Quadam die, nimiis quorumdam saecularium tumul- tibus depressus, quibus in suis negotiis plerumque cogi- mur soluere etiam quod nos certum est non debere, secre- tum locum petii amicum moerori, ubi omne quod de mea 5 mihi occupatione displicebat se patenter ostenderet et cuncta quae infligere dolorem consueuerant congesta ante oculos licenter uenirent. 2. Ibi itaque cum adflictus ualde et diu tacitus sederem dilectissimus filius meus Petrus diaconus adfuit, mihi a 10 primaeuo iuuentutis flore in amicitiis familiariter obstric- tus atque ad sacri uerbi indagationem socius. Qui graui excoqui cordis languore me intuens, ait : numquidnam noui aliquid accidit, quod plus te solito moeror tenet? 3. Cui inquam : moerorem, Petre, quem cotidie patior 15 et semper mihi per usum uetus est et semper per augmen- tum nouus. Infelix quippe animus meus occupationis suae pulsatus uulnere meminit qualis aliquando in monasterio fuit, quomodo ei labentia cuncta subter erant, quantum rebus omnibus quae uoluuntur eminebat, quod nulla nisi 20 caelestia cogitare consueuerat, quod etiam retentus cor- pore ipsa iam carnis claustra contemplatione transiebat, quod mortem quoque, quae paene cunctis poena est, uidelicet ut ingressum uitae et laboris sui praemium amabat. 4. At nunc ex occasione curae pastoralis saecularium hominum negotia patitur, et post tam pulchram quietis suae speciem terreni actus puluere foedatur. Cumque se pro condescensione multorum ad exteriora sparserit, etiam cum interiora appetit, ad haec proculdubio minor redit. 30 Perpendo itaque quid tolero, perpendo quid amisi, dumque intueor illud quod perdidi, fit hoc grauius quod porto. 5. Ecce etenim nunc magni maris fluctibus quatior atque in naui mentis tempestatis ualidae procellis inlidor, 35 et cum prioris uitae recolo, quasi post tergum ductis ocu- lis uiso litore suspiro. Quodque adhuc est grauius, dum inmensis fluctibus turbatus feror, uix iam portum ualeo uidere quem reliqui. Quia et ita sunt casus mentis, ut prius quidem perdat bonum quod tenet, sed tamen se 40 perdidisse meminerit, cumque longius recesserit, etiam ipsius boni quod perdiderit obliuiscitur, fitque ut post neque per memoriam uideat, quod prius per actionem tenebat. Vnde hoc agitur quod praemisi, quia cum naui- gamus longius, iam nec portum quietis quem reliquimus 45 uidemus. 6. Nonnumquam uero ad augmentum mei doloris ad- iungitur, quod quorumdam uita, qui praesens saeculum tota mente reliquerunt, mihi ad memoriam reuocatur, quorum dum culmen aspicio, quantum ipse in infimis 50 iaceam agnosco. Quorum plurimi conditori suo in secre- tiori uita placuerunt, qui ne per humanos actus a noui- tate mentis ueterescerent, eos omnipotens Deus huius mundi laboribus noluit occupari. 7. Sed iam quae prolata sunt melius insinuo, si ea quae 55 per inquisitionem ac responsioncm dicta sunt sola nomi-- num praenotatione distinguo. PETRVS. Non ualde in Italia aliquorum uitam uirtu- tibus fulsisse cognoui. Ex quorum igitur conparatione accenderis ignoro. Et quidem bonos uiros in hac terra 60 fuisse non dubito, signa tamen atque uirtutes aut ab eis nequaquam factas existimo, aut ita sunt hactenus silen- tio suppressa, ut utrumne sint facta nesciamus. 8. GREGORIVS. Si sola, Petre, referam quae de perfec- tis probatisque uiris unus ego homuncio uel bonis ac fide- 65 libus uiris adtestantibus agnoui uel per memetipsum didici, dies, ut opinor, antequam sermo cessabit. 9. PETRVS. Vellem quaerenti mihi de eis aliqua nar- rares, neque hac pro re interrumpere expositionis stu- dium graue uideatur, quia non dispar aedificatio oritur 70 ex memoria uirtutum. In expositione quippe qualiter inuenienda atque tenenda sit uirtus agnoscitur, in narra- tione uero signorum cognoscimus inuenta ac retenta qua- liter declaratur. Et sunt nonnulli quos ad amorem Patriae caelestis plus exempla quam praedicamenta succendunt. 75 Fit uero plerumque in audientis animo duplex adiuto- rium in exemplis patrum, quia et ad amorem uenturae uitae ex praecedentium conparatione accenditur, et iam si se esse aliquid aestimat, dum de aliis meliora cogno- uerit, humiliatur. 30 10. GREGORIVS. Ea quae mihi sunt uirorum uenerabi- lium narratione conperta incunctanter narro sacrae auc- toritatis exemplo, cum mihi luce clarius constet quia Marcus et Lucas euangelium quod scripserunt, non uisu sed auditu didicerunt. Sed ut dubitationis occasionem 85 legentibus subtraham, per singula quae describo, quibus mihi haec auctoribus sint conperta manifesto. Hoc uero scire te cupio quia in quibusdam sensum solummodo, in quibusdam uero et uerba cum sensu teneo, quia si de per- sonis omnibus ipsa specialiter et uerba tenere uoluissem, 90 haec rusticano usu prolata stilus scribentis non apte sus- ciperet. Seniorum ualde uenerabilium didici relatione quod narro . Venantii quondam patricii in Samniae partibus uilla fuit, in qua colonus eius filium Honoratum nomine habuit, qui ab annis puerilibus ad amorem caelestis patriae per abstinentiam exarsit. Cumque tam magna conuersatione 5 polleret seseque iam ab otioso quoque sermone restrin- geret multumque, ut praefatus sum, per abstinentiam carnem domaret, die quadam parentes illius uicinis suis conuiuium fecerunt, in quo ad uescendum carnes paratae sunt. Quas dum ille ad esum contingere pro abstinentiae 10 amore recusaret, coeperunt ei parentes eius inridere ac dicere : (( Comede. Numquid piscem tibi in his montibus allaturi sumus ? )) Illo uero in loco audiri piscis consue- uerat, non uideri. 2. Sed cum his sermonibus Honoratus inrideretur, 15 repente in conuiuio aqua ad ministerium defuit. Cum situla lignea, sicut illic moris est, mancipium ad fontem perrexit, dumque hauriret aquam, piscis situlam intrauit, reuer- sumque mancipium ante ora discumbentium piscem cum aqua fudit, qui ad totius diei uictum potuisset Hono- 20 rato sufficere. Mirati omnes, totaque illa parentum inrisio cessauit. Coepere namque in Honorato uenerari absti- nentiam, quam ante deridebant, sicque a Dei homine inrisionis detersit obprobria piscis de monte. 3. Qui cum magnis uirtutibus cresceret, a praedicto 25 domino suo libertate donatus est atque in eo loco qui Fundis dicitur monasterium construxit, in quo ducento- rum ferme monachorum pater extitit ibique uita illius circumquaque exempla eximiae conuersationis dedit. 4. Nam quadam die ex eo monte qui eius monasterio 30 in excelsum prominet ingentis saxi moles erupta est, quae, per deuexum montis latus ueniens, totius ruinam cellae omniumque fratrum interitum minabatur. Quam cum uenientem desuper uir sanctus uidisset, frequenti uoce Christi nomen inuocans, extensa mox dextera, signum 35 ei crucis obposuit, eamque in ipso deuexi montis latere cadentem fixit, sicut religiosus uir Laurentius perhibet, Et quia locus non fuerit quo inhaerere potuisset aspicitur, ita ut nunc usque montem cernentibus casura pendere uideatur. 40 5. PETRVS. Putamus hic tam egregius uir, ut post magister discipulorum fieret, prius habuit magistrum ? 6. GREGORIVS. Nequaquam hunc fuisse cuiusquam discipulum audiui, sed lege non stringitur sancti Spiritus donum. Vsus quidem rectae conuersationis est, ut prae- 45 esse non audeat qui subesse non didicerit, nec oboedien- tiam subiectis imperet, quam praelatis non nouit exhibere, Sed tamen sunt nonnumquam qui ita per magisterium Spiritus intrinsecus docentur, ut, etsi eis exterius humani magisterii disciplina desit, magistri intimi censura non 50 desit. Quorum tamen libertas uitae ab infirmis in exem- plum non est trahenda, ne, dum se quisque similiter sancto Spiritu impletum praesumit, discipulus hominis esse despiciat et magister erroris fiat. Mens autem quae diuino Spiritu impletur habet euidentissime signa sua, 55 uirtutes scilicet et humilitatem, quae, si utraque in una mente perfecte conueniunt, liquet quod de praesentia sancti Spiritus testimonium ferunt. 7. Sic quippe etiam Iohannes Baptista magistrum habuisse non legitur, neque ipsa ueritas, quae praesentia 60 corporali apostolos docuit, eum corporaliter inter disci- pulos adgregauit, sed quem intrinsecus docebat, extrin- secus quasi in sua libertate reliquerat. Sic Moyses in heremo edoctus ab angelo mandatum didicit, quod per hominem non cognouit. Sed haec, ut praediximus, infir- 65 mis ueneranda sunt, non imitanda. 8. PETRVS. Placet quod dicis. Sed peto ut mihi dicas si tantus hic pater aliquem imitatorem sui discipulum reliquit. GREGORIVS. Vir reuerentissimus Libertinus, qui regis Totilae tempore eiusdem Fundensis monasterii Praepositus fuit, in discipulatu illius conuersus atque eru- ditus est. De quo quamuis uirtutes multas plurimorum 5 narratio certa uulgauerit, praedictus tamen Laurentius religiosus uir, qui nunc superest et ei ipso in tempore familiarissimus fuit, multa mihi de illo dicere consueuit. Ex quibus ea quae recolo pauca narrabo. 2. In eadem prouincia Samniae, quam supra memo- 10 raui, isdem uir pro utilitate monasterii carpebat iter. Dumque Darida Gothorum comes cum exercitu in eodem loco uenisset, Dei seruus ex caballo in quo sedebat ab hominibus eius proiectus est. Qui iumenti perditi damnum libenter ferens, etiam flagellum quod tenebat diripien- 15 tibus obtulit, dicens : (( Tollite, ut habeatis qualiter hoc iumentum minare. ii Quibus dictis protinus se in oratio- nem dedit. Cursu autem rapido praedicti ducis exercitus peruenit ad fluuium nomine Vulturnum. Ibi equos suos coeperunt singuli hastis tundere, calcaribus cruentare. 20 Sed tamen equi uerberibus caesi, calcaribus cruentati, fatigari poterant, moueri non poterant, sicque aquam fluminis tangere quasi mortale praecipitium pertimes- cebant. 3. Cumque diu caedendo sessores singuli fatigarentur, 25 unus eorum intulit quia ex culpa quam seruo Dei in uia fecerant, illa sui itineris dispendia tolerabant. Qui sta- tim reuersi post se Libertinum repperiunt in oratione prostratum. Cui cum dicerent : (( Surge, tolle caballum tuum )), ille respondit : (( Ite cum bono, ego opus caballi 30 non habeo. ii Descendentes uero inuitum eum in caballum de quo deposuerant leuauerunt et protinus abscesserunt. Quorum equi tanto cursu illum quem prius transire non poterant fluuium transierunt, ac si ille fluminis alueus aquam minime haberet. Sicque factum est ut, dum seruo 35 Dei unus suus caballus redditur, omnes a singulis reci- perentur. 4. Eodem quoque tempore in Campaniae partibus Buccellinus cum Francis uenit. De monasterio uero prae- fati Dei famuli rumor exierat quod multas pecunias 40 haberet. Ingressi oratorium Franci coeperunt saeuientes Libertinum quaerere, Libertinum clamare, ubi ille in ora- tione prostratus iacebat. Mira ualde res : quaerentes saeuientesque Franci in ipso ingredientes inpingebant, et ipsum uidere non poterant. Sicque sua caecitate frus- 45 trati a monasterio uacui sunt reuersi. 5. Alio quoque tempore pro causa monasterii abbatis iussu, qui Honorato eius magistro successerat, Rauen- nam pergebat. Pro amore uero eiusdem uenerabilis Hono- rati, quocumque Libertinus ibat, eius semper caligulam 50 in sinu portare consueuerat. Itaque dum pergeret, accidit ut quaedam mulier extincti filii corpusculum ferret. Quae dum seruum Dei esset intuita, amore filii succensa iumentum eius per frenum tenuit atque cum iuramento dixit : (( Nullatenus recedis, nisi filium meum suscitaueris. )) 55 6. At ille inusitatum habens tale miraculum, expauit petitionis illius iuramentum. Declinare mulierem uoluit, sed nequaquam praeualens haesit animo. Considerare libet quale quantumque in eius pectore certamen fuerit. Ibi quippe pugnabat inter se humilitas conuersationis et 60 pietas matris, timor ne inusitata praesumeret, dolor ne orbatae mulieri non subueniret. Sed ad maiorem Dei gloriam uicit pietas illud pectus uirtutis, quod ideo fuit ualidum*quia deuictum. Virtutis enim pectus non esset, si hoc pietas non uicisset. Itaque descendit, genu flexit, 65 ad caelum manus tetendit, caligulam de sinu protulit, super extincti pueri pectus posuit. Quo orante anima pueri ad corpus rediit. Quem manu conprehendit et flenti matri uiuentem reddidit atque iter quod coeperat peregit. 7. PETRVS. Quidnam hoc esse dicimus ? Virtutem 70 tanti miraculi Honorati egit meritum an petitio Libertini ? GREGORIVS. In ostensione tam admirabilis signi cum fide feminae uirtus conuenit utrorumque, atque ideo Libertinum existimo ista potuisse, quia plus didicerat de magistri quam de sua uirtute confidere. Cuius enim cali- 75 gulam in pectore extincti corpusculi posuit, eius nimirum animam obtinere quod petebat aestimauit. Nam Heliseus quoque magistri pallium ferens atque ad Iordanem ueniens, percussit semel et aquas minime diuisit. Sed cum repente diceret : (( Vbi est Deus Heliae etiam 80 nunc ? ii, percussit fluuium magistri pallio et iter inter aquas fecit. Perpendis, Petre, quantum in exhibendis uirtutibus humilitas ualet ? Tunc exhibere magistri uir- tutem potuit, quando magistri nomen ad memoriam reduxit. Quia enim ad humilitatem sub magistro rediit, 85 quod magister fecerat et ipse fecit. 8. PETRVS. Libet quod dicis. Sed quaeso te, estne ali- quid aliud quod adhuc de ipso ad nostram aedificationem narres ? GREGORIVS. Est plane, sed si sit qui uelit imitari. Ego 90 enim uirtutem patientiae signis et miraculis maiorem credo. Quadam namque die is qui post uenerabilis Hono- rati exitum monasterii regimen tenebat, contra eundem uenerabilem Libertinum in graui iracundia exarsit, ita ut in eum manibus excederet. Et quia uirgam qua eum 95 ferire posset minime inuenit, comprehenso scabello sub- pedaneo ei caput ac faciem tutundit totumque illius caesus ad stratum proprium tacitus recessit. 9. Die uero altera erat pro utilitate monasterii causa 100 constituta. Expletis igitur hymnis matutinalibus, Liber- tinus ad lectum abbatis uenit, orationem sibi humiliter petiit. Sciens uero ille quantum a cunctis honoraretur quantumque diligeretur, pro iniuria quam ingesserat recedere eum uelle ex monasterio putabat, atque requi- 105 siuit dicens : (( Vbi uis ire ? ii. Cui ille respondit : (( Monas- terii causa constituta est, pater, quam declinare nequeo, quia hesterno die me hodie iturum promisi ; ibi ire disposui. ii 10. Tunc ille a fundo cordis considerans asperitatem 110 et duritiam suam, humilitatem ac mansuetudinem Liber- tini, ex lecto prosiliuit, pedes Libertini tenuit, se peccasse, se reum esse testatus est, qui tanto talique uiro tam crudelem facere contumeliam praesumpsisset. At contra Libertinus sese in terram prosternens eiusque pedibus 115 prouolutus, suae culpae, non illius saeuitiae fuisse refe- rebat quod pertulerat. Sicque actum est ut ad magnam mansuetudinem perduceretur pater, et humilitas disci- puli magistra fieret magistri. 11. Cumque pro utilitate monasterii ad constitutionem 120 causae egressus fuisset, multi uiri noti ac nobiles, qui eum ualde semper honorabant, uehementer admirati sol- licite requirebant quidnam hoc esset, quod tam tumen- tem ac liuidam faciem haberet. Quibus ille dicebat : (( Hes- terno die sero, peccatis meis facientibus, in scabello sub- 125 pedaneo inpegi atque hoc pertuli. )) Sicque uir sanctus seruans in pectore honorem ueritatis et magistri, nec patris prodebat uitium, nec falsitatis incurrebat peccatum. 42. PETRVS. Putamusne uir iste uenerabilis Liber- tinus, de quo tot signa et miracula retulisti, in tam 130 amplam congregationem imitatores suos in uirtutibus non reliquit ? GREGORIVS. Felix qui appellabatur Curuus, quem ipse bene cognouisti, qui eiusdem monasterii nuper prae- positus fuit, multa mihi de fratribus eius- monasterii admiranda narrabat. Ex quibus aliqua quae ad memo- 5 riam ueniunt subprimo, quia ad alia festino, sed unum dicam, quod ab eo narratum praetereundum nullo modo aestimo. 2. In eodem monasterio quidam magnae uitae monachus erat hortolanus. Fur uero uenire cousueuerat, per sepem 10 ascendere, et occulte holera auferre. Cumque ille multa plantaret quae minus inueniret, et alia pedibus concul- cata, alia direpta conspiceret, totum hortum circuiens inuenit iter unde fur uenire consueuerat. Qui in eundem hortum deambulans repperit etiam serpentem, cui prae- 15 cipiens dixit : (( Sequere me.)) Atque ad aditum furis perueniens, imperauit serpenti, dicens : (( In nomine Iesu praecipio tibi ut aditum istum custodias, ac furem huc ingredi non permittas. ii Protinus serpens totum se in itinere in transuersum tetendit. Ad cellam monachus 20 rediit. 3. Cumque meridiano tempore cuncti quiescerent, more solito fur aduenit, ascendit sepem, et dum in hortum pedem deponeret, uidit subito quia tensus serpens clau- sisset uiam, et tremefactus post semetipsum concidit 25 eiusque pes per calciamentum in sude sepis inhaesit, sicque usque dum hortolanus rediret, deorsum capite pependit. 4. Consueta hora uenit hortolanus, pendentem in sepe furem repperit. Serpenti autem dixit : (( Gratias Deo. 30 Implesti quod iussi. Recede modo. )) Qui ilico abscessit. Ad furem uero perueniens, ait : (( Quid est, frater ? Tra- didit te mihi Deus. Quare in labore monachorum furtum totiens facere praesumpsisti ? ii Qui haec dicens, pedem illius a sepe in qua inhaeserat soluit, eumque sinelaesione 35 deposuit. Cui dixit : (( Sequere me. )) Quem sequentem duxit ad horti aditum, et holera quae furto adpetebat auferre, ei cum magna dulcedine praebuit, dicens : (( Vade, et post haec furtum non facias, sed cum necesse habes, hinc ad me ingredere, et quae tu cum peccato laboras 90 tollere, ego tibi deuotus dabo. ii 5. PETRVS. Nunc usque, ut inuenio, incassum ego non fuisse patres in Italia qui signa facerent aestimabam. GREGORIVS. Fortunati uiri uenerabilis, abbatis monas- terii quod appellatur Balneum Ciceronis, aliorumque 45 etiam uirorum uenerabilium didici relatione quod narro, Vir sanctissimus Equitius nomine in Valeriae partibus pro uitae suae merito apud omnes illic magnae admirationis habebatur, cui Fortunatus isdem familia- riter notus fuit. Qui nimirum Equitius pro suae magnitu- 5 dine sanctitatis multorum in eadem prouincia monaste- riorum pater extitit. Hunc cum iuuentutis suae tempore acri certamine carnis incentiua fatigarent, ipsae suae temptationis angustiae ad orationis studium sollertiorem fecerunt. Cumque hac in re ab omnipotente Deo reme- 10 dium continuis precibus quaereret, nocte quadam adsis- tente angelo eunuchizari se uidit, eiusque uisioni apparuit quod omnem motum ex genitalibus membris eius abscideret, atque ex eo tempore ita alienus extitit a temptatione, ac si sexum non haberet in corpore. 15 2. Qua uirtute fretus ex Dei omnipotentis auxilio, ut uiris ante praeerat, ita coepit postmodum etiam feminis praeesse, nec tamen discipulos suos admonere cessabat, ne se exemplo eius in hac re facile crederent, et casunri temptarent donum quod non accepissent. 20 3. Eo autem tempore quo maleficiin hac sunt Romana urbe deprehensi, Basilius, qui in magicis operibus primus fuit, in monachico habitu Valeriam fugiens petiit. Qui ad uirum reuerentissimum Castorium Amiterninae ciuitatis episcopum pergens, sperauit ab eo ut eum Equitio abbati 25 conmitteret, ac sanandum monasterio illius conmendaret. Tunc ad monasterium uenit episcopus, secumque easi- lium monachum deduxit, et Equitium Dei famulum ut eundem monachum in congregationem susciperet rogauit. Quem statim uir sanctus intuens, ait : (( Hunc quem mihi 30 conmendas, pater, ego non uideo monachum esse, sed diabolum. )) Cui ille respondit : (( Occasionem quaeris, ne debeas praestare quod peteris. ii Ad quem mox Dei famu- lus dixit : (( Ego quidem hoc eum denuntio esse quod uideo. Ne tamen nolle me oboedire existimes, facio quod 35 iubes. ii Susceptus itaque in monasterio est. 4. Cum non post multos dies isdem Dei famulus pro exhortandis ad desideria superna fidelibus paulo longius a cella digressus est. Quo discedente, contigit ut in monasterio uirginum, in quo eiusdem patris cura uigi- 40 labat, una earum, quae iuxta carnis huius putredinem speciosa uidebatur, febrire inciperet et uehementer anxiari magnisque non iam uocibus sed stridoribus clamare : (( Modo moritura sum, nisi Basilius monachus ueniat, et ipse mihi per suae curationis studium salutem reddat. ii 45 Sed in tanti patris absentia accedere quispiam monacho- rum in congregationem uirginum minime audebat ; quanto minus ille qui nouus aduenerat, eiusque adhuc uitam fra- trum congregatio nesciebat. 5. Missum repente est, et Dei famulo Equitio nuntia- 50 tum, quod sanctimonialis illa inmensis febribus aestua- ret, et Basilii monachi uisitationem anxie quaereret. Quo audito, uir sanctus dedignando subrisit atque ait : (( Num- quid non dixi quod diabolus esset iste, non monachus ? Ite, et eum de cella expellite. De ancilla autem Dei, quae 55 anhietate febrium urguetur, nolite esse solliciti, quia ex hac hora neque febribus laboratura est, neque Basilium quaesitura. )) 6. Regressus est monachus, et ea hora saluti restitutam Dei uirginem agnouit, qua eandem salutem illius Dei 60 famulus *Equitius longe positus dixit. In uirtute scilicet miraculi exemplum tenens magistri, qui inuitatus ad filium reguli eum solo uerbo restituit saluti, ut reuertens pater ea hora filium restitutum uitae cognosccret, qua uitam illius ex ore ueritatis audisset. Omnes autem mona- 65 chi iussionem sui patris inplentes, eundem Basilium ex monasterii habitatione repulerunt. Qui repulsus dixit frequenter se cellam Equitii magicis artibus in aera sus- pendisse, nec tamen eius quempiam laedere potuisse. Qui non post longum tempus in hac Romana urbe, exardes- 70 cente zelo Christiani populi, igne crematus est. 7. Quadam uero die una Dei famula ex eodem monas- terio uirginum hortum ingressa est. Quac lactucam cons- piciens concupiuit, eamque signo crucis benedicere oblita, auide momordit, sed arrepta a diabolo protinus cecidit. 75 Cumque uexaretur, eidem patri Equitio sub celeritate nuntiatum est, ut ueniret concitus et orando concurreret. Moxque hortum isdem pater ingressus est, coepit ex eius ore quasi satisfaciens ipse qui hanc arripuerat diabolus clamare, dicens : (( Ego quid feci ? Ego quid feci ? Sede- 80 bam mihi super lactucam. Venit illa et momordit me. )) Cui cum graui indignatione uir Dei praecepit ut abscede- ret, et locum in omnipotentis Dei famula non haberet. Qui protinus abscessit, nec eam contingere ultra praeualuit, 8. Quidam uero Felix nomine, Nursinae prouinciae 85 nobilis, pater huius Castorii qui nunc nobiscum in Romana urbe demoratur, cum eundem uenerabilem uirum Equi- tium sacrum ordinem non habere conspiceret et per sin- gula loca discurrere atque studiose praedicare, eum qua- dam die familiaritatis ausu adiit, dicens : (( Qui sacrum 90 ordinem, non habes, atque a Romano pontifice, sub quo degis, praedicationis licentiam non accepisti, praedicare quomodo praesumis ? )) Qua eius inquisitione conpulsus, uir sanctus indicauit praedicationis licentiam qualiter accepit, dicens : (( Ea quae mihi loqueris, ego quoque 95 mecum ipse pertracto. Sed nocte quadam speciosus mihi per uisionem iuuenis adstitit, atque in lingua mea medi- cinale ferramentum, id est flebotomum, posuit, dicens : " Ecce posui uerba mea in ore tuo. Egredere ad praedi- candum *. Atque ex illo die, etiam cum uoluero, de Deo tacere non possum. ii 9. PETRVS. Vellem patris huius etiam opus agnoscere, qui fertur talia dona percepisse. GREGORIVS. Opus Petre, ex dono est, <1non>1 donum <1ex>1 <1opere ; alioquin gratia iam non est gratia.>1 Omne quippe 105 opus dona praeueniunt, quamuis ex subsequenti opere ipsa etiam dona succrescunt. Ne tamen uitae eius cogni- tione frauderis, bene hanc reuerentissimus uir Albinus Reatinae antistes ecclesiae agnouit, et adhuc supersunt multi qui scire potuerunt. Sed quid plus quaeris operis, 110 quando concordabat uitae munditia cum studio prae- dicationis ? 10. Tantus quippe illum ad collegendas Deo animas feruor accenderat, ut sic monasteriis praeesset, quatenus per ecclesias, per castra, per uicos, per singulorum quoque 115 fidelium domos circumquaque discurreret, et corda audientium ad amorem patriae caelestis excitaret. Erat uero ualde uilis in uestibus, atque ita despectus, ut si quis illum fortasse nesciret, salutatus etiam resalutare despiceret. Et quotiens ad alia tendebat loca, iumentum 120 sedere consueuerat, quod esse despicabilius iumentis omnibus in cella potuisset ; in quo etiam capistro pro freno et ueruecum pellibus pro sella utebatur. Super seme- tipsum sacros codices in pelliciis sacculis missos dextro laeuoque latere portabat, et quocumque peruenisset, 125 scripturarum aperiebat fontem et rigabat prata mentium. 11. Huius quoque opinio praedicationis ad Romanae urbis notitiam peruenit, atque, ut est lingua adulantium auditoris sui animam amplectendo necans, eo tempore clerici huius apostolicae sedis antistiti adulando questi 130 sunt, dicentes : (( Quis est iste uir rusticus, qui auctori- tatem sibi praedicationis arripuit, et officium apostolici nostri domini sibimet usurpare indoctus praesumit ? Mittatur igitur, si placet, qui huc eum exhibeat, ut quis sit ecclesiasticus uigor agnoscat. ii Sicut autem moris est, 135 ut occupato in multis animo adulatio ualde subripiat, si ab ipso cordis ostio nequaquam fuerit citius repulsa, sua- dentibus sc clericis consensum pontifex praebuit, ut ad Romanam urbem deduci debuisset, et quaenam sua esset mensura cognosceret. 140 12. Iulianum tamen tunc defensorem mittens, qui Sabinensi ecclesiac postmodum in episcopatu praefuit, hoc pracccpit, ut cum magno eum honore deducerct, ne quicquam Dei famulus ex conuentione eadem iniurise sentirct. Qui parere de eo clericorum uotis concitus uolcns, 145 festine ad eius monasterium cucurrit, ibique, absente illo, antiquarios scribentes repperit, ubi abbas esset inqui- siuit. Qui dixerunt : (( In ualle hac, quae monasterio subis- cet, faenum secat. )) 13. Isdem uero Iulianus superbum ualde atque contu- 150 macem puerum habuit, cui uix poterat uel ipse dominari. Hunc ergo misit, ut eum ad se sub celeritate perduceret- Perrexit puer, et proteruo spiritu pratum uelociter in- gressus, omnesque illic intuens faenum secantes, requi- siuit quisnam esset Equitius. Moxque ut audiuit quis 155 esset, eum adhuc longe positus aspexit, et inmenso timore correptus est, coepit timere, lassescere, seque ipsum nutanti gressu uix posse portare. Qui tremens ad Dei hominem peruenit, atque ulnis humiliter eius genua deo- sculans strinxit, suumque dominum ei occurrisse nun- 160 tiauit. "Cui resalutato Dei famulus praecepit, dicens : (( Leua faenum uiride, porta pabulum iumentis in quibus uenistis. Ecce ego, quia parum superest, opere expleto, te subsequor. ii 14. Is autem qui missus fuerat Iulianus defensor mira- 165 batur ualde quidnam esset quod redire moraretur puer, cum ecce reuertentem puerum conspicit, atque in collo faenum ex prato deferentem. Qui uehementer iratus coe- pit clamare, dicens : (( Quid est hoc ? Ego te misi hominem deducere, non faenum portare. )) Cui respondit puer : 170 (( Quem quaeris, ecce subsequitur. ii Cum ecce uir Dei, clauatis calciatus caligis, falcem faenariam in collo defe- rens, ueniebat. Quem adhuc longe positum puer suo domino quia ipse esset quem quaereret indicauit. Isdem uero Iulianus, repente ut uidit Dei famulum, ex ipso 175 habitu despexit, eumque qualiter deberet alloqui proterua mente praeparabat. Mox uero ut seruus Dei cominus adfuit, eiusdem Iuliani animum intolerabilis pauor inua- sit, ita ut tremeret, atque ad insinuandum hoc ipsum quod uenerat uix sufficere lingua potuisset. Qui humi- 180 liato mox spiritu ad eius genua cucurrit, orationem pro se fieri petiit, ct quia pater eius apostolicus pontifex eum uidere uellet indicauit. 15. Vir autem uenerandus Equitius coepit inmensas gratias omnipotenti Deo agere, asserens quod se per sum- 15 mum pontificem gratia superna uisitasset. Ilico uocauit fratres, praecepit hora eadem iumenta praeparari, atque executorem suum coepit uehementissime urguere, ut sta- tim exire debuissent. Cui Iulianus ait : (( Hoc fieri nulla- tenus potest, quia lassatus ex itinere hodie non ualeo 190 exire. )) Tunc ille respondit : (( Contristas me, fili, quia si hodierna die non egredimur, iam crastina non eximus. )) Dei itaque famulus, executoris sui lassitudine coactus, in monasterio suo eadem nocte demoratus est. 16. Cum ecce sequenti die sub ipso lucis crepusculo, 195 uehementer equo in cursu fatigato, ad Iulianum cum epis- tola puer uenit, in qua ei praeceptum est, ne seruum Dei contingere uel mouere de monasterio auderet. Quem cum ille requireret cur sententia esset mutata, cognouit quia nocte eadem, qua ipse illuc executor missus est, per uisum 200 pontifex fuerat uehementer exterritus, cur ad exhiben- dum Dei hominem mittere praesumpsisset. 17. Qui protinus surrexit, seque uenerandi uiri ora- tionibus conmendans, ait : (( Rogat pater uester ne fati- gari debeatis. )) Cumque hoc Dei famulus audisset, con- 205 tristatus ait : (( Numquid non die hesterno dixi tibi quia si non statim peregeremus, iam pergere minime liceret ? )) Tunc pro caritatis exhibitione aliquantulum executorem suum in cella detunuit, eique laboris sui conmodum coacto renitentique dedit. 18. Cognosce igitur, Petre, in quanta Dei custodia sunt, qui in hac uita seipsos despicere nouerunt ; cum quibus intus ciuibus in honore numerantur, qui despecti foris hominibus esse non erubescunt ; quia e contra in Dei oculis iacent, qui apud suos et proximorum oculos per 215 inanis gloriae appetitum tument. Vnde et quibusdam ueritas dicit : <1Vos estis qui iustificatis uos coram homi->1 <1nibus. Deus autem nouit corda uestra, quia quod hominibus>1 <1altum est, abominabile est ante Deum.>1 19. PETRVS. Miror ualde quod de tali uiro subripi pon- 220 tifici tanto potuerit. GREGORIVS. Quid miraris, Petre, quia fallimur, qui homines sumus ? An menti excidit quod Dauid, qui pro- phetiae spiritum habere consueuerat, contra innocentem Ionathae filium sententiam dedit, cum uerba pueri men- 225 tientis audiuit ? Quod tamen quia per Dauid factum est, et occulto Dei iudicio iustum credimus, et tamen humana ratione qualiter iustum fuerit non uidemus. Quid ergo mirum, si ore mentientium aliquando in aliud ducimur, qui prophetae non sumus ? Multum uero est quod unius- quiusque praesulis mentem curarum densitas deuastat. Cumque animus diuiditur ad multa, fit minor ad singula, tantoque ei in una qualibet re subripitur, quanto latius in multis occupatur. PETRVS. Vera sunt ualde quae dicis. 235 20. GREGORIVS. Silere non debeo quod de hoc uiro, -- abbate quondam meo reuerentissimo Valentione nar- rante, cognoui. Aiebat namque quia corpus eius dum in beati Laurentii martyris oratorio esset humatum, super sepulcrum illius rusticus quidam arcam cum frumento 240 posuit, nec quantus qualisque uir illic iaceret perpendere ac uereri curauit. Cum repente turbo caelitus factus, rebus illic omnibus in sua stabilitate manentibus, arcam, quae superposita sepulcro eius fuerat, extulit longeque pro- iecit, ut palam cuncti cognoscerent quanti esset meriti is 245 cuius illic corpus iaceret. 21. Ea etiam quae subiungo, praedici uenerabilis uiri Fortunati, qui ualde mihi aetate, opere et simplicitate placet, relatione cognoui. Eandem Valeriae prouinciam Langobardis intrantibus, ex monasterio reuerentissimi 250 uiri Equitii in praedicto oratorio ad sepulcrum eius mona- chi fugerunt. Cumque Langobardi saeuientes oratorium intrassent, coeperent eosdem monachos foras trahere, ut eos aut per tormenta discuterent, aut gladiis necarent. Quorum unus ingemuit, atque acri dolore commotus cla- 255 mauit : (( E, sancte Equiti, placet tibi ut trahamur et non nos defendas ? )) Ad cuius uocem protinus saeuientes Langobardos inmundus spiritus inuasit. Qui corruentes in terram tandiu uexati sunt, quousque hoc cuncti etiam qui foris erant Langobardi cognoscerent, quatenus locum 260 sacrum temerare ultra non auderent. Sicque uir sanctus, dum discipulos defendit, etiam multis post remedium illuc fugientibus praestitit. Cuiusdam coepiscopi mei didici relatione quod narro, qui in Anchonitana urbe per annos multos in mona- chico habitu deguit, ibique uitam non mediocriter reli- giosam duxit ; cui etiam quidam nostri iam prouectioris 5 aetatis, qui ex eisdem sunt partibus, adtestantur. 2. Iuxta eam namque ciuitatem ecclesia beati martyris Stephani sita est, in qua uir uitae uenerabilis Constan- tius nomine mansionarii functus officio deseruiebat. Cuius sanctitatis opinio sese ad notitiam hominium longe lateque 10 tetenderat, quia isdem uir, funditus terrena despiciens, toto adnisu mentis ad sola caelestia flagrabat. Quadam uero die, dum in eadem ecclesia oleum deesset, et prae- dictus Dei famulus unde lampades accenderet omnimodo non haberet, omnes candelas ecclesiae inpleuit aqua, 15 atque ex more in medio papyrum posuit ; quas, allato igne, succendit, sicque aqua arsit in lampadibus ac si oleum fuisset. Perpende igitur Petre, cuius meriti iste uir fuerit, qui, necessitate conpulsus, elementi naturam mutauit. 20 3. PETRVS. Mirum est ualde quod audio, sed uelim nosse cuius humilitatis apud se intus esse potuit iste, qui tantae excellentiae foris fuit. GREGORIVS. Inter uirtutes animum congrue requiris, quia multum ualde est quod temptatione sua intus men- 25 tem lacessiunt mira quae foris fiunt. Sed si huius Cons- tantii uenerabilis unum quod fecit audis, cuius humili- tatis fuerit citius agnoscis. PETRVS. Postquam facti illius tale miraculum dixisti, superest ut me etiam de humilitate mentis eius aedifices. 