origo imperatoris Hadriani vetustior a Picentibus, posterior ab Hispaniensibus manat, si quidem Hadria ortos maiores suos apud Italicam Scipionum temporibus resedisse in libris vitae suae Hadrianus ipse commemoret. Hadriano pater Aelius Hadrianus cognomento Afer [fuit, consobrinus Traiani imperatoris, mater Do+ mitia Paulina Gadibus orta, soror Paulina nupta Ser+ viano, uxor Sabina, atavus Maryllinus, qui primus in sua familia senator populi Romani [fuit. natus [est Romae viiii= kl% Feb% Vespasiano septies et Tito quinquies consulibus. ac decimo aetatis anno patre orbatus Ulpium Traianum praetorium tunc, consobrinum suum, qui postea imperium tenuit, et Caelium Attianum equitem Romanum tutores habuit. imbutus que inpensius Graecis studiis, ingenio eius sic ad ea declinante, ut a nonnullis Graeculus diceretur, quinto decimo anno ad patriam redit ac statim mili+ tiam iniit, venando usque ad reprehensionem studiosus. quare a Traiano abductus a patria et pro filio habitus nec multo post decemvir litibus iudicandis datus

atque inde tribunus secundae Adiutricis legionis creatus. post haec in inferiorem Moesiam translatus extremis iam Domitiani temporibus. ibi a mathe+ matico quodam de [futuro imperio id dicitur compe+ risse, quod a patruo magno Aelio Hadriano peritia caelestium callente praedictum [esse conpererat. Traiano a Nerva adoptato ad gratulationem exercitus missus in Germaniam superiorem translatus [est. ex qua festinans ad Traianum, ut primus nuntiaret excessum Nervae, a Serviano, sororis viro, (qui et sumptibus et aere alieno eius prodito Traiani odium in eum movit) diu detentus fracto que consulte vehiculo tardatus, pedi+ bus iter faciens eiusdem Serviani beneficiarium antevenit. [fuit que in amore Traiani, nec tamen ei per paedagogos puerorum, quos Traianus impensius di+ ligebat, Gallo favente defuit. quo quidem tempore cum$ sollicitus de imperatoris erga se iudicio Vergilia+ nas sortes consuleret, ^ quis procul ille autem ramis insignis olivae sacra ferens? nosco crines incana que menta regis Romani, primam qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum, cui deinde subibit^, sors excidit, quam alii ex Sibyllinis versibus ei provenisse dixerunt. habuit autem praesumptionem imperii mox [futuri ex fano quoque Niceforii Iovis manante responso, quod Apollonius Syrus Platonicus libris suis indidit. denique statim suffragante Sura ad amicitiam Traiani pleniorem redit, nepte per sororem Traiani

uxore accepta favente Plotina, Traiano leviter, ut# Ma+ rius Maximus dicit, volente. quaesturam gessit Traiano quater et Articuleio con+ sulibus, in qua cum$ orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus [esset, usque ad summam peritiam et facundiam Latinis operam dedit. post quaesturam acta senatus curavit atque ad bellum Da+ cicum Traianum familiarius prosecutus [est; quando quidem et indulisse vino se dicit Traiani moribus obsequentem atque ob hoc se a Traiano locupletissime muneratum. tribunus plebis factus [est Candido et Quadrato iterum conss%, in quo magistratu ad perpe+ tuam tribuniciam potestatem omen sibi factum adserit, quod@ paenulas amiserit, quibus uti tribuni plebis pluviae tempore solebant, imperatores autem num+ quam. unde hodieque imperatores sine paenulis a to+ gatis videntur. secunda expeditione Dacica Traianus eum primae legioni Minerviae praeposuit secum que duxit; quando quidem multa egregia eius facta claruerunt. quare adamante gemma, quam Traianus a Nerva acceperat, donatus ad spem successionis erectus [est. praetor factus [est Suburano et Serviano iterum conss%, cum$ sestertium iterum vicies ad ludos edendos a Traiano accepit. legatus postea praetorius in Pannoniam inferiorem missus Sarmatas compressit, disciplinam militarem tenuit, procuratores latius evagantes coercuit. ob hoc consul [est factus. in quo magistratu

ut a Sura conperit adoptandum se a Traiano [esse, ab amicis Traiani contempni desiit ac neglegi. et defuncto quidem Sura Traiani ei familiaritas cre+ vit, causa praecipue orationum quas pro imperatore dictaverat, usus Plotinae quoque favore, cuius studio etiam legatus expeditionis Parthicae tempore destinatus [est. qua quidem tempestate utebatur Hadrianus amicitia Sosi Papi et Platori Nepotis ex senatorio or+ dine, ex equestri autem Attiani, tutoris quondam sui, et Liviani et Turbonis. in adoptionis sponsionem venit Palma et Celso; inimicis semper suis et quos postea ipse insecutus [est, in suspicionem adfectatae tyrannidis lapsis. secundo consul favore Plotinae fac+ tus totam praesumptionem adoptionis emeruit. corru+ pisse eum Traiani libertos, curasse delicatos eosdem que saepe inisse per ea tempora, quibus in aula familiarior [fuit, opinio multa firmavit. quintum idu+ um August% diem legatus Suriae litteras adoptionis accepit, quando et natalem adoptionis celebrari iussit. tertium iduum earundem, quando et natalem imperii statuit celebrandum, excessus ei Traiani nuntiatus [est. frequens sane opinio [fuit Traiano id animi [fuisse, ut Neratium Priscum, non Hadrianum successorem relin+ queret, multis amicis in hoc consentientibus, usque eo ut Prisco aliquando dixerit: !commendo tibi provincias, si quid mihi fatale contigerit.! et multi quidem dicunt Traianum in animo id habuisse, ut exemplo

Alexandri Macedonis sine certo successore moreretur, multi ad senatum eum orationem voluisse mittere petiturum, ut, si quid ei evenisset, principem Ro+ manae rei publicae senatus daret, additis dum taxat nominibus ex quibus optimum idem senatus eligeret. nec desunt qui factione Plotinae mortuo iam Traiano Hadrianum in adoptionem adscitum [esse prodiderint. supposito qui pro Traiano fessa voce loquebatur. adeptus imperium ad priscum se statim morem in+ stituit et tenendae per orbem terrarum paci operam intendit. nam deficientibus his nationibus, quas Tra+ ianus subegerat, Mauri lacessebant, Sarmatae bellum inferebant, Brittanni teneri sub Romana dicione non poterant, Aegyptus seditionibus urgebatur, Libya deni+ que ac Palaestina rebelles animos efferebant. quare omnia trans Eufraten ac Tigrim reliquit exemplo, ut# dicebat Catonis, qui Macedonas liberos pronuntia+ vit, quia tueri non poterant. Parthamasirin, quem Traianus Parthis regem fecerat, quod@ eum non magni ponderis apud Parthos videret, proximis gentibus dedit regem. tantum autem statim clementiae studium habuit, ut, cum$ sub primis imperii diebus ab Attiano per episto+ las [esset admonitus, ut et Baebius Macer praefectus urbis, si reniteretur eius imperio, necaretur et Labe+ rius Maximus, qui suspectus imperio in insula exu+ labat, et Frugi Crassus, neminem laederet; quamvis Crassum postea procurator egressum insula, quasi res novas moliretur, iniusso eius occiderit. militibus ob

auspicia imperii duplicem largitionem dedit. Lusium Quietum sublatis gentibus Mauris, quos regebat, quia suspectus imperio [fuerat, exarmavit Marcio Turbone Iudaeis conpressis ad deprimendum tumultum Maure+ taniae destinato. post haec Antiochia digressus [est ad inspiciendas reliquias Traiani, quas Attianus, Plo+ tina et Matidia deferebant. quibus exceptis et navi Romam dimissis ipse Antiochiam regressus praepo+ sito que Syriae Catilio Severo per Illyricum Romam venit. Traiano divinos honores datis ad senatum et quidem accuratissimis litteris postulavit et cunctis vo+ lentibus meruit, ita ut senatus multa, quae Hadrianus non postulaverat, in honorem Traiani sponte decerneret. cum$ ad senatum scriberet, veniam petit, quod@ de imperio suo iudicium senatui non dedisset, salu+ tatus scilicet praepropere a militibus imperator, quod@ [esse res publica sine imperatore non posset. cum$ triumphum ei senatus, qui Traiano debitus [erat, detu+ lisset, recusavit ipse atque imaginem Traiani curru triumphali vexit, ut optimus imperator ne post mor+ tem quidem triumphi amitteret dignitatem. patris pa+ triae nomen delatum sibi statim et iterum postea distulit, quod@ hoc nomen Augustus sero meruisset. aurum coronarium Italiae remisit, in provinciis minuit, et quidem difficultatibus aerarii ambitiose ac dili+ genter expositis. audito dein tumultu Sarmatarum et Roxalanorum praemissis exercitibus Moesiam petit. Marcium Turbo+ nem post Mauretaniam praefecturae infulis ornatum

Pannoniae Daciae que ad tempus praefecit. cum rege Roxalanorum, qui de imminutis stipendiis querebatur, cognito negotio pacem conposuit. Nigrini insidias, quas ille sacrificanti Hadriano con+ scio sibi Lusio et multis aliis paraverat, cum$ etiam successorem Hadrianus sibimet destinasset, evasit. quare Palma Tarracenis, Celsus Bais, Nigrinus Fa+ ventiae, Lusius in itinere senatu iubente, invito Ha+ driano, ut# ipse in vita sua dicit, occisi [sunt. unde statim Hadrianus ad refellendam tristissimam de se opinionem, quod@ occidi passus [esset uno tempore quat+ tuor consulares, Romam venit Dacia Turboni credita, titulo Aegyptiacae praefecturae, quo_ plus auctoritatis haberet, ornato, et ad conprimendam de se famam congiarium duplex praesens populo dedit ternis iam per singulos aureis se absente divisis. in senatu quo+ que excusatis, quae facta [erant, iuravit se numquam senatorem nisi ex senatus sententia puniturum. sta+ tum cursum fiscalem instituit, ne magistratus hoc onere gravarentur. ad colligendam autem gratiam nihil praetermittens infinitam pecuniam, quae fisco de+ bebatur, privatis debitoribus in urbe atque Italia, in provinciis vero etiam ex reliquiis ingentes summas remisit syngrafis in foro divi Traiani, quo_ magis se+ curitas omnibus roboraretur, incensis. damnatorum bona in fiscum privatum redigi vetuit omni summa in aerario publico recepta. pueris ac puellis, quibus etiam Traianus alimenta detulerat, incrementum libe+ ralitatis adiecit. senatoribus, qui non vitio suo de+ coxerant, patrimonium pro liberorum modo senatoriae professionis explevit, ita ut plerisque in diem vitae

suae dimensum sine dilatione praestiterit. ad ho+ nores explendos non solum amicis, sed etiam passim aliquantis multa largitus [est. feminas nonnullas ad sustentandam vitam sumptibus iuvit. gladiatorium munus per sex dies continuos exhibuit et mille feras natali suo edidit. optumos quosque de senatu in con+ tubernium imperatoriae maiestatis adscivit. ludos cir+ censes praeter natalicos decretos sibi sprevit. et in contione et in senatu saepe dixit ita se rem publicam gesturum, ut sciret populi rem [esse, non propriam. tertio consules, cum$ ipse ter [fuisset, plurimos fecit, infinitos autem secundi consulatus honore cumulavit. ipsum autem tertium consulatum et quattuor mensi+ bus tantum egit et in eo saepe ius dixit. senatui legi+ timo, cum$ in urbe vel iuxta urbem [esset, semper interfuit. senatus fastigium in tantum extulit difficile fa+ ciens senatores, ut, cum$ Attianum ex praefecto prae+ torii ornamentis consulibus praeditum faceret sena+ torem, nihil se amplius habere, quod in eum conferri posset, ostenderit. equites Romanos nec sine se de senatoribus nec secum iudicare permisit. [erat enim tunc mos, ut, cum$ princeps causas agnosceret, et sen+ tentiam ex omnium deliberatione proferret. exsecra+ tus [est denique principes, qui minus senatoribus detulissent. Serviano sororis viro, cui tantum detulit, ut ei venienti de cubiculo semper occurrerit, tertium con+ sulatum, nec secum tamen, cum$ ille bis ante Ha+ drianum [fuisset, ne [esset secundae sententiae, non pe+ tenti ac sine precatione concessit. inter haec tamen et multas provincias a Traiano

adquisitas reliquit et theatrum, quod ille in campo Martio posuerat, contra omnium vota destruxit. et haec quidem eo tristiora videbantur, quod@ omnia, quae displicere vidisset, Hadrianus mandata sibi ut faceret secreto a Traiano [esse simulabat. cum$ Attiani, praefecti sui et quondam tutoris, potentiam ferre non posset, nisus [est eum obtruncare, sed revocatus [est. quia iam quattuor consularium occisorum, quorum quidem necem in Attiani consilia refundebat, preme+ batur invidia. cui cum$ successorem dare non posset, quia non petebat, id egit, ut peteret, atque, ubi pri+ mum petit, in Turbonem transtulit potestatem; cum$ quidem etiam Simili alteri praefecto Septicium Cla+ rum successorem dedit. summotis his a praefectura, quibus debebat imperium, Campaniam petit eius que omnia oppida beneficiis et largitionibus sublevavit optimum quemque amicitiis suis iungens. Romae vero praetorum et consulum officia frequentavit, convi+ viis amicorum interfuit, aegros bis ac ter die, et non+ nullos equites Romanos ac libertinos, visitavit, solaciis refovit, consiliis sublevavit, conviviis suis semper adhibuit. omnia denique ad privati hominis modum fecit. socrui suae honores praecipuos inpendit ludis gladia+ toriis ceteris que officiis. post haec profectus in Gallias omnes civitates variis liberalitatibus sublevavit. inde in Germaniam transiit pacis que magis quam belli cupidus militem, quasi bellum inmineret, exercuit tolerantiae documen+ tis eum imbuens, ipse quoque inter manipula vitam militarem magistrans, cibis etiam castrensibus in pro+ patulo libenter utens, hoc [est larido, caseo et posca, exemplo Scipionis Aemiliani et Metelli et auctoris sui Traiani, multos praemiis, nonnullos honoribus donans, ut ferre possent ea, quae asperius iubebat; si quidem ipse post Caesarem Octavianum labantem discipli+ nam incuria superiorum principum retinuit ordinatis et officiis et inpendiis, numquam passus aliquem a castris iniuste abesse, cum$ tribunos non favor militum, sed iustitia commendaret, exemplo etiam virtutis suae ceteros adhortatus, cum$ etiam vicena milia pedibus armatus ambularet, triclinia de castris et porticus et cryptas et topia dirueret, vestem humillimam frequen+ ter acciperet, sine auro balteum sumeret, sine gem+ mis fibula sagum stringeret, capulo vix eburneo spatham clauderet, aegros milites in hospitiis suis videret, locum castris caperet, nulli vitem nisi robusto et bonae famae daret nec tribunum nisi plena barba faceret aut eius aetatis, quae prudentia et annis tri+ bunatus robor inpleret, nec pateretur quicquam tribu+ num a milite accipere, delicata omnia undique summo+ veret, arma postremo eorum supellectilem que corrigeret. de militum aetatibus iudicabat, ne quis aut minor quam virtus posceret, aut maior quam pa+ teretur humanitas, in castris contra morem veterem versaretur, agebat que, ut sibi semper noti [essent, et eorum numerus sciretur. laborabat praeterea, ut con+ dita militaria diligenter agnosceret, reditus quoque provinciales solerter explorans, ut si alicubi quip+ piam deesset, expleret. ante omnes tamen enitebatur, ne quid otiosum vel emeret aliquando vel pasceret.

ergo conversis regio more militibus Brittaniam petit, in qua multa correxit murum que per octoginta milia passuum primus duxit, qui barbaros Romanos que divideret. Septicio Claro praefecto praetorii et Suetonio Tran+ quillo epistularum magistro multis que aliis, quod@ apud Sabinam uxorem in usu eius familiarius se tunc egerant, quam reverentia domus aulicae postulabat, suc+ cessores dedit, uxorem etiam ut# morosam et asperam dimissurus, ut# ipse dicebat, si privatus [fuisset. et [erat curiosus non solum domus suae sed etiam amicorum, ita ut per frumentarios occulta omnia exploraret, nec adverterent amici sciri ab imperatore suam vi+ tam, priusquam ipse hoc imperator ostenderet. unde non iniocundum [est rem inserere, ex quo constet eum de amicis multa didicisse. nam cum$ ad quendam scripsisset uxor sua, quod@ voluptatibus detentus et la+ vacris ad se redire nollet, atque hoc Hadrianus per frumentarios cognovisset, petente illo commeatum Ha+ drianus ei lavacra et voluptates exprobravit. cui ille: !num et tibi uxor mea, quod et mihi, scripsit?! et hoc quidem vitiosissimum putant atque huic adiungunt, quae de adultorum amore ac nuptarum adulteriis, qui+ bus Hadrianus laborasse dicitur, adserunt, iungentes quod@ ne amicis quidem servaverit fidem. conpositis in Brittania rebus transgressus in Gal+ liam Alexandrina seditione turbatus, quae nata [est ob Apidem, qui, cum$ repertus [esset post multos annos, turbas inter populos creavit, apud quem deberet lo+ cari, omnibus studiose certantibus. per idem tempus in honorem Plotinae basilicam apud Nemausum opere mirabili extruxit. post haec Hispanias petit et Tarracone

hiemavit, ubi sumptu suo aedem Augusti restituit. omnibus Hispanis Tarraconem in conventum vo+ catis dilectum que ioculariter, ut# verba ipsa ponit Ma+ rius Maximus, retractantibus Italicis, vehementissime ceteris prudenter caute que consuluit. quo quidem tempore non sine gloria gravissimum periculum adiit apud Tarraconem spatians per virdiaria servo in se hospitis cum gladio furiosius inruente, quem reten+ tum ille ministris adcurrentibus tradidit et ubi furio+ sum [esse constitit, medicis curandum dedit in nullo omnino commotus. per ea tempora et alias frequenter in plurimis locis, in quibus barbari non fluminibus sed limitibus dividuntur, stipitibus magnis in modum muralis saepis funditus iactis atque conexis barbaros separavit. Germanis regem constituit, motus Mauro+ rum compressit et a senatu supplicationes emeruit. bellum Parthorum per idem tempus in motu tantum [fuit, id que Hadriani conloquio repressum [est. post haec per Asiam et insulas ad Achaiam navigavit et Eleusinia sacra exemplo Herculis Philippi que suscepit, multa in Athenienses contulit et pro agonotheta resedit. et in Achaia quidem etiam illud observatum ferunt, quod@, cum$ in sacris multi cultros haberent, cum Ha+ driano nullus armatus ingressus [est. post in Siciliam navigavit, in qua Aetnam montem conscendit, ut solis ortum videret arcus specie, ut# dicitur, varium. inde Romam venit atque ex ea in Africam transiit ac multum beneficiorum provinciis Africanis adtribuit. nec quisquam fere principum tantum terrarum tam celeriter peragravit. denique cum$ post Africam

Romam redisset, statim ad orientem profectus per Athenas iter fecit atque opera, quae apud Athenienses coeperat, dedicavit, ut Iovis Olympii aedem et aram sibi, eodem que modo per Asiam iter faciens templa sui nominis consecravit. deinde a Capadocibus ser+ vitia castris profutura suscepit. toparchas et reges ad amicitiam invitavit, invitato etiam Osdroe rege Par+ thorum remissa que illi filia, quam Traianus ceperat, ac promissa sella, quae itidem capta [fuerat. cum$ que ad eum quidam reges venissent, ita cum his egit, ut eos paeniteret, qui venire noluerunt, causa specia+ tim Farasmanis, qui eius invitationem superbe neglexerit. et circumiens quidem provincias procuratores et praesides pro factis supplicio adfecit, ita severe ut accusatores per se crederetur inmittere. Antiochenses inter haec ita odio habuit, ut Syriam a Phoenice se+ parare voluerit, ne tot civitatum metropolis Antiochia diceretur. moverunt ea tempestate et Iudaei bellum, quod@ vetabantur mutilare genitalia. sed in monte Ca+ sio, cum$ videndi solis ortus gratia nocte ascendisset, imbre orto fulmen decidens hostiam et victima+ rium sacrificanti adflavit. peragrata Arabia Pelu+ sium venit et Pompei tumulum magnificentius extruxit. Antinoum suum, dum per Nilum navigat, perdidit, quem muliebriter flevit. de quo varia fama [est aliis eum devotum pro Hadriano adserentibus, aliis, quod@ et forma eius ostentat et nimia voluptas Hadriani. et Graeci quidem volente Hadriano eum con+ secraverunt oracula per eum dari adserentes, quae Ha+ drianus ipse conposuisse iactatur. [fuit enim poematum et litterarum nimium studiosissimus.

arithmeticae, geometriae, picturae peritissi+ mus. iam psallendi et cantandi scientiam prae se ferebat. in voluptatibus nimius. nam et de suis dilec+ tis multa versibus composuit. idem armorum peritissimus et rei militaris scientissimus, gladiatoria quoque arma tractavit. idem se+ verus laetus, comis gravis, lascivus cunctator, tenax liberalis, simulator dissimulator, saevus clemens et semper in omnibus varius. amicos ditavit et quidem non petentes, cum$ petentibus nil negaret. idem tamen facile de amicis, quid+ quid insusurrabatur, audivit atque ideo prope cunctos vel amicissimos vel eos, quos summis honoribus evexit, postea ut# hostium loco habuit, ut# Attianum et Nepotem et Septicium Clarum. nam Eudaemonem prius conscium imperii ad egestatem perduxit, Polyaenum et Marcellum ad mortem voluntariam coegit, Heliodorum famosissimis litteris lacessivit, Titianum ut# conscium tyrannidis et argui passus [est et proscribi. Umidium Quadratum et Catilium Severum et Turbonem graviter insecutus [est, Servianum sororis virum + nonagesimum iam annum agentem, ne sibi superviveret, mori coegit; libertos denique et nonnullos milites insecutus [est. et quamvis [esset oratione et versu promtissimus et in omnibus artibus peritissimus, ta+ men professores omnium artium semper ut# doctior risit, contempsit, obtrivit. cum his ipsis professoribus et philosophis libris vel carminibus invicem editis saepe certavit. et Favorinus quidem, cum$ verbum eius quon+ dam ab Hadriano reprehensum [esset atque ille

cessisset, arguentibus amicis, quod@ male cederet Hadriano de verbo, quod idonei auctores usurpassent, risum iocundissimum movit; ait enim: !non recte suadetis, familiares, qui non patimini me illum doctiorem omni+ bus credere, qui habet triginta legiones.! famae celebris Hadrianus tam cupidus [fuit, ut li+ bros vitae suae scriptos a se libertis suis litteratis dederit iubens, ut eos suis nominibus publicarent; nam et Phlegontis libri Hadriani [esse dicuntur. catacannas libros obscurissimos Antimachum imitando scripsit. Floro poetae scribenti ad se: ^ego nolo Caesar [esse,/ ambulare per Brittanos,/ latitare per/ Scythicas pati pruinas^ rescripsit: ^ego nolo Florus [esse,/ ambulare per tabernas,/ latitare per popinas,/ culices pati rutundos.^ amavit praeterea genus vetustum dicendi. controversias declamavit. Ciceroni Catonem, Vergilio Ennium, Salustio Coelium praetulit eadem que iactatione de Ho+ mero ac Platone iudicavit. mathesin sic scire sibi visus [est, ut sero kalendis Ianuariis scripserit, quid ei toto anno posset evenire, ita ut eo anno, quo perit, usque ad illam horam, qua [est mortuus, scripserit, quid acturus [esset.

sed quamvis [esset in reprehendendis musi+ cis, tragicis, comicis, grammaticis, rhetoribus, oratoribus facilis, tamen omnes professores et honora+ vit et divites fecit, licet eos quaestionibus semper agitaverit. et cum$ ipse auctor [esset, ut multi ab eo tristes recederent, dicebat se graviter ferre, si quem tristem videret. in summa familiaritate Epictetum et Helio+ dorum philosophos et, ne nominatim de omnibus di+ cam, grammaticos, rhetores, musicos, geometras, pictores, astrologos habuit, prae ceteris, ut# multi adserunt, eminente Favori+ no. doctores, qui professioni suae inhabiles videbantur, ditatos honoratos que a professione dimisit. quos in privata vita inimicos habuit, imperator tan+ tum neglexit, ita ut uni, quem capitalem habuerat, fac+ tus imperator diceret !evasisti!. his, quos ad militiam ipse per se vocavit, equos, mulos, vestes, sumptus et omnem ornatum semper exhibuit. saturnalicia et sigil+ laricia frequenter amicis inopinantibus misit et ipse ab his libenter accepit et alia invicem dedit. ad de+ prehendendas obsonatorum fraudes, cum$ plurimis sim+ matibus pasceret, fercula de aliis mensis etiam ultimis quibusque iussit sibi adponi. omnes reges muneri+ bus suis vicit. publice frequenter et cum omnibus lavit. ex quo ille iocus balnearis innotuit: nam cum$ quo+ dam tempore veteranum quendam notum sibi in mi+ litia dorsum et ceteram partem corporis vidisset adte+ rere parieti, percontatus, cur se marmoribus destrin+ gendum daret, ubi audivit hoc idcirco fieri, quod@ ser+ vum non haberet, et servis eum donavit et sumptibus. verum alia die cum$ plures senes ad provocandam liberalitatem

principis parieti se adtererent, evocari eos iussit et alium ab alio invicem defricari. [fuit et plebis iactantissimus amator. peregrinationis ita cupidus, ut omnia, quae legerat de locis orbis terrarum, praesens vellet addiscere. frigora et tempestates ita patienter tulit, ut numquam caput texerit. regibus multis pluri+ mum detulit, a plerisque vero etiam pacem redemit, a nonnullis contemptus [est, multis ingentia dedit mu+ nera, sed nulli maiora quam Hiberorum, cui et ele+ phantum et quinquagenariam cohortem post magnifica dedit dona. cum$ a Farasmane ipse quoque ingentia munia dona accepisset atque inter haec auratas quo+ que clamydes, trecentos noxios cum auratis clamy+ dibus in harenam misit ad eius munera deridenda. cum iudicaret, in consilio habuit non amicos suos aut comites solum sed iuris consultos et praecipue Iuventium Celsum, Salvium Iulianum, Neratium Pri+ scum alios que, quos tamen senatus omnis probasset. constituit inter cetera, ut in nulla civitate domus ali+ qua transferendae ad aliam urbem vilis materiae causa dirueretur. liberis proscriptorum duodecimas bonorum concessit. maiestatis crimina non admisit. ignotorum hereditates repudiavit nec notorum accepit, si filios haberent. de thesauris ita cavit, ut si quis in suo repperisset, ipse potiretur, si quis in alieno, dimidium domino daret, si quis in publico, cum fisco aequabiliter partiretur. servos a dominis

occidi vetuit eos que iussit damnari per iudices, si digni [essent. lenoni et lanistae servum vel ancillam vendi vetuit causa non praestita. decoctores bonorum suo+ rum, si suae auctoritatis [essent, catomidiari in amphitheatro et dimitti iuss+ it. ergastula servorum et liberorum tulit. lavacra pro sexibus separavit. si do+ minus in domo interemptus [esset, non de omnibus servis quaestionem haberi sed de his, qui per vicini+ tatem poterant sentire, praecepit. in Etruria praeturam egit. per Latina op+ pida dictator et aedilis et duumvir [fuit, apud Neapolim demarchus, in patria sua quinquennalis et item Ha+ driae quinquennalis, quasi in alia patria, et Athenis archon [fuit. in omnibus paene urbibus et aliquid aedificavit et ludos edidit. Athenis mille ferarum venationem in stadio exhibuit. ab urbe Roma numquam ullum venatorem aut scaenicum avocavit. Romae post ceteras inmensissimas voluptates in honorem socrus suae aro+ matica populo donavit, in honorem Traiani balsama et crocum per gradus theatri fluere iussit. fabulas omnis generis more antiquo in theatro dedit, histriones aulicos publicavit. in circo multas feras et saepe centum leones interfecit. militares pyrrichas populo frequenter exhibuit. gladiatores frequenter spectavit. cum$ opera ubique infinita fecisset, numquam ipse nisi in Traiani patris temp+ lo nomen suum scripsit. Ro+ mae instauravit Pantheum, saepta, basilicam Nep+ tuni, sacras aedes plurimas, forum Augusti, lavac+ rum Agrippae, ea que omnia propriis auctorum nominibus consecravit.

fecit et sui nominis pontem et sepulchrum iuxta Tiberim et aedem Bonae Deae. trans+ tulit et colossum stantem atque suspensum per De+ crianum architectum de eo loco, in quo nunc templum Urbis [est, ingenti molimine, ita ut operi etiam elephantos viginti quattuor exhiberet. et cum$ hoc simulacrum post Neronis vultum, cui antea dicatum [fuerat, Soli consecrasset, aliud tale Apollodoro architecto auctore facere Lunae molitus [est. in conloquiis etiam humillimorum civilissimus [fuit, detestans eos, qui sibi hanc voluptatem humanitatis quasi servantes fastigium principis inviderent. apud Alexandriam in musio multas quaestiones professori+ bus proposuit et propositas ipse dissolvit. Marius Maximus dicit eum natura crudelem [fuisse et idcirco multa pie fecisse, quod@ timeret, ne sibi idem, quod Domitiano accidit, eveniret. et cum$ titulos in operibus non amaret, multas civitates Hadrianopolis appellavit, ut# ipsam Karthaginem et Athenarum partem. aqua+ rum ductus etiam infinitos hoc nomine nuncupavit. fisci advocatum primus instituit. [fuit memoriae ingen+ tis, facultatis inmensae; nam ipse orationes et dicta+ vit et ad omnia respondit. ioca eius plurima exstant; nam [fuit dicaculus. unde illud quoque innotuit, quod@, cum$ cuidam canescenti quiddam negasset, eidem iterum petenti sed infecto capite respondit !iam hoc patri tuo negavi!. nomina plurimis sine nomenclatore reddidit, quae semel et congesta simul audiverat, ut nomenclatores saepius errantes emendarit. dixit et

veteranorum nomina, quos aliquando dimiserat. libros statim lectos et ignotos quidem plurimis memoriter reddidit. uno tempore scripsit, dictavit, audivit et cum amicis fabulatus [est. omnes publicas rationes ita complexus [est, ut domum privatam quivis paterfamilias diligens no+ n satis noverit. equos et canes sic amavit, ut eis sepulchra constitueret. oppi+ dum Hadrianotheras in quodam loco, quod@ illic et feliciter [esset venatus et ursam occidisset aliquando, constituit. de iudicis omnibus semper cuncta scrutando tamdiu requisivit, quamdiu verum inveniret. libertos suos nec sciri voluit in publico nec aliquid apud se posse, dicto suo omnibus superioribus principibus vi+ tia imputans libertorum, damnatis omnibus libertis suis, quicumque se de eo iactaverant. unde extat etiam illud severum quidem sed prope ioculare de servis. nam cum$ quodam tempore servum suum inter duos senatores e conspectu ambulare vidisset, misit, qui ei collafum daret diceret que: !noli inter eos ambulare, quorum [esse adhuc potes servus.! inter cibos unice amavit tetrafarmacum, quod [erat de fasiano, sumine, perna et crustulo. [fuerunt eius temporibus fames, pestilentia, terrae motus, quae omnia, quantum potuit, procuravit multis que civitatibus vastatis p+ er ista subvenit. [fuit etiam Tiberis inundatio.

Latium multis civitatibus dedit, tributa multis remisit. expeditiones sub eo graves nullae [fuerunt; bella etiam silentio paene transac+ ta. a militibus propter curam exercitus nimiam multum amatus [est, simul quod@ in eos liberalissimus [fuit. Parthos in amicitia semper habuit, quod@ inde regem retraxit, quem Traianus inposuerat. Armeniis regem habere permisit, cum$ sub Traiano legatum habuissent. a Mesopotamenis non exegit tributum, quod Traianus inposuit. Alba+ nos et Hiberos amicissimos habuit, quod@ reges eorum largitionibus prosecutus [est, cum$ ad illum venire contempsissent. reges Bactranorum legatos ad eum amicitiae petendae causa supplices miserunt. tutores saepissime dedit. disciplinam civilem non aliter tenuit quam militarem. senatores et equites Ro+ manos semper in publico togatos [esse iussit, nisi si a cena reverterentur. ipse, cum$ in Italia [esset, semper togatus processit. ad convivium venientes senatores stans excepit semper que aut pallio tectus discubuit aut toga summissa. diligentia iudicis sumptus convivii constituit et ad anticum modum redegit. vehicula cum ingentibus sarcinis urbem ingredi prohibuit. sederi equos in civitatibus non sivit. ante octavam horam in publico neminem nisi aegrum lavari passus [est. ab epistolis et a libellis primus equites Romanos habuit. eos, quos pauperes et innocentes vidit, sponte ditavit, quos vero calliditate ditatos, etiam odio habuit. sacra Romana diligentissime curavit, peregrina contempsit. pontificis maximi officium peregit. causas Romae atque in provinciis frequenter audivit adhibitis in consilio suo consulibus atque praetoribus et optimis senatoribus.

