SERMO GREGORII EPISCOPI NYSAE DE (IMAGINE) IN EA QUAE RELICTA SUNT IN EXAMERO A BEATO BASILIO SUO FRATRE. Si proprietates rerum honoras, oportet enim dicere eos qui in virtute differunt, brevis erit ut ait Salomon sermo, sicut ex rebus manifestabitur tuae virtuti comparatus, quoniam melioribus divitiis merito honorificanda est tuae sanctitatis gratia, expetit vero bonum pascha solitam caritatis munerum oblationem, quam tuae magnae sapientiae offerimus munus, videlicet homo Dei, minus quidem quam ut sit dignum tibi offerri, sed non minus quam nostra est virtus, hoc autem munus sermo est, veluti quoddam vestimentum exiguum, ex paupertate nostrae intelligentiae non sine sudore contextum. Sermonis vero materies, audax quidem multis merito esse videbitur, verumtamen non inconsequens est arbitranda, solus siquidem digne creaturas Dei intellexit. Qui secundum Deum vere creatus est, et in imagine Creatoris animam formatus communis noster Pater atque magister, qui sublimem universitatis ornatum multis venerabilem ex sua fecit theoria. Ipsum in vera sapientia ex Deo constitutum mundum per suam intelligentiam introductis in theoriam notum faciens. Nos vero etiam admirando ipsum deficimus, tamen quod in contemplationibus ab ipso magno relictum est, addere procuravimus, non ut curiosi simus illius laborem supplere, iniustum siquidem esset illud os excelsissimum iniuriam pati nostris sermonibus infamatum, sed ne videretur magistri gloria in discipulis defecisse. Si enim dum in Examero ipsius theoria hominis desit, nemo eruditorum ab eo sollicitudinem quandam ad supplementum eorum quae relicta sunt inferret, fortassis non immerito magnae ipsius gloriae aestimatio suspitionem acciperet, tanquam nolentis habitum quendam intellectualem auditoribus perficere. Nunc autem sedundum nostras vires expositionis ipsius residuum audentes tractare, si quid tale in nostris inventum fuerit, quod doctrina illius non indignum videatur esse per omnia magistro deputabitur, si vero noster sermo magnitudinem theoriae investigare non valuerit, ille solus extra talem accusationem erit, qui quaerelam effugiens videri aliquid boni in discipulis esse non consulit. Nos autem merito fortassis obnoxii reprehensionibus aestimabimur, tanquam non valentes capere nostri cordis parvitate magistri sapientiam. Est autem nobis non parva intentio in contemplatione proposita, nullique miraculorum mundi posterius prolata, atqui maior omnibus quae cognosci possunt, eo quod nihil aliud existentium Deo simile dicitur ultra humanam creaturam. A fidelibus itaque auditoribus facile nobis erit de his quae dicenda sunt veniam adipisci, et si prolixus sermo in conspectu suae dignitatis processerit. Oportet enim ut arbitror ex his quae circa hominem sunt, hoc est quae antequam fieret fuisse creduntur, et quae postmodum eventura fore spectantur, et quae nunc in contemplationem veniunt nihil praetermittere inexquisitum. Minor siquidem sollicitudo quam est promissio reprehendetur si hominis in contemplatione propositi quippiam ad causam pertinentium desit. Sed et quae videntur circa se contraria habere, eo quod non eadem quae ab initio facta sunt, et quae nunc circa naturam, aspiciuntur ex quadam necessaria consequentia, et quae Scripturae historia et excogitationum inventione pulchre omnem sibimet materiam convenit adunare. Ordine ac serie eorum quae videntur e contrario haberi, ad unum tamen eundemque finem convenientium sic divina potentia spem his quae sunt supra spem viamque his quae impossibilia videntur esse invenit. Declarationis autem gratia bene esse aestimavimus in captibulis tibi sermonem proponere ut actionem totam in paucis contineas, hoc est singularum mentis conceptionum virtutem. CAPUT I. In quo particularis est de mundo PHYSIOLOGIA quaedamque clarior de his quae facta sunt ante hominis generationem NARRATIO. Hic est liber generationis caeli et terrae inquit Scriptura quando consummatum est omne visibile, et ad propriam positionem unumquodque existentium discretum reversum est, quando caeleste corpus omnia in gyro ambivit. Medium vero universitatis gravia corpora quae deorsum feruntur accipiebant, terra quoque et aqua a se invicem discreta sunt, coniunctio autem quaedam ac firmitas naturae existentium divina arte atque virtute adiecta est. Duplis operationibus universa gubernans in statu siquidem et motu generationem non existentibus et perseverantiam existentibus machinata est. Circa grave ac stabile immutabilis naturae veluti circa quempiam fixum axem velocissimum polimotum in modum rotae circulariter circuagens, et utrisque a se invicem inseparabile conservans. Dum circulariter means essentia acuto motu stabilitatem terrae in gyro circumstringat, solidum vero atque intimum per immobilem fixuram indesinenter eorum quae circulariter circa ipsam sunt motum extendat. Aequalis autem utrique operationibus distantibus supereminentia perfecta est, stabilis videlicet naturae et instabilis ambitus. Neque enim terra sua statione transmutatur, neque caelum umquam motionis nimietate indignationeque prohibetur, haec autem prima existentium iuxta Conditoris sapientiam, veluti quoddam universitatis principium machinantis constituta sunt, et hoc tibi magnus Moyses ostendit in principio caelum ac terram a Deo facta fuisse dicendo, quia in motu ac statu edita sunt omnia quae apparent in creatura secundum divinum consilium in generationem adducta. Dum igitur caelum et terra ex diametro a se invicem contrarietate operationum distent, ipsa creatura quae inter contraria est, partem oppositorum participans per se ipsam extremitatibus medietatem facit, ut praeclara fieret ad se invicem contrariorum per medietatem societas. Quod enim semper movetur et subtile est igneam imitatur essentiam, ut est aer in concavitate naturae deorsum versus ad motum oportunitatem habens. Non tamen talis est ut ad ea, quae fixa sunt cogitatione alienetur. Neque semper manet immobilis, neque semper fluens et sparsus sed societate ad quoddam confinium operationum contrarietate fit mixtus. Simul etiam in se ipso quae natura distant congregans magis autem subtili ratione, neque ipsa oppositorum natura proprietatibus alterius omnino pura est. Omnia ut arbitror quae in mundo apparent ad se invicem respiciunt et ad seipsam creatura conspirat in oppositorum proprietatibus inventa. Nam dum motus non solum iuxta typicam transmutationem intelligitur, sed etiam in conversione et mutatione consideratur. Iterumque ipsa natura dum movetur non immensurabiliter motum producit ipsa Dei sapientia rerum proprietates concatenatas fecit, mobili quidem semper inconversibile, immobili vero conversionem adunavit providentia quadam fortassis, hoc administrans, ne si divinae naturae proprietas quae est inconversibilitas et immutabilitas in aliqua creatura videretur Deum faceret creaturam aestimari, nondum enim divinitatis susceptionem habere potuerit quodcumque mobile ac varium secutum sit. Propteria terra quidem stabilis est, sed inconversibilis, caelum vero e contrario conversibile non habens, stabile non est, eodem enim motu semper voluitur, ut in natura stabili conversionem inconversibili motum divina virtus complicans et utrasque sibimet invicem proprietatum societate alligaret, et ab ipsa susceptione quae de Deo est alienas faceret. Neutrum enim horum sicut dictum est in divina natura arbitrandum neque instabile, neque varium, omnia itaque iam ad proprium aspexerunt finem. Consumata enim sunt sicut ait Moyses caelum et terra et omnia quae in medio sunt et singula consequenti pulchritudine. Caelum quidem ornatum est luminarium splendoribus, mare natatilibus aerisque animalibus. Terra universalibus germinum pecorumque differentiis, ornata omnia cumulatim divina voluntate corroborata simul peperit, et impleta est terra montibus flores simul fructusque germinans, plena etiam prata his quaecumque prata occupant, omnia aspera montium iuga, et omne quodcumque in convallibus virescit in pabulum. Varia quoque arborum speciositate coronata est, tunc quidem terra surgentium continuoque ad perfectam pulchritudinem currentium humi autem omnia consequenter exultantia iussu Dei fecunda pecora rident, genera quoque consitis indigentia locis currunt. Cantus item musicorum petasum ubique circumsonant. Omne quodcumque erat opertum et obumbratum prosilit. Species item maris praesertim alia quaedam erat tunc talis ad silentium et serenitatem in congregationibus convallium constituta, propter quam portus et portitores divino consilio in litoribus sedato mari ultro terrae insinuantur. Quieti quoque fluctuum motus, pratorum pulcritudini comparantur, lenibus sollemniter sonantes et omnes per creaturam in terra et in mari divitiae praeparatam. CAPUT II. Quare postremus post creaturam homo. Sed qui participaret non erat, nondum enim magna haec et preciosa res homo inter ea quae sunt in mundo locata est. Non enim consequens erat principem ante ea quibus dominaretur apparere. Sed prius praeparato imperio convenerat regem ostendere. Quoniam itaque veluti quandam regalem receptionem futuro regnare universitatis Conditor praeparavit, haec autem erat receptio terra in soleque ac mare. Caelumque super haec culminis instar superexparsum variae divitiae in regalibus his sedibus adiectae sunt. Divitias autem dico omnem creaturam, quodcumque in plantis est atque geminibus et quodcumque sensibile est et inspiratum et animatum, et si opus est etiam materias inter divitias connumerari, quaecumque quadam coloris pulchritudine humanis obtutibus preciosa aestimata sunt, ut est aurum argentum, ac tales lapides quos homines diligunt. Omnium copia veluti in regalibus thesauris in sinibus terrae abscondita est, sic in mundo ostenditur homo mirabilium quae in ipso sunt, quorundam quidem contemplator futurus, quorundam vero Dominus, ut talibus utendo cognitionem largitoris haberet, pulchritudine magnitudineque visibilium ineffabilem et super rationem Conditoris virtutem investigando propterea postremus post creaturam introducitur homo, non ut expulsus in ea quae novissima sunt atque abiecta, sed ut simul cum generatione rex fieret subiectorum sibi atque convenientium, ad veluti quidam bonus caenam praeparans, non antea praeparationem delectabilium caenaturum introducit, sed omnia honesta praeparans decentibusque splendificans ornamentis donum recubitum, mensam, paratis iam ad escam commodis facit ipsum caenare. In hunc modum dives atque perfectus naturae nostrae satiator, omnigenis formis habitationem ornavit, magnamque talem ac variam refectionem praeparavit, ac sic hominem introduxit. Opus ei dans non ut ea quae non erant crearet, sed ut his quae aderant frueretur. Ac per hoc duplicis ei formationis occasiones constituit terreno divinum commiscens, ut ambobus per cognationem et societatem quae ad utrumque est potiretur, Deo quidem per diviniorem natura terrenis vero bonis per cognatum sensum perfruens. CAPUT III. Quia preciosior omni visibili creatura hominis natura. Hoc quoque indignum est inconsideratum despicere, quia tanto mundo partibusque eius ordinate ad universitatis constitutionem consilium praecedit et praeformatur ab artifice per verbum Scripturae, quid futurum esset, et quale esse conveniret, et ad quale principale exemplar similitudinem ferret, et in quo fieret, et quid operaretur factum et quibus dominaretur omnia prius sermo circumspicit, ut venerabiliorem generationis dignitatem priusquam in essentiam veniret ipse sortiretur qui principatum eorum quae sunt possessurus foret. Dixit enim inquit Deus faciamus hominem ad imaginem nostram et similitudinem et dominetur piscium maris et bestiarum terrae et volatilium caeli et pecorum et omnis terrae. O miraculum sol formatur et nullum praecedit consilium. Caelum similiter in conditione aequale est, solo verbo tantum miraculum constituitur, neque unde, neque quomodo, neque aliud quod praeter significativum verbum. Sic et per singula omnia aether, stellae, aer in medio, mare, terra, animalia, germina omnia verbo ad generationem ducuntur. Solam vero hominis formationem circumspecte universitatis Conditor praecedit, ut et materiam constitutionis sibi praepararet pulchrique cuiusdam principalis exempli formae similis fieret, et ad propositam speculationem cuius gratia futurus esset consequentem sibi, propriamque naturam conderet quae congruentiam ad propositum haberet. Quia per omnia principalem potentiam formatio hominis indicat. CAPUT IIII. Ut enim in hac vita consequenter ab artificibus organum utilitati figuratur, sic tale quoddam vas in operationem regni commodum nostram naturam optimus artifex condidit, et in observationibus animae in ipsaque corporis figura tale esse praeparavit, quale oportunitatem ad regnum haberet, anima siquidem regale quiddam est atque excelsum hinc ostendens rustica humilitate longe esse segregatam dum ipsa sit libera et per se potens suis voluntatibus suisque potentiis administrata. Cuius enim alius est hoc et non regis? Et adhuc cum his potentis omnium naturae imaginem fieri nihil aliud est quam continuo regalem conditam fuisse naturam. Ut enim iuxta humanam consuetudinem qui imagines potentum componunt figuram formae purificant, amictuque purpureo regalem dignitatem depingunt, diciturque iuxta consuetudinem etiam imago rex, sic humana natura quoniam ad imperium aliorum constituta est per similitudinem, ad universitatis regem veluti quaedam animata imago erecta est principali exemplo, et dignitate et nomine communicans, non amicta purpuram neque sceptro ac diademate dignitatem indicans. Neque enim principale exemplum in talibus est, sed pro purpura virtutem induitur, quod omnium vestimentorum regalissimum est. Pro sceptro autem beatitudine immortalitatis contenta, pro regali vero diademate, corona iustitiae ornata, ita ut per omnia in regni dignitate ostendatur, diligenter principalis exempli formam assimulans. CAPUT V. Quia similitudo divini regni homo. Divina autem forma non in quadam figura, seu forme pulchritudine ex quodam colore clarificatur, sed in beatitudine ineffabili secundum virtutem conspicitur, itaque sicut humanas formas quibusdam coloribus pictores in tabulas transferunt propriasque et convenientes picturas imitationi illinunt, ut diligenter principalis exempli forma transferatur ad similitudinem. Sic mihi videtur noster formator veluti quibusdam tincturis virtutum adiectione ad formam suam floridam faciens imaginem proprium suum principatum in nobis ostendisse multiformes autem variisque sunt tales imaginis colores, ex quibus vera depingitur forma. Non rubeus, non splendidus, non qualiscumque talium ad se invicem mixtura, neque cuiuspiam nigredinis subscriptio supercilium oculumque subscribit, et quaecumque huiusmodi pictorum manus machinatae sunt. Sed pro his mundicia, impassibilitas beatitudo ab omni malitia alienatio, et quaecumque id genus sunt ex quibus in hominibus similitudo ad Deum formatur, his floribus Conditor suae imaginis nostram depinxit naturam. Si autem et alia inquiris per quae divina forma figuratur, invenies subtiliter in ipsa imagine quae nos sumus, salvam ad illam quae Deus est similitudinem, animus et verbum divinitas est. In principio enim est verbum. Et quidam secundum Paulum animum Christi habent in se loquentem, non longe ab his etiam humanitas. Vides in teipso et rationem, et intellectum imitationem, veri animi, ac veri verbi. Iterum caritas est Deus, et caritatis fons. Hoc enim dicit magnus Iohannes, quia caritas est Dei, et Deus est caritas, in hoc etiam nostram personam fecit naturae formator, in hoc enim inquit cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si diligis vos invicem. Nempe igitur dum haec praesens sit omnis character imaginis perficitur. Omnia inspicit et omnia audit Deus, et omnia scrutatur, habes et tu visum et auditum ad eorum quae sunt receptionem, vitalemque et scrutantem ea quae sunt intellectum. VI. Exquisitio cognationis animi ad naturam, in quo etiam consequenter anomiorum redarguitur doctrina. Et nemo me aestimet dicere iuxta similitudinem humanae operationis, differentibus potentiis Deum ea quae sunt tangere. Non enim est possibile in simplicitate Deitatis receptionem, et multiformitatem receptoriae operationis intelligere. Neque enim et apud nos multae quaedam sunt receptivae rerum potentiae, et si multiformiter per sensus ea quae in hac vita sunt tangamus, una siquidem quaedam est potentia, ipse qui insitus est animus, qui per singula sensuum instrumenta exiens ea quae sunt transcurrit, ipse aspicit per oculos quod videtur, ipse intelligit per aures quod dicitur. Diligit quod est concupiscibile. Item nolit post voluptatem verti, et manibus utitur ad quodcumque velit, per eas quippiam tenes seu repellens, prout expedire iudicaverit cooperationem organi ad id quod utitur. Si igitur in homine et si ex natura constructa differentia ad sensum consequatur organa, qui per omnes operationes movetur, et consequenter singulis ad propositum utitur. Unus est atque idem et in diversis operationibus non compartitur naturam, quomodo quis in Deo propter varias virtutes partitam multipliciter essentiam suspicatus fuerit. Qui enim finxit oculum ut ait propheta, et plantavit aurem ad paradigmata quae in seipso sunt has operationes veluti quosdam cognoscibiles characteres in natura hominum signavit. faciamus enim inquit hominem ad imaginem nostram, sed ubi mihi anomiorum haeresis, quid adversus hanc vocem dicent, quomodo in his verbis dogmatis sui novitatem salvabunt, dicunt ne unam imaginem possibile esse diversis formis similem fieri. Si dissimilis secundum naturam Patri Filius quomodo unam imaginem differentiam naturarum perficiunt, qui enim faciamus ad imaginem nostram dixit, per pluralem significationem sanctam Trinitatem declarans, non etiam imaginem singulariter significaret, si dissimiliter ad seipsa principalia haberent exempla? Non enim possibile erat sibi invicem non convenientium unam manifestari similitudinem, sed si differentes essent naturae, differenter omnino etiam imagines earum stetissent ad convenientiam unicuique creatae. Sed quoniam una quidem imago, non autem unum principale imaginis exemplum. Quis sic est extra intelligentiam ut ignoret, quia quae sunt uni similia etiam ad seipsa omnino habent similitudinem. Propterea inquit fortassis hanc malitiam in constitutione humanae vitae sermo succidens faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. VII. Quare nudus naturalibus armis velaminibusque homo creatur. Sed quid vult figurae rectitudo quare convenientes huic vitae non sunt corpori virtutes. Sed nudus quidem naturalibus protectionibus inermisque atque pauper homo, et omnium quae ad usum sunt egenus ad hanc vitam ducitur, miser videri magis quam beatificari quantum apparet dignus. Non acie cornuum armatus non unguium acuminibus non ungulis seu dentibus seu quodam aculeo mortifero venenum ex natura habente. Qualiter multa animalium in seipsis ad offendentium repulsionem possident non pilorum amictu corpus tegitur. Recte siquidem oportebat per ordinatum ad aliorum imperium suis armis a natura perfici ne aliorum auxilii ad suum praesidium indigeret. Nunc vero leo quidem, et sus et tigris et pardalis, et quodcumque aliud huiusmodi sufficientem habet ad salutem ex natura potentiam, et tauro cornu, et lepori velocitas, et capreolo saltus, et oculorum tutela. Aliisque quibusdam animalibus magnitudo, aliis catulorum rapina, volatilibus penna, apibus aculeis. Et omnibus omnino unum aliquot ex natura in salutem subsistit. Solus autem omnium homo velociter quidem currentium tardior inormium brevior, naturalibus armis munitorum expugnabilior et quomodo dicet quis qui talis est imperium