30 4. GREGORIVS. Quia ualde opinio sanctitatis eius excre- uerat, multi hunc ex diuersis prouinciis anxie uidere sitie- bant. Quadam uero die ex longinquo loco ad uidendum eum quidam rusticus uenit. Eadem uero hora casu conti- gerat ut sanctus uir, stans in ligneis gradibus, reficiendis 35 lampadibus deseruiret. Erat autem pusillus ualde, exili forma atque despecta. Cumque is qui ad uidendum eum uenerat quisnam esset inquireret, atque obnixe peteret ut sibi debuisset ostendi, hii qui illum nouerant mons- trauerunt quis esset. Sed sicut stultae mentes hominis 40 meritum ex qualitate corporis metiuntur, eum paruulum atque despectum uidens, ipsum hunc esse coepit omnino non credere. In mente etenim rustica inter hoc quod audierat et uidebat quasi facta fuerat quaedam rixa, et aestimabat tam breuem per uisionem esse non posse, 45 quem tam ingentem habuerat per opinionem. Cui ipsum esse dum a pluribus fuisset adstructum, dcspexit et inri- siti dicens : (( Ego grandem hominem credidi, iste autem de homine nihil habet, )) 5. Quod ut uir Dei Constantius audiuit, lampades quas 50 reficiebat protinus laetus relinquens, concitus descendit, atque in eiusdem rustici amplexum ruit, eumque ex amore nimio constringere coepit brachiis et osculari, magnasque gratias agere quod de se talia iudicasset, dicens : ((Tu solus es qui in me oculos apertos habuisti. ii 55 6. Ex qua re pensandum est cuius apud se humilitatis fuit, qui despicientem se rusticum amplius amauit. Qua- lis enim quisque apud sc lateat, contumelia inlata Probat. Nam sicut superbi honoribus, sic plerumque humiles sua despectione gratulantur. Cumque se et in alienis oculis 60 uiles aspiciunt, idcirco gaudent, quia hoc iudicium con- firmari intellegunt, quod de se et ipsi apud semetipsos habuerunt. PETRVS. Vt agnosco, uir iste magnus foris fuit in mira- culis, sed maior intus in humilitate. GREGORIVS. Eiusdem quoque Anchonitanae an- tistes ecclesiae uir uitae uenerabilis Marcellinus fuit, cuius gressum dolore nimio podagra contraxerat, eumque familiares sui, sicubi necesse esset, in manibus ferebant. 5 Quadam uero die per culpam incuriae eadem ciuitas Anchonitana succensa est. Cumque uehementer arderet, concurrerunt omnes ut ignem extinguerent. Sed illis aquam certatim proicientibus, ita crescebat flamma, ut iam totius urbis interitum minari uideretur. Cumque 10 propinquiora sibi quaeque loca ignis inuaderet iamque urbis partem non modicam consumpsisset et obsistere nullus ualeret, deductus in manibus uenit episcopus, et tanta periculi necessitate conpulsus familiaribus suis se portantibus praecepit, dicens : (( Contra ignem me ponite. ii 15 2. Quod ita factum est, atque in eo loco est positus, ubi tota uis flammae uidebatur incumbere. Coepit autem miro modo in semetipsum incendium retorqueri, ac si reflexione sui impetus exclamaret se episcopum transire non posse. Sicque factum est ut flamma incendii, illo ter- 20 mino refrenata, in semetipsa frigesceret et contingere ulterius quicquam aedificii non auderet. Perpendis, Petre, cuius sanctitatis fuerit aegrum hominem sedere et exo- rando flammas premere. PETRVS. Et perpendo et obstupesco. GREGORIVS. De uicino nunc loco tibi aliquid nar- rabo, quod et uiri uenerabilis Maximiani episcopi et Lau- rionis quem nosti ueterani monachi, qui uterque nunc usque superest, relatione cognoui. Qui scilicet Laurio in eo 5 monasterio, quod iuxta Nepesinam urbem Subpentoma uocatur, ab Anastasio sanctissimo uiro nutritus cst. Qui nimirum Anastasius uitae uenerabilis uiro Nonnoso, praeposito monasterii quod in Soractis monte situm est, et propinquitate loci et morum magnitudine et uirtutum 10 studiis adsidue iungebatur. Isdem uero Nonnosus sub asperrimo sui monasterii degebat patre, sed eius mores mira semper aequanimitate tolerabat, sicque fratribus in mansuetudine praeerat, sicut crebro patris iracundiam ex humilitate mitigabat. 15 2. Quia uero eius monasterium in summo montis cacu- mine situm est, ad quamlibet paruum hortum fratribus excolendum nulla planities patebat : unus autem breuis- Simus locus in latere montis exercuerat, quem ingentis saxi naturaliter egrediens moles occupabat. Quadam die 20 dum Nonnosus uir uenerabilis cogitaret, quod saltem ad condimenta holerum nutrienda locus isdem aptus potuis- set existere, si hunc moles saxi illius non teneret, occurrit animo quia eandem molem quinquaginta boum paria mouere non possent. Cumque de humano labore esset 25 facta desperatio, ad diuinum se solacium contulit, seque illic nocturno silentio in orationem dedit. Cum mane facto ad eundem locum fratres uenerunt atque inuene- runt molem tantae magnitudinis ab eodem loco longius recessisse, suoque recessu largum fratribus spatium 30 dedisse. 3. Alio quoque tempore cum isdem uenerabilis uir lampades uitreas in oratorio lauaret, una ex eius manibus cecidit, quae per innumeras partes fracta desiluit. Qui uehementissimum patris monasterii furorem timens, lam- 35 padis protinus omnia fragmenta collegit atque ante altare posuit, seque cum graui gemitu in orationem dedit, Cumque ab oratione caput leuasset, sanam lampadem repperit, quam timens per fragmenta collegerat. Sicque in duobus miraculis duorum patrum est uirtutes imita- 40 tus : in mole scilicet saxi factum Gregorii, qui montem mouit, in reparatione uero lampadis uirtutem Donati, qui fractum calicem pristinae incolumitati restituit. 4. PETRVS. Habemus, ut uideo, de exempliS ueteribus noua miracula. 45 GREGORIVS. Visne aliquid in operatione Nonnosi de imitatione quoque Helisei cognoscere ? PETRVS. Volo atque inhianter cupio. 5. GREGORIVS. Dum quadam die in monasterio uetus oleum deesset, iamque collegendae oliuae tempus incum- 50 beret, sed fructus in oliuis nullus appareret, uisum patri monasterii fuerat ut circumquaque fratres in collegendis oliuis ad exhibenda extraneis opera pergerent, quatenus ex mercede sui operis aliquantulum monasterio oleum deportarent. Quod uir Domini Nonnosus fieri cum magna 55 humilitate prohibuit, ne exeuntes fratres ex monas- terio, dum lucra olei quaererent, animarum damna paterentur. Sed quia in monasterii arboribus oliuae pau- cae inesse uidebantur, eas collegi praecepit, iii praclo mitti, et quamlibet parum oleum exire potuisset sibimet 60 deferri. 6. Factumque est, et susceptum in paruulo uasculo oleum fratres Nonnoso Dei famulo detulerunt. Quod ipse protinus ante altare posuit, cunctisque egredientibus orauit, atque accitis postmodum fratribus praecepit ut 65 hoc quod detulerant oleum leuarent et per cuncta uasa monasterii exigue fundendo diuiderent, quatenus bene- dictione eiusdem olei omnia infusa uiderentur. Quae pro- tinus, ut erant uacua, claudi fecit. Die uero alio aperta omnia plena reperta sunt. 70 PETRVS. Probamus cotidie inpleri uerba ueritatis, quae ait : <1Pater meus usque modo operatur, et ego operor.>1 GREGORIVS. Eodem quoque tempore uenerandus uir Anastasius, cuius superius memoriam feci, sanctae Romanae ecclesiae, cui Deo auctore deseruio, notarius fuit. Qui soli Deo uacare desiderans, scrinium deseruit, monas- 5 terium elegit, atque in eo loco quem praefatus sum, qui Subpentoma uocatur, per annos multos in sanctis actibus uitam duxit, cique monasterio sollerti custodia praefuit. 2. Quo uidelicet in loco ingens desuper rupis eminet, et profundum subter praecipitium patet. Quadam uero 10 nocte, cum iam omnipotens Deus eius uenerabilis Anas- tasii labores remunerare decreuisset, ab alta rupe uox facta est, quae producto sonitu clamaret, dicens : (( Anas- tasi, ueni.)) ii Quo uocato, alii quoque septem fratres ex nomine sunt uocati. Paruo autem momento ea quae fuerat 15 emissa uox siluit, et octauum fratrem uocauit. Quas dum aperte uoces congregatio audisset, dubium non fuit quia eorum qui uocati fuerant obitus propinquasset. 3. Intra paucos igitur dies primus uenerandus uir Anastasius, ceteri autem in eo ordine ex carne educti sunt, 20 quo de rupis uertice fucrant uocati. Frater uero ille ad quem uocandum uox parum siluit atque cum ita nomi- nauit, morientibus aliis paucis diebus uixit et tunc uitam finiuit, ut aperte monstraretur quia interiectum uocis silentium paruum Spatium uiuendi signauerit. 25 4. Sed mira res contigit, quia, dum uenerabilis uir Anastasius de corpore exiret, erat quidam frater in monas- terio qui super eum uiuere nolebat. Prouolutus uero eius pedibus, coepit ab eo cum lacrimis postulare, dicens : (( Per illum ad quem uadis, ne septem dies super te in hoc 30 mundo faciam.)) ii Ante cuius septimum diem etiam ipse defunctus est, qui tamen in illa nocte inter ceteros non fuerat uocatus, ut aperte claresceret quia eius obitum sola uenerabilis Anastasii intercessio obtinere potuisset. 5. PETRVS. Dum isdem frater et uocatus inter ceteros 35 non est, et tamen sancti uiri intercessionibus ex hac luce subtractus est, quid aliud datur intellegi, nisi quod hii qui apud Dominum magni sunt meriti, obtinere aliquando possunt ea etiam quae non sunt praedestinata ? GREGORIVS. Obtineri nequaquam possunt quae praedes- 40 tinata non fuerint, sed ea quae sancti uiri orando efficiunt, ita praedestinata sunt ut precibus obtineantur. Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipo- tente Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perue- niant, quatenus postulando mereantur accipere, quod eis 45 Omnipotens Deus ante saecula disposuit donare. 6. PETRVS. Probari mihi apertius uelim, si potest prae- destinatio precibus iuuari. GREGORIVS. Hoc quod ego, Petre, intui, concite ualet probari. Certe etenim nosti quia ad Abraham Dominus 50 dixit : <1In Isaac uocabitur tibi semen.>1 Cui etiam dixerat : <1Patrem multarum gentium constitui te.>1 Cui rursum pro- misit, dicens : <1Benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum>1 <1sicut stellas caeli et uelut arenam quae est in litore maris.>1 Ex qua re aperte constat quia omnipotens Deus semen 55 Abrahae multiplicare per Isaac praedestinauerat. Et tamen scriptum est : <1Deprecatus est Isaac Dominum pro uxore sua,>1 <1eo quod esset sterilis. Qui exaudiuit eum, et dedit conceptum>1 <1Rebeccae.>1 Si ergo multiplicatio generis Abrahae per Isaac praedestinata fuit, cur coniugem sterilem accepit ? 60 Sed nimirum constat quia praedestinatio precibus inple- tur, quando is, in quo Deus multiplicari semen Abrahae praedestinauerat, oratione obtinuit ut filios habere potuisset. 7. PETRVS. Quia secretum ratio aperuit, nihil mihi 65 dubietatis remansit. GREGORIVS. Vis tibi aliquid de Tusciae partibus nar- rem, ut cognoscas quales in ea uiri fuerint et omnipo- tentis Dei notitiae quantum propinqui ? PETRVS. Volo atque hoc omnimodo exposco. GREGORIVS. Fuit uir uitae uenerabilis Boni- fatius nomine, qui in ea ciuitate quae Ferentis dicitur, episcopatum officio tenuit, moribus inpleuit. Huius multa miracula is qui adhuc superest Gaudentius presbiter 5 narrat. Qui in eius obsequio nutritus, tanto ualet de illo quaeque ueracius dicere, quanto eis hunc contigit et interesse. 2. Huius ecclesiae grauis ualde paupertas inerat, quae bonis mentibus esse solet custos humilitatis, nihilque aliud 10 ad omne stipendium nisi unam tantummodo uineam habebat. Quae quodam die ita grandine irruente uastata est, ut in ca in paucis uitibus uix parui rarique racimi remanerent. Quam cum praedictus uir reuerentissimus Bonifatius episcopus fuisset ingressus, magnas omnipo- 15 tenti Deo gratias retulit, quia in ipsa sua adhuc inopia sese angustari cognouit. Sed cum iam tempus exigeret, ut ipsi quoque racimi qui remanserant maturescere potuis- sent, custodem uineae ex more posuit, eamque sollerti uigilantia seruari praecepit. 20 3. Quadam uero die iussit Constantio presbitero nepoti suo, ut cuncta uini uascula in episcopio omniaque dolea, Ita ut ante consueuerat, superfusa pice praepararet. Quod cum nepos illius presbiter audiret, admiratus ualde est quod quasi insana praeciperet, ut uini uascula praeparari 25 faceret, qui uinum minime haberet. Nec tamen prae- sumpsit inquirere cur talia iuberet, sed, iussis obtempe- rans, omnia ex more praeparauit. Tunc uir Dei uineam ingressus racimos collegit, ad calcatorium detulit, omnes- que exinde egredi praecepit, solusque ibi cum uno paruo 30 puerulo remansit. Quem in eodem calcatorio deposuit et calcare ipsos paucissimos racimos fecit. Cumque ex eisdem racimis parum aliquid uini deflueret, coepit hoc uir Dei suis manibus in paruulo uase suscipere, et per cuncta dolea omniaque uasa quae parata fuerant pro benedic- 35 tione diuidere, ut ex eodem uino omnia uascula uix infusa uiderentur. 4. Cum uero ex liquore uini parum aliquid in uasis omnibus misissct, uocato presbitero protinus iussit pau- peres adesse. Tunc coepit uinum in calcatorio crescere, 40 ita ut omnia quae allata fuerant pauperum uascula inple- ret. Quibus cum se idonee satisfecisse conspiceret, ex cal- catorio puerum iussit ascendere, apothecam clausit, atque inpresso sigillo proprio munitam reliquit, moxque ad ecclesiam rediit. Tertio uero die praedictum Constantium 45 presbiterum uocauit et, oratione facta, apothecam aperuit, et uasa in quibus tenuissimum liquorem fuderat ubertim uinum fundentia inuenit, ita ut pauimentum omne excres- centia uina inuaderent, si adhuc episcopus tardius intrasset. 50 5. Tunc terribiliter presbitero praecepit, ne, quousque ipse in corpore uiueret, hoc miraculum cuilibet indicaret, uidelicet pertimescens ne in uirtute facti humano fauore pulsatus, inde intus inanesceret, unde foris hominibus magnus appareret ; exemplum etiam magistri sequens, 55 qui, ut nos ad uiam humilitatis instrueret, de semetipso discipulis praecepit dicens, ut ea quae uidissent nemini dicerent, quousque filius hominis a mortuis resurrexisset, 6. PETRVS. Quia occasio apta se praebuit, libet inqui- rere quidnam sit quod redemptor noster, cum duobus 60 caecis lumen reddidit, iussit ut nemini dicerent, et <1illi>1 <1abeuntes diffamauerunt eum in totam terram illam.>1 Num- quidnam unigenitus Filius, patri et sancto Spiritui co- aeternus, hac in re uelle habuit, quod non potuit inplere, ut miraculum quod taceri uoluit, minime potuisset 65 abscondi ? 7. GREGORIVs. Redemptor noster per mortale corpus omne quod egit, hoc nobis in exemplum actionis praebuit, ut pro nostrarum uirium modulo eius uestigia sequentes, inoffenso pede operis praesentis uitae carpamus uiam. 70 Miraculum namque faciens, et taceri iussit, et tamen taceri non potuit, ut uidelicet et electi eius, exempla doc- trinae illius sequentes in magnis quae faciunt latere qui- dem in uoluntate habeant, sed ut prosint aliis prodantur inuiti, quatenus et magnae humilitatis sit quod sua opera 75 taceri appetunt, et magnae utilitatis sit quod eorum opera taceri non possunt. Non ergo Dominus uoluit quicquam fieri et minime potuit, sed quid uelle eius membra debeant quidue de eis etiam nolentibus fiat, doctrinae magisterio exemplum dedit. 80 PETRVS. Placet quod dicis. 8. GREGORIVS. Adhuc pauca aliqua, quae de Bonifatii episcopi opere supersunt, quia eius memoriam fecimus, exequamur. Alio namque tempore beati Proculi martyris natalicius propinquabat dies. Quo in loco uir nobilis For- 85 tunatus nomine manebat. Qui magnis precibus ab eodem uenerabili uiro postulauit, ut, cum apud beatum mar- tyrem missarum sollemnia ageret, ad benedictionem dan- dam in sua domo declinaret. Vir autem Dei negare non potuit quod ab eo ex Fortunati mente caritas poposcit. 90 Peractis igitur missarum sollemniis, cum ad praedicti Fortunati mensam uenisset, priusquam Deo hymnum diceret, sicut quidam ludendi arte solent uictum quaerere, repente ante ianuam uir cum simia adstitit et cymbala percussit. Quem sanctus uir sonitum dedignatus, dixit : 95 (( Heu, heu, mortuus est miser iste, mortuus est miser iste. Ego ad mensam refectionis ueni, os adhuc ad laudem Dei non aperui, et ille cum simia ueniens cymbala per- cussit.)) ii Subiunxit tamen atque ait : (( Ite, et pro caritate ei cibum potumque tribuite. Scitote tamen quia mortuus 100 est.)) ii 9. Qui infelix uir, dum panem ac uinum ex eadem domo percepisset, egredi ianuam uoluit, sed saxum ingens subito de tecto cecidit, eique in uerticem uenit. Ex qua percus- sione prostratus, in manibus iam semiuiuus leuatus est. 105 Die uero altero secundum uiri Dei sententiam funditus finiuit uitam, Qua in re, Petre, pensandum est, quantus sit sanctis uiris timor exhibendus ; templa enim Dei sunt. Et cum ad iracundiam sanctus uir trahitur, quis alius ad irascendum nisi eius templi inhabitator excitatur ? Tanto 110 ergo metuenda est ira iustorum, quanto et constat quia in eorum cordibus ille praesens est, qui ad inferendam ultionem quam uoluerit inualidus non est. 10. Alio quoque tempore praedictus Constantius presbi- ter nepos eius equum suum duodecim aureis uendidit, quos 115 in propriam arcam ponens, ad exercendum aliquod opus discessit. Cum subito ad episcopium pauperes uenerunt, qui inportune precabantur, ut eis sanctus uir Bonifatius episcopus ad consolationem suae inopiae aliquid largire debuisset. Sed uir Dei, quia quod tribueret non habebat, 120 aestuare coepit in cogitatione, ne ab eo pauperes uacui exirent. Cui repente ad memoriam rediit, quia Constan- tius presbiter nepos eius equum quem sedere consueuerat uendidisset, atque hoc ipsum pretium in arca sua haberet. Absente igitur eodem nepote suo, accessit ad arcam, et pie 125 uiolentus claustra arcae comminuit, duodecim aureos tulit, eosque indigentibus ut placuit diuisit. 11. Itaque Constantius presbiter reuersus ex opere arcam fractam repperit, et caballi sui pretium quod illic posuerat non inuenit. Coepit magna uoce perstrepere et 130 cum furore nimio clamare : (( Omnes hic uiuunt ; solus ego in hac domo uiuere non possum.)) Ad cuius nimirum uoces aduenit episcopus omnesque qui in eodem episcopio aderant. Cumque cum uir Die locutione blanda temperare uoluisset, coepit ille cum iurgio respondere, dicens : 135 (( Omnes tecum uiuunt ; ego solus hic ante te uiuere non possum. Redde mihi solidos meos. )) 12. Quibus uocibus conmotus episcopus beatae Mariae semper uirginis ecclesiam ingressus est, et eleuatis mani- bus, extenso uestimento, stando coepit exorare, ut ei 140 redderet unde presbiteri furentis insaniam mitigare potuis- set. Cumque subito oculos ad uestimentum suum inter extensa brachia reduxisset, repente in sinu suo duodecim aureos inuenit, ita fulgentes tamquam si ex igne producti hora eadem fuissent. 145 13. Qui mox de ecclesia egressus, eos in sinum furentis presbiteri proiecit, dicens : (( Ecce habes solidos quos quae- sisti. Sed hoc tibi notum sit, quia post mortem meam tu huic ecclesiae episcopus non eris propter auaritiam tuam. )) Ex qua sententiae ueritate collegitur quia eosdem 150 solidos presbiter pro adipiscendo episcopatu praeparabat. Sed uiri Dei sermo praeualuit ; nam isdem Constantius in presbiteratus officio uitam finiuit. 14. Alio item tempore duo ad eum Gothi hospitalitatis gratia uenerunt, qui Rauennam se festinare professi sunt. 155 Quibus ipse paruum uas ligneum uino plenum manu sua praebuit, quod fortasse in prandio itineris habere potuis- sent. Ex quo illi quoadusque Rauennam peruenerunt biberunt ut Gothi. Aliquantis autem diebus in eadem ciuitate morati sunt, et uinum quod a sancto uiro acce- 160 perant cotidie in usum habuerunt. Sicque usque ad eun- dem uenerabilem patrem Ferentis reuersi sunt, ut nullo die cessarent bibere, et tamen eis uinum ex illo uasculo numquam deesset, ac si in illo uase ligneo quod episcopus dederat, uinum non augeretur, sed nasceretur. 165 15. Nuper quoque de eiusdem loci partibus senex qui- dam clericus aduenit, qui ea quae de illo narrat silentio non sunt premenda. Nam dicit quod quodam die ingressus hortum, magna hunc erucae multitudine inuenit esse coopertum. Qui omne holus deperire conspiciens, ad eas- 170 dem erucas conuersus, dixit : (( Adiuro uos in nomine Domini Dei nostri Iesu Christi, recedite hinc, atque haec holera comedere nolite. )) Quae statim ad uiri Dei uerbum ita omnes egressae sunt, ut ne una quidem intra spatium horti remaneret. 175 16. Sed quid mirum quod haec de episcopatus eius tem- pore narramus, quando iam apud omnipotentem Deum ordine simul et moribus creuerat, dum illa magis miranda sint, quae eum hic senex clericus adhuc puerulum fecisse testatur ? Nam ait quod eo tempore quo cum matre sua 180 puer habitabat, egressus hospitio nonnumquam sine linea, crebro etiam sine tunica reuertebatur, quia mox nudum quempiam repperisset, uestiebat hunc, se expo- lians, ut se ante Dei oculos illius mercede uestiret. Quem mater sua frequenter increpare consueuerat, dicens 185 quod iustum non esset ut ipse inops pauperibus uesti- menta largiretur. 17. Quae die quadam horreum ingressa, paene omne triticum, quod sibi in stipendio totius anni parauerat, inuenit a filio suo pauperibus expensum. Cumque semetip- 190 sam alapis pugnisque tunderet, quod quasi anni subsidia perdidisset, superuenit Bonifatius puer Dei, eamque uer- bis qualibus ualuit consolari coepit. Quae cum nihil con- solationis admitteret, hanc rogauit ut ab horreo exire debuisset, in quo ex omni eorum tritico parum quid in- 195 uentum est remansisse. Puer autem Dei sese illic protinus in orationem dedit. Qui post paululum egressus, ad hor- reum matrem reduxit, quod ita tritico plenum inuentum est, sicut plenum ante non fuerat, cum mater illius totius anni sumptus se congregasse gaudebat. Quo uiso mira- 200 culo, conpuncta mater ipsa iam coepit agere ut daret, qui sic celeriter posset quae petisset accipere. 18. Haec itaque in hospitii sui uestibulo gallinas nutrire consueuerat, sed eas ex uicinitate uulpes ueuiens auferebat. Quadam uero die, dum in eodem uestibulo puer 205 Bonifatius staret, uulpes ex more uenit et gallinam abstu- lit. Ipse autem concitus ecclesiam intrauit, et se in ora- tionem prosternens, apertis uocibus dixit : (( Placet tibi, Domine, ut de nutrimento matris meae manducare non possim ? Ecce enim gallinas, quas nutrit, uulpes come- 210 dit. )) Qui ab oratione surgens, ecclesiam egressus est. Mox autem uulpes rediit, gallinam quam ore tenebat dimisit, atque ipsa moriens ante eius oculos in terram cecidit. 19. PETRVS. Valde mirum quod exaudire preces in se sperantium etiam in rebus uilibus dignatur Deus. 215 GREGORIVS. Hoc, Petre, ex magna conditoris nostri dispensatione agitur, ut per minima quae percipimus, spe- rare maiora debeamus. Exauditus namque est in rebus uilibus puer sanctus et simplex, ut in paruis disceret, quantum de Deo praesumere in magnis petitionibus 220 deberet. PETRVS. Placet quod dicis. GREGORIVS. Alius quoque uir uitae uenerabilis in eisdem partibus fuit Fortunatus nomine, Tudertinae ecclesiae antistes, qui in exfugandis spiritibus inmensae uirtutis gratia pollebat, ita ut nonnumquam ab obsessis 5 corporibus legiones daemonum pelleret, et continuae ora- tionis studio intentus obiectas contra se eorum multitu- dines superaret. Huius uiri familiarissimus fuit Iulianus nostrae ecclesiae defensor, qui ante non longum tempus in hac urbe defunctus est. Cuius ego quoque hoc didici 10 relatione quod narro, quia saepe gestis illius ausu familia- ritatis intererat, eiusque post memoriam ad instructionem nostram quasi faui dulcedinem in ore retinebat. 2. Matrona quaedam nobilis in uicinis Tusciae partibus habebat nurum, quae intra breue tempus quo filium eius 15 acceperat, cum eadem socru sua ad dedicationem oratorii beati Sebastiani martyris fuerat inuitata. Nocte uero eadem, qua subsequente die ad dedicationem praedicti oratorii fuerat processura, uoluptate carnis deuicta, a uiro suo sese abstinere non potuit. Cumque, mane facto, 20 conscientiam deterreret perpetrata carnis delectatio, processionem uero imperaret uerecundia, plus erubescens uultum hominum quam Dei iudicium metuens, cum socru sua ad dedicandum oratorium processit. Mox uero reli- quiae beati Sebastiani martyris oratorium sunt ingressae, 25 eandem praedictae matronae nurum spiritus malignus arripuit et coram omni populo uexare coepit. 3. Eiusdem uero oratorii presbiter, dum eam uehemen- tissime uexari conspiceret, ex altari protinus sindonem tulit eamque cooperuit, sed hunc repente simul diabolus 30 inuasit, et quia ultra uires uoluit quicquam praesumere, conpulsus est cognoscere in sua uexatione quid esset. Hii uero qui aderant, puellam in manibus ex oratorio subla- tam ad domum propriam deportauerunt. 4. Cumque hanc antiquus hostis uexatione continua 35 uehementer adtereret, propinqui sui eam carnaliter amantes atque amando persequentes, ad obtinendum salutis remedium maleficis tradiderunt, ut eius animam funditus extinguerent, cuius carni magicis artibus ad tempus prodesse conarentur. Ducta itaque est ad fluuium 40 atque in aquam mersa, ibique diutinis incantationibus agere malefici moliebantur, ut is qui cam inuaserat dia- bolus exiret. Sed miro omnipotentis Dei iudicio, dum peruersa ,arte ab ea unus repellitur, in eam subito legio intrauit. Coepit ex hoc illa tot motibus agitari, tot uoci- 45 bus clamoribusque perstrepere, quot spiritibus tenebatur. 5. Tunc, inito consilio, parentes eius, suae perfidiae culpam fatentes, hanc ad uirum uenerabilem Fortunatum episcopum duxerunt eique reliquerunt. Qua ille suscepta, multis se diebus ac noctibus in orationem dedit, tantoque 50 adnisu precibus incubuit, quanto et in uno corpore contra Se adsistere legionis aciem inuenit. Cum non post multos dies ita sanam atquc incolumem reddidit, ac si in eam ius proprium diabolus numquam habuisset. 6. Alio quoque tempore isdem uir omnipotentis Dei 55 famulus ex obsesso quodam homine inmundum spiritum excussit. Qui malignus spiritus, cum uesperescente iam die secretam ab hominibus horam cerneret, peregrinum quempiam esse se simulans, circuire coepit ciuitatis pla- teas et clamare : (( O uirum sanctum Fortunatum epis- 60 copum ! Ecce quid fecit ? Peregrinum hominem de hospi- tio suo expulit. Quaero ubi requiescere debeam, et in ciuitate eius non inuenio. )) Tunc quidam in hospitio cum uxore sua et paruulo filio ad prunas sedebat, qui, uocem eius audiens et quid ei episcopus fecerit requirens, hunc 65 inuitauit hospitio, sedere secum iuxta prunas fecit. Cumque uicissim aliqua confabularentur, paruulum eius filium isdem malignus Spiritus inuasit atque in eisdem prunis proiecit, ibique mox eius animam excussit. Qui orbatus miser uel quem ipse susceperit, uel quem episco- 70 pus expulisset, agnouit. 7. PETRVS. Quidnam hoc esse dicimus, ut occidendi ausum in eius hospitio antiquus hostis accepcrit, qui hunc, peregrinum aestimans, ad se hospitalitatis gratia uocasset ? 75 GREGORIVS. Multa, Petre, uidentur bona, sed non sunt, quia bono animo non fiunt. Vnde et in euangelio ueritas dicit : <1Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum>1 <1tenebrosum erit,>1 quia cum peruersa est intentio quae prae- cedit, prauum est omne opus quod sequitur, quamuis 80 rectum esse uideatur. Ego namque hunc uirum qui, dum quasi hospitalitatem exhiberet, orbatus est, non pietatis opere delectatum aestimo, sed episcopi derogatione. Nam poena subsequens innotuit, quia praecedens illa susceptio sine culpa non fuit. Sunt namque nonnulli qui idcirco 85 bona facere student, ut gratiam alienae operationis obnu- bilent, nec pascuntur bono quod faciunt, sed laude boni qua ceteros premunt. Qua de re existimo hunc uirum, qui malignum spiritum in hospitalitate suscepit, osten- tationi potius intendisse quam operi, ut meliora quam 90 episcopus fecisse uideretur quatenus ipse susciperet eum quem uir Domini Fortunatus expulisset. PETRVS. Vt dicitur ita est. Nam finis operis probat quod munda intentio in operatione non fuerit. 8. GREGORIVS. Alio autem tempore, dum oculorum 95 quidam lumen amisisset, ad hunc deductus interecssionis eius opem petiit et impetrauit. Nam cum uir Dei, oratione facta, eius oculis signum crucis imprimeret, ab eis pro- tinus, luce reddita, nox caecitatis abscessit. 9. Praeterea equus cuiusdam militis in rabiem fuerat 100 uersus, ita ut a multis uix teneri posset, sed quoscumque potuisset inuadere, eorum membra morsibus dilaniaret. Tunc, utcumque a multis ligatus, ad uirum Dei deductus est. Qui mox eius capiti extensa manu signum crucis edidit, cunctam eius rabiem in mansuetudinem mutauit, 105 ita ut mitior post existeret, quam ante illam uesaniam fuisset. 10. Tunc isdem miles equum suum, quem celerrimo miraculi imperio a sua uesania uidit inmutatum, eidem sancto uiro decreuit offerendum. Quem cum suscipere 110 ille renueret, ipse uero in precibus, ne despiceretur eius oblatio, perseueraret, sanctus uir, mediam duarum par- tium uiam tenens, et petitionem militis audiuit, et munus suscipere pro exhibita uirtute recusauit. Prius namque dignum pretium praebuit, et post equum, qui sibi offere- 115 batur, accepit. Quia enim, si non susciperet eum contris- tari conspexerat, caritate cogente, emit quod necessa- rium non habebat. 11. Neque hoc silere de huius uirtutibus debeo, quod ante dies fere duodecim agnoui. Quidam namque ad me 120 deductus est senex pauper, atque, ut mihi senum conlo- cutio esse semper amabilis solet, studiose hunc unde esset inquisiui. Qui se de Tudertina ciuitate esse respondit. Cui inquam : (( Quaeso te, pater, Fortunatum episcopum nosti ? )) Qui ait : (( Noui, et bene noui. )) Tunc ipse sub- 125 iunxi : (( Dic, rogo, si qua illius miracula cognouisti, et desideranti mihi, qualis uir fuerit, innotesce. )) 12. Qui ait : (( Homo ille longe fuit ab istis hominibus, quos uidemus modo. Nam quiequid ab omnipotente Deo petiit, ita dum peteret impetrauit. Cuius hoc unum narro 130 miraculum, quod ad praesens animo occurrit. Quadam namque die Gothi iuxta Tudertinam ciuitatem uenerunt, qui ad partes Ravennae properabant, sed duos paruos puerulos de possessione abstulerant, quae possessio prae- fatae Tudertinae ciuitati subiacebat. )) 135 13. (( Hoc cum uiro sanctissimo Fortunato nuntiatum fuisset, protinus misit atque eosdem Gothos ad se fecit uocari. Quos blando sermone adloquens, eorum prius stu- duit asperitatem placare et post intulit, dicens : *Quale uultis pretium dabo, et puerulos quos abstulistis reddite, 140 mihique hoc uestrae gratiae munus praebete*. Tunc is qui prior eorum esse uidebatur, respondit dicens : *Quicquid aliud praecipis facere parati sumus, nam istos pueros nul- latenus reddemus. * Cui uenerandus uir blande minatus est, dicens : *Contristas me, et non audis patrem tuum. 145 Noli me contristare, ne non expediat.* Sed isdem Gothus, in cordis sui feritate permanens, negando discessit. )) 14. (( Die uero altera digressurus rursus ad episcopum uenit, quem eisdem uerbis pro praedictis puerulis iterum episcopus rogauit. Cumque ad reddendum nullo modo con- 150 sentire uoluisset, contristatus episcopus dixit : * Scio quia tibi non expedit, quod me contristato discedis. *Quae Gothus uerba despexit, atque ad hospitium reuersus, eosdem pueros de quibus agebatur equis superinpositos cum suis hominibus praemisit. Ipse uero statim ascen- 155 dens equum subsecutus est. Cumque in eadem ciuitate ante beati Petri apostoli ecclesiam uenisset, equo eius pes lapsus est. Qui cum eo corruit, et eius mox coxa con- fracta est, ita ut in duabus partibus os esset diuisum. Tunc leuatus in manibus, reductus ad hospitium est. Qui 160 festinus misit et pueros quos praemiserat reduxit, et uiro uenerabili Fortunato mandauit, dicens : * Rogo te, pater, mitte ad me diaconem tuum.* )) 15. (( Cuius diaconus dum ad iacentem uenisset, pueros, quos redditurum se episcopo omnino negauerat, ad 165 medium deduxit, eosque diacono illius reddidit, dicens : * Vade, et dic domino meo episcopo : quia maledixisti mihi, ecce percussus sum ; sed pueros quos quaesisti recipe, et pro me, rogo, intercede. * Susceptos itaque puerulos ad episcopum diaconus reduxit, cui benedictam aquam uene- 170 rabilis Fortunatus statim dedit, dicens : " Vade citius, et eam super iacentis corpus proice. * perrexit itaquc dia- conus, atque ad Gothum introgressus, benedictam aquam super membra illius aspersit. Res mira et uehementer stupenda ! Mox ut aqua benedicta Gothi coxam contigit, 175 ita omnis fractura solidata cst et saluti pristinae coxa restituta, ut hora eadem de lecto surgeret et ascenso equo ita coeptum iter ageret, ac si nullam umquam laesionem corporis pertulisset. Factumque est ut qui sancto uiro Fortunato pueros cum pretio reddere oboedientia subiec- 180 tus noluit, eos sine pretio poena subactus daret. )) 16. His igitur expletis, studebat adhuc senex de eo et alia narrare. Sed quia nonnulli aderant, ad quos exhor- tandos occupabar, iamque diei tardior bora incubuerat, facta uenerabilis Fortunati diu mihi audire non licuit, 185 quae audire, si liceat, semper uolo. 17. Sed die alio isdem senex rem de illo magis adhuc mirabilem narrauit, dicens : (( In eadem Tudertina urbe Marcellus quidam bonae actionis uir cum duabus soro- ribus suis habitabat. Qui, eueniente molestia corporis, 190 ipso sacratissimo uesperescente iam sabbato paschali defunctus est. Cuius corpus, cum longius esset efferen- dum, die eodem sepeliri non potuit. Cumque mora esset temporis ad explendum debitum sepulturae, sorores eius, morte illius adflictae, cucurrerunt flentes ad uenera- 195 bilem Fortunatum, cique magnis uocibus clamare coepe- runt : " Scimus quia apostolorum uitam tenes, leprosos mundas, caecos inluminas. Veni et ressuscita mortuum nostrum. * Qui mox ut earum fratrem cognouit defunc- tum, flere ipse etiam de morte illius coepit cisque respon- 200 dit, dicens : "Recedite et haec dicere nolite, quia iussio omnipotentis Dei est, cui contrarie nullus hominum potest. " Illis itaque discedentibus, tristis ex morte eius mansit episcopus. ii 18. (( Subsequente autem die dominico ante exurgentis 205 lucis crepusculum, uocatis duobus diaconibus suis, perre- rexit ad domum defuncti, accessit ad locum ubi iacebat corpus exanime, ibique se in orationem dedit. Expleta autem prece, surrexit et iuxta corpus defuncti sedit, non autem grandi uoce defunctum per nomen uocauit, dicens : 210 " Frater Marcelle *. Ille autem ac si leuiter dormiens ad uicinam uocem quamuis modicam fuisset excitatus, sta- tim oculos aperuit, atque ad episcopum respiciens, dixit : " O quid fecisti ? 