Fucinum lacum emisit. quattuor consulares per omnem Italiam iudices constituit. quando in Africam venit, ad adventum eius post quinquennium pluit, atque ideo ab Afr+ icanis dilectus [est. peragratis sane omnibus orbis partibus capite nudo et in summis plerumque imbribus atque frigoribus in morbum incidit lectualem. factus que de successore sol+ licitus primum de Serviano cogitavit, quem postea, ut# diximus, mori coegit. Fuscum, quod@ imperium praesa+ giis et ostentis agitatus speraret, in summa detestatione habuit. Platorium Nepotem, quem tantopere ante di+ lexit, ut veniens ad eum aegrotantem Hadrianus inpune non admitteretur, suspicionibus adductus, et eodem modo et Terentium Gentianum, et hunc vehementius, quod@ a senatu dili+ gi tunc videbat, omnes postremo, de quorum imperio cogitavit, quasi [futuros imperatores detestatus [est et omnem quidem vim crudelitatis ingenitae usque eo repressit, donec in villa Tiburtina profluvio sanguinis paene ad exitum venit. tunc libere Servianum quasi affectatorem imperii, quod@ servis regiis cenam misisset, quod@ in sedili regio iuxta lectum posito sedisset, quod@ erec+ tus ad stationes militum senex nonagenarius pro+ cessisset, mori coegit multis aliis interfectis vel aperte vel per insidias. quando quidem etiam Sabina uxor non sine fabula veneni dati ab Hadriano defuncta [est. tunc Ceionium Commodum, Nigrini generum insi+ diatoris quondam, sibi forma commendatum adoptare constituit. adoptavit ergo Ceionium Commodum Verum

invitis omnibus eum que Aelium Verum Caesarem appellavit. ob cuius adoptionem ludos circen+ ses dedit et donativum populo ac militibus expendit. quem praetura honoravit ac statim Pannoniis in+ posuit decreto consulatu cum sumptibus. eundem Commodum secundo consulem desig+ navit. quem cum$ minus sanum videret, saepissime dictitavit: !in caducum parietem nos inclinavimus et perdidimus que ter milies sestertium, quod populo et militibus pro adoptione Commodi dedimus.! Commodus autem prae valetudine nec gratias quidem in senatu agere potuit Hadriano de adoptione. denique accepto largius antidoto ingra+ vescente valetudine per somnum perit ipsis kalendis Ianuariis. quare ab Hadriano Votorum causa lugeri [est vetitus. et mortuo Aelio Vero Caesare Hadria+ nus ingruente tristissima valetudine adoptavit Arrium Antoninum, qui postea Pius dictus [est, et ea quidem lege, ut ille sibi duos adoptaret, Annium Verum et Marcum Antoninum. hi [sunt qui postea duo pariter Augusti primi rem publicam gubernaverunt. et An+ toninus quidem Pius idcirco appellatus dicitur, quod@ socerum fessum aetate manu sublevaret. quamvis alii cognomentum hoc ei dicant inditum, quod@ multos senatores Hadriano iam saevienti abripuisset, alii, quod@ ipsi Hadriano magnos honores post mortem detulisset. Antonini adoptionem plurimi tunc factam [esse dolue+ runt, speciatim Catilius Severus, praefectus urbi, qui sibi praeparabat imper+ ium.

qua re prodita successore accepto dignitate privatus [est. Hadrianus autem ultimo vitae taedio iam adfectus gladio se transfigi a servo iussit. quod cum$ [esset pro+ ditum et in Antonini usque notitiam venisset, ingres+ sis ad se praefectis et filio rogantibus que, ut aequo animo necessitatem morbi ferret, iratus illis auctorem proditionis iussit occidi, qui tamen ab Antonino servatus [est. statim que testamentum scripsit nec tamen actus rei publicae praetermisit, dicente Antonino par+ ricidam se [futurum, si Hadrianum adoptatus pateretur occidi. et post testamentum quidem iterum se [est conatus occidere; subtracto pugione saevior factus [est. petit et venenum a medico, qui se ipse, ne daret, occidit. ea tempestate supervenit quaedam mu+ lier, quae diceret somnio se monitam, ut insinuaret Ha+ driano, ne se occideret, quod@ [esset bene valiturus. quod cum$ non fecisset, [esse caecatam. iussam tamen iterum Hadriano eadem dicere atque genua eius oscu+ lare oculos recepturam, si id fecisset. quod cum$ ex somnio implesset, oculos recepit, cum$ aqua, quae in fano [erat, ex quo venerat, oculos abluisset. venit et de Pannonia quidam vetus caecus ad febrientem Ha+ drianum eum que contigit. quo facto et ipse oculos recepit, et Hadrianum febris reliquit. quamvis Marius Maximus haec per simulationem facta commemoret. post haec Hadrianus Baias petit Antonino Romae ad imperandum relicto. ubi cum$ nihil proficeret, ar+ cessito Antonino in conspectu eius apud ipsas Baias perit die vi= iduum Iuliarum. invisus que omnibus sepultus [est in villa Ciceroniana Puteolis.

sub ipso mortis tempore et Servianum nonaginta annos agentem, ut# supra dictum [est, ne sibi superviveret atque, ut# puta+ bat, imperaret, mori coegit et ob leves offensas plu+ rimos iussit occidi, quos Antoninus reservavit. et mo+ riens quidem hos versus fecisse dicitur: ^animula vagula blandula/ hospes comes que corporis,/ quae nunc abibis in loca/ pallidula rigida nudula/ nec ut# soles dabis iocos]^ tales autem nec multo meliores fecit et Graecos. vixit annis lxii=, mensibus v=, diebus xvii=. im+ peravit annis xxi=, mensibus xi=. statura [fuit procerus, forma comptus, flexo ad pecti+ nem capillo, promissa barba, ut vulnera, quae in facie naturalia [erant, tegeret, habitudine robusta. equi+ tavit ambulavit que plurimum armis que et pilo se semper exercuit. venatus frequentissime leonem manu sua occidit. venando autem iugulum et costam fregit. venationem semper cum amicis participavit. in con+ vivio tragoedias, comoedias, Attellanas, sambucas, lec+ tores, poetas pro re semper exhibuit. Tiburtinam villam mire exaedificavit, ita ut in ea et provinciarum et lo+ corum celeberrima nomina inscriberet, velut Lycium, Academian, Prytanium, Canopum, Poecilen, Tempe vocaret. et, ut nihil praetermitteret, etiam inferos finxit. signa mortis haec habuit: natali suo ultimo, cum$ Antoninum commendaret, praetexta sponte delapsa caput ei aperuit. anulus, in quo imago ipsius sculpta [erat, sponte de digito delapsus [est. ante diem natalis

eius nescio qui ad senatum ululans venit; contra quem Hadrianus ita motus [est, quasi de sua morte loquere+ tur, cum$ eius verba nullus agnosceret. idem cum$ vellet in senatu dicere !post filii mei mortem!, !post meam! dixit. somniavit praeterea se a patre potionem sopori+ feram impetrasse. item somniavit a leone se oppressum [esse. in mortuum eum a multis multa [sunt dicta. acta eius inrita fieri senatus volebat. nec appellatus [esset divus, nisi Antoninus rogasset. templum denique ei pro sepulchro aput Puteolos constituit et quinquennale certamen et flamines et sodales et multa alia, quae ad honorem quasi numinis pe+ rtinerent. qua re, ut# supra dictum [est, multi putant Antoninum Pium dictum. &

in animo mihi [est, Diocletiane Auguste, tot princi+ pum maxime, non solum eos, qui principum locum in hac statione, quam temperas, retentarunt, ut# usque ad divum Hadrianum feci, sed illos etiam, qui vel Caesarum nomine appellati [sunt nec principes aut Au+ gusti [fuerunt vel quolibet alio genere aut in famam aut in spem principatus venerunt, cognitioni numinis tui sternere. quorum praecipue de Aelio Vero dicen+ dum [est, qui primus tantum Caesaris nomen accepit, adoptione Hadriani familiae principum adscitus. et quoniam nimis pauca dicenda [sunt, nec debet prologus inormior [esse quam fabula, de ipso iam loquar. Ceionius Commodus, qui et Aelius Verus appella+ tus [est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente mor+ bis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod@ primus tantum Caesar [est appellatus, non testa+ mento, ut# antea solebat, neque eo modo quo Traianus [est adoptatus, sed eo prope genere, quo nostris tem+ poribus a vestra clementia Maximianus atque Constantius

Caesares dicti [sunt, quasi quidam principum filii, virtute designati augustae maiestatis heredes. et quoniam de Caesarum nomine in huius prae+ cipue vita [est aliquid disputandum, qui hoc solum no+ men indeptus [est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso eum, qui primus sic appellatus [est, doctissimi viri et eruditissimi putant dictum, vel quia mortua matre, sed ventre caeso, [sit natus, vel quod@ cum magnis crinibus [sit effusus, vel quod@ oculis caesiis et ultra humanum morem viguerit. certe quaecumque illa, felix necessitas [fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit. hic ergo, de quo sermo [est, primum Lucius Aurelius Verus [est dictus, sed ab Hadriano ascitus in Aeliorum familiam, hoc [est in Hadriani, transscriptus et appellatus [est Caesar. huic pater Ceionius Commodus [fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium, multi Annium prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria [fuit vel ex Fave+ ntia. et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus [+ est, disseremus. is enim liber debet omnia, quae ad stemma generis pertinent, con+ tinere, qui habet principem, de quo plura dicenda [sunt. adoptatus autem Aelius Verus ab Hadriano eo tem+ pore, quo iam, ut# superius diximus, parum vigebat et de successore necessario cogitabat, statim que praetor factus et Pannonis dux ac rector inpositus, mox con+ sul creatus et, quia [erat deputatus imperio, iterum consul designatus [est. datum etiam populo congia+ rium causa eius adoptionis conlatum que militibus sestertium ter milies, circenses editi, neque quicquam praetermissum, quod posset laetitiam publicam frequentare. tantum que apud Hadrianum principem va+ luit, ut praeter adoptionis adfectum, quo ei videbatur adiunctus, solus omnia, quae cuperet, etiam per litteras impetraret. nec provinciae quidem, cui praepositus [erat, defuit. nam bene gestis rebus vel potius feli+ citer etiamsi non summi, medii tamen optinuit ducis famam. hic tamen valetudinis adeo miserae [fuit, ut Hadrianum statim adoptionis paenituerit potuerit que eum amovere a familia imperatoria, cum$ saepe de aliis cogitaret, si forte vixi+ sset. fertur denique ab his, qui Hadriani vitam diligentius in litteras rettulerunt, Ha+ drianum Veri scisse genituram et eum, quem non multum ad rem publicam regendam probarat, ob hoc tantum adoptasse, ut suae satisfaceret voluptati et, ut# quidam dicunt, iuri iurando, quod@ intercessisse inter ipsum ac Verum secretis conditionibus ferebatur. [fuisse enim Hadrianum peritum matheseos Marius Maximus usque adeo demonstrat, ut eum dicat cuncta de se scisse, sic ut omnium dierum usque ad horam mortis [futuros actus ante perscrip+ serit. satis praeterea con+ stat eum de Vero saepe dixisse: ^ostendent terris hunc tantum fata neque ultra/ [esse sinent^ quos versus cum$ aliquando in hortulo spatians can+ titaret, atque adesset unus ex litteratis, quorum Ha+ drianus speciosa societate gaudebat, vellet que addere

^ nimium vobis Romana propago/ visa potens, superi, propria haec si dona + [fuissent,^ Hadrianus dixisse fertur !hos versus vita non capit Veri!, illud addens: ^manibus date lilia plenis;/ purpureos spargam flores animam que nepotis/ his saltim accumulem donis et fungar inani munere.^ cum$ quidem etiam illud dicitur cum risione dixisse: !ego mihi divum adoptavi, non filium.! nunc tamen cum$ eum consolaretur unus de litteratis, qui aderat, ac diceret: !quid? si non recte constellatio eius collecta [est, quem credimus [esse victurum?!, Hadrianus dixisse fertur: !facile ista dicis tu, qui patrimonii tui, non rei p% quaeris heredem.! unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summove+ re. sed eius consiliis iuvit eventus. nam cum$ de provincia Aelius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret iuvari, kalendis ipsis Ianuariis perit. iussus que ab Hadriano, quia Vota interveniebant, non lugeri. [fuit hic vitae laetissimae, eruditus in litteris, Ha+ driano, ut# malivoli locuntur, acceptior forma quam moribus. in aula diu non [fuit, in vita privata etsi minus probabilis, minus tamen reprehendendus ac memor

familiae suae, comptus, decorus, pulchritudinis regiae, oris venerandi, eloquentiae celsioris, versu facilis, in re publica + etiam non inutilis. huius voluptates ab his, qui vitam eius scripserunt, multae feruntur, et quidem non infames sed aliquatenus diffluentes. nam tetrafarmacum, seu potius pentefarmacum, quo postea semper Hadrianus [est usus, ipse dicitur repperisse, hoc [est sumen, fasianum, pavonem, pernam crustulatam et aprunam. de quo genere cibi aliter refert Marius Maximus, non pentefarmacum sed tetrafarma+ cum appellans, ut# et nos ipsi in eius vita persecuti [sumus. fertur etiam aliud genus voluptatis, quod Verus invenerat. nam lectum eminentibus quattuor ana+ cliteriis fecerat minuto reticulo undique inclusum eum+ que foliis rosae, quibus demptum [esset album, replebat iacens que cum concubinis velamine de liliis facto se tegebat unctus odoribus Persicis. iam illa frequentan+ tur a nonnullis, quod@ et accubitationes ac mensas de rosis ac liliis fecerit et quidem purgatis. quae etsi non decora, non tamen ad perniciem publicam prompta [sunt. atque idem Apicii (ab aliis relata), idem Ovidii libros amorum in lecto semper habuisse, idem Mar+ tialem, epigrammaticum poetam, Vergilium suum di+ xisse atque ad verbum memoriter scisse fertur. iam illa leviora quod@ cursoribus suis exemplo Cupidinum

alas frequenter adposuit eos que ventorum nominibus saepe vocitavit, Boream alium, alium Notum et item Aquilonem aut Circium ceteris que nominibus appel+ lans et indefesse atque inhumaniter faciens cursitare. idem uxori conquerenti de extraneis voluptatibus dixisse fertur: !patere me per alias exercere cupiditates meas: uxor enim dignitatis nomen [est, non voluptatis.! eius [est filius Antoninus Verus, qui adoptatus [est a Marco, -vel certe cum Marco- et cum eodem aequale gessit imperium. nam ipsi [sunt qui primi duo Augusti appellati [sunt, et quorum fastis consularibus sic nomina praescribuntur, ut dicantur non duo Antonini set duo Augusti. tantum que huius rei et novitas et dignitas valuit, ut fasti consulares nonnulli ab his sumerent ordinem consulum. pro eius adoptione infinitam pecuniam populo et militibus Hadrianus dedit. sed cum$ eum videret homo paulo argutior miserrimae valetudinis, ita ut scutum solidius iactare non posset, dixisse fertur: !ter milies perdidimus, quod exercitui populo que dependimus; si quidem satis in caducum parietem incubuimus et qui non ipsam rem publicam, sed nos ipsos sustentare vix possit.! et haec quidem Hadrianus cum praefecto suo locutus [est. quae cum$ prodidisset praefectus, ac per hoc Aelius Caesar in dies magis magis que solli+ citudine, utpote desperati hominis, adgravaretur, praefecto suo Hadrianus, qui rem prodiderat, suc+ cessorem dedit volens videri, quod@ verba tristia temperasset. sed nihil profuit. nam, ut# diximus, Lucius Ceionius Commodus Verus Aelius Caesar (nam his omnibus nominibus appellatus [est) perit sepultus que [est imperatorio funere, neque quicquam de regia ni

mortis habuit dignitatem. doluit ergo illius mortem, ut# bonus pater, non, ut# bonus princeps. nam cum$ amici solliciti quaererent, qui adoptari posset, Hadrianus dixisse fertur his !etiam vivente adhuc Vero decreveram!. ex quo ostendit aut iudicium suum aut scientiam [futurorum. post hunc denique Hadrianus diu an+ ceps, quid faceret, Antoninum adoptavit Pium cogno+ mine appellatum. cui conditionem addidit, ut ipse sibi Marcum et Verum Antoninus adoptaret filiam que suam Vero, non Marco daret. nec diutius vixit gravatus languore ac diverso genere morborum saepe dicens sanum principem mori debere, non debilem. statuas sane Aelio Vero per totum orbem colossas poni iussit, templa etiam in nonnullis urbibus fieri. denique illius merito filium eius Verum, nepotem ut+ pote suum, qui pereunte Aelio in familia ipsius Ha+ driani remanserat, adoptandum Antonino Pio cum Marco, ut# iam diximus, dedit saepe dicens: !habeat res publica quodcumque de Vero.! quod quidem contra+ rium his, quae de adoptionis paenitentia per auctores plurimos intimata [sunt, cum$ Verus posterior nihil dignum praeter clementiam in moribus habuerit, quod imperatoriae familiae lumen adferret. haec [sunt, quae de Vero Caesare mandanda litteris [fuerunt. de quo idcirco non tacui, quia mihi propositum [fuit omnes, qui post Caesarem dictatorem, hoc [est divum Iulium, vel Caesares vel Augusti vel principes appellati [sunt, qui que in adoptationem ve+ nerunt, vel imperatorum filii aut parentes Caesarum nomine consecrati [sunt, singulis libris exponere, meae satisfaciens conscientiae, etiamsi multis nulla [sit necessitas talia requiren+ di. &

Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adep+ tus [est, proavus [fuit Salvius Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum nobilem fecit, mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Adrumentina colonia. educatus [est apud Domitiam Lucillam, matrem Marci imperatoris. inter viginti viros lectus [est suffragio matris Marci. quaestor ante annum, quam legitima aetas sinebat, designatus [est. aedilitatem suffragio Marci consecutus [est. praetor eiusdem suffragio [fuit. post praeturam legioni praefuit in Germania vicensimae secundae Primigeniae. inde Belgicam sancte ac diu rexit. ibi Cauchis, Germaniae populis, qui Albam fluvium adcolebant, erumpentibus restitit tumultuariis auxiliis provincialium. ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Cattos etiam debellavit. inde Dalmatiam regendam accepit eam que a confinibus hostibus vindicavit. post Germaniam inferiorem rexit. post hoc curam alimentorum in Italiam meruit. tunc factus [est reus per quendam Severum classiarium

militem coniurationis cum Salvio contra Commodum. sed a Commodo, quia multos iam senatores occiderat et quidem nobiles ac potentes in causis maiestatis, ne tristius gravaretur, Didius liberatus [est accusatore damnato. absolutus iterum ad regendam provinciam missus [est. Bithyniam rexit, sed non ea fama qua ceteras. [fuit consul cum Pertinace et in proconsulatu Afri+ cae eidem successit et semper ab eo collega [est et successor appellatus. maxime eo die, cum$ filiam suam Iulianus despondens adfini suo ad Pertinacem venisset id que intimasset, dixit: !observa que debita reverentia, quia collega et successor meus [est.! statim enim mors Pertinacis secuta [est. quo interfecto cum$ Sulpicianus imperator in castris appellari vellet et Iu+ lianus cum genero ad senatum venisset, quem indictum acceperat, cum$ que clausas valvas invenisset atque illic duos tribunos repperisset, Publicium Florianum et Vectium Aprum, coeperunt cohortari tribuni, ut locum arriperet. quibus cum$ diceret iam alium imperato+ rem appellatum, retinentes eum ad praetoria castra duxerunt. sed posteaquam in castra ventum [est, cum$ Sulpiciano praef% urbi, socero Pertinacis, contionante sibi que imperium vindicante Iulianum e muro ingentia pollicentem nullus admitteret, primum Iulianus monuit praetorianos, ne eum facerent imperatorem, qui Per+ tinacem vindicaret; deinde scripsit in tabulis se Commodi memoriam restitutu+ rum. atque ita et admissus [est et imperator appellatus rogantibus praetorianis, ne Sulpiciano aliquid noceret, quod@ imperator [esse voluisset.

tunc Iulianus Flavium Genialem et Tullium Cri+ spinum suffragio praetorianorum praef% praetorii fecit stipatus que [est caterva imperatoria per Maurentium, qui et ante se Sulpiciano coniunxerat. sane cum$ vicena quina milia militibus promisisset, tricena dedit. inde / habita contione militari vespera in senatum venit totum que se senatui permisit facto que senatus consulto imperator [est appellatus et tribuniciam potestatem, ius proconsulare in patricias familias relatus emeruit. uxor / etiam Mallia Scantilla et filia eius Didia Clara Augustae [sunt appellatae. inde se ad Palatium recepit uxore ac filia illuc vocatis, trepidis invitis eo transeuntibus quasi iam imminens exitium praesagirent. praef% urbi Cornelium Repentinum, generum suum, fecit in locum Sulpiciani. [erat interea in odio populi Didius Iulianus ob hoc, quod@ creditum [fuerat emendationem temporum Commodi Pertinacis auctoritate reparandam habeba+ tur que ita, quasi Iuliani consilio [esset Pertinax interemptus. et iam hi primum, qui Iulianum odisse coepe+ rant, disseminarunt prima statim die Pertinacis cena despecta luxuriosum parasse convivium ostreis et alti+ libus et piscibus adornatum. quod falsum [fuisse constat; nam Iulianus tantae parsimoniae [fuisse perhibe+ tur, ut per triduum porcellum, per triduum leporem di+ videret, si quis ei forte misisset, saepe autem nulla existente religione holeribus leguminibus que contentus sine carne cenaverit. deinde neque cenavit, priusquam sepultus [esset Pertinax, et tristissimum cibum ob eius necem sumpsit et primam noctem vigiliis continuavit de tanta necessitate sollicitus.

ubi vero primum inluxit, senatum et equestrem or+ dinem in Palatium venientem admisit atque unum+ quemque, ut# [erat aetas, vel fratrem vel filium vel pa+ rentem adfatus blandissime [est. sed populus in rostris atque ante curiam ingentibus eum conviciis lacessebat sperans deponi ab eo posse imperium, quod milites dederant. descendenti cum militibus et senatu in curiam diras inprecati [sunt, rem divinam facienti, ne litaret, optarunt. lapides etiam in eum iecerunt, cum$ Iulianus manu eos semper placare cuperet. ingressus autem curiam, placide et prudenter verba fecit. egit gratias, quod@ [esset adscitus, quod@ et ipse et uxor et filia eius Augustorum nomen accepe+ runt. patris patriae quoque nomen recepit, argenteam statuam respuit. e senatu in Capitolium pergenti po+ pulus obstitit, sed ferro et vulneribus et pollicitationi+ bis aureorum, quos digitis ostendebat ipse Iulianus, ut fidem faceret, summotus atque depulsus [est. inde ad circense spectaculum itum [est. sed occupatis indif+ ferenter omnium subsellis populus geminavit convi+ cia in Iulianum: Pescennium Nigrum, qui iam impe+ rare dicebatur, ad urbis praesidium vocavit. haec om+ nia Iulianus placide tulit toto que imperii sui tempore mitissimus [fuit; populus autem in milites vehementis+ sime invehebatur, qui ob pecuniam Pertinacem occi+ dissent. multa igitur, quae Commodus statuerat, Per+ tinax tulerat, ad conciliandum favorem populi restituit. de ipso Pertinace neque male neque bene quicquam egit, quod gravissimum plurimis visum [est. constitit autem propter metum militum de honore Pertinacis tacitum [esse.

et Iulianus quidem neque Brittannicos exercitus ne+ que Illyricos timebat, Nigrum vero misso primipilario occidi praeceperat timens praecipue Syriacos exercitus. ergo Pescennius Niger in Illyrico, Septimius Se+ verus in Syria cum exercitibus, quibus praesidebant, a Iuliano descivere. sed cum$ ei nuntiatum [est Se+ verum descivisse, quem suspectum non habuerat, per+ turbatus [est: ad senatum venit impetravit que, ut hostis Severus + renuntiaretur; militibus etiam, qui Severum secuti [fuerant, dies praestitutus, ultra quam si cum Severo [fuissent, hostium numero haberentur. missi [sunt praeterea legati a senatu consulares ad milites, qui suaderent, ut Severus repudiaretur, et is [esset imperator, quem senatus + elegerat. inter ceteros legatus [est Vespronius Candidus, vetus consularis, olim mili+ tibus invisus ob durum et sordidum imperium. missus [est successor Severo Valerius Catulinus, quasi posset ei succedi, qui militem iam sibi tenebat. missus prae+ terea Aquilius centurio, notus caedibus senatoriis, qui Severum occideret. ipse autem Iulianus praetorianos in campum deduci iubet, muniri turres, sed milites de+ sides et urbana luxuria dissolutos invitissimos ad ex+ ercitium militare produxit, ita ut vicarios operis, quod uni cuique praescribebatur, mercede conducerent. et Severus quidem ad urbem infesto agmine veniebat, sed Didius Iulianus nihil cum exercitu praetoriano pro+ ficiebat, quem cottidie populus et magis oderat et ridebat. et Iulianus sperans Laetum fautorem Severi, cum$ per eum Commodi manus evas+ isset, ingratus tanto beneficio iussit eum occidi. iussit etiam Marciam unam interfici.

sed dum haec egit Iulianus, Severus classem Raven+ natem occupat, legati senatus, qui Iuliano promiserant operam suam, ad Severum transierunt. Tullius Crispi+ nus, praef% praetorio, contra Severum missus, ut classem produceret, repulsus + Romam redit. haec cum$ Iu+ lianus videret, senatum rogavit, ut virgines Vestales et ceteri sacerdotes cum senatu obviam exercitui Se+ veri prodirent et praetentis infulis rogarent, inanem contra barbaros milites parans. haec tamen agenti Iuliano Plautius Quintillus consularis augur con+ tradixit adserens non debere imperare eum, qui ar+ mis adversario non posset resistere. cui multi sena+ tores consenserunt. quare iratus Didius milites e castris petit, qui senatum ad obsequium cogerent aut obtrun+ carent. sed id consilium displicuit. neque enim dece+ bat, ut, cum$ senatus hostem Severum Iuliani causa iu+ dicasset, eundem Iulianum pateretur infestum. quare meliore consilio ad senatum venit petit que, ut fieret senatus consultum de participatione imperii; quod statim factum [est. tunc omen, quod sibi Iulianus, cum$ imperium acciperet, fecerat, omnibus venit in mentem. nam cum$ consul designatus de eo sententiam dicens ita pronun+ tiasset: !Didium Iulianum imperatorem appellandum [esse censeo!, Iulianus suggessit: !adde et Severum!, quod cognomentum avi et proavi sibi Iulianus adsciverat. [sunt tamen qui dicant, nullum [fuisse Iu+ liani consilium de obtruncando senatu, cum$ tanta in eum senatus consuluisset.

post senatus consultum statim Didius Iulianus unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit. ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum; ad quem Severus litteras miserat, ut [esset praef%. sed pacem simulatam [esse mandatam que caedem Severi Tullio Crispino, praef% praetorii, et populus locutus [est et Severus suspicatus. denique hostem se Iuliano Severus [esse maluit quam participem consensu milit+ um. Se+ verus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulte misit edicta, quae proposita [sunt. [fuit prae+ terea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret vel odium populi deleniri vel militum arma conpesci. nam et quasdam non conve+ nientes Romanis sacris hostias immolaverunt et car+ mina profana incantaverunt et ea, quae ad speculum ducunt fieri, in quod pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere + dicuntur, Iulianus fecit. tunc que puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem. et Crispinus quidem cum$ occurrisset praecursoribus Severi, Iulio Laeto auctore a Severo interemptus [est. deiecta [sunt etiam consulta senatus. Iulianus convocato senatu quaesitis que sententiis, quid facto opus [esset, certi nihil comperit a senatu. sed po+ stea sponte sua gladiatores Capuae iussit armari per Lollianum Titianum et Claudium Pompeianum e Tarracinensi ad participatum evocavit, quod@ et gener imperatoris [fuisset et diu militibus praefuisset. sed hoc ille recusavit senem se et debilem luminibus respondens. transierant et ex Umbria milites ad Severum. et praemiserat quidem litteras Severus, quibus iubebat interfectores Pertinac+ is servari. brevi autem

desertus [est ab omnibus Iulianus et remansit in Pa+ latio cum uno de praefectis suis Geniali et genero Repentino. actum [est denique, ut Iuliano senatus aucto+ ritate abrogaretur imperium. et abrogatum [est, appel+ latus que statim Severus imperator, cum$ fingeretur, quod@ veneno se absumpsisset Iulianus. missi tamen a senatu, quorum curam per militem gregarium in Palatio idem occisus [est fidem Caesaris inplorans, hoc [est Severi. filiam suam potitus imperio dato patrimonio emancipaverat, quod ei cum Augustae nomine statim sublatum [est. corpus eius a Severo uxori Manliae Scantillae ac filiae ad sepulturam [est redditum et in proavi monu+ menta translatum miliario quinto via Labicana. obiecta sane [sunt Iuliano haec: quod@ gulosus [fuisset, quod@ aleator, quod@ armis gladiatoriis exercitus [esset, ea que omnia senex fecerit, cum$ antea numquam adule+ scens his [esset infamatus. obiecta [est etiam su+ perbia, cum$ ille etiam in imperio [fuisset humillimus. [fuit autem contra humanissimus ad convivia, benignis+ simus ad suscriptiones, moderatissimus ad libertatem. vixit annis quinquaginta sex mensibus quattuor. im+ peravit mensibus duobus diebus quinque. reprehensum in eo praecipue, quod@ eos, quos regere auctoritate sua debuerat, regendae rei p% sibi praesules ipse fecisset. &

interfecto Didio Iuliano Severus Africa oriundus imperium optinuit. cui civitas Lepti, pater Geta, maiores equites Romani ante civitatem omnibus datam; mater Fulvia Pia, patrui magni Aper et Severus, consula+ res, avus maternus Macer, paternus Fulvius Pius [fuere. ipse natus [est Erucio Claro bis et Severo conss% vi= idus Apriles. in prima pueritia, priusquam Latinis Graecis que litteris imbueretur, quibus eruditissimus [fuit, nullum alium inter pueros ludum nisi ad iudices exercuit, cum$ ipse praelatis fascibus ac securibus or+ dine puerorum circumstante sederet ac iudicaret. octavo decimo anno publice declamavit. postea stu+ diorum causa Romam venit, latum clavum a divo Marco petit et accepit favente sibi Septimio Severo ad+ fini suo, bis iam consulari. cum$ Romam venisset, hospitem nanctus, qui Hadri+ ani vitam imperatoriam eadem hora legeret, quod sibi omen [futurae felicitatis arripuit. habuit et aliud omen imperii. cum$ rogatus ad cenam imperatoriam pallia+ tus venisset, qui togatus venire debuerat, togam prae+ sidiariam ipsius imperatoris accepit. eadem nocte som+ niavit lupae se uberibus ut# Remum inhaerere vel Romulum.

sedit et in sella imperatoria temere a mi+ nistro posita, ignarus quod@ non liceret. dormienti etiam in stabulo serpens caput cinxit et sine noxa experge+ factis et adclamantibus familiaribus abiit. iuventam plenam furorum, nonnumquam et criminum habuit. adulterii causam dixit absolutus que [est a Iuliano proconsule, cui et in proconsulatu successit et in consulatu collega [fuit et in imperio item successit. quaesturam diligenter egit omisso tribunatu militari. post quaesturam sorte Baeticam accepit atque inde Africam petit, ut mortuo patre rem domesticam conponeret. sed dum in Africa [est, pro Baetica Sardi+ nia ei attributa [est, quod@ Baeticam Mauri populabantur. acta igitur quaestura Sardinensi legationem proconsulis Africae accepit. in qua legatione cum$ eum qui+ dam municipum suorum Lepcitanus praecedentibus fascibus ut# antiquum contubernalem ipse plebeius amplexus [esset, fustibus eum sub elogio eiusdem praeconis cecidit: !legatum p% r% homo plebeius temere am+ plecti noli.! ex quo factum, ut in vehiculo etiam legati sederent, qui ante pedibus ambulaba+ nt. tunc in qua+ dam civitate Africana, cum$ sollicitus mathematicum consuluisset posita que hora ingentia vidisset, astrologus dixit ei: !tuam non alienam pone genituram!, cum$ que Severus iurasset suam [esse, omnia ei dixit, quae postea facta [sunt. tribunatum plebis Marco im+ peratore decernente promeruit eum que severissime exertissime que egit. uxorem tunc Marciam duxit, de qua

tacuit in historia vitae privatae. cui postea in imperio statuas conlocavit. praetor designatus a Marco [est non in candida, sed in competitorum grege anno aetatis xxxii=. tunc ad Hispaniam missus somniavit primo sibi dici, ut templum Tarraconense Augusti, quod iam labebatur, restitueret; deinde ex altissimi montis vertice or+ bem terrarum Romam que despexit concinentibus provinciis lyra, voce vel tibia. ludos absens edidit. le+ gioni iiii= Scythicae dein praepositus [est circa Massiliam. post hoc Athenas petit studiorum sacro+ rum que causa et operum ac vetustatum. ubi cum$ in+ iurias quasdam ab Atheniensibus pertulisset, inimicus his factus minuendo eorum privilegia iam imperator se ultus [est. dein Lugdunensem provinciam legatus accepit. cum$ amissa uxore aliam vellet ducere, genitu+ ras sponsarum requirebat, ipse quoque matheseos peri+ tissimus, et cum$ audisset [esse in Syria quandam, quae id geniturae haberet, ut regi iungeretur, eandem uxo+ rem petit, Iuliam scilicet, et accepit interventu amicorum. ex qua statim pater factus [est. a Gallis ob se+ veritatem et honorificentiam et abstinentiam tantum quantum nemo dilectus [est. dein Pannonias procon+ sulari imperio rexit. post hoc Siciliam proconsularem sorte meruit. suscepit que Romae alterum filium. in Sicilia quasi de imperio vel vates vel Chaldaeos consuluisset, reus factus [est. a praefect% praet%, quibus audiendus datus [fuerat, iam Commodo in odium veniente absolutus [est calumnia+ tore in crucem acto. con+ sulatum cum Apuleio Rufino primum egit, Commodo se inter plurimos designante. post consulatum anno

ferme [fuit otiosus; dein Laeto suffragante exercitui Germanico praeponitur. proficiscens ad Germani+ cos exercitus hortos spatiosos comparavit, cum$ an+ tea aedes brevissimas Romae habuisset et unum fundum in venetia. in his hortis cum$ humi iacens epularetur cum filiis parca cena poma que adposita maior filius, qui tunc quinquennis [erat, conlusoribus puerulis manu largiore divideret pater que illum re+ prehendens dixisset: !parcius divide, non enim regias opes possides!, quinquennis puer respondit: !sed possidebo! inquit. in Germaniam profectus ita se in ea legatione egit, ut famam, nobilitatam iam ante, cumularet. et hactenus rem militarem privatus egit. dehinc a Germanicis legionibus, ubi auditum [est Commodum oc+ cisum, Iulianum autem cum odio cunctorum imperare, multis hortantibus repugnans imperator [est appellatus apud Carnuntum idibus Augustis. qui etiam se+ stertia, quod nemo umquam principum, militibus dedit. dein firmatis, quas post tergum relinquebat, provinciis Romam iter contendit cedentibus sibi cunctis, quacum+ que iter fecit, cum$ iam Illyriciani exercitus et Gallicani cogentibus ducibus in eius verba iurassent; excipiebatur enim ab omnibus quasi ultor Pertinacis. per idem tempus auctore Iuliano Septimius Severus a se+ natu hostis [est appellatus legatis ad exercitum senatus verbis missis qui iube+ rent, ut ab eo milites senatu praecipiente discederent. et Severus quidem cum$ au+ disset senatus consentientis auctoritate missos legatos,

primo pertimuit, postea id egit corruptis legatis, ut apud exercitum pro se loquerentur transirent que in eius partes. his compertis Iulianus senatus consul+ tum fieri fecit de participando imperio cum Severo, incertum, vere id an dolo fecerit, cum$ iam ante misisset notos ducum interfect+ ores quosdam, qui Se+ verum occiderent, ita ut ad Pescennium Nigrum inter+ ficiendum miserat, qui et ipse imperium contra eum susceperat auctoribus Syriacis exercitibus. verum Se+ verus evitatis eorum manibus, quos ad se interficien+ dum Iulianus miserat, missis ad praetorianos litteris signum vel deserendi vel occidendi Iuliani dedit statim que auditus [est. nam et Iulianus occisus [est in Palatio, et Severus Romam invitatus. ita, quod nulli umquam contigit, nutu tantum Severus victor [est factus armatus que Romam contendit. occiso Iuliano cum$ Severus in castris et tentoriis quasi per hosticum veniens adhuc maneret, centum se+ natores legatos ad eum senatus misit ad gratulandum rogandum que. qui ei occurrerunt Interamnae arma+ tum que circumstantibus armatis salutarunt excussi, ne quid ferri haberent. et postera die occurrente omni famulitio aulico septingenos vicenos aureos legatis dedit eosdem que praemisit facta potestate, si qui vellent remanere ac secum Romam r+ edire. fecit etiam statim praefectum praetorii Flavium Iuvenalem, quem etiam Iulianus tertium praefectum sibi adsumpserat. interim Romae ingens trepidatio militum civium que, quod@ ar+ matus contra eos Severus veniret, qui se hostem iudicassent. his accessit quod@ comperit Pescennium Ni+ grum a Syriacis legionibus imperatorem appellatum. cuius edicta et litteras ad populum vel senatum inter+ cepit per eos, qui missi [fuerant, ne vel proponerentur populo vel legerentur in curia. eodem tempore etiam

de Clodio Albino sibi substituendo cogitavit, cui Caesa+ rianum decretum a Commodo iam videbatur imperium. sed eos ipsos pertimescens, de quibus recte iudicabat, Heraclitum ad optinendas Brittannias, Plau+ tianum ad occupandos Nigri liberos misit. cum$ Romam Severus venisset, praetorianos cum subarmalibus in+ ermes sibi iussit occurrere. eosdem sic ad tribunal vocavit armatis undique circumdatis. ingressus deinde Romam armatus cum armatis mili+ tibus Capitolium ascendit. inde in Palatium eodem habitu perrexit praelatis signis, quae praetorianis ademerat, supinis, non erec+ tis. tota deinde urbe milites in templis, in porticibus, in aedibus Palatinis quasi in stabulis manserunt, [fuit que ingressus Severi odio+ sus atque terribilis, cum$ milites inempta diriperent vastationem urbi minantes. alia die armatis stipatus non solum militibus, sed etiam amicis in senatum venit. in curia reddidit rationem suscepti imperii causatus que [est quod@ ad se occidendum Iulianus notos ducum caedibus misisset. fieri etiam senatus consultum coegit, ne liceret imperatori inconsulto senatu occidere senatorem. sed cum$ in senatu [esset, milites per seditionem dena milia poposcerunt a senatu exemplo eorum, qui Augustum Octavianum Romam deduxerant tantum que acceperant. et cum$ eos voluisset comprimere Severus nec potuisset, tamen mitigatos addita liberalitate dimisit.

funus deinde censorium Pertinacis imagini du+ xit eum que inter divos sacravit addito flamine et so+ dalibus Helvianis, qui Marciani [fuerant. se quoque Per+ tinacem vocari iussit, quamvis postea id nomen aboleri voluerit quasi omen. amicorum dehinc aes alienum dissolvit. filias suas dotatas maritis Probo et Aetio dedit. et cum$ Probo genero suo praefecturam urbi optu+ lisset, ille recusavit dixit que minus sibi videri praefectum [esse quam princi+ pis generum. utrumque autem generum statim consulem fecit, utrumque ditavit. alia die senatum venit et amicos Iuliani incusatos proscriptioni ac neci dedit. causas plurimas audivit. ac+ cusatos a provincialibus iudices probatis rebus graviter punivit. rei frumentariae, quam minimam reppe+ rerat, ita consuluit, ut excedens vita septem annorum canonem p% R% relin+ queret. ad orientis statum confirmandum profectus [est nihil adhuc de Nigro palam di+ cens. ad Africam tamen le+ giones misit, ne per Libyam atque Aegyptum Niger Africam occuparet ac p% R% penuria rei frumentariae perurgeret. Domitium Dextrum in locum Bassi praefectum urbi reliquit atque intra trigin+ ta dies, quam Romam venerat, [est profectus. egressus ab urbe ad Saxa rubra seditionem ingentem ob locum castrorum metandorum ab exercitu passus [est. occurrit ei et sta+ tim Geta frater suus, quem provinciam sibi creditam regere praecepit aliud spe+ rantem. Nigri liberos ad se adductos in eo habuit honore, quo suos. miserat sane legionem, quae Graeciam Thraciam que praeci+ peret, ne eas Pescennius occuparet, sed iam Byzantium Niger tenebat. Perinthum etiam Niger volens occu+ pare plurimos de exercitu interfecit atque ideo hostis cum Aemiliano [est + appellatus. cum$ que Severum ad participatum vocaret, contemptus [est.

promisit sane Nigro tutum exilium, si vellet, Aemiliano autem non ignovit. Aemilianus dehinc victus in Hellesponto a Se+ veri ducibus Cyzicum primum confugit atque inde in aliam civitatem, in qua eorum iussu occisus [est. fusae [sunt item copiae ab isdem ducibus etiam Nigri. his auditis ad senatus Severus quasi confectis rebus litteras misit. dein conflixit cum Nigro eum que apud Cyzicum interemit caput que eius pilo circumtulit. fi+ lios Nigri post hoc, quos suorum liberorum cultu ha+ buerat, in exilium cum matre misit. litteras ad senatum de victoria dedit. neque quemquam senatorum, qui Nigri partium [fuerant, praeter unum supplicio adfecit. Antiochensibus iratior [fuit, quod@ et administran+ tem se in oriente inriserant et Nigrum etiam victum iuverant. denique multa hi+ s ademit. Neapolitanis etiam Palaestinensibus ius civitatis tulit, quod@ pro Nigro diu in armis [fu+ erunt. in multos saeve animad+ vertit, praeter ordinem senatorium, qui Nigrum [fuerant secuti. multas etiam civitates eiusdem partis iniuriis adfecit et damnis. eos senatores occidit, qui cum Nigro militaverant ducum vel tribunorum nomine. deinde circa Arabiam plura gessit, Parthis etiam in dicionem redactis nec non etiam Adiabenis, qui quidem omnes cum Pescennio senserant. atque ob hoc reversus triumpho delato appellatus [est Arabicus Adiabenicus P+ arthicus. sed triumphum respuit, ne videretur de civili triumphare victoria. excusavit et Parthicum nomen, ne Parthos lacesseret. redeunti sane Romam post bellum civile Nigri aliud bellum civile Clodi Albini nuntiatum [est, qui rebellavit in Gallia. quare postea occisi [sunt filii eius cum matre.

