Postquam de paradisi gaudiis, culpa exigente, pulsus est primus humani generis parens, in huius exilii atque caecitatis quam patimur aerumnam uenit, quia peccando extra semetipsum fusus iam illa caelestis patriae 5 gaudia, quae prius contemplabatur, uidere non potuit. In paradiso quippe homo adsueuerat uerbis Dei perfrui, beatorum angelorum spiritibus cordis munditia et cel- situdine uisionis interesse. Sed postquam huc cecidit, ab illo quo implebatur mentis lumine recessit. 10 2. Ex cuius uidelicet carne nos in huius exilii cae- citate nati, audimus quidem esse caelestem patriam, audimus eius ciues angelos Dei, audimus eorundem ange- loruni socios spiritus iustorum perfectorum, sed carnales quique, quia illa inuisibilia scire non ualent per experi- 15 mentum, dubitant utrumne sit quod corporalibus oculis non uident. Quae nimirum dubietas primo parenti nostro esse non potuit, quia et exclusus a paradisi gaudiis, hoc quod amiserat, quoniam uiderat, recolebat. Hi autem sentire uel recolere audita non possunt, quia eorum 20 nullum, sicut ille saltem de praeterito experimentum tenent. 3. Ac si enim praegnans mulier mittatur in carcerem ibique puerum pariat, qui natus puer in carcere nutriatur et crescat ; cui si fortasse mater quae hunc genuit solem 25 lunam, stellas, montes et campos, uolantes aues, currentes equos nominet, ille uero qui est in carcere natus et nutritus nihil aliud quam tenebras carceris sciat, et haec quidem esse audiat, sed quia ea per experimen- tum non'nouit, ueraciter esse diffidat ; ita in hac exilii 80 sui caecitate nati homines, dum esse summa et inuisibilia audiunt, diffidunt an uera sint, quia sola haec infima, In quibus nati sunt, uisibilia nouerunt. 4. Vnde factum est, ut ipse inuisibilium et uisibilium creator ad humani generis redemptionem Vnigenitus 35 Patris ueniret, et sanctum Spiritum ad corda nostra mitteret, quatenus per eum uiuificati crederemus, quae adhuc scire experimento non possumus. Quotquot ergo hunc Spiritum, hereditatis nostrae pignus, accepimus, de uita inuisibilium non dubitamus. 40 5. Quisquis autem in hac credulitate adhuc solidus non est, debet procul dubio maiorum dictis fidem prae- bere, eisque iam per Spiritum sanctum inuisibilium expe- rimentum habentibus credere. Nam stultus est puer, si matrem ideo aestimat de luce mentiri, quia ipse nihil 45 aliud quam tenebras carceris agnouit. 6. PETRVS. Placet ualde quod dicis. Sed qui esse inuisi- bilia non credit, profecto infidelis est. Qui uero infidelis est, in eo quod dubitat, fidem non quaerit, sed rationem. GREGORIVS. Audenter dico quia sine fide neque infidelis uiuit. Nam si eundem infidelem percunctari uo- luero quem patrem uel quam matrem habuerit, protinus respondet : (( Illum atque illam. )) Quem si statim requiram, 5 utrumne nouerit quando conceptus sit, uel uiderit quando natus, nihil horum se uel nosse uel uidisse fatebitur, et tamen quod non uidit credit. Nam illum patrem illamque se habuisse matrem absque dubitatione testatur. 2. PETRVS. Fateor quia nunc usque nesciui, quod et 10 infidelis haberet fidem. GREGORIVS. Habent etiam infideles fidem, sed utinam in Deum. Quam si utique haberent, infideles non essent. Sed hinc in sua perfidia redarguendi sunt, hinc ad fidei gratiam prouocandi, quia, si de ipso suo uisibili corpore 15 credunt quod minime uiderunt, cur inuisibilia non cre- dunt, quae corporaliter uideri non possunt ? 3. Nam quia post mortem carnis uiuat anima, patet ratio, sed fidei admixta. Tres quippe uitales spiritus creauit omnipotens Deus : unum qui carne non tegitur ; alium qui carne tegtur, sed non cum carne moritur ; tertium qui carne tegitur et cum carne moritur. Spiritus namque est, qui 5 carne non tegitur, angelorum ; spiritus, qui carne tegi- tur, sed cum carne non moritur, hominum ; spiritus, qui carne tegitur et cum carne moritur, iumentorum omniumque brutorum animalium. 2. Homo itaque, sicut in medio creatus est, ut esset 10 inferior angelo, superior iumento, ita aliquid habet commune cum summo, aliquid commune cum infimo, inmortalitatem scilicet spiritus cum angelo, mortalitatem uero carnis cum iumento, quousque et ipsam mortali- tatem carnis gloria resurrectionis absorbeat, et inhae- 15 rendo spiritui caro seruetur in perpetuum, quia et ipse spiritus inhaerendo seruatur in Deum. Quae tamen caro nec in reprobis inter supplicia perfecte deficit, quia semper deficiendo subsistit, ut qui spiritu et carne peccauerunt, semper essentialiter uiuentes, et carne et spiritu sine fine 20 moriantur. 3. PETRVS. Rationi fidelium placent cuncta quae dicis. Sed quaeso te, dum spiritus hominum atque iumentorum tanta distinctione discernas, quid est quod Salomon ait : <1Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus et>1 25 <1ostenderet similes esse bestiis, idcirco unus interitus est>1 <1hominis et iumentorum, et aequa utriusque condicio ?>1 Qui adhuc eandem sententiam suam subtiliter exequens, adiungit : <1Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur.>1 <1Similiter spirant omnia, et nihil habet homo iumentis>1 <1amplius.>1 Quibus adhuc uerbis generalem definitionem subinfert, dicens: <1Cuncta subiacent uanitati, et omnia>1 <1pergunt ad unum locum. De terra facta sunt, et in terra>1 <1pariter reuertuntur.>1 GREGORIVS. Salomonis liber, in quo haec scripta sunt, Ecclesiastes appellatus est, Ecclesiastes autem proprie concionator dicitur. In concione uero sententia promitur, per quam tumultuosa turbae seditio conpri- 5 matur, et cum multi diuersa sentiunt, per concionantis rationem ad unam sententiam perducuntur. Hic igitur liber idcirco concionator dicitur, quia Salomon in eo quasi tumultuantis turbae suscepit sensum, ut ea per inquisitionem dicat, quae fortasse per temptationem 10 inperita mens sentiat. Nam quot sententias quasi per inquisitionem mouit, quasi tot in se personas diuersorum suscepit. 2. Sed concionator uerax, uelut extensa manu, om- nium tumultus sedat eosque ad unam sententiam reuo- 15 cat, cum in eiusdem libri termino ait: <1Finem loquendi>1 <1omnes pariter audiamus: Deum time et mandata eius>1 <1obserua; hoc est enim omnis homo.>1 Si enim in libro eodem per locutionem suam multorum personas non susceperat, cur ad audiendum loquendi finem secum pariter omnes 20 admonebat? Qui igitur in fine libri dicit: <1Omnes pariter>1 <1audiamus,>1 ipse sibi testis est, quia in se multorum per- sonas suscipiens, quasi solus locutus non est. 3. Vnde et alia sunt, quae in libro eodem per inqui- sitionem mouentur, atque alia quae per rationem satis- 25 faciunt ; alia quae ex temptati profert animo atque adhuc huius mundi delectationibus dediti, alia uero in quibus ea quae rationis sunt disserat atque animum a delectatione conpescat. Ibi namque ait : <1Hoc itaque mihi uisum est>1 <1bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore>1 30 <1suo.>1 Et longe inferius subiungit : <1Melius est ire ad domum>1 <1luctus quam>1 ad <1domum conuiuii.>1 4. Si enim bonum est manducare et bibere, melius fuisse uidebatur ad domum conuiuii pergere quam ad domum luctus. Ex qua re ostenditur quia illud ex in- 35 firmantium persona intulit, hoc uero ex rationis de- finitione subiunxit. Nam ipsas protinus rationis causas edisserit, et de domo luctus quae sit utilitas ostendit, dicens : <1In illa enim finis cunctorum admonetur hominum,>1 <1et uiuens cogitat quid futurus sit.>1 40 5. Rursum illic scriptum est : <1Laetare, iuuenis, in>1 <1adolescentia tua.>1 Et paulo post subditur : <1Adolescentia>1 <1enim et uoluptas uana sunt.>1 Qui dum hoc postmodum uanum esse redarguit, quod prius admonuisse uidebatur, patenter indicat quia illa quasi ex desiderio carnali uerba 45 intulit, haec uero ex iudicii ueritate subiunxit. 6. Sicut ergo delectationem prius carnalium exprimens, curis postpositis denuntiat bonum esse manducare et bibere, quod tamen postmodum ex iudicii ratione re- prehendit, cum esse melius dicit ire ad domum luctus 50 quam ad domum conuiuii ; et sicut laetari debere iuuenem in adolescentia sua quasi ex deliberatione carnalium proponit, et tamen postmodum per definitionem senten- tiae adolescentiam et uoluptatem uana esse redarguit, ita etiam concionator noster uelut ex mente infirmantium 55 humanae suspicionis sententiam proponit, dum dicit : <1Vnus interitus est hominis et iumentorum, et aequa utriusque>1 <1condicio. Sicut moritur homo, sic et illa moriuntur. Simi->1 <1liter spirant omnia, et nihil habet homo iumentis amplius,>1 7. Qui tamen ex definitione rationis suam postmodum 60 sententiam profert, dicens : <1Quid habet amplius sapiens>1 <1stulto, et quid pauper, nisi ut pergat illuc, ubi est uita?>1 Qui igitur dixit : <1Nihil habet homo iumentis amplius,>1 ipse rursum definiuit quia habet aliquid sapiens non solum amplius a iumento, sed etiam ab homine stulto, uidelicet 65 <1ut pergat illuc, ubi est uita.>1 Quibus uerbis primum indicat quia hic hominum uita non est, quam esse alibi testatur, Habet ergo hoc homo amplius iumentis, quod illa post mortem non uiuunt, hic uero tunc uiuere inchoat, cum per mortem carnis hanc uisibilem uitam consummat. 70 8. Qui etiam longe inferius dicit : <1Quodcumque potest>1 <1manus tua facere, instanter operare, quia nec opus, nec>1 <1ratio, nec scientia, nec sapientia erit apud inferos, quo tu>1 <1properas.>1 Quomodo ergo unus interitus est hominis et iumenti, et aequa utriusque condicio, aut quomodo 75 nihil habet homo iumentis amplius, cum iumenta post mortem carnis non uiuunt, hominum uero spiritus, pro malis suis operibus post mortem carnis ad inferos deducti, nec in ipsa morte moriuntur ? Sed in utraque tam dispari sententia demonstratur, quia concionator uerax et illud 80 ex temptatione carnali intulit, et hoc postmodum ex spiritali ueritate definiuit. 9. PETRVS. Libet nescisse quod requisiui, dum me in tanta subtilitate contigit discere quod nesciui. Sed quaeso te ut me aequanimiter feras, si ipse quoque apud te more 85 Ecclesiastis nostri infirmantium in me personam susce- pero, ut eisdem infirmantibus prodesse propinquius quasi per eorum inquisitionem possim. 10. GREGORIVS. Cur condescendentem te infirmitati proximorum aequanimiter non feram, cum Paulus dicat : 90 <1Omnibus omnia factus sum, ut omnes facerem saluos ?>1 Quod ipse quoque dum ex condescensione caritatis egeris, in hac re amplius uenerari debes, in qua morem egregii praedicatoris imitaris. PETRVS. Quodam fratre moriente, praesentem fuisse me contigit. Qui repente, dum loqueretur, uitalem emisit flatum, et quem prius mecum loquentem uidebam, subito extinctum uidi. Sed eius anima utrum egressa sit 5 an non egressa sit non uidi, et ualde durum uidetur, ut credatur res esse, quam nullus ualeat uidere. 2. GREGORIVS. Quid mirum, Petre, si egredientem animam non uidisti, quam et manentem in corpore non uides ? Numquidnam modo, cum mecum loqueris, quia 10 uidere in me non uales animam meam, idcirco me esse exanimem credis ? Natura quippe animae inuisibilis est, atque ita ex corpore inuisibiliter egreditur, sicut in cor- pore inuisibiliter manet. 3. PETRVS. Sed uitam animae in corpore manentis 15 pensare possum ex ipsis motibus corporis, quia, nisi corpori anima adesset, eiusdem membra corporis moueri non possent ; uitam uero animae post carnem in quibus motibus quibusue operibus uideo, ut ex rebus uisis esse collegam;- quod uidere non possum ? 20 4. GREGORIVS. Non quidem similiter, sed dissimiliter dico, quia sicut uis animae uiuificat et mouet corpus, sic uis diuina inplet quae creauit omnia, et alia inspirando uiuificat, aliis tribuit ut uiuant, aliis uero solummodo praestat ut sint. Quia uero esse non dubitas creantem et 25 regentem, inplentem et circumplectentem, transcen- dentem et sustinentem, incircumscriptum atque inuisi- bilem Deum, ita dubitare non debes hunc inuisibilia obsequia habere. Debent quippe ea quae ministrant ad eius similitudinem tendere, cui ministrant, ut quae inui- 30 sibili seruiunt, esse inuisibilia non dubitentur. Haec autem quae esse credimus nisi sanctos angelos et spiritus iusto- rum? Sicut ergo motum considerans corporis, uitam ani- mae in corpore manentis perpendis a minimo, ita uitam animae exeuntis a corpore perpendere debes a summo, 85 quia potest inuisibiliter uiuere, quam oportet in obsequio inuisibilis conditoris manere. 5. PETRVS. Recte totum dicitur. Sed mens refugit credere, quod corporeis oculis non ualet uidere. GREGORIVS. Cum Paulus dicat : <1Est enim fides speran->1 40 <1dorum substantia, rerum argumentum non apparentum,>1 hoc ueraciter dicitur credi, quod non ualet uideri. Nam credi iam non potest, quod uideri potest. 6. Vt tamen te breuiter reducam ad te, nulla uisibilia nisi per inuisibilia uidentur. Ecce enim cuncta corporea 45 oculus tui corporis aspicit, nec tamen ipse corporeus oculus aliquid corporeum uideret, nisi hunc res incorporea ad uidendum acueret. Nam tolle mentem quae non uide- tur, et incassum patet oculus qui uidebat. Subtrahe animam corpori : remanent procul dubio oculi in corpore 50 aperti ; si igitur per se uidebant, cur, discedente anima, nihil uident ? Hinc ergo college, quia ipsa quoque uisi- bilia nonnisi per inuisibilia uidentur. 7. Ponamus quoque ante oculos mentis aedificari domum, inmensas moles leuari, pendere magnas in 55 machinis columnas. Quis, quaeso te, hoc opus operatur : corpus uisibile, quod illas moles manibus trahit, an inuisibilis anima, quae uiuificat corpus ? Tolle enim quod non uidetur in corpore, et mox inmobilia remanent cuncta, quae moueri uidebantur, uisibilia corpora metal- 60 lorum. 8. Qua ex re pensandum est, quia in hunc quoque mundum uisibilem nihil nisi per creaturam inuisibilem disponi potest. Nam sicut omnipotens Deus, aspirando uel inplendo, ea quae ratione subsistunt et uiuificat et 65 mouet inuisibilia, ita ipsa quoque inuisibilia inplendo mouent atque sensificant carnalia corpora quae uidentur. 9. PETRVS. Istis, fateor, allegationibus libenter uictus, prope nulla iam esse haec uisibilia existimare conpellor, qui prius in me infirmantium personam suscipiens, de 70 inuisibilibus dubitabam. Itaque placent cuncta quae dicis. Sed tamen, sicut uitam animae in corpore ma- nentis ex motu corporis agnosco, ita uitam animae post corpus, apertis quibusdam rebus adtestantibus, agnoscere cupio. GREGORIVS. Hac in re si cor paratum tuae dilec- tionis inuenio, in allegatione minime laboro. Numquid- nam sancti apostoli et martyres Christi praesentem uitam despicerent, in morte carnis animas ponerent, nisi 5 certiorem animarum uitam subsequi scirent ? Tu uero ipse inquies uita animae in corpore manentis ex motibus corporis agnoscis. Et ecce hii qui animas in morte posuerunt atque animarum uitam post mortem carnis esse crediderunt, cotidianis miraculis coruscant, 10 Ad extincta namque eorum corpora uiuentes aegri ueniunt et sanantur, periuri ueniunt et daemonio uexantur, daemoniaci ueniunt et liberantur, leprosi ueniunt et mundantur, deferuntur mortui et suscitantur. 2. Pensa itaque eorum animae qualiter uiuunt illic, 15 ubi uiuunt, quorum hic et mortua corpora in tot miraculis uiuunt. Si igitur uitam animae manentis in corpore de- prehendis ex motu membrorum, cur non perpendis uitam animae post corpus etiam per ossa mortua in uirtute mira- culorum ? 20 3. PETRVS. Nulla, ut opinor, huic allegationi ratio obsistit, in qua et ex rebus uisibilibus cogimur credere quod non uidemus. GREGORIVS. Paulo superius questus es morientis cuiusdam egredientem te animam non uidisse. Sed hoc ipsum iam culpae fuit, quod corporeis oculis rem uidere inuisibilem quaesisti. Nam multi nostrorum, mentis ocu- 5 lum fide pura et uberi oratione mundantes, egredientes e carne animas frequenter uiderunt. Vnde mihi nunc necesse est uel qualiter egredientes animae uisae sint, quatenus fluctuanti animo, quod plene ratio non ualet, 10 exempla suadeant. In secundo namque huius operis libro iam fatus sum quod uir uenerabilis Benedictus, sicut a fidelibus eius discipulis agnoui, longe a Capuana urbe positus, Germani eiusdem urbis episcopi animam nocte media in 5 globo igneo ad caelum ferri ab angelis aspexit. Qui ean- dem quoque ascendentem animam intuens, mentis laxato sinu, quasi sub uno solis radio cunctum in suis oculis mundum collectum uidit. Eisdem quoque discipulis illius narrantibus, didici quia duo nobiles uiri atque exterioribus studiis eruditi, germani fratres, quorum unus Speciosus, alter uero Gregorius dicebatur, eius se regulae in sancta conuer- 5 satione tradiderunt. Quos isdem uenerabilis pater in monasterio, quod iuxta Terracinensem urbem construxe- rat, fecit habitare. Qui multas quidem pecunias in hoc mundo possederant, sed cuncta pauperibus pro animarum suarum redemptione largiti sunt, et in eodem monasterio 10 permanserunt. 