0 quid fecisti ? * Cui episcopus respondit, dicens : " Quid feci ? * At ille ait : " Duo hesterno die uene- 215 runt, qui me eicientes ex corpore in bonum locum duxe- runt. Hodie autem unus missus est, qui dixit : Reducite eum, quia Fortunatus episcopus in domum illius uenit. * Quibus expletis uerbis, mox ex infirmitate conualuit, et In hac uita diutius mansit. ii 220 19. Nec tamen credendum est quia locum quem acce- perat perdidit, quia dubium non est quod intercessoris sui precibus potuit post mortem melius uiuere, qui et ante mortem studuit omnipotenti Domino placere. Sed cur multa de eius uita dicimus, cum nunc usque ad corpus 225 illius tot uirtutum documenta teneamus ? Daemoniacos quippe absoluere, aegros curare, quotiens ex fide petitur, ut uiuens consueuerat, hoc indesinenter facere et apud mortua ossa sua perseuerat. 20. Sed libet, Petre, adhuc ad Valeriae prouinciae 230 partes narrationis meae uerba reducere, de quibus me eximia ualde miracula ex ore uenerabilis Fortunati, cuius longe superius memoriam feci, contigit audisse. Qui crebro ad me nunc usque ueniens, dum facta mihi ueterum nar- rat, noua refectione me satiat. Quidam namque in eadem prouincia, Martyrius nomine, deuotus ualde omnipotenti Deo famulus fuit, qui hoc de uirtutis suac testimonio signum dedit. Dum qua- dam die fratres illius subcinericium panem fecissent, 5 eique ubliti essent crucis signum inprimere, sicut in hac prouincia crudi panes ligno signari solent, ut per quadras quattuor partiti uideantur, isdem Dei famulus adfuit, eisque referentibus, signatum non fuisse cognouit. Cum- que iam panis ille prunis essct et cineribus coopertus, 10 dixit : (( Quare hunc minime signastis ? ii Qui haec dicens, signum crucis digito contra prunas fecit. Quo signante, protinus inmensum crepitum panis dedit, ac si ingens in ignibus olla crepuisset. Qui dum coctus postmodum fuis- set ab igne subtractus, ea cruce signatus inuentus est, 15 quam non contactus, sed fides fecerat. In eo etiam loco Interorina uallis dicitur, quae a multis uerbo rustico Interocrina nominatur, in qua erat quidam uir uitae ualde admirabilis, nomine Seuerus, ecclesiae beatae Mariae Dei genitricis et semper uirginis 5 sacerdos. Hunc cum quidam paterfamilias ad extremum uenisset diem, missis concite nuntiis, rogauit ut ad se quantocius ueniret, suisque orationibus pro peccatis eius intercederet, ut acta de malis suis paenitentia, solutus culpa ex corpore exiret. Qui uidelicet sacerdos inopinate 10 contigit ut ad putandam uincam esset occupatus, atque ad se uenientibus diceret : (( Antecedite, ecce ego uos subsequor. ii Cumque uideret sibi in codem opere ali- quid superesse, paululum moram fecit, ut opus, quod minimum restabat, expleret. Quo expleto, coepit ad 15 aegrum pergere. Eunti uero in itinere occurrentes hii qui prius uenerant, obuiam facti sunt, dicentes : (( Quare tardasti, pater ? Noli fatigari, quia iam defunctus est. )) Quo audito, ille contremuit, magnisque uocibus se interfectorem illius clamare coepit. 20 2. Flens itaque peruenit ad corpus defuncti, seque coram lecto illius cum lacrimis in terram dedit. Cumque uehementer fleret, in terram caput tunderet, se reum mortis illius clamaret, repente is qui defunctus fuerat animam recepit. Quod dum multi qui circumstabant aspi- 25 cerent, admirationis uocibus emissis, coeperunt amplius prae gaudio flere. Cumque eum requirerent, ubi fuerit uel quomodo redisset, ait : (( Taetri ualde erant homines qui me ducebant, ex quorum ore ac naribus ignis exiebat, quem tolerare non poteram. Cumque per obscura loca me 30 ducerent, subito pulchrae uisionis iuuenis cum aliis nobis euntibus obuiam factus est, qui me trahentibus dixit : (( Reducite illum, quia Seuerus presbiter plangit. Eius enim eum lacrimis Dominus donauit. ii 3. Qui scilicet Seuerus protinus de terra surrexit, eique 35 poenitentiam agenti opem suae intercessionis praebuit. Et dum per dies septem de perpetratis culpis paeniten- tiam aeger rediuiuus ageret, octauo die laetus de corpore exiuit. Perpende, quaeso, hunc de quo loquimur Seuerum quam dilectum Dominus adtendit, quem contristari nec 40 ad modicum pertulit. 4. PETRVS. Admiranda sunt ualde haec, quae me inue- nio nunc usque latuisse. Sed quid esse dicimus, quod tales uiri modo nequeunt inueniri ? GREGORIVS. Ego, Petre, multos tales in hoc saeculo nec 45 modo deesse existimo. Neque enim si talia signa non faciunt, ideo tales non sunt. Vitae namque uera aesti- matio in uirtute est operum, non in ostensione signorum. Nam sunt plerique, qui etsi signa non faciunt, signa tamen facientibus dispares non sunt. 50 5. PETRVS. Vnde mihi, rogo, hoc ostendi potest, quod sint quidam, qui signa non faciunt, et tamen facientibus dissimilcs non sunt ? GREGORIVS. Numquidnam nescis quoniam Paulus apos- tolus Petro apostolorum primo in principatu apostolico 55 frater est ? PETRVS. Scio plane nec dubium est, quia, etsi minimus omnium apostolorum, tamen plus omnibus laborauit. GREGORIVS. Quod bene ipse reminisceris, Petrus in mare pedibus ambulauit, Paulus in mari naufragium per- 60 tulit. En in uno eodemque elemento, ibi Paulus ire cum naui non potuit, ubi Petrus pedibus itei fecit. Aperte igitur constat quia cum utriusque uirtus fuerit dispar in mira- culo, utriusque tamen meritum dispar non est in caelo 6. PETRVS. Placet, fateor, omnino quod dicis. Ecce 65 aperte cognoui quia uita et non signa quaerenda sunt. Sed quoniam ipsa signa quae fiunt, bonae uitae testimo- nium ferunt, quaeso adhuc, si qua sunt, referas, ut esu- rientem mc per exempla bonorum pascas. 7. GREGORIVS. Vellem tibi in laudibus redemptoris de 70 uiri uenerabilis Benedicti miraculis aliqua narrare, sed ad haec explenda hodiernum tempus uideo non posse suflI- cere. Liberius itaque haec loquimur, si aliud exordium sumamus. Fuit uir uitae uenerabilis, gratia Benedictus et nomine, ab ipso pueritiae suae tempore cor gerens senile. Aetatem quippe moribus transiens, nulli animum uoluptati dedit, sed dum in hac terra adhuc esset, quo temporaliter libere 5 uti potuisset, despexit iam quasi aridum mundum cum flore. Qui liberiori genere ex prouincia Nursiae exortus, Romae liberalibus litterarum studiis traditus fuerat. Sed cum in eis multos ire per abrupta uitiorum cerneret, eum, quem quasi in ingressum mundi posuerat, retraxit pedem, 10 ne si quid de scientia eius adtingeret, ipse quoque post- modum in inmane praecipitium totus iret. Despectis itaque litterarum studiis, relicta domo rebusque Patris, soli Deo placere desiderans, sanctae conuersationis habi- tum quaesiuit. Recessit igitur scienter nescius et sapienter 15 indoctus. S. Huius ego omnia gesta non didici, sed pauca quae narro quatuor discipulis illius referentibus agnoui : Cons- tantino scilicet, reuerentissimo ualde uiro, qui ei in monasterii regimine successit ; Valentiniano quoque, qui 20 multis annis Lateranensi monasterio praefuit ; Simplicio, qui congregationem illius post eum tertius rexit ; Hono- rato etiam, qui nunc adhuc cellae eius, in qua prius conuersatus fuerat, praeest. 1. Hic itaquc cum iam relictis litterarum studiis petere deserta decreuisset, nutrix, quae hunc arctius amabat, sola secuta est. Cumque ad locum uenissent, qui Effide dicitur, multisque honestioribus uiris caritate se illic deti- 5 nentibus, in beati Petri ecclesia demorarentur, praedicta nutrix illius ad purgandum triticum ia uicinis mulieribus praestari sibi capisterium petiit, quod super mensam incaute derelictum, casu accidente, fractum est, sicque ut in duabus partibus inueniretur diuisum. Quod mox ut 10 rediens nutrix illius inuenit, uehementissime flere coepit, quia uas quod praestitum acceperat, fractum uidebat. 2. Benedictus autem religiosus et pius puer, cum nutri- cem suam flere conspiceret, eius dolori conpassus, ablatis secum utrisque fracti capisterii partibus, sese cum lacri- 15 mis in orationem dedit. Qui ab oratione surgens, ita iuxta se uas sanum repperit, ut in eo fracturae inueniri uestigia nulla potuissent. Mox autem nutricem suam blande con- solatus, ei sanum capisterium reddidit, quod fractum tulerat. Quae res in loco eodem a cunctis est agnita, atque 20 in tanta admiratione habita, ut hoc ipsum capisterium eius loci incolae in ecclesiae ingressu suspenderent, qua- tenus et praesentes et secuturi omnes agnoscerent, Bene- dictus puer conuersationis gratiam a quanta perfectione coepisset. Quod annis multis illic ante oculos omnium 25 fuit, et usque ad haec Langobardorum tempora super fores ecclesiae pependit. 3. Sed Benedictus, plus appetens mala mundi perpeti quam laudes, pro Deo laboribus fatigari quam uitae huius fauoribus extolli, nutricem suam occulte fugiens, deserti 30 loci secessum petiit, cui Sublacus uocabulum est, qui a Romana urbe quadraginta fere millibus distans, frigidas atque perspicuas emanat aquas. Quae illic uidelicet aqua- rum abundantia in extenso prius lacu collegitur, ad pos- tremum uero in amnem deriuatur. 35 4. Quo dum fugiens pergeret, monachus quidam, Roma- nus nomine, hunc euntem repperit, quo tenderet requisiuit. Cuius cum desiderium cognouisset, et secretum tenuit et adiutorium inpendit, eique sanctae conuersationis habi- tum tradidit, et in quantum licuit ministrauit. Vir autem 40 Dei ad eundem locum perueniens, in arctissimo specu se tradidit, tribusque annis, excepto Romano monacho, hominibus incognitus mansit. 5. Qui uidelicet Romanus non longe in monasterio sub Adeodati patris regula degebat. Sed pie eiusdem patris 45 sui oculis furabatur horas, et quem sibi ad manducandum subripere poterat, diebus certis Benedicto panem ferebat. Ad eundem uero specum a Romani cella iter non erat, quia excelsa desuper rupis eminebat ; sed ex eadem rupe in longissimo fune religatum Romanus deponere panem 50 consueuerat, in qua etiam resti paruum tintinabulum inseruit, ut ad sonum tintinabuli uir Dei cognosceret quando sibi Romanus panem praeberet, quem exiens acciperet. Sed antiquus hostis unius caritati inuidens, alterius refectioni, cum quadam die submitti panem cons- 55 piceret, iactauit lapidem et tintinabulum fregit. Romanus tamen modis congruentibus ministrare non desiit. 6. Cum uero iam omnipotens Deus et Romanum uellet a labore requiescere, et Benedicti uitam in exemplum hominibus demonstrare, ut posita super candelabrum 60 lucerna claresceret, quatenus omnibus qui in domo sunt luceret, cuidam presbitero longius manenti, qui refectio- nem sibi in paschali festiuitate parauerat, per uisum Dominus apparere dignatus est, dicens : (( Tu tibi delicias praeparas, et seruus meus illo in loco fame cruciatur. )) 65 Qui protinus surrexit, atque in ipsa sollemnitate paschali cum alimentis, quae sibi parauerat, ad locum tetendit, et uirum Dei per abrupta montium, per concaua uallium, per defossa terrarum quaesiuit, eumque latere in specu repperit. 70 7. Cumque oratione facta et benedicentes omnipoten- tem Dominum consedissent, post dulcia uitae conloquia is qui aduenerat presbiter dixit : (( Surge, et sumamus cibum, quia hodie Pascha est. ii Cui uir Dei respondit, dicens : (( Scio quod Pascha est, quia uidere te merui. )) 75 Longe quippe ab hominibus positus, quia die eodem pas- chalis esset sollemnitas ignorabat. Venerabilis autem presbiter rursus adseruit, dicens : (( Veraciter hodie resur- rectionis dominicae paschalis dies est. Abstinere tibi minime congruit, quia et ego ad hoc missus sum, ut dona 80 omnipotentis Domini pariter sumamus. )) Benedicentes igitur Deum, sumpserunt cibum. Expleta itaque refec- tione et conloquio, ad ecclesiam presbiter recessit. 8. Eodem quoque tempore hunc in specu latitantem etiam pastores inuenerunt. Quem, dum uestitum pellibus 85 inter frutecta cernerent, aliquam bestiam esse credide- runt, sed cognoscentes Dei famulum, eorum multi ad pietatis gratiam a bestiali mente mutati sunt. Nomen itaque eius pcr uicina loca cunctis innotuit, factumque est ut ex illo iam tempore a multis frequentari coepisset, 90 qui cum ei cibos deferrent corporis, ab eius ore in suo pec- tore alimenta referebant uitae. Quadam uero die, dum solus esset, temptator adfuit. Nam nigra paruaque auis, quae uulgo merola uocatur, circa eius faciem uolitare coepit, eiusque uultui inportune insistere, ita ut capi manu posset, si hanc uir sanctus 5 tenere uoluisset. Sed signo crucis edito, recessit auis. Tanta autem carnis temptatio, aui cadem recedente, se- cuta est, quantam uir sanctus numquam fuerat expertus. Quandam namque aliquando feminam uiderat, quam malignus spiritus ante eius mentis oculos reduxit, tan- 10 toque igne serui Dei animum in specie illius accendit, ut se in eius pectore amoris flamma uix caperet, et iam paene deserere heremum uoluptate uictus deliberaret. 2. Cum subito superna gratia respectus, ad semetipsum reuersus est, atque urticarum et ueprium iuxta densa suc- 15 crescere frutecta conspiciens, exutus indumento, nudum se in illis spinarum aculeis et urticarum incendiis proiecit, ibique diu uolutatus, toto ex eis corpore uulneratus exiit, et per cutis uulnera eduxit a corpore uulnus mentis, quia uoluptatem traxit in dolorem, cumque bene poenaliter 20 arderet foris, extinxit quod inlicite ardebat intus. Vicit itaque peccatum, quia mutauit incendium. 3. Ex quo uidelicet tempore, sicut post discipulis ipse perhibebat, ita in illo est temptatio uoluptatis edomita, ut tale in se aliquid minime sentiret. Coeperunt postmo- 25 dum multi iam mundum relinquere, atque ad eius magis- terium festinare. Liber quippe a temptationis uitio, iure iam factus est uirtutum magister. Vnde et per Moysen praecipitur, ut leuitae a uiginti quinque annis et supra ministrare debeant, ab anno uero quinquagesimo cus- 30 todes uasorum fiant. 4. PETRVS. Iam quidem prolati testimonii mihi ali- quantum intellectus interlucet, sed tamen hoc plenius postulo exponi. GREGORIVS. Liquet, Petre, quod in iuuentute carnis 35 temptatio ferueat, ab anno autem quinquagesimo calor corporis frigescat. Vasa autem sacra sunt fidelium mentes. Electi ergo, cum adhuc in temptatione sunt sub- esse eos ac seruire necesse est, et obsequiis laboribusque fatigari; cum uero iam mentis aetate tranquilla calor 40 recesserit temptationis, custodes uasorum sunt, quia doc- tores animarum fiunt. 5. PETRVS. Fateor, placet quod dicis. Sed quia prolati testimonii claustra reserasti, quaeso ut de uita iusti debeas ea quae sunt inchoata percurrere. GREGORIVS. Recedente igitur temptatione, uir Dei, quasi spinis erutis exculta terra, de uirtutum segete fera- cius fructum dedit. Praeconio itaque eximiae conuersa- tionis celebre nomen eius habebatur. 5 2. Non longe autem monasterium fuit, cuius congre- gationis pater defunctus est, omnisque ex illo congre- gatio ad eundem uenerabilem Benedictum uenit, et magnis precibus, ut eis praeesse deberet, petiit. Qui diu negando distulit, suis illorumque fratrum moribus conue- 10 nire non posse praedixit, sed uictus quandoque precibus, adsensum dedit. 3. Cumque in eodem monasterio regularis uitae cus- todiam teneret, nullique, ut prius, per actus inlicitos in dextram laeuamque partem deflectere a conuersationis 15 itinere liceret, suscepti fratres insane saeuientes semetip- sos prius accusare coeperunt, quia hunc sibi praeesse poposcerant, quorum scilicet tortitudo in norma eius rec- titudinis offendebat. Cumque sibi sub eo conspicerent inlicita non licere et se dolerent adsueta relinquere, 20 durumque esset quod in mente ueteri cogebantur noua meditari, sicut prauis moribus semper grauis est uita bonorum, tractare de eius aliquid morte conati sunt. 4. Qui, inito consilio, uenenum uino miscuerunt. Et cum uas uitreum, in quo ille pestifer potus habebatur, 25 recumbenti patri ex more monasterii ad benedicendum fuisset oblatum, Benedictus, extensa manu, signum cru- cis edidit, et uas quod longius tenebatur eodem signo rupit, sicque confractum est, ac si in illo uase mortis pro cruce lapidem dedisset. Intellexit protinus uir Dei quia 30 potum mortis habuerat, quod portare non potuit signum uitae, atque ilico surrexit, et uultu placido, mente tran- quilla, conuocatos fratres adlocutus est, dicens : (( Miserea- tur uestri, fratres, omnipotens Deus. Quare in me facere ista voluistis? Numquid non prius dixi quia uestris ac 35 meis moribus non conueniret? Ite, et iuxta mores uestros uobis patrem quaerite, quia me post haec habere minime potestis. )) 5. Tunc ad locum dilectae solitudinis rediit, et solus in superni spectatoris oculis habitauit secum. 40 PETRVS. Minus patenter intellego quidnam sit : habi- tauit secum. GREGORIVS. Si sanctus uir contra se unanimiter cons- pirantes suaeque conuersationi longe dissimiles, coactos diu sub se tenere uoluisset, fortasse sui uigoris usum et 45 modum tranquillitatie excederet, atque a contempla- tionis luminc mentis suae oculum declinasset, dumque cotidie illorum incorrectione fatigatus minus curaret sua, et se forsitan relinqueret, et illos non inueniret. Nam quo- tiens per cogitationis motum nimiae extra nos ducimur, 50 et nos sumus, et nobiscum non sumus, quia nosmetipsos minime uidentes per alia uagamur. 6. An illum secum fuisse dicimus, qui in longinquam regionem abiit, portionem quam acceperat consumpsit, uni in ea ciuium adhaesit, porcos pauit, quos et mandu- 55 care siliquas uideret et esuriret ? Qui tamen, cum post- modum coepit cogitare bona quae perdidit, scriptum de illo est : <1In se reuersus, dixit :>1 (( <1Quanti mercenarii in domo>1 <1patris mei abundant panibus.>1 ii Si igitur secum fuit, unde ad se rediit ? 60 7. Hunc ergo uenerabilem uirum secum habitasse dixe- rim, quia in sua semper custodia circumspectus, ants oculos conditoris se semper aspiciens, se semper exami- nans, extra se mentis suae oculum non deuulgauit. 8. PETRVS. Quid ergo quod de Petro apostolo scrip- 65 tum est, dum de carcere ab angelo eductus fuisset : <1Qui>1 <1ad se reuersus, dixit :>1 (( <1Nunc scio uere quia misit Dominus>1 <1angelum suum, et eripuit me de manu rerodis et de omni>1 <1expectatione plebis Iudaeorum>1 )) ? 9- GREGORIVS. Duobus modis, Petre, extra nos duci- 70 mur, quia aut per cogitationis lapsum sub nosmetipsos recidimus, aut per contemplationis gratiam super nosme- tipsos leuamur. Ille itaque qui porcos pauit, uagatione mentis et inmunditia sub semetipso cecidit, iste uero quem angelus soluit eiusque mentem in extasi rapuit, 75 extra se quidem, sed super semetipsum fuit. Vterque ergo ad se rediit, quando et ille ab errore operis se collegit ad cor, et iste a contemplationis culmine ad hoc rediit, quod intellectu communi et prius fuit. Venerabilis igitur Bene- dictus in illa solitudine habitauit secum, in quantum se 80 intra cogitationis claustra custodiuit. Nam quotiens- cumque hunc contemplationis ardor in altum rapuit, se procul dubio sub se reliquit. 10. PETRVS. Patet quod dicis. Sed quaeso respondeas, si deserere fratres debuit, quos semel suscepit. 85 GREGORIVs. Vt ego, Petre, existimo, ibi adunati aequa- nimiter portandi sunt mali, ubi inueniuntur aliqui qui adiuuentur boni. Nam ubi omnimodo fructus de bonis deest, fit aliquando de malis labor superuacuus, maxime si e uicino causae subpetant, quae fructum Deo ualcant 90 ferre meliorem. Vir itaque sanctus propter quem custo- diendum staret, qui omnes unanimiter se persequentes cerneret ? 11. Et saepe agitur in animo perfectorum, quod silen- tio praetereundum non est, quia cum laborem suum sine 95 fructu esse considerant, in loco alio ad laborem cum fructu migrant. Vnde ille quoque egregius praedicator, qui <1dis->1 <1solui>1 cupit <1et cum Christo esse>1 cui <1uiuere Christus est et>1 <1mori lucrum,>1 qui certamina passionum non solum ipse appetit, sed ad toleranda haec et alios accendit, Damasci 100 persecutionem passus, ut potuisset euadere, murum funem sportamque quaesiuit, seque latenter deponi, uoluit. Numquidnam Paulum mortem dicimus timuisse, quam se ipse pro Iesu amore testatur appetere ? Sed cum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret et 105 grauem laborem, ad laborem se alibi cum fructu seruauit. Fortis etenim praeliator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quaesiuit. 12. Vnde isdem quoque uenerabilis Benedictus, si libenter audis, citius agnoscis, quia uiuus ipse indociles 110 deseruit, quantos in locis aliis ab animae morte sucitauit. PETRVS. Ita esse ut doces, et manifesta ratio et pro- latum congruum testimonium declarat. Sed quaeso ut de uita tanti patris ad narrationis ordinem redeas. 13- GREGORIVS. Cum sanctus uir in eadem solitudine 115 uirtutIbus signisque succresceret, multi ab eo in loco eodem ad omnipotentis Dei sunt seruitium congregati, ita ut illic duodecim monasteria cum omnipotentis Iesu Christi Domini opitulatione construeret, in quibus sta- tutis patribus duodenos monachos deputauit, paucos 120 uero secum retinuit, quos adhuc in sua praesentia aptius erudiri iudicauit. 14. Coepere etiam tunc ad eum Romanae urbis nobiles et religiosi concurrere, suosque ei filios omnipotenti Domino nutriendos dare. Tunc quoque bonae spei suas 125 soboles Euthicius Maurum, Tertullus uero patricius Pla- cidum tradidit. E quibus Maurus iuuenior, cum bonis polleret moribus, magistri adiutor coepit existere, Placi- dus uero puerilis adhuc indolis annos gerebat. In uno autem ex eis monasteriis quae circum- quaquc construxerat, quidam monachus erat qui ad ora- tionem stare non poterat, sed mox ut se fratres ad ora- tionis studium inclinassent, ipse egrediebatur foras et 5 mente uaga terrena aliqua et transitoria agebat. Cumque ab abbate suo saepius fuisset admonitus, ad uirum Dei deductus est, qui ipse quoque eius stultitiam uehementer increpauit, et ad monasterium reuersus uix duobus die- bus uiri Dei admonitionem tenuit, nam die tertio ad 10 usum proprium reuersus, uagari tempore orationis coepit. 2. Quod cum seruo Dei ab eodem monasterii patre, quem constituerat, nuntiatum fuisset, dixit : (( Ego uenio, eumque per memetipsum emendo. ii Cumque uir Dei uenisset in eodem monasterio, et constituta hora, expleta 15 Psalmodia, sese fratres in orationem dedissent, aspexit quod eundem monachum, qui manere in oratione non poterat, quidam niger puerulus per uestimenti fimbriam foras trahebat. Tunc eidem Patri monasterii Pompeiano nomine et Mauro Dei famulo secreto dixit : (( Numquid 20 non aspicitis quis est qui istum monachum foras trahit ? i). Qui respondentes dixerunt : a Non ii. Quibus ait : u Ore- mus, ut uos etiam uideatis quem iste monachus sequitur. ii Cumque per biduum esset oratum, Maurus monachus uidit, Pompeianus autem eiusdem monasterii pater uidere 25 non potuit. 3. Die igitur alia, expleta oratione, uir Dei, oratorium egressus, stantem foris monachum repperit, quem pro caecitate cordis sui uirga percussit. Qui ex illo die nihil persuasionis ulterius a nigro iam puerulo pertulit, sed ad 30 orationis studium inmobilis permansit, sicque antiquus hostis dominari non ausus est in eius cogitatione, ac si ipse percussus fuisset ex uerbere. Ex his autem monasteriis, quae in eodem loco con- struxerat, tria sursum in rupibus montis erant, et ualde erat fratribus laboriosum semper ad lacum descendere, ut aquam haurire debuissent, maxime quia ex deuexo mon- 5 tis latere erat graue descendentibus in timore periculum. Tunc collecti fratres ex eisdem tribus monasteriis ad Dei famulum Benedictum uenerunt, dicentes : (( Laboriosum nobis est propter aquam cotidie usque ad lacum descen- dere, et idcirco necesse est ex eodem loco monasteria 10 mutari. ii 2. Quos blande consolatus dimisit, et nocte eadem cum paruo puerulo nomine Placido, cuius superius memoriam feci, eiusdem montis ascendit rupem, ibique diutius orauit, et oratione conpleta, tres petras in loco eodem pro 15 signo posuit, atque ad suum, cunctis illic nescientibus, monasterium rediit. 3. Cumque die alio ad eum pro necessitate aquae prae- dicti fratres redissent, dixit : (( Ite, et rupem illam, in qua tres super inuicem positas petras inuenitis, in modico 20 cauate. Valet enim omnipotens Deus etiam in illo montis cacumine aquam producere, ut uobis laborem tanti iti- neris dignetur auferre. )) Qui euntes rupem montis, quam Benedictus praedixerat, iam sudantem inuenerunt, cum- que in ea concauum locum fecissent, statim aqua reple- 25 tus est, quae tam sufficienter emanauit, ut nunc usque ubertim defluat atque ab illo montis cacumine usque ad inferiora deriuetur. Alio quoque tempore Gothus quidam pauper spi- ritu ad conuersationem uenit, quem uir Domini Benedic- tus libentissime suscepit. Quadam uero die ei dari ferra- mentum iussit, quod a falcis similitudine falcastrum uoca- 5 tur, ut de loco quodam uepres abscideret, quatenus illic fieri hortus deberet. Locus autem ipse, quem mundandum Gothus susceperat, super ipsam laci ripam iacebat. Cum- que Gothus isdem densitatem ueprium totius uirtutis adnisu succideret, ferrum de manubrio prosiliens in lacum 10 cecidit, ubi scilicet tanta erat aquarum profunditas, ut spes requirendi ferramenti nulla iam esset. 2. Itaque, ferro perdito, tremebundus ad Maurum monachum cucurrit Gothus, damnum quod fecerat nun- tiauit, et reatus sui egit paenitentiam. Quod Maurus 15 quoque monachus mox Benedicto Dei famulo curauit indi- care. Vir igitur Domini Benedictus haec audiens accessit ad locum, tulit de manu Gothi manubrium et misit in lacum, et mox ferrum de profundo rediit atque in manu- brium intrauit. Qui statim ferramentum Gotho reddidit, 20 dicens : (( Ecce, labora, et noli contristari. ii Quadam uero die, dum isdem uenerabilis Bene- dictus in cella consisteret, praedictus Placidus puer sancti uiri monachus ad hauriendam de lacu aquam egressus est. Qui uas, quod tenuerat, in aqua incaute submittens, ipse 5 quoque cadendo secutus est. Quem mox unda rapuit, et paene in unius sagittae cursum a terra introrsus traxit. Vir autem Dei intra cellam positus hoc protinus agnouit et Maurum festine uocauit, dicens : (( Frater Maure, curre, quia puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in 10 lacum cecidit, iamque eum longius unda trahit. ii 2. Res mira et post Petrum apostolum inusitata : bene- dictione etenim postulata atque percepta, ad patris sui imperium concitus perrexit Maurus, atque usque ad eum locum, quo ab unda ducebatur puer, per terram se ire 15 existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenuit, rapido quoque cursu rediit. Qui mox ut terram tetigit, ad se reuersus post terga respexit, et quia super aquas cucurrisset agnouit, et quod praesumere non potuisset ut fieret, miratus extremuit factum. 20 3. Reuersus ad patrem, rem gestam retulit. Vir autem uenerabilis Benedictus hoc non suis meritis, sed oboe- dientiae illius deputare coepit. At contra Maurus pro solo eius imperio factum dicebat, seque conscium in illa uir- tute non esse, quam nesciens fecisset. Sed in hac humili- 25 tatis mutuae amica contentione accessit arbiter puer qui ereptus est. Nam dicebat : (( Ego cum exaqua traherer, super caput meum abbatis melotem uidebam, atque ipsum me ex aquis educere considerabam. )) 4. PETRVS. Magna sunt ualde quae narras et multo- 30 rum aedificationi profutura. Ego autem boni uiri mira- cula quo plus bibo, plus sitio. GREGORIVS. Cum iam loca eadem in amore Dei Domini Iesu Christi longe lateque feruescerent, saecu- larem uitam multi relinquerent, et sub leni redemptoris iugo ceruicem cordis edomarent, sicut mos prauorum est 5 inuidere aliis uirtutis bonum, quod ipsi habere non appe- tunt, uicinae ecclesiae presbiter Florentius nomine, huius nostri subdiaconi Florentii auus, antiqui hostis malitia perculsus, sancti uiri studiis coepit aemulari, eius quoque conuersationi derogare, quosque etiam posset ab illius 10 uisitatione conpescere. 2. Cumque se iam conspiceret eius prouectibus obuiare non posse, et conuersationis illius opinionem crescere, atque multos ad statum uitae melioris ipso quoque opi- nionis eius praeconio indesinenter uocari, inuidiae facibus 15 magis magisque succensus deterior fiebat, quia conuer- sationis illius habere appetebat laudem, sed habere lau- dabilem uitam nolebat. Qui eiusdem inuidiae tenebris caecatus, ad hoc usque perductus est, ut seruo omni- potentis Domini infectum ueneno panem quasi pro bene- 20 dictione transmitteret. Quem uir Dei cum gratiarum actione suscepit, sed eum, quae pestis lateret in pane, 3. Ad horam uero refectionis illius ex uicina silua coruus uenire consueuerat et panem de manu eius acci- 25 pere. Qui cum more solito uenisset, panem, quem pres- biter transmiserat uir Dei ante coruum proiecit, eique praecepit, dicens : (( In nomine Iesu Christi Domini, tolle hunc panem, et tali eum in loco proice, ubi a nullo homine possit inueniri. )) Tunc coruus, aperto ore, expansis alis, 30 circa eundem panem coepit discurrere atque crocitare, ac si aperte diceret, et oboedire se uelle, et tamen iussa inplere non posse. Cui uir Dei iterum atque iterum praeci- piebat, dicens : (( Leua, leua securus, atque ibi proice, ubi inueniri non possit. )) Quem diu demoratus quandoque 35 coruus momordit, leuauit et recessit. Post trium uero horarum spatium abiecto pane rediit, et de manu hominis Dei annonam, quam consueuerat, accepit. 4. Venerabilis autem pater contra uitam suam inar- descere sacerdotis animum uidens, illi magis quam sibi 40 doluit. Sed praedictus Florentius, quia magistri corpus necare non potuit, se ad extinguendas discipulorum ani- mas accendit, ita ut in horto cellae, cui Benedictus inerat, ante eorum oculos nudas septem puellas mitteret, quae coram eis, sibi inuicem manus tenentes et diutius ludentes, 45 illorum mentem ad peruersitatem libidinis inflammarent. 5. Quod sanctus uir de cella conspiciens, lapsumque adhuc tenerioribus discipulis pertimescens, idque pro sua solius fieri persecutione pertractans, inuidiae locum dedit, atque oratoria cuncta, quae construxerat, sub statutis 50 praepositis, adiunctis fratribus, ordinauit, et paucis secum monachis ablatis, habitationem mutauit loci. 6. Moxque uir Dei eius odia humiliter declinauit, hunc omnipotens Deus terribiliter percussit. Nam cum prae- dictus presbiter, stans in solario, Benedictum discessisse 55 cognosceret et exultaret, perdurante inmobiliter tota domus fabrica, hoc ipsum in quo stabat solarium cecidit, et Benedicti hostem conterens extinxit. 7. Quod uiri Dei discipulus Maurus nomine statim uenerabili patri Benedicto, qui adhuc a loco eodem uix 60 decem millibus aberat, aestimauit esse nuntiandum, dicens : (( Reuertere, quia presbiter, qui te persequebatur, extinctus est. )) Quod uir Dei Benedictus audiens, sese in grauibus lamentis dedit, uel quia inimicus occubuit, uel quia de inimici morte discipulus exultauit. Qua de re 65 factum est, ut eidem quoque discipulo paenitentiam indi- ceret, quod mandans talia gaudere de inimici interitu praesumpsisset. 8. PETRVS. Mira sunt et multum stupenda quae dicis. Nam in aqua ex petra producta Moysen, in ferro uero 70 quod ex profundo aquae rediit Heliseum, in aquae itinere Petrum, in corui oboedientia Heliam, in luctu autem mortis inimici Dauid uideo. Vt perpendo, uir iste spiritu iustorum omnium plenus fuit. 9. GREGORIVS. Vir Domini Benedictus, Petre, unius 75 spiritum habuit, qui per concessae redemptionis gratiam electorum corda omnium inpleuit. De quo Iohannes dicit : <1Erat lux uera, quae inluminat omnem hominem uenientem>1 <1in hunc mundum,>1 et de quo rursus scriptum est : <1De pleni->1 <1tudine eius nos omnes accepimus.>1 Nam sancti Dei homines tradere. Ille autem signa uirtutis dedit subditis, qui se daturum signum Ionae promisit inimicis, ut coram super- bis mori dignaretur, coram humilibus resurgere, quatenus et illi uiderent quod contemnerent, et isti quod uenerantes 85 amare debuissent. Ex quo mysterio actum est ut, dum superbi aspiciunt despectum mortis, humiles contra mor- tem acciperent gloriam potestatis. 10. PETRVS. Quaeso te, post haec, ad quae loca uir sanctus migrauerit, uel si aliquas in eis uirtutes osten- 90 derit, innotesce. GREGORIVS. Sanctus uir ad alia demigrans, locum, non hostem mutauit. Nam tanto post grauiora praelia pertu- lit, quanto contra se aperte pugnantem ipsum magistrum malitiae inuenit. Castrum namque, quod Casinum dicitur, 95 in excelsi montis latere situm est. Qui uidelicet mons distenso sinu hoc idem castrum recipit, sed per tria millia in altum se subrigens, uelut ad aera cacumen tendit. Vbi uetustissimum fanum fuit, in quo ex antiquorum more gentilium ab stulto rusticorum populo Apollo colebatur. 100 Circumquaque etiam in cultu daemonum luci succre- uerant, in quibus adhuc eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat. 11. Ibi itaque uir Dei perueniens, contriuit idolum, subuertit aram, succidit lucos, atque in ipso templo Apol- 105 linis oraculum beati Martini, ubi uero ara eiusdem Apol- linis fuit, oraculum sancti construxit Iohannis, et commo- rantem circumquaque multitudinem praedicatione con- tinua ad fidem uocabat. 12. Sed haec antiquus hostis tacite non ferens, non 110 occulte uel per somnium, sed aperta uisione eiusdem patris se oculis ingerebat, et magnis clamoribus uim se perpeti conquerebatur, ita ut uoces illius etiam fratres audirent, quamuis imaginem minime cernerent. Vt enim discipulis suis uenerabilis pater dicebat, corpo- 115 ralibus eius oculis isdem antiquus hostis teterrimus et succensus apparebat, qui in eum ore oculisque flamman- tibus saeuire uidebatur. Iam uero quae diceret audiebant omnes. Prius enim hunc uocabat ex nomine. Cui cum uir Dei minime responderet, ad eius mox contumelias erum- 120 pebat. Nam cum clamaret, dicens : (( Benedicte, Bene- dicte)), et eum sibi nullo modo respondere conspiceret, protinus adiungebat : (( Maledicte, non Benedicte, quid mecum habes, quid me persequeris ? )) 13. Sed iam nunc expectanda sunt contra Dei famulum 125 antiqui hostis noua certamina. Cui pugnas quidem uolens intulit, sed occasiones uictoriae ministrauit inuitus. Quadam die, dum fratres habitacula eiusdem cellae construerent, lapis in medio iacebat, quem in aedi- ficio leuare decreuerunt. Cumque eum duo uel tres mouere non possent, plures adiuncti sunt, sed ita inmobilis man- 5 sit, ac si radicitus in terra teneretur, ut palam daretur intellegi, quod super eum ipse per se antiquus hostis sede- ret, quem tantorum uirorum manus mouere non possent. Difficultate igitur facta, ad uirum Dei missum est ut ueni- ret, orando hostem repelleret, ut lapidem leuare potuis- 10 sent. Qui mox uenit, orationem faciens benedictionem dedit, et tanta lapis celeritate leuatus est, ac si nullum prius pondus habuisset. Tunc in conspectu uiri Dei placuit ut in loco eodem terram foderent. Quam dum fodiendo altius penetrarent, aereum illic idolum fratres inuenerunt. Quo ad horam casu in coquina proiecto, exire ignis repente uisus est 5 atque in cunctorum monachorum oculis, quia omne eius- dem coquinae aedificium consumeretur, ostendit. 