HOMILIA I PL 786 1. Dei omnipotentis aspiratione de Hiezechihele propheta Iocuturus, prius debeo tempora et modos aperire prophetiae, ut dum accessus eius ostenditur, uirtus melius cognoscatur. Prophetiae tempora tria sunt, scilicet praeteritum, praesens 5 et futurum. Sed sciendum est quod in duobus temporibus prophetia etymologiam perdit. Quia cum ideo prophetia dicta sit quod futura praedicat, quando de praeterito uel praesenti loquitur, rationem sui nominis amittit, quoniam non propheta- tur quod uenturum est, sed uel ea memorat quae transacta 175 10 sunt, uel ea quae sunt. Quae tamen tria prophetiae tempora uerius loquimur, si ex sacrae Scripturae testimoniis ostenda- mus. Prophetia de futuro est : <1Ecce Virgo concipiet et pariet fi->1 <1lium.>1 Prophetia de praeterito : <1In principio creauit Deus caelum>1 <1et terram.>1 De illo enim tempore dixit homo quo non erat homo. 15 Prophetia de praesenti est, quando Paulus apostolus dicit : <1Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis uel idiota,>1 <1conuincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus>1 ,- <1occulta cordis>1 <1eius manifesta fiunt, et ita cadens in faciem adorabit Deum,>1 <1pronuntians quod uere Deus in uobis sit.>1 Cum igitur dicitur : PL 20 <1Occulta cordis eius manifesta fiunt,>1 profecto monstratur 787 quia per hunc modum prophetiae spiritus non praedicit quod futurum est, sed ostendit quod est. Quo autem pacto prophetiae dicatur spiritus, qui nihil futurum indicat, sed praesens narrat ? Qua in re animaduertendum est quod recte 25 prophetia dicitur, non quia praedicit uentura, sed quia prodit occulta. Rem quippe quamlibet, sicut ab oculis nostris in futuro subtrahunt tempora, ita ab oculis nostris in praesenti subtrahit causa. Ventura etenim res occultatur in futuro tempore, praesens autem cogitatio absconditur in latenti 30 corde. Est etiam prophetia praesens cum res quaelibet non per animum, sed per absentem locum tegitur, quae tamen per spiritum denudatur. Et ibi fit praesens prophetantis animus, ubi per praesentiam non est corpus. Nam Giezi longe a pro- pheta recesserat cum Naaman Syri munera percipiebat, cui IN HIEZECH. 1, HOMILLA I,I3 35 tamen idem propheta dicit : <1Nonne cor meum in praesenti erat>1 <1quando reuersus est homo de curru suo in occursum tibi>1 ? 2. Sciendum quoque est quia prophetiae tempora inuicem sibi concinunt ad probationem, ut aliquando ex futuris prae terita, aliquando uero ex praeteritis probentur futura. Dixe- 40 rat enim Moyses : <1In principio creauit Deus caelum et terram.>1 Sed quis crederet quia uerum de praeterito diceret, si de futuro etiam aliquid non dixisset ? In ipsius etenim libri fine, in cuius exordio illa de praeterito dixerat, aliquid prophetiae per Iacob uocem de uenturis permiscuit, dicens : <1Non aufere->1 45 <1tur sceptrum de Iuda, et dux de femoribus eius, donec ueniat qui>1 <1mittendius est, et ipse erit expectatio gentium.>1 Qui etiam per sei11etipsum eundem qui mittendus erat ei quem ducebat populo prophetauit, dicens : <1Prophetam uobis susscitabit Domi->1 <1nus Deus uester de fratribus uestris, tamquam me ipsum audietis.>1 50 <1Erit autem, quicumque non audierit prophetam illum, exter->1 <1mnabitur de poPulo suo.>1 Cur ergo praeteritis uentura permis- cuit, nisi ut, dum implerentiir ea quae de futuro praediceret, il de praeterito uera dixisset ? 3. Quia itaque docuimus qualiter ex futurorum prophetia 55 probaiitur praeterita, restat nunc ut adhuc de sacris eloquiis ostendamus quomodo in ipso prophetiae spiritu ex praeteritis probentur futura. Certe rex Babylonicus, cum somnium ui- PL disset, misit ad magos et ariolos, omuesque sapientes Baby- 788 Ioniae conuocauit, nec ab eis solummodo interpretationem 6o somnii, sed etiam somnium quaesiuit, ut nimirum ex praete- m 1176 rito colligeret si quid in eorum responsionibus de uenturo certum teneret. Qui cum dicere nullatenus potuissent, Danihel deductus ad medium est, qui de interpretatione somnii, et de narratione requisitus, non solum hoc respondit quod inter- - 65 rogatus est, sed ipsam somnii originem replicauit, dicens : <1Tu,>1 <1rex, coepisti cogitare in stratu tuo quid esset futurum post haec.>1 Et paulo post : <1Tu, rex, uidebas, et ecce quasi statua una grandis,>1 et cetera. Cuius uidelicet somnii mox ut ordinem dixit, quic- quid ex eodem uenturum sequebatur aperuit. Pensemus ergo IN HIEZECH. I, HOMILIA I, somnio peruenit ad futura. Qui ergo ipsam, ut ita dicam, ra- dicem somnii protulit, profecto ex praeteritis probauit quam uera essent quae de futuris diceret. Prophetia autem prae- sentis temporis nec praeteriti attestatione indiget, nec futuri, 75 quia cum res occulta per prophetiae uerba detegitur, ueritati illius res ipsa quae ostenditur attestatur. 4. Igitur quia de temporibus prophetiae tractauimus, restat ut de modis eius ac qualitatibus aliqua disseramus. Spiritus quippe prophetiae nec semper, nec eodem modo prophetae animum tangit. Aliquando enim spiritus prophetiae ex prae- senti tangit animum prophetantis et ex futuro nequaquam tangit, aliquando ex futuro tangit et ex praesenti non tangit. Aliquando uero ex praesenti et ex futuro tangit, aliquando autem ex praeterito et ex praesenti, atque ex futuro pariter 85 animus tangitur prophetantis. Aliquando tangit ex praeterito prophetiae spiritus nec tangit ex futuro, aliquando autem tangit ex futuro nec tangit ex praeterito. Aliquando uero in praesenti ex parte tangit et ex parte non tangit, aliquando in futuro ex parte tangit et ex parte non tangit. Sed haec ipsa, 90 si possumus, eo ordine quo praemissa sunt sacrae Scripturae testimoniis ostendamus. 5. Ex praesenti enim prophetiae spiritus prophetantis animum tangit atque ex futuro non tangit, sicut Iohannes - Baptista uenientem Dominum uidens, ait : <1Ecce Agnus Dei,>1 95 <1ecce qui tollit peccata mundi.>1 Sed cum iam moriturus esset, missis discipulis, requirebat, dicens : <1Tu es qui uenturus es,>1 <1an alium expectamus>1 ? In quibus uerbis ostenditur quia in teris quidem uenisse Redemptorem nouerat, sed an per semetipsum ad aperienda inferni claustra descenderet dubita- 100 bat. Ex praesenti enim per prophetiae spiritum tactus fuerat, qui humanitatem Mediatoris uidens et diuinitatem eius in- tellegens, confitebatur Agnum qui peccatum mundi tolleret PL sed tactus ex futuro non fuerat, quia aduentum illius in infer- 789 num nesciebat. 105 6. Aliquando uero prophetiae spiritus animum prophetantis ex futuro tangit atque ex praesenti non tangit, sicut aperte libri Geneseos historia testatur, cum Isaac Esau filium suum ad uenandum misit, cui minorem filium ad benedicendum Rebecca supposuit, qui haedinis pellibus indutus paterno 110 palpatui corpus fraternum finxit. Cui ille minofi filio tam- IN HIEZECH. I, HOMILIA I, quam maiori benedictionem dedit, quaeque ei essent longe futura nuntiauit, sed quis esset qui coram se assisteret, scire non potuit. Prophetiae ergo spiritus ex futuro animum teti- m II77 git prophetantis, atque ex praesenti non tetigit, quando cali- 115 gantibus oculis pater et uentura praedicebat, et praesentem filium nesciebat. 7. Aliquando prophetantis animum ex praesenti pariter et ex futuro tangit, quod ex eodem libro Geneseos liquido doce- mur. In illo quippe scriptum est quia cum uitae iam termino 120 propinquaret Iacob, et duos filios suos Ioseph fecit assistere ut ex benedictione illius possent longe post futura promereri, cui minorem ad dexteram, maiorem uero posuit ad sinistram. Cumque ille, oculis senectute caligantibus, nepotes suos quis prior, quisue esset minor, humano uisu discernere nequaquam 125 posset, ductis in obliquum brachiis, dexteram manuni minori, sinistram maiori imposuit. Quod dum corrigere filius uellet, dicens : <1Non ita conuenit, pater, quia hic est primogenitus,>1 audiuit : <1Scio, fili mi, scio, et iste quidem erit in populos et>1 <1multiplicabitur, sed frater eius iunior maior illo erit.>1 Prophetiae 130 ergo spiritus ex praesenti pariter et ex futuro prophetantis animum tetigit, dum Iacob et uentura nuntiabat, et eos quos corporeis oculis uidere non poterat, ante se positos per spiri- tum discernebat. Sic Ahiae prophetae animum prophetiae spiritus ex praesenti atque ex futuro tetigerat, cum, caliganti- 135 bus oculis, eam quae se esse aliam simulabat, et uxorem Hie- roboam esse cognouit, et quicquid ei futurum esset aperuit, dicens : <1Ingredere, uxor Hieroboam, quare aliam te esse simulas>1 ? <1Ego autem missus sum ad te durus nuntius. Vade et dic Hiero->1 <1boam : Haec dicit Dominus Deus Israhel : Quia operatus est male>1 140 <1super omnes qui fuerunt ante te, et fecisti tibi deos alienos et>1 <1conflatiles, ut me ad iracundiam prouocares, me autem proiecisti>1 <1post corpus tuum, idcirco ego inducam mala super domum Hiero->1 <1boam.>1 Ex praesenti enim atque ex futuro pariter prophetantis animus tactus fuerat, qui et ingredientem deprehendere po- 145 tuit, et ei uentura nuntiare. 8. Aliquando autem ex praeterito et ex praesenti, atque ex futuro pariter animus tangitur prophetantis, sicut Elisabeth IN HIEZECH. I, HOMILIA I, uenire ad se Mariam conspiciens, quia incaratum Verbum gestaret in utero agnouit, eamque iam Domini su matrem 790 150 uocauit, dicens : <1Vnde hoc mihi, ut ueniat mater Domini mei>1 <1ad me>1 ? De cuius conceptione per angelum quoque ad Ioseph dicitur : <1Quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.>1 Quae uidelicet Elisabeth dicit : <1Beata quae credidisti, quoniam per->1 <1ficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino.>1 Dicens enim : <1Beata>1 155 <1quae credidisti,>1 aperte indicat quia uerba angeli quae dicta ad Mariam fuerant per spiritum agnouit, atque subiungens : <1Perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino,>1 quae eam etiam in futuro sequerentur praeuidit. Simul ergo de praeterito et praesenti atque ex futuro per prophetiae spiritum tacta est, 160 quae et eam promissionibus angeli credidisse cognouit et matrem nominans, quia Redemptorem humani generis in utero portaret intellexit, et cum omnia perficienda praediceret' quid etiam de futuro sequeretur aspexit. 9. Aliquando uero prophetiae spiritus ex praeterito tangit m "178 165 animum, nec tangit ex futuro, sicut in Paulo apostolo aperte ostenditur, qui discipulis dicit : <1Notum uobis facio, fratres,>1 <1Euangelium, quod euangelizatum est a me, quia non est secun->1 <1dum hominem>1 ,- <1neque enim ego ab homine accepi illud neque>1 <1didici, sed per reuelationem Iesu Christi.>1 Vnde aliis quoque 170 discipulis dicit : <1Secundum reuelationem notum mihi factum est>1 <1sacramentum.>1 Qui tamen hoc ipsum Euangelium quod per re- uelationem agnouerat, cum Hierosolymam praedicaturus ascenderet, ait : <1Ecce ego alligatus Spiritu uado in Hierusalem,>1 <1quae in ea uentura sint mihi ignorans.>1 Hoc quippe Euangelii 175 sacramentum est, quia Vnigenitus Patris incarnatus atque perfectus homo factus est, qui crucifixus est, mortuus, et sepul- tus, die tertia resurrexit, die quoque quadragesima ascendit in caelum, atque in dextera Patris sedet. Qui ergo per reuela- tionem Euangelium agnouit, prophetiae spiritu de praeterito 180 tactus est, sed quia quid pro eodem Euangelio passurus esset ignorauit, de futuro procul dubio tactus non est. Nam etsi dicit : <1Nisi quod Spiritus Sanctus per omnes ciuitates protesta->1 IN HIEZECH.I, HOMOLLA I,9-12 aperte ostenditur quia ea quae futura ipsi essent aliis de ipso 185 reuelata erant, non autem ipsi de se, sicut de illo per Agabum dicitur : <1Virum, cuius haec zona est ita alligari oportet in>1 <1Hierusalem.>1 10. Aliquando autem prophetiae spiritus tangit ex futuro nec tangit ex praeterito, sicut de Helisei facto scriptum est, 190 quia cum unus ex filiis prophetarum materiem succideret, huic ferrum securis in aquam cecidit, qui exclamauit : <1Heu,>1 <1heu, Domine mi, et hoc ipsum mutuum acceperam. Dixit autem>1 <1homo Dei>1 .- <1Vbi cecidit>1 ? <1At ille monstrauit ei locum. Praecidit>1 PL <1ergo lignum, et misit illuc, natauitque ferrum.>1 In quo uidelicet 791 195 prophetae facto cognoscitur quia qui requirit ubi ceciderat quid esset facturus nouerat, sed tamen cum requirit, constat quia ubi ferrum cecidisset ignorabat. Prophetiae ergo spiritus Helisei mentem ex futuro tetigerat, sed ex praeterito non tangebat, qui et ferrum in profundis demersum, quia reuo- 200 caturus esset ad superficiem, scire potuit, sed ubi ceciderat omnino nesciuit. 11. Aliquando uero prophetiae spiritus in praesenti ex parte tangit, et ex parte non tangit. Quod Petri apostoli historia testatur, cum missi ad eum a Cornelio milites ei sunt 205 per spiritum nuntiati ; scriptum quippe est : <1Et dixit spiritus>1 <1ei>1 .- <1Ecce uiri tres quaerunt te.>1 Ad quos ille descendit, et requi- rens dixit : <1Quae causa est propter quam uenistis>1 ? In cuius uer- bis ostenditur quia eandem causam per spiritum non audierat quam a militibus requirebat. In praesenti ergo mentem Petri 210 spiritus et ex parte tetigerat, et ex parte non tetigerat, qui et adesse milites dixit, et pro qua causa uenerant tacuit. 12. Aliquando uero spiritus prophetiae in futuro ex parte tangit, et ex parte non tangit, sicut prophetarum filii de aufe- rendo Helia ad Heliseum dicunt : <1Numquid nosti quia hodie Do->1 215 <1minus tollat dominum tuum a te>1 ? Quo tamen ablato, sese per diuersa dispergunt, eumque in rupibus et uallibus quaerunt. In m 1179 futuro ergo eorum mentem prophetiae spiritus et ex parte teti- IN HIEZECH. I, HOMILIA I, gerat, et ex parte minime tangebat, quando eum querm tollen- dum nouerant non inueniendum quaerebant. Ex parte itaque 220 tacti sunt, atque ex parte non tacti, quia et sciebant quod tolli posset, et nesciebant quod inueniri non posset. Idem quoque Heliseus per prophetiae spiritum de futuro ex parte tactus est, et ex parte non tactus, cum regi Israhel diceret : <1Percute iaculo>1 <1terram. Et cum percussisset tribus uicibus et stetisset, iratus est>1 225 <1contra eum uir Dei, et ait : Si percussisses quinquies, aut sexies,>1 <1siue septies, percussisses Syriam usque ad consumptionem :>1 <1nunc autem tribus uicibus percuties eam.>1 Qui itaque nouerat quia toties percuteret Syriam, quoties percussisset terram ; sed cum ei diceret : <1Percute terram,>1 quoties eam percussurus 230 esset ignorabat (quippe quia et indignatus est terram tertio fuisse percussaml, profecto constat quia de futuro ex parte tactus fuerat, et ex parte non tactus, qui Syriam percuti praedixit, sed terram amplius percuti uoluit. Sic Samuhel cum ad unguendum Dauid a Domino mitteretur, respondit : <1Quo->1 235 <1modo uadam>1 ? <1audiet enim Saul, et interficiet me.>1 Qui et Dauid unxit, nec tamen a Saule occisus est. Ex parte ergo de futuro PL tactus prophetae animus fuerat, et ex parte non tactus, qui 792 et unguendum Dauid in regno nouerat, et quia a Saule non esset occidendus ignorabat. 240 13. Sciendum quoque est quod prophetae quidam e proximo tanguntur atque e longinquo minime tanguntur, alii uero e longinquo et non tanguntur e proximo, alii autem et e iongin- quo et e proximo prophetiae spiritu tanguntur. Nam quidam tanguntur e proximo et non e longinquo, sicut Samuhel perisse 245 asinas nouerat easque inuentas esse nuntiauit, et Saul regem futurum praedicit ; Dauid quoque quia in eius regno succe- deret nuntiat, sed quia pater Regis aeterni futurus sit non praedicit. Quidam uero tanguntur e longinquo, et non tangun- tur e proximo, sicut idem Dauid incarnandum Dei Vnigenitum 250 nouerat, de Iudaea dicens : <1Homo factus est in ea, et ipse fun->1 <1dauit eam Altissimus.>1 Atque hunc ad caelos ascensurum, et ad Patris dexteram sessurum intellegit, dicens : <1Dixit Dominus>1 <1Domino meo, sede a dextm-s meis.>1 Et tamen multa quae e uicino acta sunt minime praeuidit. Vt enim pauca de multis loquar, IN HIEZECH. I, HOMILIA I, 13-15 255 seruum Mifiboseth sibi contra suum dominum mentientem non intellexit, et Amasae promittens, dicit : <1Haec faciat mihi>1 <1Deus, et haec addat, si non magister militiae fueris coram me>1 <1omni tempore pro Ioab,>1 uidelicet quid sequeretur ignorans, quia Amasa idem non solum principatum militiae pro Ioab 260 non susciperet, sed etiam per Ioab post paululum uitam finiret. Et cum templum Deo construere uoluit, quid e uicino sequeretur nesciens, prophetam alterum requisiuit, 14. Quidam uero et e longinquo tanguntur et e proximo, sic' m "180 ut Esaias longe post futura praenuntiat, dicens : <1Ecce uirgo>1 265 <1concipiet, et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emmanuhel.>1 De quo rursus ait : <1Paruulus natus est nobis, filius datus est>1 <1nobis, et factus est principatus super umerum eius, et uocabitur>1 <1nomen eius Admirabilis, Consiliarius, Deus fortis, Pater futuri>1 <1saeculi, Princeps pacis. Multiplicabitur eius imperium et pacis>1 270 <1non erit finis.>1 Qui etiam de Ezechia rege prophetiae spiritu tactus e uicino, quia eum de infirmitate sua surgeret praedixit, et quot annis post infirmitatem uiueret nuntiauit. 15. Aliquando uero prophetiae spiritus prophetis deest, nec semper eorum mentibus praesto est, quatenus cum hunc 275 non habent, se hunc agnoscant ex dono habere cum habent. Vnde Heliseus cum flentem Sunamiten mulierem a suis pe- dibus per Giezi puerum auelli prohiberet, dixit : <1Dimitte illam,>1 PL <1anima enim eius in amaritudine est, et Dominus celauit a me>1 793 <1et non indicauit mihi.>1 Sic quoque cum eum Iosaphat de futuris 280 requireret, et prophetiae ei spiritus deesset, psalten fecit ap- plicari, ut prophetiae spiritus ad hunc per laudem psalmodiae descenderet atque eius animum de uenturis repleret. Vox enim psalmodiae cum per intentionem cordis agitur, per hanc omni- potenti Domino ad cor iter paratur, ut intentae menti uel 285 prophetiae mysteria uel compunctionis gratiam infundat. Vnde scriptum est : <1Sacrificium laudis honorificabit me, et illic>1 IN HIEZECH. I, HOMILIA I <1iter est quo ostendam illi salutare Dei.>1 Quod enim Latine : <1Sa->1 <1lutare,>1 hoc Hebraice : <1Iesus>1 dicitur. In sacrificio igitur laudis fit Iesu iter ostensionis, quia dum per psalmodiam compunctio 290 effunditur, uia nobis in corde fit per quam ad Iesum in fine peruenitur, sicut ipse de sua ostensione loquitur, dicens : <1Qui>1 <1diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et manifesta->1 <1bo ei meipsum.>1 Hinc quoque scriptum est : <1Cantate Domino,>1 <1psalmum dicite nomini eius, iter facite ei qui ascendit super>1 295 <1occasum, Dominus nomen est ei.>1 Ipse etenim super occasum ascendit, qui mortem resurgendo calcauit. Cui dum cantamus, iter facimus ut ad nostrum cor ueniat et sui nos amoris gratia accendat. Quia autem prophetis prophetiae spiritus non semper adest, etiam uir Dei indicat, qui, contra Samariam 300 missus, mala quae ei uentura erant nuntiauit, qui tamen prohibitus a Domino in uia comedere, prophetae falsi per- suasione deceptus est, quem fallax sermo non deciperet, si prophetiae spiritum praesentem habuisset. 16. Sciendum quoque est quod aliquando prophetae sancti 305 dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedarm ex suo spiritu proferunt, et se haec ex prophetiae Spiritu dicere suspicantur, sed quia sancti sunt, per Sanctum Spiritum citius correcti, ab eo quae uera sunt audiunt, et semetipsos quia falsa dixerint reprehendimt. Nathan etenim prophetam 310 sanctum uirum fuisse quis nesciat ? Qui Dauid regem et de culpa aperte reprehendit et quae ei pro culpa eadem essent uentura nuntiauit ; quem tamen dum idem Dauid, quia p1181 templum Deo uellet construere, requisisset, illico respondit : <1Omne quod est in corde tuo uade et fac, quia Dominus tecum est.>1 315 De quo illic statim subditur : <1Factum est autem in nocte illa,>1 <1et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens>1 .- <1Vade et loquere ad>1 <1seruum meum Dauid : Haec dicit Dominus Deus : Numquid tu>1 <1aedificabis mihi domum ad habitandum>1 ? <1Neque enim habitaui>1 <1in domo ex die qua eduxi filios Israhel de terra Aegypti usque in>1 320 <1diem hanc.>1 Et paulo post : <1Cum completi fuerunt dies tui, et dor->1 <1mieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod>1 PL <1egredietur de utero tuo, et firmabo regnum eius>1 ,- <1ipse aedificabit>1 794 <1domum nomini meo.>1 Ecce Nathan propheta qui prius regi dixerat : <1Vade et fac,>1 ipse postmodum per prophetiae spiritum IN HIEZECH. I, HOMILIA I, 325 edoctus, hoc fieri non posse denuntians, et regis consiliis et suis sermonibus contradixit, quia quod ex suo spiritu dixerat, falsum fuisse deprehendit. 17. Qua in re inter prophetas ueros ac falsos ista distantia est, quia prophetae ueri si quid aliquando per suum spiritum 330 dicunt, hoc ab auditorum mentibus per Sanctum Spiritum eruditi citius corrigunt. Prophetae autem falsi et falsa de- nuntiant, et alieni a Sancto Spiritu in sua falsitate perdurant. 18. Consideratis igitur prophetiae temporibus et modis, intueri libet qualiter omnipotens Deus ad prouectum homi- 335 num irae suae moderamina dispensat. Israheliticus quippe populus conditori suo deliquerat, et idcirco regi Babylonio in captiuitate seruiebat, cum quo tamen Hiezechihel propheta in captiuitatem mittitur, quem diuina gratia ita sibi placabilem fecerat, ut per eum uentura quaeque praediceret, et afflicti 340 populi mentem consolari dignaretur. Consideremus ergo, si possumus, quanta est dispensatio superuae pietatis, quia sic iratus est populo suo Dominus, ut tamen non omnimodo ir- sceretur. Nam si iratus non esset, in captiuitatem populum minime tradidisset, et si omnimodo iratus esset, electos suos 345 cum illo in captiuitatem non mitteret. Sed agit haec diuina misefricordia, ut ex una eademque re, ex qua carnalibus dat flagellum, ex ea spiritalibus uirtutis praestet incrementum. Cumque illos per tribulationem purgat, istos ex societate tribulantium ad maiora promerenda excitat. Et sic iniustis 350 irascitur, ut tamen eorum corda per iustorum consortium consoletur, ne si omni modo deserat, nullus post culpas ad ueniam redeat. Tenendo igitur repellit, et repellendo tenet, m 1182 quando cum his quos diudicat simul in tribulationem mittit quos amat. Quis ista tantae pietatis uiscera pensare sufficiat ? 355 Quod et culpas populi Dominus sine uindicta non deserit, et tamen delinquentem populum a se funditus non repellit. Sic cum Moyses ad repromissionis terram exploratores duodecim IN HIEZECH. I, HOMILIA I, misisset, ex quibus cum decem postmodum desperationem populo facerent, idem populus in ira murmurationis accen- 360 sus, seductum se a Domino esse conquestus est, ut eius ca- dauera iacerent in deserto, cui omnipotens Deus iratus dixit quod nullus eorum terram repromissionis intraret ; quo terrore compuncti, praue se egisse cognouerunt, sese in la- crimis afflixerunt, et accincti armis, protinus coeperunt 365 contra hostes ascendere, ut repromissionis terram post lacrimas intrare potuissent. Quibus per Moysen Dominus dicit : <1Dic eis : Nolite ascendere neque pugnetis>1 ,- <1non enim sum>1 PL <1uobiscum, ne cadatis coram inimicis uestris.>1 Qua in re pen- 795 sandum est, si cum ipsis non erat, cur eos ne caderent ascen- 370 dere prohibebat ? Si autem cum ipsis erat, quid est quod ait : <1Non enim sum uobiscum>1 ? Sed mira dispensatione disciplinae ac misericordiae, et cum ipsis erat, et cum ipsis non erat. Cum ipsis non erat ut uincerent, sed tamen cum ipsis erat ne ab hostibus perirent. O ineffabilia pietatis uiscera. Culpas inse- 375 quitur, et tamen peccantes protegit. Iratum se indIcat, et tamen ab hostibus defendit. Sic plerumque paruulo filio de- linquenti irascitur mater, reprehendit, increpat, uerberat ; sed si hunc in praeceps ire conspexerit, ubi in mortis pericu- lum ruat, manum tendit et retinet, et quae sic irata uerbe- 380 rauerat ac si non diligeret, sic diligendo retinet, ac si irata non uerberasset. 19. Haec in sola praefatione colloquentes, nauigii nostri quasi intra portum exercitium fecimus, ut ad indaganda prophetiae mysteria, uelut in immensitatem pelagi, post uela 385 pandamus. Quod tamen non in nostra uirtute praesumimus, sed in Eo qui linguas infantium facit disertas, quia : <1Spiritus>1 <1Domini repleuit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia>1 <1scientiam habet uocis.