Memoriae HONORATISSIMI DOMINI FRANCISCI, BARONIS DE UERVLAMIO, VICE-COMITIS SANCTI ALBANI Sacrum.

LONDINI In Officina Iohannis Haviland. 1626.

Lectori S.

QVod praecipuum sibi duxit Honoratissimus Dominus meus, Vice-Comes, Sancti Albani, Academiis, & viris literatioribus ut Cordi esset, id (credo) obti­nuit; quandoquidem insignia haec Amoris & Moestitiae Monumen­ta indicant, quantū Amissio ejus eorundem Cordi doleat. Ne (que) verò parcâ manu Symbolum hoc conjecerunt in eum Musae; (plu­rimos enim, eós (que) optimos Versus apud me contineo;) sed quia ipse mole non delectabatur, Molem haud magnam extruxi. Satis eti­am [Page] sit, ista veluti Fundamenta, praesentis Saeculi nomine, jecisse; Fabricam (puto) hanc exornabit & amplificabit unumquod (que) Sae­culū; Cuinam autem saeculo ulti­mam Manum imponere datum sit, id Deo tantùm & Fatis mani­festum.

G. Rawley. S.T.D.

Deploratio Obitûs omnia doctissimi & clarissimi viri D. Francisci Bacon S. Albanensis.

ALbani plorate Lares, tu (que) optime Martyr,
Fata Verulamii non temeranda senis.
Optime Martyr & in veteres i tu quo (que) luctus,
Cui nil post dirum tristius Amphibalum.

Baconi Opera literaria vocantur ad Rogum.

INstauratio magna; Dicta acutè;
Augmentum geminum Scientiarum,
Et scriptum patriè & dein latinè
Auctu multiplici, profunda Vitae
Mortis (que) Historia, ut lita anne lota
Rivo Nectaris Atticive mellis!
Henricus ne (que) septimus tacetor;
Et quicquid venerum politiorum, &
Si quid praeterii inscius libellûm
Quos magni peperit vigor Baconi.
[Page 2]Plus novem edecumata Musa Musis,
Omnes funebribus subite flammis,
Et lucem date liquidam parenti.
Non sunt saecula digna quae fruantur
Vobis, ah Domino (ah nefas) perempto.
S. Collins. R. C. P.

In Obitum Incomparabilis Francisci Vicecomitis Sancti Albani; Baronis Verulamii.

DVm longi lenti (que) gemis sub pondere morbi
At (que) haeret dubio tabida vita pede;
Quid voluit prudens Fatum, jam sentio tandem:
Constat, Aprile uno te potuisse mori:
Vt Flos hinc lacrymis, illinc Philomela querelis
Deducant linguae funera sola tuae.
Georgius Herbert.

In Obitum Honoratissimi viri ac Domi­ni, D. Francisci de Verulamio, Vicecomitis Sancti Albani, nuperi Angliae Cancellarii.