2. Cumque iaciendo aquam et ignem quasi extinguendo perstreperent, pulsatus eodem tumultu uir Domini adue- nit. Qui eundem ignem in oculis fratrum esse, in suis 10 uero non esse considerans, caput protinus in orationem flexit, et eos quos phantastico repperit igne deludi, reuo- cauit fratres ad oculos suos, ut et sanum illud coquinae aedificium adsistere cernerent, et flammas, quas antiquus hostis finxerat, non uiderent. Rursum dum fratres parietem, quia res ita exige- bat, paulo altius aedificarent, uir Dei in orationis studio intra cellulae suae claustra morabatur. Cui antiquus hos- tis insultans apparuit, et quia ad laborantes fratres per- 5 geret indicauit. Quod uir Dei per nuntium celerrime fra- tribus indicauit, dicens : (( Fratres, caute uos agite, quia ad uos hac hora malignus spiritus uenit. )) Is qui mandatum detulit uix uerba conpleuerat, et malignus spiritus eun- dem parietem, qui aedificabatur, euertit, atque unum 10 puerulum monachum, cuiusdam curialis filium, oppri- mens, ruina conteruit. Contristati omnes ac uehementer adflicti, non damno parietis, sed contritione fratris. Quod uenerabili patri Benedicto studuerunt celeriter cum graui luctu nuntiare. 15 2. Tunc isdem pater ad se dilaceratum puerum deferri iubet. Quem portare non nisi in sago potuerunt, quia conlapsi saxa parietis eius non solum membra, sed etiam ossa contriuerant. Eumque uir Dei praecepit statim in cella sua in psyatio, quod uulgo matta uocatur, quo 20 orare consueuerat, proici, missisque foras fratribus cellam clausit. Qui orationi instantius quam solebat incubuit. Mira res : hora eadem hunc incolumem atque ut prius ualentem ad eundem iterum laborem misit, ut ipse quoque parietem cum fratribus perficeret, de cuius se interitu 25 antiquus hostis Benedicto insultare credidisset. 3. Coepit uero inter ista uir Dei etiam prophetiae spi- ritu pollere, uentura praedicere, praesentibus absentia nuntiare. Mos etenim cellae fuit, ut quotiens ad responsum aliquod egrederentur fratres, cibum potumque extra cel- lam minime sumerent. Cumque hoc de usu regulae sollicite seruaretur, quadam die ad responsum fratres egressi sunt, 5 in quo tardiori conpulsi sunt hora demorari. Qui manere iuxta religiosam feminam nouerant, cuius ingressi habi- taculum sumpserunt cibum. 2. Cumque iam tardius ad cellam redissent benedic- tionem patris ex more petierunt. Quos ille protinus per- 10 contatus est, dicens : (( Vbi comedistis ? )) Qui responde- runt, dicentes : (( Nusquam )). Quibus ille ait : (( Quare ita mentimini ? Numquid illius talis feminae habitaculum non intrastis ? Numquid hos atque illos cibos non acce- pistis ? Numquid tot calices non bibistis ? )) Cumque eis 15 uenerabilis pater et hospitium mulieris et genera cibo- rum et numerum potionum diceret, recognoscentes cuncta quae egerant, ad cius pedes tremefacti ceciderunt, se deliquisse confessi sunt. Ipse autem protinus culpam pepercit, perpendens quod in eius absentia ultra non 20 facerent, quem praesentem sibi esse in spiritu scirent. Frater quoque Valentiniani eius monachi, cuius superius memoriam feci, uir erat laicus, sed religiosus. Qui, ut serui Dei orationem perciperet et germanum fra- trem uideret, annis singulis de loco suo ad cellam ieiunus 5 uenire consueuerat. Quadam igitur die, dum iter ad monasterium faceret, sese illi alter uiator adiunxit, qui sumendos in itinere portabat cibos. Cumque iam hora tardior excreuisset, dixit : (( Veni, frater, sumamus cibum, ne lassemur in uia. )) Cui ille respondit : (( Absit, frater, 10 non facio, quia ad uenerabilem patrem Benedictum ie- iunus semper uenire consueui. )) Quo responso percepto, ad horam conuiator conticuit. 2. Sed cum post haec aliquantum itineris spatium egis- sent, rursus admonuit ut manducarent. Consentire noluit, 15 qui ieiunus peruenire decreuerat. Tacuit quidem qui ad manducandum inuitauerat, et cum eo ieiunus adhuc per- gere ad modicum consensit. Cumque et iter longius age- rent, et eos tardior hora fatigaret ambulantes, inuenerunt in itinere pratum et fontem et quaeque poterant ad refi- 20 ciendum corpus delectabilia uideri. Tunc conuiator ait : (( Ecce aqua, ecce pratum, ecce amoenus locus, in quo possumus refici et parum quiescere, ut ualeamus iter nos- trum postmodum incolumes explere. ii Cum igitur et uerba auribus et loca oculis blandirentur, hac tertia admoni- 25 tione persuasus, consensit et comedit. 3. Vespertina uero hora peruenit ad cellam. Praesen- tatus autem uenerabili Benedicto patri, sibi orationem petiit. Sed mox ei uir sanctus hoc quod in uia egerat inproperauit, dicens : (( Quid est, frater ? Malignus hostis, 30 qui tibi per conuiatorem tuum locutus est, semel tibi per- suadere non potuit, secundo non potuit, ad tertium per- suasit, et te ad hoc quod uoluit superauit. ii Tunc ille rea- tum infirmae suae mentis agnoscens, eius pedibus prouo- lutus, tanto magis coepit culpam deflere et erubescere, 35 quanto se cognouit etiam absentem in Benedicti patris oculis deliquisse. 4. PETRVS. Ego sancti uiri praecordiis Helisei spiritum uideo inesse, qui absenti discipulo praesens fuit. GREGORIVS. Oportet, Petre, ut interim sileas, quatenus 40 adhuc maiora cognoscas. Gothorum namque temporibus, cum rex eorum Totila sanctum uirum prophetiae habere spiritum audis- set, ad eius monasterium pergens, paulo longius substitit eique se uenturum esse nuntiauit. Cui dum protinus man- 5 datum de monasterio fuisset, ut ueniret, ipse, sicut per- fidae mentis fuit, an uir Domini prophetiae spiritum habe- ret, explorare conatus est. Quidam uero eius spatarius Riggo dicebatur, cui calciamenta sua praebuit, eumque indui regalibus uestibus fecit, quem quasi in persona sua 10 pergere ad Dei hominem praecepit. In cuius obsequio tres, qui sibi prae caeteris adhaerere consueuerant, comites misit, scilicet Vult, Ruderic et Blidin, ut ante serui Dei oculos ipsum esse regem Totilam simulantes, eius lateri obambularent. Cui alia quoque obsequia atque spatarios 15 praebuit, ut tam ex eisdem obsequiis quam ex purpureis uestibus rex esse putaretur. 2. Cumque isdem Riggo decoratus uestibus, obsequen- tum frequentia comitatus, monasterium fuisset ingressus, uir Dei eminus sedebat. Quem uenientem conspiciens, 20 cum iam ab eo audiri potuisset, clamauit, dicens : (( Pone, fili, pone hoc quod portas. Non est tuum. ii Qui Riggo pro- tinus in terram cecidit, et quia tanto uiro inludere prae- sumpsisset expauit, omnesque, qui cum eo ad Dei homi- nem ueniebant, terrae consternati sunt. Surgentes autem 25 ad eum propinquare minime praesumpserunt, sed ad suum regem reuersi, nuntiauerunt trepidi in quanta uelocitate fuerant deprehensi. Tunc per se isdem Totila ad Dei hominem accessit. Quem cum longe sedentem cerneret, non ausus accedere, sese in terram dedit. Cui dum uir Dei bis et ter diceret : (( Surge ii, sed ipse ante eum erigi de terra non auderet, 5 Benedictus, Iesu Christi Domini famulus, per semetipsum dignatus est accedere ad regem prostratum. Quem de terra leuauit, de suis actibus increpauit, atque in paucis sermo- nibus cuncta quae illi erant uentura praenuntiauit, dicens : (( Multa mala facis, multa fecisti. Iam aliquando ab ini- 10 quitate conpescere. Et quidem Romam ingressurus es, mare transiturus, nouem annis regnas, decimo morieris. )) 2. Quibus auditis, rex uehementer territus, oratione petita, recessit, atque ex illo iam tempore minus crudelis fuit. Cum non multo post Romam adiit, ad Siciliam per- 15 rexit, anno autem regni sui decimo omnipotentis Dei iudicio regnum cum uita perdidit. 3. Praeterea antistes Canusinae ecclesiae ad eundem Domini famulum uenire consueuerat, quem uir Dei pro uitae suae merito uaide diligebat. Is itaque, dum cum illo 20 de ingressu regis Totilae et Romanae urbis perditione colloquium haberet, dixit : (( Per hunc regem ciuitas ista destruetur, ut iam amplius non habitetur. )) Cui uir Domini respondit : (( Roma a gentibus non exterminabitur, sed tempestatibus, coruscis et turbinibus ac terrae motu fati- 25 gata, marcescet in semetipsa. )) Cuius prophetiae mysteria nobis iam facta sunt luce clariora, qui in hac urbe disso- luta moenia, euersas domus, destructas ecclesias turbine cernimus, eiusque aedificia, longo senio lassata, quia rui- nis crebrescentibus prosternantur uidemus. 80 4. Quamuis hoc Honoratus eius discipulus, cuius mihi relatione conpertum est, nequaquam ex ore illius audisse se perhibet, sed quia hoc dixerit, dictum sibi a fratribus fuisse testatur. Eodem quoque tempore quidam Aquinensis eccle- siae clericus daemonio uexabatur, qui a uenerabiii uiro Constantio, ecclesiae eius antistite, per multa fuerat mar- tyrum loca transmissus, ut sanari potuisset. Sed sancti 5 Dei martyres noluerunt ei sanitatis donum tribuere, ut quanta esset in Benedicto gratia demonstrarent. Ductus itaque est ad omnipotentis Dei famulum Benedictum, qui Iesu Christo Domino preces fundens, antiquum hostem de obsesso homine protinus expulit. Cui sanato praecepit, 10 dicens : (( Vade, et post haec carnem non comedas, ad sacrum uero ordinem numquam accedere praesumas. Quacumque autem dic sacrum ordinem tenerare prae- sumpseris,, statim iuri diaboli iterum manciparis. )) 2. Discessit igitur clericus sanus et sicut terrere solet 15 animum poena recens, ea quae uir Dei praeceperat interi custodiuit. Cum uero post annos multos omnes priores illius de hac luce migrassent, et minores suos sibime superponi in sacris ordinibus cerneret, uerba uiri Dei quasi ex longo tempore oblitus postposuit, atque ad sacrum 20 ordinem accessit. Quem mox is qui reliquerat diabolus tenuit, eumque uexare, quousque animam eius excutere non cessauit. 3. PETRVS. Iste uir diuinitatis, ut uideo, etiam secreta penetrauit, qui perspexit hunc clericum idcirco diabolo 25 traditum, ne ad sacrum ordinem accedere auderet. GREGORIVS. Quare diuinitatis secreta non nosset, qui diuinitatis praecepta seruaret, cum scriptum sit :<1Qui adhaeret Domino, unus spiritus est ?>1 4. PETRVS. Si unus fit cum Domino spiritus, qui Do 30 mino adhaeret, quid est quod iterum isdem egrogius praedicator dicit : <1Quis nouit sensum Domini aut quis>1 <1consiliarius eius fuit ?>1 Valde enim esse inconueniens uide- tur, eius sensum, cum quo unum factus fuerit, ignorare. 5. GREGORIVS. Sancti uiri, in quantum cum Domino 35 unum sunt, sensum Domini non ignorant. Nam isdem quoque apostolus dicit : <1Quis enim scit hominum, quae>1 <1sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? Ita>1 <1et quae Dei sunt, nemo cognouit, nisi spiritus Dei.>1 Qui, ut se ostenderet nosse quae Dei sunt, adiunxit : <1Nos autem>1 40 <1non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex>1 <1Deo est.>1 Hinc iterum dicit : <1Quod oculus non uidit, nec>1 <1auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praepa->1 <1rauit Deus diligentibus se, nobis autem reuelauit per spiri->1 <1tum suum.>1 45 6. PETRVS. Si ergo eidem apostolo ea quae Dei sunt per Dei spiritum fuerant reuelata, quomodo super hoc quod proposui praemisit, dicens : O <1altitudo diuitiarum sapien->1 <1tiae et scientiae Dei. Quam inconprehensibilia sunt iudicia>1 <1eius, et inuestigabiles uiae eius ?>1 Sed rursum mihi haec 50 dicenti alia suboritur quaestio. Nam Dauid propheta Domino loquitur, dicens : <1In labiis meis pronuntiaui>1 <1omnia iudicia oris tui.>1 Et cum minus sit nosse quam etiam pronuntiare, quid est quod Paulus inconprehensibilia esse Dei iudicia asserit, Dauid autem haec se omnia non solum 55 nosse, sed etiam in labiis pronuntiasse testatur ? 7. GREGORIVS. Ad utraque haec tibi superius sub bre- uitate respondi, dicens quod sancti uiri, in quantum cum Domino sunt, sensum Domini non ignorant. Omnes enim qui deuote Dominum sequuntur, etiam deuotione cum 60 Deo sunt, et adhuc carnis corruptibilis pondere grauati, cum Deo non sunt. Occulta itaque Dei iudicia, in quantum coniuncti sunt, sciunt ; in quantum disiuncti sunt, nes- ciunt. Quia enim secreta eius adhuc perfecte non pene- trant, inconprehensibilia eius iudicia esse testantur. Quia 65 uero ei mente inhaerent atque inhaerendo uei sacrae scripturae eloquiis uel occultis reuelationibus, in quantum accipiunt, agnoscunt, haec et norunt et pronuntiant. Iudi- cia igitur, quae Deus tacet, nesciunt ; quae Deus loquitur, sciunt. 70 8. Vnde et Dauid propheta, cum dixisset : <1In labiis>1 <1pronuntiaui omnia iudicia,>1 protinus addidit : <1oris tui,>1 ac si aperte dicat : illa ego iudicia et nosse et pronuntiasse potui, quae te dixisse cognoui. Nam ea, quae ipse non loqueris, nostris procul dubio cognitionibus abscondis, 75 Concordat ergo prophetica apostolicaque sententia, quia et inconprehensibilia sunt Dei iudicia, et tamen, quae de ore eius prolata fuerint, humanis labiis pronuntiantur, quoniam sciri ab hominibus et prolata per Deum possunt, et occultata non possunt. 80 9. PETRVS. In obiectione meae quaestiunculae patuit causa rationis. Sed quaeso te, si qua sunt adhuc de huius uiri uirtute, subiunge. GREGORIVS. Vir quidam nobilis, Theopropus nomine, eiusdem Benedicti patris fuerat admonitione conuersus, qui pro uitae suae merito magnam apud eum familiaritatis fiduciam habebat. Hic cum quadam die eius 5 cellulam fuisset ingressus, hunc amarissime flentem reppe- rit. Cumque diu subsisteret, eiusque non finiri lacrimas uideret, nec tamen uir Domini, ut consueuerat, orando plangeret, sed moerendo, quaenam causa tanti luctus existeret inquisiuit. Cui uir Dei ilico respondit : (( Omne 10 hoc monasterium quod construxi, et cuncta quae fratribus praeparaui, omnipotentis Dei iudicio gentibus tradita sunt. Vix autem obtinere potui, ut mihi ex hoc loco ani- mae cederentur. )) 2. Cuius uocem tunc Theopropus audiuit, nos autem 15 cernimus, qui destructum modo a Langobardorum gente eius monasterium scimus. Nocturno enim tempore et quiescentibus fratribus, nuper illic Langobardi ingressi sunt, qui diripientes omnia, ne unum quidem hominem illic tenere potuerunt, sed inpleuit omnipotens Deus, quod 20 fideli famulo Benedicto promiserat, ut, si res gentibus traderet, animas custodiret. Qua in re Pauli uicem uideo tenuisse Benedictum, cuius dum nauis rerum omnium iacturam pertulit, ipse in consolatione uitam omnium qui eum comitabantur accepit. Quodam quoque tempore Exhilaratus noster quem ipse conuersum nosti, transmissus a domino suo fuerat, ut Dei uiro in monasterium uino plena duo lignea uascula, quae uulgo flascones uocantur, deferret. Qui 5 unum detulit, alterum uero pergens in itinere abscondit. Vir autem Domini, quem facta absentia latere non pote- rant, unum cum gratiarum actione suscepit, et disceden- tem puerum monuit, dicens : (( Vide, fili, de illo flascone, quem abscondisti, iam non bibas, sed inclina illum caute, 10 et inuenis quid intus habet. )) Qui confusus ualde a Dei- homine exiuit, et reuersus, uolens adhuc probare quod audierat, cum flasconem inclinassct, de eo protinus ser- pens egressus est. Tunc praedictus Exhilaratus puer, per hoc quod in uino repperit, expauit malum quod fecit. Non longe autem a monasterio uicus erat, in quo non minima multitudo hominum ad fidem Dei ab idolorum cultu Benedicti fuerat exhortatione conuersa. Ibi quoque quaedam sanctimoniales feminae inerant, et 5 crebro illuc pro exhortandis animabus fratres suos mittere Benedictus Dei famulus curabat. Quadam uero die misit ex more, sed is qui missus fuerat monachus post admoni- tionem factam, a sanctimonialibus feminis rogatus, map- pulas accepit, sibique eas abscondit in sinu. 10 2. Qui mox ut reuersus est, eum uir Dei uehementis- sima amaritudine coepit increpare, dicens : (( Quomodo ingressa est iniquitas in sinu tuo ? )) At ille obstupuit, et quid egisset oblitus, unde corripiebatur ignorabat. Cui ait : (( Numquid ego illic praesens non eram, quando ab 15 ancillis Dei mappulas accepisti, tibique eas in sinu misisti ? )) Qui mox eius uestigiis prouolutus, stulte se egisse paenituit, et eas, quas in sinu absconderat, map- pulas proiecit. Quadam quoque die, dum uenerabilis pater uesper- tina iam hora corporis alimenta perciperet, eius mona- chus cuiusdam defensoris filius fuerat, qui ei ante men- sam lucernam tenebat. Cumque uir Dei ederet, ipse autem 5 cum lucernae ministerio adstaret, coepit per superbiae spiritum in mente sua tacitus uoluere, et per cogitationem dicere : (( Quis est hic, cui ego manducanti adsisto, lucer- nam teneo, seruitium inpendo ? Quis sum ego, ut isti seruiam ? )) Ad quem uir Dei statim conuersus, uehemen- 10 ter eum coepit increpare, dicens : (( Signa cor tuum, frater. Quid est quod loqueris ? Signa cor tuum. )) Vocatisque statim fratribus, praecepit ei lucernam de manibus tolli, ipsum uero iussit a ministerio recedere et sibi hora eadem quietum sedere. 15 2. Qui requisitus a fratribus quid habuerit in corde, per ordinem narrauit quanto superbiae spiritu intuniue- rat, et quae contra uirum Dei uerba per cogitationem tacitus dicebat. Tunc liquido omnibus patuit, quod uene' rabilem Benedictum latere nihil posset, in cuius aure etiam 20 cogitationis uerba sonuissent. Alio igitur tempore in eadem Campaniae regione famis incubuerat, magnaque omnes alimentorum indi- gentia coangustabat. Iamque in Benedicti monasterio tri- ticum deerat, panes uero paene omnes consumpti fuerant, 5 ut non plus quam quinque ad refectionis horam fratribus inueniri potuissent. Cumque eos uenerabilis pater con- tristatos cerneret, eorum pusillanimitatem studuit mo- desta increpatione corrigere, et rursum promissione subleuare, dicens : (( Quare de panis inopia uester animus 10 contristatur ? Hodie quidem minus est, sed die crastina abundanter habebitis. )) 2. Sequenti autem die ducenti farinae modii ante fores cellae in saccis inuenti sunt, quos omnipotens Deus quibus deferentibus transmisisset, nunc usque manet incognitum. 15 Quod cum fratres cernerent, Domino gratias referentes, didicerunt iam de abundantia nec in egestate dubitare. 3. PETRVS. Dic, quaeso te : numquidnam credendum est huic Dei famulo semper prophetiae spiritum adesse potuisse, an per interualla temporum eius mentem pro- 20 phetiae spiritus inplebat ? GREGORIVS. Prophetiae spiritus, Petre, prophetarum mentes non semper inradiat, quia, sicut de sancto Spiritu scriptum est : <1Vbi uult spirat,>1 ita sciendum est quia et quando uult adspirat. Hinc est enim quod Nathan, a rege 25 requisitus si construere templum posset, prius consensit et postmodum prohibuit. Hinc est quod Heliseus, cum flentem mulierem cerneret causamque nescisset, ad pro- hibentem ,hanc puerum dicit : (( <1Dimitte eam, quia anima>1 <1eius in amaritudine est, et Dominus celauit a me et non>1 30 <1indicauit mihi.>1 )) 4. Quod omnipotens Deus ex magnae pietatis dispen- satione disponit, quia dum prophetiae spiritum aliquando dat et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et eleuat in celsitudine et custodit in humilitate, ut et acci- 35 pientes spiritum inueniant quid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis. 5. PETRVS. Ita hoc esse ut adseris, magna ratio cla- mat. Sed, quaeso, de uenerabili patre Benedicto quidquid 40 adhuc animo occurrit, exequere. GREGORIVS. Alio quoque tempore a quodam fideli uiro fuerat rogatus, ut in eius praedio iuxta Terra- cinensem urbem, missis discipulis suis, construere monas- terium debuisset. Qui roganti consentiens, deputatis fra- 5 tribus, patrem constituit, et quis eis secundus esset ordi- nauit. Quibus euntibus spondit, dicens : (( Ite, et dic illo ego uenio, et ostendo uobis in quo loco oratorium, in quo refectorium fratrum, in quo susceptionem hospitum uel quaeque sunt necessaria aedificare debeatis. )) Qui, bene- 10 dictione percepta, ilico perrexerunt, et constitutum diem magnopere praestolantes, parauerunt omnia quae his, qui cum tanto patre uenire potuisscnt, uidebantur esse necessaria. 2. Nocte uero eadem, qua promissus inlucescebat dies, 15 eidem seruo Dei, quem illic patrem constituerat, atque eius praeposito uir Domini in somnis apparuit, et loca sin- gula, ubi quid aedificari debuisset, subtiliter designauit. Cumque utrique a somno surgerent, sibi inuicem quod uiderant retulerunt. Non tamen uisioni illi omnimodo 20 fidem dantes, uirum Dei, sicut se uenire promiserat, expectabant. 3. Cumque uir Dei constituto die minime uenisset, ad eum cum moerore reuersi sunt, dicentes : (( Expectauimus, pater, ut uenires, sicut promiseras, et nobis ostenderes, 25 ubi quid aedificare deberemus, et non uenisti. )) Quibus ipse ait : (( Quare, fratres, quare ista dicitis ? Numquid, sicut promisi, non ueni ? )) Cui cum ipsi dicerent : (( Quando uenisti ? )), respondit : (( Numquid utrisque uobis dormien- tibus non apparui et loca singula designaui ? Ite, et sicut 30 per uisionem audistis, omne habitaculum monasterii ita construite. )) Qui haec audientes uehementer admirati, ad praedictum praedium sunt reuersi, et cuncta habita- cula, sicut ex reuelatione didicerant, construxerunt. 4. PETRVS. Doceri uelim, quo fieri ordine potuit, ut 35 longe iret, responsum dormientibus diceret, quod ipsi per uisionem audirent et recognoscerent. GREGORIVS. Quid est quod perscrutans rei gestae ordi- nem ambigis, petre ? Liquet profecto quia mobilioris na- turae est spiritus quam corpus. Et certe scriptura teste 40 nouimus quod propheta ex Iudaea subleuatus, repente est cum prandio in Chaldaea depositus, quo uidclicet prandio prophetam refecit, seque repente in Iudaea iterum inue- nit. Si igitur tam longe Abacuc potuit sub momento cor- poraliter ire et prandium deferre, quid mirum si Benedic- 45 tus pater obtinuit, quatenus iret per spiritum et fratrum quiescentium spiritibus necessaria narraret, ut, sicut ille ad cibum corporis corporaliter perrexit, ita iste ad insti- tutionem spiritalis uitae spiritaliter pergeret ? 5. PETRVS. Manus tuae locutionis tersit a me, fateor, 50 dubietatem mentis. Sed uelim nosse in communi locutione qualis iste uir fuerit. GREGORIVS. Vix ipsa, Petre, communis eius locutio a uirtutis erat pondere uacua, quia cuius cor sese in alta suspenderat, nequaquam uerba de ore illius incas- sum cadebant. Si quid uero umquam non iam decernendo, 5 sed minando diceret, tantas uires sermo illius habebat, ac si hoc non dubie atque suspense, sed iam per sententiam protulisset. 2. Nam non longe ab eius monasterio duae quaedam sanctimoniales feminae, nobiliori genere exortae, in loco 10 proprio conuersabantur, quibus quidam religiosus uir ad exterioris uitae usum praebebat obsequium. Sed sicut nonnullis solet nobilitas generis parere ignobilitatem men- tis, ut minus se in hoc mundo despiciant, qui plus se ceteris aliquid fuisse meminerunt, necdum praedictae sanctimo- 15 niales feminae perfecte linguam sub habitus sui freno res- trinxerant, et eundem religiosum uirum, qui ad exteriora necessaria eis obsequium praebebat, incautis saepe sermo- nibus ad iracundiam prouocabant. 3. Qui cum diu ista toleraret, perrexit ad Dei hominem, 20 quantasque pateretur uerborum contumelias enarrauit. Vir autem Dei haec de illis audiens, eis protinus man- dauit, dicens : (( Corrigite linguam uestram, quia, si non emendaueritis, excommunico uos. )) Quam uidelicet ex- communicationis sententiam non proferendo intulit, sed 25 intentando. 4. Illae autem a pristinis moribus nihil mutatae, intra paucos dies defunctae sunt atque in ecclesia sepultae. Cumque in eadem ecclesia missarum sollemnia celebra- rentur, atque ex more diaconus clamaret : (( Si quis non 30 communicat, det locum ii, nutrix earum, quae pro eis obla- tionem Domino deferre consueuerat, eas de sepulcris suis progredi et exire ecclesiam uidebat. Quod dum saepius cerneret, quia ad uocem diaconi clamantis exiebant foras atque intra ecclesiam permanere non poterant, ad memo- 35 riam rediit, quae uir Dei illis adhuc uiuentibus mandauit. Eas quippe se communione priuare dixerat, nisi mores suos et uerba corrigerent. 5. Tunc seruo Dei cum graui moerore indicatum est. Qui manu sua protinus oblationem dedit, dicens : (( Ite, et 40 hanc oblationem pro eis offerri Domino facite, et ulterius excommunicatae non erunt. )) Quae dum oblatio pro eis fuisset immolata, et a diacone iuxta morem clamatum est, ut non communicantes ab ecclesia exirent, et illae exire ab ecclesia ulterius uisae non sunt. Qua ex re indu- 45 bitanter patuit, quia, dum inter eos qui communione priuati sunt minime recedercnt, communionem a Domino per seruum Domini recepissent. 6. PETRVS. Mirum ualde quamuis uenerabilem et sanc- tissimum uirum, adhuc tamen in hac carne corruptibili 50 degentem, potuisse animas soluere in illo iam inuisibili iudicio constitutas. GREGORIVS. Numquidnam, Petre, in hac adhuc carne non erat, qui audiebat : <1Quodcumque ligaueris super ter->1 <1ram, erit ligatum in caelis, et quae solueris super terram,>1 55 <1soluta erunt et in caelis ?>1 Cuius nunc uicem et ligando et soluendo obtinent, qui locum sancti regiminis fide et mori- bus tenent. Sed ut tanta ualeat homo de terra, caeli et terrae conditor in terram uenit e caelo, atque, ut iudicare caro etiam de spiritibus possit, hoc ei largiri dignatus est, 60 factus pro hominibus Deus caro, quia inde surrexit ultra se infirmitas nostra, unde sub se infirmata est firmitas Dei. 7. PETRVS. Cum uirtute signorum concorditer loquitur ratio uerborum. GREGORIUS. Quadam quoque die, dum qui- dam eius puerulus monachus, parentes suos ultra quam debebat diligens atque ad eorum habitaculum tendens, sine benedictione de monasterio exisset, eodem die, mox 5 ut ad eos peruenit, defunctus est. Cumque esset sepultus, die altero proiectum foras corpus eius inuentum est. Quod rursus tradere sepulturae curauerunt, sed sequenti die iterum proiectum exterius atque inhumatum sicut prius inuenerunt. 10 2. Tunc concite ad Benedicti patris uestigia currentes, cum magno fletu petierunt, ut ei suam gratiam largiri digna- retur. Quibus uir Dei manu sua protinus communionem dominici corporis dedit, dicens : (( Ite, atque hoc domini- cum corpus super pectus eius ponite, eumque sepulturae 15 sic tradite. )) Quod cum factum fuisset, susceptum corpus eius terra tenuit nec ultra proiecit. Perpendis, Petre, apud Iesum Christum Dominum cuius meriti iste uir fuerit, ut eius corpus etiam terra proiecerit, qui Benedicti gratiam non haberet. 20 PETRVS. Perpendo plane et uehementer stupeo. GREGORIVS. Quidam autem eius monachus mobi- litati mentem dederat et permanere in monasterio nole- bat. Cumque eum uir Dei adsidue corriperet, frequenter admoneret, ipse uero nullo modo consentiret in congre- 5 gatione persistere atque inportunis precibus ut relaxa- retur inmineret, quadam die isdem uenerabilis pater, nimietatis eius taedio affectus, iratus iussit ut discederet. 2. Qui mox ut monasterium exiit, contra se adsistere aperto ore draconem in itinere inuenit. Cumque eum isdem 10 draco qui apparuerat deuorare uellet, coepit ipse tremens et palpitans magnis uocibus clamare, dicens : (( Currite, currite, quia draco iste me deuorare uult. )) Currentes autem fratres draconem minime uiderunt, sed trementem atque palpitantem monachum ad monasterium reduxe- 15 runt. Qui statim promisit numquam se esse iam a monas- terio recessurum, atque ex hora eadem in sua promissione permansit, quippe qui sancti uiri orationibus contra se adsistere draconem uiderat, quem prius non uidendo sequebatur. Sed neque hoc silendum puto, quod inlustri uiro Antonio narrante cognoui, Qui aiebat patris sui pue- rum morbo elefantino fuisse correptum, ita ut iam pilis cadentibus cutis intumesceret atque increscentem saniem 5 occultare non posset. Qui ad uirum Dei ab eodem patre eius missus est, et saluti pristinae sub omni celeritate restitutus. Neque illud taceam, quod eius discipulus, Peregrinus nomine, narrare consueuerat, quia die quadam fidelis uir quidam, necessitate debiti conpulsus, unum sibi fore remedium credidit, si ad Dei uirum pergeret et quae 5 eum urgueret debiti necessitas indicaret. Venit itaque ad monasterium, omnipotentis Dei famulum repperit, quia a creditore suo pro duodecim solidis grauiter adfligeretur intimauit. Cui uenerabilis pater nequaquam se habere duodecim solidos respondit, Sed tamen eius inopiam 10 blanda locutione consolatus, ait : (( Vade, et post biduum reuertere, quia deest hodie, quod tibi debeam dare. )) 2. In ipso autem biduo more suo in oratione fuit occu- patus. Cum die tertio is, qui necessitate debiti adfligebatur, rediit, super arcam uero monasterii, quae erat frumento 15 plena, subito tredecim solidi sunt inuenti. Quos uir Dei deferri iussit et adflicto petitori tribuit, dicens ut duo- decim redderet et unum in expensis propriis haberet. 3. Sed ad ea nunc redeam, quae eius discipulis in libri huius exordio praedictis referentibus agnoui. Quidam uir 20 grauissima aduersarii sui aemulatione laborabat, cuius ad hoc usque odium prorupit, ut ei nescienti in potu uene- num daret. Qui, quamuis uitam auferre non ualuit, cutis tamen colorem mutauit, ita ut diffusa in corpore eius uarietas leprae morem imitari uideretur. Sed ad Dei homi- 25 nem deductus, salutem pristinam citius recepit. Nam mox ut eum contigit, omnem cutis illius uarietatem fugauit. Eo quoque tempore, quo alimentorum inopia Campaniam grauiter adfligebat, uir Dei diuersis indigen- tibus monasterii sui cuncta tribuerat, ut paene nihil in cel- lario nisi parum quid olei in uitreo uase remaneret. Tunc 5 quidam subdiaconus Agapitus nomine aduenit, magno- pere postulans, ut sibi aliquantulum oleum dari debuisset. Vir autem Domini, qui cuncta decreuerat in terra tri- buere, ut in caelo omnia reseruaret, hoc ipsum parum quod remanserat olei iussit petenti dari. Monachus uero, 10 qui cellarium tenebat, audiuit quidem iubentis uerba, sed inplere distulit. 2. Cumque post paululum, si id quod iusserat datum esset, inquireret, respondit monachus se minime dedisse, quia, si illud tribueret, omnino nihil fratribus remaneret. 15 Tunc iratus aliis praecepit, ut hoc ipsum uas uitreum, in quo parum olei remanisse uidebatur, per fenestram pro- icerent, ne in cella aliquid per inobedientiam remaneret Factumque est. Sub fenestra autem eadem ingens prae- cipitium patebat, saxorum molibus asperum. Proiectum lume, ac si proiectum minime fuisset, ita ut neque frangi neque effundi oleum potuisset. Quod uir Domini praecepit leuari, atque ut erat integrum petenti tribuit. Tunc collec- tis fratribus, inobedientem monachum de infidelitate sua 25 et superbia coram omnibus increpauit. Qua increpatione conpleta, sese cum iisdem fratribus in orationem dedit. In eo autem loco, ubi cum fratribus orabat, uacuus erat ab oleo doleus et coopertus. Cumque sanctus uir in oratione persisteret, coepit operi- mentum euisdem dolei oleo excrescente subleuari. Quo commoto atque subleuato, oleum quod excreuerat ora dolei transiens pauimentum loci, in quo incubuerant, inun- dabat. Quod Benedictus Dei famulus ut aspexit, protinus orationem conpleuit, atque in pauimentum oleum deflu- 10 ere cessauit. 2. Tunc diffidentem inobedientemque fratrem latius admonuit, ut fidem habere disceret et humilitatem. Isdem uero frater salubriter correptus erubuit, quia uenerabilis pater uirtutem omnipotentis Domini, quam admonitione 15 intimauerat, miraculis ostendebat, nec erat iam ut quis- quam de eius promissionibus dubitare posset, qui in uno eodemque momento, pro uitreo uase paene uacuo, plenum oleo doleum reddidisset. Quadam die, dum ad beati Iohannis oratorium, quod in ipsa montis celsitudine situm est, pergeret, ei antiquus hostis in mulomedici specie obuiam factus est, cornu et tripedicam ferens. Quem cum requisisset, dicens : 5 (( Vbi uadis ? )), ille respondit : (( Ecce ad fratres uado, potionem eis dare. )) Itaque perrexit uenerabilis Bene- dictus ad orationem. Qua conpleta, concitus rediit. Mali- gnus uero spiritus unum seniorem monachum inuenit aquam haurientem, in quo statim ingressus est, eumque 10 in terram proiecit et uehementissime uexauit. Quem cum uir Dei, ab oratione rediens, tam crudeliter uexari cons- piceret, ei solummodo alapam dedit, et malignum ab eo spiritum protinus excussit, ita ut ad eum redire ulterius non auderet. 15 2. PETRVS. Velim nosse, haec tanta miracula uirtute semper orationis impetrabat, an aliquando etiam solo uoluntatis exhibebat nutu ? GREGORIVS. Qui deuota mente Deo adhaerent, cum rerum necessitas exposcit, exhibere signa modo utroque 20 solent, ut mira quaeque aliquando ex prece faciant, ali- quando ex potestate. Cum enim Iohannes dicat : <1Quotquot>1 <1autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri,>1 qui filii Dei ex potestate sunt, quid mirum si signa facere ex potestate ualent ? 25 3. Quia enim utroque modo miracula exhibeant, testa- tur Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitauit, Ananiam uero et Saphiram mentientes morti increpando tradidit. Neque enim orasse in eorum extinctione legitur, sed solummodo culpam, quam perpetrauerant, incre- 30 passe. Constat ergo quia aliquando haec ex potestate, aliquando uero exhibent ex postulatione, dum et istis uitam increpando abstulit, et illi reddidit orando. 