>1 Omnipotens enim Deus sermo Patris omnipotentis est, et qui de illo loqui concupiscimus, muti in IN HIEZECH. I, HOMILIA I, 390 illo nullo modo erimus. Dabit uerba utilia omnipotens Ver- bum, quod pro nobis incarnatum uiuit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen . HOMILIA II 1. Vsus propheticae locutionis est ut prius personam tem- m 1183 pus locumque describat, et postmodum dicere mysteria pro- phetiae incipiat, quatenus ad ueritatem solidius ostenden- dam, ante historiae radicem figat, et post fructus spiritus per 5 signa et allegorias proferat. Hiezechihel itaque aetatis suae tempus indicat, dicens : <1Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense,>1 <1in quinta mensis.>1 Locum quoque denuntians adiungit : 10Cum <1essem in medio captiuorum iuxta fluuium>1 <1Chobar, aperti sunt caeli et uidi uisiones Domini.>1 Tempus etiam insinuat, subdens : ,2, <1In quinta mensis, ipse est annus quintus trans->1 <1migrationis regis Ioachin.>1 15 Qui ut bene personam indicet, etiam genus narrat, cum sub- ditur : ,3, <1Et factum est uerbum Domini ad Hiezechihel filium>1 <1Buzi, sacerdotem.>1 2. Sed prima nobis quaestio oritur cur is qui nihil adhuc PL I. 20 dixerat ita exorsus est, dicens : <1Et factum est in tricesimo>1 796 <1anno. Et>1 namque sermo coniunctionis est, et scimus quia non coniungitur sermo subsequens nisi sermoni praecedenti. , 1, Qui igitur nihil dixerat cur dicit : <1Et factum est,>1 cum non sit sermo cui hoc quod incipit subiungat ? Qua in re intuendum 25 est quia sicut nos corporalia, sic prophetae sensus spiritalia aspiciunt, eisque et illa sunt praesentia quae nostrae igno- rantiae absentia uidentur. Vnde fit ut in mente prophetarum ita coniuncta sint exterioribus interiora, quatenus simul utraque uideant, simulque in eis fiat et intus uerbum quod 30 audiunt, et foras quod dicunt. Patet igitur causa cur qui nihil .1, dixerat inchoauit dicens : <1Et factum est in tricesimo an->1 <1no.>1 Quia hoc uerbum quod foris protulit illi uerbo quod intus audierat coniunxit. Continuauit ergo uerba quae protulit ui- I. sioni intimae, et idcirco incipit dicens : <1Et factum est.>1 Sub- 35 iungit enim hoc quod exterius loqui inchoat, ac si et illud foris sit quod intus uidet. IN HIEZECH. I, HOMIL1A II, 3. Hoc autem quod dicitur, quia tricesimo anno spiritum prophetiae acceperit, indicat nobis aliquid considerandum, uidelicet quia iuxta rationis usum doctrinae sermo non sup- 40 petit nisi in aetate perfecta. Vnde et ipse Dominus anno duo- decimo aetatis suae in medio doctorum in templo sedens, non docens, sed interrogans uoluit inueniri. Vt enim non auderent homines in infirma aetate praedicare, ille anno duodecimo ae- tatis suae interrogare -homines est dignatus in terra, qui per ipse est Dei sapientia, de ipso angeli uidendo uiuunt hoc quod beatitudine aeterua satiantur. Quod Moyses quoque sub alle- goriae mysterio admonet, dicens : <1Non arabis in primogenito>1 <1bouis.>1 Primogenitum enim bouis accipimus in infirma aetate 50 primi nostri temporis bonam operationem. In qua tamen arandum non est, quia cum prima sunt adolescentiae uel iuuentutis nostrae tempora, nobis adhuc a praedicatione ces- sandum est, ut uomer linguae nostrae proscindere non audeat terram cordis alieni. Quoadusque etenim infirmi sumus, conti- 55 nere nos intra nosmetipsos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus, amittamus, quia et arbusta plantata si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt ; at si semel radicem fixerint, manus tangit et tamen nil officit, uenti impellunt, nec tamen impellentes laedunt. Et constructi 60 parietes si impellantur, eruuntur, nisi a suo prius fuerint hu- more siccati. Mens itaque quousque ab humore prauitatis suae perfecte non fuerit exsiccata, alienae linguae manu tangi non debet, ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne uelut arbustum sine radicibus, dum PL 65 plus quam tolerare ualet concutitur flatibus, arescat. Ad 797 IN HIEZECH. I, HOMILIA II, exemplum ergo non sunt ostendenda nisi quae firma sunt prius etenim conualescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, dum iam nec per lau- dem eleuata corruat, nec per uituperationem percussa con- 70 tabescat. Nam etsi Timotheo dicitur : <1Praecipe haec et doce>1 ,- <1nemo adolescentiam tuam contemnat,>1 sciendum est quod in sacro eloquio nonnumquam adolescentia iuuentus uocatur. Vnde scriptum est : <1Laetare, iuuenis, in adolescentia tua.>1 Propheta igitur, ut ostendatur cuius auctoritatis sit in prae- 75 dicatione, aetatis solidae esse descn-bitur, quatenus ei cum uita et spiritu omnia quae ad praedicandum congruunt con- cordare uideantur. 4. Nec contra haec mouere quempiam debet quod Hieremias atque Danihel prophetiae spiritum pueri perceperunt, quia 80 miracula in exemplo operationis non sunt trahenda. Omni- potens enim Deus et <1linguas infantium facit disertas,>1 et <1ex>1 <1ore infantium et lactentium perficit laudem.>1 Sed aliud est quod nos de doctrinae usu atque disciplina dicimus, aliud quod de miraculo scimus. 85 5. Iam uero si quaeritur ut in ipsa quoque aetatis illius expressione mysticum aliquid designetur, absurdum non est quod propheta Dominum, quem uerbis denuntiat, ipso quoque aetatis suae tempore ostendat. Anno tricesimo Hiezechihel m 1185 prophetae caeli aperti sunt et uidit uisiones Domini iuxta flu- 90 uium Chobar, quia et quasi tricesimo aetatis suae anno Domi- nus ad fluuium Iordanen uenit. Ibi itaque caeli aperti sunt, quia Spiritus in columba descendit ; uox quoque de caelo so- uit, dicens : <1Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui.>1 6. Sed et ipsa Hebraea uerba multum nobis ad mysterium 95 interpretandum ualent. Nam Chobar interpretatur grauitudo IN HIEZECH. I, HOMILIA II, uel grauitas, Hiezechihel fortitudo Dei, Buzi despectus uel contemptus, Chaldaei captiuantes, uel quasi daemones. Venit ergo Hiezechihel iuxta fluuium Chobar, quia enim Chobar grauitudo, uel grauitas dicitur, quid per Chobar fluuium, nisi 100 humanum genus congrue designatur ? Quod ab ortu defluit ad mortem, et graue sibi est ex peccatis, quae et perpetrat et portat, quia, sicut scriptum est : Iniquitas in talentum plumbi sedet. Omne enim peccatum graue est, quia non permittit animam ad sublimia leuari. Vnde et per psalmistam dicitur : 105 <1Filii hominum, usquequo graui corde>1 ? Scriptum uero de Do- mino est : <1Quia ipse est Dei uirtus, et Dei sapientia.>1 Venit ergo Hiezechihel iuxta fluuium Chobar, quia fortitudo Dei per in- PL caruationis suae mysterium propinquare dignata est peccato- 798 rum suorum pondera portanti generi humano, quod ab ortu suo 110 cotidie defluit ad mortem, sicut de illo per psalrnistam dici- tur : <1Et em-t tamquam lignum quod plantatum est secus decursus>1 <1aquarum.>1 Iuxta decursus quippe aquarum plantatus est, quia iuxta lapsus incarnatus est defluentium populorum. Hiezechi hel autem fortitudinem Dei, Buzi uero despectum interpretari 115 diximus. Sed Hiezechihel filius est Buzi, quia ex illo populo unigenitus Dei incarnari dignatus est, quem propter culpam Perfidiae Dominus despexit. Fortitudo ergo Dei ex contemptu uel despectu nascitur, quia Redemptor noster humanitatem assumere ex populo perfido et contempto dignatus est. Venit 120 uero in terram Chaldaeorum. Chaldaei interpretantur, ut diximus, captiuantes, uel quasi daemones. Iniqui etenim, qui et ipsi iniquitates perpetrant, et ad iniquitatem alios persua- dendo trahunt, nimirum captiuantes sunt. Qui recte quoque et quasi daemones interpretantur, quia et hi qui alios ad ini- 125 quitatem suadendo pertrahunt, in semetipsis ministerium daemonum ad iniquitatem suscipiunt, quamuis daemones IN HIEZECH. I, HOMILIA II, per naturam non sint. Venit ergo fortitudo Dei in terram Chaldaeorum, quia inter eos Vnigenitus Patris apparuit qui in semetipsis ad peccatum defluxerant, et ad peccata alios 130 captiuantes trahebant. Sed expositionis sermo ad prophetae nunc personam redeat. 3- 7. <1Et facta est super eum ibi manus Domini.>1 Manus uel brachium Domini Filius dicitur, quia per ipsum omnia facta sunt. De quo etiam psalmista ait : <1Fiat manus tua ut>1 135 <1saluum me faciat.>1 Manus quippe Dei quae per diuinitatem non est facta, sed genita, per humanitatem facta est, ut hu- mani generis uulnera sanaret. Ibi ergo propheta incarnationem Vnigeniti agnouit, ubi super se manum Domini factam uidit. Quod uero hic subditur : 4. 140 8. <1Et uidi, et ecce uentus turbinis ueniebat>1 abm1186 4 <1quilone.>1 Intuendum nobis est qui sit in prophetae uerbis l- ordo locutionis. Qui enim superius de se ipso dixerat : <1Aperti>1 <1sunt caeli, et uidi uisiones Domini,>1 postea tamquam si de alio 3. narret, adiungit : <1Et facta est super eum ibi manus Domini.>1 Ac 4. 145 deinde quasi ad se reuertitur, et dicit : <1Et uidi, et ecce uen->1 <1tus turbinis ueniebat ab Aquilone.>1 Quid est hoc, quod modo Hiezechihel loquitur, modo de Hiezechihele ? Si per to- tum diceret de se, quaestio non esset. Si per totum diceret qua- si de alio, nihilominus quaestio non fuisset. Quid ergo est hoc pL 150 quod sic uariatur sermo propheticus, ut modo propheta de se 799 loquatur, modo autem de ipso quasi alius loqui uideatur ? Sed sciendum est quia hi qui prophetiae spiritu replentur, per hoc quod aperte nonnumquam loquuntur de se, et nonnumquam sic de se uerba tamquam de aliis proferunt, indicant quia non 155 propheta, sed Spiritus sanctus loquitur per prophetam. Pro eo enim quod per ipsos sermo fit, ipsi loquuntur de se, et pro eo quod aspirante sancto Spiritu loquuntur, idem Spiritus sanctus per ipsos loquitur de ipsis, Veritate attestante quae dicit : <1Non enim uos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri>1 160 <1qui loquitur in uobis.>1 Hinc etiam Moyses ait : <1Erat Moyses uir>1 <1mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra.>1 Qul IN HIEZECH. I, HOMILIA II, enim non dicit eram, sed <1erat,>1 profecto aperte indicat quia is qui per illum de illo loquebatur alius erat. Hinc Iohannes ait : <1Vidit illum discipulum quem diligebat Iesus.>1 Vnde et Paulus ut 165 non se esse qui loquebatur ostenderet, dixit : <1An experimentum>1 <1quaeritis eius qui in me loquitur Christus>1 ? Quia igitur in locu- tione prophetica alter est qui praesidet, alter qui obsequitur, cum de se ipso propheta loquitur persona obsequentis est, cum uero per prophetam Spiritus sanctus loquitur de propheta, 170 sublimitas praesidentis ostenditur. Recte ergo et tamquam I, 3. de alio dicitur : <1Facta est super eum ibi manus Domini,>1 et de se I, 4. protinus adiungit : <1Et uidi, et ecce uentus turbinis ue->1 <1niebat ab>1 A <1quilone.>1 Nunc itaque discutiendum nobis est I, 4. quidsit quoddicit : <1Et ecce uentus turbinis ueniebat ab>1 '75 <1Aquilone, et nubes magna.>1 9. Pro eo quod uentus Aquilo constringit in frigore, non incongrue Aquilonis nomine torpor maligni spiritus designa- tur. Quod Esaias quoque propheta testatur, qui dixisse diabo- lum denuntiat, dicens : <1Sedebo in monte testamenti, in lateribus>1 180 <1Aquilonis.>1 Malignus enim spiritus montem testamenti tenuit, quia Iudaicum populum, qui legem acceperat, sibi in perfidia subiugauit. Quando enim corda doctorum tenet, monti testa- menti diabolus praesidet. Qui etiam in lateribus Aquilonis sedet, quia mentes hominum frigidas possidet. Vnde et sponsi 185 uoce in Cantico canticorum dicitur : <1Surge, Aquilo, et ueni,>1 <1fer, perfla hortum meum, et fluant aromata illius.>1 Cum enim, iubente Domino, frigidus spiritus recedit, calidus spiritus mentem fidelium occupat, qui hortum Dei, id est sanctam Ecclesiam perflat, ut opiniones uirtutum eius ad multorum 190 notitiam uelut aromata defluant. Recedente etenim Aqui- lone, id est maligno spiritu, sanctus Spiritus mentem quasi 1187 Auster replet. Qui dum calefaciendo flauerit, statim de fide- lium cordibus aromata uirtutum fluunt. Propheta ergo ea quae essent in finem uentura conspiciens, uenire ab Aquilone 195 uentum turbinis uidit, quia in extremo saeculi mentes homi- IN HIEZECH. I, HOMILIA II, num torporis sui frigore malignus spiritus grauius occupabit. Vnde scriptum est : <1Vae terrae et mam-, quia descendit diabolus>1 PL <1ad uos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.>1 800 Antiquus quippe aduersarius insidiarum suarum molimina in 200 humanis mentibus grauius exaggerauit. Contra cuius ex- crescentem superbiam incarnati manifestata est humilitas Dei, atque ut humanum genus a suo languore sanaret, tunc magna apparuit potentia medici, cum languor creuit aegroti. 10. Bene autem malignus spiritus uentus turbinis appel- 205 latur. Turbo quippe aedificium quod tangit, concutiendo subuit. Et omnis antiqui hostis tentatio, quae agitur in mente, uentus est turbinis, quia hanc concutiendo per desideria, ab statu suae rectitudinis euellit. Sed nos ista reticentes quae humano generi erunt ab hoste callido in fine uentura, ad 210 solam Iudaeam, ex qua propheta fuit, et cuius perditionem prophetando conspicit, uerba uertamus. qae incarnato Domino tanto grauius ab Aquilone uentum turbinis pertulit, quanto a sua rectitudine concussa cadens, per torporem mentis in perfidia frigida remansit. Ventus ergo turbinis ab 215 Aquilone uenit, cum uitam Iudaici populi malignus spiritus in tentatione concussit. Vbi et recte additur : 4. 11. <1Et nubes magna.>1 Quia quanto plus quisque exarsit in crudelitate, tanto amplius obcaecari meruit in ignorantiae suae caligine. Redemptorem quippe humani generis, quem in 220 lege ac prophetis intelligentes exspectauerant, uidentes nega- bant. Vnde actum est ut eorum mens magna ignorantiae suae nube tegeretur, ne hunc post inquirentes agnoscerent, quem prius et denuntiare poterant, et amare renuebant. Nam cum modo eius uirtutes et miracula, modo autem passiones aspi- 225 cerent, in infidelium cordibus nubes magna ab Aquilone uenerat, quia ex peccati sui frigore propter infirmitatem passionis illius et inter signa caligabant. Quid uero ex illa nubis magnae caligine sit secutum, subiungitur, cum protinus dicit : IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 12 1,4. 12. <1Et ignis inuoluens.>1 Ignis enim nomine, cum per 230 significationem dicitur, aliquando Spiritus sanctus, aliquando autem mentis malitia designatur. De bono enim igne scriptum est : <1Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo, nisi ut accen->1 <1datur.>1 Ignis quippe in terram mittitur cum per ardorem sancti Spiritus affiata terrena mens a carnalibus suis desideriis con- 235 crematur. De malo autem igne dicitur : <1Et nunc ignis aduersa->1 <1rios consumet,>1 quia cor pessimum ex sua malitia pauescit. Sicut autem ignis amoris mentem erigit, ita ignis malitiae in- uoluit, quia et sanctus Spiritus cor quod replet eleuat, et ardor malitiae ad inferiora semper incuruat. Iudaea igitur nube suae 240 ignorantiae caecata, quia mox ad persecutionis nequitiam erupit, igne suo inuoluta est, quae in obligatione se nequitiae m 1188 per eandem ipsam crudelitatem qua arsit implicauit. <1Ventus>1 PL 801 1,4. <1autem turbinis ueniebat ab Aquilone, et nubes mag->1 <1na, et ignis inuoluens,>1 quia ex torporis sui frigore ad igno- 245 rantiae caliginem perducta, usque ad malitiam persecutionis erupit. Vnde ad alium quoque prophetam dicitur : <1Quid tu ui->1 <1des ?>1 Qui illico respondit : <1Ollam succensam ego uideo, et faciem>1 <1eius a facie Aquilonis.>1 Iudaeorum quippe mens in persecutione saeuiens atque in crudelitate malitiae undas cogitationum uo- 250 Iuens, quid aliud quam olla succensa fuit ? Cuius facies a facie Aquilonis esse dicitur, quia si se aduerso spiritui per torporem mentis non subderet, contra bonos in tanta malitia non ar- sisset. Nubem itaque sequitur ignis inuoluens, quia in eis caecitatem mentis secuta est crudelitas persecutionis. <1Si enim>1 255 <1cognouissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent.>1 Sed iste ignis alibi arsit atque alibi splenduit. Nam subditur : IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 13-14 1,4 13. <1Et splendor in circuitu eius.>1 Dum enim persecu- tio in Iudaea agitur, sancta apostolorum praedicatio in uni- uerso mundo dispersa est, sicut ipsi dicunt : <1Vobis missum>1 260 <1fuerat uerbum Dei, sed quia indignos uos iudicastis, ecce imus>1 <1ad gentes.>1 De crudelitate ergo malitiae, quae mentem Iudaeae concremauit, omnipotens Deus lucem gentibus sparsit, quia per hoc quod illa Redemptorem suum ac membra eius perse- cuta est, sanctis apostolis per diuersa dispersis, nos qui in 265 Iudaeae circuitu positi in tenebris fuimus, dono caelestis gra- tiae splendorem ueri luminis uidimus. Vnde scriptum est : <1Sedentibus in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis.>1 Iste itaque ignis malitiae qui a Iudaeorum cordibus arsit in perse- cutione, priusquam sanctos apostolos saeuiendo affligeret, in 270 ipso se exercuit auctore ac redemptore generis humani. Vnde et subditur : 1,4. 14. <1Et de medio eius quasi species electri, id est>1 <1de medio ignis.>1 Quid electri species, nisi Christus Iesus Me- diator Dei et hominum designatur ? Electrum quippe ex auro 27s et argento est. In electro dum aurum argentumque miscetur, argentum ad claritatem crescit, aurum uero a suo fulgore pallescit. Illud ad claritatem proficit, hoc a claritate tempe- ratur. Quia igitur in unigenito Dei Filio naturae diuinitatis unita est natura nostra, in qua adunatione humanitas in 280 maiestatis gloria excreuit, diuinitas uero a sui fulgoris po- tentia humanis se oculis temperauit, per hoc quod humana natura clarior facta est, quasi per aurum creuit argentum. Et quia diuinitas a fulgore suo nostris est aspectibus tempe- rata, quasi aurum nobis palluit per argentum. Illa enim na- 285 tura immutabilis, quae in se manens innouat omnia, si ita ut est nobis apparere uoluisset, fulgore suo nos incenderet potius PL 802 quam renouaret. Sed claritatem suae magnitudinis temperauit nostris oculis Deus, ut dum nobis eius claritas temperatur, etiam nostra infirmitas per eius similitudinem in eius luce 290 claresceret, et per acceptam gratiam, ut ita dicam, suae habi- IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 14-16 tudinis colorem mutaret. Quasi electrum ergo in igne est Deus homo factus in persecutione. Sequitur : 1,5. 15. <1Et in medio eius similitudo quatuor anima->1 <1lium.>1 Quod in medio eius dicitur, siue electri siue ignis, nil m 1189 295 obstat intelligi, quia quatuor haec animalia, sancti scilicet euangelistae, et ex eiusdem Domini incarnatione ad fidei uirtutem solidati sunt, et in igne persecutionis multis tribula- tionibus afflicti. 16. Quod si quis haec quae de primo Domini aduentu dixi- 300 mus etiam de secundo uelit accipere, celeri assensu sequendus simul intuetur. Ventus enim turbinis ab Aquilone uenit, quia nimirum causa peccatorum exigit ut districti iudicii concussio omnia simul elementa perturbet. Terror enim perturbationis 305 ultimae inde uenire dicitur, unde generatur. Nam quia ad feriendas frigidas peccatorum mentes iudicium perturbationis ultimae agitur, recte ab Aquilone uentus turbinis uenire per- hibetur. Quae uidelicet concussio apte uentus turbinis dicitur, quia in illo die cunctorum qui tunc in carne mortali inuenti 310 fuerint, in pauore nimio corda commouebuntur. Cum enim coeperit impleri quod scriptum est : <1Sol obscurabitur, et luna>1 <1non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et uirtutes>1 <1caelorum commouebuntur,>1 quae mens erit hominis aeterni Iu- dicis sententiam non formidantis ? Ibi enim tunc cuncta simul 315 peccata ante oculos redeunt, ibi omnia quae cum delectatione acta sunt ad memoriam cum pauore reuocantur, ibi caligo cogitationis miserae ex poena proximae damnationis. Vnde et 1,4. subditur : <1Et nubes magna.>1 Tunc quippe ex peccatorum me- moria sensum mentis deprimit caligo caecitatis, cum unigeni- 320 tum Dei Filium in forma diuinitatis conspicere reprobi non permittuntur. <1Videbunt>1 enim <1in quem transfixerunt.>1 Et : <1Tol->1 <1latur impius, ne uideat gloriam Dei.>1 Vbi et aperte subditur : 1,4. <1Et ignis inuoluens.>1 Quia uidelicet ignis ille iudicii, qui caelum IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 16-18 aereum et terram concremat, peccatores iam in sua superbia 325 non permittet erigi, sed inuoluit, quos procul dubio in poenae suae damnatione confringit. 1,4. 17. <1Et splendor in circuitu eius.>1 Quia <1sicut fulgur>1 <1exit ab Oriente et paret usque ad Occidentem, ita erit et aduentus>1 <1Filii hominis.>1 Vbi nullus tunc a iudicio in sua mente latere 330 permittitur, quia ipso iudicis fulgore penetratur. De quo mox PL 803 1, 4. subditur : <1Et in medio eius quasi species electri, id est de medio>1 <1ignis.>1 Ipse enim angelis atque archangelis omnibusque uirtu- tibus praesidens Redemptor noster, qui uelut in electri simili- tudine unus ex utraque et in utraque natura et Deus per- 335 mansit cum Patre, et ad redemptionem nostram factus est mortalis cum hominibus, in suo tunc terrore uidebitur, eique ignis iudicii in reproborum uindicta famulatur. Hinc enim scriptum est : <1Dies Domini declarabit quia in igne reuelabitur.>1 Hinc psalmista ait : <1Deus manifestus ueniet, Deus noster, et>1 340 <1non silebit>1 ,- <1ignis in conspectu eius ardebit, et in circuitu eius>1 <1tempestas ualida.>1 Hinc Petrus apostolus dicit : <1Adueniet dies>1 <1Domini ut fur, in quo caeli magno impetu transibunt, elementa>1 <1uero ignis ardore soluentur.>1 Et quia tunc sancti omnes qui mundum perfecte reliquerunt iudices ueniunt, apte mox m II90 345 subditur : 1,5. 18. <1Et in medio eius similitudo quatuor anima->1 <1liu m .>1 Quid enim per quatuor animalia, nisi quatuor euange- listae signantur ? Nec immerito per euangelistas quatuor perfectorum omnium numerus exprimitur, quia omnes qui in 350 Ecclesia modo perfecti sunt perfectionis suae rectitudinem per eorum Euangelium didicerunt. De medio enim eius simili- tudo quatuor animalium, quia illi tunc eius corpori uniti eius IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 18-19 maiestati coniuncti, et simul facti cum eo iudices uidebuntur, qui modo perfecta opera iuxta Euangelica praecepta secuti 355 sunt. Hinc est enim quod ipsis sanctis apostolis dicitur : <1Vos>1 <1qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit Filius hominis>1 <1in sede maiestatis suae, sedebitis et uos super sedes duodecim,>1 <1iudicantes duodecim tribus Israel.>1 Hinc Esaias ait : <1Dominus ad>1 <1iudicium ueniet cum senioribus populi sui.>1 Hinc Salomon de 360 Ecclesia loquitur, dicens : <1Nobilis in portis uir eius, cum sederit>1 <1cum senatoribus terrae.>1 His itaque sub breuitate transcursis, ad- uentus primi ordinem, sicut coepimus, exsequentes, ad Euan- gelistarum personas in expositione redeamus. Sequitur : 1,5. 19. <1Et hic aspectus eorum, similitudo hominis in>1 365 <1eis.>1 Cum paulo post sancta haec animalia singulis distincta imaginibus describantur, ut aliud homini, aliud leoni, aliud uitulo, aliud aquilae simile dicatur, quid est quod hoc loco de I, 5. omnibus simul dicitur : <1Similitudo hominis in eis ?>1 Sed quis hoc loco homo describitur, nisi ille de quo scriptum est : 370 <1Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se>1 <1aequalem Deo>1 ,- <1sed semetipsum exinaniuit, formam serui acci->1 <1piens, in similitudine hominum factus, et habitu inuentus ut>1 <1homo ?>1 Haec itaque animalia ut surgere ad sanctitatis uirtu- tem ualeant, ad huius hominis similitudinem tendunt. Sancta 375 enim non essent, si huius hominis similitudinem non haberent ; PL 804 quicquid in eis de uisceribus pietatis, quicquid de mansue- tudine spiritus, quicquid de zelo rectitudinis, quicquid de custodia humilitatis, quicquid de feruore caritatis est, hoc ab ipso fonte misericordiae, ab ipsa radice mansuetudinis, ab 380 ipsa uirtute iustitiae, id est a Mediatore Dei et hominum Deo Domino traxerunt. Huius se hominis similitudinem habere egregius praedicator ostendit, dicens : <1Imitatores mei estote,>1 <1sicut et ego Christi.>1 Ad eius nos similitudinem surgere admo- net, cum dicit : <1Primus homo de terra terrenus, secundus homo>1 IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 19 385 <1de caelo caelestis. Sicut portauimus imaginem terreni, portemus>1 <1et imaginem eius qui de caelo descendit.>1 Sanctus etenim quisque in tantum ad similitudinem huius hominis ducitur, in quan- tum uitam sui Redemptoris imitatur. Nam ab eius mandatis atque operibus discordare, quid est aliud quam a similitudine 390 longe recedere ? Plangunt autem uitam delinquentium prae- dicatores sancti, sed de ipso nostro capite scriptum est, quia <1fleuit super Hierusalem.