per omnia possedit, sed ut arbitror nil difficultatis est ostendere, quia quod videtur nostrae naturae egenum occasio est ad eorum quae sibi subiecta sunt dominatum. Si enim sic virtutem homo haberet, ut velocitate equum percurreret durum soliditate pedem habere ungulis quibusdam seu labiis contendere. Cornua quoque aculeosque et ungues in seipso ferre, primum quidem bestialitas quaedam esset pugnaxque ferocitas. Talia ipsi corpori connaturaliter subsistere deinde forsitan per alia imperium despiceret dum nullius subditorum cooperationis indigeret. Nunc vero huius rei gratia per singula subiugatorum nobis huius vitae utilitates dispertitae sunt, ut necessarium per illa faceret imperium. Tarditas namque nostri corporis et ad movendum difficillitas usui aequum adduxit atque edomuit. Carnis autem nuditas necessarium fecit ovium dominatum, ex anniversario lanarum ambitu nostrae naturae indigentia suppleta est. Occasiones nobis ad hanc vitam etiam ex aliis cognoscuntur, animalia onera baiolantia talibus administrationibus subiugata sunt, sed et impossibilitas iuxta similitudinem armentorum pabula comedendi subditum huic vitae bovem operata est qui suis laboribus vitam nobis copulat, quoniam adversus quaedam aliorum animalium ad confligendum dentibus ac morsu nobis opus erat per occasionem dentium canis cum velocitate suas maxillas nostrae indigentiae praestitit, veluti quaedam vitalis macera homini factus. Cornuum vero acie unguiumque acumine fortius atque robustius distribuitur hominibus ferrum. Non semper connaturaliter nobis quemadmodum bestiis illa, sed in tempore adiuvans, caeterum in seipso manet, et procor quod illis quam is est quidem et illud ipsum arma facere secundum tempus adversus tela circumpositum. Vide nempe ad hoc formatur ab arte ferrum, ut in tempore ad bellum ministrans iterum liberum pondere armatur in pace relinquat ministrat quoque huic vitae etiam ala volatilium, ut volueris velocitas per intelligentiam nos non deserat. Quaedam enim ex ipsis mansueta fiunt, et cooperantur venatoribus quaedam ex illis usibus nostris per intelligentiam rediguntur, sed et volatiles nobis sagittas ars per intelligentiam faciens velocem volucrem nostris usibus per arcum donat. Quod autem passibiles mollesque nobis ad iter agendum sint plante, necessariam ex subiectis facit cooperationem, inde enim sunt pedibus calciamenta circumpacta. VIII. Quare hominis figura recta est, et quia propter rationem manus sunt in quo quaedam etiam de differentia animarum philosophia. Erecta vero hominum figura, et ad caelum extenditur et sursum aspicit imperialia haec regalemque dignitatem significant. Nam quod solus in his quae sunt talis sit homo dum aliorum omnium corpora deorsum aspiciant dignitatis differentiam aperte declarat eorum videlicet quae prona sunt, et virtutis et superiminentis ea potentiae. Siquidem in aliis omnibus anteriora corporis membra pedes sunt eo quod pronum oportebat esse quod omnino est deorsum aspiciens, at vero in humana constitutione anteriora membra manus factae sunt. Nam formae rectitudini sufficiens erat ad usum una basis in duobus pedibus statum firmiter continens, est quoque quaedam rationis usui cooperatrix manuum subministratio, et si quis proprium rationabilis naturae manuum subministrationem esse dixerit, non omnino ab universitate aberrabit. Non solum ad commune hoc promptumque intellectui recurrens, quia litteris rationem per manum ingenia notamus. Non enim est rationabilis gratiae expers, quod nos per litteras loquimur et quodammodo per manus, elementorum characteribus voces compactas pronuntiamus, sed et aliud aspiciens cooperari manus dico rationis enuntiationi, magis autem priusquam de hoc additus sermo disserat aliud considerabimus. Illud enim paulisper in ordine eorum quae facta sunt nos latuit. Ob quam causam germinatio virgultorum, ex terra procedit. Irrationabilia vero animalia inferuntur ac sic post horum constitutionem homo, forsitan enim non solum illud quod facile est ad intelligendum per haec docemur, quia propter animalia pabulorum utilitas a Conditore manifesta est. Propter hominem vero pecora quamobrem ante pecora quidem illorum cibus, ante hominem vero quod humanae vitae administraturum foret. Sed mihi videtur occultorum doctrinam per haec Moyses declarasse, ac de anima arcanam philosophiam tradidisse, quam etiam extrinsecus disciplina manifestavit. Non tamen praeclare notam fecit, docet enim ut arbitror per haec ratio in tribus differentiis vitalem animalemque virtutem considerari. Una enim quaedam est quae solummodo incrementum dat, et nutrit et vocatur auctiva et nutritoria, quia in augmentum eius quod nutritur quidquid conveniens est, affert ipsa etiam germinalis dicitur, et circa germina consideratur. Necesse est enim etiam in germinibus vitalem quandam virtutem sensus expertem intelligi. Altera vero praeter hanc species vitae est, quae et hoc habet quod praedicta possidet. Insuper etiam per sensum administrare accepit, quae species in natura irrationabilium est. Nam non solum nutrit et auget, sed etiam sensualem operationem perceptionemque habet, perfecta vero in corpore vita irrationabili humana dico formatur natura et nutritiva est et sensualis, et rationem participat, et animo ministrat. Fiat autem nobis talis rationis divisio, eorum quae sunt, hoc quidem intellectuale est, hoc autem omnino corporale. Sed intellectualis sectio cum suis stet. Non enim de his sermo est, corporalium vero hoc quidem universaliter expers est vitae, hoc autem vitalem participat operationem, iterum vitalium corporum, hoc quidem sensui coniungitur, hoc autem expers est sensus. Deinde sensuale iterum secatur in rationale, et in irrationale, propterea primum post carentem anima materiam veluti fundamentum quoddam speciei animatarum naturalem hanc vitam consistere quae in pullulatione germinum persubstituta est legislator dicit. Deinde eorum quae per sensum administrantur generationem infert, et quia per eandem consequentiam eorum quae per carnem acceperunt vitam quaedam quidem sensualia ac sine intellectuali natura in seipsis esse possunt, quod vero rationale est, non aliter corpori inhereret, nisi sensuali concretum fieret, propterea novissimus post germina pecoraque constitutus est homo. Via quadam ad id quod perfectum est consequenter progrediente natura. Ac per omnem animarum speciem rationabile hoc animal commiscetur. Nutrit enim secundum germinalem animae speciem, auctivae vero virtuti sensualis cognata est, medietatem habens secundum propriam naturam intellectualis, et materialioris essentiae tantum crassior hac quantum purior illa. Deinde quaedam fit societas atque concretio sensualis naturae ad subtile ac lucidum intellectualis essentiae, ita ut in his tribus homo habeat constitutionem, sicut etiam ab Apostolo idipsum didicimus in his quae ait ad effessios. Optans eos perfectissimam gratiam corporis et animae et spiritus in adventum Domini custodire, pro nutritoria parte corporis dicens, sensualem vero anima significans intellectualem spiritum. Similiter etiam in Evangelio Dominus scribam erudit, caritatem quae in Deum est omni mandato praeferre, quae ex toto corde et anima et intellectu operatur, etenim hic eandem differentiam videtur mihi verbum interpretatum fuisse. Corporaliorem quidem constitutionem cor, dicens animam vero mediam, intellectum excelsiorem, natura spiritualemque et intellectualem virtutem. Unde etiam tres differentias voluntatum Apostolus novit, carnalem quidem nominans eam quae circa ventrem, passibilesque eius voluptates sollicita est. Animalem vero eam quae medietatem ad virtutem habet atque malitiam. Unam quidem superat, alteram vero pure non participat. Spiritalem vero eamque perfectionem conversationis secundum Deum intuetur, ideo ait ad corinthios, passibilem eorum usum increpans quia carnales estis et perfectiorum dogmatum incapaces. Alibi comparationem quandam medii ad perfectum faciens dicit, animalis autem homo non recipit ea quae sunt spiritus, stultitia enim est ei, spiritualis vero deiudicat omnia, ipse autem a nemine deiudicatur. Ut enim superat animalis carnalem eadem analogia spiritalis animalem superascendit. Si igitur postremum post animata factum fuisse hominem dicit Scriptura, nihil aliud quam de anima nobis legislator philosophatur. Necessaria quadam ordinis consequentia perfectum in novissimis videns. Nam in rationabili caetera comprehenduntur, in sensuali vero etiam naturalis species omnino est, illa vero circa materiale tantummodo videtur. Non ergo inconsequenter veluti per gradus proprietates vitae dico a minoribus ad id quod perfectum est natura facit ascensum. VIIII. Quia organica constituta est hominis figura et ad rationis usum accomodata. Quoniam igitur rationabile quoddam animal est homo, consequenter oportebat usui rationis organum corporis sui constitui, sicut in musicis conspicuae videtur qui ad organorum speciem musicam exercent, neque per barbitas tibicinantes, neque in tibiis citharizantes, ad hunc modum oportebat rationi convenientem fieri organorum constitutionem ut connaturaliter ad eam sonaret in ipsis particulis verborum vocibus coaptatis formata, propterea manus corpori copulatae sunt. Etsi enim multi sint huius vitae usus dum enumerantur, ad quos emachinata haec ac multum principalia manuum organa utiliter habentur ad omnem artem omnemque operationem quae seu in bello seu in pace est tractabiliter transeuntia, attamen ante alios differenter rationis gratia eas corpori adiecit natura. Nam si expers manuum homo fieret omnino ei iuxta similitudinem quadrupedum convenienter escae usui oris particulae configurarentur, ita ut forma prolongaretur et in nares extenuaretur, labia quoque ori praemitterentur callosa, ponderosa, crassa, ad sectionem pabuli oportunitatem habentia. Illud etiam quod sub dentibus fieret tali cuipiam parti carnosae videlicet ac solidae aspereque dentibus quoque cooperanti incumberet vel humidae perque obliqua diffusae qualis est ipsa pars canum caeterorumque carnes devorantium densitati dentium inter spatia intus defluens. Si ergo manus corpori non adessent, quomodo articulata vox formata in eo fieret, dum particularium oris constitutio ad usum soni non conformaretur, ut necesse esset omnino, aut balare, aut milcire, aut latrare, aut innire homimem aut bubus seu asinis similem boare, seu quendam bestialem fremitum emittere. Nunc vero dum sit manus ori adiecta administrationi rationis os vacat. Non ergo proprium rationabilis naturae manus apparuerunt ac per hoc ita Conditor rationi facultatem excogitavit, quoniam itaque divinam quandam gratiam formationis nostrae Conditor donavit suorum bonorum similitudines suae imagini inserens, propterea caetera quidem bona honoris gratia humanae dedit naturae. Intellectum vero atque sapientiam non est proprie dicendum quia dedit sed quia tradidit proprium suae naturae ornatum imagini addens. Quoniam igitur spiritualis quaedam res et incorporalis est animus incommunicabilem haberet gratiam ac per se incommixtam dum per nullum organum intelligentiae suae motus manifestaretur, huius rei gratia talis organica constitutio adiecta est, ut plecti instar particulas voci coaptatas tangens per talem sonorum formationem interiorem suum interpretaretur motum, ac veluti si quis musicae peritus existens propriam ex passione quadam non haberet vocem, volens autem manifestam facere musicam alienis vocibus modularetur, per tibias seu lyras artem publicans. Sic et animus humanus diversorum intellectuum dum sit inventor non valendo per nudam dictionibus animam dicit, quia anima per seipsam dum sit incorporea sine corpore dictiones habere sensibiles non potest nudam dictionibus animam quae sunt per corporales sensus intelligentiae impetus ostendere. Veluti quidam coaptatus in arte animata talia organa tangens per sonum qui in eis est occultos intellectus manifestos facit. Mixta autem quaedam musica est circa humanum organum ex tibia ac lyra veluti in concentu in idipsum sibi invicem consonantibus. Spiritus enim per arteriam ex follibus spiritum recipientibus repulsus, cum impetus sonantis arteriam ad vocem roboraverit interiores ordines elevans circulariter tibialem hanc pertranat viam. Imitaturque omnino factam ex tibia vocem membranalibus vehiculis in gyro circummodulans, superiora autem sonum qui deorsum est arteriae in concavitate ipsius recipiunt geminis tibiis, in nares pervenientibus, ac veluti squamarum quibusdam vehiculis circa colatorium iliis vocem descisam in maiorem sonum perficiunt. Maxillae vero et lingua ipsaque circa guttur conformatio iuxta quam mentorum subfoditur vallis acutae extendunt, haec omnia in nervis, plectri motum subsimulant variae multiformiterque oportuna multaque velocitate sonos ad usum coaptantia. Labiorum vero distinctio atque impressio idipsum facit his qui spiritum tibiae per digitos accipiunt iuxta adunationem melodiae. Sic itaque animo per organicam talem in nobis constitutionem modulante rationem rationabiles facti sumus, non habitum ut arbitror rationis gratiam, si grave ac laboriosum servitutis quae est erga cibum usui corporis labiis distribueretur. Nunc autem talem administrationem manus in seipsas transferentes rectum administrationi rationis os demisserunt. X. Quia per sensus operatur intellectus. Duplex autem circa organum operatio est, una quidem ad officium soni, altera vero ad susceptionem operatio est, una quidem ad officium soni, altera vero ad susceptionem extrinsecus intellectum, et non altera alteri miscetur, sed in ipso officio in quod ordinata est ex natura permanet, neque ex vicina perturbatur. Non auditus loquitur, neque vox audit, vox enim semper et omnino auditui procedit. Auditus vero semper accipit neque impletur, sicut ait alibi Salomon, hoc ut mihi videtur maxime ex his quae in nobis sunt mirandum, quae sit latitudo illa internae capacitatis in quam omnia confluunt, quae per auditum infunduntur. Qui sunt stili a memoria introductorum in ipso verborum qualisque impositorum, in auditu intellectum susceptio, et quoniam multorum diversorumque sibi invicem adiectorum confusio, et error per consequentem impositorum positionem non efficitur, aequaliter quis etiam in visuum operatione miraretur. Similiter enim per eos animus in his quae extra corpus sunt peragit, et ad se invisibilium imagines trahit. Characteres eorum quae videntur in seipso describens, ac veluti quaedam amplissima sit civitas, in differentiis conventuum concurrentes ad eam suscipiens, non ad eundem locum in civitate omnes concurrunt. Alii quidem ad forum, quidam vero ad possessiones, alii per ecclesias, seu plateas seu angustos vicos, seu teathra, unusquisque secundum suam voluntatem transeunt. Talem quandam video etiam animi civitatem intra nos cohibitatam, quam differentes quidam introitus implent per sensus. Unumquemque vero introeuntium animus inquirens perque gentes discernens convenientibus scientiae locis imponit, ac sicut in exemplo civitatis est videntum, saepe quidam dum sint ex uno genere et cognatione per eandem civitatem non simul, sed alius quidem per alium introitum prout accidit incurrunt. Nihil vero minus intra ambitum muri venientes, iterum apud se invicem sunt dum ad se invicem proprietates habeant, e contrario etiam est inveniendum quid efficitur, peregrini enim et se invicem non cognoscentes uno in civitatem introitu saepe utuntur, sed eosdem sibi invicem non copulat ipsa per introitum societas. Possunt enim etiam intus dum sint discerni ad suas cognationes, tale aliquid video etiam in amplitudine quae in animo est. Saepe siquidem ex differentibus sensuum instrumentis, una nobis notitia eiusdem rei congeritur multiformiter ad sensus dispertitae. Iterum illud est e contrario ex uno aliquo sensu multa variaque discere in nullo sibi invicem secundum naturam accedentia. Verbi gratia melius enim per exemplum declarare sermonem, proponatur ad inquirendum aliqua proprietas circa liquida. Quaedam quidem delectabilis ad sensum, quaedam vero fugienda gustantibus. Nonne ergo inventum est ab experimento fellis amaritudo, et commoditas qualitas quae in melle est, his autem manifestis existentibus eiusdem rei unam introducunt notitiam. Multiformiter intellectum intrantis, gustus, visus, auditus, saepe etiam et tactus et olfactus, etenim videns quis mel et nomen audiens et gustui accipiens, vaporemque per olfactum cognoscens, tactu quoque approbans, eandem rem per singulas sensuum sedes cognoscit. Iterum autem varia et multiformia per unum quendam sensum discimus, dum auditus omnigenas recipit voces, oculorum vero receptio in indiscretam habeat in diversorum generum contemplatione et operationem. Similiter albo accidit et nigro omnibusque e contrario distantibus colore. Sic gustus sic olfactus diversarum rerum unusquisque propriam susceptionem notitiam imponunt. Quia invisibilis est animi natura. XI. Quid igitur est animus, secundum sui naturam, qui sensuum virtutibus seipsum impartitur, et per singulas convenienter eorum quae sunt scientiam recipit? Nam quia aliud quid praeter sensus est non arbitror quempiam sapientum dubitare. Si enim idipsum esset sensui, ad unum omnino haberet secundum sensum operum societatem, eo quod simplex quidem ipse est, nihil autem varium in simplo consideratur. Nunc vero omnibus comparatis aliud quidem tactum esset, aliud olfactum, aliis similiter absque communione ad se invicem dispositis, quoniam aequaliter unicuique et convenienter adest. Alterum quid oportet omnino ipsum animum praeter sensum substituere naturam, ne quis varia intellectuali commisceat. Quis cognovit animum Domini? ait Apostolus. Ego autem praeter hoc dico, quis suum animum intellexit? dicant qui Dei naturam inter ea quae in eorum comprehensione sunt faciunt, si seipsos intellexerunt, sui animi naturam cognovere, multum partibilis quidam est, multumque compositus, et quomodo intellectuale in compositione est, aut quis modus est diversorum generum concretionis. Sed simplex et incompositus, quomodo in multipliciter partitam sensualitatem dividitur, quomodo in singularitate varium, quomodo in varietate unum, sed cognoscens eorum de quibus dubitatur solutionem in ipsam Dei vocem recurro. Faciamus enim inquit hominem ad imaginem, et similitudinem nostram. Imago enim donec in nullo eorum quae in principali intelliguntur exemplo deficiat proprie est imago. Si vero in aliquo ex similitudine principalis exempli excesserit, in illa parte imago non est. Non ergo quoniam in his quae circa divinam considerantur naturam incomprehensibilitas essentiae est, necessarium est eum qui sortitur imaginem, omnem ad principale exemplum imitationem habere. Si enim imaginis natura principale exemplum comprehenderet super comprehensionem est et, si contrarietas eorum quae considerantur; quod oportet peccatum imaginis reprehenditur. Quoniam vero scientiam fugit ipsa nostri animi natura, quae est secundum imaginem Conditoris, diligentem ad id quod ei superponitur habet similitudinem eo quod secundum seipsum est incognitus incomprehensibilem naturam characterizans. XII. Exquisitio in qua parte corporis principale animi esse aestimandum in quo etiam de lacrymis ac risu physiologia. Sileat igitur omnis coniecturalis ac vana ratiocinatio eorum qui in particulis quibusdam corporis intellectualem includunt operationem. Quorum alii quidem in corde principatum esse constituunt, alii vero in cerebro animum ordinari dicunt. In quibusdam civitatibus suasione tales opiniones tenentes. Nam qui in corde ponit principatem ipsius secundum locum positionem suae rationis facit argumentum eo quod videtur quodammodo illud mediam universi corporis obtinere regionem, quasi voluntario