4. Nam duo quoque fidelis Dei famuli Benedicti facta nunc replico, in quibus aperte clareat aliud hunc accepta 35 diuinitus ex potestate, aliud ex oratione potuisse. Gothorum quidam, Zalla nomine, perfidiae fuit Arrianae, qui Totilae regis eorum temporibus contra catho- licae ecclesiae religiosos uiros ardore inmanissimae crude- litatis exarsit, ita ut quisquis ei clericus monachusue ante 5 faciem uenisset, ab eius manibus uiuus nullo modo exiret. Quadam uero die auaritiae suae aestu succensus, in rapi- nam rerum inhians, dum quendam rusticum tormentis crudelibus adfligeret eumque per supplicia diuersa lania- ret, uictus poenis rusticus sese res suas Benedicto Dei 10 famulo conmendasse professus est, ut, dum hoc a tor- quente creditur, suspensa interim crudelitate, ad uitam horae raperentur. 2. Tunc isdem Zalla cessauit rusticum tormentis adfli- gere, sed eius brachia loris fortibus adstringens, ante 15 equum suum coepit inpellere, ut quis esset Benedictus, qui eius res susceperat, demonstraret. Quem ligatis bra- chiis rusticus antecedens duxit ad sancti uiri monaste- rium, eumque ante ingressum cellae solum sedentem rep- perit et legentem. Eidem autem subsequenti et saeuienti 20 Zallae rusticus dixit : (( Ecce iste est, de quo dixeram, Benedictus pater. )) Quem dum feruido spiritu cum per- uersae mentis insania fuisset intuitus, eo terrore quo con- sueuerat acturum se existimans, magnis coepit uocibus clamare, dicens : (( Surge, surge, et res istius rustici redde, 25 quas accepisti. )) 3. Ad cuius uocem uir Dei protinus oculos leuauit a lectione, eumque intuitus, mox etiam rusticum, qui liga- tus tenebatur, adtendit. Ad cuius brachia dum oculos deflexisset, miro modo tanta se celeritate coeperunt inli- 30 gata brachiis lora deuoluere, ut dissolui tam concite nulla hominum festinatione potuissent. Cumque is, qui ligatus uenerat, coepisset subito adstare solutus, ad tantae potes- tatis uim tremefactus Zalla ad terram corruit, et ceruicem crudelitatis rigidae ad eius uestigia inclinans, orationibus 35 se illius conmendauit. Vir autem sanctus a lectione minime surrexit, sed uocatis fratribus eum introrsus tolli, ut bene- dictionem acciperet, praecepit. Quem ad se reductum, ut a tantae crudelitatis insania quiescere deberet, admonuit. Qui fractus recedens, nil ulterius petere a rustico prae- 40 sumpsit, quem uir Dei non tangendo, sed respiciendo soluerat. 4. Ecce est, Petre, quod dixi, quia hii, qui omnipotenti Deo familiarius seruiunt, aliquando mira facere etiam ex potestate possunt. Qui enim ferocitatem Gothi terribilis 45 sedens repressit, lora uero nodosque ligaturae, quae inno- centis brachia adstrinxerant, oculis dissoluit, ipsa mira- culi celeritate indicat quia ex potestate acceperat habere quod fecit. Rursum quoque, quale quantumque miracu- lum orando ualuit obtinere, subiungam. Quadam die cum fratribus ad agri opera fue- rat egressus. Quidam uero rusticus defuncti filii corpus in ulnis ferens, orbitatis luctu aestuans, ad monasterium uenit, Benedictum patrem quaesiuit. Cui cum dictum 5 esset quia isdem pater cum fratribus in agro moraretur, protinus ante monasterii ianuam corpus extincti filii proiecit, et dolore turbatus, ad inueniendum uenerabilem patrem sese concitus in cursum dedit. 2. Eadem uero hora uir Dei ab agri opere iam cum fra- 10 tribus reuertebatur. Quem mox ut orbatus rusticus aspe- xit, clamare coepit : (( Redde filium meum, redde filium meum.)) Vir autem Dei in hac uoce substitit, dicens : (( Numquid ego tibi filium tuum abstuli ? ii Cui ille res- pondit : (( Mortuus est. Veni, resuscita eum. )) Quod mox 15 ut Dei famulus audiuit, ualde contristatus est, dicens : (( Recedite, fratres, recedite. Haec nostra non sunt, sed sanctorum apostolorum sunt. Quid nobis onera uultis in- ponere, quae non possumus portare ? )) At ille, quem nimius cogebat dolor, in sua petitione perstitit, iurans quod non 20 recederet, nisi eius filium resuscitaret. Quem mox Dei famulus inquisiuit, dicens : (( Vbi est ? )) Cui ille respondit : (( Ecce corpus eius ad ianuam monasterii iacet. )) 3. Vbi dum Dei uir cum fratribus peruenisset, flexit genua et super corpusculum infantis incubuit, seseque 25 erigens ad caelum palmas tetendit, dicens : (( Domine, non aspicias peccata mea, sed fidem huius hominis, qui resuscitari filium suum rogat, et redde in hoc corpusculo animam, quam abstulisti. ii Vix in oratione uerba con- pieuerat, et regrediente anima ita corpusculum pueri 30 omne contremuit, ut sub oculis omnium qui aderant appa- ruerit concussione mirifica tremendo palpitasse. Cuius mox manum tenuit, et eum patri uiuentem atque inco- lumem dedit. 4. Liquet, Petre, quia hoc miraculum in potestate non 35 habuit, quod prostratus petiit ut exhibere potuisset. PETRVS. Sic cuncta esse ut asseris, constat patenter, quia uerba quae proposueras, rebus probas. Sed quaeso te indices, si sancti uiri omnia quae uolunt possunt, et cuncta inpetrant quae desiderant obtinere. GREGORIVS. Quisnam erit, Petre, in hac uita Paulo sublimior, qui de carnis suae stimulo ter Dominum rogauit, et tamen quod uoluit obtinere non ualuit ? Ex qua re necesse est ut tibi de uenerabili patre Benedicto 5 narrem, quia fuit quiddam quod uoluit, sed non ualuit inplere. 2. Soror namque eius, Scolastica nomine, omnipotenti Domino ab ipso infantiae tempore dicata, ad eum semel per annum uenire consueuerat, ad quam uir Dei non longe 10 extra ianuam in possessione monasterii descendebat. Qua- dam uero die uenit ex more, atque ad eam cum discipulis uenerabilis eius descendit frater. Qui totum diem in Dei laudibus sacrisque conloquiis ducentes, incumbentibus iam noctis tenebris, simul acceperunt cibos. Cumque adhuc 15 ad mensam sederent et inter sacra conloquia tardior se hora protraheret, eadem sanctimonialis femina, soror eius, eum rogauit, dicens : (( Quaeso te, ne ista nocte me dese- ras, ut usque mane aliquid de caelestis uitae gaudiis loquamur. ii Cui ille respondit : (( Quid est quod loqueris, 20 soror ? Manere extra cellam nullatenus possum. )) 3. Tanta uero erat caeli serenitas, ut nulla in aere nubes appareret. Sanctimonialis autem femina, cum uerba fra- tris negantis audisset, insertas digitis manus super men- sam posuit, et caput in manibus omnipotentem Dominum 25 rogatura declinauit. Cumque leuaret de mensa caput, tanta coruscationis et tonitrui uirtus tantaque inundatio pluuiae erupit, ut neque uenerabilis Benedictus, neque fratres qui cum eo aderant, extra loci limen quo conse- derant pedem mouere potuissent. Sanctimonialis quippe 30 femina, caput in manibus declinans, lacrimarum fluuios in mensam fuderat, per quos serenitatem aeris ad pluuiam traxit. Nec paulo tardius post orationem inundatio ilia secuta est, sed tanta fuit conuenientia orationis et inun- dationis, ut de mensa caput iam cum tonitruo leuaret, 35 quatenus unum idemque esset momentum et leuare caput et pluuiam deponere. 4. Tunc uir Dei inter coruscos et tonitruos atque ingen. tis pluuiae inundationem uidens se ad monasterium non posse remeare, coepit conqueri contristatus, dicens : (( Par- 40 cat tibi omnipotens Deus, soror. Quid est quod fecisti ? )) Cui illa respondit : (( Ecce te rogaui, et audire me noluisti. Rogaui Dominum meum, et audiuit me. Modo ergo, si potes, egredere, et me dimissa ad monasterium recede. )) Ipse autem exire extra tectum non ualens, qui remanere 45 sponte noluit, in loco mansit inuitus, sicque factum est ut totam noctem peruigilem ducerent, atque per sacra spiritalis uitae conloauia sese uicaria relatione satiarent. 5. Qua de re dixi eum uoluisse aliquid, sed minime potuisse, quia, si uenerabilis uiri mentem aspicimus, 50 dubium non est quod eandem serenitatem uoluerit, in qua descenderat, permanere. Sed contra hoc quod uoluit, in uirtute omnipotentis Dei ex feminae pectore miraculum inuenit. Nec mirum quod plus illo femina, quae diu fratrem uidere cupiebat, in eodem tempore ualuit. Quia enim 55 iuxta Iohannis uocem <1Deus caritas est,>1 iusto ualde iudicio illa plus potuit, quae amplius amauit. PETRVS. Fateor, multum placet quod dicis. GREGORIVS. Cumque die altero eadem uene- rabilis femina ad cellam propriam recessisset, uir Dei ad monasterium rediit. Cum ecce post triduum in cella con- sistens, eleuatis in aera oculis, uidit eiusdem sororis suae 5 animam, de eius corpore egressam, in columbae specie caeli secreta penetrare. Qui tantae eius gloriae congau- dens, omnipotenti Deo in hymnis et laudibus gratias red- didit, eiusque obitum fratribus denuntiauit. 2. Quos etiam protinus misit, ut eius corpus ad monas- 10 terium deferrent, atque in sepulcro, quod sibi ipse paraue- rat, ponerent. Quo facto contigit, ut quorum mens una semper in Deo fuerat, eorum quoque corpora nec sepul- tura separaret. Alio quoque tempore Seruandus diaconus atque abbas eius monasterii, quod in Campaniae parti- bus a Liberio quondam patricio fuerat constructum, ad eum uisitationis gratia ex more conuenerat. Eius auippe 5 monasterium frequentabat, ut, quia isdem quoque uir doc- trina gratiae caelestis influebat, dulcia sibi inuicem uitae uerba transfunderent, et suauem cibum caelestis patriae, quia adhuc perfecte gaudendo non poterant, saltem sus- pirando gustarent. 10 2. Cum uero hora iam quietis exigeret, in cuius turris superioribus se uenerabilis Benedictus, in eius quoque inferioribus se Seruandus diaconus conlocauit, quo uide- licet in loco inferiora superioribus peruius continuabat ascensus. Ante eandem uero turrem largius erat habita- 15 culum, in quo utriusque discipuli quiescebant. Cumque uir Domini Benedictus, adhuc quiescentibus fratribus, instans uigiliis, nocturnae orationis tempora praeuenisset, ad fenestram stans et omnipotentem Dominum depre- cans, subito intempesta noctis hora respiciens, uidit fusam 20 lucem desuper cunctas noctis tenebras exfugasse, tan- toque splendore clarescere, ut diem uinceret lux illa, quae inter tenebras radiasset. 3. Mira autem ualde res in hac speculatione secuta est, quia sicut post ipse narrauit omnis etiam mundus, uelut 25 sub uno solis radio collectus, ante oculos cius adductus est. Qui uenerabilis pater dum intentam oculorum aciem in hoc splendore coruscae lucis infigeret, uidit Germani Capuani episcopi animam in spera ignea ab angelis in cae- lum ferri. 30 4. Tunc tanti sibi testem uolens adhibere miraculi, Seruandum diaconum iterato bis terque eius nomine cum clamoris magnitudine uocauit. Cumque ille fuisset insolito tanti uiri clamore turbatus, ascendit, respexit, partemque lucis exiguam uidit. Cui tantum hoc stupescenti miracu- 35 lum, uir Dei per ordinem quae fuerant gesta narrauit, statimque in Casinum castrum religioso uiro Theopropo mandauit, ut ad Capuanam urbem sub eadem nocte trans- mitteret, et quid de Germano episcopo ageretur agnos- ceret et indicaret. Factumque est, et reuerentissimum 40 uirum Germanum episcopum is qui missus fuerat iam defunctum repperit, et requirens subtiliter agnouit, eodem momento fuisse illius obitum, quo uir Domini eius cogno- uit ascensum. 5. PETRVS. Mira res ualde et uehementer stupenda. 45 Sed hoc quod dictum est, quia ante oculos ipsius, quasi sub uno solis radio collectus, omnis mundus adductus est, sicut numquam expertus sum, ita nec conicere scio ; quo- niam quo ordine fieri potest, ut mundus omnis ab homine uno uideatur ? 50 6. GREGORIVS. Fixum tene, Petre, quod loquor, quia animae uidenti creatorem angusta est omnis creatura. Quamlibet etenim parum de luce creatoris aspexerit, breue ei fit omne quod creatum est, quia ipsa luce uisionis intimae mentis laxatur sinus, tantumque expanditur in 55 Deo, ut superior existat mundo. Fit uero ipsa uidentis anima etiam super semetipsam. Cumque in Dei lumine rapitur super se, in interioribus ampliatur, et dum sub se conspicit, exaltata conprehendit quam breue sit, quod conprehendere humiliata non poterat. Vir ergo qui intu- 60 eri globum igneum, angelos quoque ad caelum redeuntes uidebat, haec procul dubio cernere nonnisi in Dei lumine poterat. Quid itaque mirum, si mundum ante se collec- tum uidit, qui subleuatus in mentis lumine extra mun- dum fuit ? 65 7. Quod autem collectus mundus ante eius oculos dici- tur, non caelum et terra contracta est, sed uidentis animus dilatatus, qui, in Deo raptus, uidere sine difficultate potuit omne quod infra Deum est. In illa ergo luce, quae exte- rioribus oculis fulsit, lux interior in mente fuit, quae 70 uidentis animum quia ad superiora rapuit, ei quam an- gusta essent omnia inferiora monstrauit. 8. PETRVS. Videor mihi utiliter non intellexisse quae dixeras, quando ex tarditate mea tantum creuit expositio tua. Sed quia haec liquide meis sensibus infudisti, quaeso 75 ut ad narrationis ordinem redeas. GREGORIVS. Libet, Petre, adhuc de hoc uene- rabili patre multa narrare, sed quaedam eius studiose praetereo, quia ad aliorum gesta euoluenda festino. Hoc autem nolo te lateat, quod uir Dei inter tot miracula, 5 quibus in mundo claruit, doctrinae quoque uerbo non mediocriter fulsit. Nam scripsit monachorum regulam dis- cretione praecipuam, sermone luculentam. Cuius si quis uelit subtilius mores uitamque cognoscere, potest in eadem institutione regulae omnes magisterii illius actus inue- 10 nire, quia sanctus uir nullo modo potuit aliter docere quam uixit. Eodem uero anno, quo de hac uita erat exi- turus, quibusdam discipulis secum conuersantibus, qui- busdam longe manentibus sanctissimi sui obitus denun- tiauit diem, praesentibus indicens ut audita per silentium 5 tegerent, absentibus indicans quod uel quale eis signum fieret, quando eius anima de corpore exiret. 2. Ante sextum uero sui exitus diem, aperiri sibi sepul- turam iubet. Qui mox correptus febribus, acri coepit ardore fatigari. Cumque per dies singulos languor ingrau- 10 esceret, sexto die portari se in oratorium a discipulis fecit, ibique exitum suum dominici corporis et sanguinis per- ceptione muniuit, atque inter discipulorum manus inbe- cilla membra sustentans, erectis in caelum manibus stetit et ultimum spiritum inter uerba orationis efflauit. 15 3. Qua scilicet die duobus de eo fratribus, uni in cella commoranti, alteri autem longius posito, reuelatio unius atque indissimilis uisionis apparuit. Viderunt namque quia strata palliis atque innumeris corusca lampadibus uia recto orientis tramite ab eius cella in caelum usque 20 tendebatur. Cui uenerando habitu uir desuper'clarus adsis- tens, cuius esset uia, quam cernerent, inquisiuit. Illi autem se nescire professi sunt. Quibus ipse ait : (( Haec est uia, qua dilectus Domino caelum Benedictus ascendit. )) Tunc itaque sancti uiri obitum, sicut praesentes discipuli uide- 25 runt, ita absentes ex signo, quod eis praedictum fuerat, agnouerunt. 4. Sepultus uero est in oratorio beati Baptistae Iohan- nis, quod, destructa ara Apollinis, ipse construxit. Qui et in eo specu, in quo prius Sublacu habitauit nunc usque, si petentium fides exigat, mira- culis coruscat. Nuper namque est res gesta, quam narro, quia quaedam mulier mente capta dum sensum funditus 5 perdidisset, per montes et ualles, siluas et campos, die noctuque uagabatur, ibique tantummodo quiescebat, ubi hanc quiescere lassitudo coegisset. Quadam uero die, dum uaga nimium erraret, ad beati uiri Benedicti patris spe- cum deuenit, ibique nesciens ingressa mansit. Facto autem I0 mane, ita sanato sensu egressa est, ac si eam numquam insania capitis ulla tenuisset. Quae omni uitae suae tem- pore in eadem, quam acceperat, salute permansit. 2. PETRVS. Quidnam esse dicimus, quod plerumque in ipsis quoque patrociniis martyrum sic esse sentimus, 15 ut non tanta per sua corpora, quanta beneficia per reli- quias ostendant, atque illic maiora signa faciant, ubi minime per semetipsos iacent ? 3. GREGORIVS. Vbi in suis corporibus sancti martyres iacent, dubium, Petre, non est quod multa ualeant signa 20 monstrare, sicut et faciunt, et pura mente quaerentibus innumera miracula ostendunt. Sed quia ab infirmis potest mentibus dubitari, utrumne ad exaudiendum ibi prae- sentes sint, ubi constat quia in suis corporibus non sint, ibi eos necesse est maiora signa ostendere, ubi de eorum 25 praesentia potest mens infirma dubitare. Quorum uero mens in Deo fixa est, tanto magis habet fidei meritum, quanto illic eos nouit et non iacere corpore, et tamen non deesse ab exauditione. 4. Vnde ipsa quoque ueritas, ut fidem discipulis auge- 30 ret, dixit : <1Si non abiero, Paraclitus non uenit ad uos.>1 Cum enim constet quia Paraclitus Spiritus ex Patre semper procedat et Filio, cur se Filius recessurum dicit, ut ille ueniat, qui a Filio numquam recedit ? Sed quia discipuli in carne Dominum cernentes corporeis hunc Semper oculis 35 uidere sitiebant, recte eis dicitur : <1Nisi ego abiero, Para- clitus non uenit,>1 ac si aperte diceretur : (( Si corpus non subtraho, ,qui sit amor Spiritus non ostendo, et nisi me desieritis corporaliter cernere, numquam me discitis spi- ritaliter amare. ii 40 5. PETRVS. Placet quod dicis. GREGORIVS. Aliquantum iam a locutione cessandum est, ut si ad aliorum miracula enarranda tendimus, loquendi uires interim per silentium reparemus. Dum uicinis ualde patribus intendo, maiorum facta reliqueram, ita ut Paulini miraculum Nolanae urbis epis- copi, qui multos quorum memini uirtute et tempore prae- cessit, memoriae defuisse uideatur. Sed ad priora nunc 5 redeo, eaque quanta ualeo breuitate perstringo. Sicut enim bonorum facta innotescere citius similibus solent, senioribus nostris per iustorum exempla gradientibus praedicti uenerabilis uiri celebre nomen innotuit, eiusque opus admirabile ad eorum se instruenda studia tetendit. 19 Quorum me necesse fuit grandaeuitati tam certo credere, ac si ea, quae dicerent, meis oculis uidissem. Dum saeuientium Wandalorum tempore fuisset Ita- lia in Campaniae partibus depopulata, multique essent de hac terra in Africana regione transducti, uir Domini Pau- linus cuncta, quae ad episcopii usum habere potuit, cap- 5 tiuis indigentibusque largitus est. Cumque iam nihil omnimodo superesset, quod petentibus dare potuisset, quodam die quaedam uidua aduenit, quae a regis Wanda- lorum genero suum filium in captiuitate ductum fuisse perhibuit, atque a uiro Dei eius pretium postulauit, si 10 forte illius dominus hoc dignaretur accipere et hunc con- cederet ad propria remeare. 2. Sed uir Dei, magnopere petenti feminae quid dare potuisset inquirens, nihil apud se aliud nisi se inuenit, petentique feminae respondit, dicens : (( Mulier, quid pos- 15 sim dare non habeo, sed memetipsum tolle, me seruum iuris tui esse profitere, atque ut filium tuum recipias, me uice illius in seruitium trade. )) Quod illa ex ore tanti uiri audiens, inrisionem potius credidit quam conpassionem. At ille, ut erat uir eloquentissimus atque adprime exte- 20 rioribus quoque studiis eruditus, dubitanti feminae citius persuasit, ut audita crederet et pro receptione filii se in seruitium episcopum tradere non dubitaret. 3. Perrexere igitur utrique ad Africam. Procedenti autem regis genero, qui eius filium habebat, uidua roga- 25 tura se obtulit, ac prius petiit ut ei donari debuisset. Quod cum uir barbarus typo superbiae turgidus, gaudio transi- toriae prosperitatis inflatus, non solum facere, sed etiam audire despiceret, uidua subiunxit, dicens : (( Ecce hunc hominem pro eo uicarium praebeo, et solummodo pieta- 30 tem in me exhibe mihique unicum filium redde. )) Cumque ille uenusti uultus hominem conspexisset, quam artem nosset inquisiuit. Cui uir Domini Paulinus respondit, dicens : (( Artem quidem aliquam nescio, sed hortum bene excolere scio. ii Quod uir gentilis ualde libenter accepit, 35 cum in nutriendis holeribus quia peritus esset audiuit. Suscepit itaque seruum, et roganti uiduae reddidit filium. Quo accepto, uidua ab Africana regione discessit. 4. Paulinus uero excolendi horti suscepit curam. Cum- que isdem regis gener crebro ingrederetur hortum suumque 40 hortolanum quaedam requireret, sapientem ualde esse hominem uideret, amicos coepit familiares deserere et saepius cum suo hortolano conloqui atque eius sermonibus delectari. Cui Paulinus cotidie ad mensam odoras uiren- tesque herbas deferre consueuerat, et accepto pane ad 45 curam horti remeare. 5. Cumque hoc diutius ageretur, quadam die suo domino secum secretius loquenti ait : (( Vide quid agas, et Wandalorum regnum qualiter disponi debeat prouide, quia rex citius et sub omni celeritate est moriturus.)) 50 Quod ille audiens, qui ab eodem rege prae ceteris dilige- batur, ei minime tacuit, sed quid a suo hortolano, sapiente scilicet uiro, agnouisset indicauit. Quod dum rex audisset, ilico respondit : (( Ego uellem hunc, de quo loqueris, homi- nem uidere. )) Cui gener eius, uenerabilis Paulini tempo- 55 ralis dominus, respondit dicens : (( Virentes herbas mihi ad prandium deferre consueuit. Has itaque huc ad men- sam cum deportare facio, ut qui sit, qui haec mihi est locu- tus, agnoscas. )) 6. Factumque est, et cum rex ad prandendum discu- 60 buit, Paulinus ex suo opere odora quaeque et uirentia delaturus uenit. Cumque hunc rex subito conspexisset, intremuit, atque accito eius domino, sibi per filiam pro- pinquo, ei secretum, quod prius absconderat, indicauit dicens : (( Verum est quod audisti. Nam nocte hac in som- 65 nio sedentes in tribunalibus contra me iudices uidi, inter quos iste etiam simul sedebat, et flagellum, quod aliquando acceperam, eorum mihi iudicio tollebatur. Sed percunc- tare quisnam sit. Nam ego hunc tanti meriti uirum popu- larem, ut conspicitur, esse non suspicor. )) 70 7. Tunc regis gener secreto Paulinum tulit, quidnam esset inquisiuit. Cui uir Domini respondit : (( Seruus tuus sum, quem pro filio uiduae uicarium suscepisti. )) Cumque instanter ille requireret, ut non quid esset, sed quid in sua terra fuisset indicaret, atque hoc ab eo iteratione fre- 75 quentis inquisitionis exigeret, uir Domini, constrictus magnis coniurationibus, iam non ualens negare quid esset, episcopum se fuisse testatus est. Quod possessor eius audiens, ualde pertimuit, atque humiliter obtulit, dicens : (( Pete quod uis, quatenus ad terram tuam a me cum 80 magno munere reuertaris. )) Cui uir Domini Paulinus ait : (( Vnum est quod mihi inpendere beneficium potes, ut omnes ciuitatis meae captiuos relaxes. )) 8. Qui cuncti protinus in Africana regione requisiti, cum onustis frumento nauibus pro uenerandi uiri Paulini 85 satisfactione in eius comitatu laxati sunt. Post non mul- tos uero dies Wandalorum rex occubuit, et flagellum, quod ad suam perniciem dispensante Domino pro fide- lium disciplina acceperat, amisit. Sicque factum est, ut omnipotentis Dei famulus Paulinus uera praediceret, et 90 qui se in seruitio solum tradiderat, cum multis a seruitio ad libertatem rediret, illum uidelicet imitatus, qui for- mam serui, adsumpsit, ne nos essemus serui peccati. Cuius sequens uestigia Paulinus ad tempus uoluntarie seruus factus est solus, ut esset postmodum liber cum multis. 95 9. PETRVS. Cum me audire contigit, quod imitari non ualeo, flere magis libet quam aliquid dicere. GREGORIVS. De cuius etiam morte apud eius ecclesiam scriptum est, quia, cum dolore esset lateris tactus, ad extrema perductus est, dumque eius omnis domus in sua 100 soliditate persisteret, cubiculum, quo iacebat aeger, facto terraemotu contremuit, omnesque qui illic aderant nimio terrore concussit, sicque sancta illa anima carne soluta est, factumque est, ut magnus pauor inuaderet eos, qui Paulini mortem uidere potuissent. 105 10. Sed quia haec, quam superius dixi, Paulini uirtus ualde est intima, nunc, si placet, ad miracula exteriora veniamus, quae et multis iam nota sunt, et ego tam reli- giosorum uiorum relatione didici, ut de his omnimodo ambigere non possim. Gothorum tempore, dum Iohannes uir beatissimus, huius Romanae ecclesiae pontifex, ad Iustinum principem pergeret, in Corinthi partibus aduenit. Cui necesse fuit ut in itinere ad sedendum equus requiri debuisset. Quod illic quidam uir nobilis audiens, equum' quem pro magna mansuetudine eius coniux sedere con- suererat, ita ei obtulit, ut, cum ad loca alia peruenienti aptus equus potuisset inueniri deberet ille, quem dederat, propter suam coniugem retransmitti. Factumque est, et 10 usque ad certum locum praedictus uir, equo eodem subuehente, perductus est. Qui mox ut alium repperit, illum quem acceperat retransmisit. 2. Cuinque eum praedicti nobilis uiri coniux sedere ex more uoluisset, ultra non ualuit, quia post sessionem tanti 15 pontificis mulierem ferre recusauit. Coepit namque in- menso flatu et fremitu atque incessanti totius corporis motu quasi despiciendo prodere quia post membra ponti- ficis mulierem ferre non posset. Quod uir eius prudenter intuitus, hunc ad eundem uenerabilem uirum protinus 20 retransmisit, magnis precibus petens, ut equum ipse pos- sideret, quem iuri suo sedendo dedicasset. 3. De quo etiam illud mirabile a nostris senioribus narrari solet, quod in Constantinopolitana urbe ad por- tam quae uocatur aurea ueniens, populorum turbis sibi 25 occurrentibus, in conspectu omnium roganti caeco lumen reddidit et manu superposita oculorum tenebras fugauit. Post non multum uero temporis, exigente causa Gothorum, uir quoque beatissimus Agapitus, huius sanc- tae Romanae ecclesiae pontifex, cui Deo dispensante de- seruio, ad Iustinianum principem accessit. Cui adhuc per- 5 genti, quadam die in Gracciarum iam partibus curandus oblatus est mutus et claudus, qui neque ulla uerba edere, neque ex terra umquam surgere ualebat. Cumque hunc propinqui illius flentes obtulissent, uir Domini sollicite requisiuit, an curationis illius haberent fidem. 2. Cui dum in uirtute Dei ex auctoritate Petri fixam salutis illius spem habere se dicerent, protinus ueneran- dus uir orationi incubuit, et missarum sollemnia exorsus, sacrificium in conspectu Dei omnipotentis immolauit. Quo peracto, ab altari exiens, claudi manum tenuit, atque, adsistente et aspiciente populo, eum mox a terra in pro- priis gressibus erexit. Cumque ei dominicum corpus in os mitteret, illa diu muta ad loquendum lingua soluta est. Mirati omnes flere prae gaudio coeperunt, eorumque mentes ilico metus et reuerentia inuasit, cum uidelicet cernerent, quid Agapitus facere in uirtute Domini ex adiutorio Petri potuisset. Eiusdem quoque principis tempore, cum Datius Mediolanensis urbis episcopus, causa fidei exactus, ad Constantinopolitanam urbem pergeret, Corinthi deuenit, qui dum largam domum ad hospitandum quaereret, 5 quae comitatum illius totum ferre potuisset, et uix inue- niret, aspexit eminus domum congruentis magnitudinis eamque sibi praeparari ad hospitandum iussit. Cumque eiusdem loci incolae dicerent, in ea hunc manere non posse, quia multis iam annis hanc diabolus inhabitaret atque ideo uacua remansisset, uir uenerabilis Datius respondit, dicens : (( Immo ideo hospitari in domo eadem debemus, si hanc malignus spiritus inuasit et ab ea hominum inha- bitationem repulit. ii In ea sibi igitur parari praecepit, securusque illam, antiqui hostis certamina toleraturus, intrauit. 2. Itaque intempestae noctis silentio, cum uir Dei quiesceret, antiquus hostis inmensis uocibus magnisque clamoribus coepit imitari rugitus leonum, balatus peco- rum, ruditus asinorum, sibilos serpentium, porcorum stridores et soricum. Cum repente Datius, tot bestiarum uocibus excitatus, surrexit uehementer iratus et contra antiquum hostem magnis coepit uocibus clamare, dicens : . (( Bene tibi contigit, miser. Tu ille qui dixisti : <1Ponam,>1 <1sedem meam>1 ad <1aquilonem et ero similis altissimo,>1 ecce per 25 superbiam tuam porcis et soricibus similis factus es, et qui imitari Deum indigne uoluisti, ecce, ut dignus es, bes- tias imitaris. )) 3. Ad quam eius uocem, ut ita dicam, deiectionem suam malignus spiritus erubuit. An non erubuit, qui eandem domum ad exhibenda monstra quae consueuerat ulterius non intrauit ? Sicque postmodum fidelium habitaculum facta est, quia, dum eam unus ueraciter fidelis ingressus est, ab ea protinus mendax spiritus atque infidelis abscessit. 35 4. Sed oportet iam ut priora taceamus. Ad ea quae diebus nostris sunt gesta ueniendum est. Quidam etenim religiosi uiri Apuliae prouinciae partibus cogniti, hoc quod apud multorum notitiam longe lateque percrebuit, de Sabino Canusinae urbis episcopo testari solent, quia isdem uir longo iam senio oculorum lumen amiserat, ita ut omnimodo nil uideret. Quem rex Gothorum Totila prophetiae habere spiritum audiens, minime credidit, sed probare studuit quod audiuit. 2. Qui cum in eisdem partibus deuenisset, hunc uir Domini ad prandium rogauit. Cumque iam uentum esset ad mensam, rex discumbere noluit, sed ad Sabini uene- rabilis uiri dexteram sedit. Cum uero eidem patri puer ex more uini poculum praeberet, rex silenter manum tetendit, calicem abstulit, eumque per se episcopo uice pueri praebuit, ut uideret an spiritu prouidente discer- neret, quis ei poculum praeberet. Tunc uir Dei, accipiens calicem, sed tamen ministrum non uidens, dixit : (( Viuat ipsa manus. ii De quo uerbo rex lactus erubuit, quia, quamuis ipse deprehensus est, in uiro tamen Dei quod quaerebat inuenit. 3. Huius autem uenerabilis uiri, cum ad exemplum uitae sequentium in longum senium uita traheretur, eius archidiaconus, ambitione adipiscendi episcopatus accen- sus, eum extinguere ueneno molitus est. Qui cum uini fusoris eius animum corrupisset, ut mixtum uino ei ueneni poculum praeberet, refectionis hora, cum iam uir Dei ad edendum discumberet, ei praemiis corruptus puer hoc, quod ab archidiacono eius acceperat, ueneni poculum obtulit. Cui statim uenerabilis episcopus dixit : (( Bibe tu hoc, quod mihi bibendum praebes. )) Tremefactus puer, deprehensum esse se sentiens, maluit moriturus bibere quam poenas pro illa tanti homicidii culpa tolerare. Cumque sibi ad os calicem duceret, uir Domini conpescuit, dicens : (( Non bibas. Da mihi, ego bibo. Sed uade, dic ei qui tibi illud dedit : Ego quidem uenenum bibo, sed tu episcopus non eris.)) 4. Facto igitur signo crucis, uenenum episcopus bibit securus, eademque hora in loco alio quo inerat archidia- conus eius defunctus est, ac si per os episcopi ad archi- diaconi uiscera illa uenena transissent. Cui tamen ad inferendam mortem uenenum quidem corporale defuit, sed hunc in conspectu aeterni iudicis uenenum suae mali- tiae occidit. 5. PETRVS. Mira sunt haec et nostris ualde stupenda temporibus. Sed talis eiusdem uiri uita perhibetur, ut qui conuersationem eius agnouerit, uirtutem non debeat mirari. GREGORIVS. Neque hoc, Petre, sileam, quod multi nunc qui hic de Narniensi ciuitate adsunt mihi sedulo testificantur. Eoden namque Gothorum tempore, cum praefatus rex Totila Narniis uenisset, ei uir uitae uenera- 5 bilis Cassius, eius urbis episcopus, occurrit. Cui quia ex consparsione semper facies rubere consueuerat, hoc rex Totila non consparsionis esse credidit, sed assiduae pota- tionis, eumque omnimodo despexit. 2. Sed omnipotens Deus ut quantus uir esset qui despi- ciebatur ostenderet, in Narniensi campo, quo rex aduene- rat, malignus spiritus coram omni exercitu eius spatarium inuasit eumque uexare crudeliter coepit. Qui cum ante regis oculos ad uenerabilem uirum Cassium fuisset adduc- tus, hunc ab eo uir Domini, oratione facta, signo crucis expulit. Qui ingredi in eum ulterius non praesumpsit, sicque factum est, ut rex barbarus seruum Dei ab illo iam die uenerarctur ex corde, quem despectum ualde iudicabat ex facie. Nam quia uirum tantae uirtutis uidit, erga cum illa mens effera ab elationis fastu detumuit. Sed ecce, dum facta fortium uirorum narro repente ad memoriam uenit, quid erga Andream, Fun- danae ciuitatis episcopum, diuina misericordia fecerit. Quod tamen ad hoc legentibus ut ualeat exopto, quatenus 5 qui corpus suum continentiae dedicant, habitare cum feminis non praesumant, ne ruina menti tanto repentina subripiat, quanto ad hoc quod male concupiscitur, etiam praesentia concupitae formae famulatur. Nec res est dubia, quam narro, quia paene tanti in ea testes sunt, quanti et eius loci habitatores existunt. 2. Hic namque uenerabilis uir, cum uitam multis ple- nam uirtutibus duceret seque sub sacerdotali custodia in continentiae arce custodiret, quandam sanctimonialem feminam, quam secum prius habuerat, noluit ab episcopii sui cura repellere, sed certus de sua eiusque continentia, secum hanc permisit habitare. Ex qua re actum est, ut antiquus hostis apud eius animum aditum temptationis exquireret. Nam coepit speciem illius oculis mentis eius inprimere, ut inlectus nefanda cogitaret. 20 3. Quadam uero die Iudaeus quidam, ex Campaniae partibus Romam ueniens, Appiae carpebat iter. Qui ad Fundanum cliuum perueniens, cum iam diem uesperescere cerneret et quo declinare posset minime repperiret, iuxta Apollinis templum fuit ibique se ad manendum contulit. Qui ipsum loci illius sacrilegium pertimescens, quamuis fidem crucis minime haberet, signo tamen se crucis munire curauit. 4. Nocte autem media, ipso solitudinis pauore turba- tus, peruigil iacebat, et repente conspiciens uidit maligno- rum spirituum turbam quasi in obsequium cuiusdam potestatis praeire, eum uero qui ceteris praeerat in eius- dem gremio loci consedisse. Qui coepit singulorum spiri- tuum obsequentium sibi causas actusque discutere, qua- tenus unusquisque quantum nequitiae egisset inueniret. 