Albinum igitur statim hostem iudicavit et eos, qui ad illum mollius vel scripserunt vel rescripserunt. et cum$ iret contra Albinum, in itinere apud Vimina+ cium filium suum maiorem Bassianum adposito Aure+ lii Antonini nomine Caesarem appellavit, ut fratrem suum Getam ab spe imperii, quam ille conceperat, summoveret. et nomen quidem Antonini idcirco filio adposuit, quod@ somniaverat Antoninum sibi successurum. unde Getam etiam quidam Antoninum putant dictum, ut et ipse succederet in imperio. aliqui putant idcirco illum Antoninum appellatum, quod@ Severus ipse in Marci familiam transire voluerit. et primo quidem ab Albinianis Severi duces victi [sunt. tunc sollicitus cum$ consuleret, a Pannonicianis auguribus comperit se victorem [futurum, adversarium vero nec in potesta+ tem venturum neque evasurum, sed iuxta aquam [esse periturum. multi statim amici Albini deserentes ve+ nere, multi duces capti [sunt, in quos Severus animadvertit. multis interim varie gestis in Gallia primo apud Tinurtium contra Albinum felicissime pugnavit severus; cum$ quidem ingens periculum equi casu adit, ita ut mortuus ictu plumbeae crederetur, ita ut alius iam paene imperator ab exercitu diligeretur. eo tempore lectis actis, quae de Clodio Celsino lau+ dando, qui Adrumetinus et adfinis Albini [erat, facta [sunt, iratus senatui Severus, quasi hoc Albino senatus praestitisset, Commodum inter divos referendum [esse censuit, quasi hoc genere se de senatu posset ulcisci. prius que inter milites divum Commodum pronun+ tiavit id que ad senatum scripsit addita oratione victoriae. senatorum deinde, qui in bello [erant interempti, cadavera dissipari iussit.

deinde Albini corpore adlato paene seminecis caput abscidi iussit Romam que deferri id que litteris prosecutus [est. victus [est Albinus die xi= kal% Martias. reliquum autem cadaver eius ante domum propriam exponi ac diu iacere iussit. equum + praeterea ipse residens supra cadaver Albini egit ex+ pavescentem que admonuit, ut et effrenatus audacter protereret. addunt alii, quod@ idem cadaver in Rhoda+ num abici praecepit, simul etiam uxoris liberorum que eius. interfectis innumeris Albini partium viris, inter quos multi principes civitatis, multae feminae in+ lustres [fuerunt, omnium bona publicata [sunt aerarium+ que auxerunt; cum$ et Hispanorum et Gallorum proceres multi occisi [sunt. denique militibus tantum stipendiorum quantum nemo principum dedit. filiis etiam suis ex hac proscriptione reliquit quantum nul+ lus imperatorum, cum$ magnam partem auri per Gal+ lias, per Hispanias, per Italiam imperatoriam fecisset. tunc que primum privatarum rerum procuratio constituta [est. multi sane post Albinum fidem ei servantes bello a Severo superati [sunt. eodem tempore etiam legio Arabica defecisse ad Albinum nuntiata [est. ultus igitur graviter Albinianam defectionem inter+ fectis plurimis, genere quoque eius extincto iratus Ro+ mam et populo et senatoribus venit. Commodum in senatu et contione laudavit, deum appellavit, in+ famibus displicuisse dixit, ut appareret eum apertissime furere. post hoc de sua clementia disseruit,

cum$ crudelissimus [fuerit et senatores infra scriptos occiderit. occidit autem sine causae dicione hos no+ biles: Mummium Secundinum, Asellium Claudianum, Claudium Rufum, Vitalium Victorem, Papium Faustum, Aelium Celsum, Iulium Rufum, Lollium Professum, Aurunculeium Cornelianum, Antonium Balbum, Postumium Severum, Sergium Lustralem, Fabium Pau+ linum, Nonium Gracchum, Masticium Fabianum, Casperium Agrippinum, Ceionium Albinum, Claudium Sulpicianum, Memmium Rufinum, Casperium Aemilianum, Cocceium Verum, Erucium Clarum, L% Sti+ lonem, Clodium Rufinum, Egnatuleium Honoratum, Petronium Iuniorem, Pescennios Festum et Veratia+ num et Aurelianum et Materianum et Iulianum et Al+ binum, Cerellios Macrinum et Faustinianum et Iulianum, Herennium Nepotem, Sulpicium Canum, Va+ lerium Catullinum, Novium Rufum, Claudium Arabianum, Marcum Asellionem horum igitur tantorum ac tam inlustrium virorum- nam multi in his consu+ lares, multi praetorii, omnes certe summi viri [fuere- interfector ab Afris ut# deus habetur. Cincium Severum calumniatus [est, quod@ se veneno adpetisset, atque ita interfecit. Narcissum dein, Commodi strangulatorem, leonibus obiecit. multos praeterea obscuri loci ho+ mines interemit praeter eos, quos vis proelii absumpsit. post haec, cum$ se vellet commendare hominibus, vehicularium munus a privatis ad fiscum traduxit. Cae+ sarem dein Bassianum Antoninum a senatu appellari fecit decretis imperatoriis insignibus. rumor deinde belli Parthici extitit. patri, matri, avo et uxori priori per se statuas conlo+ cavit Plautianum ex amicissimo

cognita eius vita ita odio habuit, ut et hostem publi+ cum appellaret et depositis statuis eius per orbem terrae gravi eum insigniret iniuria, iratus praecipue, quod@ inter propinquorum et adfinium Severi simulacra suam statuam ille posuis+ set. Palaestinis poenam remisit, quam ob causam Nigri meruerant. postea ite+ rum cum Plautiano in gratiam redit et veluti ovans urbem ingressus Capitolium petit, quamvis et ipsum procedenti tempore occider+ it. Getae minori filio togam virilem dedit, maiori Plautiani filiam uxorem iunxit. hi qui hostem publicum Plautianum dixerant, deportati [sunt. ita omnium rerum quasi naturali lege mutatio [est filios dein consules designavit. Getam fratrem extulit. profectus dehinc ad bellum Par+ thicum [est edito gladiatorio munere et congiario populo dato. multos inter haec causis vel veris vel simulatis occidit. damnabantur autem plerique, cur iocati [essent, alii, cur tacuissent, alii, cur pleraque figurata dixissent, ut# !ecce imperator vere nominis sui, vere Pertinax, vere Severus!. [erat sane in sermone vulgari Parthicum bellum ad+ fectare Septimium Severum gloriae cupiditate, non aliqua necessitate deductum. traiecto denique exercitu a Brundisio continuato itinere venit in Syriam Parthos que summovit. sed postea in Syriam redit, ita ut se pararet ac bellum Parthis inferret. inter haec Pescen+ nianas reliquias Plautiano auctore persequebatur, ita ut nonnullos etiam ex amicis suis quasi vitae suae insidiatores appeteret. multos etiam, quasi Chaldaeos aut vates de sua salute consuluissent, inter+ emit, praecipue suspectans unumquemque idoneum

imperio, cum$ ipse parvulos adhuc filios haberet id que dici ab his vel crederet vel audiret, qui sibi augurabantur imperium. denique cum$ occisi [essent nonnulli, Severus se excusabat et post eorum mortem negabat fieri iussisse, quod factum [est. quod de Laeto praecipue Marius Ma+ ximus dicit. cum$ soror sua Leptitana ad eum venisset vix Latine loquens ac de illa multum imperator erubesceret, dato filio eius lato clavo atque ipsi multis muneribus redire mulierem in pa+ triam praecepit, et quidem cum filio, qui brevi vita defunctus [est. aestate igitur iam exeunte Parthiam ingressus Ctesifontem pulso rege pervenit et cepit hiemali prope tempore, quod@ in illis regionibus melius per hiemem bella tractantur, cum$ herbarum radicibus mi+ lites viverent atque inde morbos aegritudines que contraherent. quare cum$ obsistentibus Parthis, fluente quoque per insuetudinem cibi alvo militum longius ire non posset, tamen perstitit et oppidum cepit et regem fugavit et plurimos interemit et Parthicum nomen meruit. ob quae etiam filium eius Bassianum Antoni+ num, qui Caesar appellatus iam [fuerat, annum xiii= agentem participem imperii dixerunt milites. Getam quoque, minorem filium, Caesarem dixerunt, eundem Antoninum, ut# plerique in litteras tradunt, appellantes. harum appellationum causa donativum militi+ bus largissimum dedit concessa omni praeda oppidi Parthici, quod milites quaerebant, inde in Syriam redit victor et Parthicus. deferentibus sibi patribus triumphum idcirco recusavit, quod@ consistere in curru affectus articulari mor+ bo non posset. filio sane con+ cessit, ut triumpharet; cui senatus Iudaicum trium+ phum decreverat, idcirco quod@ et in Syria res bene gestae [fuerant a Severo. dein cum$ Antiochiam trans+ isset, data virili toga filio maiori secum eum consulem designavit, et statim in Syria consulatum inierunt. post hoc dato stipendio cumulatiore militibus Alexandriam petit. in itinere Palaestinis plurima iura fundavit. Iudaeos fieri sub gravi poena vetuit. idem etiam de Christianis sanxit. deinde Alexandrinis ius buleutarum dedit, qui sine publico consilio ita ut sub regibus ante vivebant uno iudice contenti, quem Caesar dedisset. multa praeterea his iura mutavit. iucundam sibi pere+ grinationem hanc propter religionem dei Sarapidis et propter rerum antiquarum cognitionem et propter no+ vitatem animalium vel locorum [fuisse Severus ipse postea semper ostendit; nam et Memfim et Memnonem et piramides et labyrinthum diligenter inspexit. et quoniam longum [est minora persequi, huius ma+ gnifica illa, quod@ victo et occiso Iuliano praetoria+ nas cohortes exauctoravit, Pertinacem contra volun+ tatem militum in deos rettulit, Salvii Iuliani decreta iussit aboleri; quod non optinuit. denique cognomentum Pertinacis non tam ex sua voluntate quam ex morum parsimonia videtur habuisse. nam et infinita multorum caede crudelior habitus et, cum$ quidam ex hostibus

eidem se suppliciter optulisset atque dixisset, ille si suo loco [esset, quid facturus [esset, non emollitus tam prudente dicto interfici eum iussit. [fuit praeterea delendarum cupidus factionum, prope a nullo congressu digressus nisi victor. Persarum regem Abgarum subegit. Arabas in dicionem accepit. Adiabenos in tributarios coegit. Brittanniam, quod maximum eius imperii decus [est, muro per transver+ sam insulam ducto utrimque ad finem Oceani munivit. unde etiam Brittannici nomen accepit. Tripolim, unde oriundus [erat, contusis bellicosissimis gentibus secu+ rissimam reddidit ac p% R% diurnum oleum gratuitum et fecundissimum in aetern+ um donavit. idem cum inplacabilis delictis [fuit, tum ad erigendos industrios quosque iudi+ cii singularis. philosophiae ac dicendi studiis satis deditus, doctrinae quoque nimis cupidus. latronum ubique hostis. vitam suam privatam publicam que ipse composuit ad fidem, so+ lum tamen vitium crudelitatis excusans. de hoc sena+ tus ita iudicavit illum aut nasci non debuisse aut mori, quod@ et nimis crudelis et nimis utilis rei publicae videretur. domi tamen minus cautus, qui uxorem Iu+ liam famosam adulteriis tenuit, ream etiam coniurationis. idem, cum$ pedibus aeger bellum moraretur id que milites anxie ferrent eius que filium Bassianum, qui una [erat, Augustum fecissent, tolli se atque in

tribunal ferri iussit, adesse deinde omnes tribunos, cen+ turiones, duces et cohortes, quibus auctoribus id ac+ ciderat, sisti deinde filium, qui Augusti nomen acceperat. cum$ que in omnes auctores facti prae+ ter filium iuberet rogaretur que omnibus ante tribu+ nal prostratis, caput manu contingens ait: !tandem sentitis caput imperare, non pedes. ! huius dictum [est, cum$ eum ex humili per litterarum et militiae officia ad imperium plurimis gradibus fortuna duxisset: !omnia!, inquit, ![fui et nihil expedit.! perit Eboraci in Brittannia subactis gentibus, quae Brittanniae videbantur infestae, anno imperii xvii=, morbo gravissimo extinctus, iam senex. reliquit filios duos, Antoninum Bassianum et Getam, cui et ipsi in honorem Marci Antonini nomen inposuit. inlatus sepulchro Marci Antonini, quem ex omnibus impera+ toribus tantum coluit, ut et Commodum in divos re+ ferret et Antonini nomen omnibus deinceps quasi Au+ gusti adscribendum putaret. ipse a senatu agentibus liberis, qui ei funus amplissimum exhibuerant, inter divos [est relatus. opera publica praecipua eius extant Septizonium et thermae Severianae, eiusdem que etiam ianuae in Transtiberina regione ad portam nominis sui, quarum forma intercidens statim usum publicum invidit. iudicium de eo post mortem magnum omnium [fuit,

maxime quod@ diu nec a filiis eius boni aliquid rei p% venit et postea invade+ ntibus multis rem p% res Romana praedonibus direptui [fuit. hic tam exiguis vestibus usus [est, ut vix et tunica eius aliquid purpurae haberet, cum$ hirta clamyde umeros velaret. cibi parcissimus. leguminis patrii avi+ dus, vini aliquando cupidus, carnis frequenter ignarus. ipse decorus, ingens, promissa barba, cano capite et crispo, vultu reverendus, canorus voce, sed Afrum quiddam usque ad senectutem sonans. ac multum post mortem amatus vel invidia deposita vel crudelitatis metu. legisse me apud Aelium Maurum Phlegontis Ha+ driani libertum memini Septimium Severum inmodera+ tissime, cum$ moreretur, laetatum, quod@ duos Antoni+ nos pari imperio rei p% relinqueret exemplo Pii, qui Verum et Marcum Antoninos per adoptionem filiis rei p% reliquit, hoc melius quod@ ille filios per adoptionem, hic per se genitos rectores Romanae rei p% daret: Antoninum scilicet Bassianum quidem ex priore matri+ monio susceperat et Getam de Iulia genuerat. sed il+ lum multum spes fefellit. nam unum parricidium, al+ terum sui mores rei p% inviderunt, sanctum que illud nomen in nullo diutine mansit. et reputanti mihi, Dio+ cletiane Auguste, neminem facile magnorum virorum optimum et utilem filium reliquisse satis claret. denique aut sine liberis interierunt aut tales habuerunt plerique, ut melius [fuerit de rebus humanis sine posteritate dis+ cedere. et ut ordiamur a Romulo: hic nihil liberorum reliquit, nihil Numa Pompilius, quod utile posset [esse rei p%. quid Camillus? num sui similes liberos habuit? quid Scipio? quid Catones qui magni [fuerunt? iam vero quid de Homero, Demosthene, Vergilio, Crispo et Terentio, Plauto ceteris que aliis loquar? quid de Caesare? quid de Tullio, cui soli melius [fuerat liberos non habere? quid de Augusto, qui nec adoptivum bonum filium habuit, cum$ illi legendi potestas [fuisset ex omnibus? falsus [est etiam ipse Traianus in suo municipe ac nepote diligendo. sed ut omittamus adoptivos, ne nobis Anto+ nini Pius et Marcus, numina rei publicae, occurrant, veniamus ad genitos. quid Marco felicius [fuisset, si Commodum non reliquisset heredem? quid Severo Septimio, si Bassianum nec genuisset? qui statim insi+ mulatum fratrem insidiarum contra se cogitatarum parricidali etiam figmento interemit; qui novercam suam- et quid novercam? matrem quin immo, in cuius sinu Getam filium eius occiderat, uxorem duxit; qui Papinianum, iuris asylum et doctrinae legalis the+ saurum, quod@ parricidium excusare noluisset, occidit, et praefectum quidem, ne homini per se et per scien+ tiam suam magno deesset et dignitas. denique, ut alia omittam, ex huius moribus factum puto, ut Se+ verus tristior vir ad omnia, immo etiam crudelior pius et dignus deorum altaribus duceretur. qui quidem divinam Sallusti orationem, qua Micipsa filios ad pacem hortatur, ingravatus morbo misisse filio dicitur

maiori. id que frustra. et hominem tantum valetudine. vixit denique in odio populi diu Antoninus, nomen que illud venerabile diu minus amatum [est, quamvis et vestimenta populo dederit, unde Caracal+ lus [est dictus, et thermas magnificentissimas fecerit. extat sane Romae Severi porticus gesta eius expri+ mens a filio, quantum plurimi docent, structa. signa mortis eius haec [fuerunt: ipse somniavit quat+ tuor aquilis et gemmato curru praevolante nescio qua ingenti humana specie ad caelum [esse raptum; cum$ + que raperetur, octoginta et novem numeros expli+ cuisse, ultra quot annos ne unum quidem annum vixit, nam ad imperium senex venit; cum$ que positus [esset in circulo ingenti aereo, diu solus et destitutus stetit, cum$ vereretur autem, ne praeceps rueret, a Iove se vocatum vidit atque inter Antoninos locatum. die circensium cum$ tres Victoriolae more solito [essent lo+ catae gypseae cum palmis, media, quae ipsius nomine adscriptum orbem tenebat, vento icta de podio stans decidit et humi constitit; ea quae Getae nomine in+ scripta [erat, corruit et omnis comminuta [est; illa vero, quae Bassiani titulum praeferebat, amissa palma venti turbine vix constitit. post murum apud val+ lum visum in Brittannia cum$ ad proximam man+ sionem rediret non solum victor sed etiam in

aeternum pace fundata volvens animo, quid ominis sibi occurreret, Aethiops quidam e numero militari, clarae inter scurras famae et celebratorum semper io+ corum, cum corona e cupressu facta eidem occurrit. quem cum$ ille iratus removeri ab oculis praecepisset et coloris eius tactus omine et coronae, dixisse ille dicitur ioci causa: + !totum fudisti, totum vicisti, iam deus [esto victor.! et civitatem veniens cum$ rem divinam vellet facere, primum ad Bellonae templum ductus [est errore haruspicis rustici, deinde hostiae furvae [sunt adplicitae. quod cum$ [esset aspernatus at+ que ad Palatium se reciperet, neglegentia ministrorum nigrae hostiae, et usque ad limen domus Palatinae, imperatorem secutae [sunt. [sunt per plurimas civitates opera eius insignia. ma+ gnum vero illud in civilitate eius, quod@ Romae om+ nes aedes publicas, quae vitio temporum labebantur, instauravit nusquam prope suo nomine adscripto, servatis tamen ubique titulis conditorum. moriens sep+ tem annorum canonem, ita ut cottidiana septuaginta quinque milia modium expendi possent, reliquit; olei vero tantum, ut per quinquennium non solum urbis usibus, sed et totius Italiae, quae oleo eget, sufficeret. ultima verba eius dicuntur haec [fuisse: !turbatam rem p% ubique accepi, pacatam etiam Brittannis relin+ quo, senex ac pedibus aeger firmum imperium

Antoninis meis relinquens, si boni [erunt, inbecillum, si mali.! iussit deinde signum tribuno dari !laboremus!, quia Pertinax, quando in imperium adscitus [est, signum dederat !militemus!. Fortunam deinde regiam, quae comitari principes et in cubiculis poni solebat, geminare statuerat, ut sacratissimum simulacrum utrique relinqueret filiorum; sed cum$ videret se perurgueri sub hora mortis, iussisse fertur, ut alternis diebus apud filios imperatores in cubiculis Fortuna poneretur. quod Bassianus prius contempsit quam faceret parricidium. corpus eius a Brittannia Romam usque cum magna provincialium reverentia susceptum [est; quamvis ali+ qui urnulam auream tantum [fuisse dicant Severi reli+ quias continentem eandem que Antoninorum sepul+ chro inlatam, cum$ Septimius illic, ubi vita functus [est, [esset incensus. cum$ Septizodium faceret, nihil aliud cogitavit quam ut ex Africa venientibus suum opus occurreret et, nisi absente eo praefectum urbis medium simulacrum eius [esset locatum, aditum Pala+ tinis aedibus, id [est in regium atrium, ab ea parte facere voluisse perhibetur. quod etiam post Alexander cum$ vellet facere, ab aruspicibus dicitur [esse prohibitus, cum$ hoc sciscitans non litasset. &

rarum atque difficile [est, ut, quos tyrannos aliorum victoria fecerit, bene mittantur in litteras, atque ideo vix omnia de his plene in monumentis atque annalibus habentur. primum enim, quae magna [sunt in eo+ rum honorem, ab scriptoribus depravantur, deinde alia supprimuntur, postremo non magna diligentia in eo+ rum genere ac vita requiretur, cum$ satis [sit audaciam eorum et bellum, in quo victi [fuerint, ac poenam proferre. Pescennius ergo Niger, ut# alii tradunt, modicis pa+ rentibus, ut# alii, nobilibus [fuisse dicitur, patre Annio Fusco, matre Lampridia, avo curatore Aquini, ex qua familia originem ducebat; quod quidem dubium etiam nunc habetur. hic eruditus mediocriter litteris, mori+ bus ferox, divitiis inmodicus, vita parcus, libidinis effrenatae ad omne genus cupiditatum, ordines diu duxit multis que ducatibus pervenit, ut exercitus Sy+ riacos iussu Commodi regeret, suffragio maxime ath+ letae qui Commodum strangulavit, ut# omnia tunc fiebant. is postquam comperit occisum Commodum, Iulia+ num imperatorem appellatum eundem que iussu Severi

et senatus occisum, Albinum etiam in Gallia sump+ sisse nomen imperatoris, ab exercitibus Syriacis, quos regebat, appellatus [est imperator, ut# quidam di+ cunt, magis in odium Iuliani quam in aemulationem Severi. huic ob detestationem Iuliani primis imperii diebus ita Romae fautum [est, a senatoribus dum taxat, qui et Severum oderant, ut inter lapidationes exsecra+ tiones que omnium illi feliciter optaretur, !illum prin+ cipem superi et illum Augustum! populus adclamaret. Iulianum autem oderant populares, quod@ Pertinacem milites occidissent et illum imperatorem adversa po+ puli voluntate appellassent. denique ingentes ob hoc seditiones [fuerunt. ad occidendum autem Nigrum pri+ mipilarem Iulianus miserat, stulte ad eum qui ha+ beret exercitus, se tueri posset, proinde quasi qua+ lis libet imperator a primipilario posset occidi. ea+ dem autem dementia etiam Severo iam principi Iulia+ nus successorem miserat. denique etiam Aquilium cen+ turionem notum caedibus ducum miserat quasi imperator tantus a centurione poss+ et occidi. par denique insania [fuit, quod@ cum Severo ex interdicto de imperio egisse fertur, ut iure videretur principatum praevenisse. et de Pescennio Nigro iudicium populi ex eo ap+ paruit, quod@, cum$ ludos circenses Iulianus Romae da+ ret, et indiscrete subsellia circi maximi repleta [es+ sent ingenti que iniuria populus adfectus [esset, per om+ nes uno consensu Pescennius Niger ad tutelam urbis [est expetitus, odio, ut# diximus, Iuliani et amore occisi Pertinacis; cum$ quidem Iulianus dixisse fertur neque

sibi neque Pescennio longum imperium deberi, sed Se+ vero, qui magis [esset odio habendus a senatoribus, mi+ litibus, provincialibus, popularibus. quod res probavit. et Pescennius quidem Severo eo tempore, quo Lug+ dunensem provinciam regebat, amicissimus [fuit; nam ipse missus [erat ad conprehendendos desertores, qui innumeri Gallias tunc vexabant. in quo officio quod@ se honeste gessit, iucundissimum [fuit Severo, ita ut de eo ad Commodum Septimius referret adserens necessarium rei p% virum. et revera in re militari vehemens [fuit. numquam sub eo provinciali lignum, oleum, operam extorsit. ipse a milite nihil accepit. cum$ tribunatus ageret, nihil accipi passus [est. nam et imperator iam tribunos duos, quos constitit stel+ laturas accepisse, lapidibus obrui ab auxiliaribus iussit. extat epistula Severi, qua scribit ad Ragonium Celsum Gallias regentem: !miserum [est, ut imitari eius disciplinam militarem non possimus, quem bello vicimus: milites tui vagantur, tribuni medio die lavant, pro tricliniis popinas habent, pro cubiculis meritoria; saltant, bibunt, cantant et mensuras conviviorum vocant hoc sine mensura potare. haec, si ulla vena paternae disciplinae viveret, fierent? emenda igi+ tur primum tribunos, deinde militem. quem, quamdiu timuerit, tamdiu tenebis. sed scias id que Nigro

militem timere non posse, nisi integri [fuerint tribuni et duces militum.! haec de Pescennio Severus Au+ gustus. de hoc adhuc milite Marcus Antoninus ad Cornelium Balbum: !Pescennium mihi laudas: agno+ sco; nam et decessor tuus eum manu strenuum, vita gravem et iam tum plus quam militem dixit. itaque misi litteras recitandas ad signa, quibus eum trecentis Armenicis et centum Sarmatis et mille nostris praeesse iussi. tuum [est ostendere hominem non ambitio+ ne, quod nostris non convenit moribus, sed vir+ tute venisse ad eum locum, quem avus meus Hadria+ nus, quem Traianus proavus non nisi exploratissimis dabat.! de hoc eodem Commodus: !Pescennium for+ tem virum novi et ei tribunatus iam duos dedi: duca+ tum mox dabo, ubi per senectutem Aelius Corduenus rem p% recusaverit.! haec de eo iudicia omnium [fuerunt. sed Severus ipse saepe dixit ignoturum se Pescennio, nisi perseveraret. a Commodo denique Pescennius consul declaratus Severo praepositus [est, et quidem irato, quod@ primipilaribus commendantibus consulatum Niger mereret+ ur. in vita sua Severus di+ cit se, priusquam filii sui id aetatis haberent, ut im+ perare possent, aegrotantem id in animo habuisse, ut, si quid forte sibi accidisset, Niger Pescennius eo+ dem et Clodius Albinus succederent, qui ambo Se+ vero gravissimi hostes extiterunt. unde apparet, quod etiam Severi de Pescennio iudicium [fuerit. si Severo credimus, [fuit gloriae cupidus Niger, vita fictus, mori+ bus turpis, aetatis provectae, cum$ in imperium invasit (ex quo cupiditates eius incusat), proinde quasi Severus minor ad imperium venerit, qui annos suos contrahit, cum$ decem octo annis imperavit et octogesimo nono periit. sane Severus Heraclitum ad optinendam Bithyniam misit, Fulvium ad occupandos adultos Nigri filios. nec tamen in senatu quicquam de Nigro Severus dixit, cum$ iam audisset de eius imperio, ipse autem proficisceretur ad conponendum orientis statum tantum. sane illud fecerit proficiscens, ut legiones ad Africam mitteret, ne eam Pescennius occuparet et fame populum Romanum perurgueret. et videbatur autem id facere posse per Libyam Aegyptum que vicinas Afri+ cae, difficili licet itinere ac navigatione. et Pescennius quidem veniente ad orientem Severo Graeciam, Thracias, Macedoniam interfectis multis inlustribus vi+ ris tenebat, ad participatum imperii Severum vocans. a quo causa eorum, quos occiderat, cum Aemiliano ho+ stis [est appellatus. dein a ducibus Severi per Aemilianum pugnans victus [es+ t. et cum$ illi tutum exilium pro+ mitteret, si ab armis recederet, persistens iterum pugna+ vit et victus [est atque apud Cyzicum circa paludem fugiens sauciatus et sic ad Severum adductus atque statim mortuus. huius caput circumlatum pilo Romam missum, filii occisi, necata uxor, patrimonium publi+ catum, familia omnis extincta. sed haec omnia, post+ quam de Albini rebellione cognitum [est, facta [sunt; nam prius et filios Nigri et matrem in exilium miserat. sed exarsit secundo civili bello, immo iam tertio et factus [est durior, tunc cum$ innumeros senatores intere+ mit Severus et ab aliis Syllae Punici, ab aliis Marii nomen accepit. [fuit statura prolixa, forma decorus, capillo in verti+ cem ad gratiam reflexo, vocis raucae sed canorae, ita ut in campo loquens per mille passus audiretur, nisi ventus adversaretur, oris verecundi et semper rubidi, cervice adeo nigra, ut, quemammodum multi dicunt, ab ea Nigri nomen acceperit, cetera corporis parte can+ didus et magis pinguis, vini avidus, cibi parcus, rei veneriae nisi ad creandos liberos prorsus ignarus. de+ nique etiam sacra quaedam in Gallia, quae castissi+ mis decernunt, consensu publico celebranda suscepit. hunc in Commodianis hortis in porticu curva pictum de musio inter Commodi amicissimos videmus sacra Isidis ferentem; quibus Commodus adeo deditus [fuit, ut et caput raderet et Anubim portaret et omnis pausas expleret. [fuit ergo miles optimus, tribunus singularis, dux praecipuus, legatus severissimus, consul insignis, vir domi foris que conspicuus, imperator infelix; usui de+ nique rei p% sub Severo, homine tetrico, [esse potuis+ set, si cum eo [esse voluisset. sed deceptus [est con+ siliis scaevis Aureliani, qui filias suas eius filiis despondens persistere eum fecit in imperio. hic tantae [fuit auctoritatis, ut ad Marcum primum deinde ad Commodum scriberet, cum$ videret provin+ cias facili administrationum mutatione subverti, pri+ mum ut nulli ante quinquennium succederetur provin+ ciae praesidi vel legato vel proconsuli, quod@ prius de+ ponerent potestatem quam scirent administrare. deinde ne novi ad regendam rem p% accederent praeter militares

administrationes, intimavit, ut assessores, in quibus provinciis adsedissent, in his administrarent. quod postea Severus et deinceps multi tenuerunt, ut# probant Pauli et Ulpiani praefecturae, qui Papiniano in consilio [fuerunt ac postea, cum$ unus ad memoriam, alter ad libellos paruisset, statim praefecti facti [sunt. huius etiam illud [fuit, ut nemo adsideret in sua provincia, nemo administraret, nisi Romae Romanus, hoc [est oriundus urbe. addidit praeterea consiliariis salaria, ne eos gravarent, quibus adsidebant, dicens iudicem nec dare debere nec accipere. hic erga milites tanta [fuit censura, ut, cum$ apud Aegyptum ab eo limitanei vi+ num peterent, responderit: !Nilum habetis et vinum quaeretis?!, si quidem tanta illius fluminis dulcitudo, ut accolae vina non quaerant. idem tumultuantibus his, qui a Saracenis victi [fuerant, et dicentibus: !vinum non accepimus, pugnare non possumus!, !erubescite!, inquit, !illi, qui vos vincunt, aquam bibunt!. idem Pa+ laestinis rogantibus, ut eorum censitio levaretur, idcirco quod@ [esset gravata, respondit: !vos terras vestras levari censitione vultis: ego vero etiam aerem vestrum cen+ sere vellem.! denique Delfici Apollinis vates in motu rei p% maximo, cum$ nuntiaretur tres [esse imperatores, Seve+ rum Septimium, Pescennium Nigrum, Clodium Albi+ num, consultus quem expediret rei publicae impe+ rare, versum Graecum huiusmodi fudisse dicitur: ^optimus [est Fuscus, bonus Afer, pessimus Albus.^ ex quo intellectum Fuscum Nigrum appellatum vatici+ natione, Severum Afrum, Album vero Albinum dictum. nec defuit alia curiositas, qua requisitum [est, qui [esset obtenturus rem publicam. ad quod ille respondit alium versum talem:

^fundetur sanguis albi nigri que animantis, imperium mundi Poena reget urbe profectus.^ item cum$ quaesitum [esset, quis illi successurus [es+ set, respondisse itidem Graeco versu dicitur: ^cui dederint superi nomen habere Pii.^ quod omnino intellectum non [est, nisi cum$ Bassianus Antonini, quod verum signum Pii [fuit, nomen accepit. item cum$ quaereretur, quamdiu imperaturus [esset, respondisse Graece dicitur: ^bis denis Italum conscendit navibus aequor: si tamen una ratis transiliet pelagus.^ ex quo intellectum Severum viginti annos expleturum. haec [sunt, Diocletiane maxime Augustorum, quae de Pescennio didicimus ex pluribus libris. non enim fa+ cile, ut# in principio libri diximus, quisquam vitas eo+ rum mittit in libros, qui aut principes in re p% non [fue+ runt aut a senatu appellati non [sunt imperatores aut occisi citius ad famam venire nequiverunt. inde quod@ latet Vindex, quod@ Piso nescitur, quod@ omnes illi, qui aut tantum adoptati [sunt aut a militibus imperatores appellati, ut# sub Domitiano Antonius, aut cito inter+ empti vitam cum imperii usurpatione posuerunt. se+ quitur nunc, ut de Clodio Albino dicam, qui quasi socius huius habetur, quod@ et pariter contra Severum rebellarunt et ab eodem victi aut occisi [sunt. de quo ipso neque satis clara extant, quia eadem fortuna illius [fuit quae Pescennii, etiamsi vita satis dispar. ac ne quid ex his, quae ad Pescennium pertinent, praeterisse videamur, licet aliis libris cognosci possint,

de hoc Severo Septimio vates dixerunt, quod@ neque vivus neque mortuus in potestatem Severi venturus [esset, sed iuxta aquas illi pereundum [esset. quod qui+ dam dicunt ipsum Severum de mathesi, qua callebat, dixisse. nec abfuit responsis veritas, cum$ ille inventus [sit iuxta paludem semivivus. hic tantae [fuit severitatis, ut, cum$ milites quosdam in cauco argenteo expeditonis tempore bibere vidisset, iusserit omne argentum summoveri de usu expe+ ditionali, addito eo ut ligneis vasis uterentur. quod quidem illi odium militare concitavit. dicebat enim posse fieri, ut sarcinae militares in potestatem hostium venirent, nec se barbarae nationes argento nostro glo+ riosiores facerent, cum$ alia minus apta hosticam vide+ rentur ad gloriam. idem iussit vinum in expeditione neminem bibere, sed aceto universos [esse contentos. idem pistores sequi expeditionem prohibuit, bucellato iubens milites et omnes contentos [esse. idem ob unius gallinacei direptionem decem commanipulones, qui ra+ ptum ab uno comederant, securi percuti iussit, et fecis+ set, nisi ab omni exercitu prope usque ad metum sedi+ tionis [esset. et cum$ pepercisset, iussit, ut de+ norum gallinaceorum pretia provinciali redderent decem, qui simul furto convixerant, addito eo ut tota in expeditione in commanipulatione nemo focum face+ ret, ne umquam recens coctum cibum sumerent, sed pane et frigida vescerentur, adpositis speculatoribus, qui id curarent. idem iussit, ne zona milites ad bellum ituri aureos vel argenteos nummos portarent, sed pu+ blice commendarent, recepturi post proelia quod dede+ rant, addens liberis eorum et uxoribus heredibus certe

reddendum, quibus obvenisset, ne ad hostes ali+ quid praedae perveniret, si quid forte adversi fortuna fecisset. sed haec omnia, ut# se habuerat Commodi tem+ porum dissolutio, adversa eidem [fuere. denique etiamsi nemo [fuit, qui suis temporibus dux severior videretur, perniciem illi magis ista quam mortuo, ubi et in+ vidia et odium deposita [erant, talia exempla value+ runt. idem in omni expeditione ante omnes militarem ci+ bum sumpsit ante papilionem nec sibi umquam vel contra solem vel contra imbres quaesivit tecti suffra+ gium, si miles non habuit. tantum denique belli tem+ pore ratione militibus demonstrata sibi et servis suis vel contubernalibus putavit, quantum a militibus ferebatur, cum$ servos suos annona oneraret, ne illi securi ambularent et onusti milites id que ab exercitu cum suspirio videretur. idem in contione iuravit se, quamdiu in expeditionibus [fuisset [esset que ad+ huc [futurus, non aliter egisse acturum que [esse quam militem, Marium ante oculos habentem et du+ ces tales. nec alias fabulas umquam nisi de Annibale ceteris que talibus. denique cum$ impera+ tori facto quidam panegyricum recitare vellet, dixit ei: !scribe laudes Marii et Annibalis vel cuiusvis du+ cis optimi vita functi et dic, quid ille fecerit, ut eum nos imitemur. nam viventes laudare inrisio [est, ma+ xime imperatores, a quibus speratur, qui timentur, qui

praestare publice possunt, qui possunt necare, qui proscribere.! se autem vivum placere velle, mortuum etiam laudari. amavit de principibus Augustum, Ve+ spasianum, Titum, Traianum, Pium, Marcum, reliquos feneos vel venenatos vocans; maxime tamen in historiis Marium et Camillum et Quinctium et Marcium Coriolanum dilexit. interrogatus autem, quid de Scipionibus sentiret, dixisse fertur felices illos [fuisse magis quam fortes; id que probare domesticam vitam et iuventutem, quae in utroque minus speciosa domi [fuisset. apud omnes constat, quod@, si rerum potitus [fuisset, omnia correcturus [fuerit, quae Severus vel non potuit emendare vel noluit, et quidem sine crudelitate, immo etiam cum lenitate, sed militari, non remissa et inepta atque ridicula. domus eius hodie Romae visitur in campo Iovis, quae appellatur Pescenniana, in qua simulacrum eius in trichoro constitutum post annum ex The+ baico marmore, quod ille ad similitudinem sui factum a rege Thebaeorum acceperat. extat etiam epi+ gramma Graecum, quod Latine hanc habet sententiam: ^terror Aegyptiaci Niger astat militis ingens, Thebaidos socius, aurea saecla volens. hunc reges, hunc gentes amant, hunc aurea Roma, hic Antoninis carus et imperio. Nigrum nomen habet, nigrum formavimus ipsi, ut consentiret forma, metalle, tibi.^ quos quidem versus Severus eradi noluit, cum$ hoc ei et praefecti suggererent et officiorum magistri, addens: !si talis [fuit, sciant omnes, qualem vicerimus; si talis non [fuit, putent omnes nos talem vicisse: immo sic [sit, quia [fuit talis.! &

ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit, quorum unum Antoninum exercitus, alterum pater dixit, Geta hostis [est iudicatus, Bassianum autem notum optinuisse imperium. de cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum$ om+ nia in Severi vita satis dicta [sint. huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis paren+ tum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris [fuit. non ille in litteris tardus, non in benivolentis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed sub parenti+ bus, visus. denique, si quando feris obiectos damnatos vidit, flevit aut oculos avertit. quod populo plus quam amabile [fuit. septennis puer, cum$ conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem gravius verberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri velut auctores verberum diu respexit. Antiochensibus

et Byzantiis interventu suo iura vetusta restituit, quibus iratus [fuit Severus, quod@ Nigrum iuverant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit. quod a parentibus gratia sigillariorum acceperat, id vel clientibus vel magistris sponte donavit. sed haec puer. egressus vero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii sive quod@ se Alexandro Magno Ma+ cedoni aequandum putabat, restrictior, gravior, vultu etiam truculentior factus [est, prorsus ut eum, quem puerum scierant, multi [esse non crederent. Alex+ andrum Magnum eius que gesta in ore semper habuit. Tiberium et Syllam in conventu plerumque laudavit. patris superbior [fuit; fratrem magna eius humilitate despexit. post patris mortem in castra praetoria peregens apud milites conquestus [est circumveniri se fratris insidiis, atque ita fratrem in Palatio fecit occidi. eius corpus statim cremari praecepit. dixit praeterea in castris fratrem sibi venenum parasse, matri eum inreveren+ tem [fuisse; egit que publice his gratias, qui eum occide+ runt. addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium. pars militum apud Albam Getam occisum aegerimme accepit, dicentibus cunctis duobus servare de+ bere, clausis que portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis, sed inormitate stipendii mili+ tibus, ut# solet, placatis, atque inde Romam redit. tunc sub veste senatoria loricam habens cum armatis militibus

curiam ingressus [est. hos in medio inter sub+ sellia duplici ordine conlocavit et sic verba fecit. questus [est de fratris insidiis involute et in+ condite ad illius accusationem et excusationem sui. quod quidem nec senatus libenter accepit, cum$ ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insi+ diis liberasse, et illum tamen sibi gravissimas insi+ dias fecisse nec vicem amori reddidisse fraterno. post hoc relegatis deportatis que reditum in patriam resti+ tuit. inde ad praetorianos processit et in castris man+ sit. altera die Capitolium petit, ad eos, quos occidere parabat, adfabiliter [est locutus innitens que Papini+ ano et Ciloni ad Palatium redit. cum$ flentem matrem Getae vidisset alias que mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus [est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. Laetum ad mortem coegit misso ad se veneno: ipse enim inter suasores Getae mortis primus [fuerat, qui et primus interemptus [est. ipse mortem eius saepissime flevit. multos, qui caedis eius conscii [fuerant, interemit sed et eum, qui imaginem eius honoravit. post hoc fra+ trem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena mi+ serat, iussit occidi. qui cum$ se praecipitasset percus+ sorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, ta+ men per ludibrium percussoribus deprehensus [est et occisus. occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem,

ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta [fuerat Lu+ cilla post mortem Veri imperatoris, quem et con+ sulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae gravissima tunc [fuerunt, et ita quidem ut videretur a latronibus interemptus. dein in conspectu eius Papi+ nianus securi percussus a militibus et occisus [est. quo facto percussori dixit: !gladio te exequi oportuit meum iussum.! occisus [est etiam eius iussu Patruinus ante templum divi Pii, tracta que [sunt eorum per pla+ team cadavera sine aliqua humanitatis reverentia. fi+ lium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentem munus ediderat, interemit. isdem diebus occisi [sunt innumeri, qui fratris eius partibus faverant. occisi etiam liberti, qui Getae administraverant. cae+ des deinde in omnibus locis. et in balneis factae cae+ des, occisi que nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuius libri plurimi ad doctrinam extant. in summum discrimen etiam Chilo iterum praefectus et consul venit ob hoc, quod@ concordiam in+ ter fratres suaserat. et cum$ idem Chilo sublata veste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus [esset, Antoninus seditionem compressit. multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis a militibus nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem vin+ dicans. Helvium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum, quod@ filius [esset imperatoris, occidit. ne+ que cessavit umquam sub diversis occasionibus eos interficere, qui fratris amici [fuissent. saepe in senatum, saepe in populum superbe invectus [est aut edictis pro+ positis aut orationibus editis, Syllam se etiam ostendens [futurum. his gestis Galliam petit atque ut primum in eam ve+ nit, Narbonensem proconsulem occidit. cunctis deinde

turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum meruit quamvis aliquando fingeret et benignum, cum$ [esset natura truculentus. et cum$ multa contra homines et contra iura civitatem fecisset, morbo inplicitus gra+ viter laboravit. circa eos, qui eum curabant, crudelissi+ mus [fuit. dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit. circa Raetiam non paucos barbaros interemit milites que suos quasi Syllae milites et cohortatus [est et donavit. deorum sane se nominibus appellari vetuit, quod Commodus fecerat, cum$ ill+ um, quod@ leonem alias que feras occidisset, Hercu+ lem dicerent. et cum$ Germanos subegisset, Germani+ cum se appellavit vel ioco vel serio, ut# [erat stultus et demens, adserens, si Lucanos vicisset, Lucanicum se appellandum. damnati [sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianis que collo adnexa gestarunt. per Thracias cum praef% praet% iter fecit; inde cum$ in Asiam traice+ ret, naufragii periculum adit antemna fracta, ita ut in scafam cum protectoribus descenderet. unde in triremem a praef% classis receptus evasit. excepit apros frequenter, contra leonem gloriatus [est se que ad Herculis virtutem accessisse iactavit. post hoc ad bellum Armeniacum Parthicum que con+ versus ducem bellicum, qui suis conpetebat moribus, fecit. inde Alexandriam petit, in gymnasium populum

convocavit eum que obiurgavit; legi etiam validos ad militiam praecepit. eos autem, quos legerat, occidit exemplo Ptolomaei Euergetis, qui octavus hoc no+ mine appellatus [est. dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexan+ dreae fecit. dehinc per Cadusios et Babylonios in+ gressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes inmissis. datis ad senatum quasi post victoriam litteris Parthicus ap+ pellatus [est; nam Germanici nomen patre vivo [fuerat consecutus. deinde cum$ iterum vellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Car+ ras Luni dei gratia venisset, die natalis sui, octavo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum$ ad requisita na+ turae discessisset, insidiis a Macrino praef% praet% po+ sitis, qui post eum invasit imperium, interemptus [est. conscii caedis [fuerunt Nemesianus et frater eius Apolli+ naris Triccianus que, qui praef% legionis secundae Parthicae militabat et qui equitibus extraordinariis praeerat, non ignorantibus Marcio Agrippa, qui classi praeerat, et praeterea plerisque officialium inpulsu Martialis. occisus [est autem in medio itinere inter Carras et Edessam, cum$ levandae vessicae gratia ex equo de+ scendisset atque inter protectores suos, coniuratores cae+ dis, ageret. denique cum$ illum in equum strator eius levaret, pugione latus eius confodit, conclamatum que ab omnibus [est id Martialem fecisse. et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita

nunc quoque a Carrenis praecipue haberi, ut qui Lu+ nam femineo nomine ac sexu putaverit nuncupandam, is addictus mulieribus semper inserviat; qui vero marem deum [esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas muliebres patiatur insidias. unde, quamvis Graeci vel Aegypti eo genere quo feminam hominem, etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt. scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettu+ lisse, ut caedis non adsciverint causam, aliis alia re+ ferentibus; sed ego malui varietatem opinionum edere quam de tanti viri caede reticere. Papinianum amicissimum [fuisse imperatori Severo, ut# aliqui lo+ quuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, me+ moriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Severo commendatum, atque ob hoc concordiae fra+ trum Antoninorum favisse; egisse quin etiam, ne occideretur, cum$ iam de insidiis eius Bassianus que+ reretur; atque ideo una cum his, qui fautores [fue+ rant Getae, a militibus non solum permittente ve+ rum etiam suadente Antonino occisum. multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu per se et apud populum facinus dilueret, illum autem

respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri. [est etiam haec fabella, quod@ dictare nolue+ rit orationem, qua invehendum [erat in fratrem, ut causa eius melior fieret, qui occiderat; illum autem negantem respondisse aliud [esse parricidium, aliud ac+ cusare innocentem occisum. sed hoc omnino non con+ venit: nam neque praef% poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum. et fer+ tur quidem Papinianus, cum$ raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praedivinasse dicens eum stultissimum [fore, qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam vindi+ caret. quod factum [est: nam Macrinus Antoninum occidit, ut# supra exposuimus. qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus vo+ cabatur, Antoninum vocavit, idcirco quod@ a praeto+ rianis multum Antoninus desideratus [est. Bassianus vixit annis quadraginta tribus. impera+ vit annis sex. publico funere elatus [est. filium reli+ quit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogaba+ lus dictus [est; ita enim nomen Antoninorum inoleverat, ut velli ex animis hominum non posset, quod@ omnium pectora velut Augusti nomen obsederat. [fuit male moratus et patre duro crudelior. avidus cibi, vinum etiam adpetens, suis odiosus et praeter mili+ tes praetorianos omnibus castris exosus. prorsus ni+ hil inter fratres. opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam solearem architecti negant posse ulla

imitatione, qualis facta [est, fieri. nam et ex aere vel cypro cancelli suppositi [esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita [est, et tantum [est spatii, ut id ipsum fieri negent potuisse docti mechanis. re+ liquit et porticum patris nomine, quae gesta illius con+ tineret et triumphos et bella. ipse Caracalli nomen accepit a vestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos. unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, inusu maxime Romanae plebis frequentatae. idem viam novam munivit, quae [est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam invenias. sacra Isidis Romam deportavit et templa ubique magnifice eidem deae fecit; sacra etiam maiore reverentia celebravit, quam antea cele+ brabantur. in quo quidem mihi mirum videtur, quem+ ammodum sacra Isidis primum per hunc Romam ve+ nisse dicantur, cum$ Antoninus Commodus ita ea cele+ braverit, ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus invexit. corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum [est, ut ea sedes reliquias eius acciperet, quae nomen addiderat. interest scire quemadmodum novercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur. quae cum$ [esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset dixisset que Antoninus !vellem, si liceret!, re+ spondisse fertur: !si libet, licet. an nescis te imperato+ rem [esse et leges dare, non accipere?! quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus [est nuptias +

que eas celebravit, quas, si sciret se leges dare vere, solus prohibere debuisset. matrem enim (non alio dicenda [erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociavit, cuius filium nuper occiderat. non ab re [est etiam diasyrticum quiddam in eum dictum addere. nam cum$ Germanici et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alamannorum gentem devicerat), Helvius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse: !adde, si placet, etiam Geticus Maximus!, quod@ Getam fratrem et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transit, tumultuariis proeliis devicerat. occidendi Getae multa prodigia extiterunt, ut# in vita eius exponemus. nam quamvis prior ille e vita ex+ cesserit, nos tamen ordinem secuti [sumus, ut qui et prior natus [est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. eo sane tempore, quo ab exercitu appellatus [est Augustus vivo patre, quod@ ille pedibus aeger gubernare non posse videretur imperium, contusis animis militum et tribunorum Severus dicitur animo volutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praef% eius, gravis viri. aliqui contra dicunt praef% voluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et severitas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum$ auctores criminis poenas lueret tam gravis supplicii titulo, ut a patre videretur occisus. hic tamen omnium durissimus et, ut uno conplecta+ mur verbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus,

a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos re+ latus [est. habet templum, habet salios, habet sodales Antoninianos, qui Faustinae templum et divale nomen eripuit, certe templum, quod ei sub Tauri radicibus fundaverat maritus, in quo postea filius huius Helio+ gabalus Antoninus sibi vel Iovi Syrio vel Soli- incertum id [est- templum fecit. &

scio, Constantine Auguste, et multos et clementiam tuam quaestionem movere posse, cur etiam Geta Antoninus a me tradatur. de cuius priusquam vel vita vel nece dicam, disseram, cur et ipsi Antonino a Se+ vero patre [sit nomen adpositum. neque enim multa in eius vita dici possunt, qui prius rebus humanis ex+ emptus [est, quam cum fratre teneret imperium. Septimius Severus quodam tempore cum$ consuluis+ set ac petisset, ut sibi indicaretur, quo [esset successore moriturus, in somnis vidit Antoninum sibi successurum. quare statim ad milites processit et Bassianum, filium maiorem natu, Marcum Aurelium Antoninum appellavit. quod cum$ fecisset ex paterna cogitatione vel, ut# quidam dicunt, a Iulia uxore commonitus, quae gnara [erat somnii, quod@ minori filio hoc facto ipse interclusisset aditum imperandi, etiam Getam, mino+ rem filium, Antoninum vocari iussit. itaque semper ab eo in epistulis familiaribus dictus [est, cum$ si forte abesset, scriberet: !salutate Antoninos filios et succes+ sores meos.! sed nihil valuit patris cautio, nam ei solus ille successit, qui primus Antoninus nomen accepit. et

haec de Antonini nomine. Geta autem dictus [est vel a patrui nomine vel avi paterni, de cuius vita et moribus in vita Severi Marius Maximus primo septe+ nario satis copiose rettulit. [fuit autem Antoninus Geta etiam ob hoc dictus, quod@ in animo habuit Se+ verus, ut omnes deinceps principes quemadmodum Augusti, ita etiam Antonini dicerentur, id que amore Marci, quem patrem vel fratrem suum semper di+ cebat et cuius philosophiam litterarum que institutio+ nem semper imitatus [est. dicunt aliqui non in Marci honorem tantum Antonini nomini delatum, cum$ id Mar+ cus adoptivum habuerit, sed in eius, qui Pius cogno+ minatus [est, Hadriani scilicet successoris, et quidem ob hoc quod@ Severum ille fisci advocationem dele+ gerat ex formularia forensi, cum$ ad tantos processus ei patuisset dati ab Antonino primi gradus vel honoris auspicium, simul quod@ nemo ei videretur felicior imperator ad commodandum nomen eo principe, cuius proprium nomen iam per quattuor principes cucurrisset. de hoc eodem Severus, gnarus geniturae illius, cuius, ut# plerique Afrorum, peritissimus [fuit, dixisse fertur: !mi+ rum mihi videtur, Iuvenalis amantissime, Geta noster divus [futurus, cuius nihil imperiale in genitura video.! [erat enim Iuvenalis praef% eius praetorii. nec eum fefellit, nam Bassianus, cum$ eum occidisset ac vere+ retur tyrannicam ex parricidio notam audiret que posse

mitigari facinus, si divum fratrem appellaret, dixisse fertur: ![sit divus, dum non [sit vivus.! denique eum inter divos rettulit atque ideo utcumque redit fama in gratiam parricida. natus [est Geta Severo et Vitellio consulibus Medio+ lanii, etsi aliter alii prodiderunt, vi= kal% Iunias ex Iu+ lia, quam idcirco Severus uxorem duxerat, quod@ eam in genitura habere compererat, ut regis uxor [esset, is que privatus sed iam optimi in re p% loci. statim ut natus [est, nuntiatum [est ovum gallianum in aula pe+ perisse purpureum. quod cum$ allatum Bassianus fra+ ter eius accepisset et quasi parvulus adplosum ad ter+ ram fregisset, Iulia dixisse ioco fertur: !maledicte par+ ricida, fratrem tuum occidisti.! id que ioco dictum Severus altius quam quisquam praesentium acce+ pit, a circumstantibus autem postea velut divinitus effusum adprobatum [est. [fuit etiam aliud omen: nam cum$ in villa cuiusdam Antonini, plebei hominis, agnus natus [esset, qui vellus in fronte purpureum haberet, eadem die atque hora, qua Geta natus [est, audisset que ille ab aruspice post Severum Antoninum imperaturum ac de se ille auguraretur, sed tamen tale fati timeret indicium, ferro eum adegit. quod et ipsum signo [fuit Getam ab Antonino interimendum, ut# postea satis claruit. [fuit etiam aliud omen, ut# postea ingens exitus docuit, huius facinoris, quod evenit: nam cum$ infantis Getae natalem Severus commendare vellet, ho+ stiam popa nomine Antoninus percussit. quod tunc nec quaesitum nec animadversum, post vero intellectum [est. [fuit adulescens decorus, moribus asperis, sed non

impius, avarus, verborum tractator, gulosus, cu+ pidus ciborum et vini varie conditi. huius illud pueri fertur insigne, quod@, cum$ vellet partium diversarum viros Severus occidere et inter suos diceret: !hostes vobis eripio! consentiret que adeo usque Bassianus, ut eorum liberos, si sibi consuleret, diceret occi+ dendos, Geta interrogasse fertur, quantus [esset inter+ ficiendorum numerus; cum$ que dixisset pater, ille inter+ rogavit: !isti habent parentes, habent propinquos?! cum$ responsum [esset habere, ait complorans: !plures ergo in civitate tristes [erunt quam laeti, quod@ vici+ mus! et optinuisset eius sententia, nisi Plautianus prae+ fectus vel Iuvenalis institissent spe proscriptionum, ex quibus ditati [sunt. his accedebat Bassiani fratris ni+ mia crudelitas. qui cum$ contenderet et diceret qua ioco qua serio omnes cum liberis occidendos par+ tium diversarum, Geta ei dixisse dicitur: !tu qui nulli parcis, potes et fratrem occidere.! quod dictum eius tunc nihil, post vero pro praesagio [fuit. [fuit in lit+ teris adsequendis tenax veterum scriptorum, pa+ ternarum etiam sententiarum memor, fratri semper in+ visus, matri amabilior quam frater, subbalbe tamen canorus. vestitus nitidi cupidissimus, ita ut pater rideret. si quid accepit a parentibus, ad suum contulit cultum neque quicquam cuipiam dedit. post Parthicum bellum pater cum$ ingenti gloria floreret,

Bassiano participi imperii appellato Geta quoque Caesaris et Antonini, ut# quidam dicunt, nomen accepit. familiare illi [fuit has quaestiones grammaticis propo+ nere, ut dicerent, singula animalia quomodo vocem emitterent, velut: agni balant, porcelli grunniunt, palumbes minurriunt, ursae sae+ viunt, leones rugiunt, leopardi rictant, elefanti barriunt, ranae coaxant, equi hinniunt, asini rudunt, tauri mugiunt, eas que de veteribus adprobare. Sereni Sam+ monici libros familiarissimos habuit, quos ille ad Antoninum scripsit. habebat etiam istam consuetudi+ nem, ut convivia et maxime prandia per singulas lit+ teras iuberet scientibus servis, velut in quo [erat anser, apruna, anas, item pullus, perdix, pavus, porcellus, pi+ scis, perna et quae in eam litteram genera edulium ca+ derent, et item fasianus, ficus et talia. quare comis etiam habebatur in adulescentia. occiso eo pars militum, quae incorrupta [erat, parri+ cidium aegerrime accepit, dicentibus cunctis duo+ bus se liberis fidem promississe, duobus servare de+ bere, clausis que portis diu non [est imperator admissus. denique nisi querellis de Geta editis et animis militum delenitis, inormibus etiam stipendiis datis Romam Bas+ sianus redire non potuit. post hoc denique et Papi+ nianus et multi alii interempti [sunt, qui vel con+ cordiae faverant vel qui partium Getae [fuerant, ita ut utriusque ordinis viri et in balneo et cenantes et

in publico percuterentur, Papinianus ipse securi per+ cussus [sit, inprobante Bassiano, quod@ non gladio res peracta [sit. ventum denique [est usque ad seditionem urbanicianorum militum, quos quidem non levi auctori+ tate Bassianus compressit tribuno eorum, ut# alii dicunt, interfecto, ut# alii, relegato. ipse autem tantum timuit, ut loricam sub lato habens clavo etiam curiam [sit in+ gressus atque ita rationem facti sui et necis Geticae reddiderit. quo quidem tempore Helvius Pertinax, filius Pertinacis, qui postea [est ab eodem Bassiano interemptus, recitanti fausta praetori et dicenti !Sar+ maticus maximus et Parthicus maximus! dixisse di+ citur: !adde et Geticus maximus!, quasi Gothicus. quod dictum altius nece Pertinacis [est adprobatum, nec solum Per+ tinacis sed et aliorum, ut# supra dictum [est, passim et inique. Helvium autem etiam suspectum habuit adfectatae tyrannidis, quod@ [esset in amore omnium et filius Pertinacis imperatoris. quae res nulli facile pri+ vato satis tuta [est. funus Getae accuratius [fuisse dici+ tur quam eius, qui fratri videretur occisus. inlatus que [est maiorum sepulchro, hoc [est Severi, quod [est in Appia via euntibus ad portam dextra, specie Septi+ zodii extructum, quod sibi ille vivus ornaverat. occi+ dere voluit et matrem Getae, novercam suam, quod@ fratrem lugeret, et mulieres, quas post reditum de cu+ ria flentes repperit. [fuit praeterea eius inmanitatis An+ toninus, ut his praecipue blandiretur, quos ad necem destinabat, ut eius magis blandimentum timeretur quam iracundia. mirum sane omnibus videbatur, quod@

mortem Getae totiens etiam ipse fleret, quotiens no+ minis eius mentio fieret, quotiens imago videretur aut statua. varietas autem tanta [fuit Antonini Bassiani, immo tanta sitis caedis, ut modo fautores Getae, modo inimicos occideret, quos fors obtulisset. quo facto magis Geta desiderabatur. &

Tito Aurelio Fulvo Boionio Antonino Pio pater+ num genus e Gallia Transalpina, Nemausense scilicet, avus Titus Aurelius Fulvus, qui per honores diversos ad secundum consulatum et praefecturam urbis pervenit, pater Aurelius Fulvus, qui et ipse [fuit consul, homo tristis et integer, avia materna Boionia Procilla, mater Arria Fadilla, avus maternus Arrius Antoninus, bis consul, homo sanctus et qui Nervam miseratus [esset, quod@ imperare coepi+ sset, soror uterina Iulia Fadilla, vitricus Iulius Lupus consularis, socer Annius Verus, uxor Annia Faustina, filii mares duo, duae fe+ minae, gener per maiorem filiam Lamia Silvanus, per minorem Marcus Antoninus [fuere. ipse Antoninus Pius natus [est xiii= kl% Oct% Fl% do+ mitiano xii= et Cornelio Dolabella conss% in villa La+ nuvina. educatus Lori in Aurelia, ubi postea palatium extruxit, cuius hodieque reliquiae manent. pueritiam egit cum avo paterno, mox cum materno, omnes suos religiose colens, atque adeo et consobrinorum et vi+ trici et multorum adfinium hereditate ditatus [est. [fuit vir forma conspicuus, ingenio clarus, moribus clemens, nobilis, vultu placidus, ingenio singulari, eloquentiae

nitidae, litteraturae praecipuae, sobrius, dili+ gens agri cultor, mitis, largus, alieni abstinens, et om+ nia haec cum mensura et sine iactantia, in cunctis postremo laudabilis et qui merito Numae Pompilio ex bonorum sententia conparatur. Pius cognominatus [est a senatu, vel quod@ soceri fessi iam aetatem manu prae+ sente senatu levaret (quod quidem non satis magnae pietatis [est argumentum, cum$ impius [sit magis, qui ista non faciat, quam pius qui debitum reddat) vel quod@ eos, quos Hadrianus per malam valetudinem occidi iusserat, reservavit, vel quod@ Hadriano contra omnium studia post mortem infinitos atque inmensos honores decrevit, vel quod@, cum$ se Hadrianus inter+ imere vellet, ingenti custodia et diligentia fecit, ne id posset admittere, vel quod@ vere natura clementissimus et nihil temporibus suis asperum fecit. idem fenus trientarium, hoc [est minimis usuris exercuit, ut patri+ monio suo plurimos adiuvaret. [fuit quaestor liberalis, praetor splendidus, consul cum Catilio Severo. hic in omni vita sua privata in agris frequentissime vixit, sed clarus in locis omnibus [fuit. ab Hadriano inter quattuor consulares, quibus Italia committebatur, elec+ tus [est ad eam partem Italiae regendam, in qua pluri+ mum possidebat, ut Hadrianus viri talis et honori consuleret et quieti. huic, cum$ Italiam regeret, imperii omen [est factum. nam cum$ tribunal ascendisset, inter alias adclamation+ es dictum [est !Auguste, dii te servent!. proconsulatum Asiae sic egit, ut solus avum vinceret. in proconsulatu etiam sic imperii omen accepit: nam cum$ sacerdos femina Trallibus ex more proconsules semper

hoc nomine salutaret, non dixit !ave procon+ sule!, sed !have imperator!. Cyzici etiam de simulacro dei ad statuam eius corona translata [est. et post consulatum in viridiario taurus marmoreus cornibus ramis arboris adcrescentibus adpensus [est, et fulgur caelo sereno sine noxa in eius domum venit, et in Etruria dolia, quae defossa [fuerant, supra terram reperta [sunt, et statuas eius in omni Etruria examen apium replevit, et somnio saepe monitus [est penatibus suis Hadriani simulacrum inserere. proficiscens ad proconsulatum filiam maiorem amisit. de huius uxore multa dicta [sunt ob nimiam liber+ tatem et vivendi facilitatem, quae iste cum animi dolore compressit. post proconsulatum in consiliis Ha+ driani Romae frequens dixit de omnibus, quibus Ha+ drianus consulebat, mitiorem sententiam semper ostendens. genus sane adoptionis tale fertur: mortuo Aelio Vero, quem sibi Hadrianus adoptaverat et Caesarem nuncupaverat, dies senatus habebatur; eo Arrius An+ toninus soceri vestigia levans venit atque idcirco ab Hadriano dicitur adoptatus. quae causa sola [esse adop+ tionis nec potuit omnino nec debuit, maxime cum$ et semper rem publicam bene egisset Antoninus et in proconsulatu se sanctum gravem que praebuisset. ergo cum$ eum Hadrianus adoptare se velle publicasset, acceptum [est spatium deliberandi, utrum adrogari ab Hadriano vellet. adoptionis lex huiusmodi data [est, ut quemadmodum Antoninus ab Hadriano adoptaba+ tur, ita sibi ille adoptaret M% Antoninum, fratris uxoris

suae filium, et L% Verum, Aelii Veri, qui ab Hadriano adoptatus [fuerat, filium, qui postea Verus Antoninus [est dictus. adoptatus [est v= kl% Mart% die in senatu gratias agens, quod@ de se ita sensisset Hadrianus. factus que [est patri et in imperio proconsulari et in tri+ bunicia potestate collega. huius primum hoc fertur, quod@, cum$ ab uxore argueretur quasi parum nescio quid suis largiens, dixerit: !stulta, posteaquam ad im+ perium transivimus, et illud, quod habuimus ante, perdidimus.! congiarium militibus populo de proprio dedit et ea, quae pater promiserat. et ad opera Hadriani plurimum contulit et aurum coronarium, quod adoptio+ nis suae causa oblatum [fuerat, Italicis totum, medium provincialibus reddidit. et patri, cum$ advixerit, religiosissime paruit. sed Hadriano apud Baias mortuo reliquias eius Romam pervexit sancte ac reverenter atque in hortis Domitiae conlocavit, etiam repugnantibus cunctis inter divos eum rettulit. uxorem Faustinam Augustam appel+ lari a senatu permisit. Pii appellationem recepit. patri et matri atque avis et fratribus iam mortuis statuas decretas libenter accepit. circenses natali suo dicatos non respuit aliis honoribus refutatis. clipeum Hadriano magnificentissimum posuit et sacerdotes instituit. factus imperator nulli eorum, quos Hadrianus pro+ vexerat, successorem dedit [fuit que ea constantia, ut septenis et novenis annis in provinciis bonos praesides detineret. per legatos suos plurima bella gessit. nam et Brittannos per Lollium Urbicum vicit legatum alio muro cespiticio summotis barbaris ducto et Mau+ ros ad pacem postulandam coegit et Germanos et Da+ cos et multas gentes atque Iudaeos rebellantes contudit

per praesides ac legatos. in Achaia etiam atque apud Aegyptum rebelliones repressit. Alanos molientis saepe refrenavit. procuratores suos et modeste suspicere tributa iussit et excedentes modum ratio+ nem factorum suorum reddere praecepit nec umquam ullo laetatus [est lucro, quo provincialis oppressus [est. contra procuratores suos conquerentes libenter audivit. his, quos Hadrianus damnaverat, in senatu in+ dulgentias petit dicens etiam ipsum Hadrianum hoc [fuisse facturum. imperatorium fastigium ad summam civilitatem deduxit; unde plus crevit recusantibus auli+ cis ministris, qui illo nihil per internuntios agente nec terrere poterant homines aliquando nec ea, quae oc+ culta non [erant, vendere. senatui tantum detulit im+ perator, quantum, cum$ privatus [esset, deferri sibi ab alio principe optavit. patris patriae nomen delatum a senatu, quod primo distulerat, cum ingenti gratia+ rum actione suscepit. tertio anno imperii sui Fausti+ nam uxorem perdidit, quae a senatu consecrata [est delatis circensibus atque templo et flaminicis et sta+ tuis aureis atque argenteis, cum$ etiam ipse hoc con+ cesserit, ut imago eius cunctis circensibus poneretur. statuam auream delatam a senatu positam suscepit. M% Antoninum quaestorem consulem petente senatu creavit. Annium Verum, qui postea dictus [est An+ toninus, ante tempus quaestorem designavit. neque de provinciis neque de ullis actibus quicquam constituit, nisi quod@ prius ad amicos rettulit, atque ex eorum sententia formas composuit. visus [est sane ab amicis et cum privatis vestibus et domestica quaedam gerens. tanta sane diligentia subiectos sibi populos rexit, ut omnia et omnes, quasi sua [essent, curaret. provinciae sub eo cunctae floruerunt. quadruplatores extincti [sunt.

publicatio bonorum rarior quam umquam [fuit, ita ut unus tantum proscriberetur affectatae tyrannidis reus, hoc [est Atilius Titianus, senatu puniente, a quo conscios requiri vetuit, filio eius ad omnia semper adiuto. perit et Priscianus reus affectatae tyrannidis, sed morte voluntaria. de qua coniuratione quaeri vetuit. victus Antonini Pii talis [fuit, ut [esset opulentia sine reprehensione, parsimonia sine sordibus, et mensa eius per proprios servos, proprios aucupes, piscatores ac venatores instrueretur. balneum, quo usus [fuisset, sine mercede populo exhibuit nec omnino quicquam de vitae privatae qualitate mutavit. salaria multis subtraxit, quos otiosos videbat accipere, dicens nihil [esse sordidius, immo crudelius, quam si rem p% is adroderet, qui nihil in eam suo labore conferret. unde etiam Mesomedi lyrico salarium imminuit. rationes omnium pro+ vinciarum adprime scivit et vectigalium. patrimonium privatum in filiam contulit, sed fructus rei publicae donavit. species imperatorias superfluas et praedia vendidit et in suis propriis fundis vixit varie ac pro temporibus. nec ullas expeditiones obiit, nisi quod@ ad agros suos profectus [est et ad Campaniam dicens gra+ vem [esse provincialibus comitatum principis, etiam nimis parci. et tamen ingenti auctoritate apud omnes gentes [fuit, cum$ in urbe propterea sederet, ut undique nuntios, medius utpote, citius posset accipere. congiarium populo dedit, militibus donativum ad+ didit. puellas alimentarias in honorem Faustinae Faustinianas constituit. opera eius haec extant: Romae

templum Hadriani honori patris dicatum, Grae+ costadium post incendium restitutum, instauratum amphitheatrum, sepulchrum Hadriani, templum Agrippae, pons sublicius; Fari restitutio, Caietae por+ tus, Terracinensis portus restitutio, lavacrum Ostiense, Antiatium aquae ductus, templa Lanuviana. multas etiam civitates adiuvit pecunia, ut opera vel nova fa+ cerent vel vetera restituerent, ita ut et magistratus adiuvaret et senatores urbis ad functiones suas. hereditates eorum, qui filios habebant, repudiavit. pri+ mus constituit, ne poenae causa legatum relictum maneret. successorem viventi bono iudici nulli dedit nisi Orfito praefecto urbi, sed petenti. nam Gavius Maximus praefectus praetorii usque ad vicensimum annum sub eo pervenit, vir severissimus, cui Tatius Maximus successit. in cuius demortui locum duos praefectos substituit Fabium Repentinum et Cornelium Victorinum. sed Repentinus fama percussus [est, quod@ per concubinam principis ad praefecturam venisset. usque adeo sub eo nullus percussus [est senator, ut etiam parricida confessus in insula deserta ponere+ tur, quia vivere illi naturae legibus non licebat. vini, olei et tritici penuriam per aerarii sui damna emendo et gratis populo dando sedavit. adversa eius temporibus haec provenerunt: fames, de qua diximus, circi ruina, terrae motus, quo Rhodio+ rum et Asiae oppida conciderunt, quae omnia miri+ fice instauravit, et Romae incendium, quod trecentas quadraginta insulas vel domos absumpsit. et Narbonensis +

civitas et Antiochense oppidum et Carthaginense forum arsit. [fuit et inundatio Tiberis, ap+ paruit et stella crinita, natus [est et biceps puer, et uno partu mulieris quinque pueri editi [sunt. visus [est in Arabia iubatus anguis maior solitis, qui se a cauda medium comedit. lues etiam in Arabia [fuit. hordeum in Moesia in culminibus arborum natum [est. quattuor leones mansueti sponte se capiendos in Arabia praebuerunt. Pharasmanes rex ad eum Romam venit plus que illi quam Hadriano detulit. Pacorum regem Lazis dedit. Parthorum regem ab Armeniorum regem ex orientis partibus sola auctoritate deduxit. causas regales terminavit. sellam regiam Parthorum regi repetenti, quam Traianus ceperat, pernegavit. Rhoemetalcen in regnum Bosforanum audito inter ipsum et Eupatorem negotio remisit. Olbiopolitis contra Tauroscythas in Pontum auxilia misit et Tauroscythas usque ad dandos Olbio+ politis obsides vicit. tantum sane auctoritatis apud exteras gentes nemo habuit, cum$ semper amaverit pacem, eo usque ut Scipionis sententiam frequentarit, qua ille dicebat malle se unum civem servare quam mille hostes occidere. mensem Septembrem atque Octobrem Antoninum at+ que Faustinum appellandos decrevit senatus, sed id Antoninus respuit. nuptias filiae suae Faustinae, cum$ Marco Antonino eam coniungeret, usque ad donativum militum celeberrimas fecit. Verum Antoninum post quaesturam consulem fecit. cum$ Apollonium, quem e Calchide acciverat, ad Tiberianam domum, in qua habitabat, vocasset, ut ei Marcum Antoninum traderet,

atque ille dixisset !non magister ad discipulum debet venire, sed discipulus ad magistrum!, risit eum dicens: !facilius [fuit Apollonio a Calchide Romam ven+ ire quam a domo sua in palatium.! cuius avaritiam etiam in mercedibus notavit. inter argumenta pietatis eius et hoc habetur, quod@, cum$ Marcus mortuum educatorem suum fleret vocaretur que ab aulicis mi+ nistris ab ostentatione pietatis, ipse dixerit: !permitte!, inquit, !illi, ut homo [sit. neque enim vel philosophia vel imperium tollit affectus.! praefectos suos et locu+ pletavit et ornamentis consularibus donavit. si quos repetundarum damnavit, eorum liberis bona paterna restituit, ea tamen lege, ut illi provincialibus red+ derent, quod parentes acceperant. ad indulgentias pronissimus [fuit. edita munera, in quibus elephantos et corocottas et tigrides et rhinocerotes, crocodillos etiam atque hippopotamos et omnia ex toto orbe ter+ rarum cum tigridibus exhibuit. centum etiam leones una missione edidit. amicis suis in imperio suo non aliter usus [est quam privatus, quia et ipsi numquam de eo cum libertis per fumum aliquid vendiderunt; si quidem libertis suis severissime usus [est. amavit histrionum artes. piscando se et venando multum oblectavit et deambu+ latione cum amicis atque sermone. vindemias privati modo cum amicis agebat. rhetoribus et philosophis per omnes provincias et honores et salaria detulit. orationes plerique alienas [esse dixerunt, quae sub eius nomine feruntur; Marius Maximus eius proprias [fuisse dicit. convivia cum amicis et privata communicavit

et publica nec ullum sacrificium per vicarium fecit, nisi cum$ aeger [fuit. cum$ sibi et filiis peteret, omnia quasi privatus fecit. frequentavit et ipse amicorum suorum convivia. inter alia etiam hoc civili+ tatis eius praecipuum argumentum [est, quod@, cum$ do+ mum Homulli visens mirans que columnas porphy+ reticas requisisset, unde eas haberet, atque Homullus et dixisset: !cum$ in domum alienam veneris, et mutus et surdus [esto!, patienter tulit. cuius Homulli multa ioca semper patienter accepit. multa de iure sanxit usus que [est iuris peritis Vindio Vero, Salvio Valente, Volusio Maeciano, Ulpio Marcello et Diaboleno. seditiones ubicumque factas non crudelitate sed modestia et gravitate compressit. intra urbes sepeliri mortuos vetuit. sumptum muneribus gladiatoriis instituit. vehicularium cursum summa dili+ gentia sublevavit. omnium, quae gessit, et in senatu et per edicta rationem reddidit. perit anno septuagensimo, sed quasi adulescens desi+ deratus [est. mors autem eius talis [fuisse narratur: cum$ Alpinum caseum in cena edisset avidius, nocte reiectavit atque alia die febre commotus [est. tertia die, cum$ se gravari videret, Marco Antonino rem publi+ cam et filiam praesentibus praefectis commendavit Fortunam que auream, quae in cubiculo principum poni solebat, transferri ad eum iussit, signum tum tri+ buno aequanimitatis dedit atque ita conversus quasi dormiret, spiritum reddidit apud Lorium. alienatus in febri nihil aliud quam de re p% et de his regibus,

quibus irascebatur, loquutus [est. privatum patrimonium filiae reliquit. testamento autem omnes suos legatis idoneis prosecutus [est. [fuit statura elevata decorus. sed cum$ [esset longus et senex incurvaretur que, tiliaciis tabulis in pec+ tore positis fasciabatur, ut rectus incederet. senex etiam, antequam salutatores venirent, panem siccum comedit ad sustentandas vires. [fuit voce rauca et so+ nora cum iocunditate. a senatu divus [est appellatus cunctis certatim adni+ tentibus, cum$ omnes eius pietatem, clementiam, in+ genium, sanctimoniam laudarent. decreti etiam [sunt omnes honores, qui optimis principibus ante delati [sunt. meruit et flaminem et circenses et templum et sodales Antoninianos solus que omnium prope princi+ pum prorsus sine civili sanguine et hostili, quan+ tum ad se ipsum pertinet, vixit et qui rite comparetur Numae, cuius felicitatem pietatem que et securitatem cerimonias que semper obtinuit. &

