ad M. Titinium. sueton. De rhet. 2. L. Plotius Gallus. de hoc CICERO in epistula ad M. Titinium sic refert; Equidem memoria teneo pueris nobis primum Latine docere coepisse L. Plotium quendam. ad quem cum fieret concursus quod studiosissimus quisque apud eum exerceretur, dolebam mihi idem non licere. continebar autem doctissimorum hominum auctoritate qui existimabant Graecis exercitationibus ali melius ingenia posse. ad cornelium nepotem lib. ii. Macrob. sat. II 1. 14 Cicero - in libro epistularum ad Cornelium Nepotem secundo sic ait; Itaque nostri, cum omnia quae dixissemus "dicta! essent, quae facete et breviter et acute locuti essemus ea proprio nomine appellari "dicta! voluerunt. ad eundem ex libro incerto. Priscianus VIII 4. 17 # Ii. P. 383. 1 Keil. CICERO ad Nepotem; Hoc restiterat etiam, ut a te fictis adgrederer donis "adgrederer! passive dixit, ?\enedreuq3w?. in eodem; Qui habet ultro appetitur, qui est pauper aspernatur, passive, ?\ecouqene3itai?. Suetonius div. iul. 55 Cicero - ad Cornelium Nepotem de eodem Caesare ita scripsit; Quid; oratorum quem huic antepones eorum qui nihil aliud egerunt; quis sententiis aut acutior aut crebrior; quis verbis aut ornatior aut elegantior; Ammianus Marcellinus XXI 16. 13 Ut Tullius quoque docet crudelitatis increpans Caesarem in quadam ad Nepotem epistula; Neque enim quicquam aliud est felicitas, inquit, nisi honestarum rerum prosperitas; vel, ut alio modo definiam, felicitas est fortuna adiutrix consiliorum bonorum, quibus qui non utitur felix esse nullo pacto potest. ergo in perditis impiisque consiliis quibus Caesar usus est, nulla potuit esse felicitas; feliciorque meo iudicio Camillus exsulans quam temporibus isdem Manlius, etiam si, - id quod cupierat, - regnare potuisset. Idem XXVI 1. 2 Haec quidam veterum formidantes cognitiones actuum variorum stilis uberibus explicatas non edidere superstites, ut in quadam ad Cornelium Nepotem epistula Tullius quoque testis reverendus adfirmat. ad caesarem epist. lib. I. Nonius P. 270. 15 Et P. 319 Sq. M. Tullius epistularum ad Caesarem lib. i; Tunc cum ea quae es ab senatu summo cum honore tuo consecutus. Non. P. 287. 25 M. Tullius in epistula ad Caesarem lib. i; Balbum quanti faciam quamque ei me totum dicaverim, ex ipso scies. Non. P. 327. 5 M. Tullius epistularum ad Caesarem lib. i; Debes odisse improbitatem eius, quia impudentissimum nomen delegerit. Non. P. 413. 29 M. Tullius epistularum ad Caesarem lib. i; ut sciret tuenda maiore cura esse quam parta sunt. Non. P. 305. 8 M. Tullius epistularum ad Caesarem lib. i; Itaque vereor ne ferociorem faciant tua tam praeclara iudicia de eo. Non. P. 369. 30 M. Tullius in epistulis ad Caesarem lib. i; quod sapientes homines ac boni putant. ad eundem epist. lib. ii. Non. P. 32. 16 "monumenti! proprietatem a monendo M. Tullius exprimendum putavit ad Caesarem epistularum lib. iI; Sed ego quae monumenti ratio sit nomine ipso admoneor; ad memoriam magis spectare debet posteritatis quam ad praesentis temporis gratiam. Non. P. 340. 15 "locandi! significatio manifesta est, ut aut operis locandi aut fundi. M. Tullius epistularum ad Caesarem lib. iI; vel quod locatio ipsa pretiosa. ad eundem epist. lib. iii. Non. P. 286. 12 M. Tullius ad Caesarem lib. iII; quae si videres non te exercitu retinendo tuereris sed eo tradito aut dimisso. Non. P. 436. 25 M. Tullius - ad Caesarem lib. iII; Amici non nulli a te contemni ac despici et pro nihilo haberi senatum volunt. ad eundem ex libro incerto. Nonius P. 270. 20 M. Tullius ad Caesarem; Extrema vero nec quanta nec qualia sint verbis consequi possum. Non. P. 336. 