5. Cumque singuli spiritus ad inquisitionem eius expo- nerent, quid operati contra bonos fuissent, unus in medio prosiluit, qui in Andreae episcopi animum per speciem sanctimonialis feminae, quae in episcopio eius habita- bat, quantam temptationem carnis conmouisset aperuit. Cum uero hoc malignus qui praeerat spiritus inhianter audiret, et tantum sibi factum lucrum grande crederet, quanto sanctioris uiri animam ad lapsum perditionis incli- naret, ille spiritus, qui haec eadem fatebatur, adiunxit quia usque ad hoc quoque die praeterito uespertina hora eius mentem traxerit, ut in terga eiusdem sanctimonialis feminae blandiens alapam daret. Tunc malignus spiritus atque humani generis antiquus inimicus exhortatus hunc blande est, ut perficeret quod coepisset, quatenus ruinae illius singularem inter ecteros palmam teneret. 6. Cumque Iudaeus qui aduenerat hoc uigilans cerneret, et magnae formidinis anxietate palpitaret, ab eodem spiritu, qui cunctis illic obsequentibus praeerat, iussum est, ut requirerent quisnam esset ille qui iacere in templo eodem praesumpsisset. Quem maligni spiritus pergentes et subtiliter intuentes, crucis mysterio signatum uiderunt mirantesque dixerunt : (( Vae, uae, uas uacuum et"signa- tum. ii Quibus hoc renuntiantibus, cuncta illa malignorum spirituum turba disparuit. 7. Iudaeus uero, qui haec uiderat, ilico surrexit atque ad episcopum sub festinatione peruenit. Quem in ecclesia sua repperiens, seorsum tulit, qua temptatione urgue- retur inquisiuit. Cui confiteri episcopus temptationem suam uercundatus noluit. Cum uero ille diceret quod in illa tali Dei famula praui amoris oculos iniecisset atque adhuc episcopus negaret, adiunxit dicens : (( Quare negas quod inquireris, qui ad hoc usque uespere hesterno per- ductus es, ut posteriora illius alapa ferires ? )) Ad quae nimirum uerba deprehensum se episcopus intuens, humi- liter confessus est quod prius pertinaciter negauit. 8. Cuius ruinae et uerecundiae isdem Iudaeus consu- lens, qualiter hoc agnouisset, uel quae in conuentu mali- gnorum spirituum de eo audisset, indicauit. Quod ille cognoscens, sese in terram protinus in orationem dedit, moxque de suo habitaculo non solum eandem Dei famu- lam, sed omnem quoque feminam, quae in eius illic obse- quio habitabat, expulit, in eodem uero templo Apollinis beati Andreae apostoli repente oratorium fecit, atque omni illa temptatione carnis funditus caruit. 9. Iudaeum uero, cuius uisione atque increpatione sal- S0 uatus est, ad aeternam salutem traxit. Nam sacramentis fidei imbutum atque aqua baptismatis emundatum ad sanctae ecclesiae gremium perduxit. Sicque factum est, ut Hebreus isdem, dum saluti alienae consulit, perueni- ret ad suam, et omnipotens Deus inde alterum ad bonam s5 uitam perduceret, unde in bona uita alterum custodisset. 10. PETRVS. Res haec gesta, quam audiui, et metum mihi praebet et spem. GREGORIVS. Vtique sic oportet et de Dei nos semper miseratione confidere, et de nostra infirmitate formidare. 90 Ecce enim paradisi cedrum concussam audiuimus, sed non euulsam, quatenus infirmis nobis et de eius concus- sione nascatur timor, et de eius stabilitate fiducia. Vir quoque uenerabilis uitae Constantius Aquini episcopus fuit, qui nuper prodecessoris mei tempore bea- tae memoriae Iohannis papae defunctus est. Hunc prophe- tiae habuisse spiritum multi testantur, qui eum familia- riter scire potuerunt. Cuius inter multa hoc ferunt religiosi ueracesque uiri, qui praesentes fuerunt, quod in die obitus sui, cum a circumstantibus ciuibus, utpote discessurus, pater tam amabilis amarissime plangeretur, eum flendo requisiuere, dicentes : (( Quem post te, pater, habebimus ? ii Quibus ipse pater per prophetiae spiritum respondit, dicens : (( Post Constantium mulionem, post mulionem fullonem. 0 te, Aquine, et hoc habes. )) 2. Quibus prophetiae uerbis editis, uitae exhalauit spi- ritum. Quo defuncto, eius ecclesiae pastoralem suscepit curam Andreas diaconus illius, qui quondam in stabulis itinerum cursum seruauerat equorum, atque hoc ex uita subducto, ad episcopatus ordinem Iouinus accitus est, qui in eadem urbe fullo fuerat. Quo adhuc superstite, ita cuncti habitatores ciuitatis illius et barbarorum gladiis et pestilentiae inmanitate uastati sunt, ut post mortem illius nec quis episcopus fieret, nec quibus fieret, potuisset inueniri. Sicque conpleta est uiri Dei sententia, quatenus post excessum duorum se sequentium eius ecclesia pas- torem minime haberet. Sed neque hoc sileam quod narrante uiro uene- rabili Venantio, Lunensi episcopo, me ante biduum con- tigit agnouisse. Lucanae namque ecclesiae, sibimet pro- pinquae, fuisse mirae uirtutis uirum Frigdianum nomine narrauit episcopum. 2. Cuius hoc opinatissimum a cunctis illic habitantibus testatur memorari miraculum, quod Ausarit fluuius, qui iuxta urbis illius muros influebat, saepe inundatione facta cursus sui alueum egressus, per agros diffundi consueuerat, et quaeque sata ac plantata repperiret euerteret. Cumque hoc crebro fieret et magna eiusdem loci incolas necessitas urgueret, dato studio operis, eum per loca alia deriuare conati sunt. Sed quamuis diutius laboratum fuisset, a proprio alueo deflecti non potuit. 3. Tunc uir Domini Frigdianus rastrum sibi paruulum fecit, ad alueum fluminis accessit et solus orationi incu- buit, atque eidem flumini praecipiens ut sequeretur, per' loca quaeque ei uisa sunt rastrum per terram traxit. Quem, relicto alueo proprio, tota fluminis aqua secuta est, ita ut funditus locum consueti cursus desereret, et ibi sibi alueum, ubi tracto per terram rastro uir Domini signum fecerat, uindicaret, et quaeque essent alimentis hominum profutura sata uel plantata ultra non laederet. Huius quoque uenerabilis uiri Venantii episcopi aliud miraculum relatione cognoui, quod in Placentina urbe perhibet gestum. Quod uir quoque ueracissimus Iohannes, in hac modo Romana ciuitate locum praefec- torum seruans, qui in eadem placentina urbe est ortus et nutritus, ita ut episcopus memorat quia gestum fuerit adtestatur. 2. In ea namque ciuitate Sabinum nomine fuisse asse- runt mirae uirtutis episcopum. Cui dum die quadam suus 10 diaconus nuntiasset, quod cursus sui Padus alueum egres- sus ecclesiae agros occupasset totaque illic loca nutriendis hominibus profutura aqua eiusdem fluminis teneret, uene- rabilis uitae Sabinus episcopus respondit, dicens : (( Vade, et dic ei : Mandauit tibi episcopus, ut te conpescas et ad 15 proprium alueum redeas. ii Quod diaconus audiens des- pexit et inrisit. 3. Tunc uir Domini, arcessito notario, dictauit dicens : (( Sabinus Domini Iesu Christi seruus commonitorium Pado. Praecipio tibi in nomine Iesu Christi Domini, ut de 20 alueo tuo in locis istis ulterius non exeas, nec terras eccle- siae laedere praesumas. )) Atque eidem notario subiunxit dicens : (( Vade, hoc scribe, et in aquam eiusdem fluminis proice. ii Quo facto, sancti uiri praeceptum suscipiens, sta- tim se a terris ecclesiae fluminis aqua conpescuit, atque 25 ad proprium alueum reuersa, exire ulterius in loca eadem non praesumpsit. 4. Qua in re, Petre, quid aliud quam inoboedientium hominum duritia confunditur, quando in uirtute Iesu et elementum inrationabile sancti uiri praeceptis oboediuit ? Vir quoque uitae uenerabilis Cerbonius, Populo- nii episcopus, magnam diebus nostris sanctitatis suae pro- bationem dedit. Nam cum hospitalitatis studio ualde esset intentus, die quadam transeuntes milites hospitio 5 suscepit. Quos, Gothis superuenientibus, abscondit, eo- rumque uitam ab illorum nequitia abscondendo seruauit. Quod dum Gothorum regi perfido Totilae nuntiatum fuis- set, crudelitatis inmanissimae uesania succensus, hunc ad locum qui octauo huius urbis milliario Merolis dicitur, 10 ubi tunc ipse cum exercitu sedebat, iussit deduci, eumque in spectaculo populi ursis ad deuorandum proici. 2. Cumque isdem rex perfidus in ipso quoque specta- culo consedisset, ad aspiciendam mortem episcopi magna populi turba confluxit. Tunc episcopus deductus in medio 15 est, atque ad eius mortem inmanissimus ursus exquisi- tus, qui, dum humana membra crudeliter carperet, saeui regis animum satiaret. Dimissus itaque ursus ex cauea est. Qui accensus et concitus episcopum petiit sed subito suae feritatis oblitus, deflexa ceruice summissoque humiliter 20 capite, lambere episcopi pedes coepit, ut patenter omni- bus daretur intellegi, quia erga illum uirum Dei et ferina corda essent hominum, et quasi humana bestiarum. 3. Tunc populus, qui ad spectaculum uenerat mortis, magno clamore uersus est in admiratione uenerationis. 25 Tunc ad eius reuerentiam colendam rex ipse permotus est, quippe cum quo superno iudicio actum fuerat, ut qui Deum sequi prius in custodienda uita episcopi noluit, saltem ad mansuetudinem bestiam sequeretur. Cui rei hii qui tunc praesentes fuerunt, adhuc nonnulli supersunt, 30 eamque cum omni illic populo se uidisse testantur. 4. De quo etiam uiro aliud miraculum, Venantio Lunensi episcopo narrante, cognoui. In ea namque Popu- lonii ecclesia, cui praeerat, sepulcrum sibi praeparauit. Sed cum Langobardorum gens, in Italiam ueniens, cuncta 35 uastasset, ad Helbam insulam recessit. Qui inruente aegri- tudine ad mortem ueniens, clericis suis sibique obsequen- tibus praecepit, dicens : (( In sepulcro meo, quod mihi Popu- lonii paraui, me ponite. )) Cui illi cum dicerent : (( Corpus tuum illuc reducere qualiter possumus, qui a Langobardis 40 teneri loca eadem et ubique illic eos discurrere scimus ? )), ipse respondit : (( Reducite me securi. Nolite metuere, sed festine me sepelire curate. Mox autem sepultum corpus meum fuerit, ex loco eodem sub omni festinatione disce- dite. )) 45 5. Defuncti igitur corpus inposuerunt naui. Cumque Populonium tenderent, collecto in nubibus aere, inmensa nimis pluuia erupit. Sed ut cunctis patesceret, cuius uiri corpus nauis illa portaret, per illud maris spatium quod ab Helba insula usque Populonium duodecim millibus distat, 50 circa utraque nauis latera procellosa ualde pluuia descen- dit, et in naui eadem una pluuiae gutta non cecidit. 6. Peruenere itaque ad locum clerici, et sepulturae tra- diderunt corpus sacerdotis sui. Cuius praecepta seruantes, ad nauem sub festinatione reuersi sunt. Quam mox ut 55 intrare potuerunt, in eodem loco, ubi uir Domini sepul- tus fuerat, Langobardorum dux crudelissimus Gumari aduenit. Ex cuius aduentu uirum Dei habuisse prophetiae spiritum claruit, qui ministros suos a sepulturae suae loco sub festinatione discedere praecepit. Hoc autem quod diuisa pluuia factum narraui miraculum, etiam in alterius episcopi ueneratione mons- tratum est. 2. Nam quidam clericus senex, qui adhuc superest, 5 eidem rei praesto se fuisse testatur, dicens : (( Fulgentius episcopus, qui Vtriculensi ecclesiae praeerat, regem cru- delissimum Totilam infensum omnimodo habebat. Cum- que ad easdem partes cum exercitu propinquasset, curae fuit episcopo per clericos suos exenia mittere, eiusque 10 furoris insaniam, si posset, muneribus mitigare. Quae ille ut uidit, protinus spreuit, atque iratus suis hominibus iussit, ut eundem episcopum sub omni asperitate cons- tringerent, eumque eius examini seruarent. Quem dum feroces Gothi, ministri scilicet crudelitatis illius, tenuis- 15 sent, circumdantes eum, uno in loco stare praeceperunt, eique in terra circulum designauerunt, extra quem pedem tendere nullo modo auderet. )) 3. (( Cumque uir Dei in sole nimio staret, ab eisdem Gothis circumdatus et designatione circuli inclausus, 20 repente coruscus et tonitruus et tanta uis pluuiae erupit, ut hi, qui eum custodiendum acceperant, inmensitatem pluuiae ferre non possent. Et dum magna nimis inundatio fieret, intra eandem designationem circuli, in qua uir Dei Fulgentius stetit, ne una quidem pluuiae gutta descendit. 25 Quod dum regi crudelissimo nuntiatum fuisset, illa mens effera ad magnam eius reuerentiam uersa est, cuius poe- nam prius insatiabili furore sitiebat. ii 4. Sic omnipotens Deus contra elatas carnalium mentes potentiae suae miracula per despectos operatur, ut, qui se 30 superbe contra praecepta ueritatis eleuant, eorum cerui- cem ueritas per humiles premat. Nuper quoque Floridus uenerabilis uitae epis- copus narrauit quoddam memorabile ualde miraculum, dicens : (( Vir sanctissimus Herculanus nutritor meus Perusinae ciuitatis episcopus fuit, ex conuersatione monas- 5 terii ad sacerdotalis ordinis gratiam deductus. Totilae autem perfidi regis temporibus eandem urbem annis sep- tem continuis Gothorum exercitus obsedit, ex qua multi ciuium fugerunt, qui famis periculum ferre non poterant. Anno uero septimo necdum finito obsessam urbem Gotho- 10 rum exercitus intrauit. )) 2. (( Tunc comes, qui eidem exercitui praeerat, ad regem Totilam nuntios misit, exquirens quid de episcopo uel populo fieri iuberet. Cui ille praecepit, dicens : 'Episcopo prius a uertice usque ad calcaneum corrigiam tolle, et tunc 15 caput illius amputa. Omnem uero populum, qui illic in- uentus est, gladio extingue.' Tunc isdem comes uenerabi- lem uirum Herculanum episcopum, super urbis murum deductum, capite truncauit, eiusque cutem iam mortui a uertice usque ad calcaneum incidit, ut ex eius corpore 20 corrigia sublata uideretur, moxque corpus illius extra murum proiecit. Tunc quidam, humanitatis pietate con- pulsi, abscisum caput ceruici adponentes, cum uno paruulo infante, qui illic extinctus inuentus est, iuxta murum corpus episcopi sepulturae tradiderunt. ii 25 3. (( Cumque post eandem caedem die quadragesimo rex Totila iussisset, ut ciues urbis illius, qui quolibet dis- persi essent, ad eam sine aliqua trepidatione remearent, hii, qui prius famem fugerant, uiuendi licentia accepta reuersi sunt. Sed, cuius uitae eorum episcopus fuerat 30 memores, ubi sepultum esset corpus illius quaesierunt, ut hoc iuxta honorem debitum in ecclesia beati Petri apostoli humarent. Cumque itum esset ad sepulcrum, effossa terra inuenerunt corpus pueri pariter humati utpote iam die quadragesimo tabe corruptum et uermibus plenum, cor- 35 pus uero espicopi ac si die eodem esset sepultum, et quod est adhuc magna admiratione uenerandum, quia ita caput eius unitum fuerat corpori, ac si nequaquam fuisset absci- sum, sic uidelicet ut nulla uestigia sectionis apparerent. Cumque hoc et in terga uerterent, exquirentes si quod 40 signum uel de alia monstrari incisione potuisset, ita sanum atque intemeratum omne corpus inuentum est, ac si nulla hoc incisio ferri tetigisset. )) 4. PETRVS. Quis non obstupescat talia signa mortuo- rum, quae fiunt pro excitatione uiuentium ? GREGORIVS. Prioribus quoque temporibus Go- thorum fuit iuxta Spolitanam urbem uir uitae uenera- bilis, Isaac nomine, qui usque ad extrema paene Gothorum tempora peruenit. Quem nostrorum multi nouerunt, 5 et maxime sacra uirgo Gregoria, quae nunc in hac Romana urbe iuxta ecclesiam beatae Mariae semper uirginis habi- tat. Quae dum adolescentiae suae tempore, constitutis iam nuptiis, in ecclesiam fugisset et sanctimonialis uitae conuersationem quaereret, ab eodem uiro defensa atque 10 ad eum quem desiderabat habitum, Domino protegente, perducta est. Quae, quia sponsum fugit in terra, habere sponsum meruit in caelo. Multa autem de eodem uiro, narrante uenerabili patre Eleutherio, agnoui, qui et hunc familiariter nouerat, et eius uerbis uita fidem praebebat. 15 2. Hic itaque uenerabilis Issac ortus ex Italia non fuit, fecit. Cum primo de Syriae partibus ad Spolitanam urbem uenisset, ingressus ecclesiam a custodibus petiit, ut sibi quantum uellet licentia concederetur orandi, eumque 20 horis secretioribus egredi non urguerent. Qui mox ad orandum stetit diemque totum peregit in oratione, cui sequentem continuauit et noctem. Secundo etiam die cum nocte subsequenti indefessus in precibus perstitit. Diem quoque tertium in oratione coniunxit. 25 3. Cumque hoc unus ex custodibus superbiae spiritu inflatus cerneret, unde proficere debuit, inde ad defectus damna peruenit. Nam hunc simulatorem dicere et uerbo rustico coepit inpostorem clamare, qui se tribus diebus et noctibus orare ante oculos hominum demonstraret. Qui 30 protinus currens, uirum Dei alapa percussit, ut quasi reli- giosae uitae simulator de ecclesia cum contumelia exiret. Sed hunc repente ultor spiritus inuasit atque ad uiri Dei uestigia strauit, ac per os illius clamare coepit : (( Isaac me eicit, Isaac me eicit. )) Vir quippe peregrinus quo cen- 35 seretur nomine nesciebatur, sed eius nomen ille spiritus prodidit, qui se ab illo posse eici clamauit. Mox autem super uexati corpus uir Dei incubuit, malignus spiritus qui eum inuaserat abscessit. 4. In tota urbe tunc statim quid in ecclesia factum fuisse innotuit. Currere viri et feminae nobiles atque igno- biles pariter coeperunt, certatimque eum in suis rapere domibus conabantur. Alii ad construendum monasterium praedia, alii pecunias, alii subsidia quaeque poterant offerre uiro Dei suppliciter uolebant sed seruus omnipo- 45 tentis Domini horum nihil accipiens, egressus urbem non longe desertum locum repperit ibique sibi humile habita- culum construxit. 5. Ad quem dum multi pergunt, exemplo illius aeternae uitae accendi desiderio coeperunt, atque sub eius magis- 50 terio in omnipotentis se Domini seruitio dederunt. Cumque ei crebro discipuli humiliter inminerent, ut pro usu monas- terii possessiones quae offerebantur acciperet, ille solli- citus suae paupertatis custos fortem sententiam tenebat, dicens : (( Monachus, qui in terra possessionem quaerit, 55 monachus non est. )) Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut auari diuites solent perituras diuitias custodire. 6. Ibi itaque prophetiae spiritu magnisque miraculis cunctis longe lateque habitantibus uita eius inclaruit, 60 Nam die quadam ad uesperum in horto monasterii fecit iactari ferramenta, quae usitato nos nomine uangas uoca- mus. Dixit itaque discipulis suis : (( Tot uangas in horto proicite, et citius redite. )) Nocte uero eadem, dum ex more cum fratribus ad exhibendas laudes Domino surrexisset, 65 praecepit dicens : (( Ite, et operariis nostris pulmentum coquite, ut mane primo paratum sit. )) Facto autem mane, fecit deferri pulmentum quod parari iusserat, atque hor- tum cum fratribus ingressus, quot uangas iactari praece- perat, tot in eo laborantes operarios inuenit. Ingressi 70 quippe fures fuerant, sed mutata mente per spiritum adprehenderunt uangas quas inuenerunt, et ab ea hora qua ingressi sunt quousque uir Domini ad eos ueniret, cuncta horti illius spatia quae inculta fuerant coluerunt. 7. Quibus uir Domini, mox ut ingressus est, ait : (( Gau- 75 dete, fratres, multum laborastis, iam quiescite. )) Quibus ilico alimenta quae detulerat praebuit, eosque post tanti laboris fatigationem refecit. Sufficienter autem refectis ait : (( Nolite malum facere. Quotiens de horto aliquid uultis, ad , horti aditum uenite, tranquille petite, cum 80 benedictione percipite, et a furti prauitate cessate. )) Quos statim collectis holeribus onustari fecit, actumque est, ut qui ad hortum nocituri uenerant, cum laboris sui prae- mio et repleti ab eo et innocui redirent. 8. Alio quoque tempore accesserunt ad eum peregrini 85 quidam misericordiam postulantes, scissis uestimentis, pannis obsiti, ita ut paene nudi uiderentur. Cumque hunc uestimenta peterent, eorum uerba uir Domini tacitus audiuit. Qui unum ex discipulis suis protinus silenter uocauit, eique praecepit, dicens : (( Vade, atque in illa 90 silua, in loco tali, cauam arborem require, et uestimenta quae in ea inueneris defer. )) Cumque discipulus abisset, arborem, sicut fuerat iussus, exquisiuit, uestimenta rep- perit et latenter detulit magistro. Quae uir Dei suscipiens, peregrinis nudis atque petentibus ostendit et praebuit, 95 dicens : (( Venite, quia nudi estis, ecce tollite et uestite uos. )) Haec illi intuentes recognouerunt quae posuerant, magnoque pudore consternati sunt, et qui fraudulenter uestimenta quaerebant aliena, confusi receperunt sua. 9. Alio quoque tempore quidam se eius orationibus 100 conmendans, sportas duas plenas alimentis ei per puerum transmisit. Quarum unam isdem puer subripuit atque in itinere abscondit, unam uero ad Dei hominem detulit, et petitionem illius qui se ei per exenium conmendauerat enarrauit. Quam uir Domini benigne suscipiens, eundem 105 puerum admonuit, dicens : (( Gratias agimus. Sed uide sportam, quam in itinere posuisti, ne incaute tangere praesumas, quia in eam serpens ingressus est. Esto ergo sollicitus, ne, si tollere incaute uolueris, a serpente feria- ris. )) Quibus uerbis puer ualde confusus, exultauit quidem 110 quod mortem euaserit, sed tristis ad modicum factus est quia, quamuis salubrem poenam, tamen pertulit uere- cundiam suam. Qui reuersus ad sportam, caute ac solli- cite adtendit, sed eam iam, sicut uir Dei praedixerat, ser- pens tenebat. 115 10. Hic itaque, cum uirtute abstinentiae, contemptu rerum transeuntium, prophetiae spiritu, orationis inten- tione esset incomparabiliter praeditus, unum erat quod in eo reprehensibile esse uidebatur, quia nonnumquam tanta ei laetitia inerat, ut, illis tot uirtutibus nisi sciretur 120 esse plenus, nullo modo crederetur. 11. PETRVS. Quidnam, quaeso te, hoc esse dicimus ? Sponte sibi laetitiae frena laxabat, an, tot uirtutibus pollens, aliquando ad praesens gaudium etiam renitens eius animus trahebatur ? 125 12. GREGORIVS. Magna est, Petre, omnipotentis Dei dispensatio, et plerumque contingit ut, quibus maiora bona praestat, quaedam minora non tribuat, ut semper eorum animus habeat unde se ipse reprehendat, quatenus, dum appetunt perfecti esse nec possunt, et laborant in 130 hoc quod non acceperunt nec tamen elaborando praeua- lent, in his quae accepta habent se minime extollant, sed discant quia ex semetipsis maiora bona non habent, qui in semetipsis uincere parua uitia atque extrema non possunt. 135 13. Hinc est enim quod perducto Dominus ad terram promissionis populo, cunctos fortes atque praepotentes aduersarios eius extinguens, Philisteos atque Chananeos diutius reseruauit, ut, sicut scriptum est, <1in eris experiretur>1 <1Israel,>1 quia nonnumquam, ut dictum est, eis etiam quibus 140 magna dona tribuit parua quaedam reprehensibilia relin- quit, ut semper habeant contra quod bellum gerant, et deuictis magnis hostibus mentem non erigant, quando eos adhuc aduersarii etiam minimi fatigant. Fit itaque miro modo ut una eademque mens et uirtute polleat et 145 ex infirmitate lassescat, quatenus et ex parte constructa sit et ex parte se conspiciat esse destructam, ut per bonum quod quaerit et habere non ualet, illud seruet humiliter quod habet. 14. Sed quid mirum quod hoc de homine dicimus, 150 quando illa superna regio in ciuibus suis ex parte damna pertulit et ex parte fortiter stetit, ut electi angelorum spiritus, dum alios per superbiam cecidisse conspicerent, ipsi tanto robustius quanto humilius starent ? Illi ergo regioni sua etiam detrimenta profecerunt, quae ad aeter- 155 nitatis statum ex parte suae destructionis est solidius instructa. Sic ergo et in unaquaque anima agitur, ut in humilitatis custodia aliquando ad lucra maxima ex minimo damno seruetur. PETRVS. Placet quod dicis. GREGORIVS. Neque hoc sileam, quod ex regione eadem uenerabilis uiri Sanctuli presbiteri narratione cognoui, de cuius uerbis ipse non dubitas, quia eius uitam fidemque minime ignoras. 5 2. Eodem quoque tempore in Nursinae partibus prouin- ciae duo uiri in uita atque habitu sanctae conuersationis habitabant, quorum unus Euthicius, alter uero Florentius dicebatur. Sed isdem Euthicius in spiritali zelo atque feruore uirtutis excreuerat, multorumque animas ad 10 Deum perducere exhortando satagebat, Florentius uero simplicitati atque orationi deditam ducebat uitam. Non longe autem erat monasterium, quod rectoris sui fuerat morte destitutum. Ex quo sibi monachi eundem Euthi- cium praeesse uoluerunt. Qui eorum precibus adquiescens, 15 multis annis monasterium rexit, discipulorumque animas in studio sanctae conuersationis exercuit. Ac ne orato- rium, in quo prius habitauerat, solum remanere potuisset, illic uenerabilem uirum Florentium reliquit. 3. In quo dum solus habitaret, die quadam sese in ora- 20 tionem prostrauit, atque ab omnipotente Domino petiit, ut ei illic ad habitandum aliquod solatium donare digna- retur. Qui mox ut conpleuit orationem, oratorium egres- sus, ante fores ursum repperit stantem. Qui dum ad ter- ram caput deprimeret nihilque feritatis in suis motibus 25 demonstraret, aperte dabat intellegi, quod ad uiri Dei obsequium uenisset. Quod uir quoque Domini protinus agnouit, et quia in eadem cella pecudes quatuor uel quinque remanserant, quas omnino deerat qui pasceret et custodiret, eidem urso praecepit, dicens : (( Vade, atque 30 has oues ad pastum eice, ad sextam uero horam reuertere. )) 4. Coepit hoc itaque indesinenter agi. Iniungebatur urso cura pastoris, et quas manducare consueuerat, pas- cebat oues bestia ieiuna. Cum uir Domini ieiunare uoluis- set, ad nonam praecipiebat horam urso cum ouibus 35 reuerti, cum uero noluisset, ad sextam, atque ita in omni- bus mandato uiri Dei obtemperabat ursus, ut neque ad sextam iussus rediret ad nonam, neque ad nonam iussus rediret ad sextam. 5. Cumque diu hoc ageretur, coepit in loco eodem tan- 40 tae uirtutis longe lateque fama crebrescere. Sed quia anti- quus hostis, unde bonos cernit enitescere ad gloriam, inde peruersos per inuidiam rapit ad poenam, quatuor uiri ex discipulis uenerabilis Euthicii, uehementer inuidentes quod eorum magister signa non faceret et is qui solus ab 45 eo relictus fuerat tanto hoc miraculo clarus appareret, eundem ursum insidiantes occiderunt. 6. Cumque hora qua iussus fuerat non rediret, uir Dei Florentius suspectus est redditus. Quem usque ad horam uesperis expectans, adfligi coepit quod is, quem ex sim- 50 plicitate multa fratrem uocare consueuerat, ursus minime reuerteretur. Die uero altera perrexit ad agrum, ursum pariter ouesque quaesiturus. Quem occisum repperit, sed sollicite inquirens, citius a quibus fuerat occisus inuenit. Tunc sese in lamentis dedit, fratrum magis malitiam quam 55 mortem ursi deplorans. 7. Quem uenerandus uir Euthicius ad se deductum consolari studuit, sed isdem uir Domini coram eo, doloris magni stimulis accensus, inprecatus est dicens : (( Spero in omnipotente Deo, quia in hac uita ante oculos omnium 60 ex malitia sua uindictam recipiant, qui nil se laedentem ursum meum occiderunt. )) Cuius uocem protinus ultio diuina secuta est. Nam quatuor monachi, qui eundem ursum occiderant, statim elefantino morbo percussi sunt, ut membris putrescentibus interirent. 65 8. Quod factum uir Dei Florentius uehementer expauit, seque ita fratribus maledixisse pertimuit. Omni enim uitae suae tempore flebat, quia exauditus fuerat, se crudelem, se in eorum morte clamabat homicidam. Quod idcirco omnipotentem Deum fecisse credimus, ne uir mirae sim- 70 plicitatis, quantolibet dolore commotus, intorquere ultra praesumeret iaculum maledictionis. 9. PETRVS. Numquidnam ualde graue esse credimus, si fortasse cuilibet, exagitati iracundia, maledicamus ? GREGORIVS. De hoc peccato cur me percunctaris, an 75 graue sit, cum Paulus dicat : <1Neque maledici regnum Dei>1 <1possidebunt ?>1 Pensa itaque quam grauis culpa est, quae separat a regno uitae. 10. PETRVS. Quid, si homo non fortasse ex malitia, sed ex linguae incuria maledictionis in proximum iacu- 80 latur uerbum ? GREGORIVS. Si apud districtum iudicem, Petre, otiosus sermo reprehenditur, quanto magis noxius. Pensa ergo quantum sit damnabilis qui a malitia non uacat, si et ille sermo poenalis est qui a bonitate utilitatis uacat. 85 PETRVS. Adsentio. 11. GREGORIVS. Isdem uir Dei egit aliud, quod sileri non debeat. Cum enim magna eius opinio longe lateque crebresceret, quidam diaconus longe positus ad eum per- gere studuit, ut eius se orationibus conmendaret. Qui ad 90 eius cellulam ueniens omnem locum per circuitum inuenit innumeris serpentibus plenum. Cumque uehementer expauisset, clamauit dicens : e serue Domini, ora. )) Erat autem tunc mira serenitas. Egressus uero Florentius, ad caelum oculos et palmas tetendit, ut illam pestem, sicut 95 sciret, Dominus auferrct. Ad cuius uocem subito caelum intonuit, atque isdem tonitruus omnes illos, qui eundem locum occupauerant, serpentes interemit. 12. Quos dum uir Dei Florentius interemptos aspiceret, dixit : (( Ecce occidisti illos, Domine. Quis eos hinc leuat ? )) 100 Moxque ad eius uocem tantae aues uenerunt, quanti ser- pentes occisi fuerant, quae asportantes singulos et lon- gius proicientes, locum habitationis illius mundum omni- modo a serpentibus reddiderunt. 13. PETRVS. Quid uirtutis, quid fuisse meriti dicimus, 105 quod eius ori tantum factus est proximus omnipotens Deus ? GREGORIVS. Apud omnipotentis Dei singularem mun- ditiam atque eius simplicem naturam multum, Petre, humani cordis munditia atque simplicitas ualet. Hoc 110 ipsum namque quod eius famuli, a terrenis actionibus segregati, otiosa loqui nesciunt et mentem per uerba spargere atque inquinare deuitant, auctoris sui prae cete- ris exauditionem impetrant, cui, in quantum est possibile, ipsa puritate ac simplicitate cogitationis quasi ex quadam 115 iam similitudine concordant. 14. Nos autem turbis popularibus admixti, dum fre- quenter otiosa, nonnumquam uero etiam grauiter noxia loquimur, os nostrum omnipotenti Deo tanto longinquuni fit, quanto huic mundo proximum. Multum quippe deor- 120 sum ducimur, dum locutione continua saecularibus admiscemur. 15. Quod bene Esaias, postquam regem Dominum exer- cituum uidit, in semetipso reprehendit et paenituit, dicens : <1Vae mihi, quia tacui, quia uir pollutus labiis ego>1 125 <1sum.>1 Qui cur polluta labia haberet aperuit, cum sub- iunxit : <1In medio populi polluta labia habentis ego habito.>1 Pollutionem namque labiorum habere se doluit, sed unde hanc contraxerit indicauit, cum in medio populi pol- luta labia habentis se habitare perhibuit. 130 16. Valde enim difficile est, ut lingua saecularium men- tem non inquinet quam tangit, quia, dum plerumque eis ad quaedam loquenda condescendimus, paulisper adsueti hanc ipsam locutionem, quae nobis indigna est, etiam delectabiliter tenemus, ut ex ea iam redire non libeat, ad 135 quam uelut ex condescensione uenimus inuiti. Sicque fit ut ab otiosis ad noxia, a leuibus ad grauiora uerba uenia- mus, et os nostrum ab omnipotente Domino tanto iam minus exauditur in prece, quanto amplius inquinatur stulta locutione, quia, sicut scriptum est, <1qui auertit aurem>1 140 <1suam ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis.>1 17. Quid ergo mirum si postulantes tarde a Domino audimur, qui praecipientem Dominum aut tarde aut nullo modo audimus, et quid mirum si Florentius in prece sua citius est auditus, qui in praeceptis suis Dominum citius 145 audiuit ? PETRVS. Nihil est quod responderi ualeat apertae rationi. 18. GREGORIVS. Euthicius uero, qui praedicti Florentii in uia Dei socius fuerat, magis post mortem claruit in 150 uirtute signorum. Nam cum multa ciues urbis illius de eo soleant narrare miracula, illud tamen est praecipuum, quod usque ad haec Langobardorum tempora omnipo- tens Deus per uestimentum illius assidue dignabatur ope- rari. Nam quotiens pluuia deerat et aestu nimio terram 155 longa siccitas exurebat, collecti in unum ciues urbis illius eius tunicam leuare atque in conspectu Domini cum pre- cibus offerre consueuerant. Cum qua dum per agros exo- rantes pergerent, repente pluuia tribuebatur, quae plene terram satiare potuisset. 160 19. Ex qua re patuit eius anima quid uirtutis intus, quid meriti haberet, cuius foris ostensa uestis iram condi- toris auerteret. Nuper quoque in parte Campaniae uir ualde uene- rabilis, Martinus nomine, in monte Marsico solitariam uitam duxit, multisque annis in specu angustissimo inclausus fuit. Quem multi ex nostris nouerunt, eiusque 5 actibus praesentes extiterunt. De quo multa ipse, et beatae memoriae papa Pelagio decessore meo et aliis religiosis- simis uiris narrantibus, agnoui. 2. Cuius hoc miraculum primum fuit, quod, mox se in praedicti montis foramine contulit, ex petra eadem, quae in semetipsa concaua augustum specum fecerat, aquae stilla prorupit, quae Martino Dei famulo in usu cotidiano sufficeret, et nec plus adesset nec necessitati deesset. Qua in re ostendit omnipotens Deus quantam sui famuli curam gereret, cui uetusto miraculo potum in solitudine ex 15 petrae duritia ministraret. 3. Sed antiquus hostis humani generis, eius uiribus inuidens, hunc usitata arte pellere ex co specu molitus est. Nam amicam sibi bestiam, serpentem scilicet, ingressus, hunc ab eadem habitatione eicere facto terrore conatus 20 est. Coepit etenim serpens in spelunca inueniri solus cum solo, eoque orante se ante illum sternere, et cum cubante pariter cubare. Sed uir sanctus omnino inperterritus eius ori manum uel pedem extendebat, dicens : (( Si licentiam accepisti ut ferias, ego non prohibeo.)) 25 4. Cumque hoc continue per triennium gereretur, die quadam antquus hostis, tanta hac eius fortitudine uictus, infremuit, seque per deuexum montis latus in praecipi- tium serpens dedit, omniaque arbusta loci illius flamma ex se exeunte concremauit. Qui in eo quod montis latus omne conbussit, cogente omniaque arbusta loci illius flamma ex se exeunte concremauit. Qui in eo quod montis latus 30 omne conbussit, cogente omnipotente Deo monstrare conpulsus est, quantae uirtutis fuerat qui uictus absce- debat. Perpende, quaeso, iste uir Domini in quo mentis uertice stetit, qui cum serpente per triennium iacuit securus. 35 PETRVS. Auditu paueo. 5. GREGORIVS. Vir iste uitae uenerabilis, inclausionis suae tempore primo, decreuerat ut ultra mulierem non uideret, non quia aspernabatur sexum, sed ex contem- plata specie temptationis incurrere metuebat uitium. 40 Quod quaedam mulier audiens, audacter ascendit mon- tem atque ad eius specum inpudenter prorupit. At ille, paulo longius intuens et uenientis ad se muliebria indu- menta conspiciens, sese in orationem dedit, in terram faciem depressit, et eo usque prostratus iacuit, quo inpu- 45 dens mulier a fenestra cellulae illius fatigata recederet. Quae die eodem, mox ut de monte descendit, uitam finiuit, ut ex mortis eius sententia daretur intellegi, quia ualde Omnipotenti Deo displicuit, quod eius famulum ausu inprobo contristauit. 