>1 Gaudent de bonis actibus subditorum, et recte operantes diligunt, sed de Redemptore nostro scriptum est quia, cum adolescens quidam diceret : <1Haec omnia custo->1 395 <1diui a iuuentute mea,>1 magis dilexit eum. Portant illatas con- tumelias praedicatores sancti, et nullam ad inuicem contu- meliam reddunt, sed cum Redemptori nostro diceretur : <1Daemonium habes,>1 non iniuriam reddidit, sed mansuete respondit, dicens : <1Ego daemonium non habeo.>1 Feruent zelo 400 rectitudinis praedicatores sancti, sed Redemptor omnium, flagello de resticulis facto, uendentes et ementes eiecit de templo, cathedras uendentium columbas euertit, et nummu- lariorum effudit aes. In omni quod fortiter agunt, humilitatem tota intentione custodiunt, sed per Redemptorem nostrum 405 dicitur : <1Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.>1 Perse- cutores quoque suos diligunt praedicatores sancti, sed ipse Auctor omnium ac Redemptor in passione positus, pro persecutoribus intercedit, dicens : <1Pater, ignosce illis, quia>1 <1nesciunt quid faciunt.>1 Membra sua ponunt in passione pro 410 fratribus, sed pro electorum uita usque ad mortem se tradit Auctor uitae. Dicatur ergo de sanctis animalibus quod simi- litudo hominis in eis est, quia quod sancta, quod mira sunt, hoc in eis de specie similitudinis est, id est de uirtute imita- tionis. Caput quippe omnium nostrum Redemptor noster est. 415 Et per Salomonem dicitur : <1Oculi sapientis in capite eius,>1 <1stultus autem in tenebris ambulat.>1 Tunc enim in capite oculos habemus, cum uitam Redemptoris nostri tacita cogitatione conspicimus, cum omnis nostra intentio in eius imitatione IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 19-21 se eregit, ne si uias lucis aspicere oculus mentis neglexerit, 420 statim clausus in tenebris erroris cadat. Ad huius similitudi- nem hominis surgere festinabat propheta, cum diceret : <1In>1 <1mandatis tuis me exercebor, et considerabo uias tuas.>1 Qui enim uias Domini tacitus in mente considerat, et se exercere in man- datis illius festinat, quid aliud in semetipso nisi imaginem noui 4'5 hominis reformat ? Quod quia in Sanctorum cordibus inces- santer agitur, recte nunc de animalibus dicitur : <1Similitudo>1 <1hominis in eis.>1 20. Post hanc uero similitudinem quae nunc in moribus tenetur, quandoque ad similitudinem gloriae peruenitur. Hinc 430 etenim Iohannes dicit : <1Nunc filii Dei sumus, et nondum appa- m>1 <1ruit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes>1 <1ei erimus.>1 Qui mox unde hoc fieri ualeat adiungit dicens : <1Quoniam uidebimus eum sicuti est.>1 Esse etenim Dei est aeter- num hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne quod 435 mutatur desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit ; Dei uero esse, est dissimiliter numquam esse. Vnde ad Moysen dicitur : <1Ego sum qui sum. Et dices filiis Israel : Qui est, misit>1 me <1ad uos.>1 Iacobus quoque ait : <1Apud quem non est transmuta->1 <1tio, nec uicissitudinis obumbratio.>1 Itaque per Iohannem dicitur : 440 <1Similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est,>1 quia per hoc quod aspicimus eius essentiam naturae, a mutabilitate nostra liberati, figimur in aeternitate. Immutabimur quippe in ipso quem uidebimus, quia morte carebimus uidendo uitam, mutabilitatem nostram transcendemus uidendo immutabilem. 445 Corruptione nulla tenebimur uidendo incorruptum. 21. Erit autem tunc similitudo hominis etiam in corporibus nostris. Hinc etenim per Paulum dicitur : <1Nostra conuersatio>1 <1in caelis est, unde etiam Saluatorem iexpectamus Dominum>1 <1Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, con->1 450 <1figuratum corpori claritatis suae.>1 Erunt ergo tunc electroum IN HIEZECH. I, HOMILIA II, 21 corpora claritati Dominici corporis configurata, quae etsi aequalitatem gloriae eius non habent per naturam, similitu- dinem tamen configurationis eius habebimt per gratiam. Quia itaque similitudo uitae eius nunc in moribus trahitur electo- 455 rum, et in resurrectione sequitur similitudo aeteruitatis in mente, quoniam uidebimus eum sicuti est ; et quia similitu- dinem quoque illius etiam corpora nostra percipient in con- figuratione, dicatur recte de sanctis animalibus : <1Similitudo>1 <1hominis in eis.>1 460 Haec nos in expositionis exordio praelibasse sufficiat, ut loquendi uirtus silentio refota, ad indaganda mysteria quae sequuntur robustior exsurgat. Certi etenim sumus quia ipsum, de quo loquimur habemus adiutorem, qui uiuit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula PL 465 saeculorum. Amen. 806 HOMILIA III 1. Sancta quatuor animalia quae per prophetiae spiritum futura praeuidentur subtili narratione describuntur cum dicitur : <1Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.>1 Quid per faciem nisi notitia, et quid per pennam nisi uolatus 5 exprimitur ? Per faciem quippe unusquisque cognoscitur, per pennam uero in altum auium corpora subleuantur. Facies itaque ad fidem pertinet, penna ad contemplationem. Per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur, sicut ipse de suis ouibus dicit : <1Ego sum pastor bonus, et cognosco oues meas,>1 10 <1et cognoscunt me meae.>1 Qui rursus ait : <1Ego scio quos elegerim.>1 Per contemplationem uero quia super nosmetipsos tollimur, quasi in aere leuamur. Quatuor ergo facies imi sunt, quia si requiras quid Matthaeus de incaruatione Domini sentiat, hoc nimirum sentit quod Marcus, Lucas et Iohannes. Si quaeras 15 quid Iohannes sentiat, hoc procul dubio quod Lucas, Marcus et Matthaeus. Si quaeras quid Marcus, hoc quod Matthaeus, Iohannes et Lucas. Si quaeras quid Lucas, hoc quod Iohannes, Matthaeus et Marcus sentit. Quatuor ergo facies uni sunt, m 1193 quia notitia fidei, qua cognoscuntur a Deo, ipsa est in uno, 20 quae est simul in quatuor. Quicquid enim in uno inueneris, hoc in omnibus simul quatuor recte cognoscis. 2. <1Et quatuor pennae uni,>1 quia Dei omnipotentis Filium Dominum Iesum Christum simul omnes concor" diter praedicant, et ad diuinitatem eius mentis oculos le- 25 uantes, penna contemplationis uolant. Euangelistarum ergo facies ad humanitatem Domini pertinet, penna ad diuinita- tem, quia in eo quem corporeum aspiciunt, quasi facies inten- dunt. Sed dum hunc esse incircumscriptum atque incorporeum IN HIEZECH. I,HOMILIA III, 2-4 ex diuinitate annuntiant per contemplationis pennam quasi 30 in aere leuantur. Quia itaque et una est fides incarnationis eius in omnibus et par contemplatio diuinitatis eius in singulis, recte nunc dicitur : <1Quatuor facies uni, et quatuor pen->1 <1nae uni.>1 Sed quae uirtus esset, fidem atque contemplationem Domini habentes si praedicatores illius sancta opera non habe- 35 rent ? Sequitur : 3. <1Et pedes eorum pedes recti.>1 Quid per pedes nisi gressus actuum designantur ? Quatuor ergo animalium pedes recti esse describuntur, quia sanctorum euangelistarum atque omnium perfectorum opera ad sequendam iniquitatem non 40 sunt retorta. Hi autem pedes rectos non habent, qui ad mala mundi quae reliquerunt reflectuntur. De quibus scriptum est : <1Canis reuersus ad suum uomitum, et sus lota in uolutabro>1 <1luti.>1 Dolebat de quibusdam doctor egregius, quod pedum rectitudinem retro retorserant, quibus per increpationem 45 dicebat : <1Quomodo conuertimini iterum ad infirma et egena>1 <1elementa, quibus denuo seruire uultis>1 ? <1Dies obseruatis, et men">1 <1ses, et tempora, et annos. Timeo uos, ne forte sine causa labo->1 <1raveram in uobis.>1 Qui alios admonet, dicens : <1Propter quod re->1 <1missas manus, et soluta genua erigite, et gressus rectos facite>1 50 <1pedibus uestris.>1 Vt uero in eisdem sanctis praedicatoribus uitae grauitas, fortitudo, atque discretio monstraretur, recte subiungitur : 4. <1Planta pedis eorum quasi planta pedis uituli.>1 Quia enim praedicatores sancti boum nomine designantur 55 docet Paulus apostolus, legis testimonium exponens : <1Non>1 <1obturabis os boui trituranti.>1 In sanctis ergo praedicatoribus planta pedis est uituli, scilicet mature incedens, et fortis, et diuisa, quia unusquisque praedicator et uenerationem habet in maturitate, et fortitudinem in opere, et diuisionem ungulae IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 4-5 60 in discretione. Non enim facile praedicatio eius accipitur, si leuis in moribus esse uideatur. Et nulla erit maturitatis osten- sio, si contra aduersa omnia non adfuerit operis fortitudo. Virtutis autem meritum ipsa fortitudo operis admittit, si discreta in intellectu non fuerit. Ecce enim sacram Scriptu- 65 ram legimus : Si omnia ad litteram sentiamus, uirtutem discretionis amisimus ; si omnia ad spiritalem allegoriam ducimus, similiter indiscretionis stultitia ligamur. Legunt enim sacra eloquia praedicatores sancti, et aliquando in historia litteram suscipiunt, aliquando uero per significatio- 70 nem litterae spiritum requirunt. Et modo bona facta patrum m praecedentium, sicut iuxta litteram inueniunt, imitantur, modo quaedam, quae iuxta historiam imitanda non sunt, spiritaliter intellegunt, et ad prouectum tendunt. Quid ergo aliud praedicatores sancti in suo opere nisi in pede ungulam 75 findunt ? De quibus adhuc apte subditur : 5. <1Et scintillae quasi aspectus aeris candentis.>1 Ae- ris metallum ualde sonorum est. Et recte uoces praedicantium aeri comparantur, quia <1in omnem terram exiuit sonus eorum,>1 <1et in fines orbis terrae uerba eorum.>1 Bene autem aes candens 80 dicitur, quia uita praedicantium sonat et ardet. Ardet enim desiderio, sonat uerbo. Aes ergo candens est praedicatio accensa. Sed de candente aere scintillae prodeunt, quia de eorum exhortationibus uerba flammantia ad aures audientium procedunt. Recte autem praedicatorum uerba scintillae 85 appellata sunt, quia eos quos in corde tetigerint incendunt. 808 Considerandum quoque est quod scintillae subtiles ualde et tenues sunt, quia cum praedicatores sancti de caelesti patria loquuntur, non tantum ualent aperire uerbo quantum possunt ardere desiderio. Ex eorum ergo lingua quasi quaedam ad nos 90 scintillae ueniunt, quia de caelesti patria in eorum uoce uix tenue aliquid cognoscitur, quod tamen ab eis non tenuiter amatur. Neque enim caelestem gloriam aut tantum uidere sufficiunt quantum est, aut tantum loqui praeualent quantum uident. Candens ergo aes scintillas proicit quando uix tenu- 95 iter praedicator loqui sufficit hoc unde ipse fortiter ignescit. Diuina autem pietate agitur ut ex ipsis scintillis tenuissimis IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 5-7 audientis animus inflammetur, quia sunt quidam qui dum parua audiunt maiore desiderio replentur, et inde perfecte in Dei amore ardent, unde uix tenuissimas uerborum scinti- 100 tillas acceperint. 6. Verbum quippe praedicationis semen in corde audientis est. Et auditor bonus inde profert postmodum magnam mes- sem scientiae, unde paruum prius acceperit semen linguae. Cui rei bene concinit factum in uidua ab Helisaeo propheta 105 miraculum, quae, ne duos filios auferente creditore amitteret, prophetae dictis oboediuit, et ex eo quod parum olei habebat, per uasa uacua effudit, quae cuncta post usque ad summum repleta sunt, et ex eorum repletione mulier a creditoris sui debito est soluta. Quae uidelicet mulier quam aliam nisi san- 110 ctam Ecclesiam signat, duorum populorum, id est Iudaici et gentilis, quasi duorum filiorum matrem ? Quae prius ex per- uerso opere per callidi spiritus persuasionem quasi quemdam peccati nummum a creditore acceperat, et duos quos in fide genuit amittere filios timebat. Sed prophetae uerbis, id est 115 Scripturae sacrae praeceptis, obediens, ex paruo quod habe- bat olei uasa uacua infundit, quia dum ab unius ore doctoris parum quid de amore Diuinitatis multorum uacuae mentes audiunt, exuberante gratia, unguento diuini amoris usque ad summum replentur. Et iam nunc multorum corda, quae 120 prius fuerant uacua uascula, unguento spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa uidebantur. Quod dum aliis atque aliis datur et ab auditoribus fides accipitur, Sareptana mulier, uddelicet sancta Ecclesia, sub creditoris sui iam debito non tenetur. Sequitur : 125 7. <1Et manus hominis sub pennis eorum in quatuor>1 <1partes.>1 Possunt hoc in loco quatuor partes regiones quatuor mundi accipi, scilicet Oriens, Occidens, Meridies, et Septen- IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 7-9 trio, quia sanctorum praedicatio auctore Deo in cunctis mundi partibus est egressa. 130 8. Possumus etiam per quatuor partes principales quatuor uirtutes accipere, ex quibus reliquae uirtutes oriuntur, uide- licet prudentiam, fortitudinem, iustitiam atque temperan- tiam. Quas nimirum uirtutes tunc ueraciter accipimus, cum earum ordinem custodimus. Prima quippe prudentia, secunda 135 fortitudo, tertia iustitia, quarta temperantia est. Quid enim prodesse potest prudentia, si fortitudo desit ? Scire etenim cuiquam quod non potest facere poena magis quam uirtus est. Sed qui prudenter intellegit quod agat, et fortiter agit quod intellexerit, iam procul dubio iustus est, sed eius iustitiam 140 temperantia sequi debet, quia plerumque iustitia, si modum non habet, in crudelitatem cadit. Ipsa ergo iustitia uere iustitia est, quae se temperantiae freno moderatur, ut in zelo quo quisque feruet, sit etiam temperans ; ne si plus ferueat, perdat iustitiam, cuius seruare moderamina ignorat. 145 9. Duae autem sunt sanctorum praedicatorum uitae, actiua scilicet, et contemplatiua, sed actiua prior est tempore quam contemplatiua, quia ex bono opere tenditur ad contempla- tionem. Contemplatiua autem maior est merito quam actiua, quia haec in usu praesentis operis laborat, illa uero sapore 150 intimo uenturam iam requiem degustat. Quid itaque per manus nisi actiua, et quid per pennas nisi contemplatiua uita designatur ? Manus ergo hominis sub pennis eorum est, id est uirtus operis sub uolatu contemplationis. Quod bene in Euan- gelio duae illae mulieres designant, Martha scilicet et Maria. 155 <1Martha etenim satagebat circa frequens ministerium>1 ; <1Maria>1 <1autem sedebat ad pedes Domini, et uerba eius audiebat.>1 Erat ergo una intenta operi, altera contemplationi. Vna actiuae seruiebat per exterius ministerium, altera contemplatiuae per suspensionem cordis in uerbum. Et quamuis actiua bona sit, IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 9-10 160 melior tamen est contemplatiua, quia ista cum mortali uita deficit, illa uero in immortali uita plenius excrescit. Vnde dicitur : <1Maria optimam partem elegit, quae non auferetur ab>1 <1ea.>1 Quia igitur actiua minor est merito quam contemplatiua, recte nunc dicitur : <1Manus hominis sub pennis eorum.>1 Nam etsi 165 per actiuam boni aliquid agimus, ad caeleste tamen deside- rium per contemplatiuam uolamus. Vnde et apud Moysen actiua seruitus, contemplatiua autem libertas uocatur. 10. Et cum utraeque uitae ex dono sint gratiae, quamdiu ta- men inter proximos uiuimus, una nobis in necessitate est, 170 altera in uoluntate. Quis enim cognoscens Deum ad eius regnum ingreditur, nisi bene prius operetur ? Sine contem- platiua ergo uita intrare possunt ad caelestem patriam, qui bona quae possunt operari, non negligunt ; sine actiua autem intrare non possunt, si negligunt bona operari quae possunt. PL 175 Illa ergo in necessitate haec in uoluntate est. Illa in serui- tute, ista in libertate. Hinc est enim quod ad Moysen dicitur : <1Si emeris seruum Hebraeum, sex annis seruiet tibi, in septi->1 <1mo egredietur liber gratis. Cum quali ueste intraverit, cum>1 <1tali exeat. Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul. Sin>1 180 <1autem dederit illi dominus uxorem, et pepererit filios et filias,>1 <1mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse uero exibit cum ues->1 <1titu suo. Quod si dixerit seruus : Diligo dominum meum, et>1 <1uxorem ac liberos, non egrediar liber, offeret eum dominus diis,>1 <1et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem>1 185 <1eius subula, et erit ei seruus in saeculum.>1 Paulo latius testi- monium dedimus, ut distinctionem seruitutis atque libertatis IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 10-11 in utraque uita monstraremus. Sed onerosum esse non debet si hoc exponendo exsequimur, unde ipsa haec quae dixi- mus affirmemus. 190 11. Hebraeus enim transiens interpretatur. Et seruus He- braeus emitur quando unusquisque qui iam ab hoc saeculo mente transit seruitio omnipotentis Domini subditur. Ille ete- nim uere Deo seruire appetit, qui ab hoc saeculo mente tran- sire didicerit. Sic Moyses transiuit, ut uideret uisum. Sic Dauid 195 cum uideret <1impium exaltatum et eleuatum super cedros Li->1 <1bani, transiuit, et ecce non erat.>1 Quia iniquorum potentias esse magnum aliquid fortasse credimus, nisi ad permanens saeculum mente transeamus. Seruus uero Hebraeus emptus sex annis seruire praecipitur, ita ut in septimo liber exeat 200 gratis. Quid enim per senarium numerum nisi actiuae uitae perfectio designatur ? Quid per septenarium nisi contempla- tiua exprimitur ? Sex ergo annis seruit, et septimo egreditur liber, qui per actiuam quam perfecte exhibuerit ad con- templatiuae uitae libertatem transit. Et notandum quod 205 gratis liber egreditur, quia hi qui postquam omnia fecerint dicunt se inutiles seruos, eis procul dubio sicut ipsa actiua fuit ex munere, ita erit ex gratia etiam contemplatiua. <1Cum>1 <1quali ueste intrauerit, cum tali exeat,>1 quia omnino necesse est ut unusquisque nostrum in hoc quod incipit perseueret, atque 210 usque ad finem operis in ea qua inchoauit intentione perduret. Ille quippe bene ad contemplatiuam transit, qui in actiua uita intentionis suae uestem ad deteriora non mutauerit. Et sunt nonnulli qui priusquam omnipotentis Dei seruitio in sancta conuersatione socientur, iam bona operari diligunt. Sunt 215 uero alii qui bona opera, postquam ad seruitium omnipotentis IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 11-12 Dei uenerint, discunt. Qui ergo operationem bonam et prius- quam ad Dei seruitium uenerit habere studuit, Hebraeus seruus cum uxore emptus est. 12. Et plerumque is qui talis est potest ad contemplatiuam 220 uitam transire, et tamen actiuam non deserere. Vnde et illic subditur : <1Si habens uxorem, et uxor egrediatur simul.>1 Cum eo enim ad libertatem et uxor egreditur, quando is qui ad con- templationem peruenit etiam foris actionem boni operis qua prodesse possit aliis non relinquit. <1Sin autem dominus dederit m>1 215 <1illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius>1 <1erunt domini sui, ipse uero exibit cum uestitu suo.>1 Seruo empto dominus dat uxorem, cum praedicator quisque eum quem iuri omnipotentis Dei mancipauerit, bonae actioni con- iungit. Nam et praedicatores domini uocantur, sicut Helisaeo 230 prophetae de praedicatore suo dicitur : <1Scis quod dominus>1 <1tuus tollatur a te>1 ? Vxor uero serui emptitii filios et filias parit, quando bona actio fortes uel teneros fructus generat. Sed mulier quae a domino data est eidem domino cum filiis re- manet, ipse uero seruus exit cum uestitu suo, quia bona actio, 235 uel eiusdem bonae actionis fructus, praedicatoris mercedi reputantur. Ipse uero in desiderii sui intentione perdurans, per supernam gratiam ad contemplationem liber egreditur : <1Quod si dixerit seruus : Diligo dominum meum, et uxorem ac>1 <1liberos>1 ,- <1non egrediar liber.>1 Seruus dominum suum diligit, 240 quando praedicatoris uerba sollicita mente custodit. Vxorem quoque amans et liberos, liber egredi recusat, quando actiuam uitam eiusque fructus diligens, transire ad contemplatiuam non uult, quia bona se opera habere in ministerii sui seruitute considerans, ad libertatis quietem recusat secedere. <1Sed offe->1 245 <1rat eum dominus diis, et applicetur ad ostium et postes, et perforet>1 <1aurem eius subula, ut sit ei seruus in saeculum.>1 Is enim qui in actiua disposuit uita perdurare, a domino diis offertur, quando a praedicatore suo antiquorum patrum dictis imbuitur, qui nobis in uia omnipotentis Domini sacerdotes fuerunt. Atque IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 12-14 250 ad ostium et postes tabernaculi ducitur, ut de ingressu caele- stis habitaculi altius aliquid audiat, et tremendi iudicii diem subtiliter agnoscat, ne per bona opera quae facit placere ho- minibus appetat. Sicque auris eius subula perforatur, dum mens illius timoris Dei subtilitate percutitur, ut, uerbi acu- 255 mine transfixa, per omne quod agit nouerit ingressum regni semper attendere, et quasi ab ostio et poste tabernaculi per- foratam aurem portare. 13. Qui erit seruus in saeculum, ut esse post saeculum liber possit. In saeculum etenim seruus est, qui per actiuam uitam 260 hominibus seruire disposuit, ut post praesens saeculum ad libertatem ueram ualeat peruenire. De qua per Paulum dici- tur : <1Quia et ipsa creatura liberabitur a seruitute corruptionis>1 <1in libertatem gloriae filiorum Dei.>1 Tunc enim uera in nobis libertas erit, cum ad gloriam filiorum Dei adoptio nostra 265 peruenerit. Nunc uero non solum actiua uita in seruitute est, sed ipsa quoque contemplatio, qua super nos rapimur, liber- tatem mentis adhuc perfecte non obtinet, sed imitatur, quia illa quies intima in aenigmate uidetur. Ipsa tamen in quanta- libet sit contemplationis angustia, actiuae uitae iam ualde est 270 latior atque sublimior, quae ad quamdam mentis libertatem transit, temporalia non cogitans sed aeterna. Quia itaque contemplatiua uita ad superiora euolat, et actiuae uitae longe superest quadam, ut ita dicam, dignitate securitatis suae, apte nunc dicitur : <1Et manus hominis sub pennis eorum.>1 275 14. Sin uero hoc in loco homo Redemptor noster accipitur, manus hominis sub pennis eorum est, quia nisi Deus homo fieret, qui mentes praedicantium ad caelestia subleuasset, illa quae apparent animalia non uolarent. Nec immerito manus hominis esse sub pennis dicitur, quia de eodem Redemptore 280 nostro scriptum est : <1Qui cum sit splendor gloriae, et figura>1 <1substantiae eius, portansque omnia.>1 Eius ergo manus corda nostra portat, eius manus in contemplatione nos subleuat. IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 14-16 Nisi enim, ut dictum est, omnipotens Verbum propter homi- nes homo fieret, humana corda ad contemplandam Verbi ex- 285 cellentiam non uolarent. Inde ergo excelsae factae sunt ho- minum mentes, unde inter homines apparuit humilis Deus. Dicatur itaque de sanctis animalibus, dicatur : <1Et manus>1 <1hominis sub pennis eorum.>1 De quibus adhuc subditur : 15. <1Et facies et pennas Per quatuor partes habe->1 290 <1bant, iunctaeque erant pennae eorum alterius ad>1 <1alterum.>1 Per quatuor partes facies et pennas habent, quia in cunctis mundi regionibus praedicantes demonstrant quic- quid de humanitate, quicquid de diuinitate nostri Redempto- ris sentiunt. Quia dum incarnatum Deum ubique praedicant, 295 in quatuor mundi partibus faciem demonstrant. Dumque eum esse unum cum Patre et Spiritu sancto annuntiant, ubique penna contemplationis uolant. Quorum pennae iunctae sunt alterius ad alterum, quia omnis eorum uirtus, omnis sa- pientia, qua ceteros homines contemplationis suae uolatu 300 transcendunt, uicissim sibi in pace atque unanimitate con- iungitur. Vnde scriptum est : <1Quae desursum est sapientia,>1 <1primum quidem pudica est, deinde pacifica.>1 Et unde eisdem suis praedicatoribus Veritas dicit : <1Habete in uobis sal, et>1 <1pacem habete inter uos.>1 Penna ergo animalium alterius ad alte- 305 rum iungitur, quia sanctorum praedicatorum uirtus atque sapientia uicissim sibi in caritatis atque concordiae pace so- ciatur. Penna autem alterius ab altero diuisa esset, si in hoc quod unusquisque in sapientiam euolat, habere pacem cum altero recusaret. Sequitur : 310 16. <1Non reuertebantur cum incederent, sed unum->1 <1quodque ante faciem suam gradiebatur.>1 Pennata ani- malia, uidelicet praedicatores sancti, cum incedunt, minime reuertuntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritalia pertrans- eunt, ut ad ea quae reliquerunt, ulterius nullatenus reflectan- 315 tur. Quasi enim per quamdam uiam eis incedere est mente ire IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 16-18 semper ad meliora. Quo contra de reprobis dicitur quia reuersi sunt corde in Aegyptum. Et per semetipsam Veritas dicit : <1Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus>1 <1est regno Dei.