22 M. Tullius epistularum ad Caesarem; Iam amplitudinem gloriamque tuam magno mihi ornamento et esse et fore existimo, quid me levas cura. fragmentum epist. caesaris ad ciceronem. charisius i P. 126. 9 Keil. verrius Flaccus, inquit Plinius, eorum nominum quae ns finiuntur casu nominativo ablativus in e dirigendus est. itaque Caesar epistularum ad Ciceronem; neque, inquit, pro cauto ac diligente se castris continuit. ad caesarem iuniorem epist. lib. I. Nonius. P. 238. 2 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; et aut ad consules aut ad te aut ad Brutum adissent, his fraudi ne esset quod cum Antonio fuissent. Non. P. 239. 22 Et 383. 7 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Roga ipsum quem ad modum ego eum Arimini acceperim. Non. P. 252. 19 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; sed cito paenituit domumque rediit, ceteri cunctabantur. Non. P. 255 Sq. M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Neminem tibi profecto hominem ex omnibus aut anteposuissem umquam aut etiam comparassem. Non. P. 269. 2 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; in singulas tegulas impositis [sescenti] sescenties confici posse. Non. P. 269. 17 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Bellum, ut opinio mea fert, consensu civitatis confectum iam haberemus. Non. P. 283 Sq. M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Ne res duceretur, fecimus ut Hercules Antonianus in alium locum transferretur. Non. P. 298. 20 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Ex ceteris autem generibus tunc pecunia expedietur, cum legionibus victricibus erunt quae spopondimus persolvenda. Non. P. 328. 18 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; sed quod viderem nomine pacis bellum involutum fore. Non. P. 356. 13 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Erat opinio bona de Planco, bona de Lepido. Non. P. 371. 7 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; tu si meam fidem praestiteris, quod confido te esse facturum. Non. P. 380. 29 "relatum! dicitur "perlatum,! dictum a M. Tullio ad Caesarem iuniorem lib. i; Sed haec videbimus, cum legati responsa rettulerint. Non. P. 394. 7 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; cum iter facerem ad Aquilam Claternam tempestate spurcissima. Non. P. 419. 13 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; qui si nihil ad id beneficium adderes quo per te me una cum re publica in libertatem vindicavissem. Non. P. 436. 17 "ignoscere! et "concedere! quem ad modum inter se distent aperit M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Quod mihi et Philippo vacationem das, bis gaudeo; nam et praeteritis ignoscis et concedis futura. Non. P. 538. 24 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. i; Pridie Non. Feb. cum ad te litteras mane dedissem, descendi ad forum sagatus, cum reliqui consulares togati vellent descendere. ad eundem epist. lib. ii. Nonius P. 33. 13 M. Tullius ad Caesarem iuniorem epistularum lib. iI; sed ita locutus insulse est ut mirum senatus convicium exceperit. Non. P. 33. 21 M. Tullius ad Caesarem iuniorem II libro; in quo tua me provocavit oratio, mea consecuta est segnis. Non. P. 273. 4 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iI; cum constaret Caesarem Lupercis id vectigal dedisse. qui autem poterat id constare; Non. P. 288. 25 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iI; ad statuam nescio cuius Clodi, quam tum restitui iussisset Ancone, cum hero deiectam esse ex senatus consulto. Non. P. 322. 12 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iI; insolens, adrogans, iactans. Non. P. 344. 21 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iI; quem perisse ita de re publica merentem consulem doleo. Non. P. 389. 