motu facile ex medio ad omne corpus divisio ac sic in operationem proveniente, testemque facit suae rationis tristem irascibilemque hominis affectum. Quia videntur quodammodo tales passiones illam particulam ad compassionem commovere. Qui vero cerebrum ratiocinationi offerunt veluti arcem quandam totius corporis caput ab ipsa natura possideri dicunt in ipsoque veluti quendam regem animum possidere, quasi quibusdam nuntiis seu protectoribus sensuum instrumentis in gyro armigeris insignem ipsi etiam tali opinione hesitantis cogitationem attrahi faciunt eos quidem quorum membranula cerebri vitiatur, etiam in ignorantia honestatis fieri inebriatosque capite gravari. Addunt quoque quasdam naturaliores causas talis circa principatum opinionis utrique huiusmodi aestimationes demonstrantium. Unus enim dicit motum qui est ex intelligentia cognationem habere ad igneum eo quod incommunicabilis est etiam ignis sicut intelligentia et quoniam manare imparticula cordis confitentur propterea mobilitati caliditatis motum animi misceri dicit, receptionemque intellectualis naturae cor esse affirmat in quo calidum comprehenditur. Alter vero omnibus sensuum instrumentis veluti quoddam fundamentum radicemque esse dicit MENIGGA, sic enim nominant membranulam quae cerebrum continet. Ac sic suam rationem eredibilem facit, quasi non aliter intellectualis operatio collocaretur, nisi in illa parte cui etiam auris adiuncta incidentes in eam voces profundit, visus etiam iuxta membranulam oculorum aedificii constitutus incidentium in pupillas imaginum formationem aequaliter permittit. Vaporem quoque qualitas per olfactuum pondus in eadem parte discernuntur, sensus item gustandi discretione membranulae approbatur. E vicino quasdam effusiones nervales ex seipso sensui asper cervices collorum in colatoriam viam et inde in medullas permiscens. Ego autem perturbari quidem saepe ad passionum intentiones intellectuale animae, et obscurari naturalis operationis cogitationem, ex quadam corporali compressione verum esse dico. Et fontem quendam ignei quod in corpore est cor esse ad furibundos impetus commotum et cum his adhuc meniggam sensuum instrumentis subornari, quae iuxta rationem talia philosophantium de natura amplectitur in se cerebrum vaporibusque resuscitatur ex his qui incisoriis contemplationibus vacant hoc audiens quod dictum est, non sperno. Non tamen approbationem talem facio localibus puniri circumscriptionibus incomprehensibilem incorporalemque naturam. Nam insanias non ex solo corde fieri didicimus ex subeuntibus etiam latera pelliculis passibiliter dispositis, similiter informari intellectuale diffiniunt periti medicine frenecin vocantes passionem quoniam frenes talibus pelliculis nomen est ipsam quoque ex tristitia in cor venientem combustionem ambigue opinantur. Non enim ex corde sed ex ore ventris exasperati in cor passionem per imperitiam reducunt. Tale vero aliquid dicunt qui diligenter passiones inspiciunt, quia cum casu viarum quas poros dicunt et coartatione in tristitiae affectibus naturaliter circa totum corpus facto ad ipsas concavitates quae in profundo sunt omne quod inspirationem prohibet compellitur. Unde respiratoriis visceribus coangustatis ab eo quod ea coartat fortius saepe pondus spiritus ex natura efficitur ad eorum quae concadunt distinctionem quod coangustatum est latificans. Talem anhelitum in concasu tristitiae facimus, hanc coangustationem suspirium nominantes. Sed aestimantibus contritionem quae circa cor est non ex corde sed ex ore ventris affligi. Fortassis ex eadem causa opinio est, dico autem pororum concasu dum follis fellifer asperum illum mordacemqaue fluctum prae tristitia in os ventris infundit. Approbatio autem huius est gravem humidamque contristatis fieri superficiem ex assiduo valde felle undam suam in venas infundente sed et ipsam quae e contrario efficitur passionem eam dico quae est in laetitia magis autem risus rationem constituunt. Diffunduntur enim quodammodo atque solvuntur per delectationem pori corporis eorum qui contristantur ex quodam delectabili auditu, ut enim illic per tristitiam cohibentur subtiles occultaeque pororum inspirationes constipantesque intrinsecus viscerorum affectum in caput ac meniggas hoc est membranulas cerebri austeriorem id est humidiorem vaporem repellunt. Qui multus quibusdam cerebri concavitatibus introreceptus, per naturales poros in oculos expellitur superciliorum concasu attrahente per stillicidium humiditatem. Stilla autem lacryma dicitur, sic mihi videtur ex contrario affectu plus consuetudine amplificatis poris spiritus attrahi per eos in profundum, et inde iterum expelli a natura per porum in ora omnium viscerum et maxime iacoris ut aiunt per quandam perturbationem instabilemque motum talem spiritum compellentium unde facilitatem quandam egressioni spiritus machinans, porum qui est in ore amplificat ex utraque parte circa anhelitum maxillas discernens, nomen autem facto risus est, neque igitur in iacore principale cogitandum est, neque per calorem sanguinis circa cor irascibilis affectibus in corde arbitrandum est, esse animi collocationem. Sed haec quidem in qualescumque corporum constitutiones, referenda sunt. Animum vero singulas quasque particularum per ineffabilem commixturae rationem tangere aestimandum est, et si quidam nobis adversus hoc Scripturam praetendant, quae principale in corde esse perhibet, non sine inquisitione sermonem accipiemus. Nam qui cordis meminit, renium etiam recordatus est dicens, scrutans corda et renes Deus. Ita ut aut in utrisque aut in neutro intellectualem concludat. Obscurari autem intellectuales operationes seu per omnia in omnibus inactuales fieri in qualicumque corporis affectu docens non magnopere facio argumentum loco quodam virtutem animi prohiberi, ac si supervenientibus particulis flagrantibus sua amplitudine vetitam. Corporalis enim est talis opinio, non posse praeoccupato organi folle per quoddam eorum quae in eo inspiciuntur, alterum quendam locum invenire. Intellectualis enim natura, neque concavitatibus corporum interius locatur, neque abundantia carnis expellitur, sed quoniam veluti organum musicum omne corporis creat. Quaedam quidem accidunt modulari scientibus, non valentibus autem notitiam organorum inusitationis ostendere quae artem non recipit. Aut enim tempore corruptum aut ex laxitate tardum aut a quodam veneno cariosum, aut atritum absonum manet, inactuosum, et ab eo qui habere videtur contra artem tibicinalem inspiratur. Sic et animus ter totum organum veniens, et convenienter intellectualibus operationibus singulas partium per quas consuevit tangens in his quidem quae secundum naturam disponuntur, quod suum est operatur, in his vero quae infirmantur artificialem sui motum inactuosus et piger manet accipere. Consuevit enim animus quodammodo ad id quidem quod secundum naturam disponitur societatem habere, ab eo vero quod ab ea distat alienari. Speculatio quaedam de materiae et naturae et animi theoria. XIII. Et mihi videtur etiam naturaliorem quandam in hac parte speculationem esse per quam quiddam civiliorum dogmatum est discendum quoniam enim pulcherrimum omnium et excellentissimum bonum ipse Deus est, ad quem omnia respiciunt quaecumque boni habent desiderium, propterea dicimus etiam animus sic ad imaginem formosissimi factum, quatinus ad principale exemplum similitudinem participarit quantum quidem ipsum in bono licet permanere. Si vero quodammodo extra hoc fuerit pulchritudine illius in quo erat denudata, siquidem dicimus similitudine principalis exempli pulchritudinis animum ornari. Veluti quoddam speculum charactere apparentis formatum iuxta eandem analogiam etiam administratam a se naturam habere animum arbitramur, pulchritudineque quae ab illo est ipsam ornari. Veluti quoddam speculi speculum factam, tenerique ab ipsa et comprehendi materiale substantiae, circa quam consideratur natura. Si ergo habetur ab altero alterum per omnia corrationabiliter ipsa veri boni societas deducendo per id quod superponitur id quod consequens formificat, cum vero efficitur huius optimas connaturalitatis dispersio, et ad contrarium consequens fuerit supereminenti, supereminens tunc ipsius materiae cum desolata fuerit ex natura redarguitur deformitas. Informis enim res quaedam est per seipsam materia, et imperfecta, et ipsius informitati concorrumpitur pulchritudo naturae in qua per animum formatur, ac sic in ipsum animum turpitudinis materiae per naturam distributio efficitur, ut non iam Dei imaginem in charactere figmenti consideres. Nam veluti quoddam speculum retro bonorum formam animus factus proicit quidem fulgoris boni notitias, materiae vero informitatem in seipsum absorbet. Et hoc modo fit mali generatio per privationem boni subtexta. Bonum vero est omne quodcumque consequitur quod primum bonum proprie habet. Quodcumque vero extra illam copulam et similitudinem quae ad illud est efficitur expers boni omnino est. Si ergo unum quidem iuxta consideratam rationem bonum quod vere est, animus autem ad imaginem boni efficiendo etiam ipse habet bonus esse. Natura vero quae ab animo continetur, veluti quaedam imago imaginis est, ex his ostenditur quia materiale nostrum constituitur quidem et comprehenditur cum ex natura administratur. Solvitur vero iterum et decidit cum a continente animo et comprehendente separatur, et ab ipsa ad bonum connaturalitate dispergitur. Hoc autem non aliter efficitur, quam cum naturae ad contrarium fit conversio, dum desiderium non ad bonum, sed ad id quod formantis indiget intuetur. Necesse est enim omnem materiam per aegestatem propriae formae ad aliquot inhonestum ac deforme simulandum conformari. Sed haec quidem a nobis ex quadam consequentia, exquisita sunt propter theoriam propositi super intrantia. Hoc enim quaesitum erat si in quadam parte eorum quae in nobis sunt intellectualis virtus collocatur. An per omnia aequaliter pervenit, eos namque qui localibus partibus animum circumcludunt, et in constitutionem talis suae susceptionis proferunt intelligentiam in eorum qui contra naturam disponuntur membranulas non prospere provenire ratio demonstravit, quia per omnem partem humanae concretionis iuxta quod consuevit singulas operari aequaliter animae virtus efficax manet, dum in naturae parte non permaneat, ac per haec ex consequentia ipsa contemplatio quae adiecta est rationi occurrit, per quam discimus in humana concretione, a Deo quidem animum administrari, ab illo autem materialem nostram vitam cum in natura manet. Si autem adversa fuerit a natura etiam ab ipsa quae est per animum operatione alienari. Sed redeamus iterum unde egressi sumus quia in his quae ex passione quadam naturali constitutione non subvertuntur propriam virtutem animus operatur, et in his qui naturaliter consistunt fortis efficitur. Infirmatur vero iterum in his qui sui operationem non capiunt. Est etiam per aliam doctriam quae de talibus est suadere, et si non grave proposito iam sermoni etiam de talibus perpauca ut arbitramur excipiemus. CAPUT XIIII. De somniis et oscitatione et visione AETIOLOGIA hoc est causalis ratio. Materialis et fluxilis haec corporum vita semper per motum proveniens in hoc habet essendi virtutem in non stanti umquam motu, ut enim quidam fluvius iuxta suum ruens impetum implere quidem vallem ostenditur, per quamcumque consequitur ferri, non tamen in eadem aqua circa eundem semper locum cernitur, sed illa quidem subter lapsa cucurrit illa vero desuper fluxit. Sic et materiale huius vitae per quendam motum fluxumque vicissitudinum successionis continuitate permutatur. Ut numquam mutabilitate stare possit, sed in potentia quiescendi incessabilem habet alternum per similia motum. Si autem aliquando motus cessaverit, omnino etiam essendi quietem habebit hoc est omnino etiam esse cessabit, veluti acceperit plenitudinem vanitas et iterum quaedam venerit vanitati plenitudo. Somnus vigorem vigiliae sublaxavit. Deinde vigilia quod laxatum est extendit et neutrum horum in perennitate commanet sed recedunt invicem advenientibus utraque sic natura se ipsam vicissitudinibus renovanter veluti utrumque in parte ponderantem, indesinenter ab altero transeundo in alterum. Nam semper in operationibus animal consistere rigiditatem quandam, atque attractum super extentarum partium facit. Ipsa quoque diuturna corporis quies causum quendam atque solutionem consistentis operatur, mensuratae autem utrumque secundum tempus consequi ad permanentiam virtus est naturae per assiduum ad opposita transitum qui in utrisque ipsa ab utrisque quietam facit. Sic itaque vegetatum corpus per vigilias natura accipiens, solutionem per somnum vigori cogitat, sensivas virtutes ad tempus ex operationibus quiescere faciens, ac veluti quosdam pullos post curruum certamina solvens. Necessaria autem constitui corporis oportuna quies, ut consequenter in omne corpus per poros qui in eo sunt esca diffunderetur nullo vigore meatui impediente quemadmodum ex humida terra cum calidioribus radiis sol foveret, vapores quidam caliginosi ex profundo trahuntur, similiter fit etiam in terra nostra dum cibus ex naturali calliditate intus calificatur, vapores aerei qui sunt secundum naturam sursum ferentur, et ad suppositum respirantes in regionibus capitis fiunt, veluti quidam fumus in adunationem parietis solutus inde post in poros instrumentorum sensus vapores discernuntur, per quos necessario sensus cessat. Transitu illorum vaporum subtractus, nam ipse visus palpebris comprehenditur, veluti quodam artificali plumbeo huiusmodi dico gravitate palpebram in oculos obruente. Incrassatus autem talibus vaporibus auditus veluti ostio quodam auditoriis particulis superposito silentium naturali operationi adducit, ast talis passio somnus est dum sensus in corpore quiescit, et omnino ex naturali motu otiosus ut distributiones escae perviae sint per singulos poros vaporibus coeuntes huius rei gratia sciendi sunt loci, quod quidem intus sub ipsa vaporatione est circa sensus officinas dispositio est, prohibetur autem hoc iuxta quandam utilitatem somnus nervosum illud plenum vaporibus factum a seipso naturaliter distendit ut per mentis raptum pars illa ex vaporibus incrassata extenuatur, quale faciunt qui validiore pressura ex vestimentis aquam exprimunt. Et quia rotundiores circa guttur partes sunt, abundat autem in talibus nervosum cum etiam ex his vaporem crassitudinem oporteat expelli, quoniam impossibile est circularem partem per rectitudinem extendi, nonnisi per rotundam figuram deponeretur, hac de causa recepto in oscitatione spiritu quando infra mentum in eo enim subsistit subcollocatur, dum intus omnis figura omnium ordinatorum in circulo sit. Illa fumida crassitudo quae in partibus relinquitur cum transitu spiritus expiratur. Saepe autem post somnum hoc evenire novit, cum aliquid illorum vaporum comprehensum fuerit in illis locis non degestum et non expiratum. Ex his igitur humanus animus evidenter ostenditur quia a natura possidetur consistente quidem illa et vigilante, ipse etiam operatur et movetur. Illa vero prostrata, somno ipse manet immobilis, nisi forte quis somnialem phantasiam motum animi susceperit in somno operantem. Nos autem dicimus solam sapientem et consistentem operationem oportere in animum referri, phantasias vero per somnum in superfluitates imaginesque quasdam operationis animi aestimamus, in irrationabiliori animae specie secundum quod accidit effingi. Nam absolutam sensibus animam, per somnum etiam extra animi operationes esse iuxta necessitatem accidit. Per os enim ad hominem ipsa animi commixtura efficitur, quiescentibus itaque sensibus necessarium est etiam intelligentiam vacare. Argumentum est autem in incongruis et impossibilibus saepe videri esse imaginantem quod non fieret si in cogitatione et intelligentia anima tunc administraret, sed mihi videtur ex venerabilioribus virtutibus anima silente, dico autem operationibus quae secundum animum sunt et sensum solam threpticam hoc est nutritivam eius partem operatricem per somnum esse. In hac vero dum anima extra somnum fit, imagines quasdam resultationesque et eorum quae secundum sensum sunt, et eorum quae secundum intelligentiam aguntur fieri, easdemque quas ipsa per recordabilem animae speciem informat prout consequens est reformari, reboatione quadam recordabili in eadem animae specie permanente, in his homo coimaginatur, non ordine quodam ad apparentium pluralitatem ductus, sed commixtis quibusdam et inconsequentibus seductionibus errans, quomodo autem per corporales operationes in unaquaque partium specialiter quid iuxta impositam sibi naturaliter virtutem operante, fit quaedam etiam silente membro ad id quod ponitur coaffectatio. Ita corrationabiliter et in anima et si quoddam quidem eius sileat, quoddam vero moveatur totum parti coaffectari consequitur. Non enim alicubi naturalem unitatem recipit segregari, dum pars quadam suarum virtutum operatione potiatur, sed quemadmodum et vigilantibus et sollicitantibus imperat quidem animus, ministrat autem sensus, non relinquitur tamen ab his ipsa administratoria corporis virtus. Animus enim cibum usui acquirit, sensus autem acquisitum recipit. Nutritiva vero corporis virtus in seipsa quod sibi datum est administrat, sic etiam per somnum quodammodo in nobis ipse talium virtutum principatus participatur, ac dominante irrationabiliore quiescit quidem aliarum operatio, nostram omnino extinguitur. Festinante autem tunc per somnum ad degestionem threptica, id est nutritiva, omnemque naturam ad seipsam collocante, neque omnino ab ea ipsa quae est secundum sensum virtus distrahitur. Non enim recipit quod semel connaturaliter inest secari, neque eius operatio potest extingui officiorum sensus vacatione per somnum impedita, iuxta eandem rationem etiam animo ad sensualem animae speciem sociato, consequens est etiam dum ipsa movetur ipsum commoveri dicere, et silentio conquiescere, tale quid circa ignem fieri consuevit, cum quidem paleis undique suboccultatur, nullo flatu flammam sufflante, neque ad opposita distribuitur, neque omnino extinguitur. Sed pro flamma fumus quidam per paleas in aera dirigitur, si autem a quodam sufflationem acceperit in flammam fumus efficitur. Eodem modo etiam animus in otio a sensibus per somnum occultatus, neque elucere per eos potenter habet non tamen omnino extinguitur, sed veluti fumi formis movetur, quoddam quidem operans quoddam vero non valens. Ac veluti quidam musicus laxatis cordis lyrae plectrum immitens non secundum numerum melos adducit. Non enim inordinatum sonuerit, sed manus quidem artificaliter saepe movetur ad localem tonorum positionem plectrum ducens, quod autem sonat nil est nisi ignobilem quendam et inordinatum in motu cordarum bombum subsonare. Sic per somnum organica officinarum sensuum laxata constitutione universaliter artifex silet. Siquidem perfectam solutionem ex humiditate quadam et gravitate organum patitur, vel infirmiter vel obscurae operabitur, dum sensulae organum diligenter artem non susceperit. Ac per hoc ipsa memoria confusa ipsaque praescientia quibusdam prae velaminibus ambiguis dubitans in imaginibus quibusdam sollicitudinum eorum quae extra somnum sunt imaginatur atque aliquid evenientium saepe indicavit. Nam in subtili naturae quiddam plus habet quam corporalem crassitudinem in contemplandi aliquot eorum quae sunt potentiam, non tamen per quandam rectitudinem potest declarare quod dicitur, ut praeclara ac lucida sit eorum quae proponuntur doctrina, sed opinio et ambigua futuri declaratio quod aenigma vocant qui talia discernunt. Sic pincerna botrum expressit in calicem Pharaonis, sic canistrum ferre pistor imaginavit, in quibus vigilanter