>1 Manum quippe in aratrum mittere est quasi per 320 quemdam compunctionis uomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire. Sed retro post aratrum aspicit, qui post exordia boni operis ad mala reuertitur quae reliquit. Quod quia electis Dei minime contingit, recte nunc per prophetam dicitur : <1Non reuertebantur cum incederent.>1 325 17. Qui cur non reuertantur indicat cum subiungit : <1Vnum->1 <1quodque ante faciem suam gradiebatur.>1 Ante nos enim aeterna sunt, post nos temporalia, quia et illa pergentes inueni- mus, et ista recedentes quasi post dorsum relinquimus. Vnde et magnum illud pennatum animal dicebat quod usque ad caeli 330 tertii secreta uolauerat : <1Vnum uero, quae retro sunt oblitus,>1 <1in ea quae sunt ante extendens me, sequor ad palmam supernae>1 <1uocationis.>1 In anteriora etenim extentus, eorum quae retro sunt oblitus fuerat, quia, temporalia despiciens, sola quae sunt aeterna requirebat. Ante faciem ergo suam gradiuntur 335 sancta animalia, quia et ea quae reliquerunt nullo iam appetitu respiciunt, et in aeternis quae appetunt sub contemplationis suae oculis boni operis pedem ponunt. 18. Quisquis itaque iam ante faciem suam ambulare de- creuerit, magna ei consideratione pensandum est quod aliter 340 retro respicitur ex opere, atque aliter ex cogitatione. Sunt etenim quidam qui magna deliberant, et, peccatorum con- scii, multa ex his quae possident egenis distribuere per- tractant, ut culpas suas ante Dei oculos misericordiae uisceri- bus redimant. Iamque haec operari inchoant, et plerumque 345 cum operantur paupertatis timor eorum animum concutit, atque, timentes ne egeant, erga egentes tenaces fiunt, seseque IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 18 ab ea quam coeperunt bona operatione suspendunt. Hi nimi- rum incedentes reuersi sunt, quia ante faciem suam ambulare noluerunt. Contra quos recte per Salomonem dicitur : <1Propter>1 350 <1frigus piger arare noluit, mendicabit ergo aestate, et non dabitur>1 <1ei.>1 Qui enim nunc propter pauorem mentis atque torporem bene operari negligit, cum sol iustitiae in iudicio uelut in aestate claruerit, mendicat uitam, sed non accipit, quia prop- ter illam bona operari contempsit. Alius, despectis carnis 355 desideriis, cuncta relinquere et omnipotentis Dei se subdere seruitio pertractat, seque ipsum restringere sub continentiae et castitatis freno deliberat, sed cum cecidisse alios etiam post castitatem conspicit, hoc ipsum facere quod deliberat per- timescit. Fitque ut retro per cogitationem redeat, qui ad 360 anteriora respiciens iam mentis gressibus ad alta ibat. De quo bene per Salomonem dicitur : <1Qui obseruat uentum, non>1 <1seminat, et qui considerat nubes, numquam metet.>1 Venti quippe nomine malignus spiritus, qui mentem tentationibus impel- lit ; nubis uero appellatione peccator exprimitur, qui tenta- 365 tionis impulsione commouetur. Qui ergo attendit uentum, non seminat, et qui considerat nubes, numquam metit, quia is qui tentationes maligni spiritus metuens et iniquorum lapsus conspiciens semetipsum desperat, neque nunc exercetur in bono semine operis neque post reficietur de munere iustae 370 retributionis. Sunt uero nonnulli qui bona quidem quae no- uerunt operantur, atque haec operantes meliora deliberant, sed retractantes meliora quae deliberauerant, immutant, et quidem bona agunt quae coeperant sed a melioribus quae deliberauerant succumbunt. Hi nimirum ante humana iudicia 375 stare uidentur in opere, sed ante omnipotentis Dei oculos ceciderunt in deliberatione. Vnde fit plerumque ut et bonum opus eorum minus Deo placeat, quia cum pes mentis in meliori gradu deliberationis inconstanter ponitur, hoc ipsa cogitationis inconstantia accusat. Sed quia perfecti quique magna se 380 discretionis subtilitate conspiciunt, ne ad deteriora umquam uel in opere, uel in cogitatione delabantur, quantum cotidie IN HIEZECH. I, HOMILIA III, 18-19 1,9. proficiant incessanter pensant, recte de his dicitur : <1Non>1 <1reuertebantur cum incederent, sed unumquodque an->1 <1te faciem suam gradiebatur.>1 385 19. Inter haec igitur considerare libet nos ad ista tractanda qui sumus, et unde uenimus, et usque ad quae sacri eloquii mysteria perscrutanda subleuamur. Certe in antiquis parenti- bus nostris cultores idolorum fuimus, sed ecce per spiritum gratiae uerba iam caelestia rimamur. Vnde hoc nobis ? Sed 390 impleuit Redemptor humani generis quod per prophetam dixit : <1Et deserta in ubertatem uersa aduenae comedent.>1 Haec quippe prophetarum dicta deserta apud Iudaeos fuerunt, quia per intellectum mysticum ea excolere inquirendo noluerunt. Nobis autem in ubertatem uersa sunt, quia iuxta historiam 395 uisionis dicta largiente Deo menti nostrae spiritaliter sapiunt, et iam aduenae comedimus quae ciues legis manducare no- luerunt. Sint gratiae Vnigenito, sit laus aeternae Sapientiae, qui uiuit et regnat cum Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA III 1. Sancta quatuor animalia quae per prophetiae spiritum futura praeuidentur subtili narratione describuntur cum 1,6. dicitur : <1Quatuor facies uni, et quatuor pennae uni.>1 Quid per faciem nisi notitia, et quid per pennam nisi uolatus 5 exprimitur ? Per faciem quippe unusquisque cognoscitur, per pennam uero in altum auium corpora subleuantur. Facies itaque ad fidem pertinet, penna ad contemplationem. Per fidem namque ab omnipotenti Deo cognoscimur, sicut ipse de suis ouibus dicit : <1Ego sum pastor bonus, et cognosco oues meas,>1 HOMILIA IV 1. Per sanctum prophetiae spiritum pennata animalia subtiliter describuntur, ut per haec Euangelistarum significari personas ipsa nobis subtilitas descriptionis aperiat, nihilque PL 815 -sermo Dei nostro intellectui dubietatis relinquat. Ecce enim 1, 10. 5 dicitur : <1Similitudo autem uultus eorum, facies ho->1 <1minis, et facies leonis a dextris ipsorum quatuor,>1 <1facies autem bouis a sinistris ipsorum quatuor, et>1 <1facies aquilae desuper ipsorum quatuor.>1 Quod enim quatuor haec pennata animalia sanctos quatuor euangelistas 10 designent, ipsa uniuscuiusque libri euangelici exordia testan- tur. Nam quia ab humana generatione coepit, iure per homi- nem Matthaeus ; quia per clamorem in deserto, recte per leonem Marcus ; quia a sacrificio exorsus est, bene per uitu- lum Lucas ; quia uero a diuinitate Verbi coepit, digne per 15 aquilam significatur Iohannes, qui dicens : <1In principio erat>1 <1Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum,>1 dum in ipsam Diuinitatis substantiam intendit, quasi more aquilae oculos in solem fixit. Sed quia electi omnes membra sunt Re- demptoris nostri, ipse autem Redemptor noster caput est 20 omnium electorum, per hoc quod membra eius figurata sunt, m 1'01 nihil obstat si etiam in his omnibus et ipse signetur. Ipse enim unigenitus Dei Filius ueraciter factus est homo, ipse in sacri- ficio nostrae redemptionis dignatus est mori ut uitulus, ipse per uirtutem suae fortitudinis surrexit ut leo. Leo etiam 25 apertis oculis dormire perhibetur, quia in ipsa morte in qua ex humanitate Redemptor noster dormire potuit, ex diuinitate sua immortalis permanendo uigilauit. Ipse etiam post resur- rectionem suam ascendens ad caelos, in superioribus est eleua- tus ut aquila. Totum ergo simul nobis est, qui et nascendo 30 homo, et moriendo uitulus, et resurgendo leo, et ad caelos ascendendo aquila factus est. Sed quia per haec animalia IN HIEZECH., I HOMILIA IV, 1-3 Euangelistas quatuor, et sub eorum specie simul perfectos omnes iam superius significari diximus, restat ut quomodo unusquisque electorum istis animalium uisionibus exprimi- 35 tur ostendamus. 2. Omnis etenim electus atque in uia Dei perfectus, et homo, et uitulus, et leo simul et aquila est. Homo enim rationale est animal. Vitulus autem- in sacrificio mactari solet. Leo uero fortis est bestia, sicut scriptum est : <1Leo fortissimus bestiarum,>1 4' <1ad nullius pauebit occursum.>1 Aquila ad sublimia euolat et ir- reuerberatis oculis solis radiis intendit. Omnis itaque qui in ratione perfectus est, homo est. Et quoniam semetipsum ab huius mundi uoluptate mortificat, uitulus est. Quia uero ipsa sua spontanea mortificatione contra aduersa omnia fortitu- 45 dinem securitatis habet, unde scriptum est : <1Iustus autem>1 <1quasi leo confidens absque terrore erit,>1 leo est. Quia uero subli- miter contemplatur ea quae caelestia atque aeterna sunt, aquila est. Igitur quoniam iustus quisque per rationem homo, PL per sacrificium mortificationis suae uitulus, per fortitudinem 8'6 50 securitatis leo, per contemplationem uero eficitur aquila, recte per haec sancta animalia signari unusquisque perfectus potest. Quod idcirco dicimus, ut ea quae de quatuor animalibus dicta sunt, pertinere quoque etiam ad perfectorum singulos de- monstremus. 55 3. Sed magna nobis de eisdem euangelistis et sanctis prae- dicatoribus quaestio oritur, cur homo et leo a dextris ipsorum quatuor, uitulus uero a sinistris ipsorum quatuor esse perhi- betur. Neque enim sine mira ratione est cur duo illa a dextris et unum hoc esse a sinistris dicitur. Et rursum quaerendum 60 cur aquila non a dextris, uel sinistris, sed desuper ipsorum quatuor esse memoratur. Duas itaque nobis quaestiones obie- cimus, quas oportet ut aperiente Domino dissoluamus. Homo igitur et leo a dextris, uitulus uero a sinistris esse perhibetur. A dextris etenim laeta, a sinistris uero tristia habemus. Vnde IN HIEZECH. I, HOMILIA IV, 3-4 65 et sinistrum nobis esse dicimus hoc quod aduersum esse de- putamus. Et, sicut praefati sumus, per hominem incarnatio, per uitulum passio, per leonem uero Auctoris nostri resurrectio designatur. De incarnatione autem unigeniti Filii, qua re- dempti sumus, omnes electi laetati sunt ; de morte uero illius 70 ipsi electorum primi sancti apostoli contristati, qui iterum de eius resurrectione gauisi sunt. Quia ergo eius et natiuitas et resurrectio laetitiam discipulis praebuit, quos eius passio contristauit, homo et leo a dextris, uitulus uero a sinistris eius fuisse describitur. Ipsi namque Euangelistae sancti de m 1202 75 eius humanitate gauisi sunt, de eius resurrectione confirmati, qui de eius passione fuerant contristati. Homo ergo et leo eis a dextris est, quia Redemptoris nostri eos incarnatio uiuifica- uit, resurrectio confirmauit. Sed uitulus a sinistris, quia mors illius eos ad momentum temporis in infidelitate prostrauit. 80 Iure autem locus aquilae non iuxta, sed desuper esse describi- tur, quia siue per hoc quod eius ascensionem signat, seu quia Verbum Patris Deum apud Patrem esse denuntiat, super Euangelistas ceteros uirtute contemplationis excreuit, cum quibus etsi simul de eius Deitate loquitur, hanc tamen omni- 85 bus subtilius contemplatur. Sed si aquila cum tribus aliis adiuncta, quatuor animalia esse memorantur, mirum quomodo desuper ipsorum quatuor esse describitur, nisi quia Iohannes per hoc quod in principio Verbum uidit, etiam super semetip- sum transiit. Nam nisi et se transisset, Verbum in principio 90 non uidisset. Quia ergo et semetipsum transgressus est, non iam solummodo super tria, sed adiuncto et se, super quatuor fuit. Sequitur : 1,11. 4. <1Et facies eorum et pennae eorum extentae de->1 PL 817 <1super.>1 Facies et pennae extentae desuper describuntur, 95 quia omnis intentio omnisque contemplatio sanctorum super se tendit, ut illud possit adipisci quod in caelestibus appetit. Siue enim bono operi, siue uero inuigilet contemplationi, tunc ueraciter hoc quod agit bonum est, quando ei complacere concupiscit a quo est. Nam qui bona agere uidetur, et per haec IN HIEZECH. I, HOMILIA IV, 4-5 100 non Deo, sed hominibus placere desiderat, intentionis suae, faciem deorsum premit. Et qui idcirco in sacro eloquio ea quae diuinitatis sunt contemplatur, ut per hoc quod intellegit occu- pari ad quaestiones possit, quia non dulcedine quaesitae beatitudinis satiari appetit, sed doctus uideri, iste nimirum 105 intellectus sui pennas desuper non extendit, sed quoniam sensus sui uigilantiam in terreno appetitu occupat, pennas quas subleuare in altum et quibus subleuari ipse potuit in imis deponit. Qua in re pensandum est, ut omne bonum quod agi- tur per intentionem semper ad caelestia leuetur. Qui enim 110 per bona quae facit terrenam gloriam concupiscit, pennas suas et faciem deorsum deprimit. Hinc enim per prophe- tam de quibusdam dicitur : <1Victimas in profundum defe->1 <1rebant.>1 Quid enim sunt aliud lacrimae orationis, nisi uicti- mae oblationis nostrae ? Sicut scriptum est : <1Sacrificium Deo>1 115 <1spiritus contribulatus.>1 Et sunt nonnulli qui idcirco se in prece lamentis afficiunt, ut aut terrena commoda acquirant, aut hominibus sancti esse uideantur. Quid isti, nisi uictimas in profundum deferunt ? Qui per hoc quod in imo sunt quae re- quirunt, orationis suae sacrificium deorsum deponunt. Electi 120 autem qui et in bono opere omnipotenti Deo placere appetunt, et per contemplationis gratiam aeternam iam beatitudinem degustare concupiscunt, facies et pennas desuper extendunt. Sequitur : 1, lI. 5. <1Duae pennae singulorum iungebantur, et duae>1 125 <1tegebant corpora eorum.>1 Dictum fuerat : <1Et facies et>1 <1pennae eorum extentae desuper,>1 atque mox subiunctum est quod protulimus, quia <1duae pennae singulorum iunge->1 <1bantur .>1 Vbi aperte intellegitur quia et extendebantur desuper m 1205 et iungebantur, duae uero tegebant corpora eorum. Quid au- 130 tem pennae animalium, nisi alae nominantur ? Qua in re nobis diligenti perscrutatione quaerendum est quae sint quatuor pennae sanctorum, ex quibus duae superius extensae iungun- IN HIEZECH. I, HOMILIA IV, 4-6 tur, duae uero eorum corpora contegunt. Si enim uigilanter as- picimus, quatuor esse uirtutes inuenimus quae a terrenis acti- 135 bus omne pennatum animal leuant, in futuris uidelicet amor et spes, de praeteritis autem timor et paenitentia. Pennae ergo sibimet iunctae superius extenduntur, quia sanctorum mentem amor et spes ad superua eleuant. Quae apte quoque coniunctae nominantur, quia electi procul dubio et amant caelestia quae 140 sperant, et sperant quae amant. Duae uero corpora conte- gunt, quia timor et paenitentia ab omnipotentis Dei oculis PL eorum mala praeterita abscondunt. Duae itaque, ut dictum 818 est, pennae iunguntur sursum, quando amor et spes electo- rum corda ad superiora eleuant, ad caelestia suspendunt. 145 Duae autem pennae tegunt corpora, quando eorum mala praeterita a conspectu aeterni iudicis timor et paenitentia abscondunt. In eo enim quod se peccasse meminerunt, quia pertimescunt et deflent, quid aliud quam corpus coope- riunt ? Qui facta carnalia per superducta bona opera a di- 150 stricto examine abscondunt. Scriptum quippe est : <1Beati quo->1 <1rum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.>1 Peccata enim tegimus, cum bona facta malis actibus super- ponimus. Omne enim quod operitur, inferius ponitur, et hoc unde operitur, desuper ducitur. Quando ergo abdicamus mala 155 quae fecimus, et eligimus bona quae faciamus, quasi tegimen ei rei superducimus, quam erubescimus uideri. 6. Quamlibet enim sancti uiri in hac adhuc uita sint, habent tamen quod ante Dei oculos operire debeant, quia omnino est impossibile, ut aut in opere, aut in locutione, aut in cogitatione 160 numquam delinquant. Vnde et beatus Iob, qui perfecta qui- dem hominibus dixerat, Dei tamen uocem audiens, seque ipsum de ipsa sua perfecta locutione reprehendens, dicebat : <1Manum meam ponam super os meum.>1 In manu quippe operatio, IN HIEZECH. I, HOMILIA IV, 6-7 in ore locutio est. Manum ergo super os ponere est peccata 165 locutionis per uirtutem boni operis tegere. Libet, fratres carissimi, ad huius rei testimonium magistrum gentium uocare qualiter sanctum illud animal alis quatuor innitatur aspicere, ex quibus duabus ad superiora euolat, duabus uero pennis corpus contegit, quia praeterita quae egerat abscondit. 170 Videamus igitur quantus hunc amor ad caelestia eleuet : <1Mihi>1 <1uiuere Christus est, et mori lucrum.>1 Cognoscamus quanta spe ad superiora tollitur : <1Nostra conuersatio in caelis est, unde etiam>1 <1Saluatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum.>1 Videamus si et in tantis uirtutibus positus adhuc timet : 175 <1Castigo corpus meum, et seruituti subicio, ne forte, cum aliis>1 <1praedicauerim, ipse reprobus efficiar.>1 Cognoscamus si hunc mala fecisse paenitet : <1Ego sum minimus apostolorum, qui non sum>1 <1dignus uocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei.>1 In cuius uerbis quid aliud quam duritia nostrae mentis accu- 180 satur ? Quia ipse plangit quod ante baptisma commiserat, nos uero et post baptisma multa commisimus, et tamen flere re- cusamus. Quatuor itaque pennis sancta animalia utuntur, quia et per amorem et spem ad caelestia euolant, et per timorem m 1204 et paenitentiam facta in se illicita deplorant. I, Il. 205 7. Sed quia dictum est : <1Duae pennae singulorum iunge->1 <1bantur,>1 hoc fortasse intellegitur, quod non pennas proprias eleuantes iungant sed unius ad alterum penna coniuncta sit, ut pennae uidelicet eleuatae uicissim sibi in coniunctione concordent. Qua in re quaestio oritur, quia si duae pennae PL 190 quae eleuant amorem et spem, duae uero quae corpora conte- 819 gunt timorem et paenitentiam designant, cur duae quae ex- tentae sunt dicuntur esse coniunctae, et duae quae corpus contegunt non dicuntur ? Sed hac in re facilis, largiente IN HIEZECH. I, HOMILIA IV, 7-9 Deo ratio occurrit quod sanctorum pennae coniunctae 195 sunt amor et spes, duae uero quae corpora contegunt, sibimetipsis ad alterutrum coniunctae non sunt, timor et paenitentia. Dauid enim pro lapsu carnis timendo et paeni- tendo affligitur. Petrus casum perfidiae fleuit amare. Paulus in se crudelitatem praeteritae persecutionis plangit. Om- 200 nes tamen unam patriam appetunt, ad unum Auctorem omnium peruenire festinant. Duae ergo singulorum pennae coniunctae sunt, et duae non sunt, quia per amorem et spem unum est quod desiderant, sed per timorem et paenitentiam diuersum est quod deplorant. Sequitur : 1,12.205 8. <1Et unumquodque eorum coram facie sua ambu->1 1,9. <1labat.>1 Dictum superius fuerat : <1Vnumquodque eorum an->1 1, 12. <1te faciem suam gradiebatur,>1 nunc autem dicitur : <1Coram>1 <1facie sua ambulabat.>1 Ipsa itaque repetita uidetur esse sen- tentia. Sed quia <1coram>1 in praesenti dicimus, possumus subti- 210 lius inquirendo discernere quod aliud sit ante faciem ambulare, atque aliud in praesenti. Ante faciem quippe ambulare est an- teriora petere ; in praesenti uero ambulare est sibimetipsi ab- sentem non esse. Omnis etenim iustus qui uitam suam sollici- tus aspicit, et diligenter considerat quantum cotidie in bonis 215 crescat, aut fortasse quantum a bonis decrescat, iste quia se ante se ponit, coram se ambulat, quippe qui uigilanter uidet utrum surgat an defluat. Quisquis uero uitae suae custodiam neglegit, discutere quae agit, quae loquitur, quae cogitat aut despicit aut nescit, coram se iste non ambulat, quia qualis sit in 220 suis moribus uel in actibus, ignorat. Nec sibimetipsi praesens est qui semetipsum cotidie exquirere atque cognoscere sollici- tus non est. Ille autem ueraciter se ante se ponit, sibique in praesenti est, qui se in suis actibus tamquam alium at- tendit . 225 9. Nam sunt multa peccata quae committimus, sed idcirco nobis grauia non uidentur quia priuato nos amore diligentes, fit plerumque ut et nostra grauia leuiter, et proximorum mala leuia grauiter iudicemus. Scriptum quippe est : <1Erunt homines>1 230 <1seipsos amantes.>1 Et scimus quia uehementer claudit oculum cordis amor priuatus. Ex quo fit ut hoc quod nos agimus et graue esse non existimamus, plerumque agatur a proximo et nimis nobis detestabile esse uideatur. Sed quare hoc quod nobis uile uidebatur in nobis graue uidetur in proximo, nisi quia nec 235 nos sicut proximum, nec proximum conspicimus sicut nos ? PL820 Si enim nos sicut proximum aspiceremus, nostra reprehensi- 1205 bilia districte uideremus. Et rursus si proximum aspiceremus ut nos, numquam nobis eius actio appareret intolerabilis, qui saepe fortasse talia egimus, et nil nos proximo intolerabile 240 fecisse putabamus. Hoc male diuisum mentis nostrae iudicium corregere per legis praeceptum Moyses studuit, cum dixit ut iustus deberet esse modius aequusque sextarius. Hinc Salo- mon ait : <1Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque>1 <1abominabile est apud Deum.>1 Scimus quia in negotiatorum du- 245 plici pondere aliud maius, aliud minus est. Nam aliud pondus habent ad quod pensant sibi, et aliud pondus ad quod pensant proximo. Ad dandum pondera leuiora, ad accipiendum uero grauiora praeparant. Omnis itaque homo qui aliter pensat ea quae proximi, et aliter ea quae sua sunt, pondus et pon- 250 dus habet. Vtrumque ergo abominabile est apud Deum, quia si sic proximum ut se diligeret, hunc in bonis sicut se amaret. Et si sic se sicut proximum aspiceret, se in malis sicut proximum iudicaret. Debemus ergo nosmetipsos sollicite sicut alios uidere, nosque ipsos, ut dictum est, ante nos ponere, ut 255 pennata animalia incessanter imitantes, ne nesciamus quid agimus, coram facie nostra semper ambulemus. Peruersi autem, sicut paulo ante iam diximus, coram facie sua non ambulant, quia ea quae agunt numquam considerant, ad interitum tendunt, prauis actibus et exsultant. De quibus IN HIEZECH. I, HOMILIA IV, 260 scriptum est : <1Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in>1 <1rebus pessimis.>1 Saepe uero iustus qui eos conspicit deflet, sed ipsi phreneticorum more planguntur, et rident. 10. Alii indigentibus de rebus propriis multa largiuntur, sed cum occasionis tempus inuenerint, indigentes opprimunt, 265 eosque quibus ualuerint rapinis deuastant. Ponunt ante cogi- tationis suae oculos bona quae faciunt, et non ponunt pessima quae committunt. Hi uidelicet coram facie sua non ambulant, m 1206 quia si sibimetipsis praesentes essent, cuncta subtiliter quae agunt uiderent, qualiter bona opera malis actibus perdant 270 agnoscerent, sicut scriptum est : <1Et qui mercedes congregauit>1 <1misit eas in sacculum pertusum.>1 De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde mittitur, quia indiscretae mentes mercedem quae ex bono opere acquiritur non aspiciunt quo- modo ex malo opere perdatur. Alius castitatem corporis ser- 275 uat seque uigilanter circumspicit, ne quid foris reprehensibi- liter admittat, suis contentus est, aliena non diripit, sed tamen in corde odium fortasse contra proximum seruat. Et cum scriptum sit : <1Qui odit fratrem suum, homicida est,>1 considerat quam sit mundus foris in opere, et non perpendit quam sit 280 crudelis in mente. Quid iste nisi sibimetipsi absens est, qui in PL cordis sui tenebris ambulat et ignorat ? Alius iam aliena non 821 diripit, iam corpus ab immunditia custodit, iam mente pura proximum diligit, et malorum praeteritorum conscius la- mentis se in precibus afficit, sed, finita prece, laeta de quibus 285 in hoc mundo gaudeat requirit, et temporalibus gaudiis ne- glegentem animum demittit nec curat ne in eo lacrimarum mensuram immoderata gaudia transeant fitque ut bonum ni- mie ridendo perdat, quod plangendo lucratus est. Hic itaque coram facie sua non ambulat, quia damna quae patitur con- 290 spicere recusat. Scriptum quippe est : <1Cor sapientium ubi>1 <1tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.