27 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iI; scriptum erat equestre proelium valde secundum, in his autem potius adversum. Non. P. 462. 10 "locupletis! non magnarum opum tantum modo sed et ad quamlibet rem firmos et certos M. Tullius dici voluit ad Caesarem iuniorem lib. iI; nihil omnino certi nec locupletem ad hoc auctorem habebamus. Non. P. 539. 3 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iI; Antonius demens ante lucem paludatus. ad eundem epist. lib. iii. Non. P. 329. 26 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iII; Itaque in eam Pansa vehementer est invectus. Non. P. 426. 12 M. Tullius ad Caesarem iuniorem lib. iII; Ego autem antiquus sum, oriundus Scythis, quibus antiquior laetitia est quam lucrum. ad eundem ex libro incerto. Non. P. 356. 22 M. Tullius ad Caesarem iuniorem; Posthac quod voles a me fieri scribito; vincam opinionem tuam. Non. P. 362. 24 M. Tullius ad Caesarem iuniorem; promissa tua memoria teneas. ad C. Pansam epist. lib. I. Non. P. 509. 17 M. Tullius ad Pansam lib. i; De Antiocho fecisti humaniter, quem quidem ego semper dilexi meque ab eo diligi sensi. - Priscian. XV 3. 13 III P. 70. 13 Keil. cicero - ad Pansam I; De Antiocho fecisti humaniter. Non. P. 126. 18 M. Tullius ad Pansam lib. i; quorum erupit illa vox, de qua ego ex te primum quiddam inaudieram. ad eundem epist. lib. iii. Non. P. 92. 21 Cicero - ad Pansam lib. iII; nos Ventidianis rumoribus concalfacimur. ad eundem ex libro incerto. Gramm. inc. de dub. nom. v. P. 572. 17 Keil. barones dicendum, sicut CICERO ad Pansam. ad A. Hirtium epist. lib. ii. $Nonius P. 204. 14 M. Tullius ad Hirtium lib. iI; Qua in re si mediocriter lapsus sum, defendes meum tolerabile erratum. ad eundem epist. lib. v. Non. P. 37. 24 M. Tullius - ad Hirtium lib. v; et quoniam, ut hoc tempus est, nihil habeo patriae quod impertiam. ad eundem epist. lib. vii. Non. P. 437. 29 M. Tullius ad Hirtium lib. vII; Cum enim nobilitas nihil aliud sit quam cognita virtus, quis in eo, quem inveterascentem videat ad gloriam, generis antiquitatem desideret; ad eundem epist. lib. ix. Non. P. 450. 2 M. Tullius - ad Hirtium lib. vIIII; Dicis, quasi istuc intereat. nescio, nisi tamen erat mihi iucundum severitus ne qui casum perimeret superioris .. ad eundem ex libro incerto. Non. P. 212. 14 "lutum! genere neutro; et apud Ciceronem in epistulis ad Hirtium lectum est plurali numero; luta et limum adgerebant. - Cf. capri orthogr. VII P. 101. 16 Keil. hoc lutum atque macellum ?)Enik3ws; exire memento, Memmius ista macella licet, Caesar luta dicat. ad M. Brutum epist. lib. I. Servius ad Verg. aen. VIII 395 CICERO primo libro ad Brutum; si Pompeius non ex alto peteret et multis verbis me iam hortaretur. ad eundem epist. lib. vii. Non. P. 296. 8 M. Tullius epistula ad Brutum lib. vII; His contraria atque parata ut esse soleat expertus sum. ad eundem epist. lib. viii. Non. P. 527. 25 "vel! pro "etiam! est. M. Tullius epistula ad Brutum lib. vIII; et quod te tantum amat, ut vel me audeat provocare. ad eundem ex libris incertis. Isidorus different. 17 T. V. P. 4 Areval. inter "amare! et "diligere! putat differre CICERO saepiusque sic utitur ut distinguat atque "amare! ponat pro "ardenter amare", at diligere! pro "levius amare,! sicut in epistulis ad Brutum; Vale, inquit, et nos ama vel, si id nimis est, dilige. Id. Ib. et rursus; Sic igitur facies, me aut amabis aut, quo contentus sum, diliges. - Non. P. 421. 27 Inter "amare! et "diligere! hoc interest, quod "amare! vim habet maiorem, "diligere! autem est levius amare. CICERO ad Brutum; Sic igitur facies et me aut amabis aut, quo contentus sum, diliges. - Idem fragm. P. 264. 