Scr. Romae paulo ante xvi Kal. Sext. an. 65. CICERO ATTICO SAL. Petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est, quod adhuc coniectura provideri possit. prensat unus P.Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio. nam illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant. ita quiddam spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri. nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. XVI Kal. Sext. competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius. puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium putent. nam Aquilium non arbitramur, qui et negavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor. de Aufidio et de Palica De his qui nunc petunt Caesar certus putatur. Thermus cum Silano contendere existimatur. qui sic inopes et ab amicis et existimatione sunt ut mihi videatur non esse @\ad1unaton@ Turium obducere; sed hoc praeter me nemini videtur. nostris rationibus maxime conducere videtur Thermum fieri cum Caesare. nemo est enim ex his qui nunc petunt qui, si in nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est viae Flaminiae, quae tum erit absoluta sane facile. eum libenter nunc Caesari consuli accuderim. petitorum haec est adhuc informata cogitatio. nos in omni munere candidatorio fungendo summam adhibebimus diligentiam; et fortasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septembri legati ad Pisonem ut Ianuario revertamur. cum perspexero voluntates nobilium, scribam ad te. cetera spero prolixa esse his dumtaxat urbanis competitoribus. illam manum tu mihi cu Sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P.Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat Lucullus et P.Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L.Pontius - verum hoc ridiculum est de magistro. nunc cognosce rem. rogavit me Caecilius ut adessem contra Satyrum. dies fere nullus est quin hic Satyrus domum meam ventitet. observat L.Domitium maxime, me habet proximum. fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus. sane sum perturbatus cum ipsius Satyri familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur. demonstravi haec Caecilio, simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno contenderet, me ei satisfacturum fuisse; nunc in causa universorum creditorum, hominum praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhiberet facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori. durius accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe refugit. Abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et officia in me contulisset. quod si voles in me esse durior, ambitionem putabis mihi obstitisse. ego autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse, "@\epe2i o\ux .Ier1hion o\ud2e boe1ihn". vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum etiam acquirendas putemus. spero tibi me causam probasse, cupio quidem certe. Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium $ eliu @\An1aqhma@ $ esse videatur. multum te amamus. Scr. Romae paulo post superiorem. L. Iulio Caesare C.Marcio Figulo consulibus foliolo me auctum scito salva Terentia. Abs te tam diu nihil litterarum. ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam competitorem nostrum defendere cogitamus. iudices habemus quos voluimus, summa accusatoris voluntate. spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus. Tuo adventu nobis opus est maturo. nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiaris nobilis homines adversarios honori nostro fore. ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. qua re Ianuario ineunte, ut constituisti, cura ut Romae sis. Scr. Romae ex. an. 67. Aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te L.Saufeium missurum esse arbitror. Nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. Signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt. Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato; quibus de suspicionibus etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium praesentem restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc ad te scripsi quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus. Scr. Romae an. 66 parte priore. CICERO ATTICO SAL. Crebras exspectationes nobis tui commoves. nuper quidem cum iam te adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus. nunc vero sentio, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod scribis. obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris, Acutilianam controversiam transegeris. hoc me etiam Peducaeus ut ad te scriberem admonuit. putamus enim utile esse te aliquando iam rem transigere. mea intercessio parata et est et fuit. Nos hic incredibili ac singulari populi voluntate [de] C. Macro transegimus. cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius si absolutus esset gratia cepissemus. Quod ad me de Hermathena scribis, per mihi gratum est. est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimus eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogitabam. illa omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si quando abundare coepero, ornabo. libros tuos conserva et noli desperare eos meos facere posse. quod si adsequor, supero Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno. Scr. Romae m. Nov. an. 68. CICERO ATTICO SAL. Quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et domestico Luci fratris nostri morte in primis pro nostra consuetudine tu existimare potes. nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini accidere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris. Quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet. quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. itaque ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat et velimus. De litterarum missione sine causa abs te accusor. numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur neque dum te Athenis esse audiebamus. de Acutiliano autem negotio quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras quam me dare. etenim cum multos dies auris meas Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris. Quod scribis, etiam si cuius animus in te esset offensior, a me recolligi oportere, quid dicas neque id neglexi, sed est miro quodam modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad me perscripseris, intelleges m neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque neglegentiorem fore quam tu velis. De Tadiana re mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. id mirabamur te ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse. Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. quae tibi mandavi et quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris. nam nos ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescemus. Quintum fratrem cotidie exspectamus. Terentia magnos articulorum dolores habet. et te et sororem tuam et matrem maxime diligit salutemque tibi plurimam ascribit et Tulliola deliciae nostrae. cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari. Scr. Romae paulo post viii Kal. Dec. an. 68. CICERO ATTICO SAL. Non committam posthac ut me accusare de epistularum neglegentia possis; tu modo videto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. Domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et exaedificatam animo habebas, M. Fontius emit HS CCCI#^#^#^-X-X-X. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas pertineret. Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et secum habebat hominem @xrhstomaq3h@, D. Turranium. Pater nobis decessit a. d. VIII Kal. Dec. Haec habebam fere quae te scire vellem. tu velim, si qua ornamenta @gumnasi1wdh@ reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas. nos Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo venimus placeamus. quid agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam diligentissime certiores. Scr. Romae ante Id. Febr. an. 67. Apud matrem recte est, eaque nobis curae est. L. Cincio HS -X-XCD constitui me curaturum Id. Febr. tu velim ea quae nobis emisse et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus. Scr. Romae post Id. Febr. an. 67. CICERO ATTICO SAL. Apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam controversiam fuisse quod ille recusarat satis dare amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster amicus, vir mehercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. hoc si quanti tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim. L. Cincio HS CCCI#^#^ CCI#^#^ CCCC pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus aeneis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio efferimur ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito. Tulliola, deliciolae nostrae, tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat. mi autem abiurare certius est quam dependere. Scr. Romae m. Mart. aut Apr. an. 67. CICERO ATTICO SAL. Nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas, et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est, quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire. Signa Megarica et Hermas, de quibus ad me scripsisti, vehementer exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae. quae @Gumnasi1wdh@ maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas pollicetur. peto abs te ut haec diligenter cures. Thyillus te rogat et ego eius rogatu @E\umolpid3wn p1atria@. Scr. in Tusculano c. m. Mai. an. 67. Cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo "cum essem in Ceramico") verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntiavitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te proficisceretur. eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere. Primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehementius, quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate. Signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris velim imponas, et si quod aliud @o\ike3ion@ eius loci quem non ignoras reperies et maxime quae tibi palaestrae gymnasique videbuntur esse. etenim ibi sedens haec ad te scribebam ut me locus ipse admoneret. praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo. bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris. nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo ut illud subsidium senectuti parem. De fratre, confido ita esse ut semper volui et elaboravi. multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnans est. De comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses. me autem eum et offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint. Tulliola tibi diem dat, sponsorem non appellat. Scr. Romae m. Sext. an. 67. CICERO ATTICO SAL. Et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis perdiligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te reciperare non potui, verum ne causam quidem elicere inmutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra adlegatio tam potest facile delere. quam tu praesens non modo oratione sed tuo vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris; id quod, si me audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere cur, cum ego antea significarim tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar diffidere Quod in epistula tua scriptum erat me iam arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint comitia sciri. verum haec audies de Philadelpho. Tu velim quae Academiae nostrae parasti quam primum mittas. mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogitatio delectat. libros vero tuos cave cuiquam tradas. nobis eos, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum studium tenet sicut odium iam ceterarum rerum. quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti. Scr. Romae K. Ian. an. 61. Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Terem postea rediit. opinor ad Considium, Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesimis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. "libertum mitto." "Tito mandavi." @sk1hyeis@ atque @\anabola1i@ sed nescio an @ta\ut1omaton . hm3wn@. nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi oportere eodemque tempore aget praetor ad populum. res eius modi est ut ego nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est. etenim accidit hoc, quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias. Libertum ego habeo sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogendis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. non sum mediocriter commotus neque tamen credidi; sed certe aliquid sermonis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum ut videas cuius modi sit. Pompeium nobis amicissimum constat esse. divortium Muciae vehementer probatur. P. Clodium, Appi f. credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio. Quid praeterea ad te scribam non habeo, et mehercule eram in scribendo conturbatior. nam puer festivus, anagnostes noster Sositheus decesserat meque plus quam servi mors debere videbatur commoverat. tu velim saepe ad nos scribas. si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito. Kal. Ian. M. Messalla M. Pisone coss. Scr. Romae vi Kal. Febr. an. 61. CICERO ATTICO SAL. Accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam Tribus Tabernis, ut opinor, ei dedisti, alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, ancora soluta de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, rhetorum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad rescribendum, sed idcirco sum tardior quod non invenio fidelem tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre possit nisi eam perlectione relevarit? accedit eo quod mihi non, ut quisque in Epirum proficiscitur, . ego enim te arbitror caesis apud Amaltheam tuam victumeis statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo. Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostris, sed non committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum. sum enim et ab observando homine perverso liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis et voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis. tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo et pravo tamen cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens cum re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae quia non vult, nihil speres mali quia non audet. eius autem conlega et in me perhonorifi qui nunc leviter inter se dissident, sed vereor ne hoc quod infectum est serpat longius. credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque sacrificium cum virgines instaurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex senatus consulto ad virgines atque ad pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori Caesarem nuntium remisisse. in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert et fert ex senatus consulto et de religione antiquetur. Messalla vehementer adhuc agit severe. boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur. nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cotidie demitigamur, instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec neglecta a bonis, $iniecta$ ab improbis magnorum rei publicae malo Tuus autem ille amicus (scin quem dicam? de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere, laudare coepisse), nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat aperte laudat, occulte sed ita ut perspicuum sit invidet. nihil come, nihil simplex, nihil @\en to3is politiko3is@ inlustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum. sed haec ad te scribam alias subtilius. nam neque adhuc mihi satis nota sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo. Provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo reliquisti. @topoqes1ian@ quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae. "a. d. III Non. Dec. " mendose fuisse animadverteram. quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant sed non audebam antea dicere. nunc vero quod a te probata sunt, multo mi @\Attik1wtera@ videntur. in illam orationem Metellinam addidi quaedam. liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri @filor1htora@ reddidit. Novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul Autronianam domum emit HS &-C-X-X-X-I-I-I-I&. "Quid id ad me?" inquis. tantum, quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris illa lentum negotium est sed tamen est in spe. tu ista confice. a nobis liberiorem epistulam exspecta. VI Kal. Febr. M. Messalla. M. Pisone coss. Scr. Romae Id. Febr. an. 61. Vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut huic vix tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus. Prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea: non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis. itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissimus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium. res agebatur in circo Flaminio et erat in eo ipso loco illo die nundinarum @pan1hguris@. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum. Tum Pompeius @m1al\ \aristokratik3ws@ locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximam videri semperque visam esse Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione respondit et id multis verbis. Postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta @genik3ws@ laudaret mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se [et]iam de istis rebus esse responsum. Crassus, postea quam vidit illum excepisse laudem ex eo quod [hi] suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se beneficium meum videre. quid multa? totum hunc locum quem ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, deflamma, de ferro (nosti illas @lhk1uqous@), valde graviter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri utrum Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset. hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte quicquid est datum, libenter accepi. Ego autem ipse, di boni! quo modo @\eneperpereus1amhn@ novo auditori Pompeio! si umquam mihi @per1iodoi 4h kampa1i 4h \enqum1hmata 4h kataskeua2i@ suppeditaverunt, illo tempore. quid multa? clamores. etenim haec erat @.up1oqesis@, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de inmortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem. Romanae autem se res sic habent. senatus @4Areios p1agos@? nihil constantius, nihil severius, nihil fortius. nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae, duce filiola Curionis, et populum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul lator rogationis, idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant, tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur "uti rogas." hic tibi rostra Cato advolat, commulcium Pisoni consuli mirificum facit, si id est commulcium, vox plena gravitatis, plena auctoritatis, plena denique salutis: accedit eodem etiam noster Hortensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit. hoc concursu optimatium comitia dimittuntur; senatus vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante Pisone, ad pedes omnium singillatim accidente Clodio, ut consules populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homines ad quindecim Curioni null Habes res Romanas. sed tamen etiam illud quod non speraram audi. Messalla consul est egregius; fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod @\aprakt1otatos@; sed voluntate ita @kax1ekths@ ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris? * * *. Nunc ut ad privata redeam, @Te3ukris@ promissa patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS -D-C-C-X-X-V, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum. cum Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem. Id. Febr. Scr. Romae Id. Mart. an. 61. CICERO ATTICO SAL. Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti. non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros @fil1ellhnes@ et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias reipublicae causa suscepimus, @panto1ihs \aret3hs mimn1hskeo@ curaque effice ut ab omnibus et laudemur et amemur. his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto dabo. Tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. valde aveo scire quid agas. Id. Mart. Scr. Romae in m. Quint. an. 61. CICERO ATTICO SAL. Quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim. respondebo tibi @7ustero pr1oteron, .Omhrik3ws@. Ego enim quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursusque maxima cum mea laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad contiones confugisset in iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci! quo modo sum insectatus levitatem senum, libidinem iuventutis! saepe, ita me di iuvent, te non solum auctorem consiliorum meorum, verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi. postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pugnavitque ut ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum atque testatum ut non possem praeterire. Itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam @pr2ost2o pr1oteron@ revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret. Sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit: maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii. pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et $maerentes$ sedebant et contagione turpitudinis vehementer permovebantur. hic ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrabat reus, plus accusatori dabatur quam postulabat? triumphabat (quid quaeris?) Hortensius se vidisse tantum, nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum iurare tui civis Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae ut mos est circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt. multo haec inquam nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt. ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia praesidium non desideravit. defertur res ad senatum. gravissime ornatissimeque decernitur, laudantur iudices, datur negotium magistratibus. responsurum hominem nemo arbitrabatur. @4Espete n3un moi, Mo3usai . . . . 7oppws d2h pr3wton p3ur 4empese@. Nosti Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum et eum ex ludo gladiatorio confecit totum negotium. arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit. iam vero (O di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum XXV iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam perdere omnia; XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commoverit. quorum Catulus cum vidisset quendam, "quid vos" inquit "praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur timebatis?" habes, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis. Quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego divino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum. Sed tamen ut te de re publica consoler, non ita, ut sperarunt mali tanto imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat improbitas in victoria. nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei. idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi) idem, inquam, ego recreavi adflictos animos bonorum unum quemque confirmans, excitans; insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius victoriae @parrhs1ian@ eripui; Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi, senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque abiectum excitavi, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua plenissima gravitatis tum altercatione huius modi; ex qua licet pauca degustes; nam cetera non possunt habere eandem neque vim neque venustatem remoto illo studio contentionis quem @\ag3wna@ vos appellatis. Nam ut Idibus Maiis in senatum convenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus, ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi iudicaremur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in rem publicam immissum. "erras, Clodi. non te iudices urbi sed carceri reservarunt, neque te retinere in civitate sed exsilio privare voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi sed quod erat inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt." sed quid ago? paene orationem in epistulam inclusi. redeo ad altercationem. Surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen "quid? hoc simile est" inquam "quasi in operto dicas fuisse." "quid" inquit "homini Arpinati cum aquis calidis?" "narra" inquam "patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit"; (nosti enim Marinas). "quousque" inquit "hunc regem feremus?" "regem appellas" inquam "cum Rex tui mentionem nullam fecerit?" - ille autem Regis hereditatem spe devorarat. "domum" inquit "emisti." "putes" inquam "dicere "iudices emisti."" "Iuranti" inquit "tibi non crediderunt." "mihi vero" inquam "XXV iudices crediderunt, XXXI, quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt." magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit. Noster autem status est hic. apud bonos iidem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius est nunc quam reliquisti. nam et illud nobis non obest, videri nostrum testimonium non valuisse; missus est sanguis invidiae sine dolore atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat, et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis barbatuli iuvenes illum in sermonibus "Cn. Ciceronem" appellent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas @\epishmas1ias@ sine ulla pastoricia fistula auferebamus. Nunc est exspectatio comitiorum; in quae onnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella expugnari posse dicebat, in quae modo asellus onustus auro posset ascendere. consul autem ille @deutere1uontos@ histrionis similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere. quod ego non credo, sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa, quod in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem publicam. Lurco autem tribunus pl., $ qui magistratum simultatem cum lege alia $ iniit, solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret, quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita comitia in a. d. VI Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad vivat singulis tribulibus HS CI#^ CI#^ CI#^ debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse; pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea @\apoq1ewsin@ vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, @filosofht1eon@, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon. Quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; Sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus. Epigrammatis tuis quae in Amaltheo posuisti contenti erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit; ac vereor ne, Lucullis quoniam Graecum poema condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet. Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi - ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem, nec satis sciebam quo darem. valde te venditavi. Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam. sed nunc magis in suo est occupatus, in quo ego ei non desum. tu si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed pluris etiam ipse mittito. velim ad me scribas cuius modi sit @\Amalqe3ion@ tuum, quo ornatu, qua @topoqes1iai@, et, quae poemata quasque historias de @\Amalqe1iai,@ habes ad me mittas. libet mihi facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. nihil erat absoluti. Scr. Romae Non. Dec. an. 693 61. CICERO ATTICO SAL. Magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti fratris mei demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus, quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit, et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto fratri meo aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse eius animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem antea saepe et vehementius etiam post sortitionem provinciae, nec tantum intellegebam ei esse offensionis quantum litterae tuae declararant, nec tantum proficiebam quantum volebam. sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubitabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset. quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te, qui ea nosti, scribere. sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit enim plus quod erat illi non nullorum artificiis inculcatum quam aut officium aut necessitudo aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit. atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere; vereor enim ne dum defendam meos non parcam tuis. nam sic intellego ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam. De iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid tant