>1 In cunctis ergo quae agimus diligenter nosmetipsos conspicere interius et exterius debemus, ut pennata animalia sequentes, nobismetipsis prae- sentes simus et coram facie nostra semper ambulemus, ha- IN HIEZECH. I, HOMILIA IV, 295 bentes adiutorem unicum Patris Iesum Christum Dominum nostrum, qui cum eo uiuit et regnat in unitate Spiritus sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. HOMILIA V 1. O quam mira est profunditas eloquiorum Dei. Libet huic intendere, libet eius intima, gratia duce, penetrare. Hanc quoties intellegendo discutimus, quid aliud quam siluarum opacitatem ingredimur ut in eius refrigerio ab huius saeculi 5 aestibus abscondamur ? HOMILIA II 1. Ne quidam me fortasse tacita cogitatione reprehendant u 13,1 quod Hiezechihelis prophetae tam profunda mysteria a magnis expositoribus intentata discutere praesumo, qua mente id faciam agnoscant. Non enim hoc temeritate aggredior, sed 5 humilitate. Scio enim quia plerumque multa in sacro eloquio, quae solus intellegere non potui, coram fratribus meis positus PL intellexi. Ex quo intellectu et hoc quoque intellegere studui, 949 ut scirem ex quorum mihi merito intellectus daretur. Patet enim quia hoc mihi pro illis datur quibus mihi praesentibus 10 datur. Ex qua re, largiente Deo, agitur ut et sensus crescat et elatio decrescat, dum propter uos disco quod inter uos doceo, quia, -- uerum fateor -- plerumque uobiscum audio quod dico. Quidquid ergo in hoc propheta minus intellexero, meae caecitatis est ; si quid uero intellegere apte potuero, ex diuino 15 munere uestrae uenerationis est. Saepe autem per omnipo- tentis Domini gratiam in eius eloquio quaedam intelleguntur melius cum sermo Dei secretius legitur, atque animus, culpa- rum suarum conscius, dum recognoscit, quod audierit, doloris se iaculo percutit, et compunctionis gladio transfigit, ut nihil 20 ei nisi flere libeat, et fluentis fletuum maculas lauare. Inter quae etiam aliquando ad sublimiora contemplanda rapitur, m 1322 et in eorum desiderio suaui fletu cruciatur. Dolet se hic esse anima, ubi adhuc prostrata per infirmitatem iacet, atque illic adhuc non esse ubi illuminata fortiter uigeat, et iam 25 mentis oculum ad mortalitatis tenebras non reducat. Hinc itaque, hinc ardor nascitur in mente, luctus oboritur ex ar- dore. Et quia inhaerere caelestibus necdum ualet, feruore suo in lacrimis fessa requiescit. Sed aliud est cum de unius pro- fectu res agitur, aliud cum de aedificatione multorum. Ea 30 itaque doctrinae sermone, largiente Deo, proferenda sunt quae uitam audientium moresque componunt. Nunc ergo quidquid nos ad studium bonae operationis aedificet in pro- phetae uerbis, sicut coepimus, exsequamur. 0, 4. 2. <1Fili hominis, uide oculis tuis, et auribus tuis>1 35 <1audi.>1 Ad testimonium spiritalium rerum deducto, quid est quod dicitur : <1Vide oculis,>1 et additur <1tuis,>1 et cum subditur <1Audi auribus,>1 adiungitur <1tuis>1 ? Sed sciendum quia oculi atque IN HIEZECH. II, HOMILIA II, aures corporis adsunt etiam carnalibus, eisque sunt in usu rerum quae corporaliter uidentur. Oculi uero atque aures cor- 40 dis solummodo spiritalium sunt, qui inuisibilia per intellectum uident, et laudem Dei sine sono audiunt. Has omnipotens m13"3 Dominus aures quaerebat, cum diceret : <1Qui habet aures>1 <1audiendi audiat.>1 Quis namque in illo populo esse tunc poterat, qui aures corporis non haberet ? Sed cum dicitur : <1Qui habet>1 45 <1aures audiendi audiat,>1 aperte monstratur quod illas aures 40, 4. quaereret quas omnes habere non poterant. Dicatur ergo : <1Fili>1 I <1hominis, uide oculis tuis, et auribus tuis audi.>1 In priori autem locutionum nostrarum parte iam diximus cur propheta, quo- ties ad uidenda spiritalia ducitur, filius hominis appellatur. PL 50 Sed ne hoc mente excesserit, breuiter replico, quia hac appel- 950 latione memoratur semper quid est ex infirmitate, ne ex- tollatur de contemplationis magnitudine. Et notandum quia diuersa sunt ut dicatur : <1Oculis tuis uide, auribus tuis audi,>1 et tamen filius hominis uocetur. Sed per haec uerba quid ei aliud 55 aperte dicitur, nisi : Spiritalia spiritaliter aspice, et tamen carnales infirmitates tuas memorare ? 3. Hinc est etiam quod plerumque qui plus in contempla- tione rapitur, contingit ut amplius in tentatione fatigetur ; sicut quibusdam saepe contingere bene proficientibus solet, 60 quorum mentem dum aut compunctio afficit, aut contempla- tio super semetipsam rapit, statim etiam tentatio sequitur, ne de his ad quae rapta est extollatur. Nam compunctione uel contemplatione ad Deum erigitur, sed tentationis suae pondere reuerberatur ad semetipsam, quatenus tentatio aggrauet, ne 65 contemplatio ii1flet ; et item contemplatio eleuet, ne tentatio demergat. Si enim sic contemplatio attolleret, ut tentatio funditus deesset, in superbiam animus caderet. Et si sic ten- tatio premeret ut contemplatio non eleuaret, plene in culpam laberetur. Sed mira dispensatione in quodam medio anima li- 70 bratur, ut neque in bonis superbiat neque in malis cadat. Vnde et per beatum Iob de Domino dicitur : <1Et aquas appen->1 <1dit mensura.>1 Aquas quippe Deo mensura appendere est inter prospera et aduersa, inter dona et tentationes, inter summa et IN HIEZECH. II, HOMILIA II, infirma animarum sensum in humilitate custodire. Sic Helias 75 ignem de caelo deposuerat, aquas caelo ligauerat, et tamen pauore unius mulieris territus, per deserta fugiebat. Apparet fugienti angelus, cibum praebet, quia longum iter at praedicit, et tamen timorem de corde non excutit, quia in -prophetae mente magna erat custodia fortitudinis, illa in- 4O, 4. 80 firmitas timoris. Sequitur : <1Pone cor tuum in omnia>1 <1quae ego ostendam tibi, quia ut ostendantur tibi ad->1 <1ductus es huc. Annuntia omnia quae tu uides domui>1 <1Israel.>1 40, 4. 4. <1Pone cor tuum.>1 Ac si dicatur : Considera. <1Quia ut osten->1 85 <1dantur tibi adductus es huc, et annuntia omnia quae uides.>1 Id est, ideo adductus es ut uideas, et ideo uides ut annunties, quia quisquis spiritalia uidendo proficit, oportet ut haec lo- quendo etiam aliis propinet. Videt quippe ut annuntiet, qui in eo quod in se proficit etiam de profectu proximi praedicando 90 curam gerit. Vnde et alibi scriptum est : <1Qui audit dicat : Veni.>1 Cui enim iam uox uocantis Dei efficitur in corde, necesse est ut m '3'4 proximis per praedicationis officium erumpat in uoce, et id- PL circo alium uocet, quia iam ipse uocatus est. Vnde et sponsus 951 quoque in Canticis canticorum loquitur, dicens : <1Quae habitas>1 95 <1in hortis, amici auscultant, fac me audire uocem tuam.>1 In hortis enim sancta Ecclesia, in hortis unaquaeque anima habitat, quae iam uiriditate spei est et bonorum operum repleta. Sicca quippe spes est huius saeculi, quia omnia quae hic amantur cum festinatione marcescunt, et Petrus nos apostolus 100 festinare admonet, dicens : <1In hereditatem incorruptibilem,>1 <1incontaminatam, immarcescibilem.>1 Quae ergo iam in hortis habItat, oportet ut sponsum suum uocem suam audire faciat, id est cantum bonae praedicationis emittat, in qua ille de- lectetur quem desiderat, quia amici auscultant, uidelicet 105 omnes electi, qui, ut ad caelestem patriam reuiuiscant, uerba uitae audire desiderant. Sed iam propheta ea nobis quae uidet IN HIEZECH. II, HOMILIA II, 40, 5. aperiat. Sequitur: <1Et ecce murus forinsecus in circuitu>1 <1domus undique.>1 5. Plerumque in sacro eloquio ex protectionis suae muni- 110 mine murus dici ipse incarnatus Dominus solet, sicut de sancta Ecclesia per prophetam dicitur : <1Ponetur in ea murus>1 <1et antemurale.>1 Ipse enim nobis murus est, qui nos undique custodiendo circumdat. Antemurale autem muri nostri prophetae omnes fuerunt, qui priusquam Dominus appareret 115 in carne, ad construendam fidem prophetando missi sunt. In sancta ergo Ecclesia Dominus murus nobis et prophetae eius antemurale sunt positi, quia ad nos, quos ipse perfecte protegit, etiam prophetarum uerba in fidei constructione ue- nerunt. Vnde et bene prius murus, et post antemurale poni- 120 tur, quia uocati ex gentibus, nisi prius Dominum cognoscere- mus, prophetarum illius dicta minime suscepissemus. Et notandum quod iste murus spiritalis aedificii esse forinsecus dicitur. Murus quippe qui ad munitionem aedificii construitur, non interius, sed exterius poni solet. Quid ergo necessarium 125 fuit ut diceretur forinsecus, dum numquam poni murus in- trinsecus soleat ? quia necesse est ut exterius positus ea quae intus sunt defendat. Sed in hoc uerbo quid aperte nisi Do- minica incarnatio demonstratur ? Murus enim nobis intus est Deus, murus uero foris est Deus homo. Vnde ei per quem- 130 dam prophetam dicitur : <1Existi in salutem populi tui, ut saluos>1 <1facias christos tuos.>1 Iste etenim murus incaruatus, uidelicet Dominus, murus nobis non esset si forinsecus non fuisset, quia intus nos non protegeret si exterius non appareret. Sed neque hoc negligenter praetereundum est, quod idem murus 135 positus dicitur in circuitu domus undique. Domus quippe Dei non solum angeli sancti, de quibus psalmista ait : <1Domine,>1 <1dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae,>1 PL sed etiam nos sumus, quorum mentes inhabitare dignatur. 952 Et murus iste undique in circuitu domus est, quia Vnigenitus 140 Patris, qui sursum est firmitas angelorum, ipse deorsum factus est redemptio hominum. Illis fortitudo ne cadant, nobis adiu- m 1325 torium ut surgamus post casum. 6. Si uero per domum Dei hoc loco sola redemptorum hominum multitudo signatur, undique nobis Dominus et per IN HIEZECH. II, HOMILIA II, 145 circuitum murus est, quia, ut nos perfecte custodiret, omnia quae docuit ostendit, sicut scriptum est : <1Quae coepit Iesus>1 <1facere et docere.>1 Quia enim uocare nos ad caelestem patriam uenit, nimirum despicere nos bona transitoria docuit, et mala temporalia non timere. Vnde et opprobria non despexit, iniu- 150 rias pertulit, mortem non timuit, crucis patibulum non refugit, et cum humc uoluissent rapere, et regem constituere, statim fugit, quid nobis aliud his exemplis innuens, nisi ut debeamus huius mundi et aduersa non metuere, et prospera uitare ? quia plus pleruque eius bona occupant animdm quam mala 15f perturbant. Ante passionem uero suam contumelias audiuit nec tamen contumelias reddidit, traditorem suum diu tacitus pertulit eique ficte salutanti dare osculum non recusauit, suscepit mortem ne mori timeremus, ostendit resurrectionem ut nos resurgere posse crederemus. Post passionem quoque 160 suam de his qui se crucifixerant ad fidei gratiam uocauit, donum pro iniquitate reddidit. Qui ergo nos exemplo suo de omnibus instruxit, murus nobis per circuitum et undique 4O, 5. factus est. Sequitur : <1Et in manu uiri calamus mensu->1 <1rae sex cubitorum et palmo.>1 165 7. Praeterita lectione iam diximus quia per calamum Scriptura sacra signatur. Qui calamus mensurae esse dicitur, quia in ipsa omnem uitae nostrae actionem metimur, ut scilicet uideamus uel quantum proficimus, uel quantum longe a profectu distamus. Nam saepe aliquid agentes, iam cuius- 170 dam meriti esse nos credimus ; sed cum ad uerba Dei recur- rimus, praecepta sublimia audimus, ibi cognoscimus quantum a perfectione minus habeamus. Calamus ergo mensurae est, quia per manus scribentium uita mensuratur auditorum. Qui calamus in manu uiri esse dicitur, siue quia sacrum eloquium 17s in potestate est Mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Iesu, seu certe quia hoc quod scribi uoluit operando compleuit. Idem uero calamus sex cubitorum et palmo esse describitur. Duae etenim uitae sunt, in quibus eos omnipotens Deus per sacrum eloquium erudit, actiua uidelicet et contemplatiua. 180 Et per sex cubitos quid aliud quam actiua uita exprimitur ? IN HIEZECH. II, HOMILIA II, quia sexto die perfecit Deus omnia opera sua. Palmus uero, PL qui super sex cubitos esse dicitur, iam de septimo est, sed 953 tamen cubitus non est. Actiua ergo uita signatur per sex cubitos et contemplatiua per palmum, quia illam opere perfici- 185 mus, de ista uero etiam cum contendimus, uix parum aliquid attingere ualemus. 8. Actiua enim uita est, panem esurienti tribuere, uerbo sapientiae nescientem docere, errantem corrigere, ad humili- tatis uiam superbientem proximum reuocare, infirmantis 190 curam gerere, quae singulis quibusque expediant dispensare, et commissis nobis qualiter subsistere ualeant prouidere. Con- templatiua uero uita est caritatem quidem Dei proximi tota mente retinere, sed ab exteriore actione quiescere, soli desi- m '3'6 derio Conditoris inhaerere, ut nil iam agere libeat, sed, calcatis 195 curis omnibus, ad uidendam faciem sui Creatoris animus in- ardescat, ita ut iam nouerit carnis corruptibilis pondus cum maerore portare, totisque desideriis appetere illis hymnidicis angelorum choris interesse, admisceri caelestibus ciuibus, de aeterna in conspectu Dei incorruptione gaudere. In palmo 200 itaque manus et digiti tenduntur. Sed parum quid de mensura cubiti per palmum contingitur, quia quantolibet amore ani- mus ardeat, quantalibet uirtute se in Deum cogitatione te- tendit, non iam quod amet perfecte uidet, sed adhuc inchoat uidere quod amat, quia sicut fortissimus praedicator dicit : 205 <1Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad>1 <1faciem.>1 Et : <1Nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam sicut>1 <1et cognitus sum.>1 De septimo ergo cubito palmum tangimus, quia in hac uita positi contemplationis intimae sola initia degustamus. Actiua enim uita quia perfecte teneri potest, 210 et sexto die homo est conditus, qui bona debet operari, sex cubitos calamus habet. 9. Bene has utrasque uitas duae illae mulieres signauerunt, Martha uidelicet et Maria, quarum una satagebat circa fre- quens ministerium, alia uero sedebat ad pedes Domini et 215 audiebat uerba de ore eius. Cumque contra sororem Martha IN HIEZECH. II, HOMILIA II, quereretur quod se adiuuare negligeret, respondit Dominus, dicens : <1Martha, occuparis et satagis circa multa, porro unum>1 <1est necessarium. Maria autem optimam partem elegit, quae non>1 <1auferetur ab ea.>1 Ecce pars Marthae non reprehenditur, sed 220 Mariae laudatur. Neque enim bonam partem elegisse Mariam dicit, sed optimam, ut etiam pars Marthae indicaretur bona. PL Quare autem pars Mariae sit optima, subinfertur cum dicitur : 954 <1quae non auferetur ab ea.>1 Actiua etenim uita cum corpore deficit. Quis enim in aeterna patria panem esurienti porrigat, 225 ubi nemo esurit ? Quis potum tribuat sitienti, ubi nemo sitit ? Quis mortuum sepeliat, ubi nemo moritur ? Cum praesenti "ergo saeculo uita aufertur actiua, contemplatiua autem hic incipitur, ut in caelesti patria perficiatur, quia amoris ignis qui hic ardere inchoat, cum ipsum quem amat uiderit, in 230 amore ipsius amplius ignescet. Contemplatiua ergo uita mi- nime aufertur, quia subtracta praesentis saeculi luce perfici- tur. 10. Has utrasque uitas, sicut et ante nos dictum est, duae beati Iacob mulieres signauerunt, Lia uidelicet et Rachel. 235 Lia quippe interpretatur laboriosa, Rachel uero ouis, uel uisum principium. Actiua autem uita laboriosa est, quia desudat in opere, contemplatiua uero simplex ad solum uidendum princi- pium anhelat, uidelicet ipsum qui ait : <1Ego sum principium,>1 <1propter quod et loquor uobis.>1 Beatus autem Iacob Rachel qui- 240 dem concupierat, sed in nocte accepit Liam, quia uidelicet om- nis qui ad Dominum conuertitur, contemplatiuam uitam desi- derat, quietem aeternae patriae appetit, sed prius necesse est ut in nocte uitae praesentis operetur bona quae potest, desudet in labore, id est Liam accipiat, ut post ad uidendum princi- 245 pium in Rachel amplexibus requiescat. Erat autem Rachel 1327 uidens, et sterilis, Lia uero lippa, sed fecunda, Rachel pulchra et infecunda, quia contemplatiua uita speciosa est in animo, IIIEZECH. II, HOMILIA II, sed dum quiescere in silentio appetit, filios non generat ex praedicatione. Videt et non parit, quia quietis suae studio, 250 minus se in aliorum collectione succendit, et quantum in- trorsus conspicit, aperire aliis praedicando non sufficit. Lia uero lippa et fecunda est, quia actiua uita, dum occupatur in opere, minus uidet, sed dum modo per uerbum, modo per exemplum ad imitationem suam proximos accendit, multos 255 in bono opere filios generat. Et si in contemplatione mentem tendere non ualet, ex eo tamen quod agit exterius, gignere sequaces ualet. Recte ergo in mensura calami prius sex cubiti, et postmodum palmus dicitur, quia ante actiua agitur, ut ad contemplatiuam postmodum ueniatur. 260 11. Sed sciendum est quia sicut bonus ordo uiuendi est ut ab actiua in contemplatiuam tendatur, ita plerumque utiliter PL a contemplatiua aniinus ad actiuam reflectitur, ut per hoc 955 quod contemplatiua mentem accenderit, perfectius actiua teneatur. Debet ergo nos actiua ad contemplatiuam trans- 265 mittere, et aliquando tamen ex eo quod introrsus mente con- speximus contemplatiua melius ad actiuam reuocare. Vnde et idem Iacob post Rachelis amplexus ad Liae rediit, quia et post uisum principium laboriosa uita boni operis non est funditus deserenda. 270 12. Est autem in contemplatiua uita magna mentis con- tentio, cum sese ad caelestia erigit, cum in rebus spiritalibus animum tendit, cum transgredi nititur omne quod corporaliter uidetur, cum sese angustat ut dilatet. Et aliquando quidem uincit et reluctantes tenebras suae caecitatis exsuperat, ut de 275 incircumscripto lumine quiddam furtim et tenuiter attingat, sed tamen ad semetipsam protinus reuerberata reuertitur IN HIEZECH. II, HOMILIA II, atque ab ea luce, ad quam respirando transit, ad suae caeci- tatis tenebras suspirando redit. Quod bene sacra historia designat, quae beatum Iacob cum angelo luctantem narrat. 280 Cum enim ad parentes proprios rediret, in uia angelum in- uenit, cum quo in luctamine magnum certamen habuit. Is enim qui certat in luctamine, aliquando superiorem se, ali- quando uero eum cum quo contenderit inferiorem inue- nit. Designet ergo angelus Deum, et Iacob qui cum angelo 285 contendit uniuscuiusque perfecti uiri et in contemplatione positi animam exprimat. Quia uidelicet anima cum contem- plari Deum nititur, uelut in quodam certamine posita, modo quasi exsuperat, quia intellegendo et sentiendo de incircum- scripto lumine aliquid degustat, modo uero succumbit, quia 290 et degustando iterum deficit. Quasi ergo uincitur angelus, quando intellectu intimo apprehenditur Deus. 13. Sed notandum quod idem uictus angelus neruum fem-13'8 moris Iacob tenuit eumque marcescere statim fecit, atque ab eo Iacob tempore uno claudicauit pede, quia scilicet omni- 295 potens Deus cum iam per desiderium et intellectum cogno- scitur, omnem in nobis uoluptatem carnis arefacit. Et qui prius quasi duobus pedibus innitentes, et Deum uidebamur quaerere, et saeculum tenere, post agnitionem suauitatis Dei unus in nobis pes sanus remanet atque alius claudicat, quia 300 necesse est ut, debilitato amore saeculi, solus in nobis amor conualescat Dei. Si ergo tenemus angelum, uno claudicamus pede, quia dum crescit in nobis fortitudo amoris intimi, in- firmatur procul dubio fortitudo carnis. Omnis quippe qui uno pede claudicat soli illi pedi innititur quem sanum habet, quia 305 et cui desiderium terrenum iam arefactum fuerit, in solo pede amoris Dei tota uirtute se sustinet. Et in ipso stat, quia pe- IN HIEZECH. II, HOMILIA II, dem amoris saeculi quem ponere in terra consueuerat, iam a PL terra suspensum portat. Et nos ergo si ad parentes proprios, 956 id est ad spiritales patres redimus, teneamus in uia angelum, 310 ut suauitate intima apprehendamus Deum. Contemplatiuae etenim uitae amabilis.ualde dulcedo est, quae super semetip- sam animam rapit, caelestia aperit, terrena autem debere esse contemptui ostendit, et spiritalia mentis oculis patefacit, corporalia abscondit. Vnde bene Ecclesia in Canticis cantico- 325 rum dicit : <1Ego dormio, et cor meum uigilat.>1 Vigilanti etenim corde dormit, quia per hoc quod interius contemplando pro- ficit, ab inquieto foris opere quiescit. 14. Sed inter haec sciendum est quia quamdiu in hac mortali carne uiuitur, nullus ita in contemplationis uirtute 320 proficit, ut in ipso iam incircumscripto luminis radio mentis oculos infigat. Neque enim omnipotens Deus iam in sua cla- ritate conspicitur, sed quiddam sub illa speculatur anima, unde refota proficiat, et post ad uisionis eius gloriam pertin- gat. Sic namque Esaias cum se Dominum uidisse fateretur, 325 dicens : <1Anno quo mortuus est rex Ozias, uidi Dominum seden->1 <1tem super solium excelsum et eleuatum,>1 protinus adiunxit : <1Et>1 <1ea quae sub eo erant implebant templum.>1 Quando Ozias rex superbus ac praesumptor moritur, Dominus uidetur, quia cum mundi huius elatio a desiderio mentis occiditur, tunc 335 ipsa mens Dei gloriam contemplatur. Et notandum quod Dominus super solium excelsum et eleuatum sedet. Quid namque est eius solium, nisi creatura angelica uel humana, cui per intellectum quem dedit praesidet ? Quod uidelicet solium excelsum et eleuatum dicitur, quia et natura humana 335 ad caelestem gloriam eleuata proficit, et creatura angelica dum multis spiritibus cadentibus iam solidata est in caelo ne cadat, inde eleuata est unde et confirmata. Templum uero eius hoc est quod solium, quia aeternus Rex ibi habitat ubi sedet. Nos ergo templum illius sumus, in quorum mentibus m 1329 340 habitare dignatur. Sed ea quae sub eo erant implebant tem- plum, quia quidquid de illo modo conspicitur, adhuc non est ipse, sed sub ipso est. Sic Iacob angelum uidit, et uidisse se Dominum fatetur, quia cum ministeria eius conspicimus, IN HIEZECH. II, HOMILIA II, iam multum est quod super nosmetipsos leuamur. Notandum 345 uero quod dicitur : <1Implebant templum,>1 quoniam etsi angelus apparet, infirmae tamen mentis desiderio satisfacit, ut si ad- huc maius non potest, iam tamen minus quod uidet admiretur. Ea ergo quae sub eo sunt implent templum, quia, sicut dictum est, et cum mens in contemplatione profecerit, non iam quod 350 ipse est, sed id quod sub ipso est contemplatur. In qua uide- licet contemplatione iam quietis internae gustus contingitur. PL Cuius quia quaedam quasi pars est, et perfecta nunc esse non 957 potest, recte in Apocalypsi scriptum est : <1Factum est silentium>1 <1in caelo, quasi media hora.>1 Caelum quippe est anima iusti, 355 sicut per prophetam Dominus dicit : <1Caelum mihi sedes est.>1 Et : <1Caeli enarra?1t gloriaan Dei.>1 Cum ergo quies contemplatiuae uitae agitur in mente, silentium fit in caelo, quia terrenorum actuum strepitus quiescit a cogitatione, ut ad secretum inti- mum aurem animus apponat. Sed quia haec quies mentis esse 360 in hac uita perfecta non potest, nequaquam hora integra factum in caelo silentium dicitur, sed quasi media hora, ut neque ipsa media hora plene sentiatur, cum praemittitur <1quasi,>1 quia mox ut se animus subleuare coeperit, et quietis intimae lumine perfundi redeunte citius cogitationum stre- 365 pitu, de semetipso confunditur, et confusus caecatur. Vita igitur contemplatiua quae illic hora quasi media dicitur apud Hiezechihelem prophetam non cubitus, sed palmus appella- tur. Ecce, fratres carissimi, dum uniuscuiusque uitae causas exprimere cupimus, paulo latius per excessum locuti sumus. 370 Sed bonis nientibus, quibus utraque eadem uita est ad agen- dum amabilis, esse non debet ad audiendum grauis. Sequitur : 4O, 5. <1Et mensus est latitudinem aedificii calamo uno,>1 <1altitudinem quoque calamo uno.>1 15. Omnipotens Deus, qui nec in magnis tenditur, nec in 375 minimis angustatur, sic de tota simul Ecclesia loquitur ac si de una anima loquatur. Et saepe quod ab eo de una anima dicitur nil obstat si de tota simul Ecclesia intellegatur. Lati- tudo itaque aedificii ad caritatem pertinet, de qua psalmista dicit : <1Latum mandatum tuifm nimis.>1 Nil enim latius quam m1330 IN HIEZECH. II, HOMILIA II, 380 omnes in sinu amoris recipere et nullas odii angustias susti- nere. Sic quippe lata est caritas, ut in amplitudine dilectionis suae capere etiam inimicos possit. Vnde et praecipitur : <1Diligite>1 <1inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos.>1 Considerandum quoque nobis est quia latitudo in aequalitate, altitudo uero 385 in sublimitate tenditur. Latitudo ergo pertinet ad caritatem proximi, altitudo ad intellegentiam conditoris. Sed latitudo et altitudo aedificii uno calamo mensuratur, quia uidelicet unaquaeque anima quantum lata fuerit in amore proximi, tantum et alta erit in cognitione Dei. Dum enim se per amo- 390 rem iuxta dilatat, per cognitionem se superius exaltat, et tantum super semetipsam excelsa fit, quantum se iuxta se in proximi amorem tendit. Et quia aedificium quod inhabitat Deus ex angelica simul et humana natura perficitur, per hoc quod angelica creatura sursum est, et humana adhuc deor- 395 sum, potest per latitudinem atque altitudinem aedificii utraque haec creatura significari, quia ista adhuc in imis PL degit, illa uero in sublimibus permanet. Sed uno calamo 958 mensuratur utraque, quia humilitas hominum quandoque ad aequalitatem perducitur angelorum. Vnde scriptum est : 400 <1Neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut angeli Dei in>1 <1caelo.>1 Et unde per Iohannem dicitur : <1Mensura hominis quae>1 <1est angeli.