4. Quintil. III 8. 41 Sq. aliquando bonis quoque suadentur parum decora, dantur parum bonis consilia, in quibus ipsorum qui consulunt spectatur utilitas. nec me fallit quae statim cogitatio subire possit legentem; Hoc ergo praecipis et hoc fas putas; poterat me liberare Cicero, qui ita scribit ad Brutum praepositis plurimis quae honeste suaderi Caesari possint; Simne bonus vir, si haec suadeam; minime; suasoris enim finis est utilitas eius cui quisque suadet. at recta sunt. quis negat; sed non est semper rectis in suadendo locus. Quintil. V 10. 9 "argumentum! quoque plura significat. nam et fabulae ad actum scaenarum compositae "argumenta! dicuntur, et orationum Ciceronis velut thema exponens Pedianus; "argumentum! inquit "tale est,! et ipse CICERO ad Brutum ita scribit; Veritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat. Quintil. VIII 3. 6 Recte CICERO his ipsis ad Brutum verbis quadam in epistula scribit; Nam eloquentiam, quae admirationem non habet, nullam iudico. Quintil. VIII 3. 34 Et quae vetera nunc sunt fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia. - "favorem! et "urbanum! CICERO nova credit; nam et in epistula ad Brutum; Eum, inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, favorem in consilium advocabo. cf. fam. III 8. 3. Quintil. VIII 6. 20 Maxime in orando valebit numerorum illa libertas; nam et Livius saepe sic dicit; "romanus proelio victor,! cum Romanos vicisse significat, et contra CICERO ad Brutum; Populo, inquit, imposuimus et oratores visi sumus, cum de se tantum loqueretur. - Ib. &55 Oratores visi sumus et populo imposuimus. Quint. IX 3. 41 Hanc frequentiorem repetitionem ?plok1hn; vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistula ad Brutum; Ego cum in gratiam redierim cum Ap. claudio et redierim per Cn. pompeium, et ego ergo cum redierim. Quint. IX 3. 58 Quae per detractionem fiunt figurae brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est - , cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intellegitur, ut - CICERO ad Brutum; Sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius; tum Flavius; Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi. Quint. IX 4. 41 Videndum ne syllabae verbi prioris ultimae et primae sequentis sint eaedem; quod ne quis praecipi miretur, Ciciceroni in epistulis excidit; Res mihi i# n# v# i# s# a# e visae sunt, Brute. Quint. II 20. 9 Quod si ea in quoque animalium est virtus qua praestat cetera vel pleraque, ut in leone impetus, in equo velocitas, hominem porro ratione atque oratione excellere ceteris certum est, cur non tam in eloquentia quam in ratione virtutem eius esse credamus, recteque hoc apud Ciceronem dixerit Crassus; "est enim eloquentia una quaedam de summis virtutibus,! et ipse CICERO a sua persona cum ad Brutum in epistulis tum aliis etiam locis virtutem eam appellet; Fronto epist. ad Anton. Imp. et invicem II 5 P. 107 Nab. tres libros excerptorum ex Ciceronis epistulis, duos ad Brutum, unum ad Axium, describi iubebis, si quid rei esse videbitur, et remittes mihi; nam exemplares eorum excerptorum nullos feci. ab eodem. Priscian. IX 7. 38 II 474. 23 Keil. composita ab eo sc. st#atum varie vetustissimi protulerunt .. "praesto! "praestitum! et "praestatum! .. brutus in epistulis; occiso C. Caesare postquam mare transierat praestatum est. Quintil. IX 4. 75 Peius cludit finis hexametri, ut Brutus in epistulis; Neque illi malunt habere tutores aut defensores, quoniam causam sciunt placuisse Catoni. ad M. Filium lib. I. Priscian. VIII 17. 96 Ii. P. 444. 24 Keil. "excello, excellis! et "excelleo, excelles." - CICERO in I epistularum ad filium; Qua re effice et elabora ut excelleas. - Idem fragm. X 6. 