MARIAE SCOTORVM REGINAE EPITAPHIVM.

Stemmate Caesareo, & Scotorum, clara, Marito
Rege, ac hoc gnato, qui modo sceptra tenet.
Illa ego, quae sata sum regali stirpe parentum
Hoc tumulo paruo, contumulata tegor.
Hucque meae mentis prauae imperiosa potestas,
Et mea me torsit, próh, temerata fides.
Stemmata nil faciunt, nil prodest sanguine claro
Censeri, si animum deuius error agat.
Disce sequi rectum iustumque; tenentia, colla
Marmora qui, fato nostra resecta, vides.
Discite mortales, quibus est res conscia nostri
Consilij, in dubijs esse pericla vijs.
Atque meo exemplo moniti desistite, nam vos
Certa sed incerto tempore poena manet.
Bis, sapit, alterius qui exemplo motus: & ipso
Sit satis hoc nostro, vos didicisse malo.
I. H. D.

LONDINI Excudebat Joannes Charlewood. pro Roberto VVallie.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.