Marco Antonino, in omni vita philosophanti viro et qui sanctitate vitae omnibus principibus antecellit, pater Annius Verus, qui in praetura decessit, avus Annius Verus, iterum consul et praefectus urbi, adscitus in patricios a principibus Vespasiano et Tito censoribus, patruus Annius Libo consul, amita Galeria Faustina Augusta, mater Domitia Calvilla, Calvisii Tulli bis consulis filia, proavus paternus Annius Verus praetorius ex Uccubitano municipio ex Hispania factus senator, proavus maternus Catilius Severus bis consul et pra+ efectus urbi, avia paterna Rupilia Faustina, Rupili Boni consularis filia, [fuere. natus [est Marcus Romae vi= kl% Maias in monte Caelio in hortis avo suo iterum et Augure consulibus. cuius familia in originem recurrens a Numa probatur sanguinem trahere, ut# Marius Maximus docet; item a rege Sallentio Malemnio, Dasummi filio, qui Lopias condidit. educatus [est in eo loco, in quo natus

[est, et in domo avi sui Veri iuxta aedes Laterani. habuit et sororem natu minorem Anniam Cornificiam, uxorem Anniam Faustinam, consobrinam suam. Marcus Antoninus principio aevi sui nomen habuit Catilii Severi, materni proavi. post excessum vero patris ab Hadriano Annius Verissimus vocatus [est, post virilem autem togam Annius Verus. patre mortuo ab avo paterno adoptatus et educatus [est. [fuit a prima infantia gravis. at ubi egressus [est annos, qui nutricum foventur auxilio, magnis prae+ ceptoribus traditus ad philosophiae scita pervenit. usus [est magistris ad prima elementa Euforione litteratore et Gemino comoedo, musico Androne eodem que geo+ metra. quibus omnibus ut# disciplinarum auctoribus plurimum detulit. usus praeterea grammaticis Graeco Alexandro Cotiaensi, Latinis Trosio Apro et Polione et Eutychio Proculo Siccensi. oratoribus usus [est Graecis Aninio Macro, Caninio Celere et Herode Attico, Latino Frontone Cornelio. sed multum ex his Frontoni detulit, cui et statuam in senatu petit. Proculum vero usque ad proconsulatum provexit oneribus in se receptis. philosophiae operam vehementer dedit et quidem adhuc puer. nam duodecimum annum ingressus habitum philosophi sumpsit et deinceps tolerantiam, cum$ studeret in pallio et humi cubaret, vix autem matre agente instrato pellibus lectulo accubaret. usus [est etiam Commodo magistro, cuius ei adfinitas destinata, usus [est et Apollonio Chalcedonio stoico philosopho. tantum autem studium in eo philosophiae [fuit, ut adscitus iam

in imperatoriam tamen ad domum Apollonii discendi causa veniret. audivit et Sextum Chaeronensem Plutarchi nepotem, Iunium Rusticum, Claudium Maximum et Cinnam Catulum stoicos, peripateticae vero studiosus audivit Claudium Severum, set praecipue Iunium Rusticum, quem et reveritus [est et secta+ tus, qui domi militiae que pollebat, stoicae disciplinae peritissimum; cum quo omnia communicavit publica privata que consilia, cui etiam ante praefectos praetorio semper osculum dedit, quem et consulem iterum designavit, cui post obitum a senatu statuas postulavit. tantum autem honoris magistris suis detulit, ut ima+ gines eorum aureas in larario haberet ac sepulchra eorum aditu, hostiis, floribus semper honoraret. studuit et iuri audiens Lucium Volusium Maecianum. tantum que operis et laboris studiis inpendit, ut corpus adficeret, atque in hoc solo pueritia eius reprehenderetur. frequentavit et declamatorum scolas publicas amavit que ex condiscipulis praecipuos senatorii ordinis Seium Fuscianum et Aufidium Victorinum, ex Equestri Baebium Longum et Calenum. in quos maxime liberalis [fuit, et ita quidem ut, quos non posset ob qualitatem vitae rei p% praeponere, locupletatos teneret. educatus [est in Hadriani gremio, qui illum, ut# supra diximus, Verissimum nominabat et qui eo honorem equi publici sexenni detulit, octavo aetatis anno in saliorum collegium rettulit. in saliatu omen accepit imperii: coronas omnibus in pulvinar ex more iacientibus aliae aliis locis haeserunt, hu+ ius velut manu capiti Martis aptata [est. [fuit in eo sacerdotio et praesul

et vates et magister et multos inauguravit atque exauguravit nemine praeeunte, quod@ ipse carmina cuncta didicisset. virilem togam sumpsit quinto decimo aetatis anno, statim que ei Lucii Ceionii Commodi filia desponsata [est ex Hadriani voluntate. nec multo post praefectus feriarum Latinarum [fuit. in quo honore praeclarissime se pro magistratibus agentem et in conviviis Hadriani principis ostendit. post hoc patrimonium paternum sorori totum concessit, cum$ eum ad divisionem mater vocaret, respondit que avi bonis se [esse contentum, addens, ut et mater, si vellet, in sororem suum patrimonium conferret, ne inferior [esset soror marito. [fuit autem vitae indulgentia, ut cogeretur nonnumquam vel in venationes pergere vel in theatrum descendere vel spectaculis interesse. operam praeterea pingendo sub magistro Diogeneto dedit. amavit pugilatum et luctamina et cursum et aucupatus et pila lusit adprime et venatus [est. sed ab omnibus his intentionibus studium eum philosophiae abduxit serium que et gravem reddidit, non tamen prorsus abolita in eo comitate, quam praecipue suis, mox amicis atque etiam minus notis exhibebat, cum$ frugi [esset sine contumacia, verecundus sine ignavia, sine tristitia gravis. his ita se habentibus cum$ post obitum Lucii Caesaris Hadrianus successorem imperii quaereret, nec idoneus, utpote decem et octo annos agens, Marcus haberetur, amitae Marci virum Antoninum Pium Hadrianus ea lege in adoptationem legit, ut sibi Marcum Pius adoptaret, ita tamen ut et Marcus sibi Lucium Commodum adoptaret. sane ea die, qua adoptatus

[est, Verus in somnis se umeros eburneos habere vidit sciscitatus que, an apti [essent oneri ferundo, solito repperit fortiores. ubi autem comperit se ab Hadriano adoptatum, magis [est deterritus quam laetatus iussus que in Hadriani privatam domum migrare invitus de maternis hortis recessit. cum$ que ab eo domestici quaererent, cur tristis in adoptionem regiam transiret, disputavit, quae mala in se contineret imperium. tunc primum pro Annio Aurelius coepit vo+ cari, quod@ in Aureliam, hoc [est Antonini adoptionis iure transisset. octavo decimo ergo aetatis anno adoptatus in secundo consulatu Antonini, iam patris sui, Hadriano ferente gratia aetatis facta quaestor [est designatus. adoptatus in aulicam domum omnibus parentibus suis tantam reverentiam, quantum privatus exhibuit. [erat que haut secus rei suae quam in pri+ vata domo parcus ac diligens, pro instituto patris volens agere, dicere, cogitare. Hadriano apud Baias absumpto cum$ Pius ad ad+ vehendas eius reliquias [esset profectus, relictus Romae avo iusta implevit et gladiatorium quasi privatus quaestor edidit munus. post excessum Hadriani statim Pius per uxorem suam Marcum sciscitatus [est et eum dissolutis sponsalibus, quae cum Lucii Ceio+ nii Commodi desponderi voluerat impari adhuc aetate, habita deliberatione velle se dixit. his ita gestis adhuc quaestorem et consulem secum Pius Marcum designavit et Caesarem appellatione donavit et se+

virum turmis equitum Romanorum iam consulem designatum creavit et edenti cum collegis ludos sevirales adsedit et in Tiberianam domum transgredi iussit et aulico fastigio renitentem ornavit et in collegia sacerdotum iubente senatu recepit. secundum etiam consulem designavit, cum$ ipse quartum pariter inierit. per eadem tempora, cum$ tantis honoribus occuparetur et cum$ formandus ad regendum statum rei publicae patris actibus interesset, studia cupidissime frequentavit. post haec Faustinam duxit uxorem et suscepta filia tribunicia potestate donatus [est atque imperio extra urbem proconsulari addito iure quint+ ae relationis. tantum que apud Pium valuit, ut numquam quemquam sine eo facile promoverit. [erat autem in summis obsequiis patris Marcus, quamvis non deessent, qui ali+ qua adversum eum insusurrarent, et prae ceteris Valerius Homullus, qui, cum$ Lucillam matrem Marci in virdiario venerantem simulacrum Apollinis vidisset, insusurravit: !illa nunc rogat, ut diem tuum claudas, et filius imperet.! quod omnino apud Pium nihil valuit: tanta [erat Marci probitas et tanta in imperatorio participatu modestia. existimationis autem tantam curam habuit, ut et pro+ curatores suos puer semper moneret, ne quid arrogantius facerent, et hereditatis delatas reddens proximis aliquando respuerit. denique per viginti et tres annos in domo patris ita versatus, ut eius cotidie amor cresceret, nec praeter duas noctes per tot annos ab eo mansit diversis vicibus. ob hoc Antoninus Pius, cum$ sibi adesse finem vitae videret, vocatis amicis et praefectis ut# successorem eum imperii + omnibus commendavit atque firmavit statim + que signo aequanimitatis tribuno dato Fortunam auream, quae in cubiculo solebat [esse, ad Marci cubiculum transire iussit.

bonorum maternorum partem Mummio Quadrato, sororis filio, quia illa iam mortua [erat, tradidit. post excessum divi Pii a senatu coactus regimen publicum capere fratrem sibi participem in imperio designavit, quem Lucium Aurelium Verum Commodum appellavit Caesarem que atque Augustum dixit. atque ex eo pariter coeperunt rem publicam regere. tunc que primum Romanum imperium duos Augustos habere coepit, lictum cum alio participasset. Antonini mox ipse nomen recepit. et quasi pater Lucii Commodi [esset, et Verum eum appellavit addito Antonini nomine filiam que suam Lucillam fratri despondit. ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum nomi+ num frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt actis igitur, quae agenda [fuerant in senatu, pariter castra praetoria petiverunt et vicena milia nummum singulis ob participatum imperium militibus promiserunt et ceteris pro rata. Hadriani autem sepulcro corpus patris intulerunt magnifico exequiarum officio. mox iustitio secuto publici quoque funeris expeditus [est ordo. et laudavere uterque pro rostris patrem flaminem que ei ex adfinibus et sodales ex amicissimis Aurelianos creavere. adepti imperium ita civiliter se ambo egerunt, ut lenitatem Pii nemo desideraret, cum$ eos Marullus, sui temporis mimografus, cavillando inpune perstringeret. funebre munus patri dederunt. dabat se Marcus totum et philosophiae, amorem civium adfectans. sed interpellavit istam felicitatem securitatem que imperatoris

prima Tiberis inundatio, quae sub illis gravissima [fuit. quae res et multa urbis aedificia vexavit et plurimum animalium interemit et famem gravissimam peperit. quae omnia mala Marcus et Verus sua cura et praesentia temperarunt. [fuit eo tempore etiam Parthicum bellum, quod Vologessus paratum sub Pio Marci et Veri tempore indixit fugato Atidio Corneliano, qui Syriam tunc administrabat. imminebat etiam Brittanicum bellum, et Catthi in Germaniam ac Raetiam inruperant. et adversus Brittannos quidem Calpurnius Agricola missus [est, contra Catthos Aufidius Victorinus. ad Parthicum vero bellum senatu consentiente Verus frater [est missus; ipse apud Romam remansit, quod@ res urbanae imperatoris praesentiam postularent. et Verum quidem Marcus Capuam usque prosecutus amicis comitantibus a senatu ornavit additis officiorum omnium principibus. sed cum$ Romam redisset Marcus cognovisset que Verum apud Canusium aegrotare, ad eum videndum contendit sus+ ceptis in senatu votis; quae, posteaquam Romam redit audita Veri transmission+ e, statim reddidit. et Verus quidem, posteaquam in Syriam venit, in deliciis apud Antiochiam et Daphnen vixit armis que se gladiatoriis et venatibus exercuit, cum$ per legatos bellum Parthicum gerens imperator appellatus [esset, cum$ Marcus horis omnibus rei publicae actibus incubaret patienter que delicias fratris et prope non invitus ac volens ferret. denique omnia, quae ad bellum [erant necessaria, Romae positus et disposuit Marcus et ordinavit. gestae [sunt res in Armenia prospere per Statium Priscum Artaxatis captis, delatum que Armeniacum nomen

utrique principum. quod Marcus per verecundiam primo recusavit, postea tamen recepit. profligato autem bello uterque Parthicus appellatus [est. sed id quoque Marcus delatum nomen repudiavit, quod postea recepit. patris patriae autem nomen delatum fratre absente in eiusdem distulit. medio belli tempore et Civicam, patruum Veri, et filiam suam nupturam commissam sorori suae eandem que locupletatam Brundisium usque deduxit, ad eum misit Romam que statim rediit, revocatus eorum sermonibus, qui dicebant Marcum velle finiti belli gloriam sibimet vindicare atque idcirco in Syriam proficisci. ad proconsules scribit, ne quis filiae suae iter facienti occurreret. inter haec liberales causas ita munivit, ut primus iuberet apud praefectos aerarii Saturni unumquemque civium natos liberos profiteri intra tricensimum diem nomine inposito. per provincias tabulariorum publicorum usum instituit, apud quos idem de originibus fieret, quod Romae apud praefectos aerarii, ut, si forte aliquis in provincia natus causam liberalem diceret, testationes inde ferret. atque hanc totam legem de adsertionibus firmavit alias que de mensariis et auctionibus tulit. senatum multis cognitionibus et maxime ad se pertinentibus iudicem dedit. de statu etiam defunctorum intra quinquennium quaeri iussit. neque quisquam principum amplius senatui detulit. in senatus autem honorificen+ tiam multis praetoriis et consularibus privatis decidenda negotia delegavit, quo_ magis eorum

cum exercitio iuris auctoritas cresceret. multos ex amicis in senatum adlegit cum aediliciis aut praetoriis dignitatibus. multis pauperibus sine crimine senatoribus dignitates tribunicias aedilicias que concessit. nec quemquam in ordinem legit, nisi quem ipse bene scisset. hoc quoque senatoribus detulit, ut, quotiens de quorum capite [esset iudicandum, secreto pertractaret atque ita in publicum proderet nec pateretur equites Romanos talibus interesse causis. semper autem, cum$ potuit, interfuit senatui, etiamsi nihil [esset referendum, si Romae [fuit; si vero aliquid referre voluit, etiam de Campania ipse venit. comitiis praeterea etiam usque ad noctem frequenter interfuit neque umquam recessit de curia, nisi consul dixisset: !nihil vos moramur, p% c%.! senatum appellationibus a consule factis iudicem dedit. iudiciariae rei singularem diligentiam adhibuit. fa+ stis dies iudiciarios addidit, ita ut ducentos triginta dies annuos rebus agendis litibus que disceptandis constitueret. praetorem tutelarem primus fecit, cum$ ante tutores a consulibus poscerentur, ut diligentius de tutoribus tractaretur. de curatoribus vero, cum$ ante nonnisi ex lege Laetoria vel propter lasciviam vel propter dementiam darentur, ita statuit, ut omnes adulti curatores acciperent non redditis causis. cavit et sumptis publicis et calumniis quadru+ platorum intercessit adposita falsis delatoribus nota. delationes, quibus fiscus augeretur, contempsit. de alimentis

publicis multa prudenter invenit. curatores multis civitatibus, quo_ latius senatorias tenderet dignitates, a senatu dedit. Italicis civitatibus famis tempore frumentum ex urbe donavit omni que frumentariae rei consuluit. gladiatoria spectacula omnifariam temperavit. temperavit etiam scaenicas donationes iubens, ut quinos aureos scaenici acciperent, ita tamen ut nullus editor decem aureos egrederetur. vias etiam urbis atque itinerum diligentissime curavit, rei frumentariae graviter providit. datis iuridicis Italiae consuluit ad id exemplum, quo Hadrianus consulares viros reddere iura praeceperat Hispanis exhaustis Italica allectione contra Traiani que praecepta verecunde consuluit. leges etiam addidit de vicensima hereditatum, de tutelis libertorum, de bonis maternis et item de filiorum successionibus pro parte materna, ut que senatores peregrini quartam partem in Italia possiderent. dedit praeterea curatoribus regionum ac viarum potestatem, ut vel punirent vel ad praefectum urbi puniendos remitterent eos, qui ultra vectigalia quicquam ab aliquo exegissent. ius autem magis vetus restituit quam novum fecit. habuit secum praefectos, quorum et auctoritate et periculo semper iura dictavit. usus etiam [est Scaevola praecipue iuris perito. cum populo autem non aliter egit, quem [est actum sub civitate libera. [fuit que per omnia moderantissimus in hominibus deterrendis a malo, invitandis ad bona, remunerandis copia, indulgentia liberandis fecit que ex

malis bonos, ex bonis optimos, moderate etiam cavillationes nonnullorum ferens. nam cum$ quendam Vetrasinum famae detestandae honorem petentem moneret, ut se ab opinionibus populi vindicaret, et ille contra respondisset multos, qui secum in harena pugnassent, se praetores videre, patienter tulit. ac ne in quenquam facile vindicaret, praetorem, qui quaedam pessime egerat, non abdicare se praetura iussit, sed collegae iuris dictionem mandavit. fisco in causis conpendii numquam iudicans favit. sane, quamvis [esset constans, [erat etiam verecundus. posteaquam autem e Syria victor rediit frater, patris patriae nomen ambobus decretum [est, cum$ se Marcus absente Vero erga omnes senatores atque homines moderatissime gessisset. corona praeterea civica oblata [est ambobus; petit que Lucius, ut secum Marcus triumpharet. petit praeterea Lucius, ut filii Marci Caesares appella+ rentur. sed Marcus tanta [fuit moderatione, ut, cum$ simul triumphasset, tamen post mortem Lucii tantum Germanicum se vocaret, quod sibi bello proprio pepererat. in triumpho autem liberos Marci utriusque sexus secum vexerunt, ita tamen ut et puellas virgines veherent. ludos etiam ob triumphum decretos spectaverunt habitu triumphali. inter cetera pietatis eius haec quoque moderatio praedicanda [est: funambulis post puerorum lapsum culcitas subici iussit. unde hodieque rete praetenditur. dum Parthicum bellum geritur, natum [est Marcomannicum, quod diu eorum, qui aderant, arte suspensum [est, ut finito iam orientali bello Marcomannicum agi posset. et cum$ famis tempore populo insinuasset

de bello, fratre post quinquennium reverso in senatu egit, ambos necessarios dicens bello Germanico imperatores. tantus autem timor belli Marcomannici [fuit, ut undique sacerdotes Antoninus acciverit, peregrinos ritus impleverit, Romam omni genere lustraverit; retardatus que bellica profectione sic celebravit et Romano ritu lectisternia per septem dies. tanta autem pestilentia [fuit, ut vehiculis cadavera [sint exportata serr+ acis que. tunc autem Antonini leges sepeliendi sepulchrorum que asperrimas sanxerunt, quando quidem caverunt, ne quis ut vellet fabricaretur sepulchrum. quod hodieque servatur. et multa quidem milia pestilentia consumpsit multos que ex proceribus, quorum amplissimis Antoninus statuas conlocavit. tanta que clementia [fuit, ut et sumptu publico vulgaria funera iuberet ecferri et vano cuidam, qui diripiendae urbis occasionem cum quibusdam consciis requirens de caprifici arbore in campo Martio contion+ abundus ignem de caelo lapsurum finem que mundi affore diceret, si ipse lapsus ex arbore in ciconiam verteretur, cum$ statuto tempore decidisset atque ex sinu ciconiam emisisset, perducto ad se atque confesso veniam daret. profecti tamen [sunt paludati ambo imperatores et Victualis et Marcomannis cuncta turbantibus, aliis etiam gentibus, quae pulsae a superioribus barbaris fugerant, nisi reciperentur, bellum inferentibus. nec parum profuit ista profectio, cum$ Aquileiam usque venissent. nam plerique reges et cum populis suis se retraxerunt et tumultus auctores interemerunt. Quadi autem amisso rege suo non prius se confirmaturos

eum, qui [erat creatus, dicebant, quam id nostris placuisset imperatoribus. Lucius tamen invitus profectus [est, cum$ plerique ad legatos imperatorum mitterent defectionis veniam postulantes. et Lucius quidem, quod@ amissus [esset praef% praetorio Furius Victo+ rinus, atque pars exercitus interisset, redeundum [esse censebat; Marcus autem fingere barbaros aestimans et fugam et cetera, quae securitatem bellicam ostenderent, ob hoc ne tanti apparatus mole premerentur, instandum [esse ducebat. denique transcensis Alpibus longius processerunt composuerunt que omnia, quae ad munimen Italiae atque Illyrici pertinebant. placuit autem urgente Lucio, ut praemissis ad senatum litteris Lucius Romam rediret. biduo que, postquam iter ingressi [sunt, sedens cum fratre in vehiculo Lucius apoplexi arreptus perit. [fuit autem consuetudo Marco, ut in circensium spec+ taculo legeret audiret que ac subscriberet. ex quo quidem saepe iocis popularibus dicitur lacessitus. multum sane potuerunt liberti sub Marco et Vero Geminus et Agaclytus. tantae autem sanctitatis [fuit Marcus, ut Veri vitia et celaverit et defenderit, cum$ ei vehementissime displicerent, mortuum que eum divum appellaverit amitas que eius et sorores honoribus et salariis decretis sublevaverit atque provexerit sacris que eum plurimis honoraverit. flaminem et Antoninianos sodales et omnes honores, qui divis habentur, eidem dedicavit. nemo [est principum, quem non gravis fama perstringat, usque adeo ut etiam Marcus in sermonem venerit, quod@

Verum vel veneno ita tulerit, ut parte cultri veneno lita vulvam inciderit venenatam partem fratri edendam propinans et sibi innoxiam reservans, vel certe per medicum Posidippum, qui ei sanguinem intempestive dicitur emisisse. Cassius post mortem Veri a Marco descivit. iam in suos tanta [fuit benignitate Marcus, ut cum$ in omnes propinquos cuncta honorum ornamenta contulerit, tum in filium et Commodum quidem -scelestum atque inpurum- cito nomen Caesaris et mox sacerdotium statim que nomen imperatoris ac triumphi participationem et consulatum. quo quidem tempore sine imperator filio ad triumphalem currum in circo pedes cucurrit. post Veri obitum Marcus Antoninus solus rem publicam tenuit, multo melior et feracior ad virtutes, quippe qui nullis Veri iam impediretur aut simulatis callidae severitatis, qua ille ingenito vitio laborabat, erroribus aut his, quae praecipue displicebant Marco Antonino iam inde a primo aetatis suae tempore, vel institutis mentis pravae vel moribus. [erat enim ipse tantae tranquillitatis, ut vultum numquam mutaverit maerore vel gaudio, philosophiae deditus stoicae, quam et per optimos quosque magistros acceperat et undique ipse collegerat. nam et Hadrianus hunc eundem successorem paraverat, nisi ei aetas pue+ rilis obstitisset. quod quidem apparet ex eo, quod@ generum Pio hunc eundem delegit, ut ad eum, dignum

utpote virum, quandocumque Romanum perveniret imperium. ergo provincias post haec ingenti moderatione ac benignitate tractavit. contra Germanos res feliciter gessit. speciale ipse bellum Marcomannicum, sed quantum nulla umquam memoria [fuit, cum virtute tum felicitate transegit, et eo quidem tempore, quo pestilentia gravis multa milia et popularium et militum interemerat. Pannonias ergo Marcomannis, Sarmatis, Vandalis, simul etiam Quadis extinctis servitio liberavit et Romae cum Commodo, quem iam Caesarem fecerat, filio, ut# diximus, suo, triumphavit. cum$ autem ad hoc bellum omne aerarium exhausisset suum neque in animum induceret, ut extra ordinem provincialibus aliquid imperaret, in foro divi Traiani auctionem ornamentorum imperialium fecit vendidit que aurea pocula et cristallina et murrina, vasa etiam regia et vestem uxoriam sericam et auratam, gemmas quin etiam, quas multas in repostorio sanctiore Hadriani reppererat. et per duos quidem menses haec venditio celebrata [est, tantum que auri redactum, ut reliquias belli Marcomannici ex sententia persecutus postea dederit potestatem emptoribus, ut, si qui vellet empta reddere atque aurum recipere, sciret licere. nec molestus ulli [fuit qui vel non reddidit empta vel reddidit. tunc viris clarioribus permisit, ut eodem

cultu quo et ipse vel ministris similibus convivia exhiberent. in munere autem publico tam magnanimus [fuit, ut centum leones una missione simul exhiberet sagittis interfectos. cum$ igitur in amore omnium imperasset atque ab aliis modo frater, modo pater, modo filius, ut cuiusque aetas sinebat, et diceretur et amaretur, octavo decimo anno imperii sui, sexagesimo et primo vitae, diem ultimum clausit. tantus que illius amor adeo die regii funeris claruit, ut nemo illum plangendum censuerit, certis omnibus, quod@ ab diis commodatus ad deos redisset. denique, priusquam funus conderetur, ut# plerique dicunt, quod numquam antea factum [fuerat neque postea, senatus populus que non divisis locis sed in una sede propitium deum dixit. hic sane vir tantus et talis ac diis vitae et morte coniunctus filium Commodum dereliquit; qui si felix [fuisset, filium non reliquisset. et parum sane [fuit, quod@ illi honores divinos omnis aetas, omnis sexus, omnis conditio ac dignitas dedit, nisi quod@ etiam sacrilegus iudicatus [est, qui eius imaginem in sua domo non habuit, qui per fortunam vel potuit habere vel debuit. denique hodieque in multis domibus Marci Antonini statuae consistunt inter deos penates. nec defuerunt homines qui somniis eum multa praedixisse augurantes [futura et vera concinuerunt. unde etiam templum ei constitutum, dati sacerdotes Antoniniani et sodales et flamines et omnia, quae de sacratis decrevit antiquitas. aiunt quidam, quod et verisimile videtur, Commodum Antoninum, successorem illius ac filium, non [esse

de eo natum sed de adulterio, ac talem fabellam vulgari sermone contexunt. Faustinam quondam, Pii filiam, Marci uxorem, cum$ gladiatores transire vidisset, unius ex his amore succensam, cum$ longa aegritudine laboraret, viro de amore confessa. quod cum$ ad Chaldaeos Marcus rettulisset, illorum [fuisse consilium, ut occiso gladiatore sanguine illius sese Faustina sublavaret atque ita cum viro concumberet. quod cum$ [esset factum, solutum quidem amorem, natum vero Commodum gladiatorem [esse, non principem, qui mille prope pugnas publice populo inspec+ tante gladiatorias imperator exhibuit, ut# in vita eius docebitur. quod quidem verisimile ex eo habetur, quod@ tam sancti principis filius his moribus [fuit, quibus nullus lanista, nullus scaenicus, nullus arenarius, nullus postremo ex omnium dedecorum ac scelerum conluvione concretus. multi autem ferunt Commodum omnino ex adultero natum, si quidem Faustinam satis constet apud Caietam condiciones sibi et nauticas et gladiatorias elegisse. de qua cum$ diceretur Antonino Marco, ut eam repudiaret, si non occideret, dixisse fertur: !si uxorem dimittimus, reddamus dotem.! dos autem quid habebatur nisi imperium, quod ille ab socero volente Hadriano adoptatus acceperat? tantum sane valet boni principis vita, sanctitas, tranquillitas, pietas, ut eius famam nullius proximi decoloret invidia. denique Antonino, cum$ suos mores semper teneret neque alicuius insusurratione mutaretur, non obfuit gladiator filius, uxor infamis: deus que

etiam nunc habetur, ut# vobis ipsis, sacratissime imperator Diocletiane, et semper visum [est et videtur, qui eum inter numina vestra non ut# ceteros sed specialiter veneramini ac saepe dicitis vos vita et clementia tales [esse cupere, qualis [fuit Marcus, etiamsi philosophia nec Plato [esse possit, si revertatur in vitam. et quidem haec breviter et congeste. sed Marco Antonino haec [sunt gesta post fratrem: primum corpus eius Romam devectum [est et inlatum maiorum sepulchris. dein cum$ gratias ageret senatui, quod@ fratrem consecrasset, occulte ostendit omnia bellica consilia sua [fuisse, quibus superati [sunt Parthi. addidit praeterea quaedam, quibus ostendit nunc demum se quasi a principio acturum [esse rem publicam amoto eo, qui remissior videbatur. nec aliter senatus accepit, quam Marcus dixerat, ut videretur gratias agere, quod@ Verus excessit vita. omnibus deinde sororibus et adfinibus et libertis iuris et honoris et pecuniae plurimum detulit. [erat enim famae suae curiosissimus, requirens ad verum, quid quisque de se diceret, emendans quae bene reprehensa viderentur. proficiscens ad bellum Germanicum filiam suam non decurso luctus tempore grandaevo equitis Romani filio Claudio Pompeio dedit genere Antiochensi nec satis nobili (quem postea bis consulem fecit), cum$ filia eius Augusta [esset et Augustae filia. sed has nuptias et Faustina et ipsa, quae dabatur, invitae habuerunt. cum$ Mauri Hispanias prope omnes vastarent, res per legatos bene gestae [sun+ t. et cum$ per Aegyptum Bucolici milites gravia multa fecissent,

per Avidium Cassium retunsi [sunt, qui postea tyrannidem arripuit. sub ipsis profectionis diebus in secessu Praenestino agens filium, nomine Ver+ um Caesarem, execto sub aure tubere septennem amisit. quem non plus quinque diebus luxit consolatus que etiam medicos se actibus publicis reddidit. et quia ludi Iovis Optimi Maximi [erant, interpellari eos publico luctu noluit iussit que, ut statuae tantum modo filio mortuo decernerentur, et imago aurea circensibus per pompam ferenda, et ut saliari carmini nomen eius inserere+ tur. instante sane adhuc pestilentia et deorum cultum diligentissime restituit et servos, quem ad modum bello Punico factum [fuerat, ad militiam paravit, quos voluntarios exemplo volonum appellavit. armavit etiam gladiatores, quos obsequentes appellavit. latrones etiam Dalmatiae atque Dardaniae milites fecit. armavit et diogmitas. emit et Germanorum auxilia contra Germanos. omni praeterea diligentia paravit legiones ad Germanicum et Marcomannicum bellum. et ne provincialibus [esset molestus, auctionem rerum aulicarum, ut# diximus, fecit in foro divi Traiani, in qua praeter vestes et pocula et vasa aurea etiam signa cum tabulis magnorum artificium vendidit. Marcomannos in ipso transitu Danuvii delevit et praedam provincialibus redd+ idit. gentes omnes ab Illyrici limite usque in Galliam conspiraverant, ut# Marcoma+ nni, Varistae, Hermunduri et Quadi, Suevi, Sarmatae, Lacringes et Burei hi alii que cum Victualis, Sosibes,