>1 Quia usque ad illam altitudinem gloriae homo perducitur, in qua solidatos se angeli laetantur. Latitudo ergo aedificii tanta est, quanta et altitudo, quia electi quique qui 405 modo in imis laborant, quandoque illis beatissimis spiritibus non erunt inaequales. Sed nos inter haec redeamus ad mentem, ac totis medullis cordis Deum diligamus et proximum. Dilatemur in affectu caritatis, ut exaltemur in gloria celsitudinis. Compatiamur 410 per amorem proximo, ut coniungamur per cognitionem Deo. Condescendamus fratribus minimis in terra, et coaequemur angelis in caelo, quia uir qui sua imagine Redemptorem signat, mensus est latitudinem aedificii calamo uno, altitudi- nem quoque calamo uno. Nunc igitur metitur mores, pensat 415 opera, cogitationes considerat, ut sine fine postmodum re- tributionem reddat Iesus Christus Vnigenitus Patris, qui cum eo uiuit et regnat in unitate Spiritus sancti, per omnia saecula saeculorum . Amen . HOMILIA III 1. Vir cuius calamus mensurae in manu eius ecce describitur 40, 6. quia : <1Venit ad portam quae respiciebat ad uiam Orientalem.>1 Quis uero alius portae huius appellatione signatur, nisi ipse Dominus ac Redemptor noster, qui nobis ianua factus est regni 5 caelestis ? Sicut ipse ait : <1Nemo uenit ad Patrem, nisi per me.>1 Sed cum eumdem uirum lineis indutum figuram Domini tenere dixerimus, quaerendum nobis est qua ratione conueniat ut idem Dominus et per uirum designari ualeat, et per portam, dum uir ueniat ad portam ? Numquidnam ipse uenit ad se- m1331 10 metipsum ? An ita est, quia et in Euangelio ipse testatur, dicens : <1Qui non intrat per ostium in ouile ouium, sed ascendit>1 <1aliunde, ille fur est et latro>1 ? <1Qui autem intrat per ostium, pastor>1 <1est ouium.>1 Et paulo post dicit : <1Ego sum ostium.>1 Atque iterum subiungit : <1Ego sum pastor bonus.>1 Si ergo pastor intrat per 15 ostium, et ipse est ostium, ipse pastor, ipse procui dubio intrat per semetipsum. Ecce dum Hiezechihelis sensum enodare cu- pimus, de Euangelio etiam quaestionem ligamus. Quaerendum itaque nobis est qualiter et ipse intret, et per semetipsum intret. Dominus etenim ac Redemptor noster, cum sancta Ec- PL 20 clesia, quam redemit, secundum carnem una substantia est, 959 Paulo attestante qui ait : <1Adimpleo ea quae desunt passionum>1 <1Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia.>1 Huius capitis corpus Ecclesia est, et huius corporis caput Christus. De quo suo capite exsultat corpus, id est sancta Ecclesia, 25 cum per psalmistam dicit : <1Nunc autem exaltauit caput meum>1 <1super inimicos meos.>1 Quia enim quandoque ipsa etiam exal- tanda est, iam nunc caput suum super inimicos suos exalta- tum gaudet in caelis. Cum ergo electi quique ad uitam perue- niunt, quia membra eius per eum intrant ad eum, ipse per se 30 intrat ad se. Ipse enim in suis membris est qui intrat, ipse ca- put ad quod intrantia membra perueniunt. Quod Hiezechihel propheta multipliciter insinuat, qui uirum uenisse dicit ad IN HIEZECH. II, HOMILIA III 4O, 6. portam, et quae eadem porta sit ostendit, dicens : <1Quae>1 <1respiciebat ad uiam Orientalem.>1 Ipse etenim nobis est uia, qi 35 dixit : <1Ego sum uia, ueritas et uita.>1 Ipse etiam Orientalis uia, de quo scriptum est : <1Ecce uir, Oriens nomen eius.>1 Porta ergo uiam Orientalem respicit, quia illum signat qui nobis iter ad ortum luminis fecit. 2. Potest etiam portae nomine unusquisque praedicator 40 intellegi, quia quisquis nobis ianuam regni caelestis ore suo aperit porta est. Vndeet duodecim portae uel in Iohannis Apocalypsi, uel in extrema huius prophetae uisione descri- buntur. Potest etiam portae nomine Scripturae sacrae scien- tia non inconuenienter intelligi, quae, dum nobis intellectum 45 aperit, caelestis regni ianuam pandit. Possumus portae no- mine et fidem accipere, quam primam contingimus, ut ad uirtutum aedificia intremus. Vnde hic aperte subiungitur : 4O, 6. <1Et ascendit per gradus eius.>1 3. Quid enim gradus sunt huius portae, nisi merita uirtu- 50 tum ? Siue enim in cognitione Mediatoris Dei et hominum, hominis Christi Iesu, seu in scientia diuini eloquii, seu in ipsa fide quam de illo accepimus, quibusdam gradibus ad altiora incrementa peruenimus. Nemo enim repente fit sum- mus, sed in bona conuersatione a minimis quisque inchoat, ut 55 ad magna perueniat. De his gradibus per psalmistam dicitur : <1Deus in gradibus eius dignoscetur dum suscipiet eam.>1 Dum enim sanctam Ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus eius dignoscitur, quia eius gloria per illius incrementa declaratur. Quantum enim sancta Ecclesia ascendendo profecerit, tantum 60 Deus hominibus ex eius uirtutibus innotescit. De his quoque m "332 gradibus beatus Iob loquitur, dicens : <1Per singulos gradus>1 <1meos pronuntiabo illum.>1 Omnipotentem quippe Dominum per singulos gradus suos pronuntiat, qui per incrementa uirtutum quae accipit ei semper laudem suae pietatis reddit. Si quidam PL960 IN HIEZECH. II, HOMILIA III 65 gradus in cordis ascensione non essent, psalmista non diceret : <1Ambulabunt de uirtute in uirtutem.>1 4. Nec mirum si de uirtute in uirtutem gradus sunt, quando ipsa unaquaeque uirtus quasi quibusdam gradibus augetur, et sic per incrementa meritorum ad summa perducitur. Alia nam- 70 que sunt uirtutis exordia, aliud prouectus, aliud perfectio. Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradi- bus duceretur, sancti apostoli minime dixissent : <1Auge nobis>1 <1fidem.>1 Et quidam uenit ad Dominum, qui curari uoluit filium suum, sed requisitus an crederet, respondit : <1Credo, Domine,>1 75 <1adiuua incredulitatem meam.>1 Pensate, ergo, quod dicitur. Si credebat, cur incredulitatem dicebat ? Si uero incredulitatem habere se nouerat, quomodo credebat ? Sed quia per occul- tam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is qui necdum perfecte credi- 80 derat simul et credebat et incredulus erat. 5. Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine descri- bit, dicens : <1Sic est regnum Dei, quemadmodum si iaciat homo>1 <1semen in terra, et dormiat, et exsurgat nocte ac die, et semen>1 <1germinet et crescat, dum nescit ille. Vltro enim terra fructificat>1 85 <1primum herbam deinde spicam, deinde plenum frumentum in>1 <1spica. Et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quo->1 <1niam adest tempus messis.>1 Semen homo iactat in terram, cum cordi suo bonam intentionem inserit. Et postquam semen iactauerit dormit, quia in spe boni operis quiescit. Nocte uero 90 exsurgit ac die, quia inter aduersa et prospera proficit. Et semen germinat et crescit, dum ille nescit, quia et cum adhuc IN HIEZECH. II, HOMILIA III metiri incrementa sua nou ualet, semel concepta uirtus ad prouectum ducitur. Et ultro terra fructificat, quia, praeue- niente se gratia, mens hominis spontanee ad fructum boni 95 operis surgit. Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum'frumentum producit in spica. Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere. Ad spicam uero herba peruenit, cum se uirtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit. Plenum uero 100 frumentum in spica fructificat, quando iam in tantum uirtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit, et cum se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis. Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia cum unumquemque ad 105 opera perfecta perduxerit, eius temporalem uitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad caelestia horrea per- ducat. Cum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus. Cum uero operari recta incipimus, herba sumus. PL961 Cum autem ad prouectum boni operis crescimus, ad spicam m 1333 110 peruenimus. Cum in eiusdem operationis perfectione solida- mur, iam plenum frumentum in spica proferimus. 6. Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore, per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae uocem timebat. Erat enim iam uiriditas in mente, quia credebat 115 omnium Redemptorem, sed ualde adhuc flexibilis pede con- culcabatur timoris. Iam in spicam surrexerat quando eum quem moriturum confiteri timuerat, nuntiante Angelo, in Galilaea uiuentem uidebat. Sed tunc plenum granum in spicam peruenerat, quando, ueniente desuper Spiritu et suam 120 mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut uires persequentium caesus despiceret et Redemptorem suum libere inter flagella praedicaret. Nullus itaque qui ad bonum propo- situm adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despi- ciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit ut granum fiat. IN HIEZECH. II, HOMILIA III 125 Vir ergo uestitus lineis, uenit ad portam, quia Dominus ac Redemptor noster membris suis intrantibus perducitur ad se. Et ascendit per gradus eius, quia, nobis proficientibus, eo no- bis amplius exaltatur, quo altus et incomprehensibilis esse cognoscitur. In uirtutum quippe nostrarum gradibus ipse 130 ascendere dicitur, quia tanto ipse sublimior nobis ostenditur, quanto noster animus a rebus infimis separatur. Sequitur : 40, 6. <1Et mensus est limen portae calamo uno in latitudi->1 <1nem, id est limen unum calamo uno in latitudinem.>1 7. Cur postquam dictum est : <1Limen portae,>1 statim sub- 135 iungitur : <1Limen unum,>1 nisi quia aperte innuit quod adhuc inferius limen aliud dicatur ? Porta autem a limine surgit ut porta sit. Si igitur porta Dominus, quis huius portae limen est, nisi illi antiqui patres, ex quorum progenie Dominus in- caruari dignatus est ? Sicut per Paulum dicitur : <1Quorum pa->1 140 <1tres, ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia>1 <1Deus benedictus in saecula.>1 Notandum uero est in hac Pauli sententia quod dii et caeteri homines sunt uocati, sicut Moysi dicitur : <1Ponam te in deum Pharaoni.>1 Et per psalmistam domi- nus dicit : <1Ego dixi, dii estis.>1 Et rursum : <1Deus stetit in synagoga>1 145 <1deorum.>1 Sed aliud est nuncupative, aliud naturaliter dici Deum. Et si Moyses in deum Pharaoni est positus, sed deus intra omnia, non Deus super omnia dicitur. Qui uero est intra uterum Virginis incarnatus, Deus super omnia uocatur. Itaque limen portae sunt antiqui patres, ex quibus ille natus est qui 150 nobis aditum regni caelestis aperuit. Limen autem portae uno calamo mensuratur, quia ipsi antiqui patres, qui potuerunt Redemptorem nostrum et prophetando et bene uiuendo praedicare, tamquam sex cubitos in perfectione operis, et PL palmum in inchoatione contemplationis habuerunt. Quia 962 155 enim eorum uitam in unitatem fidei et perfecta operatio, et inchoata contemplatio sublimem reddidit, in uno calamo IN HIEZECH. II, HOMILIA III 4O, 7. mensura liminis fuit. Sequitur : <1Et thalamum uno calamo in>1 <1longum, et uno calamo in latum.>1 8. Consideremus quid agi in thalamo soleat, atque exinde 160 hoc quod in sancta Ecclesia agitur colligamus. In thalamo quippe sponsus et sponsa foederantur, sibique in amore iun- m 1334 guntur. Quid ergo sunt in sancta Ecclesia thalami, nisi eorum corda in quibus anima per amorem sponso inuisibili iungitur, ut eius desiderio ardeat, nulla iam quae in mundo sunt con- 165 cupiscat, praesentis uitae longitudinem poenam deputet, exire festinet, et amoris amplexu in caelestis sponsi uisione requiescere ? Mens itaque, quae iam talis est, nullam prae- sentis uitae consolationem recipit, sed ad illum quem diligit medullitus suspirat, feruet, anhelat, anxiatur. Vilis ei fit ipsa 170 salus sui corporis quia transfixa est uulnere amoris, unde et in Canticis canticorum dicit : <1Vulnerata caritate ego sum.>1 Mala autem salus est cordis, quae dolorem huius uulneris nescit. Cum uero anhelare iam in caeleste desiderium et sentire uulnus amoris coeperit, fit anima salubrior ex uulnere, quae 175 prius aegrotabat ex salute. 9. Menti autem sponsum suum fortiter amanti, de mora uitae praesentis una solet esse consolatio, si per hoc quod ipsa ab eius uisione differtur, aliorum animae eius uerbo pro- ficiant et ad caelestem sponsum amoris facibus inardescant. 180 Maeret, quia differri se conspicit ; triste est ei omne quod aspicit, quia illum adhuc non uidet quem uidere concupiscit. Sed est, ut dixi, non parua consolatio, si cum feruens anima differtur, per eam multae colliguntur, ut tarde eum cum multis uideat, quem sola uidere citius uolebat. Vnde rursus in Can- 185 tico canticorum sponsa dicit : <1Fulcite me floribus et stipate me>1 <1malis, quia amore langueo.>1 Quid namque sunt flores nisi animae bonum iam opus inchoantes et desiderium caeleste redolentes ? Quid mala de floribus, nisi perfectae iam bono- IN HIEZECH. II, HOMILIA III rum mentes, quae ad fructum perueniunt boni operis de 190 initio sanctae propositionis ? Quae ergo amore languet, fulciri quaerit floribus, et stipari malis, quia si illum quem desiderat, uidere adhuc non permittitur, magna est ei consolatio si de aliorum prouectibus laetetur. Anima ergo sancto amore languida, floribus malisque fulcitur, ut requiescat in bono 195 opere proximi, quae adhuc contemplari non ualet uultum Dei. 10. Pensemus, rogo, qualis thalamus Pauli mens fuerat, qui dicebat : <1Mihi uiuere Christus est, et mori lucrum,>1 omni- potenti Deo in quantum se amore coniunxerat, qui sibi uitam Christum tantummodo, et mori lucrum esse deputabat ? PL 200 Hinc est quod iterum dicit : <1Desiderium habens dissolui, et>1 963 <1cum Christo esse multo magis melius.>1 Sed ecce qui dissolui desideras quo amore langueas uideamus. Quia interim differri te conspicis, fulciri quaeso floribus non requiris ? Quaeris plane, nam sequitur : <1Permanere autem in carne necessarium>1 205 <1propter uos.>1 Et proficientibus discipulis dicit : <1Quae est enim>1 <1nostra spes, aut gaudium, aut corona gloriae>1 ? <1Nonne uos ante>1 <1Dominum nostrum Iesum Christum>1 ? 11. Hinc est quod idem thalamus uno calamo in longum, et uno calamo in latum dicitur mensus. Longitudo quippe 210 ad longailimitatem exspectationis pertinet, et latitudo ad amplitudinem caritatis. Tantum ergo unusquisque thalamus habet in longitudinem, quantum et in latitudinem habere potuerit, quia mens caelesti desiderio succensa, quantum amorem habuerit ad colligendum proximum, tantum et p1335 215 longanimitatem exhibet ad exspectandum Deum, et pa- tienter portat moras longitudinis, quia se in prouectu proximi dilatat amplitudo caritatis. Potest etiam ipsa longitudo longa- nimitatem patientiae quae exhibetur proximo designare. Et quia latitudo caritatem signat, quae sinum mentis aperit et IN HIEZECH. II, HOMILIA III, II-I2 220 amicos simul atque inimicos in amorem recipit, tanta est longitudo thalami, quanta latitudo, quia quantum lata mens fuerit per amorem, tantum erit et patiens per longanimita- tem. Nam tantum quisque portat proximum quantum amat. Si enim amas, portas ; si desistis amare, desistis tolerare. 225 Quem enim minus diligimus, minus etiam toleramus, quia, irruente fastidio, citius facta proximi adducuntur in graue- 40, 7. quitur : <1Et inter thalamos, quinque cubitos.>1 230 que cubitos esse inter thalamos narrat : ea uidelicet ratione qua multi thalami unum faciunt, sicut et multae Ecclesiae una Ecclesia uocatur. Vnde et in Iohannis Apocalypsi septem Ec- clesiis scribitur, per quas una Catholica designatur. Hi itaque qui in sancta Ecclesia, sicut diximus, feruenti amore Deum 235 uidere sitiunt, eique iam per desiderium coniunguntur, tha- lami uocantur. Sed tamen sunt in ea quidam qui penetrare subtilia non ualentes, et quinque adhuc corporis sensibus de- pressi, tanto minus amant eum qui fecit omnia, quanto am- plius in his quae facta sunt illigantur. Et iam quidem exercere 240 se in timore Domini et amore proximi tendere student, bona opera corporaliter agere, eleemosynis peccata redimere, sed quia amore intimo ardere ad caeleste desiderium nesciunt, quasi adhuc deuincti corporeis sensibus tenentur. Isti itaque thalami non sunt, sed tamen inter thalamos continentur, quia 245 per eorum ducatum qui uisionem Dei perfecte diligunt, et PL ipsi ad prouectum mentis diriguntur. Inter thalamos ergo 964 quinque sunt cubiti, quia hi qui ab exterioribus quinque sensibus adhuc ad intellectum mysticum non assurgunt, dum inter eos sunt qui spiritu amoris feruent, uelut manentes inter 250 thalamos in fidei constructione proficiunt, et a mensura cae- lestis aedificii disiuncti non sunt. Nam et paulisper se ab appetitu corporalium sensuum abstrahunt, et dilatato mentis spatio, imitantes caritatem quam conspiciunt, hinc inde ad IN HIEZECH. II, HOMILIA III, I2-I3 thalamos extenduntur. Quod ergo non per sex cubitos, sed 255 per quinque descripti sunt, ipsa adhuc eorum imperfectio designatur. 13. Sed tamen per bonum desiderium in mensura spiritalis aedificii esse memorantur, quia et uoce sanctae Ecclesiae per psalmistam dicitur : <1Imperfectum meum uiderunt oculi tui et in>1 260 <1libro tuo omnes scribentur.>1 Hinc iterum idem psalmista dicit : <1Benedixit omnes timentes se Dominus, pusillos cum maioribus.>1 Hi itaque et imperfecti sunt et pusilli ; in quantum tamen cognoscere praeualent et Deum et proximum diligunt, atque ideo bona quae possunt non negligunt operari. Qui etsi nec- 265 dum ad spiritalia dona proficiunt, ut uel ad perfectam opera- tionem uel ad succensam contemplationem animam exerant, tamen ab amore Dei et proximi, in quantum animo capere m 336 praeualent, non recedunt. Vnde fit ut ipsi quoque etsi minori loco, in sanctae tamen Ecclesiae aedificatione sint positi, quia 270 et si ad doctrinam, si ad prophetiam, si ad miraculorum gra- tiam, si ad contemptum mundi plenius exsequendum fortasse minores sunt, tamen in timoris et amoris fundamento sunt, in quo solidantur, quia etsi igne caelestis desiderii non ardent, in ipsis exterioribus quae exercere sufficiunt uapore caritatis 275 animantur, et inter proximorum praecellentium aedificia continentur. Vnde recte sponsa in Canticis canticorum lo- quitur, dicens : <1Ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani,>1 <1columnas eius fecit argenteas, reclinatorium aureum, ascensum>1 <1purpureum, media caritate constrauit propter filias Hierusalem.>1 280 Neque enim credendum est Salomonem tantae magnitudinis regem, qui sic immensis diuitiis affluebat ut pondus auri eius aestimari non posset et argentum in diebus illis pretium non haberet, quia ferculum sibi ligneum fecit. Sed est Salomon ; IN HIEZECH. II, HOMILIA III, I3-I5 est uidelicet et pacificus noster, qui sibi de lignis Libani fercu- 285 lum fecit. Libani quippe ligna cedrina ualde sunt imputribilia. 14. Ferculum itaque Regis nostri sancta Ecclesia est, quae de fortibus patribus, id est de imputribilibus mentibus est constructa. Quae recte ferculum dicitur, quia ipsa fert cotidie PL animas ad aeteruum conuiuium Conditoris sui. Cui ferculo 965 290 columnae argenteae factae sunt, quia praedicatores Ecclesiae sanctae eloquii luce resplendent. Est autem cum columnis argenteis reclinatorium aureum, quia per hoc quod a sanctis praedicatoribus lucide dicitur, mentes audientium fulgorem claritatis intimae, in qua reclinentur, inueniunt. Per hoc enim 295 quod luculente et aperte audiunt, in illud quod clarescit in corde requiescunt. Columnae ergo eius argenteae et reclina- torium aureum factum est, quia per lucem sermonis inueni- tur apud animum claritas quietis. Ille quippe fulgor internus mentem irradiat, ut per intentionem ibi requiescat, ubi prae- 300 dicationis gratia non quaeratur. De eadem quippe sancta Ecclesia scriptum est : <1Pennae columbae deargentatae, et po->1 <1steriora dorsi eius in specie auri.>1 Quae enim hic spiritu man- suetudinis impleta quasi columba pennas deargentatas habet, in posteriora dorsi eius speciem auri continet, quia hic prae- 305 dicatores suos sermonis luce induit, in posteriori autem saeculo fulgorem in se claritatis ostendit. Sed ad hoc quod clarum intus ostenditur, qualis sit ascensus adiungit, cum de eodem ferculo protinus subdit : <1Ascensum purpureum.>1 Vera quippe purpura, quia de sanguine tingitur, non immerito in 310 colore sanguinis uidetur. Et quia maxima multitudo fidelium in exordio nascentis Ecclesiae per martyrii sanguinem per- uenit ad regnum, Rex noster ascensum purpureum fecit in ferculo, quia ad clarum quod intus aspicitur per tribulationem sanguinis peruenitur. 315 15. Quid ergo nos miseri atque ab omni fortitudine destituti, quid acturi sumus ? Ecce in hoc ferculo columnae esse non possumus, quia in nobis nec fortitudo operis, nec lumen emicat praedicationis. Reclinatorium aureum non habemus, m 1337 IN HIEZECH. II, HOMILIA III, I5-I6 quia necdum sicut oportet per intellectum spiritalem requiem 320 internae claritatis aspicimus. Ascensus purpureus non sumus, quia pro Redemptore nostro sanguinem fundere non ualemus. Quid ergo de nobis agendum est ? Quae spes erit, si nullus ad regnum peruenit, nisi qui summis praeditus uirtutibus fuerit ? Sed adest quoque nostra consolatio. Amemus in quantum 325 possumus Deum, diligamus proximum, et simul quoque nos ad Dei ferculum pertinemus, quia sicut illic scriptum est : <1Media caritate constrauit.>1 Habe quippe caritatem, et ibi sine dubio peruenis, ubi et columna argentea erigitur et ascen- sus purpureus tenetur. Nam quia hoc propter nostram infir- 330 mitatem dicitur, aperte monstratur, cum illic protinus sub- dit : <1Propter filias Hierusalem.>1 Sermo etenim Dei qui non filios, sed filias dicit, quid aliud per sexum femineum quam mentium infirma signauit ? Quod ergo illic inter columnas PL argenteas, reclinatorium aureum, et ascensum purpureum, in- 966 335 esse media caritas dicitur propter filias Hierusalem, hoc hic inter thalamos per quinque cubitos designatur, quia et qui in uirtutibus infirmantur, si ipsa bona quae possunt facere cum caritate non neglegant, a Dei aedificio alieni non sunt. Se- 40,8. quitur : <1Et limen portae iuxta uestibulum portae in->1 340 <1trinsecus, calamo uno.>1 16. Dum limen quod modo describitur iuxta uestibulum portae intrinsecus esse memoratur, aperte ostenditur quia limen quod prius descriptum est extrinsecus fuit. Sed si porta est Dominus, quod sit limen portae intrinsecus et extrinsecus 345 requiramus. Per limen etenim portam unusquisque ingredi- tur. Et quae sunt duo haec limina, nisi patres Testamenti ueteris, et patres Testamenti noui ? Non solum quippe hi de quibus Dominus incarnari dignatus est, sed omnes Testamenti ueteris patres portae huius limen fuerunt, quia hi qui eum 350 praedicare et in eo sperare meruerunt, cunctis ad eum ue- IN HIEZECH. II, HOMILIA III, I6 nientibus aperuerunt aditum fidei, ut omnis qui credide- rit Dominum, quasi iam portam huius liminis intraret. Sed cur ante limen exterius et post limen interius dicitur, nisi quia prius Testamenti ueteris patres, et postmodum 355 noui Testamenti doctores fuerunt ? Recte autem limen ex- terius Testamenti ueteris patres designat, quia per eorum praedicationem opera peruersa punita sunt. Per dicta uero nouorum patrum uniuscuiusque animus etiam ab illicitis cogitationibus coercetur, dum reatus esse perfectus 360 et in deliberatione cordis ostenditur. Illi quippe a flagitiis, a crudelitatibus, a rapinis auditorum animas prohibere curauerunt, isti uero dum non solum peruersa opera, sed etiam illicita cogitationum resecant, quid nobis aliud nisi limen intrinsecus facti sunt ? Vnde et ipsa Veritas loquitur 365 dicens : <1Audistis quia dictum est antiquis : Non occides ; qui>1 <1autem occiderit, reus erit iudicio. Ego autem dico uobis, quia>1 <1omnis qui irascitur fratri suo sine causa, reus erit iudicio.>1 Recte quoque exterius limen illos patres designat, qui ab m1338 ipsa incarnatione Redemptoris nostri per interualla tempo- 370 rum longius constiterunt. Et quidem ab Abel sanguine passio iam coepit Ecclesiae, et una est Ecclesia electorum prae- cedentium atque sequentium. Sed tamen quia discipulis di- citur : <1Multi reges et prophetae uoluerunt uidere quae uide->1 <1tis, et non uiderunt,>1 antiquis patribus quasi foris stetisse, est 375 Redemptoris nostri praesentiam corporaliter non uidisse. Exterius igitur, sed tamen non diuisi a sancta Ecclesia fuerunt, quia mente et opere, praedicatione, ista iam fidei sacramenta tenuerunt, istam sanctae Ecclesiae celsitudinem conspexerunt, quam nos non adhuc praestolando, sed iam habendo conspici- PL 380 mus. Sicut enim nos in praeterita passione Redemptoris nostri, 967 ita illi per fidem in eadem uentura saluati sunt. Illi ergo foris non extra mysterium, sed extra tempus. IN HIEZECH. II, HOMILIA III, I7 17. Vnde et in constructione taberuaculi, ut columnae ar- genteae interius starent, paxilli aerei figi per circuitum exte- 385 rius iussi sunt, in quibus religatum tabernaculum teneretur. Columnae itaque argenteae interius, paxilli uero aerei in cir- cuitu figuntur atque in ipsis funes ligati sunt, ut tabernaculum fixum maneret, quia uidelicet ut sancti apostoli in luce ser- monis sui solidi starent, ut totum tabernaculum, id est sancta 390 Ecclesia in fidei integritate consisteret, tamquam paxilli aerei patres Testamenti ueteris ac prophetae exterius fixi sunt, qui uerborum suorum funibus praedicatorum mentes in soliditate stringerent, atque hoc Dei habitaculum in statu fidei ligarent. Extra ergo paxilli sunt, quia ante tempus huius sanctae Ec- 395 clesiae fuerunt. Sed tamen eos ligant qui in ipsa sunt, quia dum caelestia mysteria uentura praedicant, haec postquam ostensa sunt, credibilia omnibus fecerunt. Vt ergo intus columnae im- mobiles stent, foris paxilli funes continent, quia ut sancti apo- stoli perfecte incarnationis Dominicae mysterium crederent, 400 illorum praedicatio obtinuit, qui hoc priusquam fieret, et uidere et praedicare potuerunt. Vnde recte quoque ipse primus apostolorum, magna scilicet columna ueri tabernaculi, loquitur dicens : <1Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui bene>1 <1facitis intendentes, quasi lucernae lucenti in caliginoso loco.