ADhuc superbis insolente purpurâ
Feretri rapinis Inclytos in tot viros
[Page 3]Sterile Tribunal? cilicio dicas diem,
Saccúm (que) totam facito luxuriem fori.
A Themide libra nec geratur pensilis,
Sed urna, praegrauis urna Verulamii.
Expendat. Eheu! Ephorus haud lancem premit,
Sed Areopagus; nec minor tantus sophos,
Quam Porticus bracchata. Nam vester, scholae,
Gemiscit axis, tanta dum moles ruit.
Orbis soluta cardo litterarii,
Vbi studio coluit togam & trabeam pari.
Qualis per umbras Ditis Euridice vagans
Palpare gestiit Orphëum, quali Orphëus,
Saliente tandem (vix prius crispâ) Styge,
Alite fibras lyrae titillavit manu;
Talis plicata Philolog [...]n aenigmatis
Petiit Baconum vindicem, tali manu
Lactata cristas extulit Philosophia:
Humíque soccis reptitantem Comicis
Non proprio Ardelionibus molimine
Sarsit, sed Instauravit. Hinc politiùs
Surgit cothurno celsiore, & Organo
Stagirita virbius reviviscit Novo.
Calpen superbo Abylám (que) vincit remige
Phoebi Columbus, artibus novis Novum
Daturus Orbem; promovet conamina
[Page 4]Iuvenilis ardor, us (que) ad invidiam trucem
Fati minacis. Quis Senex vel Hannibal,
Oculi superstitis timens caliginem,
Signis Suburram ventilat victricibus?
Quis Milo inultus quercubus bilem movet,
Senecta tauro gibba cùm gravior premit?
Dum noster Heros traderet scientias
AEternitati, prorsus expeditior
Sui sepulchri comperitur artifex.
Placida videtur Ecstasis speculatio,
Quâ mens tueri volucris Idaeas boni
In lacteos properat Olympi tramites.
His immoratur sedibus Domestica,
Peregrina propriis. Redit. Ioculariter
Fugax; vagatur rursus, & rursus redit.
Furtiva tandem seriò, se subtrahit
Totam; gementi, morbido cadaveri
Sic desüescit anima, sic jubet mori.
Agite lugubres Musae, & à Libani jugis
Cumulate thura. Sydus in pyram illius
Scintillet omne; scelus sit accendi rogum
Regum Prometheo culinari foco.
Et si qua fortè ludat in cineres sacros
Aura petulantior, fugámque suadeat,
Tunc flete; lachrymis in amplexus ruent
[Page 5]Globuli sequaces. Denuò fundamine
Ergastuli everso radicitùs tui
Evehere foelix anima, Iacobum pete,
Ostende, & illûc civicam fidem sequi.
E Tripode juris, dictites oracula
Themidos alumnis. Sic (Beaticoelites)
Astraea pristino fruatur vindice,
Vel cum Bacono rursus Astraeam date.
R. P.

Memoriae Meritísque Honoratissimi D. Francisci D. Veru­lamii Vice-Comitis Sant-Albani.

LVgete fletu turbulenta flumina,
Sub calce nata Pegasi,
Rivó (que) nigrum vix trahente pulverem
Limo profana currite.
Viridis (que) Daphnes decidens ramis honos
Arescat infoelicibus.
Quorsum Camaenae laureas inutiles
Moesti colatis hortuli?
Quín vos severis stipitem bipennibus
Vanae secatis arboris!
Vivos reliquit, cui solebat unico
Coronam ferre lauream,
[Page 6]Divûm potitus arce Verulamius
Coronâ fulget aureâ:
Supra coeli terminos sedens amat
Stellas videre cernuus:
Sophiam qui sede caelitum reconditam
Invidit immortalibus,
Aggressus Orbi redditam cultu novo
Mortalibus reducere:
Quo nemo terras incolens majoribus
Donis pollebat ingenj:
Nec ullus aequé gnavitèr superstitum
Themin maritat Palladi.
Adductus istis, dum vigebat, artibus
Aonidum sacer chorus,
In laude totam fudit eloquentiam,
Nihil reliquit fletibus.
Posui Wilhelmus Boswell.

In Obitum Honoratissimi Domini Francisci Baconii, magni nupertotius Angliae Cancellarii. &c.

AVdax exemplum quò Mens humana feratur,
Et Saecli vindex ingeniose tui,
Dum senio macras recoquis foeliciter artes,
Subtrahis & prisco libera colla jugo,
Quo deflenda modo veniunt tua funera? quales
Exposcunt lacrymas, quid sibi fata volunt?
An timuit Natura parens ne nuda jaceret,
Detraxit vestem dum tua dextra sacram?
Ignoti (que) oculis rerum patuere Recessus,
Fugit & aspectum Rimula nulla tuum?
An verò, Antiquis olim data Sponsa Maritis,
Conjugis amplexum respuit illa novi?
An tandèm, damnosa piis at (que) invida caeptis,
Corripuit vitae fila (trahenda) tuae?
Sic ultra vitreum Siculus ne pergeret orbem
Privati cecidit militis ense Senex.
(que) tuos manes ideò (Francisce) tulisti,
Ne non tentandum perficeretur opus.