36 Ii. P. 527. 8. ad eundem lib. ii. Nonius P. 275. 17 M. Tullius ad filium lib. iI; cui ego quibuscumque rebus potero libentissime commodabo. ad eundem ex libro incerto. Diomedes I. P. 375. 27 Keil. "deleor, delitus! et "deletus.! CICERO ad filium; ceris deletis. Lactantius inst. III 14. 17 Quam confessus fueris philosophiae veritatem, docent ad filium composita praecepta, quibus mones philosophiae quidem praecepta noscenda, vivendum autem esse civiliter. Servius ad Verg. aen. VIII 168 CICERO per epistulam culpat filium dicens male eum dixisse "direxi litteras duas,! cum litterae, quotiens epistulam significant, numeri tantum pluralis sint. Quintil. i 7. 34 Nihil ex grammatice nocuerit nisi quod supervacuum est. an ideo minor est M. Tullius orator, quod idem artis huius orthographiae diligentissimus fuit et in filio, ut epistulis apparet, recte loquendi asper quoque exactor; Plutarch. cic. 24 ?\epistola2i par2a to3u Kik1erwnos e\is2i - pr2os t2on u)i2on \egkeleuom1enou sumfilosofe3in Krat1ippwi?. ad C. Licinium calvum lib. I. Prisc. IX 10. 54 P. 490. 8 Keil. a "deleo" - "deletum,! a "delino! "delitum! nascitur. - CICERO epistularum ad Calvum primo; Tuli moleste quod litterae delitae mihi a te redditae sunt. cf. supra IX 3. ex libro incerto. Cic. fam. XV 21. 4 Nunc ad epistulam venio, cui copiose et suaviter scriptae nihil est quod multa respondeam. primum enim ego illas Calvo litteras misi non plus quam has, quas nunc legis, existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus; deinde ingenium eius melioribus extuli laudibus quam tu id vere potuisse fieri putas, primum quod ita iudicabam; Acute movebatur, genus quoddam sequebatur, in quo iudicio lapsus, quo valebat, tamen adsequebatur quod probaret; multae erant et reconditae litterae, vis non erat; ad eam igitur adhortabar; in excitando autem et in acuendo plurimum valet, si laudes eum quem cohortere. $Nonius P. 469. 10 CICERO ad Calvum; Praesentit animus et augurat quodam modo quae futura sit suavitas. ad Q. Axium. Iul. victor 27 P. 448. 1 Halm. in familiaribus litteris primo brevitas observanda; ipsarum quoque sententiarum ne diu circumferatur, quod Cato ait, "ambitio,! sed ita recidantur ut numquam verbi aliquid deesse videatur. unum "te! scilicet, quod intellegentia suppleatur, in epistulis Tullianis ad Atticum et Axium frequentissimum est. ex libro I. Arusianus Messius vii. P. 453. 13 Keil. adit ad illum. CICERO ad Axium lib. i; ad M. Bibulum adierunt. Idem vii. P. 453. 23 Adiuta hoc illos. CICERO ad Axium I; si tu aliquid nos adiutare potes. ex libro ii. Non. P. 509. 19 M. Tullius - ad Axium lib. iI; Invitus litteras tuas scinderem; ita sunt humaniter scriptae. ex libro incerto. Sueton. Div. iul. 9 De hac coniuratione significare videtur et CICERO in quadam ad Axium epistula referens Caesarem in consulatu confirmasse regnum de quo aedilis cogitarat. Seneca de brev. vit. 5. 2 Quam flebiles voces exprimit CICERO in quadam ad Axium epistula iam victo patre Pompeio, adhuc filio in Hispania fracta arma refovente; Quid agam, inquit, hic quaeris. moror in Tusculano meo semiliber. ad catonem. non. P. 438 Sq. "plus! sicut in plerisque quae maioris modi est quam necessarium est; atque ideo M. Tullius maius discrevit sc. inter "plus! et "multum! in epistula ad Catonem; nec idcirco mihi deserendam esse dignitatem meam quod eam multi impugnarint, sed eo magis recolendam quod plures desiderarint. ad caerelliam. Quintil. VI 3. 