>1 In 405 quibus uerbis indicat quia, quamuis ad altiora surrexerit ex culmine, ibi religata persistat in fide. Quae tamen lucerua pro- phetici sermonis iam quidem intellegentibus lucet, sed adhuc non intellegentibus cooperta allegoriarum obscuritatibus per- manet. Vnde etiam per psalmistam de eisdem dictis prophe- 410 tarum dicitur : <1Tenebrosa aqua in nubibus aeris,>1 quia uidelicet occulta est scientia in prophetis. Nec immerito columnae ar- IN HIEZECH. II, HOMILIA III, I7-I9 genteae, paxilli uero aerei facti sunt, quia quod clare iam apostoli praedicant, hoc prophetae sub intellectu mystico obscure locuti sunt. Recte ergo per aeris metallum signati sunt, 4I5 qui clari in suis praedicationibus non fuerunt. Sancti uero apostoli, quia de Redemptoris nostri mysterio lucem praedi- cationis habuerunt, argenti columnis expressi sunt. Et no- tandum, quod argentum sonat et lucet, aes uero sonat et non 1339 lucet, quia praedicatores noui Testamenti aperte locuti sunt 420 quae etiam monstrare potuerunt. Praedicatores uero Testa- menti ueteris quia per allegoriarum umbras de caelesti my- PL sterio obscura dicta protulerunt, quasi sine luce sonitum de- 968 derunt. Quod ergo illic per paxillos et columnas, hoc hic per limen exterius et limen interius designatur. 425 18. Si uero portam Scripturam sacram hoc in loco accipi- mus, ipsa quoque duo limina habet, exterius et interius, quia in littera diuiditur et allegoria. Limen quippe Scripturae sacrae exterius littera, limen uero eius interius allegoria. Quia enim per litteram ad allegoriam tendimus, quasi a limine 430 quod est exterius, ad hoc quod est interius uenimus. Et sunt in ea permulta, quae ita iuxta litteram mentem aedificant, ut per hoc quod exterius agitur audientis mens interius traha- tur. Ibi quippe inuenimus praedicamenta operis et exempla uirtutis, ibi iubetur quid agere etiam corporaliter debemus, 435 ibi hoc quod ad operandum praecipitur in sanctorum uirorum ac fortium actione monstratur, ut postquam nos apertiora praecepta atque exempla iustorum ad bonam operationem instruunt, tunc ad limen interius, id est ad intellectum mysti- cum intimae contemplationis, tendamus, si possumus, pedem 440 mentis. Studete, quaeso, fratres carissimi, Dei uerba meditari, nolite despicere scripta nostri Conditoris, quae ad nos missa sunt. Multum ualde est quod per ea animus refricatur ad calorem, ne iniquitatis suae frigore torpescat. 19. Cum illa praecedentes iustos fortiter egisse cognoscimus, 445 et ipsi ad fortitudinem bonae operationis accingimur, sancto- rum exemplorum flamma animus legentis incenditur. Videt IN HIEZECH. II, HOMILIA III, I9-20 quae fortia ab eis facta sunt, et ualde indignatur sibi, quia talia non imitatur. Vnde recte sponsi uoce ad sponsam dicitur in Canticis canticorum : <1Sicut turris Dauid collum tuum, quae>1 450 <1aedificata est cum propugnaculis suis. Mille clypei pendent ex>1 <1ea, omnis armatura fortium.>1 In collo etenim guttur, in gutture uox est. 20. Quid ergo per collum sanctae Ecclesiae, nisi sacra eius eloquia designantur ? In qua dum mille clypei dependere me- 455 morantur, per hunc perfectum numerum numerus uniuersus ostenditur, quia uniuersa nostra munitio in sacro eloquio continetur. Ibi quippe sunt praecepta Dei, ibi exempla iusto- rum. Si enim torpet animus a Conditoris sui desiderio, audiat quod dicitur : <1Diliges Dominum Deum tuum ex tota mente tua,>1 460 <1et ex tota uirtute tua.>1 In odio fortasse labitur proximi ? Audiat quod dicitur : <1Diliges proximum tuum, sicut te ipsum.>1 Res alie- nas concupiscit ? Audiat quod illic scriptum est : <1Non concupis->1 <1ces rem proximi tui.>1 De iniuria quae a proximi ore uel facto il- lata est, ad iram mens accenditur? Audiat quod dicitur : <1Non>1 PL 465 <1quaeres ultionem, nec memor em-s iniuriae ciuium tuorum.>1 In car- 969 nis concupiscentia male sauciata mens accenditur ? Ne sequa- tur oculus mentem, audiat quod paulo superius dictum est : <1Qui>1 <1uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam>1 m 1338 <1in corde suo.>1 Contra inimicum forsitan quisque animum suum 470 relaxare disponit in odium ? Audiat quod illic scriptum est : <1Di->1 <1ligite inimicos uestros, benefacite his qui oderunt uos.>1 Sed is qui aliena iam non rapit, adhuc forsitan sua inordinate retinet ? Au- diat quod illic dicitur : <1Vendite quae possidetis, et date eleemosy->1 <1nam.>1 Infirmantis animus perfrui desiderat Deo simul et saecu- 475 lo ? Audiat quod illic scriptum est : <1Nemo potest duobus dominis>1 <1seruire.>1 Alius non ad necessitatem stipendii, sed ad uolupta- tem desiderii possessa retinet ? Audiat quod illic dicitur : <1Qui non renuntiauerit omnibus quae possidet, non potest esse>1 <1meus discipulus.>1 Quidam enim relinquunt omnia, multi autem IN HIEZECH. II, HOMILIA III, 20-2I 480 etiam possidendo renuntiant, quia sic ad usum possessa re- tinent, ut eis ex desiderio non succumbant. Torpere quisquam appetit, et laborem subire pro Domino etiam cum praeualet refugit ? Audiat quod illic scriptum est : <1Qui mecum non col->1 <1ligit, spargit.>1 In collo ergo Ecclesiae, id est in sacri eloquii 485 praedicatione, quae pro sua munitione et altitudine turri Dauid similis dicitur, mille clypei dependent, quia quot illic praecepta sunt, tot etiam pectoris nostri munimina. 21. Ad seruandam itaque innocentiam etiam laesi a proximo perdurare in humilitate festinamus ? Abel ante oculos ueniat, 490 qui et occisus a fratre scribitur, et non legitur reluctatus. Mentis munditia etiam in coniugali copula eligitur ? Enoch debet imitari, qui etin coniugio positus ambulauit cum Deo, et non inueniebatur, quia transtulit illum Deus. Praecepta Dei festinamus praesenti nostrae utilitati praeponere ? Noe ante 495 oculos ueniat, qui, cura domestica postposita, ex iussione omnipotentis Domini, per centum annos ad arcae fabricam uixit occupatus. Subire obedientiae uirtutem nitimur ? Aspicere Abraham debemus, qui, relicta domo, cognatione, patria, obediuit exire in locum quem accepturus erat in here- 500 ditatem, et exiit nesciens quo iret, qui paratus exstitit ut pro aeterna hereditate dilectum quem acceperat occideret here- dem. Et quia unicum Domino offerre non distulit, uniuersam PL multitudinem gentium in semine accepit. Morum simplicitas 970 placet ? Isaac ad mentem ueniat, quem in omnipotentis Dei 505 oculis uitae suae tranquillitas ornauit. Laboriosa fortitudo, ut obtineri debeat, quaeritur ? Iacob ad memoriam deducatur, qui postquam sciuit fortiter seruire homini, ad eam quoque uirtutem perductus est, ut non potuisset a luctante angelo superari. Conamur carnis illecebram uincere ? Ioseph ad me- 510 moriam redeat, qui, tentante se domina, studuit carnis conti- nentiam etiam cum uitae periculo custodire. Vnde factum est ut quia membra sua bene nouerat regere, regendae quoque IN HIEZECH. II, HOMILIA III. 2I omni Aegypto praeesset. Mansuetudinem atque patien- tiam obtinere quaerimus ? Moysen ante oculos deducamus, 515 qui, exceptis paruulis ac mulieribus, sexcenta millia armato- rum regens, mitis fuisse describitur super omnes homines qui habitabant super faciem orbis terrae. Rectitudinis zelo contra uitia accendimur ? Phinees ante oculos deducatur, qui coeun- tes gladio transfigens, castitati populum reddidit, et iram Dei m 1339 520 iratus placauit. De spe omnipotentis Dei praesumere in dubiis quaerimus ? Iosue ad memoriam reuocemus, qui, dum dubia certamina certa mente subiit, ad uictoriam sine dubietate peruenit. Iam mentis inimicitias ponere cupimus in benigni- tate animum dilatare ? Samuel in cogitationem deducatur, 525 qui, de principatu deiectus a populo, cum idem populus peteret ut pro eo Domino preces effunderet, respondit dicens : <1Absit>1 <1a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro uobis.>1 Cul- pam quippe uir sanctus perpetrare se credidit, si eis quos aduersarios pertulerat usque ad deiectionem, benignitatem 530 gratiae non reddidisset in prece. Qui rursus, cum, iubente Domino, mitteretur ut Dauid ungeret in regem, respondit : <1Quomodo uadam ? Inueniet enim me Saul, et occidet me.>1 Et tamen quia iratum Deum eidem Sauli cognouerat, in tanto se luctu afflixerat, ut ei per se Dominus diceret : <1Quousque tu>1 535 <1luges Saulem, cum ego abiecerim illum ?>1 Pensemus ergo eius animum quantus ardor caritatis incenderat, qui et illum flebat a quo timebat occidi. Cauere autem uolumus quem timemus ? Sollicita nobis mente pensandum est, ne si locum fortasse reperimus, malum pro malo reddamus ipsi quem fugimus. 540 Dauid ergo ad memoriam redeat, qui persequentem se regem PL et inuenit ut potuisset occidere, et tamen, in ipsa feriendi 971 potestate positus, elegit bonum quod ipse deberet facere, non autem malum quod ille merebatur pati, dicens : <1Absit a me>1 IN HIEZECH. II, HOMILIA III, 2I-23 <1ut mittam manum in christum Domini.>1 Et cum Saul idem 545 post ab hostibus fuisset interemptus, eum, quem perse- cutorem dum ueret pertulit, fleuit occisum. Errantibus huius mundi potentibus libere loqui decernimus ? Iohannis auctoritas ad animum reducatur, qui, Herodis nequitiam re- prehendens, pro uerbi rectitudine occidi non timuit. Et quia 550 Christus est ueritas, ipse ideo pro Christo, quia pro ueritate, animam posuit. Carnem iam nostram pro Deo ponere in morte festinamus ? Petrus ad mentem ueniat, qui inter fla- gella gaudet, qui caesus principibus resistit, qui uitam suam pro uita despicit. Cum mortis appetitu disponimus aduersa 555 contemnere ? Paulum ante oculos deducamus, qui non solum alligari, sed et mori paratus pro Christo, non facit pretiosiorem animam suam quam se. Succendi cor nostrum igne caritatis quaerimus ? Iohannis uerba pensemus, cuius omne quod lo- 560 22. Quia ergo in uoce sacri eloquii cuiuslibet dum quaerimus munimen uirtutis inuenimus, <1mille clypei pendent ex ea,>1 <1omnis armatura fortium.>1 Si enim pugnare contra spiritalia nequitiae uolumus, in collo Ecclesiae, quae nobis sicut Dauid turris erecta est, id est in diuino eloquio protectionis arma 565 requiramus, ut ex discretione praecepti, contra uitia sumatur uirtus adiutorii. Ecce enim contra aereas potestates festina- mus fortes existere ? In hac turri armaturam nostrae mentis inuenimus, ut inde praecepta Conditoris, inde sumamus exem- pla praecedentium, per quae contra aduersarios nostros in- 570 expugnabiliter armemur. Dum enim quamlibet uirtutem m 1340 subire appetis, et hanc illic a patribus iam impletam uides, ibi armaturam tuam inuenis, per quam contra spiritalia bella muniaris. Dependent in ea quippe mille clypei ; si quis pugnare appetit, assumat, et ex ea uirtute pectus muniat, et uerborum 575 iacula emittat. 23. Et notandum quia aedificata cum propugnaculis suis dicitur. Hoc quippe agunt propugnacula, quod clypei, qui utraque pugnantem muniunt. Sed inter utraque hoc distat, IN HIEZECH. II, HOMILIA III, 23 255 quia clypeum pro nostro munimine ubicumque uolumus 580 mouemus, propugnaculo autem defendi nos possumus, sed hoc mouere non possumus. Clypeus in manu est, nam pro- pugnaculum non tenetur. Quid ergo inter propugnacula et clypeos distat, nisi quod in sacro eloquio patrum praeceden- tium et miracula legimus, et uirtutes bonorum operum audi- 585 mus ? Ibi namque cognoscimus quod alius potuit mare diui- PL dere, alius solem figere, alius mortuum suscitare, alius para- 97' lyticum uerbo erigere, alius umbra aegrotos curare, alius per sua semicinctia febribus obuiare. Qui tamen omnes et patien- tiae longanimitate mites, et zelo rectitudinis feruentes fuerunt, 590 uerbi praedicatione diuizes, simul et misericordiae largitate. Hi itaque quam uera de Deo dixerint testantur miracula, quia talia per illum non facerent, nisi de illo uera narrarent. Et quam pii, quam humiles, quam benigni exstiterint, eorum testantur operationes. Si igitur de fide tentamur, quam ex 595 illorum praedicatione concepimus, loquentium miracula con- spiciamus, et in fide quam ab eis accepimus confirmamur. Quid ergo illorum miracula, nisi nostra sunt propugnacula ? Quia et muniri per illa possumus, et tamen haec in manu nostri arbitrii non tenemus, nam talia facere non ualemus. 600 Clypeus uero in manu est, et defendit, quia uirtus patientiae, uirtus misericordiae, praecedente nos gratia, et in potestate est arbitrii, et a periculo protegit aduersitatis. Turris itaque nostra cum propugnaculis suis aedificata est, in qua mille clypei dependent, quia in Scriptura sacra et sub miraculis 605 patram iacula aduersitatis abscondimur, et conuersationis sanctae munimina etiam in manu operis tenemus. Notandum uero quod limen portae uno calamo mensuratur. Calamus autem in sex cubitis et palmo tenditur, quia uidelicet in Scriptura sacra et doctrina perfectae operationis et initium IN HIEZECH. II, HOMILIA III, 23 610 superuae contemplationis inuenitur. Sin uero porta hoc loco unusquisque praedicator accipitur, limen exterius in porta est uita actiua, limen uero interius uita contemplatiua. Per illam quippe ambulatur in fide, per hanc uero festinatur ad speciem. Illa exterius ducit ut unusquisque bene uiuere debeat, 615 ista interius perducit ut ex bona uita ad gaudia aeterna per- tingat. Haec nos hodie tractasse sufficiat . Quia enim, transeun- tes ad alia, diu per excessum locuti sumus, ea quae subiuncta sunt Iectioni alteri reseruemus, reparandi per silentium, spe- rantes in Verbo, quod uiuit et regnat cum Patre in unitate 620 Spiritus sancti, Deus per omnia saecula saeculorum, Amen. HOMILIA IV 40, 9. 1. Vir, cuius erat species quasi species aeris <1mensus est>1 m 1341 <1uestibulum portae octo cubitorum, et frontem eius>1 <1duobus cubitis.>1 Ac ne hoc uestibulum extra portam esse crederemus, subditur : <1Vestibulum autem portae erat>1 40,9. 5 <1intrinsecus.>1 Quid ergo per interius uestibulum, nisi aeternae uitae latitudo signatur, quae modo intra angustias uitae praesentis iam per spem mente concipitur ? De qua per psalmistam dicitur : <1Intrate portas eius in confessione, atria eius in hymnis>1 10 <1confessionum.>1 Cum enim peccata nostra per lacrimas confite- PL mur, angustae uitae portam ingredimur. Sed cum post haec 973 ad aeternam uitam perducimur, portae nostrae atria in confes- sionum laudibus intramus, quia ibi iam angustia non erit, cum nos laetitia aeternae sollemnitatis assumpserit. Propter con- 15 fessionis nostrae angustiam Veritas dicit : <1Intrate per angustam>1 <1portam.>1 Et cum se psalmista recipi in latitudine gaudii aeterni praesumeret, dicebat : <1Statuisti in loco spatioso pedes>1 <1meos.>1 Ad atrium ergo per portam tenditur, quia ad latitudi- nem solemnitatis pertingitur ab angustia confessioni. Illa ita- 20 que gaudia quae apud Dauid atria, apud Hiezechihelem uesti- bulum intrinsecus uocantur. Vnde et hoc ipsum uestibulum octo cubitis dicitur mensuratum. Ibi enim omnes recipiendi sunt, qui nunc et in exercitio operis laborant, et ad aeterna gaudia per contemplationis gratiam suspirant. 25 2. Nec immerito mensura uestibuli in octo cubitis ponitur, quia septem diebus uniuersum tempus euoluitur. Aeterna etenim dies, quae expleta septem dierum uicissitudine sequi- IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 2 tur, scilicet octaua est. Vnde etiam psalmista, resurrectionis diem considerans, quia de extremi iudicii erat districtione <1pro octaua.>1 Vt enim quam octauam diceret demonstraret diem illam tremendi terroris, in psalmi inchoatione secutus est, dicens : <1Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore>1 <1tuo corripias me. Modo enim quisquis per flagella corripitur et 35 correptionibus emendatur ; in mansuetudine corripitur, non in ira. In districto autem illo examine omnis argutio atque correptio furor et ira est, quia uenia post correptionem non est. Huius octonarii numeri causa est, quod post correptionem non Dominus uoluit a morte resurgere. Dies quippe Dominicus, 40 qui tertius est a morte Dominica, a conditione dierum nume- ratur octauus, quia septimum sequitur. Vnde et ipsa uera Redemptoris nostri passio, et uera resurrectio, figurauit aliquid de suo corpore in diebus passionis suae. Sexta enim feria passus est, Sabbato quieuit in sepulcro, Dominico autem 45 die resurrexit a morte. Praesens etenim uita nobis adhuc sexta est feria, quia in doloribus ducitur, et in augustiis cru- 1342 ciatur. Sed Sabbato quasi in sepulcro quiescimus, quia requiem animae post corpus inuenimus. Dominico uero die, uidelicet a passione tertio, a conditione ut diximus octauo, iam corpore a morte resurgimus, et in gloria animae etiam cum carne gaudebimus. Quod ergo mire Saluator noster fecit in se, hoc ueraciter signauit in nobis, ut nos et dolor in sexta, et requies in septima, et gloria excipiat in octaua. Hinc per Salomonem dicitur: <1Da partem septem, necnon et octo, quia ignoras quid>1 <1mali futurum sit super terram.>1 Partem etenim simul septem et octo damus, quando sic ea quae septem diebus euoluuntur disponimus, ut per haec ad bona aeterna ueniamus, ut dum modo caute agitur, postmodum uenientis tremendi iudicii ira deuitetur. Octo itaque cubitis uestibulum mensuratur intrin- secus, quia per lucem quae post septem dies sequitur, latitudo nobis aeternitatis aperitur. IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 3 3. Sed nemo ad illam uenit, nisi qui hic dilectionem Dei ac 40, 9. proximi deuota mente tenuerit. Vnde et subditur : <1Et frontem>1 <1eius duobus cubitis.>1 Frons etenim portae est bonum meritum 65 uitae praesentis. Sicut enim uestibulum intrinsecus aeterua requies debet intellegi, ita per frontem portae necesse est qualitatem uisibilis uitae signari. Frons ergo portae duobus cubitis mensuratur, quia quisquis hic dilectionem Dei et proximi seruare studuerit, ipse ad aeternitatis atrium per- 70 tingit. Vita igitur nostra ut duobus sit cubitis mensurata, tendi cotidie per caritatem debet in amorem Dei simul et proximi. Non est enim caritas uera, si minus a duobus cubitis habet. Vnde Moyses cum per colores uestium, electorum uirtutes exprimeret, in ornamento pontificis bis tinctum coc- 75 cum iubet adhiberi. Quid namque per coccum nisi caritas de- signatur, quae semper per flammam amoris accenditur ? Sed coccus bis tingitur, quando non solum ex amore Dei, sed etiam proximi nostra caritas inflammatur. Nam quisquis sic amat Deum, ut commissi sibi proximi curam relinquat, adhuc in 80 eo coccus semel tinctus est. Et quisquis sic amat proximum, ut minuat desiderium quo flagrare debet ad Deum, non est adhuc in eo color tincturae geminatus. Debemus ergo et amare eos cum quibus uiuimus, et ad illum totis desideriis anhelare in quo ueraciter uiuamus. Ecce etenim ad fidem atque ad au- 85 diendum uerbum omnipotentis Domini nos qui religioso induti habitu uidemur, ex diuersa mundi qualitate conuenimus, atque ex dissimilibus iniquitatibus in sanctae Ecclesiae concordiam congregati sumus, ita ut iam patenter factum esse uideatur quod de promissione Ecclesiae per Esaiam dicitur : <1Habitabit>1 90 <1lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit.>1 Nam per sanctae caritatis uiscera lupus cum agno habitat, quia hi qui m 1343 in saeculo raptores fuerunt cum mansuetis ac mitibus in pace conquiescunt. Et pardus cum haedo accubat, quia is qui peccatorum suorum maculis uarius fuit, cum eo qui se despicit 95 et peccatorem fatetur humiliari consentit. Vbi et subditur : <1Vitulus et leo et ouis simul morabuntur,>1 quia et is qui per contri- tum cor ad cotidianum se Deo sacrificium praeparat, et alius IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 3 qui tamquam leo ex crudelitate seueriter saeuiebat, et alter qui uelut ouis in innocentiae suae simplicitate perdurat, in 100 caulis sanctae Ecclesiae conuenerunt. Ecce qualis est caritas, quae diuersitates mentium accendit, concremat, conflat, et quasi in unam auri speciem reformat. Sed in eo quod electi PL sic amant, ad illum necesse est ut festinent, quem aeterno 975 gaudio in caelo uidere mereantur. Vnus est etenim Dominus 105 ac Redemptor noster, qui et hic electorum suorum corda ad unanimitatem ligat et ad supernum amorem per interna desi- deria semper stimulat. Vnde et illic subditur : <1Et puer paruulus>1 <1minabit eos.>1 Quis iste est puer paruulus, nisi de quo scriptum est : <1Puer natus est nobis, filius datus est nobis.>1 Qui simul habi- 110 tantes minat, quia ne in terrenis rebus corda nostra inhaereant, haec per internum desiderium cotidie inflammat. Et hoc ipsum eius minare est ad suum nos amorem incessanter ac- cendere, ne cum nos uicissim diligimus, mente in hoc exsilio remaneamus, ne quies huius uitae sic placeat, ut ad obliuionem 115 patriae perducat, ne delectata mens prosperis torpeat. Vnde et donis suis flagella permiscet, ut nobis omne quod nos in saeculo delectabat amarescat, et illud incendium surgat in animo quod nos semper ad caeleste desiderium inquietet, excitet, atque, ut ita dicam, delectabiliter mordeat, suauiter 120 cruciet, hilariter contristet. Puer ergo nos paruulus minat, quia is qui paulo minus quam angeli minoratus est per carita- tem quam nobis tribuit, in hoc nos mundo mentem figere non permittit. Bis tinctus itaque in nobis coccus est, si et hic proximos nostros sicut nos diligimus, et ad auctorem omnium 125 cum ipsis quos diligimus festinamus. Si igitur uita nostra de perfecta caritate bis tingitur, frons in nobis portae duobus cubitis mensuratur. Siue igitur doctor seu sacrum eloquium uel certe fides portae nomine signetur, in mensura utriusque cubiti caritas non inconuenienter accipitur, quam ille uere 130 praedicat qui Dei ac proximi amorem docet, et ipsa est certa scientia, quam caritas aedificat, et fides robusta est, quae se in 40, 10. dilectione Dei ac proximi exercet. Sequitur : <1Porro thalami>1 <1portae ad uiam Orientalem, tres hinc, et tres inde,>1 <1et mensura una trium.>1 IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 4-5 135 4. Quid thalami, quid uia Orientalis designet, iam superius diximus, nec replicare ea latius necessarium putamus. Sed quaerendum nobis est quid est quod dicitur : <1Tres hinc, et tres>1 <1inde.>1 Thalami quippe iuxta uiam Orientalem sunt corda fer- uentium in amore Dei. Et siue hi qui electi in Testamento 140 ueteri fuerunt, siue qui in Testamento nouo secuti sunt, nimi- rum constat quia omnes ex amore Trinitatis accensi sunt. Neque enim uere Deum diligerent, si eiusdem Trinitatis, quae Deus est, gratiam non accepissent. Iuxta uiam ergo Orienta- 1344 lem tres hinc et tres inde sunt thalami, quia dum inter ueteres 145 et nouos patres Dominus incarnari dignatus est, quasi in medio thalamorum uia Orientalis apparuit, qui thalami ad ueram speciem ex Trinitatis sunt cognitione decorati. Sin uero ad uirtutes electorum eundem numerum referamus, tres sunt uirtutes, sine quibus is qui aliquid operari iam PL 150 potest, saluari non potest, uidelicet fides, spes, caritas. Et 976 quia eadem fides, spes, et caritas in antiquis patribus quae in nouis doctoribus fuit, iuxta Orientalem uiam tres hinc, et tres inde thalami describuntur. 