In eundem.

SVunt qui defuncti vivant in marmore, & aevum
Annosis credant postibus omne suum:
AEre micant alii, aut fulvo spectantur in auro,
Et, dum se ludunt, ludere fata putant.
Altera pars hominum, numerosâ prole superstes,
Cum Niobe magnos temnit iniqua Deos:
At tua caelatis haeret nec Fama Columnis,
Nec tumulo legitur, Siste viator iter:
Siqua Patrem proles referat, non corporis illa est,
Sed quasi de cerebro nata Minerva Iovis:
Primatibi virtus monumenta perennia praestat,
Altera, nec citiùs corruitura, Libri:
Tertia Nobilitas; ducant jam fata triumphos,
Quae (Francisce) tui nil nisi corpus habent.
Vtra (que) pars melior, Mens & bona Fama supersunt,
Non tanti ut redimas vile cadaver habes.
T. Vincent. T. C.

In Obitum nobilissimi Domini Francisci Baronis Verulamii. &c.

VIsa mihi pridem nec in uno vivere posse
Tot bona sunt, unquam nec potuisse mori;
Queis, quasi syderibus coelum, tua vita refulsit,
Et quae sunt fatum cuncta secuta tuum;
Ingenium, & largo procurrens flumine Lingua,
Philosophi pariter, Iuridicí (que) decus.
Nunc video potuisse quidem; sed parcite amici,
Hic si non redeat, non reditura puto.
I. Vincent. T. C.

In obitum Illustrissimi Clarissimí (que) Herois, Domini Francisci Baconi, Baronis de Verulamio, [...].

MVsae fundite nunc aquas perennes
In Threnos, Lacrymásque; Apollo fundat
Quas vel Castalium tenet Fluentum:
Nam Letho ne (que) convenire tanto
[Page 10]Possint naenia parva, nec coronent
Immensa haec modicae sepulchra guttae;
Nervus ingenti, Medulla suadae
Dicendí (que) Tagus, reconditarum
Et gemma pretiosa Literarum,
Fatis concidit, (heu trium Sororum
Dura stamina) Nobilis Baconus.
O quam te memorem Bacone summe
Nostro carmine! & illa gloriosa
Cunctorum monumenta seculorum,
Excusa ingenio tuo, & Minervâ!
Quam doctis, elegantibus, profundis,
Instauratio magna, plena rebus!
Quanto lumine tineas Sophorum
Dispellit veterum tenebricosas
Ex chao procreans novam [...]:
Sic ipse Deus inditum sepulchro
Corpus restituet manu potenti:
Ergo non moreris (Bacone) nam te
A morte, & tenebris, & à sepulchro,
Instauratio magna vindicabit.
R. C. T. C.

In Obitum Honoratissimi Baronis Verulamiensis, &c.

ENiterùm auditur (certè Instauratio magna est!)
Stellatâ Camerâ fulgidus ore Bacon:
Nunc verè albatus, Iudex purissimus audit;
(Cuistola (Christe) tuo sanguine tincta datur.
Integer ut fiat, priùs exuit Ipse Seipsum:
Terra, habeas corpus; (dixit,) & Astra petit.
Sic, sic Astraeam sequitur praenobilis umbra,
Et Verulam verum nunc sine Nube videt.

De Connubio Rosarum.

SEptimus Henricus non aere & Marmore vivit.
Vivit at in chartis (Magne Bacone) tuis.
Iunge duas (Henrice) Rosas; dat mille Baconus;
Quot verba in Libro, tot reor esse Rosas.
T. P.

In obitum nobilissimi doctissimi (que) viri Dom. Fran: Bacon, Baronis Verulamiensis, &c.