2. Quorum unus, scilicet Speciosus, dum pro utilitate monasterii iuxta Capuanam urbem missus fuisset, die quadam frater eius Gregorius, cum fratribus ad mensam sedens atque conuescens, per spiritum subleuatus aspexit, 15 et uidit Speciosi germani sui animam tam longe a se positi de corpore exire. Quod mox fratribus indicauit, et cucur- rit, iamque eundem fratrem suum sepultum repperit, quem tamen ea hora, qua uiderat, exisse de corpore inuenit. Quidam autem religiosus atque fidelissimus uir adhuc mihi in monasterio posito narrauit, quod aliqui de Siciliae partibus nauigio Romam petentes, in mari medio positi, cuiusdam serui Dei, qui in Samnio fuerat inclausus, 5 ad caelum ferri animam uiderunt. Qui descendentes ad terram causamque an ita esset acta perscrutantes, illo die inuenerunt obisse Dei famulum, quo hunc ad regna caelestia ascendisse cognouerunt. Adhuc in monasterio meo positus, cuiusdam ualde uenerabilis uiri relatione cognoui quod dico. Aiebat enim quia uenerabilis pater nomine Spes monasteria construxit in loco, cui uocabulum Cample est, qui sexti ferme milliarii 5 interiacente spatio a uetusta Nursiae urbe disiungitur. Hunc omnipotens et misericors Deus ab aeterno uerbere flagellando protexit, eique dispensationis suae maximam et seueritatem seruauit et gratiam, quantumque eum prius flagellando diligeret, postmodum perfecte sanando 10 monstrauit. Eius namque oculos per quadraginta an- norum spatium continuae caecitatis tenebris pressit, nullum ei lumen uel extremae uisionis aperiens. 2. Sed quia nemo in uerbere illius gratia se destituente subsistit, et nisi isdem misericors Pater, qui poenam 15 inrogat, patientiam praestet, mox per inpatientiam pec- catum nobis auget correptio peccatorum, fitque modo miserabili ut culpa nostra, unde sperare debuit terminum, inde sumat augmentum, idcirco nostra Deus infirma conspiciens, flagellis suis custodiam permiscet, atque in 20 percussione sua electis filiis nunc misericorditer iustus est, ut sint quibus postea debeat iuste misereri. Vnde uenerabilem senem, dum exterioribus tenebris premeret, interna numquam luce destituit. Qui cum flagello fati- garetur corporis, habebat per sancti Spiritus custodiam 25 consolationem cordis. 3. Cum uero iam anni quadragesimi fuisset in caeci- tate tempus exemptum, ei Dominus lumen reddidit, uicinum suum obitum denuntiauit, atque ut monasteriis circumquaque constructis uerbum uitae praedicaret ad- 30 monuit, quatenus, corporis recepto lumine, uisitatis in circuitu fratribus cordis lumen aperiret. Qui statim iussis obtemperans, fratrum coenobia circuiuit, mandata uitae, quae agendo didicerat, praedicauit. 4. Quinto decimo igitur die ad monasterium suum, 35 peracta praedicatione, reuersus est, ibique fratribus conuocatis adstans in medio sacramentum dominici corporis et sanguinis sumpsit, moxque cum eis mysticos psalmorum cantus exorsus est. Qui, illis psallentibus, orationi intentus animam reddidit. Omnes uero fratres, 40 qui aderant, ex ore eius exisse columbam uiderunt, quae mox aperto tecto oratorii egressa, aspicientibus fratribus, penetrauit caelum. Cuius idcirco animam in columbae specie apparuisse credendum est, ut omnipotens Deus ex hac ipsa specie ostenderet, ei uir ille quam simplici 45 corde seruisset. Sed neque hoc sileam, quod uir uenerabilis abbas Stephanus, qui non longe ante hoc in hac urbe defunctus est, quem etiam ipse bene nosti, in eadem prouincia Nursiae contigisse referebat. 5 2. Aiebat enim quod illic presbiter quidam conmis- sam sibi cum magno timore Domini regebat ecclesiam. Qui ex tempore ordinis accepti presbiteram suam ut sororem diligens, sed quasi hostem cauens, ad se propius accedere numquam sinebat, eamque sibimet propinquare 10 nulla occasione permittens, ab ea sibi communionem funditus familiaritatis absciderat. Habent quippe sancti uiri hoc proprium : nam ut semper ab inlicitis longe sint, a se plerumque etiam licita abscidunt. Vnde isdem uir, ne quam per eam incurreret culpam, sibi etiam ministrari 15 per illam recusabat necessaria. 3. Hic ergo uenerabilis presbiter, cum longam uitae inplesset aetatem, anno quadragesimo ordinationis suae inardescente grauiter febre correptus, ad extrema de- ductus est. Sed cum eum presbitera sua conspiceret, solu- 20 tis iam membris, quasi in mortem distensum, si quod adhuc ei uitale spiramen inesset, naribus eius adposita curauit aure dinoscere. Quod ille sentiens, cui tenuissimus inerat flatus, quantulo adnisu ualuit ut loqui potuissset, inferuescente spiritu collegit uocem atque erupit, dicens : 25 (( Recede a me, mulier. Adhuc igniculus uiuit. Paleam tolle. )) 4. Illa igitur recedente, crescente uirtute corporis cum magna coepit laetitia clamare, dicens : (( Bene ueniunt domini mei, bene ueniunt domini mei. Quid ad tantillum 30 seruulum uestrum estis dignati conuenire ? Venio, uenio. Gratias ago, gratias ago. )) Cumque hoc iterata crebro uoce repeteret, quibus hoc diceret noti sui qui illum circumsteterant requirebant. Quibus ille admirando respondit, dicens : (( Numquid conuenisse hic sanctos 35 apostolos non uidetis ? Beatum Petrum et Paulum primos apostolorum non aspicitis ? )) Ad quos iterum conuersus dicebat : (( Ecce uenio, ecce uenio. )) Atque inter haec uerba animam reddidit, et quia ueraciter sanctos apos- tolos uiderit, eos etiam sequendo testatus est. 40 5. Quod plerumque contingit iustis, ut in morte sua sanctorum praecedentium uisiones accipiant, ne ipsam mortis suae poenalem sententiam pertimescant, sed dum eorum menti internorum ciuium societas ostenditur, a carnis suae copula sine doloris et formidinis fatigatione 45 soluantur. Qua de re neque hoc sileam, quod Probus omnipotentis Dei famulus, qui nunc in hac urbe monas- terio praesto est, quod appellatur Renati, de Probo patruo suo, Reatinae ciuitatis episcopo, mihi narrare consueuit, 5 dicens quia, adpropinquante uitae eius termino, eum grauissima depressit aegritudo. Cuius pater, nomine Maximus, pueris circumquaque transmissis, collegere medicos studuit, si fortasse eius molestiae subuenire potuisset. Sed congregati ex uicinis locis undique medici 10 ad tactum uenae denuntiauerunt eius exitum citius adfuturum. 2. Cum uero iam tempus refectionis incumberet atque diei hora tardior excreuisset, uenerandus episcopus, de illorum potius quam de sua salute sollicitus, eos qui 15 aderant admonuit cum sene patre in superiores episcopii sui partes ascendere, seque post laborem reficiendo reparare. Omnes igitur ascenderunt domum. Vnus ei tantummodo paruulus relictus est puer, quem nunc quoque praedictus Probus adserit superesse. 20 3. Qui dum lecto iacentis adsisteret, subito aspexit intrantes ad uirum Dei quosdam uiros stolis candidis amictos, qui eundem quoque candorem uestium uultuum suorum luce uincebant. Qui splendoris eorum claritate percussus, quinam illi essent emissa coepit uoce clamare. 25 Qua uoce etiam Probus episcopus conmotus, eos intrantes aspexit et agnouit, atque eundem stridentem uagien- temque puerum consolari coepit dicens : (( Noli timere, quia ad me sanctus Iuuenalis et sanctus Eleutherius martyres uenerunt. )) 30 4. Ille autem tantae uisionis nouitatem non ferens, cursu concito extra fores fugit, atque eos quos uiderat patri ac medicis nuntiauit. Qui concite descenderunt, sed aegrum quem reliquerant iam defunctum inuenerunt, quia illi eum secum tulerant, quorum uisionem puer ferre non 35 potuit, qui hic remansit. Interea neque hoc silendum arbitror, quod mihi personarum grauium atque fidelium est relatione conpertum. Gothorum namque temporibus Galla, huius urbis nobilissima puella, Symmachi consulis ac patricii 5 filia, intra adolescentiae tempora marito tradita, in unius anni spatio eius est morte uiduata. Quam dum, feruente mundi copia, ad iterandum thalamum et opes et aetas uocaret, elegit magis spiritalibus nuptiis copulari Deo, in quibus a luctu incipitur, sed ad gaudia aeterna 10 peruenitur, quam carnalibus nuptiis subici, quae a lae- titia semper incipiunt et ad finem cum luctu tendunt. 2. Huic autem cum ualde ignea consparsio corporis inesset, coeperunt medici dicere quia, nisi ad amplexus uiriles rediret, calore nimio contra naturam barbas esset 15 habitura ; quod ita quoque post factum est. Sed sancta mulier nil exterius deformitatis timuit, quae interioris sponsi speciem amauit, nec uerita est si hoc in illa foeda- retur, quod a caelesti sponso in ea non amaretur. 3. Mox ergo ut eius coniux defunctus est, abiecto 20 saeculari habitu, ad omnipotentis Dei seruitium sese apud beati Petri apostoli ecclesiam monasterio tradidit, ibique multis annis simplicitati cordis atque orationi dedita, larga indigentibus elemosinarum opera inpendit. Cumque omnipotens Deus perennem iam mercedem red- 25 dere eius laboribus decreuisset, cancri ulcere in mamilla percussa est. Nocturno autem tempore ante lectum illius duo candelabra lucere consueuerant, quia uidelicet amica lucis non solum spiritales, sed etiam corporales tenebras odio habebat. 30 4. Quae dum nocte quadam ex hac eadem iaceret infirmitate fatigata, uidit beatum Petrum apostolum inter utraque candelabra ante suum lectulum constitisse. Nec perterrita timuit, sed ex amore sumens audaciam exultauit, eique dixit : (( Quid est, domine meus ? Dimissa 35 sunt mihi peccata mea ? )) Cui ille, benignissimi ut est uultus, inclinato capite annuit, dicens : (( Dimissa. Veni. )) Sed quia quandam sanctimonialem feminam in eodem monasterio prae ceteris diligebat, ilico Galla subiunxit : (( Rogo ut soror Benedicta mecum ueniat. )) Cui ille res- 40 pondit : (( Non, sed illa talis ueniat tecum. Haec uero, quam petis, die te erit trigesimo secutura. )) His igitur expletis, uisio apostoli adsistentis et conloquentis ablata est. 5. At illa protinus cunctae congregationis adsciuit 45 matrem, eique quid uiderit quidue audierit indicauit. Tertio autem die cum ea, quae iussa fuerat, sorore de- functa est. Illa uero, quam ipsa poposcerat, die est tri- gesimo subsecuta. Quod factum nunc usque in eodem monasterio manet memorabile, sicque hoc a praece- 50 dentibus matribus traditum narrare illic subtiliter solent iuueniores, quae nunc sunt, sanctimoniales uirgines, ac si illo in tempore huic tam grandi miraculo et ipsae ad- fuissent. Sed inter haec sciendum est, quia saepe animabus exeuntibus electorum dulcedo solet laudis caelestis erum- pere, ut, dum illa libenter audiunt, dissolutionem carnis ab anima sentire minime permittantur. 5 2. Vnde in omeliis quoque euangelii iam narrasse me memini, quod in ea portico, quae euntibus ad ecclesiam beati Clementis est peruia, fuit quidam, Seruulus nomine, cuius te quoque non ambigo meminisse. Qui quidem pauper rebus, sed meritis diues erat, quem longa aegritudo 10 dissoluerat ; nam ex quo illum scire potuimus usque ad finem uitae paralyticus iacebat. Quid dicam quia stare non poterat, qui numquam in lecto suo surgere uel ad sedendum ualebat, numquam manum suam ad os ducere, numquam se potuit in latus aliud declinare ? 15 3. Huic ad seruiendum mater cum fratre aderat, et quicquid ex elemosina potuisset accipere, hoc eorum manibus pauperibus erogabat. Nequaquam litteras noue- rat, sed scripturae sacrae sibimet codices emerat, et religiosos quosque in hospitalitate suscipiens, hos co- 20 ram se legere studiose faciebat. Factumque est ut iuxta modum suum plene sacram scripturam disceret, cum, sicut dixi, litteras funditus ignoraret. Studebat in dolore semper gratias agere, hymnis Dei et laudibus diebus ac noctibus uacare. 25 4. Sed cum iam tempus esset, ut tanta eius patientia remunerari debuisset, membrorum dolor ad uitalia rediit. Cumque se iam morti proximum agnouit, peregrinos uiros atque in hospitalitate susceptos admonuit, ut surgerent et cum eo psalmos pro expectatione exitus 30 decantarent. Cumque cum eis et ipse moriens psalleret, uoces psallentium repente conpescuit cum terrore magni clamoris, dicens : (( Tacete. Numquid non auditis quantae resonant laudes in caelo ? ii Et dum ad easdem laudes, quas intus audierat, aurem cordis intenderet, sancta illa 35 anima carne soluta est. 5. Qua scilicet exeunte, tanta illic fragrantia odoris aspersa est, ut omnes illi qui aderant inaestimabili sua- uitate replerentur, ita ut per hoc patenter agnoscerent, quod eam laudes in caelo suscepissent. Cui rei monachus 40 noster interfuit, qui nunc usque uiuit et cum magno fletu adtestari solet quia, quousque corpus eius sepulturae traderent, ab eorum naribus odoris illius fragrantia non recessit. In eisdem quoque omeliis rem narrasse me re- colo, cui Speciosus conpresbiter meus, qui hanc nouerat, me narrante adtestatus est. Eo namque tempore quo monasterium petii, anus quaedam, Redempta nomine, in 5 sanctimoniali habitu constituta, in urbe hac iuxta beatae Mariae Semper uirginis ecclesiam manebat. Haec illius Herundinis discipula fuerat, quae magnis uirtutibus pollens super Praenestinos montes uitam heremiticam duxisse ferebatur. 10 2. Huic autem Redemptae duae in eodem habitu dis- cipulae aderant: una nomine Romula, et altera quae nunc adhuc superest, quam quidem facie scio, sed nomine nescio. Tres itaque haec in uno habitaculo conmanentes, morum quidem diuitiis plenam, sed tamen rebus paupe- 15 rem uitam ducebant. Haec autem quam praefatus sum Romula aliam quam praedixi condiscipulam suam magnis uitae meritis anteibat. Erat quippe patientiae mirae, sum mae oboedientiae, custos oris sui ad silentium, studiosa ualde ad continuae orationis usum. 20 3. Sed quia plerumque hii, quos iam perfectos homines aestimant, adhuc in oculis summi opificis aliquid inper- fectionis habent -- sicut saepe inperiti homines necdum perfecte sculpta sigilla conspicimus et iam quasi perfecta laudamus, quae tamen adhuc artifex considerat et limat, 25 laudari iam audit et tamen ea tundere meliorando non desinit --, haec quam praediximus Romula ea, quam graeco uocabulo medici paralysin uocant, molestia cor- poris percussa est, multique annis in lectulo decubans paene omni iacebat membrorum officio destituta. Nec 30 tamen haec eadem eius mentem ad inpatientiam flagella perduxerant. Nam ipsa ei detrimenta membrorum facta fuerant incrementa uirtutum, quia tanto sollicitius ad usum orationis excreuerat, quanto et aliud quodlibet agere nequaquam ualebat. 85 4. Nocte igitur quadam eandem Redemptam quam praefatus sum, quae utrasque discipulas suas filiarum loco nutriebat, uocauit dicens : (( Mater, ueni. Mater, ueni. )) Quae mox cum alia eius condiscipula surrexit, sicut utrisque referentibus et multis res eadem claruit, 40 et ego quoque in eodem tempore agnoui. 5. Cumque noctis medio lectulo iacentis adsisterent, subito caelitus lux emissa omne illius cellulae spatium inpleuit, et splendor tantae claritatis emicuit, ut corda adsistentium inaestimabili pauore perstringeret, atque, 45 ut post ipsae referebant, omne in eis corpus obrigesceret et in subito stupore remanerent. Coepit namque quasi cuiusdam magnae multitudinis ingredientis sonitus au- diri, ostium cellulae concuti ac si ingredientium turba premeretur, atque, ut dicebant, intrantium multitudinem 50 sentiebant, sed nimietate timoris et luminis uidere non poterant, quia earum oculos et pauor depresserat, et ipsa tanti luminis claritas reuerberabat. Quam lucem protinus miri est odoris fragrantia subsecuta, ita ut earum animum, quia lux emissa terruerat, odoris suauitas 55 refoueret. 