae Buchananaeis Medicaster crimina Musis
Objicit, & quo se jactat inane melos,
Vidimus: & quotquot tractamus Paeonis artes
Hic vates, uno diximus ore, furit.
Est furor hic, sednon qualis solet esse Poetis,
Pectora Pierio cum caluere Deo.
Hic Athamanteas furias, hic cernis Orestae.
Thyas Eglishemium vel Corybantes agunt.
Atra sedens illi circum Praecordia bilis
Aestuat, & cerebrum corripit omne lues.
Transuersū rapitur mens hoc infecta veneno,
Et quae vix audet fabula, monstra parit.
Se regem putat opilio, bellumque minatur
Horridus, & trepidas fulminat inter oves:
Sceptrū est vile pedū, sunt hirtae purpura pelles,
Est casa parua domus regia, rapa dapes.
Hic tacitus captat, sibi visus aranea, muscas;
Hic, tritici granum se ratus, horret aues.
Sunt vitreū, sunt qui credant sibi fictile corpus,
Occursum (que) hominū, cōpitaque ipsa timēt.
Vidi etiam qui se vitales crederet auras
Liquisse, & Stygias jam penetrasse domos.
Non illi conjunx, non illi pignora curae.
[Page 4] Nec fas humanas vel tetigisse dapes.
Par Eglishemij furor est: sese ille poetam
Credit, & Aonium pulsat ineptus ebur.
Non aliter dulces interstrepitanser olores,
Aut pa [...]ulo cornix cum vocat ore Notos.
Suavius aera sonant Corybantia, suavius illo
Arcadicum posset plectra mouere pecus.
Blanditur tamen ille sibi, non ipsa Maronis
Carmina, Maeonidae non putat aequa suis.
Nec suror has intra potuit consistere metas,
Ipsa sed indignis conspuit astra modis.
Te vatum, Buchanane, decus, quēsuspicit orbis,
Prisca cui assurgunt saecula, dente petit.
Ille tuis audet demens oppedere Musis,
Quodque nequit livor perdere, rodit opus.
Vatis Iessiadae cultu donata Latino
Carmina sunt illo judice digna focis.
Haec linit, haec radit, nec saevos abstinet ungues,
Cuncta abolens, numeros substituitque suos.
His Rex quaesitus patronus, Gallia judex,
Testes quot populos maximus orbis habet.
Pro pudor, excussis vesanalicentia fraenis
Iam ruit, & scelus est, quod fuit ante furor.
Spernitur & faedis violatur charta lituris,
Quam pinxit radio Cynthius ipse suo.
Quod (que) Deo cecinit plectro meliore Camoena
Impia nunc audet radere lima melos.
[Page 5] Exutum queritur Dauid se regis amictu
Miraturque suo plectra carere sono▪
Nec monstrū hoc parcit patriae, patriae (que) parēti,
Ista quibus demens scripta legenda dedit.
Si qua Caledonio facta est injuria vati,
Scotia, te, regem tangit & illa tuum.
Te penes illius sunt incunabula, ab illo
Parua licet, magnum, Scotia nomen habes,
Quam jactat Latiū, nil praeter furta Deorum,
Bellaque magniloqui Musa Maronis habet,
Inspirat melior Buchanani pectora Phaebus,
Et facit ut puro nectare vena fluat.
Ille Dei aeterno modulatur carmine laudes,
Aptat & Hebraeae plectra Latina Lyrae.
Eruit è tenebris idem tua gesta, ducesque,
Queis Latium, queis nil Graecia majus habet.
Tuque parens patriae, nisi deliquisset in uno,
Quid de te vatem, non meruisse putas?
Imbuit ille animum studiis, & regibus olim
Invia Pieridum per juga rexit iter.
Finxit & os tenerū puero, quo pectora mulces,
Quosque regis populos non sinis esse feros.
Os dedit, & dignos formavit principe mores,
Et docuit quae vos saepe latere solent.
Quid Rex privato, quid distet rege tyrannus,
Quid populus regi debeat, ille Deo.
Hoc duce tu felix; ut Rex sis, sanguinis autor,
[Page 6] Vt reges inter maximus, ille dedit.
His tamen obtrectat meritis latrator Anubis,
Mixtaque vipereo felle venena vomit.
Est furor hic certus, sunt certi signa furoris:
Musa refer tanti quae sit origo mali.
An quibus armatur flammas objecit Erinnys,
Et quod Gorgoneio sibilat angue caput?
An saniem eructans infecit membra veneno
Tartareas monstrum quod cubat ante fores?