uterque sollicitudinem habuit, in his esse etiam in somnis aestimavit. Nam consuetarum eis oportunitatum formulae in prognostico animae formatae de his quae in tempore eventura erant, per talem animi prophetiam divinare praestiterunt. Si autem Daniel et Ioseph ipsaque in illis erat divina virtus, nullo in eis supervoluto sensu futuorum scientiam erudivit, nil hoc ad propositum sermonem. Non enim quis talia somniorum virtuti deputarit, alioquin omnino ex consequentia etiam factas vigilanter theophanias non visionem sed naturae consequentiam sponte operantem aestimabit, sicut ergo omnibus hominibus iuxta suum animum administratis, pauci quidam sunt divino colloquio clare digni, sic communiter omnibus et sociabiliter ipsam in somnis phantasiam naturaliter ingenitam participantibus quidam non omnes per somnos diviniorem manifestationem communicant, aliis autem omnibus si inest quaedam ex somniis circa aliquot praescientia, secundum praedictum fit modum. Si vero et aegyptius et assirius tyrannus divinitus ad futurorum ducuntur scientiam aliud est quod per tales administratur. Oportebat enim occultam sanctorum sapientiam manifestari, ne inutilis communioni hanc vitam transcurreret. Quomodo enim cognosceretur qualis erat Daniel, nisi in cantantibus ac magis ad inventionem phantasiae infirmatis, aut quomodo salvaretur aegyptus prohibito Ioseph in carcere, si non adduceretur in medio eorum iudicium somnii. Non ergo aliud quid haec ? et non secundum communes phantasias duci oportet. Consueta autem haec in somnis visio communis est omnium multipliciter, et multiformiter phantasiis ingenita. Aut enim ut dictum est in recordabili animae diurnalium oportunatum reboationes permanent, aut saepe etiam ad qualescumque corporis affectus ipsa in somnis constitutio reformatur. Sic enim qui sitit in fontibus esse videt et in aepulis qui esce indiget et iuvenis adulta sibi aetate convenienter passioni imaginat. Cognoscebam autem ego et aliam aenigmatum somni causam curans quendam captum frenesi his quibus oportebat curari, qui gravatus esca plus quam virtus sibi suppetebat clamabat circumstantes quaerens, quia erant qui interiora fimo implebant, ac sibi superponebant, etiam corpus ei ad sudorem festinabat, causabat praesentes aquam habere paratam in eaque mergere iacentem et non differebat clamans donec eventus talium quae telarum causas interpretatus est. Cumulatim enim sudor multus influebat corpore, et venter corruptus in interioribus gravitatem significavit, quod igitur ex obscuro lavacro quod passioni congruit corporis quidem perturbati natura passa est. Non etiam sensibiliter habuit manifesatavit autem evidenter tristitia per ipsam ex infirmitate inania. Non valens hoc iuxta quod consequens est nisi ex infirmitate, sed in somno naturaliter dum intellectuale anime soporaretur somnium fortassis ipso sic disposito factum est, aqua quidem sudoris influente interiorum vero gravitatem per escam tristitia significante, hoc quoque in multis medicinam eruditorum videtur, praeter passionum differentias etiam somniorum visiones, laborantibus fieri, alias quidem irascentium, alias autem membranulas cerebri vitiatorum, et eorum qui in febribus sunt. Iterum alias et eorum qui felle et eorum qui in flegmate vitiantur, non easdem etiam publicorum et privatorum. Iterum alias ex quibus est scire, quia nutritiva et auctiva animae virtus habet quid etiam intellectualis conspersum sibi per concretionem, quia qualicumque affectu corpori utens quoddam iuxta dominantem passionem phantasiis coaptatum conformat, adhuc autem etiam ad morum constitutiones in multis somnia formantur. Alia fortis alia timidi phantasmata, aliae incontinentis visiones, aliae temperati, in aliis largus et in aliis imaginatur avarus. Nullo modo intelligentia, sed altero in anima affectu has phantasias reformante qui eorum quibus assuetus est per meditationem extra somnium imagines etiam in somniis figurat. . Quia non in parte corporis animus in quo etiam discretio corporalium et animae motuum. Sed multum ab his quae proposita sunt declinavimus. Nam nobis sermo erat propositus ostendere, non in parte corporis animum detineri, sed totum aequaliter attingere consequenter naturae subiectae partis motum operans, est autem ubi etiam naturales affectus animus subsequitur veluti minister factus. Nam saepe praecipit corporis natura et contristati sensum, et laetantis concupiscentiam animo imponit, ita ut ipsa quidem prima praestet principia vel ciborum appetitum, vel cuiusdam omnino eorum quae secundum delectationem sunt desiderium ingerens, animus vero tales impetus accipiens suis cogitationibus. Occasiones ad id quod desideratur cum corpore exquirit, hoc autem non in omnibus est, sed solummodo in his qui plus captivi disponuntur, qui rationem servire facientes desideriis naturae per auxilium mentis, libidini quae per sensus est serviliter blandiuntur. Imperfectioribus vero non sic efficitur, imperat enim animus rationi et non patitur quod utile est eligens. Natura autem e vestigio sequitur praecipientem, quoniam vero tres secundum vitalem virtutem differentias ratio invenit. Primam quidem nutritivam sine sensu, secundum vero nutritivam quidem et sensivam expertem vero rationabilis operationis, item tertiam rationabilem et perfectam, perque omnem virtutem penetrans, ut et in illis sit et si intellectuali plus possideat, nemo ex his opinetur tres animas commixtas esse in humana concretione, in propriis circumscriptionibus consideratas ita ut conformatione multarum animarum humanam esse arbitretur. Sed vera quidem perfectaque anima una in natura est, intellectualis et immaterialis, quae per sensus materiali copulatur naturae, materiale autem omne in conversione et mutabilitate positum est, siquidem animantem virtutem participaverit iuxta incrementum movebitur. Si vero vitali operatione deciderit, motum incorruptionem resolvet. Neque igitur sensus absque materiali essentia neque intellectualis virtutis sine sensu fit operatio. . Quia proprie anima rationalis et est, et dicitur, caetere vero aequivoce nominantur, in quo etiam quod animi virtus per corpus venit consequenter singulas partes attingens, Si autem quaedam in creatura nutritoriam operationem habeant seu iterum quaedam sensitiva administrentur potentia, neque illa sensum, neque haec intellectum participat, ac per hoc qui animarum multitudinem suspicatur, non secundum excelsam rationem animarum differentiam talis docebit, eo quod omne quod in his quae sunt intelligitur siquidem perfecte sit hoc est quod propriae nominantur quod dicitur, quod vero non per omnia, est illud quod nominatur vanam appellationem habet, utputa si quis verum ostenderit panem dicimus talem proprie subiecto nomen dicere. Si vero quis machinatum de lapide pro eo qui naturaliter est ostenderit, cui figura quidem eadem et magnitudo aequalis coloris quoque similitudo, ita ut in pluribus idem esse principali exemplo videatur. Deficit autem ab eo quod et cibus esse non valeat, propterea non propriam sed in abusione nominationem panis adeptum fuisse lapidem dicimus, et omnia eadem ratione quae non per totum sunt quae dicuntur, sed abusione vocationem habent. Sic igitur anima est dum intellectuali et rationali perfectionem habet omne quod non ita est, aequivocum quidem animae esse potest, non tamen vere anima, sed quaedam operatio vitalis vocatione animae coutens. Ac per hoc irrationabilium naturam, ut non longe a vita positam similiter dedit usui hominis qui per singula legem distribuit, ut pro herba participantibus esset. Omnes enim inquit comedite carnes sicut herbam faeni. Parvum namque aliquid superabundare videtur in sensuali operatione, ab eo quod per eandem enutritur et augetur. Discant amatores carnis non valde visibilibus secundum sensum alligare intelligentiam, sed in animarum observationibus vacare. Vera quippe anima in talibus consideratur, sensus vero etiam in irrationabilibus aequaliter habetur, sed ad aliud consequentia sermonis adducta est. Non enim hoc contemplationi propositum est, quid per rehonorabilius quantum in homine est intelligitur, utrum operatio quae est iuxta animum, an materiale substrantiae. Sed quia non in parte quadam eorum quae in nobis sunt animus comprehenditur, sed aequaliter in omnibus et per omnia est. Neque extrinsecus comprehendens, neque intrinsecus comprehensus. Haec enim in cadis, seu aliis quibusdam corporibus sibi invicem impositis propriae dicuntur, ipsa autem intellectualis ad corprale societas, ineffabilem et intelligibilem habet contactum, neque intus existens. Non enim in corpore incorporale tenetur, neque extra comprehendens. Non enim circum prenditur in corporale, sed secundum quendam modum superrationabilem et intelligibilem appropinquat animus naturae, et coaptatus in ipsa et circa ipsam consideratur, neque intus positus, neque circumplexus. Sed quomodo non est dicendum neque intelligendum, praeter hoc quod iuxta proprium ordinem ipsius permeabilis naturae etiam animus efficax fit. Si autem aliquod delictum circa ipsam contingerit secundum illud motus intelligentiae titubat. . Theoria divini verbi dicentis, faciamus hominem ad imaginem nostram, in quo exquiritur quae sit imaginis ratio et si assimulatur beato et impassibili passibile et mortale, et quomodo in imagine masculus et femina, dum in principali exemplo talia non existant. Sed recipiamus iterum divinam vocem faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Quomodo parva et indigna magnanimitate hominis ex his quae extra sunt quidam imaginaverunt, comparatione ad hunc mundum, quasi in ipso existeret, homine magnificantes. Dicunt enim hominem parvum mundum esse ex hisdem quibus universum elementis consistens. Nam qui ornamento nominis talem laudem humanae donant naturae, obliti sint semetipsos in proprietatibus quae circa culicem et murem sunt, venerabilem hominem facientes, etenim et in illis ex his quatuor concretio est, eo quod omnino in uno quoque existentium, aut ex pluribus aut minoribus quaedam portio circa animatum consideratur eorum sine quibus consistendi, aliquid ex his quae sensum participant naturam non habet. Quid igitur post mundi charactera et similitudinem arbitrandum esse hominem caelo praetereunte, terra mutata omnibusque quae in his comprehenduntur cum transitu comprehendentis praetereuntibus, sed in quo iuxta ecclesiasticam rationem humana magnitudo est. Non in ipsa ad creatum mundum similitudine, sed in ipso quod secundum imaginem naturae Creatoris factus est, quae igitur est imaginis ratio ? merito dices quomodo assimulatur in corporeo corporale, quomodo sempiterno temporale. Immutabili quod per conversionem mutabile est, impassibili et incorruptibili, passibile et corruptibile, puro ab omni malitia, quod semper ei cohabitat, et ad eam convertitur. Multa enim medietas est illius animi qui est principale exemplum et illius qui secundum imaginem factus est, imago siquidem si habuerit ad principale exemplar similitudinem, proprie illud etiam nominatur. Si vero imitatio ab eo quod praeponitur distaverit aliud aliquid et non imago illius illud est. Quomodo ergo homo mortale hoc et passibile citoque deficiens, immortalis ac purae semperque existentis naturae est imago. Sed veram de hoc rationem sola noverit aperte quae vere est veritas. Nos vero quantum capimus speculationibus quibusdam et opinionibus quod verum est, investigantes haec de quaestionibus susceptis dicimus. Neque divinus mentitur sermo secundum imaginem Dei fieri hominem dicens. Neque miseria humanae naturae usque ad infelicitatem, beatitudini impassibilis vitae assimulatur. Necesse enim est e duobus alterum fateri, si quis comparat Deo quod nostrum est, aut possibile esse divinum, aut impassibile humanum, ut ex aequalitabus similitudinis ratio in utrisque comprehendatur. Si autem neque divinum passibile, neque nostrum extra est passionem. Igitur quae alia relinquitur ratio per quam veridicam dicimus divinam vocem quae in imagine Dei factum fuisse hominem dicit. Non ergo ipsa recipienda nobis est sancta Scriptura, fiat igitur quaedam ex his quae scripta sunt ad id quod quaeritur a nobis manuductio. Postquam dixit faciamus hominem, et in talibus faciamus, infert hunc sermonem quia fecit Deus hominem secundum imaginem Dei fecit eum, masculum et feminam fecit eos. Dictum est igitur iam et in his quae coram sunt, quia ad solutionem haeretice impietatis talis sermo praenuntiatus est, ut discentes quia fecit hominem Unigenitus Deus, secundum imaginem Dei. Nulla ratione divinitatem Filii et Patris segregamus fidei divina Scriptura Deum utrumque nominante, eum videlicet qui fecit hominem, et eum ad cuius imaginem factus est, sed de hoc quidem sermo demittatur. Ad vero propositum convertenda est quaestio, quomodo divinum et beatum et miserum et simile illi, hoc a sancta Scriptura nominatur. Non itaque diligenter ordinanda sunt verba, invenimus enim quia alterum quid quod secundum imaginem factum est, alterum quod nunc in infelicitate ostenditur. Fecit Deus inquit hominem, ad imaginem Dei fecit eum. Finem habet ipsa ad imaginem facti creatio. Deinde EPANALIMPSIN id est adiectionem facit, secundum constitutionem sermonis. Et ait Masculum et feminam facit eos. Omnibus enim arbitror notum esse, quia hoc extra principale exemplum intelligitur. In Christo enim Iesu sicut ait Apostolus neque masculus neque femina est, sed in haec hominem dividi sermo dicit. Nonne itaque duplex quaedam est nostrae naturae constitutio una ad Deum assimulata, altera ad talem differentiam divisa. Tale enim aliquid ex constructione eorum quae scripta sunt ratio insinuat, primum quidem dicens, quia fecit Deus hominem, secundum imaginem Dei fecit eum, iterum vero his quae dicta sunt addens, quia masculum et feminam fecit eos. Quod alienum est ab his quae de Deo intelliguntur, ego enim arbitror magnam quandam excelsamque doctrinam ex his quae dicta sunt a sancta Scriptura tradi. Talis autem doctrina est duorum quorundam per extremitatem a se invicem distantium medium est humanitas divinae videlicet incorporalisque naturae, et irrationabilis pecudalisque vitae. Licet enim utrumque praedictorum in humana comparatione considerari, portionem quidem Dei quod rationabile est, atque intellectuale quod iuxta masculum et feminam differentiam non admittit. Irrationabilis vero corporalem constitutionem et duplicationem in masculum et feminam partitam. Utrumque horum est omnino in omnibus humanam vitam participantibus, sed prius esse intellectuale ab eo qui humanam generationem in ordine percurrit didicimus. Super genitivam vero esse, homini ad irrationabile societatem et cognationem. Primum namque ait, quia fecit Deus ad imaginem Dei hominem, ostendens ex his quae dicta sunt sicut ait Apostolus, quia in eo qui talis est, masculus et femina non est. Deinde infert humanae naturae proprietates, quia masculum et feminam fecit eos. Quid ergo ex hoc discemus ? et mihi nemo imputet longius sermonem producenti proposito intellectu. Deus in sua natura omne quodcumque est per notitiam accipiendum, bonum illud est, magis autem omnis boni intellecti et comprehensi summitas existens. Non ob aliud aliquid humanam vitam creat, quam quod bene esse talem oportet. Ac per hoc ad conditionem nostrae naturae motus nonnisi imperfectam bonitatis ostenderet virtutem. Aliquod quidem dans ex his quae sibi insunt, in aliquo autem invidens participationi, ast perfecta bonitatis species in hoc est, et adducere hominem et non existere in generationem et non indigentem bonorum perficere. Quoniam vero multus singulorum bonorum catalogus est, neque facile est eum numero percipere. Propterea comprehensiva quadam voce omnia comprehendens sermo significavit dicendo ad imaginem Dei hominem factum fuisse. Tale enim est hoc ac si diceret, quia omnis boni humanam naturam participem fecit. Si enim plenitudo bonorum Deus, illius autem hoc id est homo imago. Igitur in eo quod sit plenitudo omnis boni ad principale exemplum imago habet similitudinem. Non est igitur in nobis omnis boni forma, omnis virtus et sapientia et omne quodcumque est in melius intelligendum, in eo item quod sit omnium necessitate liberum nullique naturali hoc est materiali potentiae subiugatur. Sed per se potentem ad id quod desiderat habet voluntatem res enim est dominatu carens ac voluntaria virtus, quod autem cogitur violentiamque patitur virtus esse non potest. Itaque in omnibus imagine principalis exempli charactera pulchritudinis gestante siquidem in aliquo differentiam habuerit, non iam erit omnino similitudo, sed hoc in illo per omnia ostendetur quod in universo non distat, igitur qualem ipsius Dei et Deo similis differentiam contemplabimur, in hoc illud quidem non creatum, hoc autem per creationem subsistit. Talis autem proprietatis differentia aliarum iterum proprietatum consequentiam fecit, conceditur enim omnino in creatam naturam inconversibilem esse semperque similiter habere, creaturam vero non sine mutabilitate consistere. Nam ipse ex non existente in esse transitus, motus quidam est et mutatio non existentis in esse secundum divinam voluntatem transmutati, ac sicut in aere charactere Caesaris imaginem Evangelium dicit per quod discimus iuxta quidem figuram similitudinem esse formati ad Caesarem in subiecto vero differentiam habere, sic etiam secundum praesentem rationem imaginationum quae considerantur in divina natura, in humana etiam cogitantes in his in quibus similitudo est, in subiecto differentiam invenimus quae in non creato et creato consideratur. Quoniam igitur illud quidem semper similiter habet, hoc autem per creationem factum ex mutabilitate esse inchoavit et cognatam ad talem mutabilitatem habet conversionem. Propterea qui novit omnia ante generationem eorum sicut ait prophetia, consecutus magis autem praeintelligens prognostica virtute aliquid destillaret, per suam virtutem, suamque potentiam humanae voluntatis motus, quoniam quod futurum erat vidit supermachinatus est imagini secundum masculum et feminam differentiam, quae non iam ad divinum principale exemplum aspicit, sed sicut dictum est immutabiliori possidet natura, causam vero talis supermachinationis soli quidem noverint qui veritatem per se vident et ministri sunt verbi. Nos autem quantum possibile est ex quibusdam coniecturis atque consequentiis veritatem silentes, quod in animum venit non pronuntiative exponemus, sed veluti in gymnasia, si oportet fidelibus audienda proponemus. Quid ergo est quod de his cogitamus sermo qui dicit, fecit Deus hominem infinita significatione omnem humanitatem ostendit, non enim nunc cognominatur creaturae Adam, sicut in sequentibus historia dicit, sed nomen creato homini non aliud quoddam universaliter est. Non igitur universali naturae vocatione tale aliquid suspicari introducimur, quia in divina praescientia in virtute omnis humanitas in prima constitutione constitutione comprehensa est. Oportet enim nil Deo infinitum in his quae ab eo facta sunt aestimare sed uniuscuisque eorum quae sunt finis et mensura circumponderans factoris sapientia est. Quemadmodum igitur aliquis homo corporis quantitate coartatur, et mensura sibi substantiae magnitudo est quae in superficie corporis perficitur, sic arbitror veluti in uno corpore totam humanitatis plenitudinem prognostica virtute a Deo omnium comprehensam fuisse, et hoc docet sermo qui dicit, quia fecit Deus hominem secundum imaginem Dei fecit eum. Non enim in parte naturae imago neque in quodam eorum quae secundum ipsam considerantur gratia est, sed in totum genus aequaliter talis pervenit virtus. Signum vero est omnibus similiter animus collocatur dum omnes intelligendi et consiliandi virtute habeant, et