6. Sed cum uim claritatis illius ferre non possent, coepit eadem Romula adsistentem et trementem Re- demptam suorum morum magistram blanda uoce conso- lari, dicens : (( Noli timere, mater. Non morior modo. )) 60 Cumque hoc crebro diceret, paulatim lux quae fuerat emissa subtracta est, sed is qui subsecutus est odor re- mansit, sicque dies secundus et tertius transiit, ut aspersa fragrantia odoris maneret. 7. Nocte igitur quarta eandem magistram suam iterum 65 uocauit. Qua ueniente, uiaticum petiit et accepit. Necdum uero eadem Redempta uel alia eius discipula a lectulo iacentis abscesserant, et ecce subito in platea ante eiusdem cellulae ostium duo chori psallentium constite- runt, et sicut se dicebant sexus ex uocibus discreuisse, 70 psalmodiae cantus dicebant uiri et feminae respondebant. Cumque ante fores cellulae exhiberentur caelestes exse- quiae, sancta illa anima carne soluta est. Qua ad caelum ducta, quanto chori psallentium altius ascendebant, tanto coepit psalmodia lenius audiri, quousque et eiusdem psal- 75 modiae sonitus et odoris suauitas elongata finiretur. Nonnumquam uero in consolatione egredientis animae ipse apparere solet auctor ac retributor uitae. Vnde et hoc, quod de Tarsilla amita mea in omeliis eu- angelii dixisse me recolo, replicabo. Quae inter duas alias 5 sorores suas uirtute continuae orationis, grauitate uitae, singularitate abstinentiae ad culmen sanctitatis exereue- rat. Huic per uisionem Felix atauus meus, huius Romanae ecclesiae antistes, apparuit, eique mansionem perpetuae claritatis ostendit, dicens : (( Veni, quia in hac te mansione 10 lucis suscipio. )) 2. Quae subsequenti mox febre correpta ad diem peruenit extremum, et sicut nobilibus feminis uirisque morientibus multi conueniunt, qui eorum proximos consolentur, eadem hora exitus ipsius multi uiri ac femi- 15 nae eius lectulum circumsteterunt. Cum subito sursum illa respiciens Iesum uenientem uidit, et cum magna animaduersione coepit circumstantibus clamare, dicens : (( Recedite, recedite. Iesus uenit. )) Cumque in eum in- tenderet quem uidebat, sancta illa anima est e corpore 20 egressa, tantaque subito fragrantia miri odoris aspersa est, ut ipsa quoque suauitas cunctis ostenderet illic auctorem suauitatis uenisse. 3. Cumque corpus eius ex more mortuorum ad lauan- dum esset nudatum, longae orationis usu in cubitis eius 25 et genibus camelorum more inuenta est obdurata cutis excreuisse, et quid uiuens eius spiritus semper egerit, caro mortua testabatur. Sed neque hoc sileo, quod praedictus Probus Dei famulus de sorore sua, Musa nomine, puella parua narrare consueuit, dicens quod quadam nocte ei per uisionem sancta Dei genitrix uirgo Maria apparuit, atque 5 coaeuas ei in albis uestibus puellas ostendit. Quibus cum illa admisceri adpeteret, sed ses eis iungere non auderet, beatae Mariae semper uirginis est uoce requisita, an uellet cum eis esse atque in eius obsequio uiuere. Cui cum puella eadem diceret : "Volo", ab ea mandatum protinus ac- 10 cepit, ut nil ultra leue et puellare ageret, a risu et iocis abstineret, sciens per omnia quod inter easdem uirgines, quas uiderat, ad eius obsequium die trigesimo ueniret. 2. Quibus uisis, in cunctis suis moribus puella mutata est, omnemque a se leuitatem puellaris uitae magna 15 grauitatis detersit manu. Cumque eam parentes eius mutatam esse mirarentur, requisita rem retulit, quid sibi beata Dei genitrix iusserit uel qua die itura esset ad obsequium eius indicauit. 3. Cum post uicesimum et quintum diem febre cor- 20 repta est. Die autem trigesimo, cum hora eius exitus adpropinquasset, eandem beatam genitricem Dei cum puellis, quas per uisionem uiderat, ad se uenire conspexit. Cui se etiam uocanti respondere coepit, et depressis reuerenter oculis aperta uoce clamare : (( Ecce, domina, 25 uenio. Ecce, domina, uenio. )) In qua etiam uoce spiritum reddidit, et ex uirgineo corpore habitatura cum sanctis uirginibus exiuit. 4. PETRVS. Cum humanum genus multis atque in- numeris uitiis sit subiectum, Hierusalem caelestis maxi- mam partem ex paruulis uel infantibus arbitror posse conpleri. GREGORIVS. Etsi omnes baptizatos infantes atque in eadem infantia morientes ingredi regnum eae- leste credendum est, omnes tamen paruulos, qui scilicet iam loqui possunt, regna caelestia ingredi credendum 5 non est, quia nonnullis paruulis eiusdem regni caelestis aditus a parentibus clauditur, si male nutriantur. 2. Nam quidam uir cunctis in hac urbe notissimus ante triennium filium habuit annorum, sicut arbitror, quinque. Quem nimis carnaliter diligens, remisse nutrie- 10 bat, atque isdem paruulus, quod dictu graue est, mox eius animo aliquid obstitisset, maiestatem Dei blasphe- mare consueuerat. Qui in hac ante triennium mortalitate percussus, uenit ad mortem. 3. Cumque eum suus pater in sinum teneret, sicut hii 15 testati sunt qui praesentes fuerunt, malignos ad se uenisse spiritus trementibus oculis puer aspiciens, coepit clamare : (( Obsta, pater. Obsta pater. )) Qui clamans declinabat faciem, ut se ab eis in sinu patris absconderet. Quem cum trementem requireret quid uideret, puer adiun- 20 xit, dicens : (( Mauri homines uenerunt, qui me tollere uolunt. )) Qui cum hoc dixisset, maiestatis nomen pro- tinus blasphemauit et animam reddidit. 4. Vt enim omnipotens Deus ostenderet, pro quo reatu talibus esset exsecutoribus traditus, unde uiuentem pater 25 suus noluit corrigere, hoc morientem permisit iterare, ut qui diu per diuinitatis patientiam blasphemus uixe- rat, quandoque per diuinitatis iudicium blasphemaret et moreretur, quatenus reatum suum pater eius agnosceret, qui paruuli filii animam neglegens, non paruulum pec- 30 catorem gehennae ignibus nutrisset. 5. Sed interim hoc triste seponentes, ad ea quae nar- rare coeperam laeta redeamus. Praedicto etenim Probo aliisque religiosis uiris narrantibus agnoui ea quae indicare audientibus de ue- nerabili patre Stephano in omeliis euangelii curaui. Fuit etenim uir, sicut isdem Probus et multi alii testantur, 5 nihil in hoc mundo possidens, nihil quaerens, solam cum Deo paupertatem diligens, inter aduersa semper patien- tiam amplectens, conuentus saecularium fugiens, uacare semper orationi concupiscens. De quo unum uirtutis bonum refero, ut ex hoc uno ualeant eius multa pensari. 10 2. Is namque cum quodam die messem, quam sua manu seruerat, decisam ad aream deduxisset, nihilque aliud cum discipulis suis ad totius anni stipendium habe- ret, quidam peruersae uoluntatis uir, antiqui hostis stimulis instigatus, eandem messem igne subposito, ita 15 ut erat in area, incendit. Quod factum dum alter aspi- ceret, eidem Dei famulo cucurrit et nuntiauit. Quod postquam indicauit, adiunxit dicens : (( Vae, uae, pater Stephane, quod tibi contigit. )) Cui statim, uultu ac mente placida, ille respondit : (( Vae quod illi contigit, 20 qui hoc fecit. Nam mihi quid contigit ? )) 3. In quibus eius uerbis ostenditur, in quo uirtutis culmine sedebat, qui unum, quod in sumptum mundi habuerat, tam secura perdebat mente, magisque illi do- lebat qui peccatum conmiserat, quam sibi qui peccati 25 illius damna tolerabat, nec pensabat quid ipse exterius, sed culpae reus quantum perdebat intus. 4. Hunc itaque cum dies mortis egredi e corpore ur- gueret, conuenerunt multi, ut tam sanctae animae de hoc mundo recedenti suas animas conmendarent. Cumque 30 lecto illius hi qui conuenerant omnes adsisterent, alii ingre- dientes angelos uiderunt, sed dicere aliquid nullo modo potuerunt, alii omnino nihil uiderunt, sed omnes qui ade- rant ita uehementissimus timor perculit, ut nullus, egre- diente illa sancta anima, illic stare potuisset. Et hi ergo 35 qui uiderant, et hi qui omnino nil uiderant, uno omnes timore perculsi et territi fugerunt, ut palam daretur intel- legi, quae uis esset quae illam egredientem animam sus- ciperet, cuius egressum nemo mortalium ferre potuisset, Sed inter haec sciendum est quia aliquando animae meritum non in ipso suo egressu ostenditur, post mortem uero certius declaratur. Unde et sancti martyres ab infidelibus crudelia multa perpessi sunt, qui tamen, 5 ut praediximus, ad ossa sua mortua signis cotidie et mi- raculis clarescunt. Vitae namque uenerabilis Valentio, qui post in hac Romana urbe mihi, sicut nosti, meoque monasterio praefuit, prius in Valeriae prouincia suum monasterium rexit. In quo dum Langobardi saeuientes uenissent, 5 sicut eius narratione didici, duos eius monachos in ramis unius arboris suspenderunt. Qui suspensi eodem die defuncti sunt. Facto autem uespere, utrorumque eorum spiritus claris illic apertisque uocibus psallere coeperunt, ita ut ipsi quoque qui eos occiderant, cum uoces psal- 10 lentium audirent, nimium mirati terrerentur. 2. Quas uidellcet uoces captiui quoque omnes, qui illic aderant, audierunt atque eorum psalmodiae post- modum testes extiterunt. Sed has uoces spirituum omni- potens Deus idcirco pertingere uoluit ad aures corpo- 15. rum, ut uiuentes quique in carne discerent quia, Si Deo seruire studeant, post carnem uerius uiuant. Quibusdam religiosis quoque uiris adtestan- tibus, adhuc in monasterio positus agnoui quod hoc Langobardorum tempore iuxta in hac prouincia quae Sura nominatur quidam monasterii pater uitae uene- 5.rabilis Suranus nomine fuerit, qui captiuis aduenien- tibus atque a Langobardorum depraedatione fugientibus cuncta, quae in monasterio uidebatur habere, largitus est. Cumque in elemosinis uestimenta sua ac fratrum omnia et cellarium consumpsisset, quicquid habere in 10 horto potuit expendit. 2. Expensis uero rebus omnibus, Langobardi ad eum subito uenerunt, eumque tenuerunt et aurum petere coeperunt. Quibus cum ille diceret se omnimodo nil habere, in uicino monte ab eis ductus est, in quo silus 15. inmensae magnitudinis stabat. Ibi captiuus quidam fu- giens in caua arbore latebat. Vbi unus ex Langobardis, educto gladio, praedictum uenerabilem occidit uirum. Cuius corpore in terram cadente, mons omnis protinui et silua concussa est, ac si se ferre non posse pondus 20 sanctitatis eius diceret terra, quae tremuisset. Alius quoque in Marsorum prouincia uitae ualde uenerabilis diaconus fuit, quem inuentum Lan- gobardi tenuerunt. Quorum unus, educto gladio, caput eius amputauit, sed cum corpus eius in terram cade- 5. ret, ipse qui hunc capite truncauerat, inmundo spiritu correptus, ad pedes eius corruit, et quod amicum Dei occiderit, inimico Dei traditus ostendit. 2. PETRVS. Quid est hoc, quaeso te, quod omnipotens Deus sic permittit, quos tamen post mortem cuius 10 sanctitatis fuerint non patitur celari ? GREGORIVS. Cum scriptum sit : <1Iustus quacumque>1 <1morte praeuentus fuerit, iustitia eius non auferetur ab eo,>1 electi, qui procul dubio ad perpetuam uitam tendunt, quid eis obest, si ad modicum dure moriuntur? Et est 15 fortasse nonnumquam corum culpa, licet minima, quae in eadem debeat morte resecari. 3. Vnde fit ut reprobi potestatem quidem contra ui- uentes accipiant, Sed illis morientibus hoc in eis grauius uindicetur, quod contra bonos potestatem suae crudelita- 20 tis acceperunt; sicut isdem carnifex, qui eundem uenera- bilem diaconem uiuentem ferire permissus est, gaudere super mortuum permissus non est. Quod sacra quoque testantur eloquia. X Nam uir Dei contra Samariam missus, quia per inoboedientiam in itinere comedit, hunc leo in eodem itinere occidit, sed statim scriptum est quia stetit leo iuxta asinum et <1non comedit leo de cadauere.>1 Ex qua re 5 ostenditur, quod peccatum inoboedientiae in ipsa fuerit morte laxatum, quia isdem leo, quem uiuentem prae- sumpsit occidere, contingere non praesumpsit occisum. Qui enim occidendi ausum habuit, de occisi cadauere comedendi licentiam non accepit, quia is qui culpabilis 10 in uita fuerat, punita inoboedientia erat iam iustus ex morte. Leo ergo, qui prius peceatoris uitam necaueret, custodiuit postmodum cadauer iusti. 2. PETRVS. Placet quod dicis. Sed nosse uelim si nunc ante restitutionem corporum in caelo recipi ualeant 15 animae iustorum. X GREGORIVS. Hoc neque de omnibus iustis fateri possumus, neque de omnibus negare. Nam sunt quorun- dam iustorum animae, quae a caelesti regno quibusdam adhuc mansionibus differuntur. In quo dilationis damno 5 quid aliud innuitur, nisi quod de perfecta iustitia aliquid minus habuerunt? Et tamen luce clarius constat quia perfectorum iustorum animae, mox ut huius carnis claus- tra exeunt, in caelestibus sedibus recipiuntur. Quod et ipsa per se ueritas adtestatur, dicens : <1Vbicumque fuerit>1 10 <1corpus, illuc congregabuntur aquilae,>1 quia ubi ipse re- demptor est corpore, illuc procul dubio colleguntur et animae iustorum. 2. Et Paulus <1dissolui>1 desiderat <1et cum Christo esse.>1 Qui ergo Christum esse in caelo non dubitat, nec Pauli 15 animam esse in caelo negat. Qui etiam de solutione sui corporis atque inhabitatione patriae caelestis dicit : <1Scimus quoniam si terrestris domus nostra huius habita->1 <1tionis dissoluatur, quod aedificationem habemus ex Deo,>1 <1domum non manufactam, sed aeternam in caelis.>1 20 3. PETRVS. Si igitur nunc in caelo sunt animae iusto- rum, quid est quod in die iudicii pro iustitiae suae retri- butione recipiant ? GREGORIVs. Hoc eis nimirum crescit in iudicio, quod nunc animarum sola, postmodum uero etiam corporum 25 beatitudine perfruuntur, ut in ipsa quoque carne gau- deant, in qua dolores pro Domino cruciatusque pertule- runt. Pro hac quippe geminata eorum gloria scriptum est : <1In terra sua duplicia possidebunt.>1 4. Hinc etiam ante resurrectionis diem de sanctorum 30 animabus scriptum est : <1Datae sunt illis singulae stolae>1 <1albae, et dictum est illis ut requiescerent tempus adhuc>1 <1modicum, donec inpleatur numerus conseruorum et fratrum>1 <1eorum.>1 Qui itaque nunc singulas aeceperunt, binas in iudicio stolas habituri sunt, quia modo animarum tan- 35 tummodo, tunc autem animarum simul et corporum gloria laetabuntur. 5. PETRVS. Adsentio. Sed uelim scire, quonam modo agitur quod plerumque morientes multa praedicunt. X GREGORIVS. Ipsa aliquando animarum uis subtilitate sua aliquid praeuidet, aliquando autem exi- turae de corpore animae per reuelationem uentura co- gnoscunt, aliquando uero, dum iam iuxta fit ut corpus 5 deserant, diuinitus afflatae in secretis caelestibus in- corporeum oculum mentis mittunt. 2. Nam quia uis animae aliquando subtilitate sua ea quae sunt uentura cognoscit, patet ex eo quod Cumquo- deus aduocatus, qui in hac urbe ante biduum lateris 10 dolore defunctus est, ante paululum quam moreretur, uocauit puerum, parare sibi uestimenta ad procedendum iussit. Quem dum puer quasi insanire cerneret, eiusque minime praeceptis oboediret, surrexit, uestimento se induit et per uiam Appiam ad beati Syxti ecclesiam se 15 esse processurum dixit. 3. Cumque post modicum, ingrauescente molestia, esset defunctus, deliberatum fuerat ut apud beatum Ianuarium martyrem Praenestina uia eius corpus poni debuisset. Sed quia longum hoc his qui funus eius curaue- 20 rant uisum est, repente orto consilio exeuntes cum eius funere per uiam Appiam nescientesque quid ille dixerat, in ipsa eum ecclesia quam praedixerat posuerunt. Et cum eundem uirum curis saecularibus obligatum lucrisque terrenis inhiantem fuisse nouerimus, unde hoc praedicere 25 potuit, nisi quia id quod futurum erat eius corpori ipsa uis animae ac subtilitas praeuidebat ? 