Forsitan incautum rabie canis acta momordit,
Aut fera quae mollistamine velataquas.
Forsan equae lentū quod stillat ab inguine virus,
Forsan Echidnaeum causa furoris erat.
Aut curae vigiles, aut dulcis copia Bacchi,
Aut qui corda ferus saepe venenat amor.
Forte etiam tetigit mala gramina; forte viator
Aridus insano proluit ora lacu.
Vel gelidus duro concrevit frigore sanguis,
Vel miser aestivo sub cane fecit iter.
Distrahit in partes animum via caeca furoris,
Haectamen est vero proxima caussa mali.
Forte canis rabidi Batavus puer ore petitus,
In rabiem, ut mos est, actus & ipse fuit.
Vidit Eglishemius, Batavis tunc hospes in oris,
Et medica saevam depulit arteluem.
Fama volat: Medici ad limē fluitundi (que) vulgus
Vndique lymphati, turba timenda, ruunt.
[Page 7] Haud aliter circū glomerantur tecta volucres,
Non expectato cum ruit imbre Notus.
Pars fremit ante fores, pars intra limina, terror
Hinc atque hinc, horret tota furore domus.
Parua Lycaonio rumpuntur tecta tumultu,
Iurares Stygias hic habitare canes.
Quacun (que) ingreditur rabie gens effera semper
It comes, & medici claudit utrum (que) latus.
Hic ululat, latrant alij, fluit omnibus ater
Ore cruor, passim ferrea vincla sonant,
Hinc est prima malilabes, hinc prima furoris
Semina, contracta est transitione lues.
Sic lepra, sic dirae spargunt contagia pestes,
Et scabiem toti fert ovis una gregi.
Tange luem Veneris quae turget nomine, tactus
Damna dabit, lippos aspice, lippus eris.
Sed morbi quid signa juvat, quid dicere causas,
Paeonia tolli si nequit arte malum?
Pro dolor! ista lues non est medicabilis herbis,
Ipsa suum quamvis conferat Ida nemus.
Cū subeunt, pelli possunt medicamine morbi:
Tollere nascentes quae libet herba potest.
Ast vbi facta mora est, sumunt à tempore vires
Nil tum dictamnus, nil panacaea juvat.
Nec quamvis esset caput hoc sanabile succis,
Annueret medicae Cynthius autor opis.
Quam patitur vates facta est injuria Phoebo
[Page 8] Hic memor & forsan criminis ultor erit:
Non impune tulit vati quod fecit Atrides,
Et didicit longas Numinis esse manus.
Nō tamen, hic quanquā spes est exclusa salutis,
Aeger Apollineam spernere debet opem.
Quas miser expirat fugientes naufragus auras
Captat, & in mediis brachia jactat aquis.
Tollere si tantos nescit medicina furores,
Ne possit virus crescere, forte dabit.
ERGO age Eglishemi curā qui suscipis, omnem
Tolle moram, inducias nescit inire furor.
Quadrupedem primo cōstringēs, vincula cen­tum
Inijce, captivi qualia ferre solent.
In facinus ruit omne furor, nisi cōpede fraenes;
Non leo, non tigris plus feritatis habet.
Ipsa furens natum discerpsit Penthea mater;
Te patris obtrivit, parue Learche, furor.
Se quoque Leucothoe cum nato perdidit, Aiax
Ipse suo demens sanguine tinxit humum.
Nec vinclis pressisse satis: nocet halitus oris,
Deterius nullum virus Echidna vomit.
Abde catenatum semoti carceris antro,
Lux ubi nulla micat, vox ubi nulla sonat.
Ipse Deus superis Furias secrevit ab oris,
Mersaque sub terras tecta, laremque dedit.
Expedit & tortis humeros & terga flagellis,
Et latera & geminas saepe secare nates.
[Page 9] Quod caput infestat virus dolor omne revellit,
Corrigit & mores, & fera corda domat.
Hic facit ut saevae mitescant tigridis irae
Et sua crudelis fulmina ponat aper.
Protractū è tenebris interdū merge profundo,
Ut lauet insanum saepius vnda caput,
Cōspectū, nomen (que) horret lymphaticus vndae,
Hic tamen illius saepe levatur ope.
Ferro etiam cohibenda lues: incidere venas
Ne dubita, necte pigra moretur hyems.
Hac ope, quo turgent membris expellere virus,
Aut oneris saltem parte levare potes.
Vulnere tergemino cubitus tundatur uterque,
Vt fluat ex omni viscere tetra lues.