Sicobotes, Roxolani, Basternae, Halani, Peucini, Costoboci. inminebat et Parthicum bellum et Brittanicum. magno igitur labore suo gentes asperrimas vicit militibus sese imitantibus, ducentibus etiam exercitum legatis et praefectis praetorio, accepit que in deditionem Marcomannos plurimis in Italiam traductis. semper sane cum optimatibus non solum bellicas res sed etiam civiles, priusquam faceret aliquid, contulit. denique sententia illius praecipua semper haec [fuit: !aequius [est, ut ego tot talium amicorum consilium sequar, quam ut tot tales amici meam unius voluntatem sequantur.! sane quia durus videbatur ex philosophiae institutione Marcus ad militiae labores atque ad omnem vitam, graviter carpebatur, sed male loquentum vel sermoni vel litteris respondebat. et multi nobiles bello Germanico sive Marcomannico immo plurimarum gentium interierunt (quibus omnibus statuas in foro Ulpio collocavit); quare frequenter amici suaserunt, ut a bellis discederet et Romam veniret, sed ille contempsit ac perstitit nec prius recessit, quam omnia bella finiret. provincias ex proconsularibus consulares aut ex consularibus proconsulares aut praetorias pro belli necessitate fecit. res etiam in Sequanis turbatas censura et auctoritate repressit. compositae res et in Hispania, quae per Lusitaniam turbatae [erant. filio Commodo accersito ad limitem togam virilem dedit, quare congiarium populo divisit, et eum ante tempus consulem designavit. si quis umquam proscriptus [est a praefecto urbi, non libenter accepit. ipse in largitionibus pecuniae publicae parcissimus [fuit, quod@ laudi potius datur quam reprehensioni. sed tamen et bonis viris pecunias dedit et oppidis labentibus auxilium tulit et tributa vel vectigalia, ubi necessitas cogebat, remisit. absens populi Romani voluptates curari vehementer praecepit per+ ditissimos editores. [fuit enim populo hic sermo, cum$ sustulisset ad bellum gladiatores, quod@ populum sublatis voluptatibus vellet cogere ad philosophiam. iusserat enim, ne mercimonia impedirentur, tardius pantomimos exhiberi, non totis diebus. de amatis pantomimis ab uxore [fuit sermo, ut# superius diximus. sed haec omnia per epistolas suas purgavit. idem Marcus sederi in civitatibus vetuit in equis sive vehiculis. lavacra mixta summovit. mores matronarum conposuit diffluentes et iuvenum nobilium. sacra Serapidis a vulgar+ itate Pelusiaca summovit. fama [fuit sane, quod@ sub philosophorum specie quidam rem publicam vexarent et privatos. quod ille purgavit. [erat mos iste Antonino, ut omnia crimina minore supplicio, quam legibus plecti solent, puniret, quamvis nonnumquam contra manifestos et gravium criminum reos inexorabilis permaneret. capitales causas hominum honestorum ipse cognovit, et quidam summa aequitate, ita ut praetorem reprehenderet, qui cito reorum causas audierat, iuberet que iterum cognoscere, dignitatis eorum interesse dicens, ut ab eo audirentur, qui pro populo iudicaret. aequitatem autem etiam circa captos hostes custodivit. infinitos ex gentibus in Romano solo collocavit. fulmen de caelo precibus

suis contra hostium machinamentum extorsit suis pluvia impetrata, cum$ siti laborarent. voluit Marcomanniam provinciam, voluit etiam Sarmatiam facere, et fecisset, nisi Avidius Cassius rebellasset sub eodem in oriente. atque imperatorem se appellavit, ut# quidam dicunt, Faustina volente, quae de mariti valetudine desperaret. alii dicunt, ementita morte Antonini Cassium imperatorem se appellasse, cum$ divum Marcum appellasset. et Antoninus quidem non [est satis motus defectione Cassii nec in eius affectus saevit. sed per senatum hostis [est iudicatus bona que eius proscripta per aerarium publicum. relicto ergo Sarmatico Marcommannico que bello contra Cassium profectus [est. Romae etiam turbae [fuerunt, quasi Cassius absente Antonino adventaret. sed Cassius statim interfectus [est, caput que eius adlatum [est ad Antoninum. Marcus tamen non exultavit interfectione Cassii caput que eius humari iussit. Maecianum etiam, filium Cassii, cui Alexandria [erat commissa, exercitus occidit; nam et praefectum praetorio sibi fecerat, qui et ipse occisus [est. in conscios defectionis vetuit senatum graviter vindicare, simul petit, ne qui senator tempore principatus sui occideretur, ne ius pollueretur imperium -eos etiam, qui deportati [fuerant, revocari iussit,- cum$ paucissimi centuriones capite [essent puniti. ignovit et civitatibus, quae Cassio con+ senserant, ignovit et Antiochensibus, qui multa in

Marcum pro Cassio dixerant. quibus et spectacula et conventus publicos tulerat et omnium contionum genus, contra quos edictum gravissimum misit. seditiosos autem eos et oratio Marci indicat indita a Mario Maximo, qua ille usus [est apud amicos. denique noluit Antiochiam videre, cum$ Syriam peteret. nam nec Cyrrum voluit videre, ex qua [erat Cassius. [fuit Alexandriae clementer cum his agens. postea tamen Antiochiam vidit. multa egit cum regibus et pacem confirmavit sibi occurrentibus cunctis regibus et legatis Persarum. omnibus orientalibus provinciis carissimus [fuit. apud multas etiam philosophiae vestigia reliquit. apud Aegyptios civem se egit et philosophum in omnibus studiis, templis, locis. et cum$ multa Alexandrini in Cassium dixissent fausta, tamen omnibus ignovit et filiam suam apud eos reliquit. Faustinam suam in radicibus montis Tauri in vico Halalae exanimatam vi subiti morbi amisit. petit a senatu, ut honores Faustinae aedem que decernerent, lau+ data eadem, cum$ inpudicitiae fama graviter laborasset. quae Antoninus vel nesciit vel dissimulavit. novas puellas Faustinianas instituit in honorem uxoris mortuae. divam etiam Faustinam a senatu appellatam gratulatus [est. quam secum et in aestivis habuerat, ut matrem castrorum appellaret. fecit et coloniam vicum, in quo obiit Faustina, et aedem illi exstruxit. sed haec postea aedis Heliogabalo dedicata [est. ipsum Cassium pro clementia occisum passus [est, non occidi iussit. deportatus [est Heliodorus, filius Cassii, et alii liberum ex+ ilium acceperunt cum bonorum parte. filii autem

Cassii et amplius media parte acceperunt paterni patrimonii, et auro atque argento adiuti, mulieres autem etiam ornamentis: ita ut Alexandria, filia Cassii, et Druncianus gener liberam vagandi potestatem haberent commendati amitae marito. doluit denique Cassium extinctum, dicens voluisse se sine senatorio sanguine imperium transigere. orientalibus rebus ordinatis Athenis [fuit et initialia Cereris adiit, ut se innocentem probaret, et sacrarium solus ingressus [est. revertens ad Italiam navigio tempestatem gravissimam passus [est. per Brundisium veniens in Italia togam et ipse sumpsit et milites togatos [esse iussit, nec umquam sagati [fuerunt sub eo milites. Romam ut venit, triumphavit et inde Lavinium profectus [est. Commodum deinde sibi collegam in tribuniciam potestatem iunxit, congiarium populo dedit et spectacula mirifica; dein civilia multa correxit. gladiatorii muneris sumptus modum fecit. sententia Platonis semper in ore illius [fuit florere civitates, si aut philosophi imperarent aut imperantes philosopharentur. filio suo Bruttii Praesentis filia, iunxit nuptiis celebratis exemplo privatorum, quare etiam congiarium dedit populo. dein ad conficiendum bellum conversus in administratione eius belli obit labentibus iam filii moribus ab instituto suo. triennio postea cum Marcomannis, Hermunduris, Sarmatis, Quadis etiam egit et, si anno uno superfuisset, provincias ex his fecisset. ante biduum quam exspiraret, admissis amicis dicitur ostendisse sententiam de filio eandem Philippus de

Alexandro, cum$ de hoc male sentiret, addens minime se aegre ferre quod@ morer+ etur, sed quod@ moreretur talem filium superstitem relinquens; nam iam Commodus turpem se et cruentum ostendebat. mors autem talis [fuit: cum$ aegrotare coepisset, filium advocavit atque ab eo primum petit, ut belli reliquias non contempneret, ne videretur rem p% prodere. et, cum$ filius et respondisset cupere se primum sanitatem, ut vellet, permisi+ t, petens tamen, ut expectasset paucos dies, haut simul proficisceretur. deinde abstinuit victu potu que mori cupiens auxit que morbum. sexta die vocatis amicis et ridens res humanas, mortem autem contempnens ad amicos dixit: !quid de me fletis et non magis de pestilentia et + communi morte cogitatis?! et cum$ illi vellent recedere, ingemescens ait: !si iam me dimittitis, vale vobis dico vos praecedens.! et cum$ ab eo quaereretur, cui filium commendaret, ille respondit: !vobis, si dignus [fuerit, et dis inmortalibus.! exercitus cognita mala valetudine vehementissime dolebant, quia illum unice amarunt. septimo die gravatus [est et solum filium admisit, quem statim dimisit, ne in eum morbus transiret. dimisso filio caput operuit quasi volens dormire, sed nocte animam efflavit. fertur filium mori voluisse, cum$ eum talem videret [futurum, qualis exstitit post eius mortem, ne, ut# ipse dicebat, similis Neroni, Caligulae et Domitiano [esset. crimini ei datum [est, quod@ adulteros uxoris promoverit, Tertullum et Tutilium et Orfitum et Moderatum,

ad varios honores, cum$ Tertullum et prandentem cum uxore deprehenderit. de quo mimus in scaena praesente Antonino dixit; cum$ stupidus nomen adulteri uxoris a servo quaereret et ille diceret ter !Tullus!, et adhuc stupidus quaereret, respondit ille: !iam tibi dixi ter, Tullus dicitur.! et de hoc quidem multa populus, multa etiam alii dixerunt patientiam Antonini incusantes. ante tempus sane mortis, priusquam ad bellum Marcomannicum rediret, in Capitolio iuravit nullum senatorem se sciente occisum, cum$ etiam rebelliones dixerit se servaturum [fuisse, si scisset; nihil enim magis et timuit et deprecatus [est quam avaritiae famam, de qua se multis epistulis purgat. dederunt ei vitio, quod@ et fictus [fuisset nec tam simplex quam videretur aut quam vel Pius vel Verus [fuisset. dederunt etiam crimini, quod@ aulicam adrogantiam confirmaverit summovendo amicos a societate communi et a conviviis. parentibus consecrationem decrevit. amicos parentum etiam mortuos statuis ornavit. suffragatoribus non cito credidit, sed semper diu quaesivit, quod@ [erat verum. enisa [est Fabia, ut Faustina mortua in eius matrimonium coiret, sed ille concubinam adscivit procuratoris uxoris suae filiam, ne tot liberis superduceret novercam. &

scio plerosque ita vitam Marci ac Veri litteris atque historiae dedicasse, ut priorem Verum intimandum legentibus darent, non imperandi secutos ordinem sed vivendi: ego vero, quod@ Marcus imperare coepit, dein Verus, qui superstite perit Marco, priorem Marcum, dehinc Verum credidi celebrandum. igitur Lucius Ceionius Aelius Commodus Verus Antoninus, qui ex Hadriani voluntate Aelius appellatus [est, ex Antonini coniunctione Verus et Antoninus, neque inter bonos neque inter malos principes ponitur. quem constat non inhorruisse vitiis, non abundasse virtutibus, vixisse deinde non in suo libero principatu, sed sub Marco in simili ac paris maiestatis imperio, a cuius secta lascivia morum et vitae licentioris nimietate dissensit. [erat enim morum simplicum et qui adumbrare nihil posset. huic naturalis pater [fuit Lucius Aelius Verus, qui ab Hadriano adoptatus primus Caesar [est dictus et in eadem statione constitutus perit. avi ac proavi et item maiores plurimi consulares. natus [est Lucius Romae in praetura patris sui xviii= kal% Ianuariarium die, quo et Nero, qui rerum potitus [est. origo eius paterna pleraque ex Etruria [fuit, materna ex Faventia.

hac prosapia genitus ab Hadriano adoptato in familiam Aeliam devenit mortuo que patre Caesare in Hadriani familia remansit. a quo Aurelio datus [est adoptandus, cum$ sibi ille Pium filium, Marcum nepo+ tem [esse voluisset posteritati satis providens, et ea quidem lege, ut filiam Pii Verus acciperet, quae data [est Marco idcirco, quia hic adhoc impar videbatur aetate, ut# in Marci vita exposuimus. duxit autem uxorem Marci filiam Lucillam. educatus [est in domo Tiberiana. audivit Scaurinum grammaticum Latinum, Scauri filium, qui grammaticus Hadri+ ani [fuit, Graecos Telephum atque Hefaestionem, Harpocrationem, rhetores Apollonium, Celerem Caninium et Herodem Atticum, Latinum Cornelium Frontonem, philosophos Apollonium et Sextum. hos omnes amavit unice, atque ab his in vicem dilectus [est. nec tamen ingeniosus ad litteras. amavit autem in pueritia versus facere, post orationes. et melior quidem orator [fuisse dicitur quam poeta, immo, ut verius dicam, peior poeta quam rhetor. nec desunt, qui dicant eum adiutum ingenio amicorum atque ab aliis ei illa ipsa, qualiacumque [sunt, scripta; si quidem multos disertos et eruditos semper secum habuisse dicitur. educatorem habuit Nicomedem. [fuit voluptarius et nimis laetus et omnibus deliciis, ludis, iocis decenter aptissimus. post septimum annum in familiam Aureliam traductus Marci moribus et aucto+ ritate formatus [est. amavit venatus, palaestras et omnia exercitia iuventutis. [fuit que privatus in domo imperatoria viginti et tribus annis. qua die togam virilem Verus accepit, Antoninus

Pius ea occasione, qua patris templum dedicabat, populo liberalis [fuit, medius que inter Pium et Marcum idem resedit, cum$ quaestor populo munus daret. post quaesturam statim consul [est factus cum Sextio Laterano. interiectis annis cum Marco fratre iterum factus [est consul. diu autem et privatus [fuit et ea honorificentia caruit, qua Marcus ornabatur. nam neque in senatu ante quaesturam sedit neque in itinere cum patre, sed cum praefecto vectus [est, nec aliud ei honorificentiae adnomen adiunctum [est quam quod@ Augusti filius appellatus [est. [fuit studiosus etiam circensium haut aliter quam gladiatorii muneris. hic cum$ tantis deliciarum et luxuriae quateretur erroribus, ab Antonino videtur ob hoc retentus, quod@ eum pater ita in adoptionem Pii transire iusserat, ut nepotem appellaret. cui, quantum videtur, fidem exhibuit, non amorem. amavit tamen Antoninus Pius simplicitatem ingenii puritatem que vivendi hortatus que [est, ut imitaretur, et fratrem. defuncto Pio Marcus in eum omnia contulit, participatu etiam imperatoriae potestatis indulto, sibi que consortem fecit, cum$ illi soli senatus detulisset imperium. dato igitur imperio et indulta tribunicia potestate, post consulatus etiam honorem delatum Verum vocari praecepit, suum in eum transferens nomen, cum$ ante Commodus vocaretur. Lucius quidem Marco vicem reddens si quid susciperet obsecutus ut# legatus proconsuli vel praeses imperatori. iam primum enim Marcus pro ambobus ad milites [est locutus, et pro consensu imperii graviter se et ad Marci mores egit. ubi vero

in Syriam profectus [est, non solum licentia vitae liberioris, sed etiam adulteriis et iuventutis amoribus infamatus [est, si quidem tantae luxuriae [fuisse dicitur, ut etiam, posteaquam de Syria redit, popinam domi instituerit, ad quam post convivium Marci devertebat, ministrantibus sibi omni genere turpium personarum. fertur et nocte perpeti alea lusisse, cum$ in Syria concepisset id vitium, atque in tantum vitiorum Gaianorum et Neronianorum ac Vitellianorum [fuisse aemulum, ut vagaretur nocte per tabernas ac lupanaria obtecto capite cucullione vulgari viatorio et comisaretur cum triconibus, committeret rixas, dissimulans quis [esset, saepe que efflictum livida facie redisse et in tabernis agnitum, cum$ sese absconderet. iaciebat et nummos in popinas maximos, quibus calices frangeret. amavit et aurigas prasino favens. gladiatorum etiam frequentius pugnas in convivio habuit trahens cenas in noc+ tem et in toro convivali condormiens, ita ut levatus cum stromatibus in cubiculum perferretur. somni [fuit permodici, digestionis facillimae. sed Marcus haec omnia resciens dissimulabat rescisse pudore illo, ne reprehen+ deret fratrem. et notissimum eius quidem fertur tale convivium, in quo primum duodecim accubuisse dicitur, cum$ [sit notissimum dictum de numero conviviarum: !septem convivium, novem vero convicium;! donatos autem pueros decoros, qui ministrabant, singulis, do+

natos etiam structores et lances singulis quibusque, donata et viva animalia vel cicurum vel ferarum avium vel quadripedum, quorum cibi adpositi [erant, donatos etiam calices singulis per singulas potiones, myrrinos et crystallinos Alexandrinos, quotiens bibitum [est; data etiam aurea atque argentea pocula et gemmata, coronas quin etiam datas lemniscis aureis interpositis et alieni temporis floribus, data et vasa aurea cum unguentis ad speciem alabastrorum, data et vehicula cum mulabus ac mulionibus cum iuncturis argen+ teis, ut ita de convivio redirent. omne autem convivium aestimatum dicitur sexagies centenis milibus sestertiorum. hoc convivium posteaquam Marcus audivit, ingemuisse dicitur et doluisse public+ um fatum. post convivium lusum [est tesseris usque ad lucem. et haec quidem post Parthicum bellum, ad quod eum misisse dicitur Marcus, ne vel in urbe ante oculos omnium peccaret, vel ut parsimoniam peregrinatione addisceret, vel ut timore bellico emendatior rediret, vel ut se imperatorem [esse cognosceret. sed quantum profecerit, cum alia vita tum haec, quam narravimus, cena monstra+ bit. circensium tantam curam habuit, ut frequenter e provincia litteras causa circen+ sium et miserit et acceperit. denique etiam praesens et cum Marco sedens multas a venetianis [est passus iniurias, quod@ turpissime contra eos faveret; nam et Volucri equo prasino aureum simulacrum fecerat, quod secum portabat; cui quidem passas uvas et nucleos in vicem hordei in praesepe ponebat, quem sagis fuco tinctis coopertum in Tiberianam ad se adduci iubebat, cui

mortuo sepulchrum in Vaticano fecit. in huius equi gratiam primum coeperunt equis aurei vel brabia postulari. in tanto autem equus honore [fuit, ut ei a populo prasinianorum saepe modius aureorum postularetur. profectum eum ad Parthicum bellum Marcus Capuam prosecutus [est; cum$ que inde per omnium villas se ingurgitaret, morbo inplicitus apud Canusium aegrotavit. quo ad eum visendum frater contendit. multa in eius vita ignavia et sordida etiam belli tempore deteguntur. nam cum$ interfecto legato, caesis legionibus, Syris defectionem cogitantibus oriens vastaretur, ille in Apulia venabatur et apud Corinthum et Athenas inter symfonias et cantica navigabat et per singulas maritimas civitates Asiae, Pamphyliae Cili+ ciae que clariores voluptatibus immorabatur. Antiochiam posteaquam venit, ipse quidem se luxuriae dedidit. duces autem confecerunt Parthicum bellum, Statius Priscus et Avidius Cassius et Mar+ tius Verus per quadriennium, ita ut Babylonem et Mediam pervenirent et Armeniam vindicarent. partum que ipsi nomen [est Armenici, Parthici, Medici, quod Marco Romae agenti delatum [est. egit autem per quadriennium Verus hiemem Laodiciae, aestatem apud Daphnen, reliquam partem Antiochiae. risui [fuit omnibus Syris, quorum multa ioca in theatro in eum dicta exstant. vernas in triclinium Saturnalibus et diebus festis semper admisit. ad Eufraten tamen inpulsu comitum suorum secundo profectus [est. Efesum +

etiam redit, ut Lucillam uxorem missam a patre Marco susciperet, et idcirco maxime, ne Marcus cum ea in Syriam veniret ac flagitia eius adnosceret. nam senatui Marcus dixerat se filiam in Syriam deducturum. sane bello regna regibus, provincias vero comitibus suis regendas dedit. Romam inde ad triumphum invitus, quod@ Syriam quasi regnum suum relinqueret, redit et pariter cum fratre triumphavit susceptis a senatu nominibus, quae in exercitu acceperat. fertur praeterea ad amicae vulgaris arbitrium in Syria posuisse barbam. unde in eum a Syris multa [sunt dicta. [fuit eius fati, ut in eas provincias, per quas redit, Romam usque luem secum deferre videretur. et nata fertur pestilentia in Babylonia, ubi de templo Apollinis ex arcula aurea, quam miles forte inciderat, spiritus pestilens evasit, atque inde Parthos orbem que complesse, et hoc non Lucii Veri vitio sed Cassii, a quo contra fidem Seleucia, quae ut# amicos milites nostros receperat, expugnata [est. quod quidem inter ceteros etiam Quadratus, belli Parthici scriptor, incusatis Seleucenis, qui fidem primi ruperant, purgat. habuit hanc reverentiam Marci Verus, ut nomina, quae sibi delata [fuerant, cum fratre communicaret die triumphi, quem pariter celebrarunt. reversus e Parthico bello minore circa fratrem cultu [fuit Verus; nam et libertis inhonestius indulsit et multa sine fratre disposuit. his accessit, quod@, quasi reges aliquos ad triumphum adduceret, sic histriones eduxit e Syria, quorum praecipuus [fuit Maximinus, quem Paridis nomine nuncupavit. villam praeterea extruxit in via Clodia famosissimam, in qua per multos dies et ipse ingenti

luxuria debacchatus [est cum libertis suis et amicis Paridis, quorum praesentiae nulla inerat reverentia, et Marcum rogavit, qui venit, ut fratri venerabilem morum suorum et imitandam ostenderet sanctitudinem, et quinque diebus in eadem villa residens cognit+ ionibus continuis operam dedit, aut convivante fratre aut convivia comparante. habuit et Agrippum histrionem, cui cognomentum [erat Memfi, quem et ipsum e Syria velut tropaeum Parthicum adduxerat, quem Apolaustum nominavit. adduxerat secum et fidicinas et tibicines et histriones scurras que mimarios et praestigiatores et omnia mancipiorum genera, quorum Syria et Alexandria pascitur voluptate, prorsus ut videretur bellum non Parthicum sed histrionicum confecisse. et haec vitae diversitas atque alia multa inter Marcum ac Verum simultates fecisse non aperta veritas indicabat, sed occultus rumor inseverat; verum illud praecipuum quod@, cum$ Libonem quendam patruelem suum Marcus legatum in Syriam misisset, atque ille se insolentius quam verecundus senator efferret dicens ad fratres suos scripturum [esse, si quid forte dubitaret, nec Verus praesens pati posset, subito que morbo notis prope veneni exsistentibus interisset, visum [est nonnullis, non tamen Marco, quod@ eius fraude putaretur occisus. quae res simultatum auxit rumorem. liberti multum potuerunt apud Verum, ut# in vita Marci diximus, Geminus et Agaclytus,

cui dedit invito Marco Libonis uxorem; denique nuptiis a Vero celebratis Marcus convivio non interfuit. habuit et alios libertos Verus improbos, Coeden et Eclectum ceteros que. quos omnes Marcus post mortem Veri specie honoris abiecit Eclecto retento, qui postea Commodum filium eius occidit. ad bellum Germanicum, Marcus quod@ nollet Lucium sine se vel ad bellum mitte+ re vel in urbe dimittere causa luxuriae, simul profecti [sunt atque Aquileiam venerunt invito que Lucio Alpes transgressi, cum$ Verus apud Aquileiam tantum venatus convivatus que [esset, Marcus autem omnia prospexisset. de quo bello -partim per legatos barbarorum pacem petentium, partim per duces nostros gestum [est- in Marci vita plenissime disputatum [est. conposito autem bello in Pannonia urgente Lucio Aquileiam rediere, quod@ que urbanas desiderabat Lucius voluptates, in urbem festinatum [est. sed non longe ab Altino subito in vehiculo morbo, quem apoplexin vocant, correptus Lucius depositus e vehiculo detracto sanguine Altinum perductus, cum$ triduo mutus vixisset, apud Altinum perit. [fuit sermo, quod@ et socrum Faustinam incestasset. et dicitur Faustinae socrus dolo aspersis ostreis veneno extinctus [esse, idcirco quod@ consuetudinem, quam cum matre habuerat, filiae prodidisset. quamvis et illa fabula, quae in Marci vita posita [est, abhorrens a

talis viri vita [sit exorta, cum$ multi etiam uxori eius flagitium mortis adsignent, quod@ Fabiae nimium indulserat Verus, cuius potentiam uxor Lucilla ferre non posset. tanta sane familiaritas inter Lucium et Fabiam sororem [fuit, uti hoc quoque usurpaverit rumor, quod@ inierint consilium ad Marcum e vita tollendum. id que cum$ [esset per Agaclytum libertum proditum Marco, anteventum Lucium a Faustina, ne praeveniret. [fuit decorus corpore, vultu geniatus, barba prope barbarice demissa, procerus et fronte in supercilia adductiore venerabilis. dicitur sane tantam habuisse curam flaventium capillorum, ut capiti auri ramenta respergeret, quo_ magis coma inluminata flavesceret. lingua impeditior [fuit, aleae cupidissimus, vitae semper luxuriosae atque in pluribus Nero praeter crudelitatem et ludibria. habuit inter alium luxuriae apparatum calicem crystallinum nomine Volucrem ex eius equi nomine, quem dilexit, humanae potionis modum supergressum. vixit annis quadraginta duobus. imperavit cum fratre annis undecim. inlatum que eius corpus [est Hadriani sepulchro, in quo et Caesar pater eius naturalis sepultus [est. nota [est fabula, quam Marci non capit vita, quod@ partem vulvae veneno inlitam, cum$ eam exsecuisset cultro una parte venenato, Marcus Vero porrexerit. sed hoc nefas [est de Marco putari, quamvis Veri et cogitata et facta merea+ ntur. quod nos non in medio

relinquemus, sed totum purgatum confutatum que respuimus, cum$ adhuc post Marcum praeter vestram clementiam, Diocletiane Auguste, imperatorem talem nec adulatio videatur potuisse confingere. &

Publio Helvio Pertinaci pater libertinus Helvius Successus [fuit, qui filio nomen ex continuatione lanariae negotiationis, quod@ pertinaciter eam rem gereret, inposuisse fatetur. natus [est Pertinax in Appennino in villa matris. equus pullus ea hora, qua natus [est, in tegulas ascendit atque ibi breviter commoratus decidit exspiravit. hac re motus pater ad Chaldaeum venit. qui cum$ illi [futura ingentia praedixisset, stipem se perdidisse dixit. puer litteris elementariis et calculo inbutus, datus etiam Graeco grammatico atque inde Sulpicio Apollinari, post quem item Pertinax grammaticen profess+ us [est. sed cum$ in ea minus quaestus proficeret, per Lollianum Avitum, consularem virum, patris patronum, ducendi ordinis dignitatem petit. dein praefectos cohortis in Syriam profectus, Tito Aurelio imperatore a praeside Syriae, quod@ sine diplomatibus cursum usurpaverat, pedibus ab Antiochia ad legationem suam iter facere coactus [est. bello Parthico industria sua promeritus in Brittaniam translatus [est ac retentus.

post in Moesia rexit alam. deinde alimentis dividendis in via Aemilia procur+ avit. inde classem Germanicam rexit. mater eum usque in Germaniam prosecuta [est ibi que obiit; cuius etiam sepul+ chrum stare nunc dicitur. inde ad ducenum sestertiorum stipendium translatus in Daciam suspectus que a Marco quorundam apparatibus remotus [est et postea per Claudium Pompeianum, generum Marci, quasi adiutor eius [futurus vexillis regendis adscitus [est. in quo munere adprobatus lectus [est in senatum. postea iterum re bene gesta prodita [est factio, quae illi concinnata [fuerat, Marcus que imperator, ut conpensaret iniuriam, praetorium eum fecit et primae legioni regendae inposuit, statim que Raetias et Nori+ cum ab hostibus vindicavit. ex quo eminente industria studio Marci imperatoris consul [est designatus. extat oratio apud Marium Maximum laudes eius continens et omnia, vel quae fecit vel quae perpessus [est. et praeter illam orationem, quam longum [fuit conectere, saepissime Pertinax a Marco et in contione militari et in senatu laudatus [est, doluit que palam Marcus quod@ senator [esset, praef% praet% fieri a se non posse Cassiano motu conposito e Syria ad Danubii tutelam profectus [est atque inde Moesiae utriusque, mox Daciae regimen accepit. bene gestis his provinciis Syriam meruit. integre se usque ad Syriae regimen Pertinax tenuit. post excessum vero Marci pecuniae studuit; quare etiam dictis popularibus lacessitus. curiam Romanam post quattuor provincias consulares, quia consulatum

absens gesserat, iam dives ingressus [est, cum$ eam senator antea non vidisset. iussus [est praeterea statim a Perenne in Liguriam secedere in villam paternam; nam pater eius tabernam coactiliariam in Liguria exercuerat. sed posteaquam in Liguriam venit, multis agris coemptis tabernam paternam manente forma priore infinitis aedificiis circumdedit; [fuit que illic per triennium et mercatus [est per suos servos. occiso sane Perenni Commodus Pertinaci satisfecit eum que petit per litteras, ut ad Brittanniam proficisceretur. profectus que milites ab omni seditione deterruit, cum$ illi quemcumque imperatorem vellent habere et ipsum specialiter Pertinacem. tunc Pertinax malivolentiae notam subit, quod@ dictus [est insimulasse apud Commodum adfectati imperii Antistium Burrum et Arrium Antoninum. et seditiones quidem contra Commodum ipse conpescuit in Brittannia, verum ingens periculum adit seditione legionis paene occisus, certe inter occisos relictus. quam quidem rem idem Pertinax acerrime vindicavit. denique postea veniam legationis petit dicens sibi ob defensam disciplinam infestas [esse legiones. accepto successore alimentorum ei cura mandata [est. dein pro consule Africae factus [est. in quo proconsulatu multas seditiones perpessus dicitur vaticinationibus eum reddentibus certum, quae de templo Caelestis emergunt. post hoc praef% urbi factus. in qua praefectura post Fuscianum, hominem severum, Pertinax mitissimus et humanissimus

[fuit et ipsi Commodo plurimum placuit, quia illi [esset iterum consul Pertinax factus [est. tunc Pertinax interficiendi Commodi conscientiam delatam sibi ab aliis non fugit. Commodo autem interempto Laetus praef% praet% et Eclectus cubicularius ad eum venerunt, ut eum confirmarent, atque in castra duxerunt. illic Pertinax milites adlocutus [est, donativum promisit, ingeri sibi imperium a Laeto et Eclecto dixit. fictum [est autem, quod@ morbo [esset Commodus extinctus, quia et milites, ne temptarentur, pertimescebant. denique a paucis primum [est Pertinax imperator appellatus. factus [est autem sexagenario maior imperator pridie kal% Ian%. de castris nocte cum$ ad senatum venisset et cellam curiae iussisset aperiri, neque inveniretur aedituus, in templo Concordiae resedit. et cum$ ad eum Claudius Pompeianus, gener Marci, venisset casum que Commodi lacrimasset, hortatus Pertinax, ut imperium sumeret. sed ille recusavit, quia iam imperatorem Pertinacem videbat. statim ergo omnis magistratus cum consule ad curiam venerunt ingressum que Pertinacem nocte imperatorem appellaverunt. ipse autem Pertinax post laudes suas a consulibus dictas et post vituperat+ ionem Commodi adclamationibus senatus ostensam egit senatui et praecipue Laet+ o, praefecto praetorii, quo auctore et Commodus interemptus et ipse imperator [est factus. sed cum$ Laeto gratias egisset Pertinax, Falco consul dixit: !qualis imperator [es [futurus, hinc intellegimus, quod@ Laetum et Marcianum, ministros scelerum Commodi, post te videmus.! cui Pertinax

respondit: !iuvenis [es consul nec pariendi scis necessitates. paruerunt inviti Commodo, sed ubi habuerunt facultatem, quid semper voluerint, ostenderunt.! eadem die, qua Augustus [est appellatus, et Flavia Titiana uxor eius Augusta [est appellata, his horis quibus ille in Capitolio vota solvebat. primus sane omnium ea die, qua Augustus [est appellatus, etiam patris patriae nomen recepit, simul etiam imperium proconsulare nec non ius quartae relationis; quod ominis loco [fuit Pertinaci. ad Palatium ergo Pertinax profectus, quod tunc vacuum [erat, quia Commodus in Vectilianis occisus [est, petenti signum prima die tribuno dedit !militemus! exprobans uti que segnitiam temporum superiorum; quod quidem etiam ante in omnibus ducatibus dederat. exprobationem autem istam milites non tulerunt statim que de imperatore mutando cogitarunt. ea die etiam ad convivium magistratus et proceres senatus rogavit, quam consuetudinem Commodus praetermiserat. sed cum$ postero kalendarum die statuae Commodi dei+ cerentur, gemuerunt milites, simul quia iterum signum idem dederat imperator. timebatur autem militia sub sene imperatore. denique tertium nonarum diem Votis ipsis milites Triarium Maternum Lasciv+ ium, senatorem nobilem, ducere in castra voluerunt, ut eum rebus Romanis in+ ponerent. sed ille nudus fugit atque ad Pertinacem in Palatium venit et post ex urbe decessit. timore sane Pertinax coactus omnia, quae Commodus militibus et veteranis de+ derat, confirmavit. suscipere se etiam imperium a senatu dixit, quod iam sponte inierat. quaestionem maiestatis penitus tulit

cum iureiurando, revocavit etiam eos, qui deportati [fuerant crimine maiestatis, eorum memoria restituta, qui occisi [fuerant. filium eius senatus Caesarem appellavit. sed Pertinax nec uxoris Augustae appellationem recepit et de filio dixit: !cum$ meruerit!. et cum$ Commodus allectionibus innumeris praetorias miscuisset, senatus consul+ tum Pertinax fecit iussit que eos, qui praeturas non gessissent sed allectione accepissent, post eos [esse, qui vere praetores [fuissent. sed hinc quoque grande odium sibi multorum commovit. census retractari iussit. delatores cunctos graviter puniri iussit et tamen mollius quam priores imperatores, unicuique dignitati, si delationis crimen incurreret, poenam statuens. legem sane tulit, ut testamenta priora non prius [essent inrita quam alia perfecta [essent, neve ob hoc fiscus aliquando succederet; ipse que professus [est nullius se adiuturum hereditatem, quae aut adulatione alicuius delata [esset aut lite perplexa, ut legitimi heredes et necessarii privarentur. addidit que senatus consulto haec verba: !satius [est, p% c%, inopem rem p% optinere quam ad divitiarum cu+ mulum per discriminum atque dedecorum vestigia pervenire.! donativa et congiaria, quae Commodus promiserat, solvit. annonae consultissime providit. et cum$ tantam penuriam aerarii haberet, ut praeter decies sestertium non se invenisse fateretur, coactus [est ea exigere, quae Commodus indixerat, contra quam professus [fuerat. denique adgressus eum Lollianus Gentianus consularis, quod@ contra promissum faceret, necessitatis rationem accepit. auctionem rerum Commodi

habuit, ita ut et pueros et concubinas vendi iuberet, exceptis his qui per vim Palatio videbantur inserti. et de his, quos vendi iussit, multi postea reducti ad ministerium oblectarunt Severum. quidam per alios principes usque ad senatoriam dignitatem pervenerunt. scurras turpissimorum nominum dedecora perferentes proscripsit et vendidit. cuius nundinationis pecuniam, quae ingens [fuit, militibus donativo dedit. a libertis etiam ea exegit, quibus Commodo vendente ditati [fuerant. auctio sane rerum Commodi in his insignior [fuit: vestis subtegmine serico aur+ eis filis praeter tunicas paenulas que lacernas et chirodytas Dalmatarum et cirratas militares purpureas que clamydes Graecanicas atque castrenses et cuculli Bardaici et saga arma que gladiatoria gemmis auro que composita. vendidit et maceras Herculaneas et torques gladiatorias vasa que electro, auro, ebore, argento vitro que composita atque etiam phando vitrobuli ex materie eadem et vasa Samnitica calfactandae resinae ac pici devellendis hominibus ac leviginandis. nec non vehicula arte fabricae nova perplexis diversis que rotarum orbibus et

exquisitis sedilibus nunc ad solem declinandum nunc ad spiritus opportunitatem per vertiginem; et alia iter metientia horas que monstrantia et cetera vitiis eius convenientia. reddidit praeterea dominis eos, qui se ex privatis domibus in aulam contulerant. convivium imperatorium ex inmenso ad certum revocavit modum. sumptus etiam omnes Commodi recidit. exemplo autem imperatoris, cum$ ille parcius se ageret, ex omnium continentia vilitas nata [est; nam imperatorium sumptum pulsis non necessariis ad soliti dimidium detraxit. praemia militantibus posuit. aes alienum, quod primo imperii tempore contraxerat, solvit. aerarium in suum statum restituit. ad opera publica certum sumptum constituit. reformandis viis pecuniam contulit. stipendia plurimis retro debita exsolvit. obeundis postremo cunctis muneribus f+ iscum parem fecit. alimentaria etiam conpendia, quae novem annorum ex instituto Traiani debebantur, obdurata verecundia sustulit. avaritiae suspicione privatus non caruit, cum$ aput vada Sabatia oppressis fenore posses+ soribus latius suos tenderet fines. denique ex versu Luciliano agrarius [est appellatus. multi au+ tem eum etiam in provinciis, quas consularis gessit, sor+ dide se egisse in litteras rettulere; nam vacationes et legationes militares dicitur vendidisse. denique cum$ parentum minimum [esset patrimonium et nulla here+ ditas obvenisset, subito dives [est factus. omnibus sane possessiones suas reddidit, quibus Commodus ademe+ rat, sed non sine pretio. senatui legitimo semper interfuit ac semper aliquid rettulit. civilem se salutan+ tibus et interpellantibus semper exhibuit. eos, qui ca+ lumniis adpetiti per servos [fuerant, damnatis

delatoribus liberavit in crucem sublatis talibus servis, aliquos etiam mortuos vindicavit. insidias paravit ei Falco conquestus [est in senatu volens imperare. quo quidem credidit, dum sibi quidam servus, quasi Fabiae setiqui filius ex Ceioni Commodi familia, Palatinam domum ridi+ cule vindicasset cognitus que iussus [est flagellis caesus domino restitui. in cuius vindicta hi, qui oderant Pertinacem, occasionem seditionis invenisse dicuntur. Falconi tamen pepercit et a senatu inpunitatem eius petit. denique Falco in rebus suis securus vixit et herede filio periit. quamvis multi Falconem nescisse dixerint imperium sibi parari. alii etiam ser+ vis, qui rationes interverterant, falsis testimoniis adpetitum eum [esse dixerunt. sed Pertinaci factio praeparata [est per Laetum prae+ fectum praetorii et eos, quos Pertinacis sanctimonia offenderat. Laetum enim paenituerat, quod@ impe+ ratorem fecerat Pertinacem, idcirco quia eum velut stultum intimatorem nonnullarum rerum reprehendebat. grave praeterea militibus visum, quod@ in causa Falconis multos milites ad unius servi testimonium occidi praeceperat. trecenti igitur de castris armati ad imperatorias aedes cuneo facto milites venere. ea+ dem tamen die immolante Pertinace negatur in hostia cor repertum, et cum$ id vellet procurare, caput ex+ torum non deprehendit. et tunc quidem omnes milites in castris manebant. qui cum$ e castris ad obsequium

principis convenissent et Pertinax eo die processionem, quam ad Athenaeum paraverat, ut audiret poetam, ob sacrificii praesagium distulisset, hi, qui ad obse+ quium venerant, redire in castra coeperunt. sed su+ bito globus ille in Palatium pervenit neque aut arceri potuit aut imperatori nuntiari. enimvero tantum odium in Pertinacem omnium aulicorum [fuit, ut ad facinus milites hortarentur. supervenerunt Pertinaci, cum$ ille aulicum famulitium ordinaret, ingressi que porticus Pa+ latii usque ad locum, qui appellatur Sicilia et Iovis cenatio. hoc cognito Pertinax Laetum praef% praet% ad eos misit. sed ille declinatis militibus per porticus egressus adoperto capite domum se contulit. verum cum$ ad interiora prorumperent, Pertinax ad eos processit eos que longa et gravi oratione placavit. sed cum$ Tausius quidam, unus e Tungris, in iram et in timorem milites loquendo adduxisset, hastam in pectus Pertinacis obiecit. tunc ille precatus Iovem Ul+ torem toga operuit atque a ceteris confossus [est. et Eclectus quidem confossis duobus cum eodem perit, reliqui autem cubicularii palatini (nam suos sta+ tim, ut# imperator factus [est, filiis emancipatis dederat) diffugerunt. multi sane dicunt etiam cubiculum mi+ lites inrupisse atque illic circa lectum fugientem Pertinacem occidisse. [fuit autem senex venerabilis, inmissa barba, reflexo capillo, habitudine corporis pinguiore, ventre promi+ nulo, statura imperatoria, eloquentia mediocri et ma+ gis blandus quam benignus nec umquam creditus simplex. et cum$ verbis [esset affabilis, re [erat inliberalis ac prope sordidus, ut dimidiatas lactucas et cardus in privata vita conviviis adponeret. et nisi quid missum