4. Quod autem saepe etiam reuelationibus agitur, ut a morituris futura praesciantur, ex his collegere possu- mus, quae nos gesta in monasteriis scimus. In monasterio 30 etenim meo, quidam frater ante decennium Gerontius dicebatur, qui cum graui molestia corporis fuisset de- pressus, in uisione nocturna albatos uiros et clari omni- modo habitus in hoc ipsum monasterium descendere de superioribus aspexit. Qui dum coram lecto iacentis adsis- 35 terent, unus eorum dixit (( : Ad hoc uenimus, ut de monas- terio Gregorii quosdam fratres in militiam mittamus )), atque alteri praecipiens adiunxit : (( Scribe Marcellum, Valentinianum, Agnellum )), atque alios quorum nunc minime recordor. Quibus expletis, addidit dicens : (( Scribe 40 et hunc ipsum qui nos aspicit. )) 5. Ex qua uisione certus redditus, praedictus frater facto mane innotuit fratribus qui et qui essent ex eadem cella morituri, quos se etiam denuntiauit esse secuturum. Cum die alio praedicti fratres mori coeperunt, atque sub 45 eodem ordine se in morte secuti sunt, quo fuerant in descriptione nominati. Ad extremum uero et ipse obiit, qui eosdem fratres morituros praeuidit. b. ln ea quoque mortalitate quae ante triennium hanc urbem uehementissima clade uastauit, in Portuensis 50 ciuitatis monasterio Mellitus dictus est monachus, adhuc in annis iuuenalibus constitutus, sed mirae simplicitatis atque humilitatis uir, qui adpropinquante uocationis die eadem clade percussus ad extrema deductus est. Quod uir uitae uenerabilis Felix eiusdem ciuitatis episcopus 55 audiens, cuius et haec relatione cognoui, ad eum accedere studuit, et ne mortem timere debuisset uerbis hunc persuasoriis confortare. Cui etiam adhuc de diuina miseri- cordia longiora uitae spatia polliceri coepit. 7, Sed ad haec ille respondit cursus sui tempora esse 60 conpleta, dicens apparuisse sibi iuuenem atque epistolas detulisse, dicentem :(( Aperi et lege. )) Quibus apertis, asseruit quia se et omnes qui eodem tempore a praedicto episcopo in paschali festiuitate fuerant baptizati, scriptos in eisdem epistolis litteris aureis inuenit. Primum quidem, 65 ut dicebat, suum nomen repperit, ac deinde omnium illo in tempore baptizatorum. Qua de re certum tenuit et se et illos de hac uita esse sub celeritate migraturos. 8. Factumque est ut die eadem ipse moreretur, atque post eum cuncti illi qui baptizati fuerant ita secuti sunt, 70 ut intra perpaucos dies eorum nullus in hac uita remane- ret. De quibus nimirum constat, quod eos praedictus Dei famulus idcirco auro scriptos uiderat, quia eorum nomina apud se fixa aeterna claritas habebat. 9. Sicut itaque hii reuelationibus potuerunt uentura 75 cognoscere, ita nonnumquam egressurae animae possunt etiam mysteria caelestia non per somnium, sed uigilando praelibare. Ammonium namque monasterii mei mona- chum bene nosti. Qui dum esset in saeculari habitu cons- titutus, Valeriani huius urbis aduocati naturalem filiam 80 in coniugio sortitus, eius obsequiis sedule atque inces- santer adhaerebat, et quaeque in eius domo agebantur nouerat. 10. Qui mihi iam in monasterio positus narrauit, quod in ea mortalitate, quae patricii Narse temporibus hanc 85 urbem uehementer adflixit, in domo praedicti Valeriani puer Armentarius fuit praecipuae simplicitatis et humi- litatis. Cum uero eiusdem aduocati domus eadem clade uastaretur, isdem puer percussus est et usque ad extre- mum deductus. 90 11. Qui subito sublatus a praesentibus, rediit sibique dominum suum uocari fecit. Cui ait : (( Ego in caelo fui, et qui de hac domo morituri sint agnoui. Ille, ille atque ille morituri sunt. Tu uero ne timeas, quia hoc tempore moriturus non es. Vt uero scias quod me in caelo fuisse 95 uerum fateor, ecce accepi illic ut linguis omnibus loquar. Numquid tibi incognitum fuit Graecam me linguam omnino nescisse ? Et tamen Graece loquar, ut cognoscas an uerum sit quod me omnes linguas accepisse testificor. )) 12. Cui tunc Graece dominus suus locutus est, atque 100 ita ille in eadem lingua respondit, ut cuncti qui aderant mirarentur. In ea quoque domo praedicti Narse spatarius Bulgar manebat. Qui festine ad aegrum deductus, ei Bulgarica lingua locutus est. Sed ita puer ille, in Italia natus et nutritus, in eadem barbara locutione respondit, 105 ac si ex eadem fuisset gente generatus. Mirati sunt omnes qui audiebant, atque ex duarum linguarum experimento quas eum antea scisse non nouerant, crediderunt de omnibus quas probare minime ualebant. 13. Tunc per biduum mors eius dilata est, sed die 110 tertio, quo occulto iudicio nescitur, manus ac brachia lacertosque suos dentibus laniauit, atque ita e corpore exiit. Quo mortuo, omnes illi quos praedixerat ex hac protinus luce subtracti sunt, nullusque in illa domo eadem tempestate defunctus est, qui uoce illius denun- 115 tiatus non est. 14. PETRVS. Valde terribile est ut qui tale donum pereipere meruit, tali etiam post hoc poena plecteretur. GREGORIVS. Quis occulta Dei iudicia sciat ? Ea quae in diuino examine conprehendere non possumus, timere 120 magis quam discutere debemus. X Vt autem de egredientibus animabus, quae multa praenoscunt, ea quae coepimus exequamur, neque hoc silendum est, quod de Theophanio Centumcellesis urbis,comite, in eadem urbe positus multis adtestantibus 5 agnoui. Fuit namque uir misericordiae actibus deditus bonis operibus intentus, hospitalitati praecipue studens Exercendis quidem comitatus curis occupatus agebat terrena et temporalia, sed, ut post in fine claruit, mag- ex debito quam ex intentione. 10 2. Nam cum propinquante mortis eius tempore graui sima aeris tempestas obsisteret, ne ad sepeliendum duci potuisset, eumque uxor sua cum fletu uehementissimo inquireret, dicens : (( Quid faciam ? Quomodo te ad se- peliendum eicio, quae ostium domus huius egredi prae 15 nimia tempestate non possum ? )), tunc ille respondit (( Noli, mulier, flere, quia mox ut ego defunctus fuero aeris eadem hora serenitas redit. )) Cuius protinus uocem mors, et mortem serenitas est secuta. 3. Quod signum alia sunt etiam signa comitata. Nam 20 manus eius ac pedes, podagrae humore tumescentes, uersi in ulneribus fuerant et profluente sanie patebant. Sed dum corpus eius ex more ad lauandum fuisset nuda tum, ita manus pedesque eius sani inuenti sunt, ac s numquam uulneris aliquid habuissent. 25 4. Ductus itaque ac sepultus est, eiusque coniugi uisum est ut quarto die in sepulcro illius marmor, quod superpositum fuerat, mutari debuisset. Quod uidelicet marmor corpori eius superpositum dum fuisset ablatum tanta ex corpore ipsius fragrantia odoris emanauit, ac 30 si ex putrescente carne illius pro uermibus aromata fer- buissent. 5. Quod factum dum, narrante me in omeliis, infirmis quibusdam uenisset in dubium, die quadam, sedente me in conuentu nobilium, ipsi artifices qui in sepulcro illius 35 marmor mutauerant adfuerunt, aliquid me de propria causa rogaturi. Quos ego de eodem miraculo coram clero nobilibus ac plebe requisiui. Qui et eadem odoris fra- grantia miro modo se repletos fuisse testati sunt, et quae dam alia in augmento miraculi, quae nunc narrare longum 40 existimo, de eodem sepulcro eius addiderunt. 6. PETRVS. Inquisitioni meae sufficienter iam uideo satisfactum. Sed hoc est adhuc quod quaestione animum pulsat, quia cum superius dictum sit esse iam sanctorum animae in caelo, restat procul dubio ut iniquorum quoque 45 animae esse nonnisi in inferno credantur. Et quid hac de re habeat ueritas ignoro. Nam humana aestimatio non habet peccatorum animas ante iudicium posse cruciari. X GREGORIVS. Si esse sanctorum animas in caelo sacri eloquii satisfactione credidisti, oportet ut per omnia esse credas et iniquorum animas in inferno, quia ex retributione aeternae iustitiae, ex qua iam iusti glorian- 5 tur, necesse est per omnia ut et iniusti crucientur. Nam sicut electos beatitudo laetificat, ita credi necesse est quod a die exitus sui ignis reprobos exurat. 2. PETRVS. Et qua ratione credendum est quia rem incorpoream tenere ignis corporeus possit? GREGORIVS Si uiuentis hominis incorporeus spiritus tenetur in corpore, cur non post mortem, cum incorporeus sit spiritus, etiam corporeo igne teneatur? PETRVS. In uiuente quolibet idcirco incorporeus spiri- 5 tus tenetur in corpore, quia uiuificat corpus. 2. GREGORIVS. Si incorporeus spiritus, Petre, in hoc teneri potest quod uiuificat, quare non poenaliter et ibi teneatur ubi mortificatur? Teneri autem per ignem spiritum dicimus, ut in tormento ignis sit uidendo atque 10 sentiendo. Ignem namque eo ipso patitur quo uidet, et quia concremari se aspicit crematur. Sicque fit ut res corporea incorpoream exurat, dum ex igne uisibili ardor ac dolor inuisibilis trahitur, ut per ignem corporeum mens incorporea etiam incorporea flamma crucietur. 15 3. Quamius collegere dictis euangelics possumus quia incendium anima non solum uidendo, sed etiam expe- riendo, patiatur. Veritatis etenim uoce diues mortuus in infernum dicitur sepultus. Cuius anima quia in igne teneatur insinuat uox diuitis quae Abraham deprecatur, 20 dicens : <1Mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui>1 <1in aquam et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac>1 <1flamma.>1 Dum ergo peccatorem diuitem damnatum ueritas in ignibus perhibet, quisnam sapiens reproborum animas teneri ignibus neget? 25 4. PETRVS. Ecce ratione ac testimonio ad credulitatem flectitur animus, Sed dimissus iterum ad rigorem redit. Quomodo enim res incorporea a re corporea teneri atque adfligi possit ignoro. GREGORIVS. Dic, quaeso te, apostatas spiritus a cae- 30 lesti gloria deiectos esse corporeos an incorporeos suspi- caris ? PETRVS. Quis sanum sapiens esse spiritus corporeos dixerit ? GREGORIVS. Gehennae ignem esse incorporeum an 35 corporeum fateris ? PETRVS. Ignem gehennae corporeum esse non ambigo, in quo certum est corpora cruciari. 5. GREGORIVS. Certe reprobis ueritas in fine dictura est : <1Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo>1 40 <1et angelis eius.>1 Si igitur diabolus eiusque angeli, cum sint incorporei, corporeo sunt igne cruciandi, quid mirum si animae, et antequam recipiant corpora, possint corporea sentire tormenta? PETRVS. Patet ratio, nec debet animus de hac ulterius 45 quaestione dubitare. GREGORIVS. Postquam laboriose credidisti, operae pretium credo, si ea quae mihi a uiris fidelibus sunt digesta narrauero. Iulianus namque huius Romanae ecclesiae, cui Deo auctore deseruio, secundus defensor, 5 qui ante fere annos septem defunctus est, ad me adhuc in monasterio positum crebro ueniebat, mecumque conloqui de animae utilitate consueuerat. 2. Hic itaque mihi quadam die narrauit, dicens : (( Theodorici regis temporibus, pater soceri mei in Siciliam 10 exactionem canonis egerat, atque iam ad Italiam re- diebat. Cuius nauis adpulsa est ad insulam quae Liparis appellatur et quia illic uir quidam solitarius magnae uirtutis habitabat, dum nautae nauis armamenta repa- rarent, uisum est praedieto patri soceri mei ad eundem 15 uirum Dei pergere, seque eius orationibus conmendare. )) 3. (( Quos uir Domini cum uidisset, eis inter alia conlo- quens dixit : " Scitis quia rex Theodoricus mortuus est ? ' Cui illi protinus responderunt : " Absit. Nos eum uiuentem dimisimus, et nihil tale ad nos de eo nunc usque perlatum 20 est. ' Quibus Dei famulus addidit, dicens : " Etiam mor- tuus est. Nam hesterno die hora nona inter Iohannem papam et Symmachum patricium discinctus atque discal- ciatus et uinctis manibus deductus in hac uicina uulcani olla iactatus est. ' )) 25 4. (( Quod illi audientes, sollicite conscripserunt diem, atque in Italia reuersi eo die Theodoricum regem inue- nerunt fuisse mortuum, quo de eius exitu atque supplicio Dei famulo fuerat ostensum. )) Et quia Iohannem papam adfligendo in custodia occidit, Symmachum quoque 30 patricium ferro trucidauit, ab illis iuste in igne mitti apparuit, quos in hac uita iniuste iudicauit. Eo quoque tempore quo primum remotae uitae desideriis anhelabam, quidam honestus senex, Deusdedit nomine, ualde huius urbis nobilibus amicus, mihi quoque in amicitiis sedule iungebatur. 5 2. Qui mihi narrabat, dicens : (( Gothorum tempore quidam spectabilis uir, Reparatus nomine, uenit ad mortem. Qui dum diu iam mutus ac rigidus iaceret, uisum est quod ab eo funditus flatus uitalis exisset atque exanime remansisset corpus. Cumque et multi qui conue- 10 nerant, et eum iam mortuum familia lugeret, subito rediit, et cunctorum plangentium in stuporem uersae sunt lacrimae. )) 3. (( Qui reuersus ait : " Citius ad ecclesiam beati Lau- rentii martyris, quae ex nomine conditoris Damasi uo- 15 catur, puerum mittite, et quid de Tiburtio presbitero agatur uideat et renuntiare festinet. ' Qui uidelicet tunc Tiburtius carnalibus desideriis subiacere ferebatur, cuius adhuc uitae morumque bene quoque Florentius eius nunc ecclesiae presbiter meminit. )) 20 4. (( Cum uero puer pergeret, narrauit isdem Reparatus, qui ad se reuersus fuerat, quid de illo ubi ductus fuerat agnouit, dicens : " Paratus fuerat rogus ingens. Deductus autem Tiburtius presbiter in eo est superpositus atque subposito igne concrematus. Alius autem parabatur 25 rogus, cuius a terra in caelum cacumen tendi uidebatur. Qui emissa uoce clamatum est cuius esset... ' His igitur dictis, statim Reparatus defunctus est. Puer uero, qui transmissus ad Tiburtium fuerat, iam eum mortuum inuenit. )) 30 5. Qui uidelicet Reparatus, ductus ad loca poenarum, dum uidit, rediit, narrauit et obiit, aperte monstratur quia nobis illa, non sibi uiderit, quibus dum adhuc conces- sum est uiuere, licet etiam a malis operibus emendare. Rogum uero construi Reparatus uidit, non quod apud 35 infernum ligna ardeant ut ignis fiat, sed narraturus haec uiuentibus, illa de incendio prauorum uidit, ex quibus nutriri apud uiuentes corporeus ignis solet, ut per haec adsueta audientes discerent, quid de insuetis timere debuissent. Terribile etiam quiddam in Valeriae prouincia contigisse uir uitae uenerabilis Maximianus Siracusanus episcopus, qui diu in hac urbe meo monasterio praefuit, narrare consueuit, dicens : (( Quidam curialis illic sacra- 5 tissimo paschali sabbato iuuenculam cuiusdam filiam in baptismate suscepit. Qui post ieiunium domum reuersus multoque uino inebriatus, eandem filiam suam secum manere petiit, eamque nocte illa, quod dictu nefas est, perdidit. )) 10 2. (( Cumque mane facto surrexisset, reus cogitare coepit ut ad balneum pergeret, ac si aqua balnei lauaret maculam peccati. Perrexit igitur, lauit, coepitque trepi- dare ecclesiam ingredi. Sed si tanto die non iret ad eccle- siam, erubescebat homines, sin uero iret, pertimeseebat 15 iudicium Dei. Vicit itaque humana uerecundia. Per- rexit ad ecclesiam, sed tremebundus ac pauens stare coepit, atque per singula momenta suspectus qua hora inmundo spiritui traderetur et coram omni populo uexa- retur. Cumque uehementer timeret, ei in illa missarum 20 celebritate quasi aduersi nihil contigit. )) 3. (( Qui laetus exiit, et die altero ecclesiam iam securus intrauit. Factumque est ut per sex continuos dies laetus ac securus procederet, aestimans quod eius scelus Domi- nus aut non uidisset, aut uisum misericorditer dimisisset. 25 Die autem septimo subita morte defunctus est. Cumque sepulturae traditus fuisset, per longum tempus cunctis uidentibus de sepulcro ipsius flamma exiit, et tamdiu ossa eius concremauit, quousque omne sepulcrum consumeret et terra quae in tumulum collecta fuerat defossa uideretur. )) 30 4. Quod uidelicet omnipotens Deus faciens, ostendit quid eius anima in occulto pertulit, cuius etiam corpus ante humanos oculos flamma consumpsit. Qua in re nobis quoque haec audientibus exemplum formidinis dare dignatus est, quatenus ex hac consideratione collegamus, 35 quid anima uiuens ac sentiens pro reatu suo patiatur, si tanto ignis supplicio etiam insensibilia ossa concremantur. 5. PETRVS. Nosse uelim si uel boni bonos in regno, uel mali malos in supplicio agnoscunt. GREGORIVS. Huius rei sententia in uerbis est dominicis, quae iam superius protulimus, luce clarius de- monstrata. In quibus cum dictum esset : <1Homo quidam>1 <1erat diues, et induebatur purpura et bysso, et epulabatur>1 5 <1cotidie splendide. Et erat quidam mendicus, nomine Laza->1 <1rus, qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus, cupiens>1 <1saturari de micis quae cadebant de mensa diuitis, et nemo>1 <1illi dabat; sed et canes ueniebant et lingebant ulcera eius,>1 subiunctum est quod <1Lazarus mortuus portatus est ab>1 10 <1angelis in sinu Abrahae, et mortuus diues sepultus est>1 <1in inferno.