alia omnia ex quibus divina natura in eo quod secundum ipsam factum est imaginatur similiter habet, e ipse in prima mundi constitutione ostensus homo et post universitatis consummationem futurus aequaliter inseipsis divinam ferunt imaginem, propterea unus homo nominatum est omne, quia in virtute Dei nihil praeterit, nihil instat, sed et quod spectatur aequaliter praesenti comprehensiva universitatis operatione continetur. Omnis itaque natura quae a primis usque novissima pervenit, una quaedam vere existentis imago est. Ipsa vero in masculum et feminam generis differentia, novissime constitutioni formationis adiecta est, ob hanc causam ut arbitror. XVIII CAPUT. Quid oportet dicere adversus eos qui deliberant si post peccatum propagatio quomodo fierent anime si sine peccato homines qui erant ab initio perseverarent. Magis autem priusquam propositum perscrutemur, et melius iure illius quod a repugnantibus nobis profertur solutionem inquirere. Dicunt enim ante peccatum neque parens narratur, neque partus, neque ad propagationem filiorum impetus. Migrantibus vero ex paradiso post peccatum muliereque ultione partuum condemnata, sic venisse Adam in nuptialem coniungis cognitionem, et tunc propagationis initium fuisse. Si ergo nuptiae in paradiso non essent, neque parturiens neque parens. Necessarium esse dicunt ex consequentia aestimari non in multitudine animas hominum futuras esse, si non ad mortale immortalitatis gratia caderet, et nuptiae per supervenientes et pro obedientibus reductos naturam conservarent ita ut quodammodo utile sit peccatum hominum vitae superveniens. Maneret enim in dualitate primo formatorum humanum genus dum mortis timor ad successionem naturam non cogeret. Sed in his iterum vera ratio est quae dum adsit constituenda est solummodo si clara sit, ut his qui iuxta paulum paradisi secreta eruditi sunt. Nostra vero talis est contradicentibus quondam sadduceis resurrectionis sermoni illamque multinubam feminam, quae septem fratribus nupsit in constitutionem sui dogmatis proferentibus. Deinde cuius post resurrectionem erit interrogantibus Dominus adversus sermonem respondit, non solum sadduceos corripiens, sed etiam omnibus vitae post resurrectionem mysterium manifestans. In resurrectione enim inquit, neque nubant neque nubuntur, neque enim mori adhuc possunt, aequales enim angelis sunt et filii sunt Dei filii resurrectionis qui sunt. Resurrectionis autem gratia nihil aliud nobis promittit, quam in antiquitatem cadentium restitutionem. Est enim reditus quidam in primam vitam ipsa spectanda gratia expelsum paradiso iterum in ipsum reducens, ipsa igitur restitutorum vita ad eam quae proprie angelorum habetur, profecto ante ruinam angelus quidam erat propterea etiam ipse ad antiquitatem vitae nostrae reditus angelis assimulatur. Attamen sicut dictum est, nuptiis apud eos non existentibus in myriadibus infinitis malitiae angelorum sunt, sic in visionibus Daniel narravit. Non igitur per eundem hominem si nulla conversio et recessus ab angelica societate ex peccato nobis fieret, fortassis nos nuptiis ad multiplicationem alligaremur, alius quidam est in natura angelorum multiplicationis modus ineffabilis quidem et inintelligibilis humanis argumentationibus verumtamen quia omnino est. Ipse etiam in his qui paulo minus ab angelis minorati sunt operaretur, in ipsam diffinitam factoris consilio mensuram humanitatem augens. Si vero coartat quis generationis animarum modum inquirens nisi alligaretur nuptiarum cooperationi homo. Respondebimus et nos angelicae substantiae modum. Quomodo in infinitis myriadibus illi et una essentia existunt et in multis numerantur. Hoc enim apte respondemus proponenti quomodo esset sine nuptiis homo. Dicentes sicut sunt angeli sine nuptiis, hominem enim similiter illis fuisse ante praevaricationem ostendit, ipsa in illum iterum restitutio, his igitur a nobis sic iam bene discretis in priorem rationem redeundum est, quomodo post constitutionem imaginis, ipsam secundum masculum et feminam differentiam supermachinatus est Deus formationi. Ad hoc enim dico utilem esse prius perfectam a nobis theoriam, qui enim omnia adduxit in esse totumque in sua voluntate hominem ad divinam imaginem formavit. Non paulatim adiectionibus futuorum moras fecit sciendo in suam plenitudinem animarum numerum perficiendum, sed cumulatim in ipsa plenitudine omnem humanam naturam per prognosticam operationem intellexit et in excelsitudine et in coaequali angelis quiete, honorificavit, quoniam vero praevidit contemplatoria virtute non recte euntem ad bonum voluntatem, atque ideo ex angelica vita recedentem, ne animarum humanarum multitudo minueretur, cadens ex illo modo per quem angeli ad multitudinem aucti sunt. Propterea convenientem in peccatum anullatis incrementi excogitationem in natura conformavit, pro angelica magnificentia pecudalem et irrationalem ex se invicem successionis modum humanitati inserens, hinc mihi videtur etiam magnus David dolens hominis miseriam talibus verbis planxisse naturam, quia homo in honore dum esset non intellexit. Honorem dicens aequalem angelis reverentiam propterea comparatus est iumentis insipientibus. Vere enim pecorinus factus est, qui animalem hanc generationem accepit propter ad materiale inclinationem. XVIIII CAPUT. Quia irrationabiles in nobis passiones ex cognatione ad irrationabilem naturam occasiones habent. Arbitror enim ex hoc principio etiam singulas passiones veluti ex fonte quodam inundationem in humana vita conditas, confirmat autem rationem ipsa passionum cognatio aequaliter et in nobis et in irrationabilibus manifestata. Non enim iustum est in humana natura ad divinam speciem formata passibilis affectus perhibere principia, sed quoniam praecessit in hunc mundum irrationabilium vita, habeat autem aliquid propter causam praedictam ex vita quae ibi est, etiam homo quod secundum generationem dico propterea etiam reliqua quae ibi considerantur naturae comparticipavit. Non enim secundum furorem est, ipsa hominis ad Deum similitudo, neque ex voluntate ipsa supereminens natura characterizatur, formido quoque et ferocitas, et ad id quod plus est desiderium et ad id quod minus est odium, et omnia huiusmodi longe divinae pulchritudinis charactere sunt, haec itaque ex irrationabili parte humana natura ad seipsam attraxit. In his enim irrationabilis vita ad conservationem suam munita est haec ad humanam vitam transducta passiones factae sunt, furore enim conservantur carne vescentia. Voluptatis vero amor faecunda animalia salvat infirmum formido expugnabilem ex fortioribus timor, corpulentum edacitas et reiectio, a nullo itaque eorum quae secundum libidinem sunt tristitiae materies in irrationabilibus est. Haec omnia ex his similia ex pecudali generatione in constitutionem hominis cointraverunt, et mihi concedatur iuxta aliquam fictilem miraculorum facturam humanam imaginem sermone describere, sicut enim noscendum in figmentis. Nam sculptas formas machinantur et ad stuporem consistentium in uno capite duarum personarum formas perfigurant qui talibus student, sic mihi videtur homo duplicem ad contraria ferre similitudinem in deiformitate quidem intelligentiae ad divinam pulchritudinem formatus, ingenitis vero per passionem affectionibus ad pecudale fert societatem. Saepe autem ratio perimitur ab ipsa inclinatione et affectione ad irrationabile quod id quod melius est, in deteriori abscondit. Nam cum quis ad haec intellectualem operationem adtraxerit ministramque fieri passionum cogitationem coegerit. Conversio quaedam fit boni characteris ad irrationabilem imaginem, omni intellectuali operatione ad hoc transfigurata, dumque veluti agricola cogitatio passionum principia et deliberationum cooperationem apud seipsam in multitudinem coauget accommodata passioni turbulentissimam ambiguamque in consequentium generationem operatur. Sic voluptatis amor principium quidem habuit ex ipsa similitudine ad ipsum irrationabile, sed in humanis delictis coaugmentata est tantas differentias per libidinem peccantium gignens quantas in irrationabilibus non est invenire. Sic ipsa in furorem insurrectio cognata quidem est irrationabilium affectui augetur vero cogitationum auxilio inde enim insania, invidia mendatium, insidiae, hypocrisis. Haec omnia malignae operationis animi sunt. Nam si denudata fuerit passio ex cogitationum auxilio cito deficiens quidam et imbecillis furor relinquitur, bullae instar simul factus et continuo perditus, sic suium edacitas avaritiam introduxit. Equi quoque elatio facta est superbie principium per singula omnia pecudalis irrationabilitatis occasione per malignum animi usum malitia facta est. Similiter igitur et hoc iterum cogitatio talium motuum potentiam in contrarium receperit in virtutis speciem unumquodque talium transmutabitur, facit enim furor fortitudinem, formido tutelam, timor credulitatem, odium ex malitia reditum, amatoria virtus veri boni concupiscentiam, elatio morum superat passiones, ac liberam a malo custodit sapientiam, hanc autem elationis speciem magnus Apostolus laudat assidue imperans quae sursum sunt, sapere. Ac sic est inveniendum, quia semper altitudo intelligentiae per seipsam mota confinitatem pulchritudini quae est secundum divinam imaginem conformat, sed quoniam gravitas quaedam est, ac deorsum ferens ipsa peccati inflexio, plus alterum fit, magis enim gravitati irrationabilis naturae principale animae condeflectitur quam altitudini mentis. Grave quoque ac terrenum non exaltatur, ac per hoc saepe divinum donum ignorari facit ipsa quae circa nos est miseria, veluti faedum vultum pulchritudini quae est secundum imaginem passiones carnis superfingens. Non ergo cogniti quomodo sunt qui ad talia aspiciunt, dehinc divinam formam in seipsis esse non facile constituunt, sed per eos qui vitam corrigunt licet divinam in hominibus imaginem aspicere. Nam si passibilis quis atque carnalis est, facit hominem sic divina forma ornatum non credi, si excelsus omnino virtute, firmabit suam ad id quod melius est in hominibus susceptionem. Ut puta melius enim exemplo rationem ostendere, defecit malitiae contagione naturae forma, quidem eorum qui in malitia notantur, Iechonias fortassis, seu si quis alter in malo habet memoriam, sed in Moysi et his qui secundum illum sunt, pura custodita est imaginis forma. In quibus itaque non est obscurata pulchritudo in eis evidens eorum quae dicta sunt fides est, quia homo Dei imitatio factus est, sed forsan erubescit quis eo quod per cibum nobis iuxta similitudinem irrationabilium vita constituta est. Ac per hoc indignum ducit hominem secundum imaginem Dei formari putare. Sed speret ab hac administratione immunitatem naturae, quandoque dandum fore in futura vita, non enim est ut ait Apostolus regnum Dei esca et potus, neque in pane solo vivet homo Dominus respondit, sed in omni verbo procedenti ex ore Dei. Sed resurrectione nobis in angelicam vitam subostensa ciboque apud angelos non existente sufficiens fides hominem ab hac administratione mutandum fore, secundum similitudinem angelorum futurus. CAPUT XX. Adversus eos qui dicunt iterum in cibo et potu sperandorum bonorum usum futurum esse eo quod ex principio in paradiso scriptum est per haec hominem vixisse. Recteque quis non in eandem iterum vitae speciem reversurum esse hominem dicit, et si prius in comedendo nobis species vitae erat post hac tali administratione liberabimur, sed et ego sanctae auscultans Scripturae non solum corporalem cognosco cibum neque solam carnis laetitiam, sed etiam alteram quandam escam analogiam quandam ad corporis alimenta habentem. Cuius perfructio in animam solam per transit comedite ex meis panibus sapientiae esurientibus iubet, et eos qui talem cibum esuriunt Dominus beatificat et si quis sitit inquit veniat ad me et bibat. Magnus item Isaias bibite laetitiam, valentibus magnificentiam eius laudare praecepit. Est autem quaedam comminatio prophetica, adversus eos qui ultione digni sunt veluti fame torquendos, fames vero non panis est quaedam aegestas et aquae, sed verbi defectus, non enim famen panis inquit vel sitim aquae, sed famen audiendi verbum Domini. Numquid ergo plantationis Dei in Eden deliciae autem ipsa idem interpretatur, dignum quendam convenit fructum intelligere, ac per hoc comedisse hominem non dubitare, et non omnino transitoriam fluxilemque hanc escam in paradisi conversatione intelligere hoc ab omni ligno quod est in paradiso cibum comedere. Quis dabit sanando sic esurienti lignum illud quod est in paradiso quod omne bonum comprehendit, cui nomen est omne, cuius participationem homini lex donat generali enim et supereminenti ratione omnis bonorum forma apud seipsam connaturaliter habet totum et unum est. Quis me commixto et utroque ligni gustu segregabit, omnino enim non est perspicatoribus obscurum? Quid omne illud cuius fructus vita ? et iterum quid hoc mixtum? Nam qui ab omni usum copiose proponit ratione quadam omnino et providentia promiscuorum participatione hominem prohibet et mihi videtur magnus David et sapiens Salomon magister huius legis expositionem suscepisse, uterque enim concessae escae unam intelligunt gratiam ipsum bonum quod vere est, quod etiam omne est bonum. David quidem dicens. Delectare in Domino. Salomon autem ipsam sapientiam quae est Dominus, lignum vitae nominans. Non ergo idipsum est vitae ligno omne lignum, cuius cibum secundum Deum formato lex dat, e contrario autem separatur ab hoc ligno alterum lignum cuius cibus boni et mali scientia est, dum non specialiter alterutrum e contrario significatorum in parte fructificet, sed quendam confusum mixtumque fructus pullulat contrariis qualitatibus concretum, cuius escam prohibet dux vitae consilium vero dat serpens ut morti praepararet introitum et suasor factus est consilium dans, bona quadam pulchritudine ac delectatione fructum circumcolorans ut delectabiliter videretur ac desiderium ad gustum superponeretur. Qualis in paradiso vita et quid vetitum illud lignum CAPUT XXI. Quid ergo est illud quod bono ac malo commixtam habet scientiam, delectationibus quae secundum sensum sunt insitum. Non longe itaque a veritate intueor lignum scientiae boni et mali gnoston Graeci vocant, lignum vero vitae pangnosti ligni intellectu in occasionem theoriae utens. Arbitror enim non disciplinam hic a Scriptura intelligi scientiam, sed quandam differentiam ex Scripturae consuetudine invenio, scientiae et deiudicationis. Nam discernere disciplinaliter bonum et malo perfectioris habitudinis esse Apostolus dicit, et exercitatorum officiorum sensuum, propter hoc etiam praeceptum facit omnia probandi, et spiritualis deiudicare proprium esse dicit. Scientia vero non ubique disciplinam et peritiam illius quod significatur sed ad id quod gratia donatum est affectum, ut cognovit Dominus qui sunt eius. Et ad Moysen ait, quia cognoscebam te super omnes. De his autem qui in malitia redarguuntur, dicit quid omnia novit, quia numquam novi vos. Non ergo lignum ex quo mixta scientia fructificatur prohibitum est, miscetur autem ex contrariis fructus ille qui causidicum suum habet serpentem iuxta hanc forsitan rationem qui a non nudum proponitur malum ipsum in seipso secundum propriam naturam manifestum, ipsa enim malitia otiosa esse nullo accolorata bono quo ad concupiscentiam suam seductum attraheret. Nunc autem commixta quodammodo mali natura est, in profundo siquidem perniciem veluti quasdam insidias occultas habens, aperte vero in seductione quandam boni phantasiam ostendens. Bonum videtur avaris materiae pulchritudo, sed radix omnium malorum philargiria fit. Quis forsitan in fetidam paludem intemperantiae perderetur, nisi delectationem bonum atque eximium quodammodo aestimaret, qui tali illecebra ad passionem attrahitur sic habent et caetera peccata occultam differentiam habentia per primam delectationem ex quadam seductione eximia videntur, minus considerantibus pro bono sollicitanda. Quoniam igitur multi illud in quo sensus delectantur bonum iudicant, et quia cognominatio existentis boni, et ipsius boni quod videtur esse, huius rei gratia ipsa ad malum veluti ad bonum facta concupiscentia boni et mali scientia a Scriptura nominata est, dum coaffectationem quandam et concretionem interpretetur scientia. Neque absolute malum eo quod ambitur bono. Neque pure bonum eo quod suboccultatur malum sed commixtum ex utrisque interdicti ligni fructum esse inquit cuius gustum dixit in mortem tangentes ducere. Solummodo non aperte doctrinam clamans, quia bonum quod vere est simplum et uniformae natura est, omnique duplicitate et ad contrarium coniugatione alienum. Malum vero varium et configuratum est alicui commixtum et alterum per experimentum apparens. Cuius scientia hoc est per experimentum assumptio mortis, et corruptionis principium causaque fit. Propterea serpens praemonstrat malignum peccati fructum, sic ex propatulo malum non habere naturam ostendens. Non enim forsitan seduceretur homo aperto malo, sed per quandam speciositatem apertum declaravit, quandamque delectationem secundum sensum seducens, gustuique suadens mulieri manifestavit, sicut ait Scriptura, et vidit femina quia bonum lignum in escam, et quia placabile alterum pro decessore respectum unigenitus enim accipiens fructum eius comedit. Esca illa mater mortis hominibus facta est. Ipsa igitur mixturae est fructifera. Aperte intellectum ratione interpretante, per quem boni et mali cognitio lignum illud nominatum est, quia iuxta mortiferorum malitiam quae in melle fiunt, in quantum quidem dulcorat in sensu bonum esse videtur, in quantum vero tangentem corrumpit, omnis mali novissimum efficitur. Cum itaque operatum est in hominis vita malum mortiferum, tunc homo magna res et nomen divinae naturae imago vanitati sicut ait propheta assimilatus est. Ergo siquidem imago ad id quod melius in nobis intelligitur sociatur, quaecumque circa hanc vitam tristia miseraque sunt, similitudinis quae ad Deum est non sunt. XXII. Quia resurrectio non tantum ex praedicatione Scripturae quantum ex ipsa rerum necessitate speratur. Sed non sic est fortis malitia ut bonitatis vincat virtutem, neque melius, neque singularius est, naturae nostrae inconsultum quam Dei sapientia. Non enim possibile est conversibile atque mutabile potentius esse atque singularius quam quod semper similiter habet in homo faciens. Sed divinum quidem consilium semper et ubique immutabile habet. Conversibile autem nostrae naturae non in malo fixum manet. Quod enim semper omnino movetur, siquidem ad bonum processionem habuerit propter eximietatem rei perquirendae, numquam desinet ab ipso qui sursum est meatu. Non enim inveniet terminum quaesiti. Nihil non nanciscentis stabilitabit umquam motum susceperit, cum vero cursum malitiae peregerit, et in sublimissimam mali mensuram pervenerit, tunc quod semper impetu movetur, nullum ex natura statum inveniens, dum spatium quod in malitia est transcursum fuerit, secundum necessitatem in bonum convertit motum. Nam dum malitia in infinitum non progrediatur sed necessariis finibus comprehenditur. Consequenter boni successio finem malitiae excipiet. Ac sicut dictum est, semper mobile nostrae naturae iterum firmiter in bonam recurret viam, dum ex memoria priorum calamitatum ad essendum iterum in his quae recta sunt compescitur. Non ergo iterum erit nobis cursus in bonis eo quod finibus necessariis malitiae natura circumterminatur. Ut enim qui aetheria sapiunt spatia luminis quidem omnem mundum plenum esse dicunt, tenebras vero oppositione terreni corporis obumbrationem fieri. Sed hoc quidem per figuram spheri formis corporis considero, solari radio coni figuram concludente, solem vero multipliciter