SIc cadit Aonii rarissima Gloria coetûs?
Et placet Aoniis credere semen agris?
Frangantur Calami, disrumpantúrque libelli,
Hoc possint tetricae si modo jure Deae.
Heu quae lingua silet, quae jam facundia cessat,
Quò fugit ingenii Nectar & Esca tui?
Quomodo Musarum nobis contingit Alumnis
Vt caderet nostri praeses Apollo chori?
Si nil cura, fides, labor, aut vigilantia possint,
Síque feret rapidas, de tribus una, manus;
Cur nos multa brevi nobis proponimus aevo?
Cur putri excutimus scripta sepulta situ?
Scilicet ut dignos aliorum à Morte labores
Dum rapimus, nos Mors in sua jura trahat.
Quid tamen incassum nil proficientia fundo
Verba? quis optabit tereticente, loqui?
Nemo tuam spargat violis fragrantibus urnam,
Nec tibi Pyramidum mole sepulchra locet;
Nam tua conservant operosa volumina famam,
Hoc satis, haec prohibent te monumenta mori.
Williams.

In obitum Honoratissimi Domini, D. Francisci Vicecomitis Sancti Albani, Baronis Verulamij, viri Incomparabilis.

PArcite: Noster amat facunda silentia luctus,
Postquam obijt solus dicere qui potuit:
Dicere, quae stupeat Procerum generosa corona,
Nexaque sollicitis soluere Iurareis.
Vastum opus. At nostras etiam Verulamius artes
INSTAVRAT veteres, condit & illenouas.
Non qua maiores: Penitos verum ille recessus
NATVRAE, audaci prouocat ingenio.
Ast Ea, siste gradum, serisque nepotibus, (inquit,)
Linque quod inuentum saecla minora iuuet.
Sit satis, his sese quod nobilitata Inuentis,
Iactent ingenio tempora nostra tuo.
Est aliquid, quo mox ventura superbiet aetas;
Est, soli notum quod decet esse mihi:
Sit tua laus, pulchros Corpus duxisse per artus,
Integra cui nemo reddere membra queat:
Sic opus artificem infectum commendat Apellem,
Cum pingit reliquam nulla manus Venerem.
Dixit, & indulgens caeco Natura furori,
Praesecuit vitae Filum Operisque simul.
[Page 14]At Tu, qui pendentem audes detexere telam,
Solus quem condant haec monumenta scies.
H. T. Coll. Trin. Socius.

In obitum Nobilissimi-viri, Fran­cisci Domini Verulam, Vicecomitis Sancti Albani.

TEtandem extincto secum Mors laeta triumphat,
Atque ait; Hoc maius sternere nil potui;
Hectora magnanimum solus lacerauit Achilles,
Obrutus ac vno vulnere Caesar obit:
Mille tibi morbos dederat mors, spicula mille,
Credibile est aliter te potuisse mori?
Tho. Rhodes Col. Regal.

In Clarissimi viri Francisci Bacon, Ba­ronis de Verulamio, Vicecomitis Sancti Albani, memoriam.

NAturae vires pandens, Artisque labores,
Arte potens quondam studio indagauit anhelo
Anglus, Rogerius Bacon, celeberrimus olim:
Optica qui chymicis, physicisque mathemata iungens,
Perspectiua, suae prae clara molimina mentis,
[Page 15]Viuit in aeternûm praeclarae munere famae.
Anglus & alter erat clarus Bacon Iöannes,
Abdita Scripturae reserans Oracula Sacrae.
Stirps BACONIADVM quamuis generosa Britannis
Pignora plura dedit, longè celebrata per orbem;
FRANCISCVM tandem tulit hunc: generosior alter
Ingenio quisquamne fuit? maiora capessens?
Ditior Eloquio? compluraque mente reuoluens?
Scripta docent; Veterum queis hic monumēta Sophorū
Censurâ castigat acri; exiguoque libello
Stupendos ausus docet INSTAVRATIO MAGNA;
Ventorum Historiae; Vitaeque & Mortis imago.
Quis mage Magnanimus Naturam Artes (que) retexens?
Singula quid memorem, quae multa & clara supersunt?
Pars sepulta iacet; parti quoque visere Lucem
Rawleyus praestat Francisco fidus Achates.
Robertus Ashleyus Medio-Templarius.

In Domini Francisci Baconi iam mortui Historiam vitae & Mortis.