>1 2. <1Qui eleuans oculos suos, cum esset in tormentis, uidit>1 <1Abraham a longe et Lazarum in sinu eius, et ipse clamans>1 <1dixit :>1 (( <1Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum,>1 15 <1ut intinguat extremum digiti sui in aquam et refrigeret>1 <1linguam meam.>1 )) <1Cui Abraham dicit>1 (( : <1Fili, recordare>1 <1quia recepisti bona in uita tua, et Lazarus similiter mala.>1 )) Diues autem, de se ipso iam spem salutis non habens, ad promerendam suorum salutem conuertitur, dicens : 20 (( <1Rogo>1 te, <1pater,>1 ut <1mittas eum in domum patris mei>1 -- <1habeo enim quinque fratres>1 --, <1ut testetur illis, ne et ipsi>1 <1ueniant in locum hunc tormentorum.>1 )). 3. Quibus uerbis aperte declaratur quia et boni bonos et mali cognoscunt malos. Si igitur Abraham Lazarum 25 minime recognouisset, nequaquam ad diuitem in tormen- tis positum de transaeta eius contritione loqueretur, dicens quod mala receperit in uita sua. Et si mali malos non recognoscerent, nequaquam diues in tormentis positus fratrum suorum etiam absentum meminisset. 30 Quomodo enim praesentes non posset agnoscere, qui etiam pro absentum memoria curauit exorare ? 4. Qua in re illud quoque ostenditur, quod nequaquam ipse requisisti, quia et boni malos et mali cognoseunt bonos. Nam et diues ab Abraham cognoscitur, eui dictum 35 est : <1Recepisti bona in uita tua,>1 et electus Lazarus a reprobo est diuite cognitus, quem mitti precatur ex nomine, dicens : <1Mitte Lazarum, ut intiguat extremum>1 <1digiti sui in aquam et refrigeret linguam meam.>1 In qua uidelicet cognitione utriusque partis cumulus retribu- 40 tionis excrescit, et ut boni amplius gaudeant, qui secum eos laetari conspiciunt quos amauerunt, et mali, dum cum eis torquentur quos in hoc mundo despecto Deo dilexe- runt, eos non solum sua, sed etiam eorum poena consumat. 5. Fitdautem in electis quiddam mirabilius, quia non 45 solum eos agnoscunt quos in hoc mundo nouerant, sed uelut uisos ac cognitos recognoseunt bonos quos numquam uiderant.,Nam cum antiquos patres in illa aeterna here- ditate uiderint, eis incogniti per uisionem non erunt, quos in opere semper nouerunt. Quia enim illic omnes communi 50 claritate Deum conspiciunt, quid est quod ibi nesciant, ubi scientem omnia sciunt? Nam quidam noster religiosus vir vitae ualde laudabilis, cum ante quadriennium moreretur, sicut religiosi alii qui praesentes fuere testati sunt, in hora sui exitus Ionam prophetam, Hiezechielem quoque et Danie- 5 lem coepit aspicere, eosque dominos suos ex nomine clamare. Quos dum ad se uenisse diceret, et depressis luminibus eis reuerentiae obsequium praeberet, ex carne eductus est. Qua in re aperte datur intellegi, quae erit in illa incorruptibili uita notitia, si uir iste adhuc in carne 10 corruptibili positus prophetas sanctos, quos nimirum numquam uiderat, agnouit. Solet autem plerumque contingere ut egres- sura anima eos etiam recognoscat, cum quibus pro ae- qualitate culparum uel etiam praemiorum in una est mansione deputanda. Nam uir uitae uenerabilis Eleu- 5 therius senex, de quo praecedente libro multa narraui, in monasterio suo germanum fratrem Iohannem nomine se habuisse perhibuit, qui ante dies quatuordecim suum fratribus exitum praedixit. 2. Cumque decrescentes cotidie conputaret dies, ante 10 triduum quam uocaretur ex corpore, febre correptus est. Ad horam uero mortis ueniens, mysterium dominici cor- poris et sanguinis accepit, uocatosque fratres coram se psallere praecepit, quibus tamen antiphonam ipse per se- metipsum de semetipso inposuit, dicens : <1Aperite mihi>1 15 <1portas iustitiae, et ingressus in eas confitebor Domino.>1 <1Haec porta Domini, iusti intrabunt per eam.>1 3. Cumque coram eo adsistentes fratres psallerent, emissa subito et producta uoce clamauit, dicens : (( Vrse, ueniii. Quod mox ut dixit, eductus e corpore mortalem 20 uitam finiuit. Mirati sunt fratres, quia hoc quod moriens frater clamauerat ignorabant. Quo defuncto, in monas- terio facta est magna tristitia. 4. Quarto autem die quiddam fratribus necessarium fuit ut ad monasterium aliud positum longe transmit- 25 terent. Illuc igitur euntes fratres omnes eiusdem monas- terii monachos tristes uehementer inuenerunt. Quibus cum dicerent : (( Quid habetis, quod uos in tanto moerore deprimitis ? )), responderunt dicentes : (( Loci huius de- solationem gemimus, quia unus frater, cuius nos in hoc 30 monasterio uita continebat, hodie quartus est dies quod ex hac luce subtractus est. )) 5. Cumque fratres qui uenerant studiose requirerent qualiter dictus fuisset, responderunt : (( Vrsus. )) Qui uocationis eius horam subtiliter inquirentes, ipso eum 35 momento cognouerunt exisse de corpore, quo per Iohan- nem, qui apud eos defunctus est, fuerat uocatus. 6. Qua ex re collegitur quia utrorumque par fuit me- ritum, eisque datum est ut in una mansione socialiter uiuerent, quibus e corpore contigit socialiter exire. 40 7. Sed neque hoc sileam, quod dum adhuc laicus uiue- rem atque in domo mea, quae mihi in hac urbe ex iure patris obuenerat, manerem, de quibusdam uicinis meis me contigit agnouisse. Quaedam namque iuxta me uidua Galla dicebatur. Haec Eumorphium nomine iuue- 45 nem filium habebat, a quo non longe quidam Stephanus, qui in numero optio fuit, habitabat. 8. Sed isdem Eumorphius ad extrema uitae ueniens, uocauit puerum suum, eique praecepit dicens : (( Vade citius, et dic Stephano optioni ut concitus ueniat, quia 50 ecce nauis parata est ut ad Siciliam duci debeamus. )) Cumque hunc puer insanire crederet et oboedire recusaret, coepit ille uehementer inminere, dicens : (( Vade, et nuntia illi quod dico, quia non insanio. )) 9. Egressus est puer, ut ad Stephanum pergeret. 55 Cumque in medium iter uenisset, ei alius quidam obuiam factus est, qui hunc requisiuit, dicens : (( Quo uadis ? )) Cui respondit : (( Ad Stephanum optionem a domino meo missus sum.)) Atque ille protinus dixit : (( Ab eo uenio, sed ante me hac hora defunctus est. )) Reuersus uero est 60 puer ad Eumorphium dominum suum, sed eum iam mortuum inuenit. Sicque factum est ut, dum alter obuiam uenit et ex medio itinere puer reuersus est ex mensura spatii potuisset collegi, quod uno momento utrique fue- rant uocati. 65 10. PETRVS. Terribile est ualde quod dicitur. Sed quaeso te, cur egredienti animae nauis apparuit, uel cur se duci ad Siciliam moriturus praedixit ? 11. GREGORIVS. Anima uehiculo non eget, sed mirum non est si adhuc homini in corpore posito illud apparuit, 70 quod per corpus adsueuerat uidere, ut per hoc daretur intellegi, quo eius anima spiritaliter duci potuisset. 12. Quod uero se ad Siciliam duci testatus est, quid sentiri aliud potest, nisi quod prae ceteris locis in eius terrae insulis eructuante igne tormentorum ollae patue- 75 runt ? Quae, ut solent narrare qui nouerunt, laxatis cotidie sinibus excrescunt, ut mundi termino propin- quante, quanto certum est illuc amplius exurendos col- legi, tanto et eadem tormentorum loca amplius uideantur aperiri. Quod omnipotens Deus ad correctionem uiuen- 80 tium in hoc mundo uoluit ostendi, ut mentes infidelium, quae inferni tormenta esse non credunt, tormentorum loca uideant, quae audita credere recusant. 13. Quod uero siue electi seu reprobi, quorum commu- nis causa in opere fuerit, ad loca etiam communia de- 85 ducuntur, ueritatis nobis uerba satisfacerent, etiam si exempla dcessent. Ipsa quippe propter electos in euan- gelio dicit : <1In domo Patris mei mansiones multae sunt,>1 Si enim dispar retributio in illa beatitudine aeterna non esset, una potius mansio quam multae essent. Multae 90 ergo mansiones sunt, in quibus et distincti bonorum ordines et propter meritorum consortium communiter laetantur. Et tamen unum denarium omnes laborantes accipiunt, qui in multis mansionibus distinguuntur, quia et una est beatitudo quam illic percipiunt, et dispar 95 retributionis qualitas quam per opera diuersa conse- quuntur. 14. Quae nimirum ueritas iudicii sui diem denuntians ait : <1Tunc dicam messoribus : (( Collegite zizania et ligate ea fasciculos ad conburendum.>1 )) Messores quippe angeli 100 zizania ad conburendum in fasciculis ligant, cum pares paribus in tormentis similibus sociant, ut superbi cum superbis, luxuriosi cum luxuriosis, auari cum auaris, fallaces cum fallacibus, inuidi cum inuidis, infideles cum infidelibus ardeant. Cum ergo similes in culpa ad tormenta 105 similia ducuntur, quia eos in locis poenalibus angeli deputant, quasi zizaniorum fasciculos ad conburendum ligant. PETRVS. Ad inquisitionem meam respon- sionis satisfactione patuit causa rationis. Sed quidnam est, quaeso te, quod nonnulli quasi per errorem extra- huntur e corpore, ita ut facti exanimes redeant, et eorum 5 quisque audisse se dicat quia ipse non fuerit qui erat iussus deduci ? 2. GREGORIVS. Hoc cum fit, Petre, si bene perpenditur, non error sed admonitio est. Superna enim pietas ex ma- gna misericordiae suae largitate disponit, ut nonnulli 10 etiam post exitum repente ad corpus redeant, et tormenta inferi, quae audita non crediderant, saltem uisa perti- mescant. 3. Nam quidam Illiricianus monachus, qui in hac urbe mecum in monasterio uiuebat, mihi narrare consue- 15 uerat quia quodam tempore, cum adhuc in heremo mo- raretur, agnouerit quod Petrus quidam monachus ex regione ortus Iberiae, qui ei in loco uastae solitudinis cui Euasa nomen est inhaerebat, sicut ipso narrante didicerat, priusquam heremum peteret, molestia corporis interue- 20 niente defunctus est, sed protinus corpori restitutus, inferni se supplicia atque innumera loca flammarum uidisse testabatur. Qui etiam quosdam huius saeculi po- tentes in eisdem flammis suspensos se uidisse narrauit. 4. Qui cum iam deductus esset, ut in illo et ipse merge- 25 retur, subito angelum corusci habitus apparuisse fate- batur, qui eum in igne mergi prohiberet. Cui etiam dixit : (( Egredere, et qualiter tibi post haec uiuendum sit cau- tissime adtende. )) Post quam uocem paulatim recaleseen- tibus membris ab aeternae mortis somno euigilans, cuncta 30 quae circa illum fuerant gesta narrauit, tantisque se postmodum uigiliis ieiuniisque constrinxit, ut inferni eum uidisse et pertimuisse tormenta, etiam si taceret lingua, conuersatio loqueretur, quippe cui omnipotentis Dei mira largitate in morte actum est, ne mori debuisset. 35 5. Sed quia humanum cor grauis ualde duritiae est, ipsa quoque poenarum ostensio aeque omnibus utilis non est. Nam inlustris uir Stephanus, quem bene nosti, de semetipso mihi narrare consueuerat quia in Constantino- politana urbe pro quadam causa demoratus, molestia 40 corporis superueniente, defunctus est. Cumque medicus atque pigmentarius ad aperiendum eum atque condien- dum esset quaesitus et die eodem minime inuentus, subsequenti nocte iacuit corpus inhumatum. 6. Qui ductus ad inferni loca uidit multa, quae prius 45 audita non credidit. Sed cum praesidenti illic iudici praesentatus fuisset, ab eo receptus non est, ita ut diceret : (( Non hunc deduci, sed Stephanum ferrarium iussi. )) Qui statim reductus in corpore est, et Stephanus ferrarius, qui iuxta eum habitabat, eadem hora defunctus est. 50 Sicque probatum est uera fuisse uerba quae audierat, dum haec effectus mortis Stephani demonstrauit. 7. Ante triennium quoque in hac pestilentia quae hanc urbem clade uehementissima depopulauit, in qua etiam corporali uisu sagittae caelitus uenire et singulos 55 quosque ferire uidebantur, sicut nosti, Stephanus isdem defunctus est. Quidam uero miles in hae eadem nostra urbe percussus ad extrema peruenit. Qui eductus e cor- pore exanimis iacuit, sed citius rediit et quae cum eo fuerant gesta narrauit. 60 8. Aiebat enim, sicut tunc res eadem etiam multis innotuit, quia pons erat, sub quo niger atque caligosus foetoris intolerabilis nebulam exhalans fluuius decur- rebat. Transacto autem ponte amoena erant prata atque uirentia, odoriferis herbarum floribus exornata, in qui- 65 bus albatorum hominum conuenticula esse uidebantur. Tantusque in loeo codem odor suauitatis inerat, ut ipsa suauitatis fragrantia illic deambulantes habitantesque satiaret. 9. Ibi' mansiones diuersorum singulae magnitudine 70 lucis plenae. Ibi quaedam mirae potentiae aedificabatur domus, quae aureis uidebatur laterculis construi, sed cuius esset non potuit agnosci. Erant uero super ripam praedicti fluminis nonnulla habitacula, sed alia exsur- gentis foetoris nebula tangebantur, alia autem exsurgens 75 foetor a flumine minime tangebat. 10. Haec uero erat in praedicto ponte probatio, ut quisquis per eum iniustorum uellet transire, in tenebroso foetentique fluuio laberetur, iusti uero, quibus culpa non obsisteret, securo per eum gressu ac libero ad loca 80 amoena peruenirent. 11. Ibi se etiam Petrum, ecclesiasticae familiae maio- rem, qui ante quadriennium defunctus est, deorsum posi- tum in locis teterrimis, magno ferri pondere religatum ac depressum uidisse confessus est. Qui dum requireret 85 cur ita esset, ea se dixit audisse quae nos, qui eum in hac ecclesiastica domo nouimus, scientes eius acta recolimus. Dictum namque est : (( Haec idcirco patitur, quia si quid ei pro facienda ultione iubebatur, ad inferendas plagas plus ex crudelitatis desiderio quam oboedientia seruie- 90 bat.)) Quod sic fuisse nullus qui illum nouit ignorat. 12. Ibi se etiam quemdam peregrinum presbiterum uidisse fatebatur, qui ad praedictum pontem ueniens, tanta per eum auctoritate transiit, quanta et hic sin- ceritate uixit. In eodem quoque ponte hunc quem prae- 95 dixi Stephanum se recognouisse testatus est. Qui dum transire uoluisset, eius pes lapsus est, et ex medio cor- pore iam extra pontem deiectus, a quibusdam teter- rimis uiris ex flumine surgentibus per coxas deorsum, atque a quibusdam albatis et speciosissimis uiris coepit 100 per brachia sursum trahi. Cumque hoc luctamen esset, ut hunc boni spiritus sursum, mali deorsum traherent, Ipse qui haec uidebat ad corpus reuersus est, et quid de eo plenius gestum sit minime cognouit. 13. Qua in re de eiusdem Stephani uita datur intellegi 105 quia in eo mala carnis cum elemosinarum operatione certabant. Qui enim per coxas deorsum, per brachia trahebatur sursum, patet nimirum quia et elemosinas amauerat, et carnis uitiis perfecte non restiterat, quae eum deorsum trahebant. Sed in illo occulti arbitris exa- 110 mine quid in eo uicerit, et nos et qui eum uidit et reuo- catus est latet. 14. Constat tamen quia isdem Stephanus, postquam, sicut superius narraui, et inferi loca uidit et ad corpus rediit, perfecte uitam minime correxit, qui post multos 115 annos de corpore adhuc ad certamen uitae et mortis exiit. Qua de re collegitur quia ipsa quoque inferni sup- plicia cum demonstrantur, aliis hoc ad adiutorium, aliis uero ad testimonium fiat, ut isti uideant mala quae caueant, illi uero eo amplius puniantur, quo inferni sup- 120 plicia nec uisa et eognita uitare uoluerunt. 15. PETRVS. Quid est hoc, quaeso te, quod in amoenis locis cuiusdam domus laterculis aureis aedificari uide- batur ? Ridiculum est ualde, si credimus quod in illa uita adhuc metallis talibus egeamus. 125 16- GREGORIVS. Quis hoc, si sanum sapit, intellegat ? Sed ex eo quod illic ostensum est, quisquis ille est cui mansio ista construitur, aperte datur intellegi quid est quod hic operatur. Nam quoniam praemium lucis aeter- nae elemosinarum largitate promerebitur, nimirum constat 130 quia auro aedificat mansionem suam. Quod enim superius memoriam fugit ut dicerem, isdem miles qui haec uiderat narrabat quod eosdem laterculos aureos ad aedificationem domus senes ac iuuenes, puellae et pueri ferebant. Qua ex re collegitur quia hii, quibus hic pietas facta est, ipsi 135 illic operatores esse uidebantur. Sic etiam quidam iuxta nos, Deusdedit nomine, religiosus habitabat, qui calciamenta solebat operari. De quo alter per reuelationem uidit quod eius domus aedificabatur, sed in ea constructores sui solo 5 die sabbati uidebantur operari. Qui eiusdem uiri post- modum subtiliter uitam requirens, inuenit quia ex his quae diebus singulis laborabat, quicquid ex uictu atque uestitu superesse potuisset, die sabbato ad beati petri ecclesiam deferre consueuerat atque indigentibus erogare. 