magnitudine terram superare, undique ipsam radiis in gyro comprehendens, in summitate coni commissuras luminis copulando, ita ut secundum materiem si fieret cuipiam virtus transgrediendi mensuram in quam umbra extenditur omnino in lumine fieret a tenebris illesus. Sic arbitror oportere etiam de nobis intelligere, quia transeuntes malitiae terminum cum in summitate umbrae peccati fuerimus iterum in lumine conversabimur secundum infinitam multiplicationem quantum ad malitiae mensuram bonorum natura abundante. Iterum ergo paradisus, iterum ergo omne illud lignum quod etiam vitae est lignum, iterum imaginis gratia et principii dignitas. Non mihi videtur horum quaecumque ad huius vitae usum hominibus a Deo subiugantur spes irrationabilis, sed in alterius cuiusdam vitae ineffabilibus manere sed consequentiam inquisitionum habeamus. XXIII. Quia principium constitutionis mundi qui confitetur necessario etiam de fine consentiet. Si autem quis nunc mundi meatum serie quadam deductum aspiciens per quam temporale consideratur spatium non esse recipiendum dixerit promissum eorum quae moventur futurum fore statum, clarum quia qui talis est, neque in principio a Deo caelum et terram credidit facta fuisse. Nam qui principium motui dat omnino de fine non ambigit. Et qui finem non accipit, neque principium accepit, sed sicut perfecta esse saecula intelligimus verbo Dei credentes sicut ait Apostolus in id quod non videtur id quod apparet factum fuisse. Eadem fide utimur de verbo Dei hunc necessarium eorum quae sunt statum praedicantis. Hoc autem quantum eximium est dum sciscitatur, etenim illic quod videtur ex his quae non apparent fide accepimus factum esse. Praetereuntes eorum quae impossibilia sunt inquisitionem, etenim de multis ignorare sermo nobis constituit. Non parvas praestans occasiones ad eorum quae credita sunt amphiboliam. Licet enim etiam illic contentiosis, ex his quae benedicuntur per consequentiam fidem subvertere. Ad aestimandum de creatione materiae sermo veracem non esse, quem sancta legavit Scriptura omnium existentium generationem ex Deo esse confirmans. Nam qui contrariam praestant rationem coaeternam esse Deo materiam, talibus rethoricis conclusionibus ad doctrinam utentes si simplex Deus natura et immaterialis, ac sine quantitate, et sine magnitudine, et imcompositus, et ab ea quae est secundum figuram circumscriptione alienus existit. Omnis vera materies in spatiosa extensione comprehenditur, et comprehensiones quae per officia sensuum sunt non effugit, in re atque tumore et quantitate et soliditate caeterisque circa eam consideratis cognita. Quorum nihil in divina natura possibile est intelligi, quae machina ex immateriali materiem creatam fuisse, ex non distante spatiabilem naturam. Se enim inde haec subsistere creduntur, profecto in ipso existunt quae iuxta ineffabilem rationem ab ipso in generationem processerunt. Si autem in illo materiale erat, quomodo immaterialis in seipso materiem habet, similiter etiam alia omnia ex quibus materialis natura configuratur. Si in Deo quantitas quomodo quantitate caret Deus, si in illo compositum, quomodo simplex ac sine partibus et incompositus est. Itaque aut materialem ipsum esse secundum necessitatem eo quod inde materia subsistit ratio cogetur, aut si tale aliquid fugit extrinsecus materiam introductam fuisse ipsi ad constitutionem universitatis, ex necessitatibus sumere. Si ergo extra Deum erat aliud quiddam praeter Deum, omnino erat iuxta rationem aeternitatis ingenito existenti cointellectum, ita ut duo anarcha hoc est principio carentia et ingenita in idipsum sibi invicem comprehendantur. Uno quidem artificaliter operante altero vero disciplinabilem hanc operationem recipiente. Et si quis ex necessitate hac, aeternam obligaverit Conditori omnium succumbere materiem is inveniet propriorum dogmatum quod etiam manichaeus causae auxilium, qui materialem causam secundum ingenitum e contrario bonae naturae adducit. Sed et ex Deo omnia Scriptura dicente audientes credidimus. Et quomodo erat in Deo quod est super nostram rationem indignum ducimus curiosae quaerere, omnia divina virtute plena credentes, quod non est substituisse et existenti ut videatur qualitates addere. Non ergo consequenter sufficere diximus, in his quae sunt ad non existentis substantiam divinae voluntatis virtutem. Sic etiam reformationem consistentium in eandem reducentes virtutem, in nihil extra quod consequens est disciplinam accipiemus. Et fortassis quidem possibile erat inventione quadam rationis his qui de materia contendunt credere nisi viderentur desolatam ratione transcurrere. . Controversia adversus eos qui dicunt coaeternam esse Deo materiem. Neque enim extra ea quae consequenter inventa sunt de materia, susceptio illa fertur quae ex intellectuali et immateriali eam subsistere profert. Omnem siquidem materiam ex quibusdam qualitatibus consistere invenimus, quibus si nudata fuerit per seipsam nulla ratione comprehendetur, atqui unaquaeque qualitatis species ratione subiecto separatur. Ratio autem intellectualis est quaedam et incorporalis theorica utputa proposito copiam animali seu ligno in theoria seu aliquo alio materialium constitutionem habentium, multa circa subiectum secundum intelligentiam divisione intelligimus, quorum uniuscuiusque ad id quod consideratur inconfusae habetur ratio, alia siquidem coloris et alia gravitatis ratio, alia iterum quantitatis et alia intelligentiae quae est secundum factum proprietatis. Mollities enim et bicubitale caetera etiam eorum quae dictum sunt, neque sibi invicem neque corpori secundum rationem commiscentur. Nam in unoquoque horum specialis iuxta quam est interpretata intelligitur causa. Nullaque eorum quae circa subiectum theorizantur alteri qualitati promiscetur. Si ergo intelligibilis color, intelligibilis etiam soliditas et quantitas, et caetera talium specialitatum, horum autem unumquodque si sublatum fuerit subiecto omnis ratio corporis simul solvitur consequens erit, quorum absentiam solutionis corporis causam invenimus, horum concursum materialem naturam creare assumere. Ut enim non est corpus cui res OUSIA et figura, et soliditas, et distantia et gravitas caeteraque specialitatum non assunt, horum autem unumquodque corpus non est, sed alterum quid praeter corpus seorsum invenitur. Sic conversim ubicumque quae dicta sunt concurrerint corporalem substantiam perficiunt, at si intelligibilis quoque natura Deus nihil inconsequens ex incorporali natura has intellectuales occasiones ad corporum generationem substitutas esse ab intellectuali quidem natura intelligibiles substituente virtutes, harum vero ad se invicem concursu materialem naturam in generationem adducente. Sed haec quidem a nobis iuxta quod promptum est discussa sunt, iterum vero nobis in fidem sermo reducendus per quam ex non existente universitatem substituam esse accepimus, et iterum in alium quendam statum ex Scriptura discentes transformandam non dubitamus. . Quomodo quis ex his quae extrinsecus sunt adiutus crediderit Scripturae de resurrectionis doctrina. Sed forsitan quis ad ea quae solvuntur aspiciens corpora et ad mensuram suae virtutis Deum comparans resurrectionis sermonem impossibilem esse dixerit, et statura fore quae nunc moventur, et resurrectura esse quae nunc non moventur, non recipiendum dicens, sed qui talis est primum quidem maximumque intelligat argumentum de resurrectionis veritate quod est praedicationis eius dignum fide eorum quae dicta sunt fides ex caeterorum quae praedicta sunt exitu firmitatem habet, quoniam quidem multos ac varios divina Scriptura addidit sermones possibile est ut veritas sustineat mendaces, ut caetera quae dicta sunt contemplantes, per illa etiam de resurrectione doctrinam intelligant. Nam si in aliis mendaces sermones veritatis et deceptores inveniuntur. Neque hoc omnino extra mendacium est. Si vero alia omnia testimonium perhibent experimentum habentia veritatis consequens erit, per illa etiam de resurrectione praedicationem veram aestimare. Non igitur recordabimur unius vel duorum ex his quae prius promissa sunt, et referemus praedictis exitum, ita ut cognoscant si eorum ratio ad veritatem aspiciat, quis nesciat quomodo interponebatur antiquitus israeliticus populus adversus omnes per orbem terrarum potentias insurgens. Quale erat regnum in civitate hierosolimitarum quales muri, quae turres, quae templi magnificentia, quae quidem etiam discipulis Domini digna miraculo aestimata sunt, et Dominum cognoscere dignum ducunt mirabiliter de his quae apparebant disputantes, sicut Evangelii historia declarat, dicentes qualia opera et qualia aedificia, ipse vero futuram circa locum desolationem et abolitionem pulchritudinis illius his qui quod praesens erat admirabantur ostendit, dicens nil eorum quae apparebant paulo post reliquendum. Sed et circa passionis tempus mulieres quidem sequebantur plorantes iniustum de ipso iudicium. Nondum enim in eorum quae futura erant administrationem respiciebant, ipse autem consilium dabat ea quidem quae de eo facta erant silere, neque enim erant lacrymis digna, procrastinare vero fletum luctumque in verum lacrymarum tempus cum circumdata fieret ab obsidentibus civitas, et in quod pressurae venirent passiones, ut beatum duceretur si futurum non foret, in quibus etiam de filiorum comestione doloris commemorat dicens. In illis diebus sterilem ventrem beatum esse futurum, ubi nunc illa regalia ubi templum ubi muri, ubi turrium propugnacula, ubi Israelitarum potentia? Numquid paulominus per universum orbem terrarum alius alibi dispersi sunt? Horum vero subversione etiam regna sunt concisa. Videtur enim mihi haec et similia praeindicasse Dominus, non rerum gratia, quid enim tam magnum aut quod audientibus lucrum eorum quae omnino eventura erant praedicto, experimento enim cognoscerent, et si non praediscerent quod futurum erat, sed ut per haec eis etiam de maioribus fides in consequentiam veniret. In his enim per opera testimonium, in illis veritatis est approbamentum. Ut enim si quis agricola seminum narraret virtutem, contingeret autem agriculturae imperitum non credere, sufficeret fortassis ad approbationem veritatis terrae laboratori in uno semine ex his quae in medimno ponuntur ostendenti virtutem, etiam de caeteris promittere. Nam qui videns unum tritici semen vel ordei vel cuiuscumque in plenitudine medimni consecutus fuerit postquam seminatum sit in culmo spicam futuram non iam ex uno de aliis dubitarit, sic mihi videtur ad testimonium mysterii resurrectionis sufficere ipsa in reliquis eorum quae dictas sunt confessa veritas, magis autem etiam ipsius resurrectionis experimentum, quod non tantum ex verbis quantum ex operibus ipsis didicimus. Quoniam enim magnum et supra fidem erat resurrectionis miraculum ex inferioribus operationem miraculorum inchoans quodammodo paulatim fidem nostram in maioribus nutribat, veluti quaedam mater parvulum convenienter lactans interim quidem molli humidoque ori lac per mammam ingerit, dum vero dentes nascuntur iam etiam crescenti panem affert, non asperum et incongruum, ne asperitate escae molle gingularum et inexercitatum circumrubescat, sed suis dentibus comminuens commensuratam convenientemque oblati videlicet panis fecit virtutem. Deinde secundum adiectionem inditae virtutis additum paulatim mollioribus parvulum solidiori escae adducit, sic humanam pusillanimitatem Dominus veluti quemdam parvulum imperfectum per miracula nutriens lactansque primum quidem in incognitam resurrectionis paulisper praecedit virtutem. Magnum quidem erat hoc regesta, non tamen tantum ut incredible diceretur. Comminatus enim febribus socrum simonis valide urentibus, tamen mali transmutationem fecit, ut praesentibus administrare valeret quae iam moritura fore spectabatur. Deinde pusillum quid virtuti addidit reguli filium, in confesso periculo positum, sic enim historia dicit quia futurum erat mori patre clamante descende priusquam moriatur puer. Operatur iterum in credito quod moriturus esset, maiori virtute resurrectionis miraculum perficiens, non appropinquans loco, sed de longe praecepti fortitudine vitam mittens, iterum per consequentiam in excelsioribus miraculis ascendit. Nam ad centurionis puellam ipse volens venit otiumque dedit itineri patientis fluxum sanguinis sanitatem latentem publicans ut in tale mora mors infirmitatem superaret. Modo igitur anima recedente a corpore, turbis flebili clamore in passione prohibentibus veluti ex somno imperiali verbo iterum ad vitam resuscitat puellam. Via quadam consequentiaque ad maiora humanam infirmitatem recipiens, deinceps miraculum quod in his erat supergreditur, ac per excelsiorem virtutem hominibus viam facit, fidem videlicet de resurrectione. Naei quandam civitatem in iudea narrat Scriptura, puer erat in ea unigenitus cuiusdam viduae, non iam talis puer qualis in impubibus solet esse, sed ex pueris in viros tendebat, adolescentem ipsum nominat sermo. Multa in paucis narrat historia, luctus est narratione oppositus. Vidua inquit erat morientis mater. Vides gravitatem miseriae quomodo in paucis passionem aspere narravit quid enim est quod dicitur unicus quia non erat ei propagationis spes qua de caetero calamitatem curaret. Vidua enim mulier non habebat ad alterum pro decessore respectum Unigenitus enim erat ipse, quantum vero in hoc malum omnibus facile est cognoscere, cum non perigrinaret ex natura solum inter parturientes illum cognovit. Mammillis lactavit dolus ei splendidam faciebat mensam, solus erat per donum claritatis causa, ludens festinans studens, lucens in processionibus in palestris in colloquiis iuventutis. Omne quodcumque matris oculis dulce erat ac pretiosum solus ille erat, iam nuptiarum horam ducebat generis pullulatio, ramus successionis, baculum senectutis, sed etiam aetatis adiectio alius luctus est. Nam qui adolescentem dicebat florem dixit viridis pulchritudinis, iam genarum lanugine subcoloratum, nondum barba ex profundo suppletum ex pulchritudine genarum sublucentem. Quid igitur pati credibile in eo matrem tali igne in visceribus ardere amarissime in ipso luctum protendere, circa feretrum proposito cadavere, ut non festinaret mortuo exequias sed in plus passionis se inferret, sic lamenta extendens, neque hoc praeterivit sermo. Videns enim eam inquit Dominus misertus est, et accedens tetigit loculum, portantes steterunt et dicit mortuo adolescens tibi dico surge et tradidit eum matri suae viventem. Nunc non in parvo spatio mortuo facto et quantum nondum depositus in sepulcro, fit a Domino maius quidem miraculum aequale vero praeceptum, adhuc ad altiora miraculorum factura procedit, ut magis per visibilia incredibili miraculo circa resurrectionem adpropinquaret. Infirmatur quidam assuerorum Domino et amicorum Lazarus nomen aegrotanti et praeparat Dominus visitationem amici longe ab aegrotante factus, ut locum virtutemque in absentia vitae quod suum erat operari per infirmitatem mors inveniret Dominus discipulis indicat in galilea passionem Lazari, sed ad eum impetum praeparat in ipsa dico autem passione resuscitare positum. Undique vero illi convenerant propter iudeorum crudelitatem saevum ac periculosum facientes iterum in iudaea in medio homicidarum fieri, ac per hoc tempus dilaturi a galilea reditum faciunt. Superat enim potentia et discipuli a Domino dicuntur, veluti praesagia universalis resurrectionis in bethania discituri, quatuor erant iam post passionem dies. Omnia quae debebantur decedenti impleta sunt, corpus sepulcro absconditur exterius quantum consequens erat apparet, iam etiam ad corruptionem solutum est madefacto sudore terrae, cadenteque sub necessitatem corpore, fugienda erat res, vim patiente natura in faetorem solutum est. Tunc incredibile catholicae resurrectionis opus ex evedentiori miraculo in approbationem ducitur. Non enim ex atroci aegritudine aliqua resus citatur, neque in extremis spiritibus existens in vitam reducitur, neque puella nuper mortua vivificatur, neque futurus sepulcro adduci adolescens iterum ex capulo resolvitur. Sed vir extra quod consequens erat transiens iam etiam solutus ut neque familiaribus tolerabile fieret Dominum sepulcro appropinquare propter impositam cadentis in cadaver corporis deformitatem, una iussione vivificatur, praedicatio resurrectionis creditur, hoc est quod communiter spectatur, illud imparte experimento didicimus, ut enim in universitatis reformatione ait Apostolus ipsum Dominum descensurum esse in iussu in voca arcangeli et tuba Dei, mortuos in incorruptionem exsuscitare, sic etiam nunc veluti somnum mortem voce praecepti ipse in sepulcro positus excutit superveniente morte, corruptionem a seipso repellens perfectus ac sanus sepulcro exilit, neque vinculo circa manus ac pedes fasciarum prohibetur ad exitum. Parva igitur haec ad fidem resurrectionis mortuorum si queris etiam ex aliis firmari tibi de talibus iudicium. Sed mihi videtur non in vanum his qui erant in capharnaum, Dominus ex persona hominum sic dixisse hoc ad seipsum dicens. Omnino dicitis mihi parabolam hanc medice cura teipsum. Oportebat enim in aliis corporibus ad fidem homines propagantem resurrectionis miraculi in suo quem in seipso gestabat homine firmare rationem. Vides in aliis evidentem praedicationem, fides morituros, puellam nuper vivere cessantem, ad sepulcrum adolescentem delatum, mortuum diu, omnes aequaliter uno praecepto ad vitam redeuntes, quaeris etiam per vulnera seu sanguinem in morte factos, ne quis in his infirmitate vivificantis virtutis gratiam prohibeat. Vide in clavis manus expansum, vide latus lancea perforatum, infer digitos per fixuram clavorum, mitte manum tuam in vulnus ex lancea. Considera omnino in quantum credibile erat intus acumen subintrasse per latitudinem cicatricis in id quod interius erat transitum cogitans, introitum numquam manus humanae plaga capiens quantum intus in profundo ferrum fuerat ostendit. Si ergo ipse surrexit oportunum ne sit illud apostolicum clamare, quomodo dicunt quidam quia resurrectio mortuorum non est, quoniam itaque omnis quidem praedicatio Domini per eorum quae facta sunt testimonium vera ostenditur. Hoc autem non verbo didicimus solummodo, sed ex ipsis invitam ex resurrectione redeuntibus opere approbationem promissionis accepimus qualis occasio incredulis relinquitur exponentes non infirmari ab his qui per philosophiam et inanem seductionem imperfectam fidem concutiunt, nudam confessionem habebimus, discentes in paucis per prophetam modum gratiae in quibus ait, auferes spiritum eorum et deficient, et in pulverem suum revertentur. Emitte spiritum tuum et creabuntur, et renovabis faciem terrae. Qui etiam laetari Dominum in operibus suis dicit, deficientibus peccatoribus a terra, quomodo enim quis ex peccato nominabitur peccato non existente? . Quia non extra credibile resurrectio est. Sed sunt quidam qui per humanarum cogitationum infirmitatem ad ea quae nostra sunt divinam comparantes virtutem, quod nobis incaptabile est, neque Deo possibile esse conformant. Ostendunt enim antiquorum mortuorum abolitionem eorumque qui per ignem in cinerem redacti sunt reliquias, et adhuc cum his animalia carnem comedentia rationi addunt, et piscem suo corpori carnem naufragium patientis recipientem, eumque iterum escam hominum factum, et in comedentis molem per digestionem transeuntem, ac multa huiusmodi minuata magnaque Dei virtute potentiaque indigna in subversionem doctrinae degrediuntur, quasi non valente Deo iterum per easdem vias in reditu quod suum est homini restituere, sed nos in paucis longas eorum rationabilis vanitatis discursiones succidemus. Confitentes solutionem quidem corporis in ea ex quibus constitutum