HIstoriae scriptor Vitae Mortisque Bacone,
Sera mori, ac semper viuere digne magis;
Cur adeo aeternas praefers extincte tenebras,
Nosque haud victuros post te ita tecum aboles?
Nostrûm omniū Historiam Vitae mortis (que) (Bacone)
Scripsti; quaeso tuam quis satis historiam
Vel Vitae, vel Mortis, ïo? quin cedite Graij,
Cede Maro Latiâ primus in historiâ.
Optimus & fandi, & scribendi, & nomine quo non
Inclytus, eximius consilio atque scholâ;
Marte idem, si Mars artem pateretur, & omni
Excellens titulo semihomoque ac studio;
Temptor opum, atque aurum tenui dum posthabet aurae,
Terrea regna polo mutat, & astra solo.

In eundem virum eloquentissimum.

Viderit vtilitas, Moniti meliora, sed adde
Ex Ithacâ, Fandi fictor, & omne tenes.
E. F. Regal.

In obitum literatissimi iuxta ac nobilissimi viri Francisci Domini Verulam Viceco­mitis Sancti Albani.

OCcidit ante diem Musarum Phosphorus! ipsa
Occidit ah Clarij cura, dolorque Dei.
Deliciae (Natura) tuae; Mundique Baconus:
Mortis (quod mirum est) ipsius ipse dolor.
Quid non crudelis voluit sibi Parcalicere?
Parcere Mors vellet, noluit illa tamen.
Melpomene obiurgans hoc nollet ferre; deditque
Insuper ad tetricas talia dicta Deas.
Crudelis nunquam verè priùs Atropos; Orbem
Totum habeas, Phoebum tu modo redde meum.
Heimihi! nec caelum, nec mors, nec Musa ( Bacone)
Obstabant Fatis, nec mea votatuis.

In obitum eiusdem.

SIrepetes quantum Mundo Musisque ( Bacone)
Donasti, vel si Creditor esse velis;
Conturbabit Amor, Mundus, Musaeque, Iouisque
Arca, Preces, Caelum, Carmina, Thura, Dolor;
Quid possunt Artes, quidue inuidiosa Vetustas?
Inuidiam tandem desinat esse licet.
Sustineas faelix, maneasque ( Bacone) necesse est,
Ah Natura nihil, quod Tibi soluat, habet.

In obitum eiusdem, &c.

SI nisi qui dignus, nemo tua fata ( Bacone)
Fleret, erit nullus, credito nullus erit.
Plangite iam verè Clio, Cliûsque Sorores,
Ah decima occubuit Musa, decusque chori.
Ah nunquam verè infaelix priùs ipsus Apollo!
Vnde illi qui sic illum amet Alter erit?
Ah numerum non est habiturus; iamque necesse est,
Contentus Musis vt sit Apollo nouem.

Ad vtrasque Academias carmen [...].

SImea cum vestris valuissent vota Sorores,
(Ah venit ante suum nostra querela diem!)
Non foret ambiguum nostri certamen Amoris,
(Et pia nonnunquam lis in Amore latet:)
Nos nostrum lacrymis, & Te potiremur Apollo
Delicium patriae (docte Bacone) tuae.
Quid potuit Natura magis, virtusue? dedisti
Perpetui fructum nominis inde tui.
[Page 19]Cum legerent nostri pars te prudentior aeui,
Vnum iurabant vsque decere loqui.
Hunc nimiùm tetricae nobis, Vobisque negarunt
(Ah sibi quid nolunt saepe licere) Deae.
Dignuserat caelo, sed adhuc tellure morari,
Protali quae sunt improba vota viro?
O faelix Fatum! cum non sit culpa ( Bacone)
Mortem, sed faelix gloria, flere tuam.
Sistite iam meritos fletus, gemitusque Sorores,
Non potis est maestos totus inire rogos.
Et noster, vesterque fuit: lis inde sequuta est,
Atque vter maior sit dubitatur Amor.
Communis dolor est, noster, vesterque: iacere
Vno non potuit tanta Ruina loco.
Guiliel. Loe. Coll. Trinit.