50 6. Alio quoque tempore, dum multi ad hunc religiosa deuotione concurrerent atque arcta esset semita quae in deuexo montis latere ad eius cellulam properantes duce- bat, puer paruulus incaute gradiens ex eodem monte ceci- dit et usque ad uallem corruit, quae sub monte eodem sita 55 quasi in profundo conspicitur. In loco quippe eodem tanta mons ipse altitudine excreuit, ut arbusta ingentia, quae ex eadem ualle prodeunt, ex monte aspicientibus quasi frutecta esse uideantur. Perturbati itaque sunt cuncti qui ueniebant, summaque cura quaesitum est, sicubi corpus 60 elapsi pueri potuisset inueniri. Quis enim aliud nisi extinc- tum crederet ? Quis uel corpus ad terram integrum perue- nisse suspicaretur, dum interpositis ubique scopulis in partibus discerpi potuisset ? Sed requisitus puer in ualle inuentus est, non solum uiuus, sed etiam incolumis. Tunc 65 cunctis patenter innotuit, quod ideo laedi non potuit, quia hunc in casu suo Martini oratio portauit. 7. In specu uero illius magna desuper rupis eminebat, quae, cum ex parte exigua monti uideretur adfixa, Mar- tini cellae prominens, casum suum cotidie et illius interi- 70 tum ruitura minabatur. Ad hunc Mascator, inlustris uiri Armentarii nepos, cum magna rusticorum multitudine ueniens, precabatur ut uir Dei de specu eodem digna- retur exire, quatenus ipse ruituram rupem ex monte potuisset euellere, atque in specu suo Dei famulus iam 75 securus habitaret. Cumque hoc uir Dei nequaquam adqui- esceret, ei quod posset ut faceret praecepit, et ipse in cellae suae remotiori parte se contulit. Si tamen moles rueret, dubium non erat quod simul et specum destrueret et Martinum necaret. 80 8. Itaque dum ea quae uenerat multitudo conaretur, si posset, sine periculo uiri Dei ingens illud quod desuper incubuerat saxum leuare, cunctis uidentibus repente res ualde admirabilis contigit, quia moles ipsa, quam cona- bantur euellere, subito ab eisdem laborantibus euulsa, ne 85 speluncae Martini tectum tangeret, saltum dedit et quasi serui Dei laesionem fugiens longius cecidit. Quod ad ius- sum omnipotentis Dei angelico ministerio actum intelle- git, qui diuina prouidentia disponi omnia fideliter credit. 9. Hic, cum prius in eodem monte se contulit, necdum 90 clauso specu habitans, catena sibi ferrea pedem ligauit, eamque saxo ex parte altera adfixit, ne ei ultra liceret progredi, quam catenae eiusdem quantitas tendebatur. Quod uir uitae uenerabilis Benedictus audiens, cuius supe- rius memoriam feci, ei per discipulum suum mandare 95 curauit : (( Si seruus es Dei, non te teneat catena ferri, sed catena Christi. )) Ad quam uocem Martinus protinus ean- dem compedem soluit, sed numquam postmodum solu- tum tetendit pedem ultra locum, quo ligatum hunc tendere consueuerat, atque in tanto se spatio sine catena 100 coercuit, in quanto et antea ligatus mansit. 10. Qui dum se postmodum in eiusdem loci conclu- sisset, coepit etiam discipulos habere, qui ab eius specu seorsum habitantes, ad usum uitac aquam de puteo hau- rire consueuerant. Sed funis, in quo ad hauriendam 105 aquam situla dependebat, crebro rumpebatur. Vnde factum est, ut eandem catenam, quam Domini uir ex pede suo soluerat, eius discipuli peterent eamque funi adiungerent, atque in illam situlam ligarent. Ex quo iam tempore contigit, ut isdem funis et cotidie tingueretur 110 aqua et nullo modo rumperetur. Quia enim catenam uiri Dei funis ille contigit, ipse quoque ad tolerandam aquam ferri in se fortitudinem traxit. 11. PETRVS. Facta haec placent, quia mira, et multum, quia recentia. GREGORIVS. Nostris modo temporibus quidam Quadragesimus nomine Baxentinae ecclesiae subdiaconus fuit, qui ouium suarum gregem pascere in eiusdem Aure- liae partibus solebat. Cuius ualde ueracis uiri narratione 5 res mira innotuit, quae secreto fuerat gesta. Is namque, ut praediximus, dum gregis sui in Aurelia curam gereret, in diebus eiusdem uir fuit e monte, qui Argentarius uoca- tur, uenerabilis uitae, qui habitum monachi, quem prae- tendebat specie, moribus explebat. Hic itaque ad eccle- 10 siam beati Petri apostolorum principis ab eodem monte Argentario annis singulis uenire consueuerat, atque ad hunc, quem praedixi, Quadragesimum subdiaconem, sicut ipse narrauit, hospitalitatis gratia declinabat. 2. Quadam uero die, dum eius hospitium, quod non 15 longe ab ecclesia aberat, intrasset, cuiusdam pauperculae mulieris maritus iuxta defunctus est. Quem ex more lotum, uestimentis indutum et sabano constrictum, super- ueniente uespere, sepelire nequiuerunt. Iuxta defuncti igitur corpus uiduata mulier sedit, quae in magnis fletibus 20 noctem ducens, continuis lamentorum uocibus satisfa- ciebat dolori. 3. Cumque hoc diutius fieret et flere mulier nullo modo cessaret, uir Dei, qui receptus hospitio fuerat, Quadra- gesimo subdiacono conpunctus ait : (( Dolori huius mulieris 25 anima mea conpatitur. Rogo, surge et oremus. )) Perrexe- runt igitur utrique ad uicinam ecclesiam, seseque pariter in orationem dederunt. Cumque diutius orassent, con- plere orationem Quadragesimum subdiaconum seruus Dei petiit. Qua conpleta, ab altaris crepidine puluerem 30 collegit, atque cum eodem Quadragesimo ad defuncti corpus accessit, seseque ibidem in orationem dedit. 4. Cumque diutius orasset, iam non, sicut prius fecerat, conpleri orationem per subdiaconum uoluit, sed ipse bene- dictionem dedit statimque surrexit, et quia dextera manu 35 collectum puluerem gestabat, sinistra pallium quo facies defuncti uelabatur abstulit. Quod cum mulier fieri cer- neret, contradicere uehementer coepit et mirari quid uellet facere. Ablato itaque pallio, diu eo quem collegerat puluere defuncti faciem fricauit. Qui dum diutius frica- 40 retur, recepit animam, oscitauit, oculos aperuit, seseque eleuans resedit, quid erga se ageretur miratus est, ac si de graui somno fuisset excitatus. 5. Quod dum mulier lamentis fatigata conspiceret, coe- pit ex gaudio magis flere et uoces amplius edere. Quam uir 45 Domini modesta prohibitione conpescuit, dicens : (( Tace, tace, sed si quis uos requisierit qualiter factum sit, hoc solummodo dicite, quia Dominus Iesus Christus opera sua fecit. )) Dixit hoc, atque ab eius hospitio exiit, Quadrage- simum subdiaconum protinus reliquit, et in loco eodem 50 ultra non apparuit. Temporalem namque honorem fugiens, egit ut ab his a quibus uisus in tanta uirtute fuerat, numquam in hac uita iam uideretur. 6. PETRVS. Quid alii sentiant, ignoro. Ego autem cunctis miraculis hoc potius existimo esse miraculum, 55 quo ad uitam mortui redeunt, eorumque animae ad carnem ex occulto reuocantur. 7. GREGORIVS. Si uisibilia adtendimus, ita necesse est credamus. Si uero inuisibilia pensamus, nimirum constat quia maius est miraculum praedicationis uerbo atque 60 orationis solacio peccatorem conuertere, quam carne mor- tuum resuscitare. In isto etenim resuscitatur caro iterum moritura, in illo uero anima in aeternum uictura. 8. Cum enim propono duos, in quo horum existimas maiori factum uirtute miraculum ? Lazarum quippe, 65 quem iam fidelem fuisse credimus, carne Dominus, Sau- lum uero resuscitauit in mente. Et quidem post resurrec- tionem carnis de Lazari uirtutibus tacetur. Nam post resurrectionem animae capere nostra infirmitas non ualet, quanta in sacro eloquio de Pauli uirtutibus dicuntur : 70 9. quod illae eius crudelissimae cogitationes ad pietatis mollia conuersae sunt uiscera ; quod mori cupit pro fra- tribus, in quorum prius morte gaudebat ; 10. quod ple- nus omni scripturae scientia, nihil se <1scire>1 iudicat, <1nisi>1 <1Christum Iesum et hunc crucifixum ;>1 quod pro Christo 75 uirgis libenter caeditur, quem gladiis insequebatur ; quod apostolatus honore sublimis est, sed tamen sponte fit paruulus in medio discipulorum ; 11. quod ad caeli tertii secreta ducitur, et tamen mentis oculum per conpassio- nem reflectit ad disponendum cubile coniugatorum, 80 dicens : <1Vxori uir debitum reddat, et uxor uiro ;>1 quod admiscetur in contemplatione coetibus angelorum, et tamen non aspernatur cogitare atque disponere facta car- nalium ; 12. quod gaudet in infirmitatibus sibique in con- tumeliis placet ; quod ei <1uiuere Christus est et mori lucrum ;>1 85 quod totum iam extra carnem est hoc ipsum quod uiuit in carne. 13. Ecce qualiter uiuit, qui ab inferno mentis ad uitam pietatis rediit. Minus est ergo quempiam in carne susci- tari, nisi forte cum per uiuificationem carnis ad uitam 90 reducitur mentis, ut hoc ei agatur per exterius miracu- lum, quatenus conuersus interius uiuificetur. 14. PETRVS. Valde infra credidi hoc, quod modo quam sit inconparabiliter superius agnoui. Sed, quaeso, coepta persequere, ut dum tempus uacat, sine aedificatione hora 95 non transeat. GREGORIVS. Frater quidam mecum est in monasterio conuersatus, in scriptura sancta studiosissi- mus, qui me aetate praeibat et ex multis quae nesciebam me aedificare consueuerat. Huius itaque narratione didici 5 quod fuit quidam in Campaniae partibus intra quadra- gesimum Romanae urbis millarium, nomine Benedictus, et quidem aetate iuuenis, sed moribus grandaeuus et in sanctae conuersationis regula se fortiter stringens. 2. Quem Totilae regis tempore cum Gothi repperissent, 10 hunc incendere cum sua cella moliti sunt. Ignem namque posuerunt, sed in circuitu arserunt omnia, cella uero illius igne conburi non potuit. Quod uidentes Gothi magisque saueuientes atque hunc ex suo habitaculo trahentes, non longe aspexerunt succensum clibanum, qui coquen- 15 dis panibus parabatur, eumque in illo proiecerunt cliba- numque clauserunt. Sed dic altero ita inlaesus inuentus est, ut non solum eius caro ab ignibus, sed neque extrema ullo modo uestimenta cremarentur, 3. PETRVS. Antiquuum trium puerorm miraculum 20 audio, qui proiecti in ignibus laesi non sunt. GREGORIVS. Illud, ut opinor, miraculum ex parte ali- qua dissimiliter gestum est. Tunc quippe tres pueri ligatis pedibus ac manibus in igne proiecti sunt, quos die altero rex requirens, in camino inlaesis uestibus deambulantes 25 repperit. Ex qua re collegitur, quia ignis in quo iactati fuerant, qui eorum uestimenta non contigit, eorum uin- cula consumpsit, ut uno eodemque tempore in obsequium iustorum et haberet flamma uirtutem suam ad solacium et non haberet ad tormentum. Huic tam antiquo miraculo diebus nostris res similis e contrario euenit elemento. Nam nuper lohannes tribunus relatione sua me docuit, quod Pronuulfus comes, cum ilic adesset, se cum rege Authari eo tempore in loco 5 eodem ubi mira res contigit adfuisse, eamque se cognouisse testatus est. 2. Praedictus etenim tribunus narrauit dicens, quia ante hoc fere quinquennium, quando apud hanc Roma- nam urbem alueum suum Tiberis egressus est, tantumque 10 crescens ut eius unda super muros urbis influeret atque in ea maximas regiones occuparet, apud Veronensem urbem fluuius Atesis excrescens ad beati Zenonis martyris atque pontificis ecclesiam uenit. Cuius ecclesiae dum essent ianuae apertae aqua in eam minime intrauit. Quae pau- 15 lisper crescens, usque ad fenestras ecclesiae quae erant tectis proximae peruenit, sicque stans aqua ecclesiae ianuam clausit, ac si illud elementum liquidum in solidi- tatem parietis fuisset inmutatum. 3. Cumque essent multi interius inuenti, sed, aquarum 20 magnitudine ecclesia omni circumdata, qua possent egredi non haberent, ibique se siti ac fame deficere formidarent, ad ecclesiae ianuam ueniebant, ad bibendum hauriebant aquam, quae, ut praedixi, usque ad fenestras excreuerat et tamen intra ecclesiam nullo modo defluebat. Hauriri 25 itaque ut aqua poterat, sed defluere ut aqua non poterat. Stans autem ante ianuam ad ostendendum cunctis meri- tum martyris, et aqua erat ad adiutorium et quasi aqua non erat ad inuadendum locum. 4. Quod ego antiquo antedicti ignis miraculo uere 30 praedixi non fuisse dissimile, qui trium puerorum et ues- timenta non contigit et uincula incendit. 5. PETRVS. Mira sunt ualde sanctorum facta, quae narras, et praesenti infirmitati hominum uehementer stupenda. Sed quia tantos nuper in Italia fuisse audio 35 admirandae uirtutis uiros, nosse uelim : nullas eos contigit antiqui hostis insidias pertulisse, an ex insidiis profecisse ? GREGORIVS. Sine labore certaminis non est palma uic- toriae. Vnde ergo uictores sunt, nisi contra antiqui hostis 40 insidias decertauerunt ? Malignus quippe spiritus cogi- tationi, locutioni atque operi nostro semper insistit, si fortasse quid inueniat, unde apud examen aeterni iudicis accusator existat. Vis etenim nosse, quomodo ad deci- piendum semper adsistat ? Quidam, qui nunc nobiscum sunt, rem quam narro testantur, quod uir uitae uenerabilis, Stephanus nomine, Valeriae prouinciae presbiter fuit, huius nostri Bonifatii diaconi atque dispensatoris ecclesiae agnatione proximus. 5 Qui quadam die, de itinere domum regressus, mancipio suo neglegenter loquens praecepit, dicens : (( Veni, diabole, discalcia me. )) Ad cuius uocem mox coeperunt se caliga- rum corrigiae in summa uclocitate dissoluere, ut aperte constaret, quod ei ipse qui nominatus fuerat ad extra- 10 hendas caligas diabolus oboedisset. 2. Quod mox ut presbiter uidit, uehementer expauit, magnisque uocibus clamare coepit, dicens : (( Recede, miser, recede. Non enim tibi, sed mancipio meo locutus sum. )) Ad cuius uocem protinus recessit. Ita ut inuentae 15 sunt, magna iam ex parte dissolutae corrigiae remanserunt. Qua in re college, antiquus hostis, qui tam praesto est factis corporalibus, quam nimiis insidiis nostris cogita- tionibus insistat. 3. PETRVS. Laboriosum ualde atque terribile est 20 contra inimici insidias semper intendere et continue quasi in aciem stare. GREGORIVS. Laboriosum non erit, si custodiam nos- tram non nobis, sed gratiae supernae tribuimus, ita tamen ut et ipsi, quantum possumus, sub protectione uigilemus. 25 Si autem antiquus hostis a mente coeperit expelli, ex diuina largitate plerumque agitur, ut non solum iam timeri non debeat, sed ipse etiam bene uiuentium uirtute terreatur. Rei namque, quam narro, uir sanctissimus Eleu- therius senex pater, cuius superius memoriam feci, testis extitit, mihique hoc intimare curauit, quod in Spolitana urbe puella quaedam iam nubilis, cuiusdam primarii 5 filia, caelestis uitae desiderio exarsit, eique pater resis- tere ad uiam uitae conatus est, sed contempto patre conuersationis habitum suscepit. Qua ex re factum esti ut eam pater suae substantiae exheredem faceret, nihilque illi aliud nisi sex uncias unius possessiunculae largiretur. 10 Eius uero exemplo prouocatae, coeperunt apud eam multae nobilioris generis puellae conuerti atque omni- potenti Domino dicata uirginitate seruire. 2. Quadam uero die isdem Eleutherius abbas, uir uitae uenerabilis, ad eam gratia exhortationis atque aedifica- 15 tionis accesserat et cum ea de uerbo Dei conloquens sede- bat, cum repente ex eodem fundo, quem in sex uncias a patre perceperat, cum exenio rusticus uenit. Qui dum ante eos adsisteret, maligno spiritu correptus cecidit, fatigarique nimiis stridoribus atque balatibus coepit. 20 3. Tunc sanctimonialis femina surrexit, atque irato uultu magnis clamoribus imperauit, dicens : (( Exi ab eo, miser. Exi ab eo, miser.)) Ad cuius uocem mox per os uexati diabolus respondit, dicens : (( Et si de eo exeo, in quem intrabo ? )) Casu autem iuxta porcus paruulus pas- 25 cebatur. Tunc sanctimonialis femina praecepit, dicens : (( Exi ab eo, et in hunc porcum ingredere. ii Qui statim de homine exiit, porcum quem iussus fuerat inuasit, occidit et recessit. 4. PETRVS. Velim nosse, si saltem porcum concedere 30 spiritui inmundo debuit. GREGORIVS. Propositae regulae nostrae actioni sunt facta ueritatis. Ipsi etenim redemptori nostro a legione, quae hominem tenebat, dictum est : <1Si eicis nos, mitte nos>1 <1in gregem porcorum.>1 Qui hanc et ab homine expulit, et in 35 porcos ire eosque in abyssum mittere concessit. Ex qua re hoc etiam collegitur, quod absque concessione omni- potentis Dei nullam malignus spiritus contra hominem potestatem habeat, qui in porcos intrare non potuit nisi permissus. Illi ergo nos necesse est sponte subdi, cui et 40 aduersa omnia subiciuntur inuita, ut tanto nostris hosti- bus potentiores simus, quanto cum auctore omnium unum efficimur per humilitatem. 5. Quid autem mirum, si electi quique in carne positi multa facere mirabiliter possunt, quorum ipsa quoque 45 ossa mortua plerumque in multis miraculis uiuunt ? In Valeriae namque prouincia res est haec gesta, quam narro, mihique beatae memoriae abbatis mei Valen- tionis relatione cognita. Ibi etenim quidam uenerabilis sacerdos erat, qui cum clericis suis, Dei laudibus bonisque 5 operibus intentus, sanctae conuersationis uitam ducebat. Superueniente autem uocationis die defunctus est atque ante ecclesiam sepultus. Eidem uero ecclesiae caulae inhaerebant ouium, atque isdem locus, in quo sepultus est, ad easdem oues tendentibus peruius erat. 10 2. Quadam autem nocte, cum clericis intra ecclesiam psallentibus fur uenisset, ut ingressus caulas furtum face- ret, ueruecem tulit et concitus exiit. Cum uero perue- nisset ad locum, ubi uir Domini sepultus erat, repente haesit et gressum mouere non potuit. Veruecem quidem 15 de collo deposuit eumque dimittere uoluit, sed manum laxare non ualuit. Coepit igitur stare miser cum praeda sua reus et ligatus. Volebat ueruecem dimittere, nec uale- bat. Volebat egredi cum ueruece, nec poterat. Miro itaque modo fur qui a uiuis uideri timuerat, hunc mortuus tene- 20 bat, cumque ita gressus manusque illius fuisset obstricta, inmobilis perstitit. 3. Facto autem mane expletisque laudibus Dei, ab ecclesia egressi sunt clerici, et inuenerunt ignotum homi- nem ueruecem tenentem manu. Res uenit in dubium, 25 utrum ueruecem tolleret an offerret, sed culpae reus citius indicauit poenam. Mirati omnes, quia ingressus fur uiri Dei merito ad praedam suam stabat ligatus. Qui se pro eo protinus in orationem dederunt, suisque precibus uix obtinere ualuerunt, ut qui res eorum uenerat rapere, sal- 30 tem uacuus exire mereretur. Itaque fur, qui diu steterat cum praeda captiuus, quandoque exiit uacuus et liber. 4. PETRVS. Apparet quantae sit super nos dulcedinis omnipotens Deus, cuius erga nos fiunt tam iucunda miracula. GREGORIVS. Praenestinae urbi mons praee- minet, in quo beati Petri apostoli monasterium situm est uirorum Dei. Quorum relatione adhuc in monasterio posi- tum audisse me contigit magnum hoc quod narro mira- 5 culum, quod eiusdem monasterii monachi se nosse testa- bantur. In eo namque monasterio fuit pater uitae uene- rabilis, qui quendam monachum nutriens usque ad reue- rendos prouexit mores. Cumque eum in timore Domini uideret excreuisse, in eodem sibi monasterio tunc presbi- 10 terum fecit ordinari. 2. Cui post ordinationem suam, quia non longe abesset eius exitus, reuelatione indicatum est. A praedicto autem patre monasterii petiit, quatenus ei concederet, ut sibi sepulcrum pararet. Cui ille respondit : (( Ante te quidem 15 moriturus sum, sed tamen uade, et sicut uis praepara sepulcrum tuum. ii Recessit igitur et praeparauit. Cum non post multos dies senex pater, febre praeuentus, ad extrema peruenit, atque adsistenti presbitero iussit, dicens : (( In tuo sepulcro me pone. )) Cumque ille diceret : 20 (( scis quia ego modo secuturus sum. Vtrosque capere non potest )), abbas protinus respondit, dicens : (( Ita fac ut dixi, quia sepulcrum tuum ambos nos capit. )) 3. Defunctus itaque est atque in sepulcro eodem, quod sibi presbiter parauerat, positus. Mox quoque et presbi- 25 terum corporis languor secutus est, quo languore cres- cente citius presbiter uitam finiuit. Cumque ad sepulcrum, quod sibi ipse parauerat, corpus illius fuisset a fratribus deportatum, aperto eodem sepulcro, uiderunt omnes qui aderant locum non esse ubi poni potuisset, quia corpus 30 patris monasterii, quod illic ante positum fuerat, omne illud sepulcrum tenebat. Cumque fratres, qui presbiteri corpus detulerant, factam sibi sepeliendi difficultatem uiderent, unus eorum exclamauit, dicens : (( O, pater, ubi est quod dixisti, quia sepulcrum istud ambos uos 35 caperet ? )) 4. Ad cuius uocem subito, cunctis uidentibus, abbatis corpus, quod illic ante humatum fuerat et supinum iace- bat, sese uertit in latere et uacantem sepuleri locum ad sepeliendum corpus presbiteri praebuit, et quia utrosque 40 ille locus caperet, sicut uiuus promiserat, mortuus inpleuit. 5. Sed quia hoc, quod praedixi, apud Praenestinam urbem in beati Petri apostoli monasterio gestum est, uisne aliquid etiam in hac urbe de eius ecclesiae custodibus, ubi sacratissimum corpus illius est positum, audire ? 45 PETRVS. Volo, atque id ut fiat magnopcre deprecor. GREGONIVS. Adhuc supersunt aliqui, qui Theodorum eius ecclesiae custodem nouerunt. Cuius nar- ratione innotuit res quae ei contigit ualde memorabilis, quod quadam nocte, dum citius ad melioranda iuxta 5 ianuam lumina surrexisset, ex more ligneis gradibus sub lampade positis, stabat et lampadis refouebat lumen, cum repente beatus petrus apostolus in stola candida deorsum in pauimento constitit, eique dixit : (( Conliberte, quare tam citius surrexisti ? )) 10 2. Quo dicto ab oculis aspicientis euanuit, sed tantus in eum pauor inruit, ut tota in illo corporis uirtus defi- ceret et per dies multos de stratu suo surgere non ualeret. Qua in re quid isdem beatus apostolus seruientibus sibi uoluit nisi praesentiam sui respectus ostendere, quia 15 quidquid pro eius ueneratione agerent, ipse hoc pro mer- cede retributionis sine intermissione semper uideret ? 3. PETRVS. Mihi hoc non tam apparet mirum, quia uisus est, sed quia is qui eum uidit, cum sanus esset, aegrotauit. 20 GREGORIVS. Quid super hac re miraris, Petre ? Num- quidnam menti excedit, quia, cum Daniel propheta magnam illam ac terribilem uisionem uidit, ex qua etiam uisione contremuit, protinus adiungit : <1Et ego elangui et>1 <1aegrotaui per dies plurimos ?>1 Caro enim ea quae sunt spi- 25 ritus capere non ualet, et idcirco nonnumquam, cum mens humana ultra se ad uidendum ducitur, necesse est ut hoc carneum uasculum, quod ferre talenti pondus non ualet, infirmetur. PETRVS. Scrupulum cogitationis meae aperta ratio 30 dissoluit. GREGORIVS. Alius illic non ante longa tempora, sicut nostri seniores ferunt, custos ecclesiae Acontius dictus est magnae humilitatis atque grauitatis uir, ita omnipotenti Deo fideliter scruiens, ut isdem beatus Pctrus 5 apostolus signis ostenderet, quam de illo haberet aesti- mationem. Nam, cum quaedam puella paralitica in eius ecclesia permanens manibus reperet et dissolutis renibus corpus per terram traheret, diuque ab eodem beato Petro apostolo peteret ut sanari mereretur, nocte quadam ei per 10 uisionem adstitit, et dixit : (( Vade ad Acontium mansio- narium et roga illum, atque ipse te saluti restituit. )) 2. Cumque illa de tanta uisione certa esset, sed quis esset Acontius ignoraret, coepit huc illucque per ecclesiae loca se trahere, ut quis esset Acontius inuestigaret. Cui 15 repente ipse factus est obuiam quem quaerebat, cique dixit : (( Rogo te, pater, indica mihi quis est Acontius cus- tos. )) Cui ille respondit : (( Ego Sum. )) At illa inquit : (( pas- tor et nutritor noster, beatus Petrus apostolus, ad te me misit, ut ab infirmitate ista liberare me debeas. )) Cui ille 20 respondit : (( Si ab eo missa es, surge )), eiusque manum tenuit et eam in statu suo protinus erexit. Sicque ex illa hora omne in eius corpore nerui ac membra solidata sunt, ut solutionis illius signa ulterius nulla remanerent. 3. Sed si cuncta, quae in eius ecclesia gesta cognoui- 25 mus, euoluere conamur, ab omnium iam procul dubio nar- ratione conticescimus. Vnde necesse est, ut ad modernos patres, quorum uita per Italiae prouincias claruit, narra- tio se nostra retorqueat. Nuper in Samnii prouincia quidam uenerandus uir, Menas nomine, solitariam uitam ducebat, qui, nos- trorum multis cognitus, ante hoc fere est decennium defunctus. De cuius operis narratione unum auctorem non 5 infero, quia paene tot mihi in eius uita testes sunt, quot Samnii prouinciam nouerunt. 2. Hic itaque nihil ad usum suum aliud, nisi pauca apium uascula possidebat. Huic cum Langobardus qui- dam in eisdem apibus rapinam uoluisset ingerere, prius I0 ab eodem uiro uerbo correptus est, et mox per malignum spiritum ante eius uestigia uexatus. Qua ex re factum est, ut sicut apud omnes incolas, ita etiam apud eandem bar- baram gentem eius celebre nomen haberetur, nullusque ultra praesumeret eius cellulam nisi humilis intrare. 15 3. Saepe uero ex uicina silua uenientes ursi apes eius comedere conabantur, quos ille deprehensos ferula, quam portare manu consueuerat, caedebat. Ante cuius uerbera inmanissimae bestiae rugiebant et fugiebant, et quae gla- dios formidare uix poterant, ex eius manu ictus ferulae 20 pertimescebant. 4. Huius studium fuit nihil in hoc mundo habere, nihil quaerere, omnes qui ad se caritatis causa ueniebant ad aeternae uitae desideria accendere, si quando autem quo- rumlibet culpas agnosceret, numquam ab increpatione 25 parceret, sed amoris igne succensus studebat in eis per linguam saeuire. Consuetudinem uero uicini uel longe positi eiusdem loci accolae fecerant, ut diebus certis per ebdomadem unusquisque ei oblationes suas transmitteret, ut esset quod ipse ad se uenientibus offerre potuisset. 30 5. Quodam uero tempore possessor quidam Carterius nomine, inmundo desiderio deuictus, quandam sancti- monialem feminam rapuit sibique inlicito matrimonio coniunxit. Quod mox ut uir Domini cognouit, ei per quos potuit quae fuerat dignus audire mandauit. Cumque ille 35 sceleris sui conscius timeret atque ad uirum Dei accedere nequaquam praesumeret, ne forte hunc aspere, ut delin- quentes solebat, increparet, fecit oblationes suas easque inter aliorum oblationes misit, ut eius munera saltem nesciendo susciperet. 40 6. Sed cum coram eo fuissent oblationes omnium depor- tatae, uir Dei tacitus sedit, singillatim omnes considerare studuit, et omnes alias eligens atque seorsum ponens, oblationes quas isdem Carterius transmiserat per spiri- tum cognouit, spreuit et abiecit, dicens : (( Ite, et dicite 45 ei : Oblationem suam omnipotenti Domino tulisti, et mihi tuas oblationes transmittis ? Ego tuam oblationem non accipio, quia suam abstulisti Deo. )) Qua ex re actum est, ut praesentes quoque magnus timor inuaderet, cum uir Domini tam scienter de absentibus iudicaret. 50 7. PETRVS. Multos horum suspicor martyrium subire potuisse, si eos tempus persecutionis inuenisset. GREGORIVS. Duo sunt, Petre, martyrii genera : unum in occulto, alterum quoque in publico. Nam et si perse- cutio desit exterius, martyrii meritum in occulto est, cum 55 uirtus ad passionem prompta flagrat in animo. 8. Quia enim esse possit et sine aperta passione mar- tyrium, testatur in euangelio Dominus, qui Zebedaei filiis, adhuc prae infirmitate mentis maiora sessionis loca quae- rentibus, dicit : <1Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus>1 60 <1sum ?>1 Cui uidelicet cum responderent : <1Possumus,>1 utrisque ait : <1Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexte->1 <1ram meam uel ad sinistram non est meum dare uobis.>1 Quid autem calicis nomen nisi passionis poculum signat ? Et cum nimirum constet, quia Iacobus in passione occubuit, 65 Iohannes uero in pace ecclesiae quieuit, incunctanter collegitur esse et sine aperta passione martyrium, quando et ille calicem Domini bibere dictus est, qui ex persecu- tione mortuus non est. 9. De his autem talibus tantisque uiris, quorum supe- 70 rius memoriam feci, cur dicamus quia, si persecutionis tempus existeret, martyres esse potuissent, -- qui occulti hostis insidias tolerantes, suosque in hoc mundo aduersa- rios diligentes, cunctis carnalibus desideriis resistentes, per hoc quod se omnipotenti Deo in corde mactauerunt, 75 etiam pacis tempore martyres fuerunt, -- dum nostris modo temporibus uilis quoque et saecularis uitae perso- nas, de quibus nil coelestis gloriae praesumi posse uide- batur, oborta occasione contigit ad coronam martyrii peruenire ? Nam ante hos fere annos quindecim, sicut hii testantur qui interesse potuerunt, quadraginta rustici a Langobardis capti carnes immolaticias comedere con- pellebantur. Qui cum ualde resisterent et contingere 5 cibum sacrilegum nollent, coepere Langobardi qui eos tenuerant, nisi immolata comederent, eis mortem minari. At illi, aeternam potius quam praesentem uitam ac tran- sitoriam diligentes, fideliter perstiterunt atque in sua constantia simul omnes occisi sunt. Quid itaque isti nisi 10 ueritatis martyres fuerunt, qui ne uetitum comedendo conditorem suum offenderent elegerunt gladiis uitam finire ? Eodem quoque tempore, dum fere quadrin- gentos captiuos alios Langobardi tenuissent, more suo immolauerunt caput caprae diabolo, hoc ei currentes per circuitum et carmine nefando dcdicantes. Cumque illud 5 ipsi prius submissis ceruicibus adorarent, eos quoque quos ceperant hoc adorare pariter conpellebant. Sed ex eisdem captiuis maxima multitudo, magis eligens moriendo ad uitam inmortalem tendere quam adorando uitam morta- lem tenere, obtemperare iussis sacrilegis noluit, et cerui- 10 cem quam semper creatori flexerat creaturae inclinare contempsit. Vnde factum est, ut hostes qui eos ceperant, graui iracundia accensi, cunctos gladiis interficerent, quos in errore suo participes non haberent. 2. Quid ergo mirum, si erumpente persecutionis tem- 15 pore illi martyres esse potuissent, qui in ipsa quoque pace ecclesiae semetipsos semper adfligendo angustam marty- rii tenuerunt uiam, quando inruente persecutionis arti- culo hii etiam meruerunt martyrii palmas accipere, qui in pace ecclesiae latas huius saeculi uias sequi uidebantur ? 20 3. Nec tamen hoc, quod de eisdem electis uiris dicimus, de cunctis iam quasi in regulam tenemus. Nam cum perse- cutionis apertae tempus inruit, sicut plerique subire mar- tyrium possunt, qui esse in pace ecclesiae despicabiles uidentur, ita nonnumquam in debilitatis formidine cor- 25 ruunt, qui in pace prius ecclesiae fortiter stare credebantur. 4. Sed eos de quibus praediximus fieri martyres potuisse fidenter fatemur, quia hoc iam ex eorum fine collegimus. Cadere enim nec in aperta persecutione pote- rant hii, de quibus constat quia et usque ad finem uitae 30 in occulta animi uirtute perstiterunt. 5. PETRVS. Vt adstruis, ita est. Sed super indignos nos diuinae misericordiae dispensationem miror, quia Lan- gobardorum saeuitiam ita moderatur, ut eorum sacer- dotes sacrilegos, qui esse se fidelium quasi uictores uident, 35 orthodoxorum fidem persequi minime permittat. GREGORIVS. Hoc, Petre, facere plerumque conati sunt, sed eorum saeuitiae miracula superna resti- terunt. Vnde unum narro, quod per Bonifatium, monas- terii mei monachum, qui usque ante quadriennium cum 5 Langobardis fuit, adhuc ante triduum agnoui. 2. Cum ad Spolitanam urbem Langobardorum epis- copus, scilicet arrianus, uenisset, et locum illic ubi sollem- nia sua ageret non haberet, coepit ab eius ciuitatis epis- copo ecclesiam petere, quam suo errori dedicaret. Quod 10 dum ualde episcopus negaret, isdem qui uenerat arrianus beati Pauli apostoli illic ecclesiam comminus sitam se die altero uiolenter intraturum esse professus est. Quod eius- dem ecclesiae custos audiens, festinus cucurrit, ecclesiam clausit, seris muniuit. Facto autem uespere, lampades 15 omnes extinxit seque in interioribus abscondit. 3. In ipso autem subsequentis lucis crepusculo arrianus episcopus, collecta multitudine, aduenit, clausas ecclesiae ianuas effringere paratus. Sed repente cunctae simul regiae diuinitus concussae, abiectis longius seris, apertae sunt, 20 atque cum magno sonitu omnia ecclesiae claustra patue- runt. Effuso desuper lumine omnes quae extinctae fuerant lampades accensae sunt, arrianus uero episcopus, qui uim facturus aduenerat, subita caecitate percussus est atque alienis iam manibus ad suum habitaculum reductus. 25 4. Quod dum Langobardi in eadem regione positi- omnes agnoscerent, nequaquam ulterius praesumpserunt catholica loca temerare. Miro etenim modo res gesta est, ut, quia eiusdem arriani causa lampades in ecclesia beati Pauli fuerant extinctae, uno eodemque tempore et ipse 30 lumen perderet et in ecclesia lumen rediret. Sed neque hoc sileam, quod ad eiusdem arrianae hereseos damnationem in hac quoque urbe ante biennium pietas superna monstrauit. Ex his quippe quae narro, aliud populus agnouit, alia autem sacerdos et custodes ecclesiae se audisse, se uidisse testantur. 2. Arrianorum ecclesia, in regione urbis huius quae Subura dicitur, cum clausa usque ante biennium reman- sisset, placuit ut in fide catholica, introductis illic beati Sebastiani et sanctae Agathae martyrum reliquiis, dedi- 10 cari debuisset. Quod factum est. Nam cum magna populi multitudine uenientes atque omnipotenti Domino laudes canentes, eandem ecclesiam ingressi sumus. 3. Cumque in ea iam missarum sollemnia celebraren- tur et prae eiusdem loci angustia populi se turba conpri- 15 meret, quidam ex his qui extra sacrarium stabant, por- cum subito intra suos pedes huc illucque discurrere sense- runt. Quem dum unusquisque sentiret et iuxta se stanti- bus indicaret, isdem porcus ecclesiae ianuas petiit et omnes per quos transiit in admirationem conmouit, sed 20 uideri nil potuit, quamuis sentiri potuisset. Quod idcirco diuina pietas ostendit, ut cunctis patesceret, quia de loco eodem inmundus habitator exiret. 4. Peracta igitur missarum celebratione, recessimus. Sed adhuc nocte eadem magnus in eiusdem ecclesiae tec- 25 tis strepitus factus est, ac si in haec aliquis errando discur- reret. Sequenti autem nocte grauior sonitus excreuit. Cum subito tanto terrore insonuit, ac si omnis illa ecclesia a fundamentis fuisset euersa, et protinus recessit, ac nulla illic ulterius inquietudo antiqui hostis apparuit, 30 sed per terroris sonitum quem fecit innotuit, a loco quem diu tenuerat quam coactus exiebat. 