112 Etiam illud potest inter ridicula numerari, quod CICERO Caerelliae scripsit reddens rationem cur illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret; Haec aut animo Catonis ferenda sunt aut Ciceronis stomacho; "stomachus! enim ille habet aliquid ioco simile. Ausonius in centonis nuptialis epilogo P. 218 Ed. peiper. meminerint - eruditi - in praeceptis Ciceronis extare severitatem, in epistulis ad Caerelliam subesse petulantiam. ad hostilium. charis. I. P. 110. 1 Keil. "requies! accusativo non facit "requietem,! sed "requiem,! quamvis CICERO dixerit requietem ad Hostilium. ad cn. pompeium. cic. pro Sulla 67 Hic tu epistulam meam saepe recitas quam ego ad Cn. pompeium de meis rebus gestis et de summa re publica misi, et ex ea crimen aliquod in P. Sullam quaeris; et, si furorem incredibilem biennio ante conceptum erupisse in meo consulatu scripsi, me hoc demonstrasse dicis, Sullam in illa fuisse superiore coniuratione. - Schol. bob. in Cic. or. pro Plancio 85 P. 270 Sq. orelli. significat epistulam non mediocrem ad instar voluminis scriptam quam Pompeio in Asiam de rebus suis in consulatu gestis miserat CICERO aliquanto, ut videbatur, insolentius scriptam, ut Pompei stomachum non mediocriter commoveret, quod quadam superbiore iactantia omnibus se gloriosis ducibus anteponeret. - Obfuerunt autem re vera; nam sic effectum est ut ei Pompeius contra Clodianam vim non patrocinaretur. ad atticum. Charis. I. P. 146. 31 Keil. vectigaliorum CICERO ad Atticum. Diomedes I. P. 410. 7 Keil. prope, prope me est, ut dicit CICERO in Pisonem dixit. item proximus Pompeium sedebam. sed et dativo casui idem CICERO dixit ad Atticum; propius grammatico accessi. ad herodem, ad gorgiam, ad pelopem. plut. cic. 24 Ext. ?\epistola2i par2a to3u Kik1erwnos e\is2i pr2os )Hr1wdhn, 7eterai d2e pr2os t2on u)i1on - . gorg1ian d2e t2on )r1htora a\iti1wmenos e\is )hdon2as ka2i p1otous pro1agein t2o meir1akion \apela1unei t3hs sunous1ias a\uto3u. ka2i sxed2on a7uth te t3wn )Ellhnik3wn m1ia ka2i deut1era pr2os P1elopa t2on Buz1antion \en \org3hi tini g1egraptai, t2on m2en Gorg1ian a\uto3u proshk1ontws \epik1optontos, e4iper 6hn fa3ulos ka2i \ak1olastos, 9hiper \ed1okei, pr2os d2e t2on P1elopa mikrologoum1enou ka2i memyimoiro3untos 7wsper \amel1hsanta tim1as tinas a\ut3wi ka1i yhf1ismata par2a Buzant1iwn gen1esqai?. ex epistulis incertis. Quintil. IX 3. 61 Ego ne illud quidem aposiopesin semper voco, in quo res quaecumque relinquitur intellegenda, ut ea quae in epistulis Cicero; Data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed lusit, quia nihil aliud intellegi poterat quam hoc; "diadema imposuit.! Quintil. VI 3. 20 In epistulis CICERO haec Bruti refert verba; Ne illi sunt pedes faceti ac delicatius ingredienti molles. Pompei comment. v. P. 154. 11 Keil. "piissimus! vituperavit CICERO in Philippicis XIII 43. - Tamen Caper, ille magister Augusti Caesaris, elaboravit vehementissime et de epistulis Ciceronis collegit haec verba, ubi dixerat ipse CICERO "piissimus.! Plut. cic. 24 ?ka1itoi tin2es t3wn prospoioum1enwn dhmosqen1izein \epif1uontai fwn3hi to3u Kik1erwnos, 8hn pr1os tina t3wn )eta1irwn 4eqhken \en \epistol3hi gr1ayas \eniaxo3u t3wn l1ogwn \aponust1azein t2on Dhmosq1enhn?. quintilianus X 1. 24 Et labuntur aliquando optimi auctores et oneri cedunt et indulgent ingeniorum suorum voluptati nec semper intendunt animum, non numquam fatigantur, cum Ciceroni dormitare interim Demosthenes, Horatio vero etiam Homerus ipse videatur. Sueton. Div. iul. 49 CICERO non contentus in quibusdam epistulis scripsisse a satellitibus eum Caesarem in cubiculum regium eductum in aureo lecto veste purpurea decubuisse floremque aetatis a Venere orti in Bithynia contaminatum, quondam etiam in senatu defendenti ei Nysae causam, filiae Nicomedis, beneficiaque regis in se commemoranti; "remove! inquit "istaec, oro te, quando notum est et quid ille tibi et quid illi tute dederis."