10 Qua ex re perpende quia non inmerito domus ipsius fabrica sabbato crescebat. 2. PETRVS. Hac de re mihi idonee uideo satisfactum. Sed quaeso te, quid esse dicimus quod quorumdam habitacula foetoris nebula tangebantur, quorumdam 15 uero tangi non poterant ? Vel quid quod pontem, quid est quod fluuium uidit ? 3. GREGORIVS. Ex rerum, Petre, imaginibus pensamus merita causarum. Per pontem quippe ad amoena loca transire iustos aspexit, quia <1angusta>1 ualde <1est>1 semita <1quae>1 20 <1ducit ad uitam,>1 et foetentem fluuium decurrentem uidit, quia ad ima cotidie defluit carnalium hic putredo uitiorum. 4. Et quorumdam habitacula foetoris nebula tange- bat, quorumdam uero ab ea tangi non poterant, quia sunt plerique qui multa bona opera faciunt, sed tamen 25 adhuc carnalibus uitiis in cogitationis delectatione tan- guntur, et iustum ualde est ut illic nebula foetoris obsi- deat, quos hic adhuc carnalis foetor delectat. Vnde et eandem delectationem carnis esse beatus Iob in foetore conspiciens, de luxurioso ac lubrico sententiam protulit, 30 dicens : <1Dulcedo illius uermis.>1 Qui autem perfecte cor ab omni delectatione carnis excutiunt, constat nimirum quia eorum habitacula foetoris nebula non tanguntur. 5. Et notandum quod isdem foetor esse et nebula uisa sit, quia nimirum carnalis delectatio mentem quam inficit 35 obscurat, ut ueri luminis claritatem non uideat, sed unde delectatur inferius, inde caliginem ad superna patiatur. 6. PETRVS. Putamusne hoc auctoritate sacri eloquii posse monstrari, ut culpae carnalium foetoris poena puniantur ? GREGORIVS. Potest. Nam libro Geneseos adtestante didicimus quia super Sodomitas Dominus ignem et sulphurem pluit, ut eos et ignis incenderet, et foetor sulphuris necaret. Quia enim amore inlicito cor- 5 ruptibilis carnis arserant, simul incendio et foetore perierunt, quatenus in poena sua cognoscerent quia ae- ternae morti foetoris sui se delectatione tradidissent. PETRVS. De his in quibus dubius fui, nihil mihi, fateor, quaestionis remansit. GREGORIVS. Sciendum quoque est quia nonnum- quam animae adhuc in suis corporibus positae poenale aliquid de spiritalibus uident, quod tamen quibusdam ad aedificationem suam, quibusdam uero contingere ad 5 aedificationem audientium solet. 2. Nam is de quo in omeliis coram populo iam narrasse me memini, inquietus ualde Theodorus nomine puer fuit, qui in meum monasterium fratrem suum necessitate magis quam uoluntate secutus est. Cui nimirum grauis 10 erat si quis pro sua aliquid salute loqueretur. Bona autem non solum facere, sed etiam audire non poterat. Num- quam se ad sanctae conuersationis habitum uenire, iu- rando, irascendo, deridendo testabatur. 3. In hac autem pestilentia, quae nuper huius urbis 15 populum magna ex parte consumpsit, percussus in in- guine est perductus ad mortem. Cumque extremum spiritum ageret, conuenerunt fratres, ut egressum illius orando protegerent. Iam corpus eius ab extrema fuerat parte praemortuum ; in solo tantummodo pectore uitalis 20 adhuc calor anhelabat. Cuncti autem fratres tanto pro eo coeperunt enixius orare, quanto eum iam uidebant sub celeritate discedere. 4. Cum repente coepit eisdem fratribus adsistentibus clamare, atque cum magnis uocibus orationes eorum 25 interrumpere, dicens : (( Recedite. Ecce draconi ad deuorandum datus sum, qui propter uestram praesentiam deuorare me non potest. Caput meum in suo ore iam absorbuit. Date locum, ut non me amplius cruciet, sed faciat quod facturus est. Si ei ad deuorandum datus sum, 30 quare propter uos moras patior ? )) Tunc fratres coeperunt ei dicere : (( Quid est quod loqueris, frater ? Signum tibi sanctae crucis inprime. )) Respondebat ille cum magnis clamoribus, dicens : (( Volo me signare, sed non possum, quia squamis huius draconis premor. )) 35 5. Cumque hoc fratres audirent, prostrati in terra cum lacrimis coeperunt pro ereptione illius uehementius orare. Et ecce subito coepit aeger cum magnis uocibus clamare, dicens : (( Gratias Deo. Ecce draco, qui me ad deuorandum acceperat, fugit. Orationibus uestris expulsus est, stare 40 non potuit. Pro peccatis meis modo intercedite, quia conuerti paratus sum et saecularem uitam funditus re- linquere. )) Homo ergo qui, sicut iam dictum est, ab ex- trema corporis fuerat parte praemortuus, reseruatus ad uitam toto ad Deum corde conuersus est, et postquam 45 mutatus mente diu est flagellis adtritus, tunc eius anima carne soluta est. 6. At contra Crisaurius, sicut Probus propinquus illius, cuius iam superius memoriam feci, narrare consue- uit, uir in hoc mundo ualde diues fuit, sed tantum plenus 50 uitiis, quantum rebus, superbia tumidus, carnis suae uoluptatibus subditus, in adquirendis rebus auaritiae facibus accensus. Sed cum tot malis Dominus finem ponere decreuisset, corporali hunc molestia percussit. 7. Qui ad extremum ueniens, eadem hora qua iam de 55 corpore erat exiturus, apertis oculis uidit tetros et niger- rimos spiritus coram se adsistere et uehementer insistere, ut ad inferni claustra se raperent. Coepit tremere, pal- lescere, sudare et magnis uocibus indutias petere, filium- que suum nomine Maximum, quem ipse iam monachus 60 monachum uidi, nimiis et turbatis clamoribus uocare, dicens : (( Maxime, curre. Numquam tibi mali aliquid feci. ln fide tua me suscipe. )) 8. Turbatus mox Maximus adfuit. Lugens et per- strepens familia conuenit. Eos autem, quos ille insistentes 65 sibi grauiter tolerabat, ipsi malignos spiritus uidere non poterant, sed eorum praesentiam in confessione, in pallore ac tremore illius qui trahebatur uidebant. Pauore autem tetrae eorum imaginis huc illucque uertebatur in lectulo. Iacebat in sinistro latere : aspectum eorum ferre non 70 poterat. Vertebatur ad parietem : ibi aderant. Cumque constrictus nimis relaxari se iam posse desperaret, coepit magnis uocibus clamare : (( Indutias uel usque mane, Indutias uel usque mane. )) Sed cum haec clamaret, in ipsis uocibus de habitaculo suae carnis euulsus est. 75 9. De quo nimirum constat quia pro nobis ista, non pro se uiderat, ut eius uisio nobis proficiat, quos adhuc diuina patientia longanimiter expectat. Nam illi tetros spiritus ante mortem uidisse et indutias petisse quid profuit, qui easdem indutias quas petiit non accepit? 80 10. Est etiam nunc apud nos Athanasius, Isauriae presbiter, qui diebus suis Iconii rem terribilem narrat euenisse. Ibi namque, ut ait, quoddam monasterium (( Ton Galathon )) dicitur, in quo quidam monachus magnae aestimationis habebatur. Bonis quippe cernebatur mori- 85 bus atque in omni actione sua conpositus, sed, sicut ex fine res patuit, longe aliter quam apparebat fuit. Nam cum se ieiunare cum fratribus demonstraret, occulte inanducare consueuerat. Quod eius uitium fratres omnino nesciebant. Sed corporis superueniente molestia, ad uitae 90 extrema perductus est. 11. Qui cum iam esset in fine, fratres ad se omnes, qui monasterio inerant, congregari fecit. At illi tali, ut putabant, uiro moriente, magnum quid ac delectabile se ab eo audire crediderunt. Quibus ipse adflictus et tremens 95 conpulsus est prodere, cui hosti traditus cogebatur exire. Nam dixit : (( Quando me uobiscum ieiunare credebatis, occulte comedebam. Et nunc ecce ad deuorandum draconi sum traditus, qui cauda sua mea genua pedesque conliga- uit, caput uero suum intra meum os mittens, spiritum 100 meum ebibens abstrahit. ii 12. Quibus dictis statim defunctus est, atque ut paenitendo liberari potuisset a dracone quem uiderat expectatus non est. Quod nimirum constat quia ad solam utilitatem, audientium uiderit, qui eum hostem cui tra- 105 ditus fuerat et innotuit et non euasit. 13. PETRUS. Discere uelim si post mortem purgatorius ignis esse credendus est. GREGORIVS. In euangelio Dominus dicit : <1Am- bulate, dum lucem habetis.>1 Per prophetam quoque ait : <1Tempore accepto exaudiui te, et in die salutis adiuui te.>1 Quod Paulus apostolus exponens dicit : <1Ecce nunc tempus>1 5 <1acceptabile, ecce nunc dies salutis.>1 2. Salomon quoque ait : <1Quodcumque potest manus>1 <1tua facere,instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec>1 <1sapientia, nec scientia erit apud inferos, quo tu properas,>1 Dauid quoque ait : <1Quoniam in saeculum misericordia>1 10 <1eius.>1 3. Ex quibus nimirum sententiis constat quia qualis hinc quisque egreditur, talis in iudicio praesentatur. Sed tamen de quibusdam leuibus culpis esse ante iudicium purgatorius ignis credendus est, pro eo quod ueritas dicit quia <1si quis in sancto Spiritu blasphemiam dixerit, neque in hoc saeculo remittetur ei, neque in futuro.>1 In qua sen- tentia datur intellegi quasdam culpas in hoc saeculo, quasdam uero in futuro posse laxari. Quod enim de uno negatur, consequens intellectus patet quia de quibusdam 20 conceditur. 4. Sed tamen, ut praedixi, hoc de paruis minimisque peccatis fieri posse credendum est, sicut est assiduus otiosus sermo, inmoderatus risus, uel peccatum curae rei familiaris, quae uix sine culpa uel ab ipsis agitur, qui- culpam qualiter declinare debeant sciunt, aut in non grauibus rebus error ignorantiae. Quae cuncta etiam post mortem grauant,si adhuc in hac uita positis minime feurint relaxata 5. Nam et cum Paulus dicat Christum esse fundamen- 30 tum, atque subiungat : <1Si quis superaedificauerit super <1hoc fundamentum aurum, argentum, lapides pretiosos, <1gna, foenum, stipulam, uniuscuiusque opus quale sit <1ignis probabit. Si cuius opus manserit quod superaedifi->1 <1cauit, mercedem accipiet. Si cuius opus arserit, detrimen->1 35 <1tum patietur, ipse autem saluus erit, sic tamen quasi per>1 <1ignem,>1 quamuis hoc de igne tribulationis in hac nobis uita adhibito possit intellegi, tamen si quis haec de igne futurae purgationis accipiat, pensandum sollicite est quia illum dixit per ignem posse saluari, non qui 40 super hoc fundamentum ferrum, aes uel plumbum aedi- ficat, id est peccata maiora et idcirco duriora atque tunc iam insolubilia, sed ligna, foenum, stipulam, id est pec- cata minima atque leuissima, quae ignis facile consumat. 6. Hoc tamen sciendum est quia illic saltem de mini- 45 mis nil quisque purgationis obtinebit, nisi bonis hoc actibus, in hac adhuc uita positus, ut illic obtineat pro- mereatur. Nam cum adhuc essem iuuenculus atque in laico habitu constitutus, narrari a maioribus atque scien- tibus audiui quod Pascasius huius apostolicae sedis diaconus, cuius apud nos rectissimi et luculenti de sancto 5 Spiritu libri extant, mirae sanctitatis uir fuerit, elemo- sinarum maxime operibus uacans, cultor pauperum et comtemptor sui. Sed hic in ea contentione quae inardes- cente zelo fidelium inter Symmachum atque Laurentium facta est, ad pontificatus ordinem Laurentium elegit, 10 et omnium post unanimitate superatus, in sua tamen sententia usque iuxta diem sui exitus perstitit, illum amando atque praeferendo, quem episcoporum iudicio praeesse sibi ecclesia refutauit. 2. Hic itaque cum temporibus Symmachi apostolicae 15 sedis praesulis esset defunctus, eius dalmaticam feretro superpositam daemoniacus tetigit, statimque saluatus est. 3. Post multum uero temporis Germano Capuano episcopo, cuius superius memoriam feci, medici pro corporis salute dictauerunt, ut in Angulanis termis lauari 20 debuisset. Qui ingressus easdem termas, praedictum Pascasium diaconem stantem et obsequentem in caloribus inuenit. Quo uiso uehementer extimuit, et quid illic tantus uir faceret inquisiuit. Cui ille respondit : (( Pro nulla alia causa in hoc poenali loco deputatus sum, nisi 25 quia in parte Laurentii contra Symmachum sensi. Sed quaeso te, pro me Dominum deprecare, atque in hoc cognoscis quod exauditus sis, si huc rediens me non inueneris. )) 4. Qua de re uir Domini Germanus se in precibus 30 strinxit, et post paucos dies rediit, sed iam praedictum Pascasium in loco eodem minime inuenit. Quia enim non malitia, sed ignorantiae errore peccauerat, purgari post mortem potuit a peccato. 5. Quod tamen credendum est quia ex illa elemosi- 35 narum suarum largitate hoc obtinuit, ut tunc potuisset promereri ueniam, cum iam nil posset operari. PETRVS. Quid hoc, quaeso te, est quod in his extremis temporibus tam multa de animabus clarescunt, quae ante latuerunt, ita ut apertis reuelationibus atque ostensionibus uenturum saeculum inferre se nobis atque 5 aperire uideatur ? 2. GREGORIVS. Ita est. Nam quantum praesens sae- culum propinquat ad finem, tantum futurum saeculum ipsa iam quasi propinquitate tangitur et signis mani- festioribus aperitur. Quia enim in hoc cogitationes nostras 10 uicissim minime uidemus, in illo autem nostra in alte- rutrum corda conspicimus, quid hoc saeculum nisi noctem, et quid uenturum nisi diem dixerim ? Sed quemadmodum cum nox finiri et dies incipit oriri, ante solis ortum simul aliquo modo tenebrae cum luce conmixtae sunt, quousque 15 discedentis noctis reliquiae in luce diei subsequentis perfecte uertantur, ita huius mundi finis iam cum futuri saeculi exordio permiscetur, atque ipsae reliquiarum eius tenebrae quadam iam rerum spiritalium permixtione translucent. Et quae illius mundi sunt multa iam 20 cernimus, sed necdum perfecte cognoscimus, quia quasi in quodam mentis crepusculo haec uelut ante solem uidemus 3. PETRVS. Placet quod dicis. Sed de tanto uiro Pascasio hoc animum ad quaestionem mouet, quod post mortem 25 ad poenalem locum ductus est, cuius feretri uestis tangi potuit, et malignus spiritus ab obsesso homine fugari. 4. GREGORIVS. Hac in re magna debet omnipotentis Dei dispensatio et quam sit multiplex agnosci, cuius iudicio actum est ut isdem uir Pascasius et ipse intus ad 30 aliquantum temporis reciperet quod peccasset, et tamen ante humanos oculos mira per corpus suum post mortem faceret, qui ante mortem eis quoque cognoscentibus pia opera fecisset, ut neque hii qui bona eius uiderant de elemosinarum illius aestimatione fallerentur, neque ipsi 35 sine ultione laxaretur culpa, quam nec esse culpam cre- didit, et idcirco hanc fletibus non extinxit. 5. PETRVS. Perpendo quae dicis. Verumtamen hac ratione constrictus, non solum quae intellego, sed ipsa etiam quae in me non intellego, cogor iam peccata 40 formidare. 6. Sed quaeso, quia paulo superius sermo de locis poenalibus inferni uersabatur, ubinam esse infernum putamus ? Super hanc terram an sub terra esse credendus est ? GREGORIVS. Hac de re temere definire non audeo. Nonnulli namque in quadam terrarum parte infernum esse putauerunt, alii uero hunc sub terra esse aestimant. Sed tamen hoc animum paulsat, quia si idcirco 5 infernum dieimus quia inferius iacet, quod terra ad cae- lum est, hoc esse inferus debet ad terram. Vnde et for- tasse per psalmistam dicitur : <1Liberasti animam meam ex>1 <1inferno inferiori,>1 ut infernus superior terra, infernus uero sub terra esse uideatur. 10 2. Et Iohannis uox in ea aestimatione concordat. Qui cum <1signatum librum septem sigillis>1 uidisse se diceret, <1quia nemo inuentus est dignus neque in caelo, neque in>1 <1terra, neque subtus terra aperire librum et soluere signacula>1 <1eius,>1 adiunxit : <1Et ego flebam multum.>1 Quem tamen 15 postmodum librum per <1leonem de tribu Iuda>1 dicit aperiri. 3. In quo uidelicet libro quid aliud quam sacra scrip- tura signatur, quam solus redemptor noster aperuit ? Qui homo factus moriendo, resurgendo, ascendendo cuncta mysteria quae in ea fuerant clausa patefecit. Et 20 nullus in caelo quia neque angelus, nullus in terra quia neque homo uiuens in corpore, nullus subtus terra di- gnus inuentus est, quia neque animae corpore exutae aperire nobis praeter Dominum sacri eloquii secreta potuerunt. Cum ergo ad soluendum librum nullus sub 25 terra inuentus dignus dicitur, quid obstet non uideo ut sub terra esse infernus credatur. PETRVS. Quaeso te, unus esse gehennae ignis credendus est, an quanta peccatorum diuersitas fuerit, tanta quoque existimanda sunt et ipsa incendia esse praeparata ? 