[esset edulium, quotquot [essent amici, novem li+ bras carnis per tres missus ponebat. si autem plus aliquid missum [esset, etiam in alium diem differebat, cum$ semper ad convivium multos vocaret. imperator etiam, si sine convivis [esset, eadem consuetudine cenitabat. amicis si quando de prandio suo mittere voluit, misit offulas binas aut omasi partem, ali+ quando lumbos gallinacios. fasianum numquam pri+ vato convivio comedit aut alicui misit. cum$ sine + amicis cenaret, adhibebat uxorem suam et Valerianum qui cum eodem docuerat, ut fabulas litteratas haberet. sane nullum ex his, quos Commodus rebus geren+ dis inposuerat, mutavit, expectans urbis natalem, quod@ eum diem rerum principium volebat [esse, atque ideo etiam in balneis ei Commodiani ministri necem parasse dicuntur. imperium et omnia imperalia sic hor+ ruit, ut sibi semper ostenderet displicere. denique non alium se, quam [fuerat, videri volebat. [fuit in curia honorificentissimus, ita ut senatum faventem adoraret et quasi praefectus urbi cum omnibus sermonem participaret. voluit etiam imperium deponere atque ad privatam vitam redire. filios suos in Palatio nutriri noluit. tam parcus autem et tam lucri cupidus [fuit, ut apud vada Sabatia mercaturas exercuerit impe+ rator per homines suos, non aliter quam privatus solebat. nec multum tamen amatus [est, si quidem omnes, qui libere fabulas conferebant, male Pertinacem loquebantur, chrestologum eum appellantes, qui bene loqueretur et male faceret. nam et cives sui, qui ad eum confluxerant iam imperatorem et nihil de eo meruerant, sic eum appellabant. munera quoque lucri

libidine libenter accepit. reliquit filium et filiam super+ stites et uxorem, Flavi Sulpiciani filiam, quem praef% urbi loco suo fecerat. circa uxoris pudicitiam minus curiosus [fuit, cum$ palam citharoedum illa diligeret. ipse praeterea Cornificiam infamissime dicitur dilexisse. libertos aulicos vehementissime conpressit, unde quoque grande odium contraxit. signa interitus haec [fuerunt: ipse ante triduum quam occideretur in piscina sibi visus [est videre hominem cum gladio infestantem. et ea die, qua occisus [est, negabant in oculis eius pupulas cum imaginibus, quas reddunt spectantibus, visas. et cum$ apud lares sacri+ ficaret, carbones vivacissimi extincti [sunt, cum$ inflam+ mari soleant. et, ut# supra dictum [est, cor et caput in hostiis non [est repertum. stellae etiam iuxta so+ lem per diem clarissimae visae ante diem quam obiret. et ipse omen de Iuliano successore dedisse dicitur. nam cum$ ei Didius Iulianus fratris filium obtulisset, cui despondebat filiam suam, adhortatus iuvenem ad patrui observationem, adiecit: !observa collegam et successorem meum!; nam ante Iulianus ei et in consulatu collega [fuerat et in proconsulatu successerat. milites eum et aulici odio habuerunt, populus mor+ tem eius indignissime tulit, quia videbat omnia per eum antiqua posse restitui. caput eius conto fixum milites, qui eum occiderant, per urbem in castra pertulerunt. reliquiae eius recuperato capite in sepulchro avi uxoris locatae [sunt. et Iulianus, successor illius, corpus eius quanto potuit honore funeratus [est, cum$ id in Palatio repperiss+ et. qui numquam eius ullam mentionem vel apud populum vel apud senatum publice fecit, sed cum$ ipse quoque a militibus desertus iam [esset, per senatum et populum Pertinax in

deos relatus [est. sub Severo autem imperatore cum$ senatus ingens testimonium habuisset Pertinax, funus imaginarium ei et censorium ductum [est, et ab ipso Severus amore boni principis a senatu Pertinacis nomen accepit. filius Pertinacis patri flamen [est factus. Marciani sodales, qui divi Marci sacra curabant, Helviani [sunt dicti propter Helvium Pertinacem. circenses et imperii natalis additi, qui a Severo postea sublati [sunt, et genitalicii, qui manent. natus autem kal% Augustis Vero et Bibulo conss%. interfectus [est v= kal% Apr% Falcone et Claro conss%. vixit annis lx= mensibus vii= diebus xxvi=. imperavit mensibus ii= diebus xxv=. congiarium dedit populo denarios centenos. praetorianis promisit duodena mi+ lia nummum, sed dedit sena. quod exercitibus promissum [est, datum non [est, quia mors eum praevenit. horruisse autem illum imperium epistula docet, quae vitae illius a Mario Maximo apposita [est. quam ego inseri ob nimiam longitudinem nolui. &

uno eodem que prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus [est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Syria, Pescennius Niger in oriente, Clodius Albinus in Gallia imperatores appellati. et Clodium quidem Herodianus dicit Severi Caesarem [fuisse. sed cum$ alter alterum indignaretur imperare nec Galli ferre possent aut Germaniciani exercitus, quod@ et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata [sunt. [fuit autem Clodius Albinus familia nobili, Hadrumetinus tamen ex Africa. quare sortem illam, qua Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad se trahebat, nolens intellegi !pessimus Albinus!, quod eodem versu continebatur, quo et Severi laus et adprobatio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum [est, quod eum nobilem fecit. nam ad hunc eundem quondam Commodus, cum$ successorem Albino daret, litteras dederat, quibus iusserat, ut Caesar [esset. exemplum indidi:

!imperator Commodus Clodio Albino. alias ad te publice de successione atque honore tuo misi, sed hanc familiarem et domesticam, omnem, ut# vides, mea manu scriptam, qua tibi do facultatem, ut, si necessitas [fuerit, ad milites prodeas et tibi Caesareanum nomen adsumas. audio enim et Septimium Severum et Nonium Murcum male de me apud milites loqui, ut sibi parent stationis Augustae procurationem. habebis praeterea, cum$ id feceris, dandi stipendii usque ad tres aureos libera+ m potestatem, quia et super hoc ad procuratores meos litteras misi, quas ipse signatas excipies signo Amazonio et, cum$ opus [fuerit, rationalibus dabis, ne te non audiant, cum$ de aerario volueris imperare. sane ut tibi insigne aliquod imperialis maiestatis accedat, habebis utendi coccini pallii facultatem vel praesente me et admissus ad me et cum$ mecum [fueris, habiturus et purpuram sed sine auro, quia ita et proavus meus Verus, qui puer vita functus [est, ab Hadriano, qui eum adoptavit, accepit.! his litteris acceptis Albinus facere id, quod iubebat, noluit, videns Commodum propter mores suos, quibus rem pub% perdiderat et se dedecoraverat, quandocumque feriendum et timens, ne ipse pariter occideretur. extat denique illius contio, qua, cum$ accepit imperium et quidem Severi, ut# quidam, voluntate firmatum, huius rei memoriam facit. cuius hoc exemplum [est: !invitum me,

conmilitiones, ductum ad imperium etiam illud probat, quod@ Commodum donantem me Caesareano nomine contempsi; sed et vestrae voluntati et Severi Augusti parendum [est, quia credo sub homine optimo et viro forti posse bene rem p% regi.! nec negari potest, quod etiam Marius Maximus dicit, hunc animum Severo primum [fuisse, ut, si quid ei contingeret, Pescennium Nigrum et Clodium Albinum sibi substitueret. sed postea et filiis iam maiusculis studens et Albini amori invidens sententiam mutasse atque illorum utrumque bello oppressisse, maxume precibus uxoris adductus. denique Severus eum et consulem designavit, quod uti que nisi de optimo viro non fecisset, homo in legendis magistratibus diligens. sed ut ad eum redeam, [fuit, ut# dixi, Albinus Hadrumetinus oriundo, sed nobi+ lis apud suos et originem a Romanis familiis trahens, Postumiorum scilicet et Albinorum et Ceioniorum. quae familia hodie quoque, Constantine maxime, nobilissima [est et per te aucta et augenda, quae per Gallienum et Gordianos plurimum crevit. hic tamen natus lare modico, patrimonio pertenui, parentibus sanctis, patre Ceionio Postumo, matre Aurelia Messalina, primus suis parentibus [fuit. cum$ exceptus utero, quod@ contra consuetudinem puerorum, qui nascuntur et solent rubere, [esset candidissimus, Albinus [est dictus. quod verum [esse patris epistula ad Aelium Bassianum tunc proconsulem Africae data designat, adfinem, quantum videtur, eorum ipsorum. epistula Ceioni Postumi ad Aelium Bassianum:

filius mihi natus [est vii= kal% Decembres, ita candidus statim toto corpore, ut linteamen, quo exceptus [est, vinceret. quare susceptum eum Albinorum familiae, quae mihi tecum communis [est, dedi, Albini nomine inposito. fac, ut rem publicam et te et nos, ut# facis, diligas.! hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod@ [esset animi iam inde militaris et superbi. nam fertur in scolis saepissime cantasse inter puerulos ^arma amens capio, nec sat rationis in armis^, repetens ^arma amens capio^. huic multa imperii signa, cum$ [esset natus, facta dicuntur: nam et bos albus purpureis ad plenum colorem cornibus natus [est, quod mirandum [fuit cum cornibus tum colore. quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu [fuisse dicuntur, quod@, cum$ illic sortem + de fato suo tolleret, his versibus eidem dicitur [esse responsum: ^hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, sternet Poenos Gallum que rebellem.^ et in Gallia quidem eum multas gentes domuisse constat. ipse autem suspicabatur de Severo sibi praedictum ^sternet Poenos^, quod@ Septimius Afer [esset. [fuit et aliud signum [futuri imperii. nam cum$ Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius

in testudineis alveis lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata [est: quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum etiam hinc sperans. cum$ rarum [esset aquilas in his locis videri, in quibus natus [est Albinus, septima eius die hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum$ ei fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis adlatae [sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae: ne hoc omen pater abnuit, iussit aquilas ali et diligenter curari. accessit omen, quod@, cum$ pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod@ forte lotae atque udae [essent fasciolae, quas mater praegnas paraverat, purpurea matris inligatus [est fascea: unde illi ioco nutricis etiam Porfyri nomen inditum [est. haec et alia signa imperii [futuri [fuere. quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur. adulescens igitur statim se ad militiam contulit atque Antoninis per Lollium Serenum et Baebium Maecianum et Ceionium Postumianum suos adfines innotuit. egit tribunus equites Dalmatas; egit et legionem quartanorum et primanorum; Bithynicos exercitus eo tempore, quo Avidius rebellabat, fideliter tenuit. dein per Commodum ad Galliam translatus,

in qua fusis gentibus Transrenanis celebre nomen suum et apud Romanos et apud barbaros fecit. quibus rebus accensus Commodus Caesareanum ei nomen obtulit et dandi stipendii facultatem et pallii coccini utendi. quibus omnibus ille prudenter abstinuit dicens Commodum quaerere, qui aut cum eo perirent, aut quos cum causa ipse posset occidere. quaesturae gratia illi facta [est. qua concessa aedilis non amplius quam decem diebus [fuit, quod@ ad exercitum festino mitteretur. dein praeturam egit sub Commodo famosissimam. nam eiusdem ludis Commodus et in foro et in theatro pugnas exhibuisse perhibetur. consul a Severo declaratus [est eo tempore, quo illum sibi paraverat cum Pescennio subrogare. ad imperium venit nati iam grandior et maior Pescennio Nigro, ut# Severus ipse in vita sua loquitur. sed victo Pescennio, cum$ et filiis suis imperium servare cuperet et ingentem senatus amorem circa Clodium Albinum videret, quod@ [esset vir antiquae familiae, litteras ad eum per quosdam summi amoris ac summae adfectionis misit, quibus hortabatur, ut, quoniam occisus [esset Pescennius Niger, ipse cum eo fideliter rem p% regeret. quarum exemplum hoc [esse Cordus ostendit: !imperator Severus Augustus Clodio Albino Caesari, fratri aman+ tissimo et desiderantissimo, salutem. victo Pescennio litteras Romam dedimus, quas senatus tui amantissimus liben+ ter accepit. te quaeso, ut eo animo rem p% regas, quo dilectus [es frater animi mei, frater imperii. Bassianus et Geta te salutant. Iulia nostra et te et sororem salutat. infantulo tuo Pescennio

Princo munera digna suo loco tuo que mittemus. tu velim exercitus rei p% ac nobis retentes, mi unanime, mi carissime, mi amantissime.! et has quidem litteras missis stipatoribus fidelissimis dedit, quibus praecep+ it, ut epistolam publice darent, postea vero dicerent se velle pleraque occulte suggerere, quae ad res bellicas pertinerent et ad secreta castrorum atque aulic+ am fidem; ubi fero in secretum venissent quasi mandata dicturi, quinque validis+ simi eum interimerent gladiolis infra vestem latentibus. nec illorum quidem fides defuit; nam cum$ ad Albinum venissent et epistolam dedissent, qua lecta cum$ dicerent quaedam secretius suggerenda et locum semot+ um ab omnibus arbitris postularent, et cum$ omnino neminem paterentur ad porti+ cum longissimam cum Albino progredi ea specie, ne mandata proderentur, Albinus intellexit insidias. denique indulgens suspicionibus eos tormentis dedit. qui diu primo pernegarunt, sed postea victi necessitate confessi [sunt ea, quae Severus isdem praeceperat. tunc iam proditis rebus et apertis insidiis ea, quae suspicabatur, Albinus clara [esse intellegens exercitu ingenti collecto contra Severum atque eius duces venit. et primo quidem conflictu habito contra duces Severi potior [fuit, post autem Severus ipse, cum$ id egisset apud senatum, ut hostis iudicaretur Albinus, contra eum profectus acerrime fortissime que pugnavit in Gallia non sine varietate fortunae. denique cum$ sollicitus augures consuleret, responsum illi [est, ut# dicit Mar+ ius Maximus, venturum quidem in potestatem eius Albinum, sed non vivum nec mortuum. quod et factum [est. nam cum$ ultimo proelio commissum [esset,

innumeris suorum caesis, plurimis fugatis, multis etiam deditis Albinus fugit et, ut# multi dicunt, se ipse percussit, ut# alii, servo suo percussus semiviv+ us ad Severum deductus [est -unde confirmatum [est augurium, quod [fuerat ante praedictum-, multi praeterea dicunt, a militibus, qui eius nece a Severo gratiam requirebant. [fuit Albino unus, ut# aliqui dicunt, filius; Maximus dicit, duo. quibus primum veniam dedit, postea vero eos cum matre percussit et in profluentem ab+ ici iussit. caput eius excisum pilo circumtulit Romam que misit litteris ad senatum datis, quibus insultavit, quod@ Albinum tantopere dilexissent, ut eius adfines et fratrem praecipue ingenti honore cumularent. iacuisse ante praetorium Severi Albini corpus per dies plurimos dicitur usque ad fetorem, laniatum que a canibus in profluentem abiectum [est. de moribus eius varia dicuntur. et Severus quidem ipse haec de eodem loquitur, ut eum dicat turpem, malitiosum, improbum, inhonestum, cupidum, luxuriosum. sed haec belli tempore vel post bellum, quando ei iam velut de hoste credi non poterat, cum$ et ipse ad eum quasi ad amicissimum frequentes miserit litteras et multi de Albino bene senserint et Severus ipse Caesarem suum eundem appellari voluerit et, cum$ de successore cogitaret, hunc primum habuerit ante oculos. extant praeterea Marci epistolae de hoc eodem, quae testimonium et virtutum eius ferant et morum. quarum unam inserere ad praefectos datam super eius nomine absurdum non [fuit. !Marcus Aurelius

Antoninus praefectis suis salutem. Albino ex familia Ceioniorum, Afro quidem homini sed non multa ex Afris habenti, Plautilli genero, duas cohortes alares regendas dedi. [est homo exerc+ itatus, vita tristis, gravis moribus. puto eum rebus castrensibus profuturum, certe offuturum non [esse satis novi. huic salarium duplex decrevi, vestem militarem simplicem, sed loci sui, stipen+ dium quadruplum. hunc vos adhortamini, ut se rei p% ostentet, habiturus praemium quod merebitur.! [est et alia epistula, qua idem Marcus Avidii Cassii temporibus de hoc eodem scripsit, cuius exemplum hoc [est: !laudanda [est Albini constantia, qui graviter deficientes exercitus tenuit, cum$ ad Avidium Cassium confugerent. et nisi hic [fuisset, omnes fecissent. habemus igitur virum dignum consulatu, quem sufficiam in locum Cassi Papiri, qui mihi exanimis prope iam nuntiatus [est. quod interim a te publicari nolo, ne aut ad ipsum Papirium aut ad eius affectus perveniat nos que videamur in locum viventis consulem subrogasse.! et istae igitur epistulae constantem virum Albinum [fuisse indicant, et illud praecipue, quod@ ad eas civitates instaurandas, quas Niger adtriverat, pecuni+ am misit, quo_ facilius sibi earum accolas conciliaret. gulosum eum Cordus, qui talia persequitur in suis voluminibus, [fuisse dicit, et ita quidem ut pomorum tantum hauserit. quantum ratio humana non

patitur. nam et quingentas ficus passarias, quas Graeci callistruthias vocant, ieiunum comedisse dicit et centum persica Campana et melones Ostienses decem et uvarum Labicanarum pondo viginti et ficedulas centum et ostrea quadringenta. vini sane parcum [fuisse dicit, quod Severus negat, qui eum adserit ebrium etiam in bello [fuisse. cum suis ei numquam convenit vel propter vinulentiam, ut# dicit Severus, vel propter morum acrimoniam. uxori odiosissimus [fuit, servis iniustus, atrox circa militem. nam saepe etiam ordinarios centuriones, ubi causae qualitas non postulavit, in crucem sustulit. verberavit certe virgis saepissime neque umquam delictis pepercit. in vestitu nitidissimus [fuit, in convivio sordidissimus et soli studens copiae, mulierarius inter primos amatores, aversae Veneris semper ignarus et talium persecutor, agri colendi peritissimus, ita ut etiam Georgica scripserit. Milesias nonnulli eiusdem [esse dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae [sint. a senatu tantum amatus [est, quantum nemo principum, in odium speciatim Severi, quem vehementer ob crudelitatem oderant senatores. denique victo eo plurimi senatores a Severo interfecti [sunt, qui eius par+ tium vel vere [fuerant vel [esse videbantur. denique cum$ apud Lugdunum eundem interfecisset, statim litteras requiri iussit, ut inveniret vel ad quos ipse scripsisset, vel qui ad eum rescripsisse+ nt, omnes que illos, quorum epistolas repperit, hostes iudicari a senatu fecit; nec his pepercit, sed et ipsos interemit et bona

eorum proposuit atque in aerarium publicum rettulit. extat epistola Severi, quae ostendit animum suum, missa ad senatum, cuius hoc exemplum [est: !nihil mihi gravius potest evenire, p% c%, quam ut vestrum iudicium Albinus haberet potius quam Severus. ego frumenta rei p% detuli, ego multa bella pro re p% gessi, ego populo Romano tantum olei detuli, quantum rerum natura vix habuit. ego interfecto Pescennio Nigro vos a malis tyrannicis liberavi. magnam sane mihi reddidistis vicem, magnam gratiam: unum ex Afris et quidem Hadrumetinis, fingentem, quod@ de Ceioniorum stemmate sanguinem duceret, usque adeo extulistis, ut eum principem habere velletis me principe, salvis liberis meis. defuit ne quaeso tanto senatu, quem amare deberetis, qui vos amaret? huius fratrem honoribus extulistis, ab hoc consulatus, ab hoc praeturas, ab hoc speratis cuiusvis magistratus insignia. non eam gratiam mihi redditis quam maiores vestri contra Pisonianam factionem, quam item pro Traiano, quam nuper contra Avidium Cassium praestiterunt: fictum illum et ad omnia mendaciorum genera paratum, qui nobilitatem quoque mentitus [est, mihi praeposuistis. quin etiam audiendus in senatu [fuit Statilius Corfulenus, qui honores Albino et eius fratri decernendos ducebat, cui hoc superfuit, ut de me ille decerneret homo nobilis et triumphum. maior [fuit dolor, quod@ illum pro litterato laudandum plerique duxistis, cum$ ille neniis quibusdam anilibus occupatus inter Milesias Punicas Apulei sui et ludicra litteraria consenesceret.! hinc apparet, quanta severitate factionem vel Pescennianam vel Clodianam vindicaverit. quae quidem omnia in vita eius posita [sunt. quae qui diligentius scire velit, legat Marium Maximum de Latinis

scriptoribus, de Graecis scriptoribus Herodianum, qui ad fidem pleraque dixerunt. [fuit statura procerus, capillo renodi et crispo, fronte lata, candore mirabili et stupendo, ut# plerique putent, quod@ ex eo nomen acceperit, voce muliebri et prope ad eunuchorum sonum, motu facili, iracundia gravi, furore tristissimo, in luxurie varius, nam saepe appetens vini, frequenter abstinens, armorum sciens, prorsus ut non male sui temporis Catilina diceretur. non ab re [esse credimus causas ostendere, quibus amorem senatus Clodius Albinus meruerit: cum$ Brittannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum$ sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen [esset delatum, processit ad milites et hac contione usus [est: !si senatus p% R% suum illud vetus haberet imperium nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent. [essent in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum, Albinorum, Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab avis suis audierant, multa didicerunt. et certe Africam Romano imperio senatus adiunxit, Galliam senatus addidit, senatus subegit Hispanias, orientalibus populis senatus dedit leges, Parthos temptavit senatus; subegisset, nisi avarum

principem Romano exercitui fortuna rei p% tunc dixisset. Brittanias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator. hic ipse Commodus quanto melior [fuisset, si timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et inpurum principem damnare non timuit, cum$ sententiae in eum dictae [sint, qui vitae necis que potestatem atque imperium tunc tenebat. quare, conmilitones, ego Caesareanum nomen, quod mihi Commodus detulit, nolo. di faxint, ut ne alii quidem velint. senatus imperet, provincias dividat, senatus nos consules faciat. et quid dico senatus? vos ipsi et patres vestri; [eritis enim ipsi senatores.! haec contio vivo adhuc Commodo Romam delata [est. quae Commodum in Albinum exasperavit, statim que successorem misit Iunium Severum, unum ex contuber+ nalibus suis. senatui autem tantum placuit, ut miris adclamationibus absentem eum ornaret et vivo Commodo et deinceps interempto, ita ut nonnulli etiam Pertinaci auctores [fuerint, ut eum sibi socium adscisceret, et apud Iulianum de occidendo Pertinace ipsius plurimum auctoritas valuerit. ut autem hoc verum intellegatur, epistolam Commodi ad praef% praet% suos datam inserui, qua de occidendo Albino significavit suam mentem: !Aurelius Commodus praefectis salutem. audisse vos credo primum fictum [esse, quod@ ego meorum consilio interfectus [essem, deinde contionem Clodii

Albini apud milites meos habitam, qui se multum senatui commendat, id que, quantum videmus, non frustra. nam qui principem unum in re p% negat [esse debere qui que adserit a senatu oportere totam rem p% regi, is per senatum sibi petit imperium. cavete igitur diligentissime; iam enim hominem scitis vobis, militibus populo que vitandum.! has litteras cum$ Pertinax invenisset, in Albini odium publicavit. quare Albinus occidendi Pertinacis Iuliano auctor [fuit. &

vitae illorum principum seu tyrannorum sive Caesarum, qui non diu imperarunt, in obscuro latent, idcirco quod@ neque de privata eorum vita digna [sunt, quae dicantur, cum$ omnino ne scirentur quidem, nisi adspirassent ad imp+ erium, et de imperio, quod non diu tenuerunt, non multa dici possunt: nos tamen ex diversis historicis eruta in lucem proferemus, et ea quidem quae memoratu digna [erunt. non enim [est quisquam, qui in vita non ad diem quodcumque fecerit. sed eius qui vitas aliorum scribere orditur, officium [est digna cognitione perscribere. et lunio quidem Cordo studium [fuit eorum imperatorum vitas edere, quos obscuriores videbat; qui non multum profecit. nam et pauca repperit et indigna memoratu adserens se minima quaeque persequuturum, quasi vel de Traiano aut Pio aut Marco sciendum [sit, quotiens processerit, quando cibos variaverit et quando vestem mutaverit et quos quando promoverit. quae ille omnia exsequendo libros mythistoriis replevit talia scribendo, cum$ omnino rerum vilium aut nulla scribenda [sint aut nimis pauca, si tamen ex his mores possint animadverti, qui re vera sciendi [sunt, sed ex parte, ut ex ea cetera colligantur. occiso ergo Antonino Bassiano Opilius Macrinus, praefectus praetorii eius, qui antea privatas curabat,

imperium arripuit, humili natus loco et animi atque oris inverecundi, se que nunc Severum nunc Antoninum, cum$ in odio [esset omnium et hominum et militum, nuncupavit statim que ad bellum Parthicum profectus et iudicandi de se militibus seu rumo+ ribus, quibus premebatur, adolescendi potestatem demit; quamvis senatus eum imperatorem odio Antonini Bassiani libenter acceperit, cum$ in senatu omnibus una vox [esset: !quemvis magis quam parricidam, quemvis magis quam incestum, quemvis magis quam inpurum, quemvis magis quam interfectorem et senatus et populi.! et mirum omnibus fortasse videatur, cur Diadumenus filius Macrini Antoninus voluerit nuncupari, cum$ ille auctor necis Antoninianae [fuisse dicatur. de ipso, quae in annales relata [sint, proferam: vates Caelestis apud Carthaginem, quae dea repleta solet vera canere, sub Antonino Pio, cum$ sciscitanti proconsuli de statu, ut# solebat, publico et de suo imperio [futura praediceret, ubi ad principes ventum [est, clara voce numerari iussit, quotiens diceret Antoninum, tunc que adtonitis omnibus Antonini nomen Augusti octavo edidit. sed credentibus cunctis, quod@ octo annis Antoninus Pius imperaturus [esset, et ille transcendit hunc annorum numerum, et constitit apud credentes vel tunc vel postea per vatem aliud designatum. denique adnumeratis omnibus, qui Antonini

appellati [sunt, is Antoninorum numerus invenitur. enimvero Pius primus, Marcus secundus, Verus tertius, Commodus quartus, quintus Caracallus, sextus Geta, septimus Diadumenus, octavus Heliogabalus Antonini [fuere. nec inter Antoninos referendi [sint duo Gordiani, aut quia praenomen tantum Antoninorum habuerunt aut etiam Antonii dicti [sunt, non Antonini. inde [est quod@ se et Severus Antoninus vocavit et plurimi [fuerunt, et Pertinax et Iulianus et idem Macrinus. set ab ipsis Antoninis, qui veri successores Antonini [fuerunt, hoc nomen magis quam proprium retentum [est. sed alii idcirco Antoninum Diadumenum a Macrino patre appellatum ferunt, ut suspicio a Macrino interfecti Antonini militibus tolleretur. alii vero tantum desiderium nominis huius [fuisse dicunt, ut, nisi populus et milites Antonini nomen audirent, imperatorium non putarent. et de Macrino quidem in senatu multis, quando nuntiatum [est Varium Helioga+ balum factum imperatorem, cum$ iam Caesarem Alexandrum senatus dixisset, ea dicta [sunt, unde appareat ignobilem, sordidum, spurcum [fuisse verba denique Aurelii Victoris, cui Pinio cognomen [erat, haec [fuerunt: !Macrinum libertinum, hominem prostibilem, servilibus officiis occupatum in domo imperatoria, venali fide, vita sordida sub Commodo, a Severo remotum etiam a miserrimis

officiis relegatum que in Africam, ubi, ut infamiam damnationis tegeret, lectioni operam dedisse, egisse causulas, declamasse, in ludo postremo dixisse. donatum autem anulis aureis, patrocinante sibi conliberto suo Festo, advocatum fisci factum sub Vero Antonino.! sed et haec dubia ponuntur, et alia dicuntur ab aliis, quae ipsa quoque non tacebimus. nam plerique gladiatoriam pugnam eum exhibuisse dixerunt et accepta rudi ad Africam isse; venatorem primo, post etiam tabellionem [fuisse, deinceps advocatum [fuisse fisci. ex quo officio ad amplissima quaeque pervenit. dein cum$ [esset praefectus praetorii collega ablegato, Antoninum Caracallum imperatorem suum interemit tanta factione, ut ab eo non videretur occisus. nam stratore eius redempto et spe ingenti proposita id egit, ut quasi militaribus insidiis, quod@ vel ob parricidium vel incestum displiceret, interemptus diceretur. statim denique arripuit imperium filio Diadumeno in participatum adscito, quem continuo, ut# diximus, Antoninum appellari a militibus iussit. dein corpus Antonini Romam remisit sepulchris maiorum inferendum. mandavit collegae dudum suo praefecto praetorio, ut munus suum curaret ac praecipue Antoninum honorabiliter sepeliret ducto funere regio, quod@ sciebat ob vestimenta populo congiaria data multum Antoninum a plebe dilectum. adcedebat etiam illud, quod@ militarem motum timebat, ne eo interveniente suum impediretur imperium, quod raptum ierat, sed quasi invitus acceperat: ut# [sunt homines, qui ad ea se cogi

dicunt, quae vel sceleribus comparant. timuit autem etiam collegam, ne et ipse imperare cuperet, sperantibus cunctis, quod@, si unius numeri concessus accederet neque ille recusaret, et omnes cupidissime id facerent odio Macrini vel propter vitam probram vel propter ignobilitatem, cum$ omnes superiores nobiles [fuissent imperatores. infulsit praeterea in nomen Severi, cum$ illius nulla cognatione tangeretur. unde iocus extitit: !sic Macrinus [est Severus, quomodo Diadumen+ us Antoninus.! statim tamen ad delendum militum motum stipendium et legionariis et praetorianis dedit solito uberius, utpote qui extenuare cuperet imperatoris occisi crimen. profuit que pecunia, ut# solet, cui innocentia prodesse non poterat; retentus [est enim aliquanto tempore in imperio homo vitiorum omnium. ad senatum dein litteras misit de morte Antonini divum illum appellans excusans que se et iurans, quod@ de caede illius nescierit. ita sceleri suo more hominum perditorum iunxit periurium, a quo incipere decuit hominem improbum, cum$ ad senatum scriberet. interest scire, cuiusmodi oratio [fuerit, qua se excusavit, ut et inpudentia hominis noscatur et sacrilegium, a quo initium sumpsit improbus imperator. capita ex oratione Macrini et Diadumeni imperatorum: !vellemus, p% c%, et incolumi Antonino nostro et revecti cum triumpho vestram clementiam videre. tunc demum enim florente re p% et omnes felices [essemus, et sub eo principe viveremus, quem nobis Antoninorum loco di dederant. verum quia id evenire per tumultum militarem non

potuit, nuntiamus primum, quid de nobis exercitus fecerit, dein honores divinos, quod primum faciendum [est, decernimus ei viro, in cuius verba iuravimus, cum$ exercitus ultorem caedis Bassiani neminem digniorem praefecto eius putavit, cui et ipse utique vindicandam factionem mandasset, si vivus deprehendere potuisset.! et infra: !detulerunt ad me imperium, cuius ego, p% c%, interim tutelam recepi, tenebo regimen, si et vobis placuerit, quod militibus placuit, quibus iam et stipendium dedi et omnia imperatorio more iussi.! item infra: !Diadumenum filium meum vobis notum et imperio miles donavit et nomine, Antoninum videlicet appellans, ut cohonestetur prius nomine, sic etiam regni honore. quod@ vos, p% c%, bono fausto que omine adprobetis petimus, ne vobis desit Ant+ oninorum nomen, quod maxime diligitis.! item infra: !Antonino autem divinos honores et miles decrevit, et nos decerni+ mus et vos, p% c%, ut decernatis, cum$ possimus imperatorio iure praecipere, tamen rogamus dicantes ei duas statuas equestres, pedestres duas habitu militari, sedentes civili habitu duas, item divo Severo duas triumphales. quae omnia, p% c%, vos impleri iubebitis nobis religiose pro prioribus ambientibus.! lectis igitur in senatu litteris contra opinionem omnium et mortem Antonini senatus gratanter accepit et Opilium Macrinum libertatem publicam curaturum sperans primum in patricios allegit, novum hominem et qui paulo ante procurator privatae [fuisset. eundem, cum$ scriba pontificis [esset, quos hodie pontifices minores vocant,

pontificem maximum appellavit Pii nomine decreto. diu tamen lectis litteris, cum$ omnino nemo crederet de Antonini morte, silentium [fuit. sed posteaquam constitit occisum, senatus in eum velut in tyrannum in+ vectus [est. denique statim Macrino et proconsulare imperium et potestatem tribuniciam detulerunt. filium sane suum, cum$ ipse Felicis nomen recepisset, ut suspicionem occisi a se Antonini removeret, Antoninum vocavit, Diadumenum antea dictum. quod quidem nomen etiam Varius Heliogabalus, qui se Bassiani filium diceret, homo sordidissimus et ex meretrice conceptus, idem postea nomen accep+ it. denique versus extant cuiusdam poetae, quibus ostenditur Antonini nomen coepisse a Pio et paulatim per Antoninos usque ad sordes ultimas pervenisse, si quidem solus Marcus nomen illud sanctum vitae genere auxisse videatur, Verus autem degenerasse, Commodus vero etiam polluisse sacrati nominis reverentiam. iam quid de Caracallo Antonino, quid ve de hoc potest dici? postremo etiam quid de Heliogabalo, qui Antoninorum ultimus in summa inpuritate vixisse memoratur? appellatus igitur imperator suscepto bello contra Parthos profectus [est magno apparatu, studens sordes generis et prioris vitae infamiam victoriae magnitudine abolere. sed conflictu habito contra Parthos defectu legionis, quae ad Varium Helioga+ balum confugerant, interemptus [est. sed anno amplius imperavit. sane cum$ [esset inferior in eo bello, quod Antoninus gesserat, Artabane graviter necem suorum civium vindicante, primo Macrinus repugnavit; postea vero missis

legatis petit pacem, quam libenti animo interfecto Antonino Parthus concessit. inde cum$ se Antiochiam recepisset ac luxuriae operam daret, iustam causam interficiendi sui praebuit exercitui ac Bassiani, ut# putabatur, filium sequendi, id [est Heliogabalum Bassianum Varium, qui postea [est et Bassianus et Antoninus appellatus. [fuit aliqua mulier Maesa sive Varia ex Emisena urbe, soror Iuliae uxoris Severi Pertinacis Afri, quae post mortem Antonini Bassiani ex aulica domo [fuerat expulsa per Macrini superbiam; cui quidem omnia concessit Macrinus, quae diu illa collegerat. huic [erant duae filiae, Symiamira et Mamaea, quarum maiori filius [erat Heliogabalus. nam Heliogabalum Foenices vocant solem. sed Heliogabalus pulchritudine ac statura et sacerdotio conspicuus [erat ac notus omnibus hominibus, qui ad templum veniebant, militibus praecipue. his Maesa sive Varia dixit Bassianum filium [esse Antonini, quod paulatim omnibus militibus innotuit. [erat praeterea Maesa ipsa ditissima (ex quo etiam Heliogabalus luxuriosissim+ us), qua promittente militibus legiones abductae [sunt a Macrino. suscepta enim illa noctu in oppidum cum suis nepos eius Antoninus [est appellatus imperii delatis insignibus. haec ubi [sunt Macrino apud Antiochiam posito nuntiata, miratus audaciam muliebrem, simul etiam contemnens, Iulianum praefectum ad obsidendos eos cum legionibus misit. quibus cum$ Antoninus ostenderetur, miro amore in eum omnibus inclinatis occiso Iuliano praefecto ad eum omnes transierunt. dein parte exercitus coniuncta venit contra Macrinum Antoninus

