In Obitum MARIAE FETHERSTONE, HENRICI FETHERSTONE, BIBLIOPOLAE LONDINENSIS, Moestissimi Mariti vxoris Optimae.

Aetas, ingenium, genius, Mihi Musa, negarant;
Obstupui, titulum relego; dant NOMINA Carmen,
Res varias hominum, spes veras, praemia certa.
QVid MARIA est? Marè! quid FETHERSTONE? Pluma lapis (que)!
Ʋiuitur his vicibus: Nomen & omen habet.
Quid Mare dat certi? quid vitae? Incertum! Habet vnum
Ista ratum, constans in leuitate mare est.
Aequora vt aequa vident, stridet mox Aeolus, antra
Horrida Ditis erunt, quae modò regna Jouis:
Ʋita ita; flos, foenum (que) sumus, fluimus, fuimus (que)
Vndae [...] [...]mbra sumus, Pluma [...] [...]t.
Pluma-lapisque sumus. Sine pond [...] p [...],
Modia cum duris, Pluma-lapisque son [...]t.
Saxa per & scopulos grauis est via vita, leuis (que)
Fumus es, es funus, Pluma-lapisque simul.
Heu status instabilis! Mare Mundus, plu [...]que vita est:
Quid leuius? ventis sunt data pluma, mare.
Quid grauius Saxo? Perit en tibi naufraga puppis
Ipsa suis scopulis, cautibus ipsa suis.
Moleruit sua: cùm viuimus, ivimus, eheu
Ʋiximus: Igne suo lux oritur, moritur.
Sic mare, pluma, lapis MARIA est: Myrrha, atque Magistra,
Exaltata, maris, dicitur, & Domina.
Myrrha maris MARIA est, Domino quae sancta Sacerdos
Non dat thura, sacro S B dedit igne Deo.
Hinc mari [...] est domina, hinc alijs, mare, facta magistra
Exemplo, mundi, vincere docta docens.
Exaltata supra mare, plumas, saxa; fide olim.
Quem peperit mater, filia nunc fruitur.
Dulce fluit mare, molle iacet pluma, & petra firma est,
Ʋita, quies, templum, cuncta, DEVS, MARIAE est.
Hinc MARIA est mare vitae, pluma fit Angelus; Arx est,
Genma (que), Templa, Lapis, tuta, decora, sacra.
Ergo Neandia
hoc illi no­men à Patre fuit; est à Patre Deo.
vale, noua Caelicola, ecce triumphat
Jessiades, Golias ense suo perijt.
Sic Mors morte perit, Satan, Peccata, Dolores,
Et necis artifices morte tua pereunt.
[...] pia: pace quiescunt
Exu [...] TE reducem reduces
CHRISTE; mori moritur posse; atque sepulta sopita.
Sustulit [...] dies, reddet & alma dies.
En cadit atque redit Solaureus; en sata Mater
Terra fouet, messis quae potiora facit.
Ergo vales: valeant mala cuncta. Animam PATER, artus

Mater, vter (que) suum, more & amore tenent. PLVMA LAPISque vale, valeat MARE: terque quaterque (Eternum salue Dia) beata vale. PONIT EI ( [...]EV [...]VONDAM) CONSORS. A. D. 1623. PEREGRINVS AT AVTHOR: FVNERA PO [...]T VIVIT VIRTVS. A. Aes. 33. [...]N ANNVS, ET AETAS.

Ad HEN. F. de MARIA FETHERSTONE Anagramma,

Mira, honesta feret.

MIRA & HONESTA FERET jam famâ quae tulit olim Nota Viro; semper fert (que) refert (que) DEO.

I am far the honester.

FAr the honest [...]r I am, Aliud Ang. grieue not, Death was but her owne death,
Now do I li [...]; Sinne, Griefe, Death, ills impossible are made.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.