In obitum Illustrissimi Domini Veru­lamij, Vicecomitis Sancti Albani.

DVm scripturiuit multùm Verulamius Heros,
Imbuit & crebris saecla voluminibus:
Viderat excultos Mors dudum exosalibellos,
Scriptanec infaelix tam numerosa tulit.
[Page 20]Odit enim ingenij monumenta perennia, quaeque
Funereos spernunt aemula scriptarogos.
Ergo dum calamum librauit dextera, dum (que)
Lassauit teneras penna diserta manus;
Nec dum finitam signârat pagina chartam
Vltima, cùm nigrum Theta coronis erat:
Attamen & viuent seros aditura nepotes,
Morte velinuitâ, scripta ( Bacone) tua.
Iacobus Duport. T. C.

Ad Viatorem, Honoratissimi Domini, FRANCISCI Domini VERVLAM, Monumentum inspicientem.

MArmore Pieridum gelido Phoebique Choragum
Inclusúmne putes, stulte Viator? abi:
Fallere: jam rutilo Verulamia fulget Olympo:
Sydere splendet Aper magne Iacobe tuo.

In obitum illustrissimi & spectatissimi tum à literis tum à prudentiâ & natiuâ nobilitate viri, D ni Francisci Bacon, Vicecomitis S ti Albani, &c.

NOn ego, non Naso si viueret ipse litaret
Exequijs versumagne Bacone tuis.
Deducti veniunt versus à mente serenâ,
Nubila sunt fato pectora nostra tuo.
Replesti mundum scriptis, & saecula famâ,
Ingredere in requiem, quando ita dulce, tuam.
Et tibi Doctrinae Exaltatio scripta ( Bacone)
Exaltat toto iam caput orbe tuum.
Curta cano, quin nulla magis; sin carmina vitae
Te reparare tuae, quanta ( Bacone) darem?
C. D. Regal.

In obitum Honoratissimi Domini, D ni. Francisci Baronis de Verulamio, Vicecomitis S. Albani.

QVi fuit Legis Moderator, illâ
Lege solutus, reus ipse mortis
Sistitur, nostram politeia turbat
Sic Radamanthi.
Qui Nouo summum Sophiae Magistrum
Organo tandem docuisset vti,
Mortis Antiquâ methodo coactus
Membra resoluit.
[Page 22]Quippe praemissis validè nociuis
Parca conclusum voluit supremum
Huic diem, sensus ratioue fatis
Insit iniquis.
Multa qui haud vno reuelanda sêclo
[...] Naturae patefecit, ipse
Iusta Naturae facili Nouercae
Debita soluit.
Artium tandem meliore venâ
Occidit plenus, moriens (que) monstrat
Quam siet longa Ars, breuis atque vita,
Fama perennis;
Qui fuit nostro rutilans in orbe
Lucifer, magnos & honoris egit
Circulos, transit, proprio (que) sulget
Fixus in orbe.

Carmen sepulchrale.

SVb tumulo est corpus, (non debita praeda sepulchri)
Virtutum exterius nomina marmor habet;
Sic pia saxa loqui docuit Vestigia figens
Marmore in hoc Virtus, ipsa datura fugam:
[Page 23]Nostra dabunt tumulum (que) aeternum Corda, loquantur
Vt famam illius saxa homines (que) simul.
Henr. Ferne Trin. Coll. So.

Ad Statuam literatissimi veréque nobi­lissimi viri D ni Francisci Bacon.

OCtoginta negat qui te numerasse Decembres,
Frontem, non libros inspicit ille tuos:
Nam virtus si cana senem, si serta Mineruae,
Reddant; vel natu Nestore maior eras.
Quod si Forma neget, Veterum Sapientia monstret;
Longaeuae aetatis tessera certa tuae.
Viuere namque diu Cornicum condere lustra
Non est, sed vitâ posse priore frui.
G. Nash Aul. Pem.

De Inundatione nuperâ Aquarum.