est fieri, et non solum iuxta divinum sermonem in terram resolui, sed etiam in aera et ignem et humorem redire in id quod sibi cognatum est, et uniuscuiusque eorum quae in nobis sunt ad id quod sibi congenitum est, reditum fieri, et si carnem comedentibus alitibus et si devorantibus bestiis humanum corpus commixtum fuerit per cibum, et si sub dentem piscium venerit, et in vapores et cineres transmutatum sit in igne, et quocumque quis per materiem hominem ratione circumduxerit, in his quae mundi sunt omnino est, hoc autem manu Dei contineri ex Deo inspirata vox edocet. Si ergo tu aliquid eorum quae in palma tua sunt non ignoras arbitrandumne, tua virtute infirmiorem divinam esse scientiam, ut non inveniat eorum quae divina palma continentur subtilitatem? . Quia possibile est in universitatis elementa humano corpore soluto iterum ex communione unicuique quod suum est salvari. Si forsitan ad universitatis elementa qui aspicit difficile arbitratur aere qui in nobis est ad cognatum elementum redeunte, calido quoque et humido atque terreno cognationibus similiter commixtis iterum ex communione proprium ad proprium recurrere. Deinde non cogitat per humana exempla quod neque hoc divinae virtutis supergreditur diffinitiones vidisti, alicubi omnino vidisti in humanis possessionibus communem gregem ex communi constitutum. Sed iterum cum ad possessores ipse dividitur, ipsa ad possessiones consuetudo, signaque imposita proprium unicuique restituit, tale aliquid etiam circa teipsum intelligens ab eo quod consequens est, non aberrabis. Naturali enim quadam coniunctione ac delectatione cohabitationem ad corpus anima disponente, est quaedam clam in ipsa per concretationem quae nunc est proprii habitudo atque cognitio, veluti quibusdam signis ex natura impositis, ex quibus inconfusa communio manet in proprietatibus discreta. Anima igitur congenitum suumque in seipsam iterum trahente, quis labor dic mihi divinae virtuti non propriorum concursum ineffabili quodam naturae pondere ad id quod suum est festinantium. Nam quod quaedam in anima etiam post effusionem nostrae concretionis signa permaneant, ipsa in inferno disputatio ostendit. Corporibus quidem sepulcro traditis, notione vero quadam corporali in animabus permanente, per quam etiam Lazarus cognitus est, et non ignoratus est dives. Non igitur extra credibile est credere ex communione ad proprium resolutionem resurgentium corporum fieri et maxime studiosius naturam inquirenti. Non enim per omnia quod nostrum est, influxu et transmutatione est si enim esse reprehensibile universaliter quod nullum statum habet ex natura sed iuxta subtiliorem rationem eorum quae in nobis sunt quoddam quidem stat, quoddam vero ex mutabilitate provenit. Mutatur enim per auctionem et diminutionem corpus veluti vestimenta quaedam consequentes aetates indutum. Stat vero per omnem conversionem intransmutabilis in seipsa forma insitis sibi semel ex natura signis non desistens. Sed in omnibus secundum corpus transmutationibus cum suis notionibus apparet. Subtrahatur autem per verbum ipsa quae ex passione est mutatio quae forme superaccidit. Nam veluti facies quaedam aliena ipsa per infirmitatem deformitas formam deprehendit, qua informitate per verbum circumablata sicut in Neman Syro, seu in his qui in Evangelio narrantur. Iterum occultata sub passione species per sanitatem in suis notionibus relucet. Igitur in deformitate animae non fluxile per mutabilitatem et transmutabile est, sed quod permanet similiterque in nostra concretione habet hoc inseritur, et quoniam ipsas per speciem differentias ipse mutabiles concretionis qualitates performant. Concretio vero non alia quaedam est praeter elementorum mixturam, elementa autem dicimus universitatis constitutioni subiecta, ex quibus etiam humanum corpus constat. Necessario specie veluti descripti signaculi in anima permanente, neque reformanda in signaculo ad formam ab ea videlicet anima ignorantur, sed in tempore reformationis illa iterum ad seipsam recipiet quaecumque formae characteri coaptabit, coaptabit autem omnino illa quae ab initio in forma characterizata sunt. Non ergo extra credibile est iterum ex communi ad unumquemque quod suum est redire. Dicitur autem et vivum argentum ex continenti uase quodam profusum et in pulverio loco imminuta means per terram descendi et ad nullum attingentium inmixtum. Si vero quis iterum ubique dispersum in unum collegerit sponte ad cognatum refunditur, nullo medio ad propriam mixturam prohibitum. Tale aliquid oportere arbitror etiam circa humanam concretionem intelligi, si solummodo fieret quod a Deo inditum. Sponte convenientes partes suis proprietatibus reflorerent, nulla operositate reformanti naturam ex his ingenita. Etenim in germinibus terrae nullum laborem naturae videmus in tritico seu milio seu alio quodam frumentalium aut ordeaceorum seminum transmittendo in calamum, et aristas et spicas. Nam inoperosae spontaneaeque ipsa conveniens esca ex communione, ad uniuscuiusque seminum proprietatem transcendit. Si ergo ex communi omnibus germinibus humore subiecto unumquodque eorum quae ex eo nutriuntur in proprietatis adiectionem quod convenit attrahit, quid novum etiam in resurrectionis ratione in unoquoque resurgentium sicut in seminibus accidit proprium pondus ei fieri, ita ut ex omnibus possibile sit discere, nil eorum quae exterius experimento nota sunt, praedicationem resurrectionis prohibere, atqui notissimum eorum quae nostra sunt silvimus, ipsam dico primam constitutionis nostrae occasionem. Quis enim ignorat mirabilem naturae operationem? quid in utero informae accipit quid perficit? Vides quomodo in simplum quendam modum est partibus simile, quod in occasionem constitutionis corporis in visceribus proicitur. Varietatem vero conformatae concretionis quis sermo digesserit? quis nisi communi natura discens, quod tale potens est quod factum est? Narrarit quia illud parvum ac prope nihil tantae rei fit principium, magnum in quam non solum eam formationem quae est secundum corpus visibile sed et prius miraculo dignum ipsam dico animam, et quae circa eam contemplantur. . Adversus eos qui dicunt animas ante corpora substitisse aut e contrario ante animas corpora formata fuisse in quo etiam quaedam reversio est adversus fabulosa figmenta transanimationis. Fortassis enim non extra propositam nobis est actionem illud perquirere quod in ecclesiis ambiguum est de anima et corpore. Nam quibusdam videtur qui ante nos sunt in quod etiam de principiis actitatus est sermo, veluti quendam populum in speciali conversatione animas dicere prius substitisse, proponi etiam illic malitiae atque virtutis exempla, et permanentem quidem in bono animam copulationis ad corpus manere inexpertam. Si vero ex participatione boni fluxerit ad hanc vitam perdi, ac sic in corpore fieri. Alii vero ordini constitutionis hominis secundum mos ea attendentes secundam esse corpore animam iuxta tempus dicunt, quoniam prius accipiens Deus limum ex terra hominem formavit, deinde sic per insufflationem animavit. Et hac ratione per honorabiliorem anima carnem ostendunt, tempore posteriori prius formata. Dicunt enim propter corpus animam fuisse, ne expers spiritus et immobile fieret figmentum. Omne autem quod propter aliquid factum est omnino inferius est, eo propter quod factum est, sicut ait Evangelium, quia plus est anima quam esca, et corpus plus quam vestimentum, eo quod ista propter illa. Non enim propter escam anima, neque indumenti gratia constituta sunt corpora, sed his existentibus illa propter utilitatem adinventa sunt, quoniam igitur in utrisque opinionibus contemptibilis ratio est eorum videlicet prius vixisse animas in speciali quadam ordinatione fabulosae dicentium et posteriores corporibus constitutas esse arbitrantium. Necessarium fieret nil eorum quae in doctrinis dicta sunt circumspicere inexquisitum sed equidem diligenter utriusque partis denudare rationes et omnes insitas inconsequentias opinionibus revelare prolixi forsitan sermonis temporisque aestimabitur. In paucis ergo quantum possibile est, utrumque eorum quae dicta sunt inspicientes iterum quae dicenda sunt recipiemus, qui priori instant rationi, et antiquiorem ea quae in carne est vita conversationem animarum dogmatizant. Non mihi videntur graecis doctrinis de transincorporatione sibi fabulose raciotinantibus puri esse. Nam si quis subtiliter inquisierit ad hoc per omnem necessitatem rationem eos contrahentem inveniet, quod aiunt quendam apud illos sapientum dixisse, quia vir factus est, id est etiam feminae corpus indutus est, et cum volatilibus volavit et cum vepribus germinatus est, et aquatilem sortitus est vitam non longe a veritate recessit nostrum iudicium ranam ferens eum qui de seipso haec dicebat. Vere enim ranarum quarundam seu gracularum loquacitate se vir rationabilitate piscium seu nemorum in sensualitate talia dogmata digna sunt, unam animam dicere per tanta venire. Talis autem inconsequentiae causa est prius substitisse animas aestimari. Nam congruenter talis doctrine principium attente propositum rationem usque ad hunc monstrosum exitum adduxit. Si enim per quandam malitiam excelsiori conversatione attracta anima homo efficitur, passibilior autem omnino ipsa in carne vita, quam aeterna et incorporalis conceditur, necessarium est omnem animam in tali vita factam in qua plures ad peccandum sunt occasiones in plurima malitia fieri, et passibiliorem quam primam disposuisse humanae autem animae passio est ipsa ad irrationale similitudo, ad familiaritatem quoque huic irrationali videlicet ipsam in pecudalem naturam transfluere, semel autem per malitiam proficiscens, neque in irrationale veniens a processione in malum umquam desinet, nam stationis mali principium est ipsius motus qui est in virtutem. Virtus autem in irrationabilibus non est. Non ergo semper in peius ex necessitate mutabitur, semper ad id quod ignobilius est proveniens, ac semper deterius ea natura in qua est inveniens. Sicut autem sensualem rationalis supergreditur, sic etiam ex sensuali in eam quae sensu caret casus fit, sed usque ad eam ratio eorum procedit et si extra veritatem feratur, attamen per quandam consequentiam inordinatum ex inordinato accipit. Quod vero deinceps est iam per incongrua eis doctrinam fabulosam facit. Nam consequentia perfectam animae corruptionem ostendunt, etenim quae semel excelsa conversatione perdita est in nulla mensura malitiae stare poterit, sed per copulationem quae est ad passiones, ex rationali quidem ad irrationale transiet, ex illo vero ad germinum in sensualitatem transmutabitur. In sensuali vero vicinum quodammodo est in animale, post hoc autem id est in animale illud quod subsistentia caret sequitur, itaque universaliter per consequentiam ad id quod non est, in his anima revertetur. Non ergo impossibilis ei iterum ex necessitate ad id quod melius est erit reditus, sed tamen ex dumo in hominem animam reducunt. Non igitur honorabiliorem in dumo vitam incorporali conversatione ex his ostendunt, ostensum est enim quia ad id quod deterius est facta animae processio ad inferius per id quod consequens est subingredietur. Subingreditur autem carentem sensu naturam in animale in quod per consequentiam principium dogmatis eorum animam adducit. Sed quoniam hoc nolunt aut in eo quod sensu caret animam includent, aut si inde eam in humanam vitam reducunt honorabiliorem ut dictum est ligneam vitam priori statione ostendent, si inde quidem ad malitiam casus factus est deorsum, hinc vero ad virtutem fit reditus. Non igitur quaedam inperfecta et sine capite talis reprehenditur ratio, quae animas in seipsis ante vitam quae in carne est vixisse conformat, ac per malitiam corporibus colligari, eorum vero qui iuniorem esse corpore animam in consequentia, ex his quae ante conspectum sunt constituitur. Non ergo dixeris utrorumque depulsa est ratio, per medium vero opinionum oportere arbitror nostram doctrinam in veritate dirigere. Est autem haec quod neque secundum graecum errorem in quadam malitia gravatas animas, cum universo circum voluptas per impotentiam concurrendi cum velocitate caelestis motus in terram cadere aestimandum. Neque bene iterum veluti luteam statuam, prius formatum a verbo hominem propter quem anima fieret dicendum. Ipsa enim ignobilior luteo plasmate intellectualis natura ostenderetur. Constituto unam eandemque anime et corpori subsistentiae causam esse subsistentiae. XXVIIII. Sed dum sit unus homo ex anima et corpore constitutus unum ipsius atque commune constitutionis principium substituitur, ne ipse seipso antiquior iuniorque fiat, corporali quidem prius existente in ipso, altero vero posterius constituto. Sed in prognostica quidem Dei virtute, iuxta paulo ante redditam rationem omnem humanam plenitudinem substitisse dicendum, contestante in hoc prophetia quae dicit Deum vidisse omnia ante generationem eorum. In conditione vero per singula alterum altero praeposuisse, neque ante corpus animam, neque iterum ante animam corpus, ne dissideat a seipso homo temporis differentiam partitus. Nam dum natura nostra duplex intelligitur iuxta doctrinam apostolicam, visibilis quidem hominis et occulti, si unum quidem prius subsisteret, alterum vero superveniret imperfecta Conditoris reprehenderetur virtus, universitati simul cumulatim non sufficiens sed opus segregans et particulariter circa utrumque separatorum sollicita, sed sicut in frumento dicimus vel in altero quodam seminum totum simul unum comprehendi virtute, spicae, speciem, faenum culmum, per medium zonas, fructum aristas et nihil horum in ratione naturae prius subsistere seu post advenire dicimus naturae seminis, sed ordine quodam naturali insitam semini virtutem manifestari. Non tamen altam naturam supermisceri, eadem ratione etiam humanam seminationem, hoc est generationem vel creationem suscepimus, in prima constitutionis occasione conseminatam quidem iuxta naturae virtutem, expandi vero ac manifestari per quandam naturalem consequentiam ad id quod perfectum est provenientem. Non accipiens aliquid eorum quae extra sunt in occasionem perfectionis, sed seipsam ad perfectum per consequentiam adducens. Sic neque animam corpus, neque sine anima verum esse dicere, sed unum utriusque principium iuxta rationem quidem in primo Dei consilio fundatum. Iuxta vero alteram rationem in generationis occasionibus constitutum, ut enim non est unum per membra divisionem artuum scire, et quod ad conceptionem corporis ante formationem inseritur. Sic neque animae proprietates in eodem possibile est intelligere priusquam in operationem proveniant, ac sicut nemo dubitarit ad artuum viscerumque differentias, illud quod intus est figurari, non alia quadam virtute superveniente, sed insita naturaliter ad hanc operationem sufficiente. Sic etiam de anima proportionaliter est, aequae intelligi, quia etsi per quasdam operationes manifestas non cognoscatur, nihil minus est in illo, etenim species futuri hominis constituendi in illo est virtute, latet vero eo quod impossibile est ante necessariam consequentiam apparere similiter etiam anima, est quidem in illo et non apparet, apparebit autem per propriam in seipsa naturalem operationem cum corporali incremento proveniens. Nam quia non ex mortuo corpore ipsa ad conceptionem virtus segregatur, sed ex animato atque viventi, propterea dicimus rationabile esse dicere non mortuum. Neque inanimatum esse quod ex vivente in vitae occasionem procedit, quod enim in carne anima caret, omnino est mortuum, mors autem per privationem animae fit. Nemo autem in hoc antiquiorem habitudine dixerit privationem, siquidem inanimatum hoc est mortuum antiquius esse animo quis constituerit, si vero quis etiam evidentius quaesierit argumentum vivendi, illam partem quae principium constituendi fit animalis, possibile est etiam ex aliis signis ex quibus animatum ex mortuo discernitur invenire, ac per hoc intelligere. Argumentum enim vivendi in hominibus facimus calidum esse quoddam et efficax et mobile, frigidum vero et immobile in corporibus nihil aliud nisi mortuum est, quoniam igitur calidum et efficax videmus hoc de quo sermonem facimus non inanimatum esse ex his argumentamur, sed sicut secundum corporalem eis partem non carnem dicimus illud et ossa et capillos et quaecumque circa humanum corpus considerantur, sed in virtute quidem esse horum singula, nondum vero visibiliter apparere, sic etiam in parte animali nondum quidem totum animosum scilicet, et quaecumque circa animam considerantur in illo regionem habere dicimus. Proportionaliter vero cum constitutione corporis, ac perfectione etiam animae operationes in subiecto crescere, sicut enim perfectus homo in maioribus manifestam animae habet operationem, sic in principio constitutionis convenientem commensurabilemque praesenti utilitati cooperationem animae in seipso ostendit, dum ipsa sibi ipsi per impositam materiem conveniens habitaculum conformat. Neque enim possibile esse cogitamus alienis aedificiis animam coaptari, quemadmodum non est in cera sigillum ad alienam adunari sculpturam, sicut autem corpus ex parvissimo ad perfectum provenit, sic etiam animae operatio convenienter ingenita subiecto coinditur et concrescit, praecedit enim ipsius animae in prima constitutione, veluti radicis cuiusdam in terra occulti ipsa sola activa et nutritiva virtus. Non enim plus capit assumpti in conceptionem parvitas, deinde accedente in lucem germine soleque pullulationem ostendente, sensitiva gratia superadicitur, corroborato vero iam et incommensurabilem longitudinem recurrente, rationabilis virtus veluti quidam fructus incipit lucere, non tota cumulatim apparet, sed organi perfectioni studiose concrescens, tantum semper fructifera quantum subiecti virtus capit. Si autem quaeris in formatione corporis animales operationes, attende tibi ipsi, ait Moyses et lege veluti in libro operationum animae historiam, ipsa enim tibi natura narrat, sermone omni evidentius varias in corpore animae sollicitudines, et in universalibus et particularibus formationibus, sed superfluum arbitror ea quae secundum nosipsos sunt edisserere, veluti quorundam perspicuorum miracula narrantes. Quis enim seipsum aspiciens sermone indiget, suam naturam doceri. Nam possibile est eum qui vitae modum intelligit ac veluti ad omnem vitalem operationem opportunum habere corpus discit cognoscere circa quid germinalis animae vita vacarit, praeter primam nascentis formationem, ita ut per hoc manifestum sit etiam minus intuentibus non mortuum et inanimatum in officina animae fieri, quod ad animalis germinationem ex animantis corpore attractum inseritur, etenim et fructuum corda et radicum evulsiones non mortua ab insita naturae vitali virtute terrae committimus, sed conservantia in seipsis occultam quidem, viventem vero omnino occulti proprietatem. Talem quoque virtutem non terra continens iggerit extrinsecus a seipsa discernens, ipsa enim etiam mortua lignorum inpupulationem producit sed insitam virtutem praeclare perficit per proprium humorem, ipsa quidem nutritum germen in radicem, in robur, in cor, et ramorum propagines perficit, quod impossibile esset fieri nisi quadam naturali virtute imposita quae dum cognatam et convenientem ex accubentibus humoribus escam in seipsam attrahit, dumus et arbor vel spica vel quodcumque fotarum pullulationum efficitur. . Speculatio quaedam medicinalis de constitutione corporis nostri, perpauca. Sed subtilem quidem corporis nostri formationem unusquisque seipsum docet, ex his quibus videt et vivit et sentit suam naturam seipsam docentem habens, licet etiam eum qui studiosam in libris talia sapientum de talibus historiam recipit omnia subtiliter