5. Post paucos uero dies in magna serenitate aeris super altare eiusdem ecclesiae nubes caelitus descendit, suoque illud uelamine operuit, omnemque ecclesiam tanto 35 terrore ac suauitate odoris repleuit, ut patentibus ianuis nullus illic praesumeret intrare, et sacerdos atque cus- todes, uel hi qui ad celebranda missarum sollemnia uene- rant, rem uidebant, ingredi minime poterant, et suauita- tem mirifici odoris trahebant. 40 6. Die uero alio, cum in ea lampades sine lumine depen- derent, emisso diuinitus lumine sunt accensae, atque post paucos iterum dies, cum expletis missarum sollemniis, extinctis lampadibus, custos ex eadem ecclesia egressus fuisset, post paululum intrauit et lampades quas extinxe- 45 rat lucentes repperit. Quas neglegenter extinxisse se credi- dit, atque eas iam sollicitius extinxit. Qui exiens eccle- siam clausit, sed post horarum trium spatium regressus lucentes lampades quas extinxerat inuenit, ut uidelicet ex ipso lumine aperte claresceret, quia locus ille de tene- 50 bris ad lucem uenisset. 7. PETRVS. Etsi in magnis sumus tribulationibus positi, quia tamen a conditore nostro non sumus omnino des- pecti, testantur ea quae audio eius stupenda miracula. 8. GREGORIVS. Quamuis sola quae in Italia gesta sunt 55 narrare decreueram, uisne tamen ut pro ostendenda eiusdem arrianae hereseos damnatione transeamus uerbo ad Hispanias, atque inde per Africam ad Italiam redeamus ? PETRVS. Perge quo libet. Nam laetus ducor, laetus 60 reducor. GREGORIVS. Sicut multorum qui ab Hispa- niarum partibus ueniunt relatione cognouimus, nuper Herminigildus rex, Leuuigildi regis Wisigotharum filius, ab arriana herese ad catholicam fidem, uiro reuerentis- 5 simo Leandro Hispalitano episcopo, dudum mihi in ami- citiis familiariter iuncto, praedicante, conuersus est. 2. Quem pater arrianus, ut ad eandem heresem rediret, et praemiis suadere et minis terrere conatus est. Cumque ille constantissime responderet, numquam se ueram fidem 10 posse relinquere quam semel agnouisset, iratus pater eum priuauit regno rebusque omnibus expoliauit. Cumque nec sic uirtutem mentis illius emollire ualuisset, in arcta illum custodia concludens collum manusque illius ferro reli- gauit. Coepit itaque isdem Herminigildus rex iuuenis, 15 terrenum regnum despiciens et forti desiderio caeleste quaerens, in ciliciis iacere uinculatus, omnipotenti Deo ad confortandum se preces effundere, tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere quanto et religatus agnouerat nihil fuisse quod potuit auferri. 20 3. Superueniente autem paschalis festiuitatis die, in- tempestae noctis silentio ad eum perfidus pater arrianum episcopum misit, ut ex eius manu sacrilegae consecra- tionis communionem perciperet atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur. Sed uir Deo deditus arriano 25 episcopo uenienti exprobrauit, ut debuit, eiusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit, quia, etsi exte- rius iacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus. 4. Ad se itaque reuerso episcopo, arrianus Pater infre- 30 muit, statimque suos apparitores misit, qui constantis- simum confessorem Dei illic ubi iacebat occiderent. Quod factum est. Nam mox ut ingressi sunt, securem cerebro illius infigentes, uitam corporis abstulerunt, hocque in eo ualuerunt perimere, quod ipsum quoque qui peremptus 35 est in se constiterat despexisse. 5. Sed pro ostendenda uera eius gloria, superna quoque non defuere miracula. Nam coepit in nocturno silentio psalmodiae cantus ad corpus eiusdem regis et martyris audiri, atque ideo ueraciter regis quia martyris. Quidam 40 etiam ferunt quod illic nocturno tempore accensae lam- pades apparebant. Vnde factum est, quatenus corpus illius, ut uidelicet martyris, iure a cunctis fidelibus uene- rari debuisset. 6. Pater uero perfidus et parricida, conmotus paeni- 45 tentia, hoc fecisse se doluit, nec tamen usque ad obtinen- dam salutem. Nam quia uera esset catholica fides agnouit, sed gentis suae timore perterritus ad hanc peruenire non meruit. Qui oborta aegritudine ad extrema perductus, Leandro episcopo, quem prius uehementer adflixerat, 50 Reccharedum regem filium, quem in sua heresi relinque- bat, conmendare curauit, ut in ipso quoque talia faceret, qualia in fratre illius suis exhortationibus fecisset. Qua uidelicet conmendatione expleta, defunctus est. 7. Post cuius mortem Reccharedus rex, non patrem 55 perfidum, sed fratrem martyrem sequens, ab arrianae hereseos prauitate conuersus est, totamque Wisigotha- rum gentem ita ad ueram perduxit fidem, ut nullum suo regno militare permitteret, qui regno Dei hostis existere per hereticam perfidiam non timeret. 60 8. Nec mirum quod uerae fidei praedicator factus est, qui frater est martyris. Cuius hunc quoque merita adiu- uant, ut ad omnipotentis Dei gremium tam multos redu- cat. Qua in re considerandum nobis est, quia totum hoc agi nequaquam posset, si Herminigildus rex Pro ueritate 65 mortuus non fuisset. Nam, sicut scriptum est : <1nisi gra->1 <1num frumenti cadens in terra mortuum fuerit, ipsum solum>1 <1manet ; si autem mortuum fuerit, multum fructum adfert,>1 hoc fieri uidemus in membris, quod factum scimus in capite. In Wisigotharum etenim gente unus est mortuus, 70 ut multi uiuerent, et dum unum granum fideliter cecidit ad obtinendam fidem, animarum seges multa surrexit. PETRVS. Res mira et nostris stupenda temporibus. GREGORIVS. Iustiniani quoque augusti tem- poribus, dum contra catholicorum uitam exorta a Wan- dalis arriana persecutio in Africa uehementer insaniret, quidam in defensione ueritatis episcopi fortiter persis- 5 tentes ad medium sunt deducti. Quos Wandalorum rex uerbis ac muneribus flectere ad perfidiam non ualens, tor- mentis frangere posse se credidit. Nam cum eis in ipsa defensione ueritatis silentium indiceret, nec tamen ipsi contra perfidiam tacerent, ne tacendo forsitan consen- 10 sisse uiderentur, raptus in furore, eorum linguas abscidi radicitus fecit. Res mira et multis nota senioribus, quia ita post pro defensione ueritatis etiam sine lingua loque- bantur, sicut prius loqui per linguam consueuerant. 2. PETRVS. Mirandum ualde et uehementer stupendum. 15 GREGORIVS. Scriptum, Petre, est de Vnigenito summi Patris : <1In principio erat Verbum, et Verbum erat apud>1 <1Deum, et Deus erat Verbum.>1 De cuius etiam uirtute subiungitur : <1Omnia per ipsum facta sunt.>1 Quid igitur miramur, si uerba edere sine lingua potuit Verbum quod 20 linguam fecit ? PETRVS. Placet quod dicis. 3. GREGORIVS. Hii itaque eo tempore profugi ad Cons- tantinopolitanam urbem uenerunt. Eo quoque tempore, quo pro explendis responsis ecclesiae ad principem ipse 25 transmissus sum, seniorem quendam episcopum repperi, qui se adhuc eorum ora sine linguis loquentia uidisse tes- tabatur, ita ut apertis oribus clamarent : (( Ecce, uidete quia linguas non habemus et loquimur. )) Videbatur enim a respicientibus, ut ferebat, quia abscisis radicitus lin- 30 guis quasi quoddam baratrum patebat in gutture, et tamen ore uacuo plena ad integrum uerba formabantur. 4. Quorum illic unus in luxuriam lapsus mox priuatus est dono miraculi, recto uidelicet omnipotentis Dei iudi- cio, ut qui carnis continentiam seruare neglexerat, sine 35 lingua carnea non haberet uerba uirtutis. Sed haec nos pro arrianae hereseos damnatione dixisse sufficiat. Nunc ad ea, quae nuper in Italia gesta sunt, signa redeamus. Is autem, cuius superius memoriam feci, Eleutherius, pater monasterii beati euangelistae Marci quod in Spolitanae urbis pomeriis situm est, diu mecum est in hac urbe in meo monasterio conuersatus, ibique 5 defunctus est. Quem sui discipuli ferebant orando mor- tuum suscitasse. Vir autem tantae simplicitatis erat et conpunctionis, ut dubium non esset, quod illae lacrimae ex tam humili simplicique mente editae apud omnipo- tentem Deum multa obtinere potuissent. Huius ergo ali- 10 quod miraculum narro, quod inquisitus mihi simpliciter et ipse fatebatur. 2. Quadam namque die dum iter carperet, facto ues- pere cum ad secedendum locus deesset, in monasterium uirginum deuenit, in quo quidam paruulus puer erat, 15 quem malignus spiritus omni nocte uexare consueuerat. Sed sanctimoniales feminae, ut uirum Dei susceperunt, eum rogauerunt dicentes : (( Tecum, pater, hac nocte puer iste maneat. ii Quod ipse benigne suscepit, secumque eum nocte eadem iacere permisit. 20 3. Facto autem mane, coeperunt sanctimoniales femi- nae eundem patrem uigilanter inquirere, si quid se puero quem dederant nocte eadem fecisset. Qui miratus cur ita requirerent, respondit : (( Nihil ii. Tunc illae eiusdem pueri innotuerunt causam, et quod malignus spiritus nulla ab 25 eo nocte recederet indicauerunt, summopere postulantes, ut hunc secum ad monasterium tolleret, quia iam uexa- tionem illius uidere ipsae non possent. Consensit senex, puerum ad monasterium duxit. 4. Qui cum multo tempore in monasterio fuisset atque 30 ad hunc antiquus hostis accedere minime praesumpsisset, eiusdem senis animus de salute pueri inmoderatius per laetitiam tactus est. Nam coram positis fratribus dixit : (( Fratres, diabolus sibi cum illis sororibus iocabatur. At uero ubi ad seruos Dei uentum est, ad hunc puerum acce- 35 dere non praesumpsit. )) Post quam uocem hora eadem ac momento isdem puer coram cunctis fratribus, diabolo se inuadente, uexatus est. 5. Quo uiso senex se protinus in lamentum dedit. Quem dum lugentem diu fratres consolari uoluissent, respondit 40 dicens : (( Credite mihi, quia in nullius uestrum ore hodie panis ingreditur, nisi puer iste a daemonio fuerit erep- tus. )) Tunc se in orationem cum cunctis fratribus strauiti et eo usque oratum est, quousque puer a uexatione sana- retur. Qui etiam tam perfecte sanatus est, ut ad hunc 45 malignus spiritus accedendi ausum ulterius non haberet. 6. PETRVS. Credo, quod ei elatio parua subrepserat, eius discipulos omnipotens Deus facti illius esse uoluit adiutores. GREGORIVS. Ita est. Nam pondus miraculi solus por- 50 tare non potuit. Diuidit hoc cum fratribus et portauit. 7. Huius uri oratio quantae uirtutis esset, in memet- ipso expertus sum. Nam cum quodam tempore in monas- terio positus incisionem uitalium paterer, crebrisque an- gustiis per horarum momenta ad exitum propinquarem -- 55 quam medici molestiam graeco eloquio sincopin uocant --, et nisi me frequenter fratres cibo reficerent, uitalis mihi spiritus funditus intercidi uideretur paschalis superuenit dies. Et cum sacratissimo sabbato, in quo omnes et paruuli pueri ieiunant, ego ieiunare non possem, coepi plus moe- 60 rore quam infirmitate deficere. 8. Sed tristis animus consilium citius inuenit, ut eun- dem uirum Dei secreto in oratorium ducerem, eumque peterem, quatenus mihi, ut die illo ad ieiunandum uirtus daretur, suis apud omnipotentem Dominum precibus 65 obtineret. Quod factum est. Nam mox ut oratorium ingressi sumus, a me humiiiter postulatus sese cum lacri- mis in orationem dedit, et post paululum completa ora- tione exiit. Sed ad uocem benedictionis illius uirtutem tantam meus stomachus accepit, ut mihi funditus a memo- 70 ria tolleretur cibus et aegritudo. 9. Coepi mirari quis essem, quis fuerim, quia et cum ad animum rediebat infirmitas, nihil in me ex his quae memineram recognoscebam. Cumque in dispositione monasterii occupata mens esset, obliuiscebar funditus 75 aegritudinis meae. Si uero, ut praedixi, rediret aegritudo ad memoriam, cum tam fortem me esse sentirem, mira- bar si non comedissem. Qui ad uesperum ueniens, tantae me fortitudinis inueni, ut, si uoluissem, ieiunium usque ad diem alterum transferre potuissem. Sicque factum est, 80 ut in me probarem ea etiam de illo uera esse, quibus ipse minime interfuissem. 10. PETRVS. Quia eundem uirum magnae conpunc- tionis fuisse dixisti, ipsam lacrimarum uim largius addis- cere cupio. Vnde quaeso ut mihi quot sunt genera con- 85 punctionis edisseras. GREGORIVS. In multis speciebus conpunc- tio diuiditur, quando singulae quaeque a poenitentibus culpae planguntur. Vnde ex uoce quoque paeniten- tium Hieremias ait : <1Diuisiones aquarum deduxit oculus>1 5 meus. 2. Principaliter uero conpunctionis genera duo sunt, quia Deum sitiens anima Prius timore conpungitur, post amore. Prius enim sese in lacrimis afficit, quia, dum malo- rum suorium recolit, Pro his perpeti supplicia aeterna 10 pertimescit. At uero cum longa moeroris anxietudine fue- rit formido consumpta, quaedam iam de praesumptione ueniae securitas nascitur et in amore caelestium gaudio- rum animus inflammatur, et qui prius flebat ne duceretur ad supplicium, postmodum flere amarissime incipit quia 15 differtur a regno. Contemplatur etenim mens qui sint illi angelorum chori, quae ipsa societas beatorum spirituum, quae maiestas internae uisionis Dei, et amplius plangit quia a bonis perennibus deest, quam flebat prius cum mala aeterna metuebat. Sicque fit, ut perfecta conpunctio 20 formidinis tradat animum conpunctioni dilectionis. 3. Quod bene in Sacra ueracique historia figurata nar- ratione describitur, quae ait quod Axa filia Caleph, sedens super asinum, suspirauit. Cui dixit pater suus: (( <1Quid>1 <1habes>1 ? )), <1atque illa respondit:>1 (( <1Da mihi benedictionem,>1 25 <1Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et inri->1 <1guam.>1 ii <1Dedit ei pater suus inriguum superius et inriguum>1 <1inferius.>1 4. Axa quippe super asinum sedit, cum inrationabi- libus carnis suae motibus anima praesedit. Quae suspi- 30 rans a patre terram inriguam petit, quia a creatore nostro cum magno gemitu quaerenda est lacrimarum gratia. Sunt namque nonnulli, qui iam in dono perceperunt libere pro iustitia loqui, oppressos tueri, indigentibus possessa tribuere, ardorem fidei habere, sed adhuc gratiam lacri- 35 marum non habent. Hi nimirum terram australem et aren- tem habent, sed adhuc inriguam indigent, quia in bonis operibus positi, in quibus magni atque feruentes sunt, oportet nimis ut aut timore supplicii aut amore regni cae- lestis mala etiam, quae antea perpetrauerunt, deplorent. 40 5. Sed quia, ut dixi, duo sunt conpunctionis genera, dedit ei pater suus inriguum superius et inriguum inferius. Inriguum quippe superius accipit anima, cum sese in Iacri- mis caelestis regni desiderio adfligit, inriguum uero inferius accipit, cum inferni supplicia flendo pertimescit. Et qui- 45 dem prius inferius ac post inriguum superius datur, sed quia conpunctio amoris dignitate praeeminet, necesse fuit ut prius inriguum superius et post inriguum inferius conmemorari debuisset. 6. PETRVS. Placet quod dicis. Sed postquam hunc uene- 50 randae uitae Eleutherium huius meriti fuisse dixisti, libet inquirere si nunc in mundo esse credendum est aliquos tales. GREGORIVS. Floridus Tifernae Tiberinae epis- copus cuius ueritatis atque sanctitatis est, dilectioni tuae incognitum non est. Hic mihi esse apud se presbiterum quendam, Amantium nomine, praecipuae simplicitatis 5 narrauit uirum, quem hoc habere uirtutis perhibet, ut apostolorum more manum super aegros ponat et saluti restituat, et quamlibet uehemens aegritudo sit, ad tac- tum illius abscedat. 2. Quem hoc etiam habere miraculi adiunxit, quia 10 in quolibet loco, quamuis inmanissimae asperitatis ser- pentem reppererit, mox eum signo crucis signauerit, extinguit, ita ut uirtute crucis, quam uir Dei digito edi- derit, disruptis uisceribus moriatur. Quem si quando ser- pens in foramine fugerit, signo crucis os foraminis bene- 15 dicit, statimque ex foramine serpens iam mortuus trahitur. 3. Quem tantae uirtutis uirum ipse etiam uidere curaui, eumque ad me deductum in infirmorum domo paucis diebus manere uolui, ubi, si qua adesset curationis gratia citius probari potuisset. Ibi autem quidam inter aegros 20 alios mente captus iacebat, quem medicina graeco uoca- bulo freneticum appellat. Qui nocte quadam cum magnas uoces scilicet insanus ederet, cunctosque aegros inmensis clamoribus perturbaret, ita ut nulli illic capere somnum liceret, fiebat res ualde miserabilis, quia unde unus male, 25 inde omnes deterius habebant. 4. Sed sicut et prius a reuerentissimo Florido episcopo, qui tunc cum praedicto presbitero illic pariter manebat, et post a puero, qui nocte eadem aegrotantibus seruiebat, subtiliter agnoui, isdem uenerabilis presbiter, de proprio 30 stratu surgens, ad lectum frenetici silenter accessit et super eum positis manibus orauit. Moxque illum melius habentem tulit, atque in superiora domus secum ad ora- torium duxit. Vbi pro eo liberius orationi incubuit, et sta- tim eum sanum ad lectum proprium reduxit, ita ut nullas 35 ulterius uoces ederet, neque aegrotorum quempiam aliquo clamore turbaret. Nec iam aegritudinem auxit alienam, qui perfecte receperat mentem suam. 5. Ex quo eius uno facto didicimus, ut de eo illa omnia audita crederemus. 40 6. PETRVS. Maga uitae aedificatio est uidere uiros mira facientes, atque in ciuibus suis Hierusalem caelestem in terra conspicere. GREGORIVS, Neque hoc silendum puto, quod omnipotens Deus super Maximianum famulum suum, nunc Siracusanum episcopum, tunc autem mei monas- terii patrem, dignatus est monstrare miraculum. Nam 5 dum iussione pontificis mei in Constantinopolitanae urbis palatio responsis ecclesiasticis deseruirem, illic ad me isdem uenerabilis Maximianus, caritate exigente, cum fratribus uenit. 2. Qui cum ad monasterium meum Romam rediret, in 10 mari Adriatico nimia tempestate deprehensus, inaesti- mabili ordine atque inusitato miraculo erga se cunc- tosque qui cum eo aderant, omnipotentis Dei et iram cognouit et gratiam. Nam cum in eorum mortem uento- rum nimietatibus eleuati fluctus saeuirent, ex naui claui 15 perditi, arbor abscisa est, uela in undis proiecta, totumque uas nauis quassatum nimiis fluctibus ab omni fuerat sua conpage dissolutum. 3. Rimis itaque patentibus intrauit mare, atque usque ad superiores tabulas inpleuit nauem, ita ut non tam 20 nauis inter undas quam undae iam intra nauem esse uiderentur. Tunc in eadem naui residentes, non iam ex mortis uicinia, sed ex ipsa eius praesentia ac uisione turbati, omnes sibimet pacem dederunt, corpus et san- guinem redemptoris acceperunt, Deo se singuli con- 25 mendantes, ut eorum animas benigne susciperet, quorum corpora in tam pauendam mortem tradiderat. 4. Sed omnipotens Deus, qui eorum mentes mirabiliter terruit, eorum quoque uitam mirabilius seruauit. Nam diebus octo nauis eadem usque ad superiores tabulas 30 aquis plena, iter proprium peragens, enatauit. Nono autem die in Cotronensis castri portu deducta est. Ex qua exierunt omnes incolumes, qui cum praedicto uene- rabili Maximiano nauigabant. 5. Cumque post eos ipse quoque fuisset egressus, mox 35 in eiusdem portus profundum nauis demersa est, ac si illis egredientibus pro pondere subleuatione caruisset. Et quae plena hominibus in pelago aquas portauerat atque natauerat, Maximiano cum suis fratribus recedente, aquas sine hominibus in portu non ualuit portare, ut hinc omni- 40 potens Deus ostenderet quia hanc onustam sua manu tenuerat, quae ab hominibus uacua et derelicta super aquas non potuit manere. Ante dies quoque fere quadraginta uidisti apud me eum, cuius superius memoriam feci, uenerabilis uitae presbiterum, Sanctulum nomine, qui ad me ex Nur- siae prouincia annis singulis uenire consueuit. Sed ex 5 eadem prouincia quidam monachus ante triduum uenit, qui grauis nuntii moerore me perculit, quia eundem uirum obisse nuntiauit. Huius ergo uiri, etsi non sine gemitu dulcedinis recolo, iam tamen sine formidine uirtutes narro, quas a uicinis eius sacerdotibus, mira ueritate et simpli- 10 citate praeditis, agnoui. Et sicut inter amantes se animos magnum caritatis familiaritas ausum praebet, a me ple- rumque ex dulcedine exactus, ipse quoque de his quae egerat extrema quaedam fateri cogebatur. 2. Hic namque quodam tempore, cum in praelo Lango- 15 bardi oliuam premerent, ut in oleum liquari debuisset, sicut iucundi erat et uultus et animi, utrem uacuum ad praelum detulit, laborantesque Langobardos laeto uultu salutauit, utrem protulit, et iubendo potius quam petendo eum sibi inpleri dixit. Sed gentiles uiri, quia toto iam die 20 laborauerant atque ab oliuis exigere oleum torquendo non poterant, uerba illius moleste susceperunt eumque iniuriis insectati sunt. Quibus uir Dei laetiori adhuc uultu res- pondit, dicens : (( Sic pro me oretis. Istum utrem Sanc- tulo inpleatis, et sic a uobis reuertetur. )) Cumque illi ex 25 oliuis oleum defluere non cernerent et uirum Dei ad inplen- dum utrem sibi insistere uiderent, uehementer accensi, maioribus hunc uerborum contumeliis detestari coeperunt. 3. Vir autem Dei, uidens quod ex praelo oleum nullo modo exiret, aquam sibi dari petiit, quam cunctis uiden- 30 tibus benedixit atque in praelo suis manibus iactauit. Ex qua protinus benedictione tanta ubertas olei erupit, ut langobardi, qui prius diu incassum laborauerant, non solum sua uascula omnia, sed utrem quoque quem uir Dei detulerat inplerent, gratias agerent quia is, qui oleum 35 petere uenerat, benedicendo dedit quod postulabat. 4. Alio quoque tempore uehemens ubique famis incu- buerat, et beati Laurentii martyris ecclesia a Langobardis fuerat incensa. Quam uir Dei restaurare cupiens, multos artifices ac plures subministrantes operarios adhibuit. 40 Quibus necesse erat ut cotidiani sumptus laborantibus sine dilatione praeberentur, sed exigente eiusdem famis necessitate panis defuit. Coeperunt laborantes instanter uictum quaerere, quia uires ad laborem per inopiam non haberent. Quod uir Dei audiens, eos uerbis consolabatur 45 foras promittendo quod deerat, sed ipse grauiter anxia- batur intus, exhibere cibum non ualens quem promittebat. 5. Cum uero huc illucque anxius pergeret, deuenit ad clibanum, in quo uicinae mulieres pridie coxerant panes, ibique incuruatus aspexit, ne fortasse panis a coquentibus 50 remansisset. Cum repente panem mirae magnitudinis atque insoliti candoris inuenit. Quem tulit quidem, sed deferre artificibus noluit, ne fortasse alienus esset et cul- pam uelut ex pietate perpetraret. Per uicinas itaque hunc mulieres detulit eumque omnibus ostendit, ac ne cui 55 earum remansisset inquisiuit. Omnes autem, quae pridie panem coxerant, suum hunc esse negauerunt, atque panes suos se integro numero a clibano retulisse professae sunt. 6. Tunc laetus uir Domini perrexit ad multos artifices cum uno pane, ut omnipotenti Deo gratias agerent admo- 60 nuit, et quia eis annonam praebuerat indicauit, eisque ad refectionem protinus inuitatis inuentum panem adposuit. Quibus sufficienter pleneque satiatis, plura ex eo quam ipse panis fuerat fragmenta collegit. Quae die quoque altero eis ad refectioncm intulit, sed id quod ex fragmentis 65 supererat ipsa quoque, quae adposita fuerant, fragmenta superabat. 7. Factumque est, ut per dies decem omnes illi arti- fices atque operarii, ex illo uno pane satiati, hunc et coti- die ederent, et ex eo cotidie quod edi posset in crastinum 70 superesset, ac si fragmenta panis illius per esum cresce- rent, et cibum comedentium ora repararent. 8. PETRVS. Mira res, atque in exemplo dominici operis uehementer stupenda. GREGORIVs. Ipse, Petre, multos de uno pane pauit per 75 seruum, qui ex quinque panibus quinque millia hominum satiauit per semetipsum ; qui pauca seminum grana in innumera segetum frumenta multiplicat ; qui ipsa quoque semina produxit ex terra, et simul omnia creauit ex nihilo. 9. Sed ne diutius mireris, quid in uirtute Domini uene- 80 randus uir Sanctulus exterius fecerit, audi ex uirtute Domini qualis interius fuit. 10. Die etenim quadam a Langobardis captus quidam diaconus tenebatur ligatus, eumque ipsi qui tenuerant interficere cogitabant. Aduesperescente autem die, uir 85 Dei Sanctulus ab eisdem Langobardis petiit, ut relaxari eique uita concedi debuisset. Quod posse se facere omnino negauerunt. Cumque mortem illius deliberasse eos cerne- ret, petiit ut sibi ad custodiam tradi debuisset. Cui proti- nus responderunt : (( Tibi quidem eum ad custodiendum 90 damus, sed ea condicione interposita, ut si iste fugerit, pro eo ipse moriaris. )) Quod uir Domini libenter accipiens, praedictum diaconum in sua suscepit fide. 11. Quem nocte media, cum Langobardos omnes somno graui depressos aspiceret, excitauit et ait : (( Surge, et 95 concitus fuge. Liberet te Omnipotens Deus.)) Sed isdem diaconus, promissionis eius non inmemor, respondit dicens : (( Fugere, pater, non possum, quia si ego fugero, pro me sine dubio ipse morieris. )) Quem uir Domini Sanc- tulus ad fugiendum conpulit, dicens : (( Surge, et uade : te 100 omnipotens Deus eripiat. Nam ego in manu eius sum ; tantum in me possunt facere, quantum ipse permiserit. ii Fugit itaque diaconus, et quasi deceptus in medio fide- iussor remansit. 12. Facto igitur mane, Langobardi, qui diaconum ad 105 custodiendum dederant, uenerunt, quem dederant petie- runt. Sed hunc uenerandus presbiter fugisse respondit. Tunc illi inquiunt : (( Scis ipse melius, quid conuenit.)) Seruus autem Domini constanter ait : (( Scio. ii Cui dixe- runt : (( Bonus homo es. Nolumus te per uarios cruciatus 110 mori. Elege tibi mortem quam uis. )) Quibus uir Domini respondit, dicens : (( In manu Dei sum. Ea morte me occi- dite, qua me occidi ipse permiserit. )) Tunc omnibus qui illic aderant Langobardis placuit, ut eum capite truncare debuissent, quatenus sine graui cruciatu uitam eius con- 115 pendiosa morte terminarent. 13. Cognito itaque quod Sanctulus, qui inter eos pro sanctitatis reuerentia magni honoris habebatur, occi- dendus esset, omnes qui in eodem loco inuenti sunt Lango- bardi conuenerunt, sicut sunt nimiae crudelitatis, laeti 120 ad spectaculum mortis. Circumsteterunt itaque acies. Vir autem Domini deductus in medio est, atque ex omnibus uiris fortibus electus est unus, de quo dubium non esset, quod uno ictu caput eius abscideret. 14. Venerandus igitur uir, inter armatos deductus, ad 125 sua arma statim cucurrit. Nam petiit, ut sibi paululum orandi licentia daretur. Cui dum concessum fuisset, in ter- ram se strauit et orauit. Qui dum paulo diutius oraret, hunc electus interfector calce pulsauit ut surgeret, dicens : (( Surge, et flexo genu tende ceruicem. )) Surrexit autem uir 130 Domini, genu flexit, ceruicem tetendit. Sed tenso collo, eductam contra se spatam intuens, hoc unum fertur publice dixisse: (( Sancte Iohannes, suscipe illam. )) 15. Tunc electus carnifex, euaginatum gladium tenens, adnisu forti in altum brachium percussurus leuauit, sed 135 deponere nullo modo potuit. Nam repente diriguit, et erecto in caelo gladio brachium inflexibile remansit. Tunc omnis Langobardorum turba, quae ad illud mortis spec- taculum aderat, in laudis fauorem conuersa mirari coepit uirumque Dei cum timore uenerari, quia profecto clarue- 140 rat cuius sanctitatis esset, qui carnificis sui brachium in aere ligasset. 16. Itaque postulatus ut surgeret, surrexit; postula- tus ut brachium sui carnificis sanaret, negauit dicens : (( Ego pro eo nullo modo orabo, nisi mihi ante iuramentum 145 dederit, quia cum manu ista christianum hominem non occidat. )) Sed Langobardus isdem, qui, ut ita dicam, bra- chium contra Deum tendendo perdiderat, poena sua exi- gente conpulsus est iurare se christianum hominem num- quam occidere. Tunc uir Domini praecepit, dicens: 150 (( Depone manum deorsum. )) Qui statim deposuit. Atque ilico adiunxit : (( Remitte gladium in uaginam. )) Et statim remisit. 17. Omnes igitur tantae uirtutis hominem cognoscentes, boues ct iumenta, quae depraedati fuerant, certatim ei 155 offerre in munere uolebant. Sed uir Domini tale munus suscipere renuit, munus autem bonae mercedis quaesiuit, dicens: (( Si mihi aliquid uultis concedere, omnes captiuos quos habetis mihi tribuite, ut habeam unde pro uobis debeam orare. )) Factumque est, et omnes captiui cum eo 160 dimissi sunt, atque superna gratia disponente, cum se unus pro uno morti obtulit, multos a morte liberauit. 18. PETRVS. Mira res, et quamuis hanc ab aliis et ipse cognouerim, uere tamen fateor quia mihi, quotiens narra- tur, innouatur. 165 GREGORIVS. Nihil in hac re in Sanctulo mireris, sed pensa, si potes, quis ille spiritus fuerit, qui eius tam sim- plicem mentem tenuit, atque in tanto uirtutis culmine erexit. Vbi enim eius animus fuit, quando mori pro proximo tam constanter decreuit, et pro temporali uita 170 fratris unius despexit suam, atque sub gladio ceruicem tetendit? Quae ergo uis amoris illud cor tenuit, quod mortem suam pro unius salute proximi non expauit ? 19. Scimus certe quia isdem uenerabilis uir Sanctulus ipsa quoque elementa litterarum bene non nouerat. Legis 175 praecepta nesciebat, sed quia <1plenitudo legis est caritas,>1 legem totam in Dei ac proximi dilectione seruauit, et quod foras in cognitione non nouerat, ei intus uiuebat in amore. Et qui numquam fortasse legerat quod de redemptore nostro lohannes apostolus dixit : <1Quoniam ille pro nobis>1 180 <1animam suam posuit, sic et nos debemus pro fratribus ani->1 <1mam ponere,>1 tam sublime apostolicum praeceptum faciendo magis quam sciendo nouerat. 20. Conparemus, si placet, cum hac nostra indocta scientia illius doctam ignorantiam, ubi haec nostra iacet, 185 ubi illius disciplina eminet. Nos de uirtutibus uacui loqui- mur, et quasi inter fructifera arbusta positi, odoramur poma nec manducamus. Ille uirtutum fructus capere nouerat, quamuis hos in uerbis odorari nesciebat. 21. PETRVS. Quidnam, quaeso te, esse existimas, quod 190 boni quique subtrahuntur, et qui uiuere ad aedificationem multorum poterant, aut penitus inueniri nequeunt, aut certe omnimodo rarescunt ? GREGORIVS. Malitia remanentium meretur, ut hii qui prodesse poterant festine subtrahantur, et cum mundi 195 finis adpropinquat, electi tolluntur, ne deteriora uideant. Hinc etenim propheta ait : <1Iustus perit, et nemo est qui>1 <1recogitet in corde suo>1 ; <1et uiri misericordiae colleguntur,>1 <1quia non est qui intellegat.>1 22. Hinc rursum scriptum est : <1Aperite, ut exeant qui>1 200 <1conculcent eam; tollite de uia lapides.>1 Hinc Salomon ait : <1Tempus mittendi lapides, et tempus collegendi.>1 Quo igitur mundi finis urguet, eo necesse est ut uiui lapides ad aedi- ficium caeleste collegantur, quatenus Hierusalem nostra in mensuram suae constructionis excrescat. Nec tamen 205 ita electos omnes subtrahi credimus, ut soli in mundo peruersi remaneant, quia numquam peccatores ad lamen- tum paenitentiae redirent, si nulla essent bonorum exem- pla quae eorum mentem traherent. 23. PETRVS. Incassum subtrahi bonos queror, qui 210 cateruatim perire et malos uideo. GREGORIVS. Hac de re nil, Petre, mireris. Nam Redemptum Ferentinae episcopum, uitae uenera- bilis uirum, qui ante hos fere annos septem ex hoc mundo migrauit tua dilectio cognitum habuit. Hic, sicut mihi 5 adhuc in monasterio posito ualde familiariter iungebatur, hoc quod Iohannis iunioris prodecessoris mei tempore de mundi fine cognouerat, sicut longe lateque claruerat, a me requisitus mihi ipse narrabat. 2. Aiebat namque quia quodam die, cum parrochias 10 suas ex more circuiret, peruenit ad ecclesiam beati mar- tyris Iutici. Aduesperescente autem die stratum sibi fieri iuxta sepulcrum martyris uoluit, atque ibi post laborem quieuit. Cum nocte media, ut adserebat, nec dormie- bat, nec perfecte uigilare poterat, sed depressus, ut solet, 15 grauabatur quodam pondere uigilans animus, atque ante eum isdem beatus martyr Iuticus adstitit, dicens: (( Redempte, uigilas? )) Cui respondit: (( Vigilo )). Qui ait : (( <1Finis uenit uniuersae carni. Finis uenit uniuersae carni.>1 <1Finis uenit uniuersae carni.>1 )) Post quam trinam uocem 20 uisio martyris, quae eius mentis oculis apparebat, eua- nuit. Tunc uir Domini surrexit, seque in orationis iamen- tum dedit. 3. Mox enim illa terribilia in caelo signa secuta sunt, ut hastae atque acies igneae ab aquilonis parte uideren- 25 tur. Mox effera Langobardorum gens, de uagina suae habi- tationis educta, in nostra ceruice grassata est, atque homi- num genus, quod in hac terra prae multitudine nimia quasi spissae segetis more surrexerat, succisum aruit. Nam depopulatae urbes, euersa castra, concrematae ecclesiae, 30 destructa sunt monasteria uirorum atque feminarum. Desolata ab hominibus praedia atque ab omni cultore destituta in solitudine uacat terra. Nullus hanc possessor inhabitat. Occupauerunt bestiae loca, quae prius multi- tudo hominum tenebat. Et quid in aliis mundi partibus 35 agatur ignoro, nam hac in terra, in qua uiuimus, finem suum mundus non iam nuntiat, sed ostendit. 4. Tanto ergo nos necesse est instantius aeterna quae- rere, quanto a nobis cognoscimus uelociter temporalia fugisse. Despiciendus a nobis hic mundus fuerat, etiam si 40 blandiretur, si rebus prosperis demulceret animum. At postquam tot flagellis premitur, tanta aduersitate fatiga- tur, tot nobis cotidie dolores ingeminat, quid nobis aliud quam ne diligatur clamat? 5. Multa autem fuerant, quae adhuc de electorum fac- 45 tis narrari debuissent. Sed haec silentio supprimo, quia ad alia festino. PETRVS. Quam multos intra sanctae ecclesiae gremium constitutos de uita animae post mortem carnis perpendo dubitare. Quaeso ut debeas, uel quae ex ratione suppe- 50 tunt, uel si qua animarum exempla animo occurrunt, pro multorum aedificatione dicere, ut hii qui suspicantur dis- cant cum carne animam non finiri. GREGORIVS. Laboriosum ualde hoc opus est, et maxime occupato animo atque ad alia tendenti. Sed si sunt quibus 55 prodesse ualeat, uoluntatem meam procul dubio postpono utilitati proximorum, et in quantum Deo largiente ualu- ero, quod anima post carnem uiuat, subsequenti hoc quarto uolumine demonstrabo.