SOluerat Eridanus tumidarum flumina aquarum:
Soluerat; & Populis non leuis horror erat:
Quippe grauis Pirrhae metuentes tempora cladis
Credebant simili crescere flumen aquâ.
[Page 24]Ille dolor fuerat saeuus, lachryme (que) futuri
Funeris, & Iustis dona paranda nouis.
Scilicet & Fluuios tua (vir celeberrime) tangunt
Funera, nedum Homines, moesta (que) corda virûm.
Iames.

In obitum Honoratissimi Viri Francisci Bacon, Vice-comitis SANCTI ALBANI, Baronis de VERVLAM, &c.

ERgo Te quoque flemus? & aeternare Camenas
Qui poteras, poteras ipse ( Bacone) mori?
Ergo nec aethereâ fruerêre diutiùs aurâ?
(Indigni scriptis Ventus & Aura tuis;)
Scilicet indomiti tandem vesania Fati
Placari voluit nobiliore rogo:
Saeua (que) vulgares iam dedignata triumphos
Ostendit nimio plus licuisse sibi:
Vna (que) lux tanti nunc luctûs conscia, peste
Insclitâ quanti nec prior annus erat.
R. L.

In obitum Nobilissimi viri, Fran­cisci Baconis, olim magni Sigilli ANGLIAE Custodis.

QVid? an apud Deos coorta lis fuit?
An aemulum senex Saturous filium
Iouem vocauit in ius, rur sùs expetens
Regnum? sed illic Aduocatum non habens
Relinquit astra, pergens in terras iter,
Vbi citò inuenit parem sibi virum,
Baconem scilicet, quem Falce demetens
Ius exequi coëgit inter Angelos,
Et ipsum se Iouémque filium suum.
Quid? an prudentiâ Baconis indigent
Dei? vel liquerit Deos Astraea?
Ita est: abiuit: ipsa (que) astra deserens,
Ministrabatur huic Baconi sedulè.
Saturnus ipse non faelicioribus
Degebat aeuum saeculis, quibus nomen
Vel aureum fuit, (sunt haec poetica)
Quàm judicante nos Bacone degimus:
Beatis ergo nobis numina inuidentia,
Volebant gaudium hoc commune demere:
Abijt, abijt: sat hoc doloribus meis
[Page 26]Est protulisse: non dixi est mortuus:
Quid est opus iam vestimentis atris? en en
Arundo nostra tincturâ fluit nigrâ;
Camaenarumque fons siccum se fecerit,
In lacrymas minutas se dispertiens:
Frequentibus (que) nimbis Aprilis madet
Dolores innuens: quippè insolentiùs
Furit fraterna ventorum discordia:
Vterque scilicet gemens non desinit
Ab intùs altius suspirium trahens.
O omnibus Bone, vt videntur omnia
Amâsse te viuum, & dolere mortuum!
Henr. Ockley C. Tr.

In Languorem diuturnum, sed mortem Inopinatam, Nobilissimi Domini sui, Vice-Comitis S ti Albani.

MOrs priùs aggressa est, fuit inde repulsa; putabam
Incepti & sceleris poenituisse sui.
Callidus obsessas vt Miles deserit vrbes
Incautis posito quò ferat Arma metu;
Mors pariter multùm hunc vulnus defendere doctum,
Auerso à Musis Lumine saeua ferit.
Quam cupiam Lacrymis oculos absumere totos;
Nostra sed heu Libris Lumina seruo suis.
Sic Maculis chartam lugentem emittere cordi est;
Nil salis hic nisi quod Lacryma salsa dedit.
Guil. Atkins Dominationis suae Seruus Domesticus.

In obitum Domini Francisci Baconi, Baronis de Verulamio, & totius Angliae nuperi CANCELLARII.