discere alii quidem quomodo habeant singula eorum quae in nobis sunt duce positione docuerunt, alii vero ad quid omnes corporis particulae factae sunt, cogitaverunt et edisseruerunt, ut sufficiens inde humane constitutionis scientia studiosis fieret. Si autem quis quaesierit horum omnium ecclesiam magistram fieri, nam ipse spiritualium ovium pastor sicut ait Dominus non alienam vocem audit, perpauca etiam de his sermonem accipiemus. Tria circa corporis naturam intelleximus, quorum causa singula quae in nobis sunt constituuntur. Nam quaedam propter vivere quaedam propter bene vivere, alia vero ad successionem futurorum opportunitatem habent, quaecumque igitur in nobis talia sunt sine quibus consistere humana vita non recipitur, in tribus particulis intelleximus in cerebro in corde et in epare, quaecumque vero adiectio quaedam sunt bonorum et honorabilia bene vivere per illa donante homini natura haec circa sensuum sunt organa. Nam talia vitam quidem nobis non constituunt, quoniam deficientibus quibusdam saepe nihil minus in vivendo est homo. Sed impossibile est ex his quae operantur secundum vitam deliciarum participationem habere, tertia vero consideratio ad futuram successionem respicit. Sunt autem et alia quaedam praeter haec quae ad permanentiam communia omnibus subiecta sunt convenientes adiectiones per se introducentia, ut venter et pulmo pulmo quidem spiritu ignem qui in corde est sufflans, venter vero escam visceribus introducens, sic itaque nostra constitutione divisa diligenter est intuendum, quia non uniformiter nobis ex una ad vivendum virtus deducitur, sed plurimis particulis natura ad constitutionem nostram occasiones inspirans necessaria facit ad totum ex singulis collationem. Itaque quae ad munimen vitae pulchritudinemque natura machinata est, et plura sunt, et ea ad se invicem differentiam habent, sed arbitror prius in paucis oportere eorum quae ad constitutionem vitae nobis constituta sunt prima segregare principia. Ipsa igitur universi corporis materia communis singulis membris subiecta sileat, nunc nil enim nobis ad speculationem perficiet, ipsa universalis naturae, ratio cum particulari theoria. Hoc igitur ab omnibus confesso omnia elementa quae in mundo considerantur in nobis esse particula calidi et frigidi et alterius symsugiae quae in humido et sicco intelligitur per singula in nobis accipienda est. Non ergo videmus tres administratorias vitae virtutes, quarum una quidem totum caliditate fovet, altera vero humore calefactum subirrigat, ut aequali potentia contrariorum qualitatis in medio animal conservaretur, neque humido suffocante superabundantia caliditatem, neque calido extinguente supereminentia humefactum, tertia vero virtus per seipsam continet, iuxta quandam commissuram et adunationem discretos artus coniunctionibus a seipsa copulans, omnibusque per se mobilem et voluntariam virtutem immittens, quae dum administrationem artuum relinquens, deficit neglectum corpus voluntariis spiritus expers facit. Magis autem ante haec dignum est artificale nostrae naturae in conditione corporis intelligere, quoniam enim durum densumque sensuales operationes non recipit, sicut est nosse in nostris ossibus et in germinibus terrae, in quibus vitae quandam intelligimus speciem in crescendo et nutriendo nostram densitas subiecti sensum accipit, huius rei gratia oportebat, veluti ceream quandam constitutionem operationibus quae in sensu sunt substituere, quae receptis characteribus insigniri valeret, neque diffusam per excellentiam humiditatis, non enim permaneret in humido quod quod formaretur, neque densam in immensurabili fixura. Non enim expressibile est ad characteres quod formabile non est, sed habentem teneritatis compactaeque soliditas medietatem, ne pulcherrime naturalium operationum sensualis dico motionis expers animal fieret, quoniam igitur et molle et formabile nullam ex solidis habens cooperationem, immobile omnino esset et inerigibile secundum marina spirantia, propterea natura ossuum soliditatem corpori immiscuit, et haec ad se invicem per connaturalem compaginem adunans. Nervorum vinculis commissuras eorum constrinxit, sic eis acceptricem sensuum circumfundendo carnem impassibiliora et robustiora in superficie comprehendente, huic igitur solide ossuum naturae veluti quibusdam columnis pondus ferentibus totum corporis imponens gravitatem, non os indivisible universitati infudit. Si enim sic constitutionem homo haberet, immobilis et inactualis permaneret, veluti quaedam arbor in uno loco manens, neque crurum successione in id quod ante est motum praecedente neque manuum subministratione utili huic vitae existente. Nunc vero gressibile esse et actuale organum propter hanc intelligentiam emachinatum est voluntario spiritu per nervos veniente dans motus corpori, inde manuum administratio varia et multum versibilis, et ad omnem cogitationem oportuna, hinc cervicis circumvolutiones capitisque inclinationes et erectiones, et ipsa secundum maxillas agilitas, palpebrarum quoque distinctio simul cum nutu facta relinquorum item artuum motiones nerviis quibusdam retractis, seu laxatis veluti ex machina quadam operantur. Ipsa vero per haec digna virtus proprium quendam imperativum possidet motum qui prompto spiritu iuxta quandam naturae administrationem, in his quae per singula sunt operatur, radix autem omnium principiumque eorum motuum qui per nos sunt, ipse nervosus HYMEN, hoc est membranula quae cerebrum continet ostensus est. Non iam igitur duximus oportere sciscitari si circa quandam vitalium particularum tale quippiam sit. Ostensa in eo motiva operatione, quia vero maximum quiddam ad vitam cerebrum perficit, evidenter quod ex contrario accidit declarat. Si enim quoddam vulnus aut scissuram HYMEN, qui est circa ipsum patiatur, continuo mors passionem sequitur, neque adversus parvitatem vulneris natura praevalente, veluti fundamento quodam subtracto totum aedificium cum parte concutitur. Si igitur eo patiente totius animalis corruptio manifesta est, hoc proprie fortassis vitae causam habere confessum, si autem et in desinentibus vivere insita naturae extincta caliditate quod mortuum est gelidum efficitur, per hoc etiam in calido vitalem causam intelleximus, si enim eo deficiente mors secuta est omni necessitate praesentia ipsius animal consistere confitendum est. Talis autem virtutis veluti quendam fortem cor esse cognovimus, ex quo fistulares pori multipliciter divisi alius ab alio nascentes universo corpori calidum igneumque spiritum effundunt, quoniam vero omnino etiam oportebat cibum quendam calido ex natura convenire. Non enim recipit ignis a seipso manere, nis ex convenienti cibo nutritus, propterea sanguinis rivuli veluti ex fonte quodam ex epare surgentes cum calido spiritu ubique per corpus transeunt, ne separatum altera ex altera passio facta naturam corrumperet erudiat inordinatos ergo aequalitatem ex natura discentes, quia superfluitas corruptrix passio est. Sed quia solus Deus non indigens est, humana autem paupertas ea quae extrinsecus sunt ad suam constitutionem appetit, propterea his tribus virtutibus quibus diximus totum corpus administrari influentem extrinsecus introducit materiam. Differentibus viis quod convenit eis administrans, nam fonti sanguinis qui est epar quod ex cibo praebetur suggerit, quod enim ex eo semper introducitur in fontes eparis ex epare praeparat manare. Quemadmodum in monte nix ex proprio humore fontes qui circa radices montis sunt auget suum humidum ex profundo in venas quae deorsum sunt comprimens. Spiritum vero qui in corde est ex vicino introducit per propria viscera, quae quidem vocantur pulmones. Est autem pulmo aeris receptaculum ex imposita arteria quae extrinsecus spiritum respirationibus attractum in os administrat, in cuius pulmonis scilicet medio cor involutum ad imitationem operationis mobilis semper ignis indesinenter etiam ipsum movetur, quemadmodum in aerariis officinis fabrini folles faciunt, attrahit ad seipsum ex vicino spiritu per viscerum distentionem suas implens concavitates, suumque igneum exsufflans in habitis arteriis inspirat, et hoc faciens non desinit hunc quidem aerem perfecto extrinsecus per distentionem in suas concavitates attrahens, illum vero a seipso per concasum hoc est per contractionem arteriis infundens, mihi videtur etiam spontaneae huius spirationis causam in nobis fieri. Nam saepe animus quidem in aliis sollicitus est vel etiam per omnia in omnibus soluto in somno corpore silet, flatus vero aeris non desinit in nullo ad hoc voluntate cooperante, arbitror enim quoniam pulmone cor comprehenditur eique pars eius retro naturaliter adheret, suis distentionibus et contractionibus viscera commovens aeris demersionem et expirationem pulmoni emachinatum fuisse, compactus enim quidam est et omnes in se concavitates iuxta fundamentum arteriae apertas habet, contractus quidem et concidens receptum in concavis spiritum. Necessario elidit, ipseque spiritus foras prosilit, recedens autem atque reductus per distentionem ad id quod movetur aerem per pondus attrahit et haec est spontaneae huius spirationis causa, ipsa impossibilitas igneum quiescere. Nam quia proprium caloris est ipsa quae in motu est operatio huius autem caloris principia in corde intelleximus assiduitas in hac parte motus, incessabilem aeris tractum et expirationem per pulmones operatur, ac per hoc super addito contra naturam igneo calidi anelitus in febribus ardentius fiunt, veluti corde festinante impositam in se flagrantiam recensioris spiritu extinguere. Sed quia egena quaedam est natura et eorum quae ad suam constitutionem sunt per omnia indiget. Non aeris solummodo speciem appetit, et spiritus calorem suscitantis, qui extrinsecus ad animalis conservationem semper introducitur, sed etiam escam quae super apparentem corporis molem adicit necessariam habet, et propterea frumento et potu replet quod deest tractivam quandam illius quod deficit virtutem, et repulsivam illius quod superfluum est corpori iggerens, neque ad hoc ignis qui in corde est parvam naturae praestat cooperationem. Nam quia potissima vitalium particularum iuxta redditam rationem cor est quod calido singulas partes vivificat, undique ipsum efficax esse actuosa virtute formator noster fecit, ut nulla pars eius otiosa et stolida ad universitatis administrationem linqueretur, propterea retro quidem pulmonem subingrediens et per assiduum motum ad seipsum viscera contrahens amplificat ad pondus aeris poros reserans, iterumque spirare quod assummitur praeparat, in his vero quae coram ipsum sunt capacitati ventris calidum infundens, ipsum quoque ad suas operationes moveri facit, non in spiritus attractum resuscitans, sed in receptionem cibi convenientis. Nam proxime sibi invicem naturaliter subsistunt introitus spiritus et cibi, adherent autem per longum alterum ad alterum aequalique mensura sursum versus finem conperficiunt, ita ut etiam ad se invicem conterminentur, et in ore vias in unum comsumment, unde in uno quidem cibi, in altero vero spiritus fit introitus, sed in profundum non semper adherens pororum symsugia permanet, nam cor medium utriusque collationi insertum uni quidem ad respirationem, alteri vero ad escam virtrute ingerit. Naturaliter autem igneum quidem succendentem materiam quaerere consuevit, hoc autem circa receptaculum cibi necessario contingit. Quanto magis enim ardor ex vicina caliditate efficitur, tanto magis quae calorem subnutriunt trahuntur, huiusmodi autem motum concupiscentiam nominamus. Si vero sufficientem materiam id quod cibum continet comprehendat, neque sic operatio ignis quiescit, sed veluti in conflatorio conformationem quandam materiae intus facit solvens constituta ex veluti ex quodam cacabo perfundens ad consequentes vias participat. Deinde quod crassius est ex sincero segregans subtilem quidem per rivulos quosdam in eparis portas ducit, faeculentum vero cibi subponderatum, in latiores poros interiorum repellit, ac multiformibus eorum anfractibus retorquens morose in visceribus detinet, ne per rectum porum facile animal degerens continuo iterum concupiscentiam moveat, ac tali sollicitudine nequaquam quiescat, secundum irrationabilium naturam homo, quoniam vero maxime epari caloris operatione opus erat, ad humidorum in sanguinem conversionem, distat autem illud a corde secundum positionem. Non enim possibile erat ut arbitror principium quoddam radixque vitalis dum sit virtutes ab altero principio coartari, ne quid administrationi calidae essentiae quae segregatum est noceret, porus nervosus quid ab his qui talia sapiunt arteria nominatur, igneum spiritum ex corde accipiens fert eum ad epar uni iuxta introitum humorum consummatus humiditatemque per caliditatem refocillans quiddam in humido reponit, cognatione ignis igneo colore sanguinis speciem rubrificans, inde occasionem accipientes gemini quidam rivuli uterque fistulariter proprium suum comprehendentes, spiritum videlicet et sanguinem ut facilis esset humoris meatus cum motu caloris proficiscens, per cavatum corpus multipliciter devisum scatent in innumerabilia rivulorum principia diffusionesque per omnem partem discissi. Miscendo autem ad se invicem vitalium virtutum duo principia illud videlicet quod calidum ubique in corpus et aliud quod humidum immittit veluti quoddam puplicum vectigal necessarium ex his quae sunt in principaliori vitalis administrationis munera ferunt. Est autem ipsum principium quod secundum membranas cerebrumque consideratur ex quo omnis quidem articuli motus, omnisque cohibentium congravatio, omnis item spontaneus spiritus per singulas particulas infusus, efficacem mobilemque terrenam nostram statuam veluti ex machina quadam ostendunt. Nam calidi purgatissimum humidique subtilissimum ab utraque virtute per quandam mixturam concretionemque adunata nutriunt, et componunt ex vaporibus cerebrum ex quo iterum impurius extenuata ab illo reflatio membranamque continet cerebrum sublinit, quae desursum in profundum fistulariter perveniens, per quae colla quae deinde sunt seipsam insitamque sibi medullam deducens spinae basi conterminatur, veluti quidam auriga ipsa indit per singula motionis et stationis appetitum atque virtutem, propter hoc videtur mihi etiam tutiori custodia dignam esse, in capite quidem duplis ossuum amictibus in gyro involuta, per colla vero spinarum ordinibus multiformibusque secundum figuram perplexionibus per quae in omni impassibilitate custoditur per comprehendentem se custodiam munimen habens. Similiter autem si quis etiam de corde considerarit, quia veluti quaedam domus munita per robustissima ossa circumstantiis quae in gyro sunt vallata et circumpacta est. Retro quidem enim est spina aequalibus latitudinibus hinc inde munita, in utraque vero obliquitate laterum positio comprehendens medium impassibile perficit, in his vero quae ante sunt pectus et valuae singugia praemittitur, et undique ei munimen ab his quae extrinsecus perturbant custodiretur, possible est autem per agriculturam videre imbre ex nubibus vel ex fluminibus irrigatione humidum subiectum faciente. Hortus autem quidam sermoni supponatur, innumerabiles quidem arborum differentias variasque ex terra nascentium species in seipso nutriens. Quorum etiam figura et qualitas, coloris item proprietas in multa differentia per singula inspicitur. Tantis igitur per unum locum humore nutritis veluti singula subirrigans una quaedam virtus est secundum naturam, ipsa vero nutritorum specialitas humorem in qualitates differentes transmittit, idem enim amaricatur quidem in absintho in corrumpentem fluctum in conio transmutatur, et alius in alio fit in croco in balsamo in papavere in uno enim calificatur in altero friget, in tertio mediam qualitatem infundit, in lauro et schino et in talibus bene spirans est in ficulnea et OGCHNE, est species piri quam volemam latini vocant, hinc virgilius gravibus volemis, ochna dulcis efficitur, et per vineam botrus vinumque factus est, et mali succus et rosae rubedo et clarum lilii, et ceruleum IOU, et purpureum yachintinae tincturae et omnia quaecumque per terram videnda sunt ex uno eodemque humore pullulantia in tantas differentias secundum figuram et speciem et qualitates discernuntur, tale aliquot miraculum etiam per animatum nostrum aruum a natura fit, magis autem a Domino nature, ossa, ilia, arteriae, nervi, coniunctiones, carnes, cutis adipes, capilli, adenes ungues , oculi, aures, et omnia huiusmodi et innumerabilia alia cum his differentibus proprietatibus a se invicem discreta ex una specie escae convenienter eorum naturae nutriuntur, ita in unoquoque subiectorum cuicumque ingesta fuerit secundum illud movetur in escam convenientem propriamque et connaturalem proprietati partis factam. Nam si in oculo fiat ac spectivae particulae contemperatur, in quae differentiis tunicarum quae circa oculum sunt proprie in unumquodque partitur. Si autem partibus quae per auditum sunt influxerit auditoriae miscetur naturae, et quod in labium venit, labium factum est et in osse figitur, et in medulla mollificatur, roboratur in nervo, in superficie extenditur in unguem ingreditur, in capillorum generationem convenientes vapores subtiles facit. Siquidem per poros perplexos prodeat erispos tortuosque capillos effundit, si vero per rectas poros vaporum capillos facientium fuerit processio rectos planosque producitur, sed multam ab his quae proposita sunt nobis sermo vagatus est in operibus quae in profundis naturae sunt, et quodammodo quae in nobis constituta sunt, et quae extrinsecus efficiunt quae per singula quae ad vivendum sunt conantes subscribere etiam cum his alia quaedam secundum primam divisionem intelleximus. Nam propositum erat seminalem constitutionis nostrae causam ostendere. Neque incorporalem esse animam neque corpus ex anima, sed ab animatis et viventibus animatum ad primam constitutionem innasci, accipiens vero humana natura veluti quendam cibum propriis escis eam dico causam nutrit, utramque vero partem, materiam videlicet et vitam nutrit, et convenienter in utraque parte incrementum manifestum habet. Continuo quidem per hanc artificalem et disciplinalem formationem coniunctam ei animae ostendit virtutem, obscurius quidem per primam manifestationem. Deinde vero cum organi perfectione elucentem, sicut in lapidum sculpturis est videndum. Proponitur enim artifici animalis cuiusdam in lapide speciem ostendere, ad hoc autem qui ponitur, primum quidem lapidem ex connaturali materia excidit, deinde ipsius superflua amputans prius duxit quodammodo per primam figuram imitationem ipsius quod est secundum propositum, ita ut etiam inexpertum animal per visibilia in speculatione artis consideretur, iterum operans plus similitudini eius quod in studio est appropinquat, deinde perfectam diligentemque speciem materiae ingerens artem adduxit ad perfectionem, et est leo vel homo, vel quodcumque consequens fuerit ab artifice factum paulo ante lapis informis non materia in speciem submutata, sed specie in materiam superartificata, tale aliquid etiam in anima cogitans ab eo quod consequens est non aberrabit. Nam omnia machinante natura et ex eiusdem generis materia accipiente, in seipsa ex homine partem ad creandum quam statuam dicimus, ipsa paulo post sicut in operatione lapidis speciem consecuta est. Obscurioremque de primo per quoque ut sollicitudinem consequerentur suggerit dicens spoliari oportere veterem hominem, et indui renovatum ad imaginem creantis ut redeamus iterum in divinam gratiam illam in qua creavit ab initio hominem dicens Deus, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, cui gloria et potentia Patri et Filio et sancto Spiritui in saecula amen.