Sed quia sūma petens mētis furor occupat arcē
Prae reliquis ferrum postulat iste locus.
Quae frontē dirimit mediā tibi vena secāda est,
Et quae pone latens nomina puppis habet.
Quae (que) oculis simul exspirant & naribus ignes,
Et cava quae circū tempora vtrin (que) micant,
Haec quoque quae linguā succo lolliginis atrae
Imbuit, auxilium non leve secta dabit.
Si quid adhuc mixtum terrena faece supersit,
Hoc proculè cerebro virus ad ima trahe.
Quae latet in gemino tundatur poplite vena,
Quaeque pedes imos, malleolosque rigat.
Prae reliquis aperire juvat quae spōte tumentes
[Page 10] Virusab extremo podice saepevomunt,
Has resera ferro, vel amaris illine succis,
Et mordace cutem pumice saepefrica.
Aut si forte latent, exugat hirudo cruorem,
Aut aloes aeger pocula plena bibat.
Quinetiam extremis quadrant extrema, furorē
Tollere si ferro non potes, igne doma.
Vre locum capiti cervix ubijungitur, ure
Braehia, mox geminū crus & utrū (que) femur.
Sic grave septeno manabit flumine virus,
Et quod non possunt singula, multa dabunt.
Sunt haec magna quidē; verū est praesentius istis
Auxilium, quoties mens agitata furit.
Sponte sua nemorum siccis in collibus herba
Nascitur, Aonijs non male nota jugis.
Huic folium platani, radix caepae aemula, caulis
Est ferulae, cnici semina, flosque rosae.
Haec reliquas cū condit hyems, aquilonia ridens
Frigora, brumali sub nive surgit humo.
Grata peregrinis est coturnicibus esca;
Creditur & ventrem saepe ciere capris.
Repperit hanc primū, si vera est fama Melampus,
Factus & est medicus, qui modo pastor erat.
Hac ope cum furerent saevae Iunovis ob iras
Praetides, hunc mentem restituisse ferunt.
Haec animi instaurat vires, haec fraena furori
Injicit, & toto corpore virus agit.
[Page 11] Helleborum Graiis, veratrum est dicta Latinis,
Et sua qui invenit nomina ferre dedit.
Quod nigra sit radix, nigrū cognomine dicunt:
Caetera queis radix albicat, alba vocant.
Hinc aegro quaerēda salus. Quibus vndi (que) vectes
Helleboros, centum sub juga coge boves.
Sylva Caledoniae lustranda & Grampius ingens;
Vix quot opus, plantas insula tota dabit.
Omnia vestiga loca, radicesque potentes.
Et folia & flores, semina (que) ipsa lege.
Cūcta manu medica miscēs, simul exprime suc­cos
Quos bibat aegrotus, nec sine faece bibat.
Huiccyathos seu tristishyems, seu torreataestas,
Tres veniente die, tres ab eunte dabis.
His sine nec cererē libet, nec quas dabis vndas.
Et quascunque capit condiat inde dapes.
Auribus hos etiam instillet, vel mansitet ore
Radicem, & fumos naris obaesa trahat,
Anglia quo fumat Peto non indiget aeger,
Hellebori fumus quam magis aptus erit?
Hic dabit auriculis (si quas habet aeger) inaures,
Hic quae promeruit carmine serta dabit.
Et dabit armillas & longa monilia collo;
Ne tamen his sese strangulet ille cave.
Quod si cura comae est, veratri pulvere crines
Spargat odor florum si juvat, inde petat.
Farciat hic capitis malesani tegmina pulvis,
[Page 12] Et vestem & si quae stragula lectus habet.
Deni (que) Eglishemium circum (que) infra (que) supra (que)
Helleboros praeter nil patiare meros.
Miscendum nisi forte illis Cereale papaver,
Quaeque natat mediis alga palustris aquis.
Aut quae Lethaeo liventia poma veneno
Educat, & stirps est vertice, subtus homo.
Helleborusue alter, vel alyssum & ruta canina,
Et faba quae porci fertur, & uva lupi.
Aut cerebri quodcun (que) potest restinguere flā ­mas,
Quicquid & in somnum lumina fessa trahit.
Sed si forte caput non est sanabile succis,
Quos creat Arctoo terra sub axejacens.
Quod juvet, externis aeger sibi quaerat in oris,
Luce quibus Titan dat meliore frui.