5 2. GREGORIVS. Vnus quidem est gehennae ignis, sed non uno modo omnes cruciat peccatores. Vniuscuiusque etenim quantum exigit culpa, tantum illic sentietur poena. Nam sicut in hoc mundo sub uno sole multi consis- tunt, nec tamen eiusdem solis ardorem aequaliter sen- 10 tiunt, quia alius plus aestuat atque alius minus, ita illic in uno igne non unus est modus incendii, quia quod hic diuersitas corporum, hoc illic agit diuersitas peccatorum, ut et ignem non dissimilem habeant, et tamen eosdem singulos dissimiliter exurat. PETRVS. Numquidnam quaeso te dicimus eos qui semel illic mersi fuerint, semper arsuros ? GREGORIVS. Constat nimis et incunctanter uerum est quia, sicut finis non est gaudio bonorum, ita finis non erit 5 tormento malorum. Nam cum ueritas dicat : <1Ibunt hii>1 <1in supplicium aeternum, iusti autem in uitam aeternam,>1 quia uerum est quod promisit, falsum procul dubio non erit quod minatus est Deus. 2. PETRVS. Quid, si quis dicat : idcirco peccantibus 10 aeternam poenam minatus est, ut eos a peccatorum perpetratione conpesceret ? GREGORIVS. Si falsum est quod minatus est, ut ab iniustitia corrigeret, etiam falsa est pollicitus, ut ad iustitiam prouocaret. Sed quis hoc dicere uel insanus 15 praesumat ? Et si minatus est quod non erat inpleturus, dum adserere eum misericordem uolumus, fallacem, quod dici nefas est, praedicare conpellimur. 3. PETRVS. Scire uelim quomodo iustum sit ut culpa, quae cum fine perpetrata est, sine fine puniatur. 20 GREGORIVS. Hoc recte diceretur, si districtus iudex non corda hominum, sed facta pensaret. Iniqui enim ideo cum fine deliquerunt, quia cum fine uixerunt. Nam uoluissent utique, si potuissent, sine fine uiuere, ut potuis- sent sine fine peccare. Ostendunt enim quia in peccato 25 semper uiuere cupiunt, qui numquam desinunt peccare dum uiuunt. Ad magnam ergo iustitiam iudicantis per- tinet ut numquam careant supplicio, qui in hac uita numquam uoluerunt carere peceato. 4. PETRVS. Sed nullus iustus crudelitate pascitur, et 80 delinquens seruus a iusto domino idcirco caedi praecipitur, ut a nequitia corrigatur. Ad hoc ergo uapulat, ut emen- dari debeat. Iniqui autem gehennae ignibus traditi, si ad correctionem non perueniunt, quo fine semper ardebunt ? 5. GREGORIVS. Omnipotens Deus, quia pius est, mise- 35 rorum cruciatu non pascitur. Quia autem iustus est, ab iniquorum ultione in perpetuum non sedatur. Sed iniqui omnes aeterno supplicio deputati sua quidem iniquitate puniuntur, et tamen ad aliquid ardebunt, scilicet ut iusti omnes et in Deo uideant gaudia quae percipiunt, 40 et in illis respiciant supplicia quae euaserunt, quatenus tanto magis in aeternum diuinae gratiae debitores se esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspi- ciunt, quae eius adiutorio uicerunt. 6. PETRVS. Et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis 45 suis quos tunc ardere uiderint non orabunt, quibus utique dictum est : <1Pro inimicis uestris orate?>1 7. GREGORIVS. Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possint ad fructuosam paenitentiam eorum corda conuertere atque ipsa conuersione saluare. Quid enim 50 aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait aposto- lus : <1Vt det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam ueri->1 <1tatem et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur ad>1 <1ipsius uoluntatem ?>1 Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui iam nullatenus possunt ad iustitiae opera ab iniqui- 55 tate conmutari ? 8. Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelisque eius aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa cst ut non 60 orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia de eis utique, quos aeterno depu- tatos supplicio iam nouerunt, ante illum iudicis iusti conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt ? 9. Quod si nunc quoque uiuentes iusti mortuis et 65 damnatis iniustis minime conpatiuntur, quando adhuc aliquid iudicabile de sua carne se perpeti etiam ipsi esse cognoscant, quanto in aeternum mala puniri conspi- ciunt, quae eius adiutorio uicerunt. 6. PETRVS. Et ubi est quod sancti sunt, si pro inimicis 45 suis quos tunc ardere uiderint non orabunt, quibus utique dictum est : <1Pro inimicis uestris orate>1 ? 7- GREGORIVs. Orant pro inimicis suis eo tempore, quo possint ad fructuosam paenitentiam eorum eorda conuertere atque ipsa conuersione saluare. Quid enim 50 aliud pro inimicis orandum est, nisi hoc quod ait aposto- lus : <1Vt det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam ueri->1 <1tatem et resipiscant a diaboli laqueis, a quo capti tenentur>1 ad <1ipsius uoluntatem ?>1 Et quomodo pro illis tunc orabitur, qui iam nullatenus possunt ad iustitiae opera ab iniqui- 55 tate conmutari ? 8. Eadem itaque causa est cur non oretur tunc pro hominibus aeterno igne damnatis, quae nunc etiam causa est ut non oretur pro diabolo angelisque eius aeterno supplicio deputatis. Quae nunc etiam causa est ut non 60 orent sancti homines pro hominibus infidelibus impiisque defunctis, nisi quia de eis utique, quos aeterno depu- tatos supplicio iam nouerunt, ante illum iudicis iusti conspectum orationis suae meritum cassari refugiunt ? 9. Quod si nunc quoque uiuentes iusti mortuis et 65 damnatis iniustis minime conpatiuntur, quando adhuc aliquid iudicabile de sua carne se perpeti etiam ipsi nouerunt, quanto districtius tunc iniquorum tormenta respiciunt, quando ab omni uitio corruptionis exuti ipsi iam iustitiae uicinius atque arctius inhaerebunt. Sic 70 quippe eorum mentes, per hoc quod iustissimo iudici inhaerent, uis districtionis absorbet, ut omnimodo eis non libeat quicquid ab illius internae regulae subtilitate discordat. PETRVS. Non est iam quod responderi debeat apertae rationi. Sed haec nunc quaestio mentem mouet, quomodo anima inmortalis dicitur, dum constet quod in perpetuo igne moriatur. 5 2. GREGORIVS. Quia duobus modis uita dicitur, duobus modis etiam mors debet intellegi. Aliud est namque quod in Deo uiuimus, aliud uero quod in hoc quod conditi uel creati sumus ; id est aliud est beate uiuere, atque aliud essentialiter. Anima itaque et mortalis esse intellegitur 10 et inmortalis : mortalis quippe quia beate uiuere amittit, inmortalis autem quia essentialiter uiuere numquam desinit et naturae suae uitam perdere non ualet, nec cum in perpetua morte fuerit damnata. Illic enim posita beate esse perdit et esse non perdit. Ex qua re semper 15 cogitur ut et mortem sine morte, et defectum sine de- fectu, et finem sine fine patiatur, quatenus ei et mors inmortalis sit, et defectus indeficiens, et finis infinitus. 3. PETRVS. Quis hanc tam inexplicabilem damna- tionis sententiam, cuiuslibet sit operis, ad exitum ueniens 20 non pertimescat, quando etsi iam nouit quid egit adhuc tamen facta illius quam subtiliter iudicentur ignorat ? GREGORIVS. Vt adseris ita est. Sed plerum- que de culpis minimis ipse solus pauor egredientes animas iustorum purgat, sicut narrari de quodam sancto uiro mecum frequenter audisti, qui ad mortem ueniens ue- hementer timuit, sed post mortem discipulis in stola alba apparuit, et quam praeclare sit susceptus indicauit. Nonnumquam uero omnipotens Deus trepi- dantium mentes quibusdam prius reuelationis roborat ut in morte minime pertimescant. 2. Nam quidam mecum in monasterio frater Antonius 5 nomine uiuebat, qui multis cotidianis lacrimis ad gaudia patriae caelestis anhelabat. Cumque studiosissime et eum magno feruore desiderii sacra eloquia meditaretur, non bat, quatenus per haec excitata mens eius inardesceret et ima deserens ad regionem caelestis patriae per contemplatioNEM VOLARET 3. Huic per nocturnam uisionem dictum est : (( Paratus esto, et quia Dominus iussit, migra.)) Cumque ille non habere se sumptus ad migrandum diceret, responsum protinus audiut dicens : (( Si de peccatis tuis agitur, dimissa sunt. )) Quod dum semel audisset et magno adhuc metu trepidaret, nocte quoque alia in eisdem est uerbis admonitus. Cum post quinque dies, febre correptus, cunctis fratribus flentibus orantibusque defunctus est. 20 4. Alius etiam frater in eodem monasterio Merulus dicebatur, uehementer lacrimis atque elemosinis intentus, psalmodia uero ex ore illius paene nullo tempore cessare consueuerat, excepto cum aut alimentum corpori, aut membra dedisset sopori. Huic nocturna uisione apparuit 25 quia ex albis floribus corona de caelo in caput illius des- cendebat. Qui mox molestia corporis occupatus, cum magna securitate animi atque hilaritate defunctus est. 5. Ad cuius sepulcrum dum Petrus, qui nunc monas- terio praeest, sibi sepulturam facere post annos quatuor- 30 decim uoluisset, tanta, ut adserit, de eodem sepulcro illius fragrantia suauitatis emanauit, ac si illic florum omnium fuissent odoramenta congregata. Ex qua re manifeste patuit, quam uerum fuerit quod per noctur- nam uisionem uidit. 35 6. Alius quoque in eodem monasterio Iohannes dictus est magnae indolis adolescens, qui aetatem suam intel- lectu et humilitate, dulcedine et grauitate transiebat. Huic aegrotanti atque ad extremum deducto per noctur- nam uisionem quidam senex apparuit et hunc uirga teti- 40 git, eique dixit : (( Surge. Ex hac enim molestia modo minime morieris. Sed paratus esto, quia longum tempus hic facturus non eris. ii Qui dum iam esset a medicis des- peratus, repente sanatus est atque conualuit, rem quam uiderat narrauit, seque per biennium in Dei seruitio, 45 sicut praedixi, ultra aetatis suae annos exhibuit. 7. Ante hoc autem triennium, cum quidam frater fuisset mortuus atque in eiusdem monasterii cymiterio a nobis sepultus, cunctis nobis ab eodem cymiterio exeuntibus, isdem Iohannes, sicut postmodum pallens 50 et tremens indicauit, illic nobis discedentibus inuentus, ab eodem fratre qui mortuus fuerat de sepulcro uocatus est. Quod mox etiam subsequens finis edocuit. Nam post dies decem, inuasus febribus, carne solutus est. PETRVS. Doceri uelim si hoc quod per nocturnas uisiones ostenditur debeat obseruari. 2. GREGORIVS. Sciendum, Petre, est quia sex modis tangunt animam imagines somniorum. Aliquando namque 5 somnia uentris plenitudine uel inanitate, aliquando uero inlusione, aliquando cogitatione simul et inlusione, ali- quando reuelatione, aliquando autem cogitatione simul et reuelatione generantur. Sed duo quae prima diximus, omnes experimento cognoscimus. Subiuncta autem qua- 10 tuor in sacrae scripturae paginis inuenimus. 3. Somnia etenim nisi plerumque ab occulto hoste per inlusionem fierent, nequaquam hoc uir sapiens indicaret, dicens : <1Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis ;>1 uel certe : <1Non auguriabimini, nec 15 obseruetis somnia.>1 Quibus profecto uerbis cuius sint de- testationis ostenditur quae auguriis coniunguntur. 4. Rursum nisi aliquando ex cogitatione simul et inlusione procederent, uir sapiens minime dixisset : <1Multas curas sequuntur somnia.>1 Et nisi aliquando somnia 20 ex mysterio reuelationis orirentur, Ioseph praeferendum se fratribus somnio non uideret, nec Mariae sponsum, ut ablato puero in Aegyptum fugeret, per somnium angelus admoneret. 5. Rursum nisi aliquando somnia cogitatione simul 25 et reuelatione procederent, nequaquam Daniel propheta Nabucodonosor uisionem disserens, a radice cogitationis inchoasset, dicens : <1Tu, rex, cogitare coepisti in stratu tuo quid esset futurum post haec, et qui reuelat mysteria ostendit>1 <1tibi quae uentura sunt>1 ; et paulo post : <1Videbas, et ecce>1 30 <1quasi statua una grandis. Statua illa magna et statura>1 <1sublimis stabat contra>1 te, et caetera. Daniel itaque, dum somnium et inplendum reuerenter insinuat, et ex qua ortum sit cogitatione manifestat, patenter ostenditur quia hoc plerumque ex cogitatione simul et reuelatione gene- 35 ratur. 6. Sed nimirum cum somnia tot rerum qualitatibus alternent, tanto eis credi difficilius debet, quanto et ex quo inpulsu ueniant facilius non elucet. Sancti autem uiri inter inlusiones atque reuelationes ipsas uisionum uoces 40 aut imagines quodam intimo sapore discernunt, ut sciant uel quid a bono spiritu percipiant, uel quid ab inlusione patiantur. Nam si erga haec mens cauta non fuerit, per deceptorem spiritum multis se uanitatibus inmergit, qui nonnumquam solet multa uera praedicere, ut ad extre- 45 mum ualeat animam ex una aliqua falsitate laqueare. Sicut cuidam nostro nuper certum est contigisse, qui dum somnia uehementer adtenderet, ei per somnium longa spatia huius uitae promissa sunt. Cumque multas pecunias pro longioris uitae stipendiis collegisset, ita 5 repente defunctus est, ut intactas omnes relinqueret et ipse secum nihil ex bono opere portaret. PETRVS. Quis sit ille memini. Sed quaeso te, ea quae coepimus exequamur. Putamusne animabus aliquid prodesse, si mortuorum corpora in ecclesiis fuerint se- pulta ? 5 GREGORIVS. Quos grauia peccata non deprimunt, hoc prodest mortuis si in ecclesiis sepeliantur, quod eorum proximi, quotiens ad eadem sacra loca conueniunt, suo- rum, quorum sepulcra aspiciunt, recordantur et pro eis Domino preces fundunt. Nam quos peccata grauia depri- 10 munt, non ad absolutionem potius quam ad maiorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponun- tur. Quod melius ostendimus, si ea quae diebus nostris gesta sunt breuiter narramus. Vir namque uitae uenerabilis Felix, Portuensis episcopus, in Sabinensi prouincia ortus atque enutritus est. Qui quamdam sanctimonialem feminam in loco eodem fuisse testatur, quae carnis quidem continentiam habuit, 5 sed linguae procaeitatem atque stultiloquium non decli- nauit. Haec igitur defuncta atque in ecclesia sepulta est, 2. Nocte autem eadem eiusdem ecclesiae custos per reuelationem uidit quia deducta ante sacrum altare per medium secabatur, et pars una illius igne cremabatur, 10 pars autem altera intacta remanebat. Cumque hoc surgens mane fratribus narraret et locum uellet ostendere in quo fuerat igne consumpta, ipsa flammae conbustio ita ante altare in marmoribus apparuit, ac si illic eadem femina corporeo fuisset igne concremata. 15 3. Ex qua re aperte datur intellegi quia hii, quibus dimissa peccata non fuerint, ad euitandum iudicium sacris locis post mortem non ualent adiuuari. Iohannes quoque uir magnificus, in hac urbe locum praefectorum seruans, cuius ueritatis atque graui- tatis sit nouimus. Qui mihi testatus est Valerianum patricium in ciuitate quae Brixa dicitur fuisse defunctum. 5 Cui eiusdem eiuitatis episcopus, accepto pretio, locum in ecclesia praebuit, in quo sepeliri debuisset. Qui uidelicet Valerianus usque ad aetatem decrepitam leuis ac lubricus extitit, modumque suis prauitatibus ponere contempsit. 2. Eadem uero nocte qua sepultus est, beatus Fausti- 10 nus martyr, in cuius ecclesia corpus illius fuerat huma- tum, custodi suo apparuit, dicens : (( Vade, et dic episcopo, proiciat hinc foetentes carnes quas hic posuit, quia si non fecerit, die trigesimo ipse morietur. )) Quam uisionem custos episcopo timuit confiteri, et rursus admonitus 15 declinauit. Die autem trigesimo eiusdem civitatis epis- copus, cum uespertina hora sanus atque incolumis ad lectum redisset, subita morte defunctus est. Adest quoque in praesenti uenerabilis frater Ve- nantius, Lunensis episcopus, et magnificus Liberius, uir nobilissimus atque ueracissimus, qui se scire suosque homines interfuisse testantur ei rei, quam narrant nuper 5 in Genuensi urbe contigisse, 2. Ibi namque, ut dicunt, Valentinus nomine Mediola- nensis ecclesiae defensor defunctus est, uir ualde lubricus et cunctis leuitatibus occupatus, euius corpus in ecclesia beati confessoris Syri sepultum est. Nocte autem media 10 in eadem ecclesia factae sunt uoces, ac si quis uiolenter ex ea repelleretur atque traheretur foras. Ad quas nimi- rum uoces concurrerunt custodes, et uiderunt duos quos- dam teterrimos spiritus, qui eiusdem Valentini pedes quadam ligatura strinxerant et eum ab ecclesia claman- 15 tem ac nimium uociferantem foras trahebant. Qui uide- licet exterriti ad sua strata reuersi sunt. 3. Mane autem facto, aperientes sepulcrum in quo isdem Valentinus positus fuerat, eius corpus non inuene- runt. Cumque extra ecclesiam quaererent ubi proiectum 20 esset, Inuenerunt hoc in sepulcro alio positum ligatis adhuc pedibus, sicut de ecclesia fuerat abstractum. 