DVm moriens tantam nostris Verulamius Heros
Tristitiam Musis, luminaque vda facit:
Credimus heu nullum fieri post fata beatum,
Credimus & Samium desipuisse senem.
Scilicethic miseris, foelix nequit esse, Camaenis,
Nec se quam Musas plus amat iste suas.
At luctantem animam Clotho imperiosa coëgit
Ad coelum inuitos traxit in astra pedes.
Ergone Phoebeias iacuisse putabimus artes?
Atque herbas Clarij nil valuisse Dei?
Phoebus idem potuit, nec virtus abfuit herbis,
Hunc artem atque illas vim retinere putes:
[Page 28]At Phoebum (Vtmetuit ne Rex foretiste Camaenis)
Riuali medicam crede negasse manum.
Hinc dolor est; quod cum Phoebo Verulamius Heros
Maior erat reliquis, hac foret arte minor.
Vos tamen ô, tantùm Manes atque Vmbra, Camaenae,
Et poenè inferni pallida turba Iouis,
Si spiratis adhuc, & non lusistis ocellos,
Sed neque post illum vos superesse putem:
Si vos ergo aliquis de morte reduxerit Orpheus,
Istaque non aciem fallit imago meam:
Discite nunc gemitus, & lamentabile carmen,
Ex oculis vestris lacryma multa fluat.
En quam multa fluit? veras agnosco Camaenas
Et lacrymas, Helicon vix satis vnus erit;
Deucalionaeis & qui non mersus in vndis
Pernassus (mirum est) hisce latebit aquis.
Scilicet hic perijt, per quem vos viuitis, & qui
Multâ Pierias nutrijt arte Deas.
Vidit vt hic artes nullâradice retentas,
Languere vt summo semina sparsa solo;
Crescere Pegaseas docuit, velut Hasta Quirini
Creuit, & exiguo tempore Laurus erat.
Ergo Heliconiadas docuit cum crescere diuas,
Diminuent huius secula nulla decus.
[Page 29]Nec ferre vlterius generosi pectoris aestus
Contemptum potuit, Diua Minerua, tuum.
Restituit calamus solitum diuinus honorem,
Dispulit et nubes alter Apollo tuas.
Dispulit et tenebras sed quas obfusca vetustas,
Temporis et prisci lippa senecta tulit;
Atque alias methodos sacrum instaurauit acumen,
Gnossiaque eripuit, sed sua fila dedit.
Scilicet antiquo sapientum vulgus in aeuo
Tam claros oculos non habuisse liquet;
Hi velut Eoo surgens de littore Phoebus,
Hic velut in mediâ fulget Apollo die:
Hi veluti Typhis tentârunt aequora primùm,
At vix deseruit littora primaratis,
Pleiadas hic Hyadas (que) atque omnia sydera noscens,
Syrtes, atque tuos, improba Sylla, canes;
Scit quod vitandum est, quo dirigat aequore nauem,
Certiùs et cursum nautica monstrat acus:
Infantes illi Musas, hic gignit adultas;
Mortales illi, gignit at iste Deas.
Palmam ideo reliquis Magna Instauratio libris
Abstulit, & cedunt squalida turba sophi.
Et vestita nouo Pallas modò prodit amictu,
Anguis depositis vt nitet exuuijs.
[Page 30]Sic Phoenix cineres spectat modò nata paternos,
AEsonis & redijt prima iuuenta senis.
Instaurata suos & sic Verulamia muros
Iactat, & antiquum sperat ab inde decus.
Sed quanta effulgent plus quam mortalis ocelli
Lumina, dum regni mystica sacra canat?
Dum sic naturae leges, arcana (que) Regum,
Tanquam à secretis esset vtrisque, canat:
Dum canat Henricum, qui Rex, idem (que) Sacerdos,
Connubio stabili iunxit vtramque Rosam.
Atqui haec sunt nostris longè maiora Camaenis,
Non haec infoelix Granta, sed Aula sciat:
Sed cum Granta labris admouerit vbera tantis
Ius habet in laudes (maxime Alumne) tuas.
Ius habet, vtmoestos lacrymis extingueret ignes,
Posset vt è medio diripuisse rogo.
At nostrae tibi nulla ferant encomia Musae,
Ipse canis, laudes & canis inde tuas.
Nos tamen & laudes, quâ possumus arte, canemus,
Si tamen ars desit, laus erit iste dolor.
Tho. Randolph. T. C.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.