Hinc procul, Herculeo perquā vicina sepulchro
Obiacet Euboicis insula parva iugis:
Insula parva quidē, sed faeta potentibus herbis:
Sponte sua faelix omnia fundit humus.
Hic ver assiduum; non urunt frigora terras,
Nec canis I carii rusticus ora timet.
Mens vegeta indigenis, hilaris frons, corpora­sana,
Nulla lues illis, nulla venena nocent.
Non canis hos rabidus, nō laedit aranea morsu,
Vipera nec sese quo tueatur habet.
Anticyram dixere olim; ditissima tellus
Helleboro; has solas insula jactat opes.
[Page 13] Huic noster facie est similis, sed viribus impar;
Virus abest, nostro quod solet esse comes,
Non senibus, non ille nocet puerilibus annis,
Nec canis hunc, gemino cū furit igne, vetat.
Caetera si vincit rabies, has aeger in oras
Naviget: est ipso fonte levanda sitis.
Quae nullo expelli potuit medicamine, Druso
Herculeam tellus depulit ista luem.
Hic quo (que) qui magni Zenonis scripta refellit,
Helleborum prudens non semel ante bibit.
Atque vtinā his aeger purgasset pectora succis,
Ante Deo sacrum quam violasset opus.
Liquisset mentem furor, aut moderatior esset.
Hei mihi nunc seram ferre paramus opem.
Impia crescendo caepit dementia vires,
Vix tribus Anticyris cederet iste furor.
Ne tamē hic animū desponde: vota supersunt:
Quae dare non possunt caetera, posce Deos.
Est locus Ardenna in media, secretus ab omni
Voce, nisi si quae murmura fundat avis.
Desuper horrendus nigra formidine lucus
Imminet, & totum surripit umbra diem,
In medio veteri circundatur area muro;
Hic stat in exigua ligneus aede Deus,
Huberti cognomen habet. Non parva potestas
Numinis, hic quanquā marmora nulla vides.
Res hominum varias sustentans Iuppiter olim
[Page 14] Ingemuit dorso cum grave sensit onus.
Tum primum reliquis ad sese in tecta vocatis
Partem oneris fertur distribuisse Dijs.
Cūctis dat quod agāt: Latio hic favet, alter Ibe­ris;
Tutelare Getes numen, & Indus habet.
Sunt quibus artificū curae est genus omne; pa­tronū
Fur habet, & leno sacrilegus (que) suū.
Abluit hic strumas, alter collyria lippis
Illinit, hic dentes eruit, ille polit.
Et canis & vulpes & habet sua numina porcus;
Suntque quibus curae musca, cicada, pulex.
Singula quis numeret? Nemo indotatus abivit,
Munera restabant distribuenda duo.
Nemo qui viduas thalamis prohibere secūdis,
Nemo qui rabiem pellere posset, erat.
Haec dum detrectant omnes. Hubertus asello
Vectus adest, huic mox optio facta seni est.
Eligo posterius, labor hic minus improbus, in­quit
Vtiliorque aljis, utiliorque mihi,
Ex illo Huberti passim increbrescere nomen,
Dignaque caeperunt surgere templa Deo.
Hic patria, hic sedes, hic magni numinis ara
Inter inhumanos conspicienda lupos.
Vndi (que) dona ferens secū genus omne furentū,
Huc ruit, & multa cum prece poscit opem.
Nō tamen extēplo linquit furor, ante sacerdos
Ter caput irrorans crimina lustrat aquis.
[Page 15] niveā indutus vestem procumbit ad aram,
[...]aucaque ter mussans murmura farre litat.
[...]c ante ora Deivinclis circundatus aeger
[...]ernitur, & supplex oscula figit humo.
[...]fovea est vicina Deo, caput abdit in illam,
[...]ars latet anterior, posteriora patent.
[...]c secat antistes virgis, & verbere denso:
[...]ota venenato terra cruore madet.
[...]c ubi protractus supplex advolvitur arae,
[...]erque Deum inclamat, ter tremit ara sono.
[...]e crucem fronti ferro candente sacerdos
[...]primit, & pura sindone stigma tegit.
[...]c stola sacra Dei est, nullo violabilis aevo,
[...]ecta licet toties, quae fultante manet.
[...]rea tolerare miser jejunia venter
[...]ogitur, herba famem pellit & vnda sitim.
[...] ubi sustinuit rabidus, mirabile dictu,
[...]ens & judicium, quod fuit ante, redit.
[...] Eglishemio quamvis via longa terenda est,
[...]oc sanare caput Numina sola queunt.

VIRTVS NOS ORNAT.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.