4. Ex qua re, Petre, college quia hii quos peccata grauia deprimunt, si in sacro loco sepeliri se faciant, restat ut etiam de sua praesumptione iudicentur, qua- 25 tenus eos sacra loca non liberent, sed etiam culpa temeri- tatis accuset. Nam quid quoque in hac urbe contigerit, tincto- rum qui hic habitant plurimi testantur, quod quidam artis eorum primus, cum defunctus fuisset, in ecclesia beati Ianuarii martyris iuxta portam sancti Laurentii a 5 coniuge sua sepultus est. Sequenti autem nocte ex se- pultura eadem, audiente custode, eius spiritus coepit clamare: ((Ardeo, ardeo.)) Cum uero has diu uoces emit- teret, custos hoc eius nuntiauit uxori. 2. Vxor uero illius eos, qui diligenter inspicerent, artis 10 eiusdem uiros transmisit ad ecclesiam, uolens cognoscere qualiter eius esset corpus in sepulcro, de quo talia clama- ret. Qui aperientes sepulcrum uestimenta quidem intacta reppererunt, quae nunc usque in eadem ecclesia pro eius- dem causae testimonio seruantur, corpus uero illius om- 15 nino non inuenerunt, ac si in sepulcro eodem positum non fuisset. 3. Ex qua re collegendum est qua ultione anima eius damnata sit, cuius et caro est ab ecclesia proiecta. Quid igitur sacra loca sepultis prosunt, quando hii qui indigni 20 sunt ab eisdem sacris locis diuinitus proiciuntur ? PETRVS. Quidnam ergo esse poterit, quod mor- tuorum ualeat animabus prodesse ? 2. GREGORIVS. Si culpae post mortem insolubiles non sunt, multum solet animas etiam post mortem sacra 5 oblatio hostiae salutaris adiuuare, ita ut hoc nonnum- quam ipsae defunctorum animae uideantur expetere. 3. Nam praedictus Felix episcopus a quodam uenera- bilis uitae presbitero qui usque ante biennium uixit et in diocesi Centumcellensis urbis habitauit atque ecclesiae 10 beati Iohannis, quae in loco qui Tauriana dicitur sita est, praeerat, cognouisse se adserit quod isdem presbiter in eodem loco, in quo aquae calidae uapores nimios fa- ciunt, quotiens necessitas corporis exigebat, lauari consue- uerat. 15 4. Vbi dum die quadam fuisset ingressus, inuenit quemdam incognitum uirum ad suum obsequium prae- paratum, qui sibi de pedibus calciamenta abstraheret, uestimenta susciperet, exeunti e caloribus sabana prae- beret, atque omne ministerium cum magno famulatu 20 perageret. 5. Cumque hoc saepius fieret, isdem presbiter die quodam ad balnea iturus intra semetipsum cogitans, dixit : (( Viro illi, qui mihi solet tam deuotissime ad la- uandum obsequi, ingratus apparere non debeo, sed aliquid 25 me necesse est ei pro munere portare. )) Tunc duas secum oblationum coronas detulit. Qui mox ut peruenit ad lo- cum, hominem inuenit atque ex more eius obsequio in omnibus usus est. Lauit itaque, et cum iam uestitus uoluisset egredi, hoc quod secum detulerat obsequenti 30 sibi uiro pro benedictione obtulit, petens ut benigne susciperet, quod ei caritatis gratia offerret. 6. Cui ille moerens adflictusque respondit : (( Mihi ista quare das, pater ? Iste panis sanctus est ; ego hunc manducare non possum. Me etenim quem uides, aliquando 35 loci huius dominus fui, sed pro culpis meis hic post mor- tem deputatus sum. Si autem mihi praestare uis, omni- potenti Deo pro me offer hunc panem, ut pro peccatis meis interuenias. Et tunc exauditum te esse cognosces, cum hic ad lauandum ueneris et me minime inueneris. )) 40 In quibus uerbis disparuit, et is qui esse homo uidebatur, euanescendo innotuit quia spiritus fuit. 7. Isdem uero presbiter ebdomade continua se pro eo in lacrimis adflixit, salutarem hostiam cotidie obtulit, et reuersus post ad balneum, eum iam minime inuenit. 45 Qua ex re quantum prosit animabus immolatio sacrae oblationis ostenditur, quando hanc et ipsi mortuorum spiritus a uiuentibus petunt, et signa indicant quibus per eam absoluti uideantur. 8. Sed neque hoc silendum existimo, quod actum in 50 meo monasterio ante hoc triennium reminiscor. Quidam namque monachus, Iustus nomine, medicina arte fuerat inbutus, qui mihi in eodem monasterio constituto sedule obsequi atque in assiduis aegritudinibus meis excubare consueuerat. Hic itaque, languore corporis praeuentus, 55 ad extremum deductus est. Cui in ipsa sua molestia frater germanus nomine Copiosus seruiebat, qui ipse quoque nunc in hac urbe per eamdem medicinae artem temporalis uitae stipendia sectatur. 9. Sed praedictus Iustus, cum iam se ad extremum 60 peruenisse cognouisset, eidem Copioso fratri suo quia occultos tres aureos haberet innotuit. Quod nimirum fratribus non potuit celari, sed subtiliter indagantes atque illius omnia medicamenta perscrutantes, eosdem tres aureos inuenerunt in medicamine absconsos. 65 10. Quod mox ut mihi nuntiatum est, tantum mali de fratre qui nobiscum communiter uixerat aequanimiter ferre non ualui, quippe quia eiusdem monasterii nostri semper regula fuerat, ut cuncti fratres ita communiter uiuerent, quatenus eis singulis nulla habere propria 70 liceret. Tunc nimio moerore percussus cogitare coepi, uel quid ad purgationem morientis facerem, uel quid in exemplum uiuentibus fratribus prouiderem. 11. Pretioso igitur eiusdem monasterii praeposito ad me accito dixi : (( Vade, et nullus ex fratribus se ad eum 75 morientem iungat, nec sermonem consolationis ex cuius- libet eorum ore percipiat. Sed cum in morte constitutus fratres quaesierit, ei suus frater carnalis dicat quia pro solidis, quos occulte habuit, a cunctis fratribus abomina- tus sit, ut saltem in morte de culpa sua mentem illius 80 amaritudo transuerberet atque a peccato quod perpe- trauit purget. Cum uero mortuus fuerit, corpus illius cum fratrum corporibus non ponatur, sed quolibet fossam in sterquilinio facite, in ea corpus eius proicite, ibique super eum tres aureos quos reliquit iactate, simul omnes cla- 85 mantes : <1Pecunia tua tecum sit in perditione,>1 et sic eum terra operite. )) 12. In quibus utrisque rebus unam morienti, alteram uero uolui uiuentibus fratribus prodesse, ut et illum amaritudo mortis a culpa solubilem faceret, et istos 90 auaritiae tanta damnatio misceri in culpa prohiberet. 13. Quod ita factum est. Nam cum isdem monachus peruenisset ad mortem atque anxie se quaereret fratribus conmendare nullusque e fratribus ei adplicari et loqui dignaretur, ei carnalis frater cur ab omnibus esset abo- 95 minatus indicauit. Qui protinus de reatu suo uehementer ingemuit, atque in ipsa tristitia e eorpore exiuit. Qui ita est sepultus, ut dixeram. Sed fratres omnes eadem eius sententia perturbati, coeperunt singuli extrema quaeque et uilia et quae eis habere regulariter semper licuerat ad 100 medium proferre, uehementerque formidare ne quid apud se esset unde reprehendi potuissent. 14. Cum uero post mortem eius triginta iam essent dies euoluti, coepit animus meus defuncto fratri conpati eiusque cum dolore graui supplicia pensare, et si quod 105 esset ereptionis eius remedium quaerere. Tunc euocato ad me eodem Pretioso monasterii nostri praeposito tristis dixi : (( Diu est quod frater ille, qui defunctus est, igne cruciatur. Debemus ei aliquid caritatis inpendere, et eum in quantum possumus ut eripiatur adiuuare. Vade itaque, 110 et ab hodierna die diebus triginta continuis offerre pro eo sacrificium stude, ut nullus omnino praetermittatur dies, quo pro absolutione illius salutaris hostia non im- moletur. )) Qui protinus abscessit et paruit. 15. Nobis autem alia curantibus atque euolutos dies 115 non numerantibus, isdem frater qui defunctus fuerat nocte quadam fratri suo germano Copioso per uisionem apparuit. Quem ille cum uidisset, inquisiuit dicens : (( Quid est, frater ? Quomodo es ? )) Cui ipse respondit : (( Nunc usque male fui, sed iam modo bene sum, quia hodie 120 communionem recepi. )) 16. Quod isdem Copiosus pergens protinus indicauit in monasterio fratribus. Fratres uero sollicite conpu- tauerunt dies, et ipse dies extiterat, quo pro eo trigesima oblatio fuerat inpleta. Cumque et Copiosus nesciret quid 125 pro eo fratres agerent, et fratres ignorassent quid de illo Copiosus uidisset, uno eodemque tempore dum co- gnoscit ille isti quid egerant atque isti cognoscunt ille quid uiderat, concordante simul uisione et sacrificio, res aperte claruit, quia frater qui defunctus fuerat per 130 salutarem hostiam supplicium euasit. 17. PETRVS. Mira sunt ualde quae audio et non medio- criter laeta. GREGORIVS. Ne nobis in dubium ueniant uerba mortuorum, confirmant haec facta uiuentium. Nam uir uitae uenerabilis Cassius, Narniensis episcopus, qui coti- dianum Deo sacrificium offerre consueuerat seque in 5 lacrimis inter ipsa sacrificiorum arcana mactabat, man- datum Domini per cuiusdam sui uisionem presbiteri suscepit, dicens : (( Age quod agis, operare quod operaris. Non cesset pes tuus, non cesset manus tua. Natale apos- tolorum uenies ad me, et retribuo tibi mercedem tuam. 10 2. Qui post annos septem ipso natalicio apostolorum die, cum missarum sollemnia peregisset et mysteria sacrae communionis accepisset, e corpore exiuit. Hoc quoque quod audiuimus, quemdam apud hostes in captiuitate positum et in uinculis religatum fuisse, pro quo sua coniux diebus certis sacrificium offerre consueuerat, qui longo post tempore ad coniugem reuer- 5 sus quibus diebus eius uincula soluerentur innotuit, eiusque coniux illos fuisse dies quibus pro eo offerebat sacrificium recognouit, et ex alia nobis re quae ante annos septem gesta est certissime confirmatur. 2. Agatho etenim Panormitanus episcopus, sicut fideles 10 mihi ac religiosi uiri multi testati sunt atque testantur, cum beatae memoriae decessoris mei tempore iussus esset ut Romam ueniret,.uim nimiae tempestatis per- tulit, ita ut se ex tanto undarum periculo euadere posse diffideret. Nauta uero illius Varaca nomine, qui 15 nunc eiusdem ecclesiae clericatus officio fungitur, post nauem carabum regebat. Rupto fune, cum eodem carabo quem regebat, inter undarum cumulos repente disparuit. Nauis autem, cui episcopus praeerat, tandem post multa pericula ad Vsticam insulam fluctibus quassata peruenit. 20 3. Cumque die tertio episcopus nautam, qui ab eo abreptus in carabo fuerat, in nulla maris parte uideret apparere, uehementer adflictus mortuum credidit. Sed per obsequium caritatis unum quod mortuo debebat inpendit, ut omnipotenti Deo pro absolutione eius animae 25 offerre sacrificium uictimae salutaris iuberet. Quo oblato, restaurata naue, perrexit ad Italiam. Cumque ad Roma- num portum uenisset, illic nautam repperit, quem mor- tuum putauit. Tunc inopinata exultatione gauisus est, eumque qualiter tot diebus in illo tanto maris periculo 30 uiuere potuisset inquisiuit. 4. Qui uidelicet indicauit quotiens in illius tempestatis fluctibus cum eodem quem regebat fuisset carabo uer- satus, qualiter cum illo undis pleno natauerat, et quotiens eo a superiori parte deorsum uerso ipse carinae eius 35 supersederat, adiungens, cum diebus ac noctibus hoc incessanter faceret iamque eius uirtus funditus ex fame simul et labore cecidisset, quo eum ordine misericordia diuina seruauerit. 5. Indicauit etenim, quod etiam nunc usque testatur, 40 dicens : (( Laborans in fluctibus atque deficiens, subito mentis pondere sum grauatus, ita ut neque depressus somno essem, neque uigilare me crederem. Cum ecce in eodem medio mari me posito quidam apparuit, qui mihi panem ad refectionem detulit. Quem mox ut comedi, 45 uires recepi. Nec longe post nauis transiens adfuit, quae me ab illo undarum periculo suscepit atque ad terram deduxit. )) Quod scilicet episcopus audiens requisiuit diem, atque illum fuisse diem repperit, quo pro eo presbiter in Vstica insula omnipotenti Domino hostiam sacrae obla- 50 tionis immolauit. 6. PETRVS. Ea quae narras ipse quoque in Sicilia posi- tus agnoui. GREGORIVS. Idcirco credo quia hoc tam aperte cum uiuentibus ac nescientibus agitur, ut cunctis haec agen- 55 tibus atque nescientibus ostendatur, quia si insolubiles culpae non fuerint, ad absolutionem prodesse etiam mortuis uictima sacrae oblationis possit. Sed sciendum est quia illis sacrae uictimae mortuis prosunt, qui hic uiuendo obtinuerunt, ut eos etiam post mortem bona 60 adiuuent, quae hic pro ipsis ab aliis fiunt. lnter haec autem pensandum est quod tutior uia sit, ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat dum uiuit ipse pro se. Beatius quippe est liberum exire quam post uincula libertatem quaerere. 5 Debemus itaque praesens saeculum, uel quia iam conspi- cimus defluxisse, tota mente contemnere, cotidiana Deo lacrimarum sacrificia, cotidianas carnis eius et sanguinis hostias immolare. 2. Haec namque singulariter uictima ab aeterno inter- 10 itu animam saluat, quae illam nobis mortem Vnigeniti per mysterium reparat, qui licet <1surgens a mortuis iam>1 <1non moritur>1 et <1mors ei ultra non dominabitur,>1 tamen in se ipso inmortaliter atque incorruptibiliter uiuens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. 15 Eius quippe ibi corpus sumitur, eius caro in populi salutem partitur, eius sanguis non iam in manus infideli- um, sed in ora fidelium funditur. 3. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacri- ficium, quod pro absolutione nostra passionem Vnigeniti 20 Filii semper imitatur. Quis enim fidelium habere dubium possit ipsa immolationis hora ad sacerdotis uocem caelos aperiri, in illo Iesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terram caelestibus iungi, unum quid ex uisibilibus atque inuisibilibus fieri ? Sed neeesse est ut, cum hoc agimus, nosmetipsos Deo in cordis contritione mactemus, quia qui passionis dominicae mysteria celebramus, debemus imitari quod agimus. Tunc ergo uere pro nobis Deo hostia erit, cum 5 nos ipsos hostiam fecerit. 2. Sed studendum nobis est ut etiam post orationis tempora, in quantum Deo largiente possumus, in ipso animum suo pondere et uigore seruemus, ne post cogi- tatio fluxa dissoluat, ne Uana menti laetitia subrepat, et 10 lucrum conpunctionis anima per incuriam fluxae cogi- tationis perdat. Sic quippe quod poposcerat Anna ob- tinere meruit, quia se post lacrimas in eodem mentis uigore seruauit. De qua nimirum scriptum est : <1Vultusque eius>1 <1non sunt amplius in diuersa mutati.>1 Quae igitur non est 15 oblita quia petiit, non est priuata munere quod poposcit. Sed inter haec sciendum est quia ille recte sui delicti ueniam postulat, qui prius hoc quod in ipso delin- quitur relaxat. Munus enim non accipitur, nisi ante dis- cordia ab animo pellatur, dicente ueritate : <1 Si offers>1 5 <1munus tuum>1 ad <1altare et recordatus fueris quia habet aliquid>1 <1aduersum te frater tuus, relinque ibi munus tuum ante>1 <1altare et uade prius, reconciliare fratri tuo, et tunc ueniens>1 <1offers munus tuum.>1 Qua de re pensandum est, cum omnis culpa munere soluatur, quam grauis est culpa discordiae, 10 pro qua nec munus accipitur. Debemus itaque ad proxi- mum, quamuis longe positum longeque disiunctum, mente ire eique animum subdere, humilitate illum ac beneuolentia placare, et scilicet conditor noster, dum tale placitum nostrae mentis aspexerit, a peccato nos 15 soluit, quia munus pro culpa sumit. 2. Veritatis autem uoce adtestante didicimus quia seruus qui decem millia talenta debebat, cum paeniten- tiam ageret, absolutionem debiti a Domino accepit, sed quia conseruo suo centum sibi denarios debenti debitum 20 non dimisit, et hoc est iussus exigi quod ei fuerat iam dimissum. Ex quibus uidelicet dictis constat quia, si hoc quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigimur quod nobis iam per paenitentiam dimis- sum fuisse gaudebamus. 25 3. Igitur dum per indulgentiae temporis spatium licet, dum iudex sustinet, dum conuersionem nostram is qui culpas examinat expectat, conflemus in lacrimis duritiam mentis, formemus in proximis gratiam benignitatis, et fidenter dico quia salutari hostia post mortem non indi- 30 gebimus, si ante mortem Deo hostia ipsi fuerimus.