5. Vel certe quia tres patrum ueterum distinctiones fuerunt, 155 tres quoque nouorum sub gratia sequuntur. Vetus quippe populus habuit patres ante legem, ac deinde in lege, et post- modum prophetas. In nouo autem populo prius Hebraeorum primitiae crediderunt, postmodum plenitudo gentium in fide secuta est, ac deinde in fine saeculi Hebraeorum reliquiae sal- 160 uantur. Quia ergo incarnatio Domini et ex superiori parte patres ante legem, patres in lege, atque ad extremum prophe- tas habuit, et ex posteriori fideles ex Hebraeis, fideles ex gen- tibus, ac postmodum Hebraeorum omnes reliquias colligit, Orientalis uia tres hinc et tres inde thalamos habere memora- 165 tur. Sed hoc quoque non inconuenienter accipimus, si tres esse fidelium ordines dicamus. Siue namque in ueteri, seu in nouo Testamento, alius est ordo praedicantium, alius continentium, atque alius bonorum coniugum. Vnde et idem propheta in su- IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 5-6 periori parte tres uiros liberatos uidit : Noe Daniel et Iob in 17' quibus uidelicet tribus praedicatores, continentes atque coniu- gati signati sunt. Nam Noe arcam in undis rexit, atque ideo figuram rectorum tenuit. Daniel et in aula regia abstinentiae deditus fuit, et idcirco uitam continentium signauit. Iob uero in coniugio positus, et curam domus propriae exercens, placuit 175 Deo, per quem digne bonorum coniugum ordo figuratur. Quia ergo etiam ante Mediatoris aduentum, et praedicatores, et continentes, ac boni coniugati fuerunt, qui eundem eius ad- uentum praestolarentur, et magna hunc siti desiderii uidere cu- perent, et postmodum praedicatores, continentes, ac boni con- 180 iugati, sicut cernimus, existunt, qui Redemptorem nostrum non iam desiderant incarnandum, sed in maiestatis suae gloria contemplandum, Orientalis uia tres hinc, et tres inde thalamos habet, iuxta psalmistae uocem, qui de eadem uia, uidelicet nostro Redemptore, dicit : <1In circuitu eius tabernacula eius.>1 185 6. Sed pensandum nobis est sollicita intentione quod dici- 4O, I0. tur, quia <1mensura una trium.>1 Cum enim longe sit a continen- tibus et tacentibus excellentia praedicatorum, et ualde a con- iugatis distet eminentia continentium, quid est quod una mensura dicitur trium ? Coniugati quippe quamuis et bene 190 agant et omnipotentem Deum uidere desiderent, domesticis tamen curis occupantur, et necessitate cogente, in utroque mentem diuidunt. Continentes autem ab huius mundi actione remoti sunt, et uoluptatem carnis etiam a licito coniugio m1345 restringunt, nulla coniugis, nulla filiorum cura, nullis noxiis PL 195 ac difficilibus rei familiaris cogitationibus implicantur. Prae- 977 dicatores uero non solum se a uitiis coercent sed etiam alios peccare prohibent, ad fidem ducunt, in studio bonae conuer- sationis instruunt. Quomodo ergo una eorum mensura est, quorum uitae aequalitas una non est ? Sed mensura una trium 200 est, quia etsi in eis meritorum magna est diuersitas, tamen distantia in fide in qua tenduntur non est. Nam eadem fides IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 6-7 quae istos solidat in maximis, illorum infirmitatem continet in paruis. Vel certe trium una mensura est, quia in retributione ultima quamuis eadem dignitas omnibus non sit, una tamen 205 erit omnibus uita beatitudinis. Vnde et per semetipsum Do- minus dicit : <1In domo Patris mei mansiones multae sunt.>1 Sed tamen qui in uinea ducti sunt, quamuis diuersis horis uene- rint, unum denarium perceperunt. Qua itaque ratione con- ueniant mansiones multae cum uno denario, nisi quia diuer- 210 sae quidem beatorum ciuium dignitates erunt, sed tamen una quies aeternae retributionis ? Nam etsi dispar erit meritum singulorum, non erit diuersitas gaudiorum, quia etsi alter mi- nus atque alius amplius exsultat, omnes tamen unum gau- dium de Conditoris sui uisione laetificat. 215 7. Hoc quoque est, siue de ueteribus, seu de nouis patribus sentiendum, quia Orientalis uia cum tres hinc et tres inde thalamos habeat, mensura una trium est, quoniam ipsa fides atque ipsum meritum tenuit corda praecedentium quae re- pleuit corda sequentium sub testamento nouo positorum, sicut 220 et per Paulum dicitur : <1Habentes autem eumdem spiritum fidei,>1 <1sicut scriptum est : Credidi, propter quod locutus sum : et nos>1 <1credimus, propter quod et loquimur.>1 Spiritales quippe illi patres omnipotentem Deum Trinitatem ita esse crediderunt, sicut eamdem Trinitatem noui patres aperte locuti sunt. 225 Esaias namque audiuit angelica agmina in caelo clamantia : <1Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus sabaoth.>1 Vt enim personarum trinitas monstraretur, tertio sanctus dicitur, sed ut una esse substantia Trinitatis appareat, non Domini sa- baoth, sed Dominus Deus sabaoth esse perhibetur. Quod Dauid 230 quoque similiter sentiens, ait : <1Benedicat nos Deus, Deus>1 <1noster, benedicat nos Deus.>1 Qui cum tertio dixisset Deum, ut unum hunc esse ostenderet, subdidit : <1Et metuant eum omnes>1 <1fines terrae.>1 Paulus quoque loquitur dicens : <1Quoniam ex ipso, et>1 <1Per ipsum, et in ipso sunt omnia.>1 Ex ipso : uidelicet ex Patre, per 235 ipsum : per Filium, in ipso autem : in Spiritu sancto. Quem IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 7-8 ergo ipsum tertio dixisset, adiunxit : <1Ipsi gloria in saecula>1 <1saeculorum. Amen.>1 Qui enim non dicit : Ipsis, sed : Ipsi, dicendo ter ipsum, distinxit personas, et subiungendo <1Ipsi>1 <1gloria,>1 non diuisit substantiam. Quia itaque una est ueterum PL 240 ac nouorum patrum fides, recte thalamorum describitur 978 mensura una trium. Quod uerbis aliis replicatur cum subdi- 40, I0. tur: <1Et mensura una frontium ex utraque parte.>1 8. Ex utraque etenim parte est mensura frontium, quia patres nostri uel prius a ueteri, uel nunc a nouo Testamento 245 uenientes, in una Mediatoris fide conueniunt. Qui pro eo quod caritate pleni sunt, carnem abstinentia edomant, corda m 1346 audientium praedicationis lumine illustrant, signa faciunt, uirtutes operantur, per hoc quod eorum bona nobis foris in- notescunt, non immerito huius caelestis aedificii frontes 250 uocantur. Omne enim quod nunc in aperto ostenditur, frons est, ut illud sit uestibulum aedificii, quod nobis interius re- seruatur. Vnde et sanctae Ecclesiae in Canticis canticorum dicitur : <1Sicut cortex mali punici genae tuae, absque occultis>1 <1tuis.>1 Genae quippe sunt sanctae Ecclesiae spiritales patres, 255 qui nunc in ea miraculis coruscant, et uelut in eius facie uene- rabiles apparent. Cum enim uidemus multos mira agere, uen- tura prophetare, mundum perfecte relinquere, caelestibus desideriis ardere, sicut cortex mali punici sanctae Ecclesiae genae rubent. Sed quid istud est omne quod miramur in illius 260 rei comparatione de qua scriptum est : <1Quod oculus non uidit,>1 <1nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparauit>1 <1Deus diligentibus se>1 ? Bene ergo, cum miraretur genas Eccle- siae, subdidit : <1Absque occultis tuis.>1 Ac si aperte diceretur : Ea quidem quae in te non latent magna sunt, sed illa ualde in- 40, 11.265 effabilia, quae latent. Sequitur : <1Et mensus est latitudi->1 IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 8-9 <1nem liminis portae decem cubitorum, et longitudi->1 <1nem portae tredecim cubitorum.>1 9. Multa superius de portae significatione iam diximus, sed unum tenere aliquid debemus per quod possit et cetera 270 lectoris prudentia penetrare. Dictum quippe est per portam Scripturam sacram posse figurari. Sed hoc nobis modo labo- riose discutiendum est, cur latitudo liminis portae decem cubitis, et longitudo portae tredecim mensuratur. Hoc autem loco longitudo portae altitudo dicitur, sicut nos longae statu- 275 rae dicimus quem altum uidemus. Nam longitudo portae dici in transuersum non potest, cuius latitudo per decem cubitos demonstratur. Quid ergo latitudo liminis portae, nisi lex Testamenti ueteris fuit, et longitudo portae, nisi gratia Testa- menti noui ? Quia uidelicet Scriptura sacra dum per Testa- 280 mentum uetus crimina operum compescuit, dari decimas praecepit, quasi per mandata humilia in liminis latitudine iacuit. Sed dum per Testamentum nouum cogitationes prauas coercuit, derelinqui omnia, et pro Deo uitam corporis iussit cum praesenti saeculo despici, quasi porta nostra in longitu- PL 285 dinis altitudine surrexit. Minora quippe praecepta Israeli- 979 tico populo per legem data sunt, unde et eidem populo Moyses in campo locutus est. Altiora Dominus sanctis apostolis dedit, unde et eos de mandatis uitae in monte docuit. Dum uero Redemptor noster per Euangelium dicit : <1Nolite putare quo->1 290 <1niam ueni soluere legem aut prophetas>1 ,- <1non ueni soluere, sed>1 <1adimplere.>1 Adimplere enim uenerat legem qui legis iustitiae gratiam addidit, ut quod illa iubebat in minimis, ipse perfici adiuuaret in summis, et quod illa coercebat ab opere, ipse resecaret a corde. Intellecta ergo lex, quae in latitudine iacuit, 295 in altitudinem surrexit. Ipsa enim Dei cognitio quae apud illam in spiritalibus patribus fuit, nota omni Hebraeorum populo non fuit. Nam omnipotentem Deum, sanctam uidelicet Trinitatem, cum prophetae praedicarent, populus ignorabat ; m 1347 solum Decalogum tenebat in lege, fidem Trinitatis nesciens. 300 Mensuretur ergo latitudo liminis portae decem cubitis, quia IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 9-11 durus ille populus, subtilitatem fidei ignorans, mandatis ser- uiebat Decalogi. Mensuretur uero longitudo portae tredecim cubitis, quia per testamentum nouum in corde fidelis populi super mandata Decalogi, quae uerius custodit, cognitio Trini- 305 tatis creuit. Et eo mandata legis perficit, quo Trinitatem esse omnipotentem Deum credidit. 10. Vbi et quaeri rationabiliter potest cur istam latitudinem liminis portae, quam superius dixerat uno calamo mensurari, inferius subiunxit quod decem cubitis mensuretur, ac deinde 310 subditur quod longitudo portae tredecim cubitis mensuretur. Vnus etenim calamus, iam sicut saepe dictum est, sex cubitos habet et palmum, decem uero cubiti iam mensuram suam super calamum tenent, tredecim uero amplius quam decem. Quid est ergo quod prius uno calamo limen portae, postmodum 315 latitudo eius decem cubitis, ad extremum quoque longitudo portae tredecim mensuratur, nisi quod sancti patres, quos per sanctam Scripturam ante legem fuisse cognoscimus, unum quidem omnipotentem Deum, sanctam uidelicet Trinitatem esse nouerunt, sed eamdem Trinitatem quam cognouerunt 320 aperte minime praedicauerunt ? Qui eius iussionibus obe- dientes et uitae munditiam conseruantes, quasi in sex cubitis calami habuerunt perfectionem operis, et saepe angelos ui- dentes habuerunt palmum contemplationis. Data autem lege, rudis ille Hebraeorum populus mandata Decalogi seruare PL 325 conatus est, sed tamen de cognitione sanctae Trinitatis eruditus 980 non est. Et quamuis hanc spiritales patres perfecte cognouis- sent, multitudo tamen magna Synagogae nec inuenire myste- rium Trinitatis potuit, nec quaerere sciuit. 11. Superueniente autem gratia per Testamentum nouum, 330 omnis fidelis populus unum Deum Trinitatem esse cognouit, et uirtutem Decalogi in eius agnitione compleuit. Prius ergo limen portae mensuratur calamo uno, postmodum latitudo eius cubi- tis decem, atque ad extremum longitudo portae cubitis trede- cim, quia et sanctis patribus ante legem actiua et contem- 335 platiua uita non defuit, et sub legis Decalogo populus diuinae substantiae mysterium nesciens, in mandatorum latitudine IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, I1-I2 seruiuit. Et nunc sub gratia, custoditis uerius Decalogi prae- ceptis, omnis qui ad fidem uenerit sanctae Trinitatis sacra- menta cognoscit. 340 12. Qua in re hoc quoque nobis sciendum est quia et per in- crementa temporum creuit scientia spiritalium patrum. Plus namque Moyses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, plus apostoli quam prophetae in omnipotentis Dei scientia "eruditi sunt. Fallor si haec ipsa Scriptura non loquitur : 345 <1Pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia.>1 Sed haec eadem quae de Abraham, Moyse, prophetis et apostolis dixi- mus, ex eiusdem Scripturae uerbis, si possumus, ostendamus. 1348 Quis enim nesciat quia Abraham cum Deo locutus est ? et tamen ad Moysen Dominus dicit : <1Ego sum Deus Abraham, et>1 350 <1Deus Isaac, et Deus Iacob, et nomen meum Adonai non indicaui>1 <1eis>1 ? Ecce plus Moysi quam Abrahae innotuerat, qui illud de se Moysi indicat quod se Abrahae non indicasse narrabat. Sed uideamus si prophetae plus quam Moyses diuinam scientiam apprehendere potuerunt. Certe Psalmista dicit : <1Quomodo>1 355 <1dilexi legem tuam, Domine>1 ? <1Tota die meditatio mea est.>1 Atque subiungit : <1Super omnes docentes me intellexi>1 ,- <1quia testimonia>1 <1tua meditatio mea est.>1 Et iterum : <1Super seniores intellexi.>1 Qui ergo legem meditari se memorat, et super omnes docentes se ac super seniores intellexisse testatur, quia diuinam scientiam 360 plus quam Moyses acceperat manifestat. Quomodo autem os- tensuri sumus quia plus sancti apostoli edocti sunt quam pro- phetae ? Certe Veritas dicit : <1Multi reges et prophetae uoluerunt>1 <1uidere quae uidetis, et non uiderunt et audire quae auditis, et>1 <1non audierunt.>1 Plus ergo quam prophetae de diuina scientia 365 nouerunt, quia quod illi solo spiritu uiderunt, isti etiam cor- PL poraliter uiderunt. Impleta itaque est ea, quam superius dixi- 98' IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, I2-I4 mus Danielis sententia : <1Quia pertransibunt plurimi, et multi->1 <1plex erit scientia.>1 Mensura ergo calami, qui est sex cubitorum et palmi ducatur ad cubitos decem, et mensura decem cubitorum 370 ad extremum surgat in tredecim, quia quanto mundus ad extremitatem ducitur, tanto nobis aeternae scientiae aditus 40, I2. largius aperitur. Sequitur : <1Et marginem ante thalamos>1 <1cubiti unius.>1 13. Sicut saepe diximus, thalami corda electorum sunt, 375 omnipotentis Dei amore feruentia. Quid per marginem ante thalamos, nisi fides exprimitur ? Quia nisi prius ipsa teneatur, nullo modo ad spiritalem amorem pertingitur. Non enim caritas fidem, sed fides caritatem praecedit. Nemo enim potest amare quod non crediderit. Margo itaque est ante tha- 380 lamos, fides ante ardorem caritatis, quia, sicut dictum est, nisi ea quae audis credideris, ad amorem eorum quae audieris nullatenus inflammaberis. Sed margo ante thalamos cubiti unius est, quia tunc fides corda audientium Deo iu amore copulat, quando per errores et schismata diuisa non est, sed 385 in unitate perdurat, ut uidelicet margo unius cubiti audientis animum ad thalamum perducat, quia caelestis sponsi speciem quam hic praedicat postmodum in caelestibus demonstrat. 40, 12. Vbi et bene subditur : <1Et cubitus unus finis utrumque.>1 14. Vtrumque autem dicitur, ac si dicatur utrorumque, sciB- 390 cet limini et portae. Per latitudinem quippe -liminis et longitu- dinem portae uetus ac nouum Testamentum diximus designari. Ad extremum uero additur quod cubitus unus sit finis utrum- que, quia uidelicet et Testamentum uetus unum nobis Media- torem Dei et hominum nuntiauit, et Testamentum nouum 395 eundem nobis nuntiat in aeterna claritate uenturum, quem m 1349 iam pro nobis cognouimus incarnatum. Cubitus ergo unus finis utrorumque est, quia et quem lex praedixit in carne ap- paruit, et ipse quem nunc Testamentum nouum loquitur, in gloria maiestatis apparebit. Et tunc utrorumque finis erit, IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, I2-I4 400 cum uisus in diuinitatis suae potentia, omnia quae sunt prae- dicta compleuerit. Scriptum namque est : <1Finis legis Christus>1 <1ad iustitiam omni credenti.>1 Finis uidelicet, non qui consumit, sed qui perficit. Tunc etenim legem perfecit, cum, sicut lex praedixerat, incarnatus apparuit. Sed adhuc de eius iudicio 405 multa nouum Testamentum loquitur, adhuc multa de regno illius narrat, quae necdum uidemus impleta. Ecce cotidie Euangelium legitur, uentura uita praedicatur. Tunc ergo erit et noui Testamenti finis, cum ea quae de se promisit Dominus impleuerit . 410 15. Finietur uero Testamentum nouum, quia perficitur. Nam cum ipse de quo loquitur uisus fuerit, eiusdem Testa- PL menti uerba cessabunt. Vnde et sanctae Ecclesiae ueri Iuminis 982 diem quasi tempus ueruale praestolanti, per sponsi uocem dicitur : <1Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea,>1 415 <1et ueni. Iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, flores ap->1 <1Paruerunt in terra.>1 Siue enim sancta Ecclesia, seu imaquaeque electa anima, caelesti sponso est amica per amorem, columba per spiritum, formosa per morum pulchritudinem. Quae cum iam de corruptione carnis educitur, ei procul dubio hiems 420 transit, quia praesentis uitae torpor abscedit. Imber quoque abit et recedit, quia cum ad contemplandum in sua substan- tia omnipotentem Deum educitur, iam uerborum guttae ne- cessariae non erunt, ut pluuia debeat praedicationis infuncli. Nam quod minus audire potuit, amplius uidebit. Tunc appa- 425 rent flores in terra, quia cum de aeternae beatitudinis uita quaedam suauitatis primordia praegustare anima coeperit, quasi iam in floribus odoratur exiens, quod postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Vnde et illic subditur : <1Tem->1 <1pus putationis aduenit.>1 In putatione quippe sarmenta sterilia 430 reciduntur, ut ea quae praeualent uberius fructum ferant. IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 15-I7 Nostrae itaque putationis tempus tunc aduenit quando in- fructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animae peruenire ualeamus. Qui fructus nobis erit uberrimus, uisio unius. Cubitus ergo unus est finis utrumque, 435 quia unus ille qui dixit : <1Singulariter sum ego donec transeam.>1 Qui solus cum Patre et sancto Spiritu praesidet in caelo, sicut passer unicus in aedificio. Quemadmodum impleuit legem per mysterium incaruationis et perfectae humanitatis suae, ita Testamenti noui promissa impleturus est per ostensam 440 gloriam claritatis suae. 16. Hunc unum nobis cubitum mensura quoque arcae locuta est. Arca enim, quae trecentis cubitis fieri in longitudine iussa est, sexaginta uero in latitudine, triginta autem in altitudine, in uno est cubito consummata. Quid enim per arcam nisi 445 sancta Ecclesia figuratur, quae inferius ampla est, superius angnsta ? Quae a trecentis, et sexaginta, ac triginta cubitis ad unum cubitum colligitur, quia ab ea latitudine quam sancta Ecclesia in membris suis adhuc infirmantibus habet paulisper m 1350 angustata, et in altum proficiens, ad unum tendit. Ipsa enim 450 ratio exigit ut credamus quod in illa arcae latitudine omnes bestiae, cuncta quadrupedia atque reptilia in inferioribus fuerunt, homo uero atque uolatilia nimirum in superioribus. Iuxta superiorem etenim partem fenestra fuit in latere, de qua coruum uel columbam dimisit homo, ut si iam diluuii 455 transisset aqua, cognosceret. Et quia arca eadem in uno fuit cubito consummata, homines et uolatilia iuxta cubitum PL fuerunt. Recte itaque per arcam uniuersa Ecclesia designatur, 983 quae adhuc in multis suis carualibus lata est, in paucis spiri- talibus angusta. Et quia ad unum hominem, qui est sine 460 peccato, colligitur, quasi in uno cubito consummatur. 17. Videmus etenim multos intra eiusdem sanctae Ecclesiae IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 17-I9 sinum in superbia erigi, in carnis uoluptate dissolui, acqui- rendis terrenis rebus inhiare, imperante auaritia maria trans- ire, deseruire iracundiae, iurgiis uacare, proximos quos prae- 465 ualent laedere. Sed quia eos adhuc sancta Ecclesia tolerat ut conuertat, quasi in arcae latitudine deorsum bestiae mo- rantur. Videmus alios iam aliena non quaerere, illatam iniu- riam aequanimiter portare, rebus propriis esse contentos, humiliter uiuere. Sed quia isti iam pauci sunt, angustatur arca. 470 Alios autem conspicimus etiam possessa relinquere, nullum terrenis rebus studium dare, inimicos diligere, carnem a cunctis uoluptatibus domare, motus omnes sub rationis iudi- cio premere, per caeleste desiderium contemplationis pennas subleuari. Sed quia tales quique ualde rari sunt, iam arca 475 iuxta cubitum ducitur, ubi homines et uolatilia continentur. Quaeratur tamen si quis in eis esse ualeat sine peccato, et nul- lus inuenitur. Quis itaque homo sine peccato est, nisi ille qui in peccatis conceptus non est ? In uno ergo cubito consumma- tur arca, quia unus est Auctor et Redemptor sanctae Eccle- 480 siae sine peccato, ad quem et per quem omnes proficiunt, qui se esse peccatores nouerunt. Dicatur itaque de limine et porta : 40, I2. <1Et cubitus unus, finis utrumque,>1 quia cum unus Mediator Dei et hominum homo Christus Iesus in maiestate sua apparuerit, omnia utriusque Testamenti quae praedicta et promissa sunt 485 complebit. 18. Sin uero utraque hoc loco marginem ac thalamos me- morat, neque hoc ab hac sententia abhorret, quia cum maie- stas Redemptoris nostri nobis fuerit ostensa, finitur fides, cum iam coeperit uidere homo quod credidit. Et ad finem suum per- 490 ueniunt thalami, quia corda fidelium incomparabiliter longe quam modo sunt, in amore illius perficiuntur. Cubitus ergo unus finis utrumque est, quia unius Domini et Saluatoris uisio in electis suis fidem finit, et caritatem perficit. 19. Considerare libet qui nos sumus qui ista tractamus. 495 Certe ex gentibus uenimus, certe parentes nostri lignorum ac IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, I9-2o lapidum cultores fuerunt. Vnde ergo hoc nobis, ut ea quae nunc usque Hebraei nesciunt Hiezechihelis prophetae tam profunda mysteria rimemur ? Agamus ergo gratias uni, qui cuncta quae de eo in sacro eloquio scripta sunt opere impleuit, 500 ut quae intellegi audita non poterant, uisa panderentur. Ibi quippe incaruatio, ibi passio, ibi mors, ibi resurrectio, ibi ascensio illius continetur. Sed quis nostrum haec audita cre- m 1351 deret, nisi facta cognouisset ? Signatum ergo librum, sicut in PL Iohannis Apocalypsi legitur, quem aperire et legere nullus po- 984 50'5 terat, leo de tribu Iuda aperui, quia omnia eius nobis my- steria in sua passione ac resurrectione patefecit. Et per hoc quod infirmitatis nostrae mala pertulit, suae nobis potentiae et claritatis bona monstrauit. 20. Caro enim factus est ut nos spiritales faceret, benigne 510 inclinatus est ut leuaret, exiit ut introduceret, uisibilis appa- ruit ut inuisibilia monstraret, flagella pertulit ut sanaret, op- probria et irrisiones sustinuit ut ab opprobrio aeterno libera- ret, mortuus est ut uiuificaret. Agamus ergo gratias uiuificanti et mortuo, et ideo amplius uiuificanti, quia mortuo. Vnde bene 515 salutem nostram, et passionem illius Esaias contemplatus ait : <1Vt faciat opus suum, alienum opus eius, ut operetur opus suum,>1 <1peregrinum est opus eius ab eo.>1 Opus etenim Dei est animas quas creauit colligere, et ad aeternae lucis gaudia reuocare. Flagellari autem atque sputis illini, crucifigi, mori, ac se- m 1352 520 peliri, non hoc in sua substantia opus Dei est, sed opus ho- minis peccatoris, qui haec omnia meruit per peccatum. <1Sed>1 <1peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum.>1 Et qui in natura sua manet semper incomprehensibilis, in natura nostra comprehendi dignatus est ac flagellari, quia nisi ea 525 quae erant infirmitatis nostrae susciperet, numquam nos ad suae fortitudinis potentiam subleuaret. Vt ergo faciat opus suum, alienum opus eius, et ut operetur opus suum, peregri- IN HIEZECH. II, HOMILIA IV, 20 num est opus eius ab eo, quia incarnatus Deus, ut nos ad suam iustitiam colligeret, dignatus pro nobis est tamquam pecca- 530 tor homo uapulare. Et alienum opus fecit ut faceret proprium, quia per hoc quod infirmans mala nostra sustinuit, nos qui creatura illius sumus, ad fortitudinis suae gloriam perduxit, in qua uiuit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen. thalami sex cubitorum erant hinc et inde. Qua in re magna nobis quaestio generatur, cur superius thalamum uno calamo mensuratum dixit, quem uidelicet calamum sex cubitos et modo dicit cubitis mensurari ? Si enim non calamo, sed sex cubitis mensurantur, palmus deest, qui superius in mensura calami dicebatur adesse. Sed si thalami sunt sensus atque cogitationes fidelium, in quibus castae animae Conditori suo 10 in amore iunguntur, et per sex cubitos perfecta operatio, per palmum uero inchoatio contemplationis exprimitur, sanctae pL uniuersalis Ecclesiae debemus membra conspicere, et citius 985 inuenimus quia sunt in ea thalami uno calamo, et sunt alii sex tantummodo cubitis mensurati. Nam fideles quidam 15 omnipotentem Deum ita amant, ut et in opere perfecti sint, et in contemplatione suspensi. Hi profecto calamum in mensura habent, quia et sex cubitos operationis, et palmum contem- Deum diligunt, et perfecte in bonis operibus exercentur, sed 20 tamen contemplari eius magnitudinem subtiliori intellectu