contra se festinantem, commisso que proelio Macrinus [est victus proditione militum eius et amore Antonini. fugiens sane Macrinus cum paucis et filio in vico quodam Bithyniae occisus [est cum Diadumeno, ablatum que eius caput [est et ad Antoninum perlatum. sciendum praeterea, quod@ Caesar [fuisse dicitur, non Augustus Diadumenus puer, quem plerique pari [fuisse cum patris imperio tradiderunt. occisus [est etiam filius, cui hoc solum attulit imperium, ut interficeretur a milite. non enim aliquid dignum in eius vita [erit, quod dicatur, praeter hoc quod@ Antoninorum nomini [est velut nothus adpositus. [fuit tamen in vita imperatoria paulo rigidior et austerior sperans se ante acta omnia posse oblivioni dare, cum$ ipsa severitas illius occasionem reprehendendi et lacerandi eius aperiret. nam et Severum se et Pertinacem voluerat nuncupari, quae duo illi asperitatis nomina videbantur. et cum$ illum senatus Pium ac Felicem nuncupasset, Felicis nomen recepit, Pii habere noluit. unde in eum epigramma non infacetum Graeci cuiusdam poetae videtur extare, quod Latine hac sententia continetur: ^histrio iam senior turpis, gravis, asper, iniquus, impius et felix sic simul [esse cupit, ut nolit pius [esse, velit tamen [esse beatus, quod natura negat nec recipit ratio. nam pius et felix poterat dici que videri que: impius, infelix [est, [erit ille sibi.^

hos versus nescio qui de Latinis iuxta eos, qui Graeci [erant propositi, in foro posuit. quibus acceptis Macrinus his versibus respondisse fertur: ^si talem Graium tetulissent fata poetam, qualis Latinus gabalus iste [fuit, nil populus nosset, nil nosset curia, mango nullus scripsisset carmina tetra mihi.^ his versibus Macrinus longe peioribus, quam illi Latini [sunt, respondisse se credidit, sed non minus risui [est habitus quam poeta ille, qui de Graeco Latine coactus [est scribere. [fuit igitur superbus et sanguinarius et volens militariter imperare, incusans quin etiam superiorum temporum disciplinam ac solum Severum prae ceteris laudans. nam et in crucem milites tulit et servilibus suppliciis semper adfecit et, cum$ seditiones militares pateretur, milites saepius decumavit, aliquando etiam centesimavit, quod verbum proprium ipsius [est, cum$ se clement+ em diceret, quando eos centesimaret, qui digni [essent decimatione atque vicensimatione. longum [est eius crudelitates omnes aperire, attamen unam ostendam non magnam, ut# ipse credebat, sed omnibus tyrannicis inmanitatibus tristiorem. cum$ quidam milites ancillam hospitis iam diu pravi pudoris affectassent atque per quendam frumentarium ille didicisset, adduci eos iussit interrogavit que, utrum [esset factum. quod cum$ constitisset, duos boves mirae magnitudinis vivos subito aperiri iussit atque his singulos milites inseri capitibus, ut secum conloqui possent,

exertis; itaque poena eos affecit, cum$ ne adulteris quidem talia apud maiores vel sui temporis [essent constituta supplicia. pugnavit tamen et contra Parthos et contra Armenios et contra Arabas, quos Eudaemones vocant, non minus fortiter quam feliciter. tribunum, qui excubias deseri passus [est, carpento rotali subteradnexum per totum iter vivum atque exanimem traxit. reddidit etiam Mezentii supplicium, quod@ ille vivos mortuis inligabat et ad mortem cogebat longa tabe confectos. unde etiam in circo, cum$ favor publicus in Diadumenum se proseruisset, adclamatum: ^egregius forma iuvenis, cui pater haud Mezentius [esset.^ vivos etiam homines parietibus inclusit et struxit. adulterii reos semper vivos simul incendit iunctis corporibus. servos, qui dominis fugissent, reppertos ad gladium ludi deputavit. delatores, si non probarent, capite affecit; si probarent, delato pecuniae praemio infames dimisit. [fuit in iure non incallidus, adeo ut statuisset omnia rescripta veterum principum tollere, ut iure, non rescriptis ageretur, nefas [esse dicens leges videri Commodi et Caracalli et hominum inperitorum voluntates, cum$ Traianus numquam libellis responderit, ne ad alias causas facta praeferrentur, quae ad gratiam conposita viderentur. in annonis tribuendis largissimus [fuit, in

auro parcissimus, in verberandis aulicis tam inpius, tam pertinax, tam asper, ut servi illum sui non Macrinum dicerent, sed Macellinum, quod@ macelli specie domus eius cruentaretur sanguine vernularum. vini cibus que avidissimus, nonnumquam usque ad ebrietatem, sed vespertinis horis. nam si prandisset vel privatim, par+ cissimus, in cena effusissimus. adhibuit convivio litteratos, ut loquens de studiis liberalibus necessario abstemius [esset. sed cum$ eius vilitatem homines antiquam cogitarent, crudelitatem morum vid+ erent, hominem putidulum in imperio ferre non possent, et maxime milites, qui m+ ulta eius meminerant funestissima et aliquando turpissima, inita factione illum occiderunt cum puero filio Diadumeno, scilicet Antonino cognomine, de quo dictum [est, quod@ in somnis Antoninus [fuisset. unde etiam versus extant huiusmodi: ^vidimus in somnis, cives, nisi fallor, et istud: Antoninorum nomen puer ille gerebat, qui patre venali genitus sed matre pudica, centum nam moechos passa [est centum que rogavit. ipse etiam calvus moechus [fuit, inde maritus: en Pius, en Marcus, Verus nam non [fuit ille.^ et isti versus ex Graeco translati [sunt in Latinum, nam Graece [sunt disertissimi, videntur, autem mihi ab aliquo poeta vulgari translati [esse. quod cum$ Macrinus audisset, fecit iambos, qui non extant;

iucundissimi autem [fuisse dicuntur. qui quidem perierunt in eo tumultu, in quo ipse occisus [est, quando et omnia eius a militibus pervastata [sunt. genus mortis, ut# diximus, tale [fuit: cum$ in Antoninum Heliogabalum exercit+ us inclinasset, ille fugit bello que victus [est et occisus in suburbano Bithyniae suis partim deditis, partim occisis, partim fugatis. ita Heliogabalus clarus creditus [est, quod@ videretur patris vindicasse mortem, atque inde in imperium venit, quod dedecoravit vitiis ingentibus, luxurie, turpitidine, abligurritione, superbia, inmanitate. qui et ipse similem exitum vitae suae sortitus [est. haec de Macrino nobis [sunt cognita multis aliqua variantibus, ut# se habet omnis historia. quae de plurimis collecta serenitati tuae, Diocletiane Auguste, detulimus, quia te cupidum veterum imperatorum [esse perspeximus. & ne fastidiosum [esset clementiae tuae, Constantine maxime, singulos quosque principes vel principum liberos per libros singulos legere, adhibui mod+ erationem, qua in unum volumen duos Maximinos, patrem filium que, congererem; servari deinceps hunc ordinem, quem pietas tua etiam ad Tatio Cyrillo, clar+ issimo viro, qui Graeca in Latinum vertit, servari voluit. quod quidem non in uno tantum libro sed etiam in plurimis deinceps reservabo, exceptis magnis imperatoribus, quorum res gestae plures atque clariores longior+ em desiderant textum. Maximinus senior sub Alexandro imperatore enituit. militare autem sub Severo coepit. hic de vico Threiciae vicino barbaris, barbaro etiam patre et matre genitus, quorum alter e Gothia, alter ex Alanis genitus [esse perhibetur. et patri quidem nomen Micca, matri Hababa [fuisse dicitur. sed haec nomina Maximinus primis temporibus ipse prodidit, postea vero, ubi ad imperium venit, occuli praecepit, ne utroque parente barbaro genitus imperator [esse videretur. et in prima quidem pueritia [fuit pastor, iuvenum etiam procer et qui latronibus insidiaretur et suos ab incursionibus vindicaret. prima stipendia equestria huic [fuere. [erat enim magnitudine corporis conspicuus, virtute inter omnes milites clarus, forma virili decorus, ferus moribus, asper, superbus, contemptor, saepe tamen iustus. innotescendi sub Severo imperatore prima haec [fuit causa: natali Getae, filii minoris, Severus militares dabat ludos propositis praemiis argenteis, id [est armillis, torquibus et balteolis. hic adulescens et semibarbarus et vix adhuc Latinae linguae, prope Thraecica imperatorem publice petit, ut sibi daret licentiam contendendi cum his, qui iam non mediocri loco militarent. magnitudinem corporis Severus miratus primum eum cum lixis conposuit, sed fortissimis quibusque, ne disciplinam militarem conrumperet. tunc Maximinus sedecim lixas uno sudore devicit sedecim acceptis praemiis minusculis non militaribus iussus que militare. tertia forte die cum$ processisset Severus ad campum, in turba exultantem more barbarico Maximinum vidit iussit que statim tribuno, ut eum coherceret et ad Romanam disciplinam inbueret. tunc ille, ubi de se intellexit imperatorem locutum, suspicatus barbarus et notum se [esse principi et inter multos conspicuum, ad pedes imperatoris equitantis accessit. tum volens Severus explorare, quantus in currendo [esset, equum admisit multis circumitionibus, et cum$ senex imperator laborasset neque ille a curr+ endo per multa spatia desisset, ait ei: !quid vis Thracisce? num quid delectat luctari post cursum?! tum !quantum libet!, inquit, !imperator!. post hoc ex equo Severus descendit et recentissimos quosque ac fortissimos milites ei conparari iussit. tum ille more solito septem fortissimos uno sudore vicit solus que omnium a Severo post argentea praemia torque aureo donatus [est iussus que inter stipatores corporis semper in aula consistere. hinc igitur factus conspicuus, inter milites clarus, amari a tribunis, a conmilitonibus suspici, impetrare ab imperatore quod vellet, locis etiam militiae a Severo adiutus, cum$ [esset peradulescens, longitudine autem corporis et vastitate et forma atque oculorum magnitudine et candore inter omnes excelleret. bibisse autem illum saepe in die vini Capitolinam amforam constat, comedisse et quadraginta libras carnis, ut# autem Cordus dicit, etiam sexaginta. quod satis constat, holeribus semper abstinuit, a frigidis prope semper, nisi cum$ illi potandi necessitas. sudores saepe suos excipiebat et in calices vel in vasculum mittebat, ita ut duos vel tres sextarios sui sudoris ostenderet. hic diu sub Antonino Caracallo ordines duxit centuriatos et ceteras militares dignitates saepe tractavit. sub Macrino, quod@ eum, qui imperatoris sui filium occiderat, vehementer odisset, a militia desiit et in Thracia in vico, ubi genitus [fuerat, possessiones conparavit ac semper cum Gothis commercia exercuit. amatus [est autem unice a Getis quasi eorum civis. Halani quicumque ad ripam venerunt, amicum eum donis vicissim recurrentibus adprobabant. sed occiso Macrino cum filio suo, ubi Heliogabalum quasi Antonino filium imperare conperit, iam maturae aetatis ad eum venit petit que, ut quod@ avus eius Severus iudicii circa se habuerat, et ipse haberet. sed apud inpurum hominem valere nihil potuit; nam dicitur cum eo iocatus [esse Heliogabalus turpissime: !diceris, Maximine, sedecim et viginti et triginta milites aliquando lassasse: potes tricies cum muliere perficere?! tum ille ubi vidit infamem principem sic exorsum, a militia discessit. et tamen retentus [est per amicos Heliogabali, ne hoc quoque illius famae accederet, quod@ virum temporis sui fortissimum et quem alii Herculem, alii Achillem, alii Hectorem, Aiacem alii vocabant, a suo exercitu dimoveret. [fuit igitur sub homine inpurissimo tantum honore tribunatus, sed numquam ad manum eius accessit, numquam illum salutavit, per totum triennium huc atque illuc discurrens; modo agris, modo otio, modo fictis languoribus occupatus [est. occiso Heliogabalo ubi primum comperit Alexandrum principem nominatum, Romam contendit. quem Alexander miro cum gaudio, mira cum gratulatione suscepit, ita ut in senatu verba faceret talia: !Maximinus, p% c%, tribunus, cui ego latum clavum addidi, ad me confugit, qui sub inpura illa belua militare non potuit, qui apud divum parentem meum Severum tantus [fuit, quantum illum fama conperitis.! statim denique illum tribunum legionis quartae, quam ex tironibus ipse conposuerat, dedit et eum in haec verba provexit: !veteres milites tibi, Maximine mi carissime atque amantissime, idcirco non credidi, quod@ veritus [sum, ne vitia eorum sub aliis inolescentia emendare non posses. habes tirones: ad tuos mores, ad tuam virtutem, ad tuum laborem eos fac militiam condiscere, ut mihi multos Maximinos rei p% optabiles solus efficias.! accepta igitur legione statim eam exercere coepit. quinta quaque die iubebat milites decurrere, inter se simulacra bellorum agere. gladios, lanceas, loricas, galeas, scuta, tunicas et omnia arma illorum cotidie circumspicere; calciamenta quin etiam ipse prospiciebat, prorsus ut autem patrem militibus praeberet. sed cum$ eum quidam tribuni reprehenderent dicentes: !quid tantum laboras cum$ + eius loci iam [sis, ut ducatum possis accipere?!, ille dixisse fertur: !ego vero, quo_ maior [fuero, tanto plus laborabo.! exercebat cum militibus ipse luctamina, quinos, senos et septenos, idem quinden+ os ad terram prosternens. denique invidentibus cunctis, cum$ quidam tribunus superbior, magni corporis, virtutis notae atque ideo ferocior, ei dixisset: !non magnam rem facis, si tribunus tuos milites vincis!, ille ait: !vis ne congrediamur?! cum$ que adversarius adnuisset, venientem contra se palma in pectus percussum supinum reiecit et continuo dixit: !date alium, sed tribunum.! [erat praeterea, ut# refert Cordus, magnitudine tanta, ut octo pedes digito videretur egressus, pollice ita vasto, ut uxoris dextrocherio uteretur pro anulo. iam illa prope in vulgo ore [sunt posita, quod@ amaxas manibus adtraheret, raedam onustam solus moveret, equo si pugnam dedisset, dentes solveret, si calcem, crura frangeret, lapides toficios friaret, arbores teneriores scinderet, alii denique eum Crotoniaten Milonem, alii Herculem, Antaeum alii vocarent. his rebus conspicuum virum Alexander, magnorum meritorum iudex, in suam perniciem omni exercitui praefecit, gaudentibus cunctis ubique tribunis, ducibus et militibus. denique totum eius exercitum, qui sub Heliogabalo magna ex parte torpuerat, ad suam militarem disciplinam retraxit. quod Alexandro, ut# diximus, optimo quidem imperatori, sed tamen cuius aetas ab initio contemni potuerit, gravissimum [fuit. nam cum$ in Gallia [esset et non longe ab urbe quadam castra posuisset, subito inmissis militibus, ut# quidam dicunt, ab ipso, ut# alii, tribunis barba+ ris, Alexander ad matrem fugiens interemptus [est Maximino iam imperatore appellato. et causam quidem Alexandri interimendi alii aliam [fuisse dicunt. quidam enim Mammaeam dicunt auctorem [fuisse, ut filius deserto bello Germanico orientem peteret, atque ideo milites in seditionem prorupisse; quidam, quod@ ille nimis severus [esset et voluisset ita in Gallia legiones exauctorare, ut exauctoraverat in oriente. sed occiso Alexandro Maximinus primum e corpore militari et nondum senator sine decreto senatus Augustus ab exercitu appellatus [est filio sibimet in participatu dato; de quo pauca, quae nobis [sunt cognita, mox dicemus. Maximinus autem ea [fuit semper astutia, ut milites non virtute regeret, sed etiam praemiis et lucris sui amantissimos redderet. numquam ille annonam cuiuspiam tulit. numquam sivit, ut quis in exercitu miles faber aut alterius rei, ut# plerique [sunt, arti+ fex [esset, solis venationibus legiones frequenter exercens. sed inter has virtutes tam crudelis [fuit, ut illum alii Cyclopem, alii Busir+ em, alii Scirona, nonnulli Falarem, multi Tyfona vel Giganta vocarent. senatus eum tantum timuit, ut vota in templis publice privatim que, mulieres etiam cum suis liberis facerent, ne ille umquam urbem Romam videret. audiebant enim alios in crucem sublatos, alios animalibus nuper occisis inclusos, alios feris obiectos, alios fustibus elisos, atque omnia haec sine dilectu dignitatis, cum$ videretur disciplinam velle regere militarem. quod non convenit principi, qui velit diligi. [erat enim ei persuasum nisi crudelitate imperium non teneri; simul et verebatur, ne propter humilitatem generis barbarici a nobilitate contemneretur; meminerat praeterea se Romae etiam a servis nobilium contemptum [esse, ita ut ne a procuratoribus quidem eorum videretur; et, ut# se habent stultae opiniones, tales eos contra se sperabat [futuros, cum$ iam imperator [esset. tantum valet conscientia degeneris animi. nam ignobilitatis tegendae causa omnes conscios generis sui interemit, nonnullos etiam amicos, qui ei saepe misericordiae paupertatis causa pleraque donaverant. neque enim [fuit crudelius animal in terris omnia sic in viribus suis ponens, quasi non posset occidi. denique cum$ inmortalem se prope crederet ob magnitudinem corporis virtutis que, mimus quidam in theatro praesente illo dicitur versus Graecos di+ xisse, quorum haec [erat Latina sententia: !et quia ab uno non potest occidi, a multis occiditur. elefans grandis [est et occiditur, leo fortis [est et occiditur, tigris fortis [est et occiditur: cave multos, si singulos non times.! et haec imperatore ipso praesente iam dicta [sunt. sed cum$ interrogaret amicos, quid mimicus scurra dixisset, dictum [est ei, quod@ antiquos versus cantaret contra homines asperos scriptos, et ille, ut# [erat Thrax et barbarus, credidit. nobilem circa se neminem passus [est, prorsus ut# Spartaci aut Athenionis exemplo imperabat. praeterea omnes Alexandri ministros variis modis interemit. dispositionibus eius invidit. et dum susceptos habet amicos ac ministros eius, crudelior factus [est. cum$ [esset ita moratus, ut ferarum more viveret, tristior et inmanior factus [est factione Magni cuiusdam consularis viri contra se parata, qui cum multis militibus et centurionibus ad eum confodiendum consilium inierant, cum$ in se imperium transferre cuperet. et genus factionis [fuit tale: cum$ ponte iuncto in Germanos transire Maximinus vellet, placuerat, ut contrarii cum eo transirent, pons postea solveretur, ille in barbarico circumventus occ+ ideretur, imperium Magnus arriperet. nam omnia bella coeperat agere, et quidem fortissime, statim ut factus [est imperator, peritus utpote rei militaris, volens existimationem de se habitam tenere et ante omnes Alexandro gloriam, quem ipse occiderat, vincere. quare imperator etiam in exercitu cottidie milites detinebat [erat que in armis ipse, manu exercitui et corpore multa semper ostendens. et istam quidem factionem Maximinus ipse finxisse perhibetur, ut materiam crudelitatis augeret. denique sine iudicio, sine accusatione, sine delatore, sine defensore omnes interemit, omnium bona sustulit et plus quattuor milibus hominum occisis se satiare non potuit. [fuit etiam sub eodem factio desciscentibus sagittariis Osdroenis ab eodem ob amorem Alexandri et desider+ ium, quem Maximino apud eos occisum [esse constabat, nec aliud persuaderi potuerat. denique etiam ipsi Titum, unum ex suis, sibi ducem atque imperatorem fecerunt, quem Maximinus privatum iam dimiserat. quem quidem et purpura circumdederunt, regio apparatu ornarunt et quasi sui milites obsaepierunt, et invitum quidem. sed hic dormiens domi suae ab uno ex amicis suis interfectus [est, qui sibi doluit illum [esse praepositum, Macedonio nomine, qui eum Maximino prodidit qui que caput eius ad imperatorem detulit. sed Maximinus primo ei gratias egit, postea tamen ut# proditorem odio habuit et occidit. his rebus in dies inmanior fiebat, ferarum more, quae vulneratae magis exulcerantur. post haec transiit in Germaniam cum omni exercitu et Mauris et Osdroenis et Parthis et omnibus, quos secum Alexander ducebat ad bellum. et ob hoc maxime orientalia secum trahebat auxilia, quod@ nulli magis contra Germanos quam expediti sagittarii valent. mirandum autem adparatum belli Alexander habuit, cui Maximinus multa dicitur addidisse. ingressus igitur Germaniam Transrenanam per triginta vel quadraginta milia barbarici soli vicos incendit, greges abe+ git, praedas sustulit, barbarorum plurimos interemit, militem divitem reduxit, cepit innumeros, et nisi Germani a campis ad paludes et silvas confugissent, omnem Germaniam in Romanam ditionem redegisset. ipse praeterea manu sua multa faciebat, cum$ etiam paludem ingressus circumventus [esset a Germanis, nisi cum suo equo inhaerentem milites liberassent. habuit enim hoc barbaricae temeritatis, ut putaret imperatorem manu etiam sua semper uti debere. denique quasi navale quoddam proelium in palude fecit plurimos que illic interemit. victa igitur Germania litteras Romam ad senatum et populum misit se dictante conscriptas, quarum sententia haec [fuit: !non possumus tantum, p% c%, loqui, quantum fecimus. per quadraginta vel quinquaginta milia Germanorum vicos incendimus, greges abduximus, captivos abstraximus, armatos occidimus, in palude pugnavimus. pervenissemus ad silvas, nisi altitudo paludium nos transire non permisisset.! Aelius Cordus dicit hanc omnino ipsius orationem [fuisse. credibile [est; quid enim in hac [est, quod@ non posset barbarus miles? qui pari sententia et ad populum scripsit sed maiore reverentia, idcirco quod@ senatum oderat, a quo se contemni multum credebat. iussit praeterea tabulas pingi ita, ut# + [erat bellum ipsum gestum, et ante curiam + proponi, ut facta eius pictura loqueretur. quas quidem tabulas post mortem eius senatus et deponi iussit et exuri. [fuerunt et alia sub eo bella plurima, ex quibus semper primus victor revertit et cum ingentibus spoliis atque captivis. extat oratio eiusdem missa ad senatum, cuius hoc exemplum [est: !brevi tempore, p% c%, tot bella gessi quot nemo veterum. tantum praedae in Romanum solum attuli, quantum sperari non potuit. tantum captivorum adduxi, ut vix sola Romana sufficiant.! reliqua orationis ad hanc rem non necessaria. pacata Germania Sirmium venit, Sarmatis inferre bellum parans atque animo concipiens usque ad Oceanum septentrionales partes in Romanam ditionem redigere. quod fecisset, si vixisset, ut# Herodianus dicit, Graecus scriptor, qui ei, quantum videmus, in odium Alexandri plurimum favit. sed cum$ Romani eius crudelitatem ferre non possent, quod@ delatores evocaret, accusatores inmitteret, crimina fingeret, innocentes occideret, damnaret omnes, quicumque in iudicium venissent, ex ditissimis hominibus pauperrimos faceret nec aliunde nisi malo alieno pecuniam quaereret, deinde sine delicto consulares viros et duces multos interimeret, alios siccis vehiculis exhiberet, alios in custodia detineret, nihil denique praetermitteret, quod ad crudelitatem videretur operari, contra eum defectionem pararunt. nec solum Romani sed, quia et in milites saeviebat, exercitus, qui in Africa [erat, subita et ingenti seditione Gordianum senem, virum gravissimum, qui [erat pro consule, imperatorem fecerunt. cuius factionis hic ordo [fuit: [erat fisci procurator in Libya, qui omnes Maximini studio spoliaverat; hic per rusticanam plebem, deinde et quosdam milites interemptus [est pellentes eos, qui rationalem in honorem Maximini defendebant. sed cum$ viderent auctores caedis eius acrioribus remediis sibi subveniendum [esse, Gordianum proconsulem, virum, ut# diximus, venerabilem, natu grandiorem, omni virtutum genere florentem, ab Alexandro ex senatus consulto in Africam missum, reclamantem et se terrae adfligentem, opertum purpura imperare coegerun+ t, instantes cum gladiis et cum omni genere telorum. et primo quidem invitus Gordianus purpuram sumpserat, postea vero, cum$ vidit neque filio neque familiae suae tutum id [esse, volens suscepit imperium et appellatus [est omnibus Afris Augustus cum filio apud oppidum Tysdrum. inde propere Carthaginem venit cum pompa regali et protectoribus et fascibus laureatis, unde Romam ad senatum litteras misit, quae occiso Vitaliano, duce militum praetorianorum, in odium Maximini gratanter acceptae [sunt. appellati etiam Gordianus senex et Gordianus iuvenis a senatu Augusti. interfecti deinde omnes delatores, omnes accusatores, omnes amici Maximini. in+ terfectus [est Sabinus praefectus urbis percussus in populo. ubi haec gesta [sunt, senatus magis timens Maximinum aperte ac libere hostes appellat Maximinum et eius filium. litteras deinde mittit ad omnes provincias, ut communi saluti libertati que subveniant; quae auditae [sunt ab omnibus. denique ubique amici et administratores et duces tribuni et milites Maximini interfecti [sunt; paucae civitates fidem hosti publico servaverunt, quae proditis his, qui missi ad eos [fuerant, ad Maximinum cito per indices detulerunt. litterarum senatus exemplum hoc [fuit: !senatus populus que Romanus per Gordianos principes a tristissima belua liberari coeptus proconsulibus, prae+ sidibus, legatis, ducibus, tribunis, magistratibus ac singulis civitatibus et municipiis et oppidis et vicis et castellis salutem, quam nunc primum recipere coepit, dicit. dis faventibus Gordianum proconsularem, virum sanctissimum et gravissimum senatorem, principem meruimus, Augustum appellavimus, nec solum illum, sed etiam in subsidium rei p% filium eius Gordianum, nobilem iuvenem. vestrum nunc [est consentire ad salutem rei p% optinendam et ad scelera defen+ denda et ad illam beluam atque illius amicos, ubicumque [fuerint, persequendos. a nobis etiam Maximinus cum filio suo hostis [est iudicatus.! senatus consulti autem hoc [fuit exemplum: cum$ ventum [esset in aedem Castorum die vi= kl% Iuliarum, acceptas litteras Iunius Silanus consul ex Africa Gordiani imperatoris, patris patriae, proconsulis recitavit: !invitum me, p% c%, iuvenes, quibus Africa tuenda commissa [est, ad imperium vocarunt. sed intuitu vestri necessitatem libens sustineo. vestrum [est aestimare, quid velitis. nam ego usque ad senatus iudicium incertus et varius fluctuabo.! lectis litteris statim senatus adclamavit: !Gordiane Auguste, di te servent. felix imperes. salvus imperes. tu nos libe+ rasti. per te salva res p%; omnes tibi gratias agimus.! item consul rettulit: !p% c%, de Maximinis quid placet?! responsum [est: !hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur.! item consul dixit: !de amicis Maximini quid videtur?! adclamatum [est: !hostes, hostes. qui eos occiderit, praemium merebitur.! item adclamatum [est: !inimicus senatus in crucem tollatur. hostis senatus ubicumque feriatur. inimici senatus vivi exurantur. Gordiani Augusti, di vos servent. ambo feliciter agatis, ambo feliciter imperetis. nepoti Gordiani praeturam decernimus, nepoti Gordiani consulatum spondemus. nepos Gordiani Caesar appelletur. tertius Gordianus praeturam accipiat.! ubi hoc senatus consultum Maximinus accepit, homo natura ferus sic exarsit, ut non hominem sed beluam putares. iaciebat se in parietes, nonnumquam terrae se prosternebat, exclamabat incondite, arripiebat gladium, quasi senatum posset occidere, conscindebat vestem regiam, aliquos verberibus adficiebat, et nisi de medio recessisset, ut# quidam [sunt auctores, oculos filio adulescentulo sustulisset. causa autem iracundiae contra filium haec [fuit, quod@ eum Romam ire iusserat, cum$ primum imperator factus [est, et ille patris nimio amore neglexerat; putabat autem, quod@, si ille Romae [fuisset, nihil ausurus [esset senatus. ardentem igitur iracundia amici intra cubiculum receperunt. sed cum$ furorem suum tenere non posset, ut oblivionem cogitationis acciperet, vino se primo die obruisse dicitur, eo usque ut, quid actum [esset, ignoraret. alia sane die admissis amicis, qui eum videre non poterant sed tacebant et qui factum senatus tacite laudabant, consilium habuit, quid facto opus [esse+ t. de consilio ad contionem processit, in qua contione multa in Afros, multa in Gordianum, plura in senatum dixit cohortatus que milites ad communes iniurias vindicandas. contio denique omnis militaris [fuit, cuius hoc exemplum [est: !conmilitones, rem vobis notam proferimus: Afri fidem fregerunt. nam quando tenuerunt? Gordianus senex debilis et morti vicinus sumpsit imperium. sanctissimi autem p% c% illi, qui et Romulum et Caesarem occiderunt, me hostem iudicaverunt, cum$ pro his pugnarem et ipsis vincerem, nec solum me sed etiam vos et omnes, qui mecum sentiunt, et Gordianos, patrem ac filium, Augustos vocarunt. ergo si viri [estis, si vires habetis, eamus contra senatum et Afros, quorum omnium bona vos habebitis.! dato igitur stipendio, et quidem ingenti, Romam versus cum exercitu proficisci coepit. sed Gordianus in Africa primum a Capeliano quodam agitari coepit, cui Mauros regenti successorem dederat. contra quem filium iuvenem cum$ misisset, acerrima pugna interfecto filio ipse laqueo vitam finiit, sciens et in Maximino multum [esse roboris et in Afris nihil virium, multum quin immo perfidiae. tunc Capelianus victor pro Maximino omnes Gordiani partium in Africa interemit atque proscripsit nec cuiquam pepercit, prorsus ut ex animo Maximini videretur haec facere. civitates denique subvertit, fana diripuit, donaria militibus divisit, plebem et principes civitatum concidit. ipse praeterea militum animos sibi conciliabat, proludens ad imperium, si Maximinus perisset. haec ubi Romam nuntiata [sunt, senatus Maximini et naturalem et iam necess+ ariam crudelitatem timens mortuis duobus Gordianis Maximum ex praefecto urbi et qui plurimas dignitates praecipue gessisset, ignobilem genere sed virtutibus clarum et Balbinum, moribus delicatiorem, imperatores creavit. quibus a populo Augustis appellatis per milites et eundem populum etiam parvulus nepos Gordiani Caesar [est dictus. tribus igitur imperatoribus contra Maximinum fulta res p% [est. horum tamen Maximus vita severior, prudentia gravior, virtute constantior. denique ipsi contra Maximinum et senatus et Balbinus bellum crediderunt. profecto igitur ad bellum Maximo contra Maximinum Balbinus Romae bellis intestinis et domesticis seditionibus urguebatur occisis praecipue per populum auctoribus Gallicano et Maecenate. qui quidem populus a praetoria+ nis laniatus [est, cum$ Balbinus resistere seditionibus non satis posset. denique magna pars urbis incensa [est. et recreatus quidem imperator [fuerat Maximinus audita morte Gordiani et eius filii Capeliani victoria; verum ubi aliud senatus consultum accepit, quo Maximus et Balbinus et Gordianus imperatores appellati [sunt, intellexit senatus odia [esse perpetua et se vere hostem omnium iudicio haberi. acrior denique Italiam ingressus [est. ubi cum$ conperisset Maximum contra se missum, vehementius saeviens quadrato agmine Hemonam venit. sed provincialium omnium consilium hoc [fuit, ut sublatis omnibus, quae victum praebere possent, intra civitates se reciperent, ut Maximinus cum exercitu fame urgueretur. denique ubi primum castra campo posuit neque quicquam commeatum repperit, incensus contra eum exercitus suus, quod@ fame in Italia laboraret, in qua post Alpes recreari se posse credebat, murmurare primum coepit, deinde etiam aliqua libere dicere. haec cum$ vellet vindicare, multum exarsit exercitus. et odium tacitum in tempus distulit, quod@ loco suo statim prodidit. plerique sane dicunt ipsam Hemonam vacuam et desertam inventam [esse a Maximino, stulte laetante, quod@ quasi sibi civitas tota cessisset. post hoc Aquileiam venit, quae contra eum armatis circa muros dispositis portas clausit, nec propugnatio defuit Menfilo et Crispino consularibus viris auctoribus. cum$ igitur frustra obsideret Aquileiam, Maximinus legatos in eandem urbem misit. quibus populus paene consenserat, ni Menofilus cum collega restitisset, dicens etiam deum Belenum per haruspices respondisse Maximinum [esse vincendum. unde etiam postea Maximiniani milites iactasse dicuntur Apollinem contra se pugnasse, nec illam Maxi+ mi aut senatus sed deorum [fuisse victoriam. quod quidam idcirco ab his fictum [esse dicunt, quod@ erubescebant armati sic paene ab inermibus victi. ponte itaque cupis facto Maximinus fluvium transivit et de proximo Aquileiam opsidere coepit. ingens autem oppugnatio et discrimen tunc [fuit, cum$ se cives sulfure et flammis ceteris que huiusmodi propugnaculis a militibus defenderent; quorum alii nudabantur armis, aliorum vestes incendebantur, aliorum oculi extinguebantur, diruebantur etiam machinamenta. inter haec Maximinus cum filio adulescente, quem Caesarem appellaverat, circumire muros, quantum a teli iactu satis tutus [esse posset, nunc suos verbis, nunc oppidanos rogare. verum nihil profecit. nam multa et in eum crudelitatis causa et in filium, qui speciosissimus [erat, probra congesta [sint. quare Maximinus sperans suorum ignavia bellum trahi duces suos interemit, eo tempore quo minime oportebat. unde sibi milites etiam iratiores reddidit. huc accedebat, quod@ deficiebatur commeatibus, quia senatus ad omnes provincias et portuum custodes litteras dederat, ne aliquid commeatuum in Maximini potest+ atem veniret. miserat praeterea per omnes civitates praetorios et quaestorios viros, qui ubi+ que custodias agerent et omnia contra Maximinum defenderent. effectum denique [est, ut opsessi angustias obsidens ipse pateretur. nuntiabatur inter haec orbem terrarum consensisse in odium Maximini. quare timentes milites, quorum adfectus in Albano monte [erant, medio forte die, cum$ a proelio quiesceretur, et Maximinum et filium eius in tentorio positos occiderent eorum que capita praefixa contis Aquileiensibus demonstrarunt. in oppido igitur vicino statim Maximini statuae atque imagines depositae [sunt, et eius praef% praet% occisus [est cum amicis clarioribus. missa etiam Romam capita [sunt eorum. hic finis Maximinorum [fuit, dignus crudelitate patris, indignus bonitate filii. quibus mortuis ingens laetitia provincialium, dolor gravissimus barbarorum. sed milites interfectis publicis hostibus recepti [sunt ab oppidanis rogantes, et primum ita ut ante imagines Maximi et Balbini et Gordiani adorarent, cum$ omnes dicerent priores Gordianos in deos relatos. post hoc ingens ex Aquileia commeatus in castra, quae laborabant fame, pretio traductus refectis que militibus alia die ad contionem ventum [est, et omnes in Maximi et Balbini verba iurarunt, Gordianos priores divos appellantes. dici vix potest, quanta laetitia [fuerit, cum$ Romam per Italiam caput Maximini fertur, occurrentibus cunctis ad gaudium publicum. et Maximus quidem, quem multi Puppienum putant, apud Ravennam bellum parabat per Germanorum auxilia; qui ubi conperit consensisse exercitum sibi et collegis suis, occisos autem [esse Maximinos, quare statim dimissis Germanorum auxiliis, quae sibi contra hostem paraverat, Romam laureatas litteras misit, quae in urbem ingentem laetitiam fecerunt, ita ut omnes per aras et templa et sacella et loca religiosa gratias agerent. Balbinus autem, homo timidior natura et qui, cum$ Maximini nomen audiret, etiam tremeret, hecatomben fecit iussit que per omnes civitates pari sacrificio supplicari. dein Maximus Romam venit senatum que ingressus actis sibi gratiis contionem habuit, atque inde in Palatium cum Balbino et Gordiano victores se receperunt. interest scire, quale senatus consultum [fuerit vel qui dies urbis, cum$ [est nuntiatus interemptus Maximinus: iam primum is, qui ex Aquileiensi Romam missus [fuerat, tanto impetu mutatis animalibis cucurrit, ut quarta die Romam veniret, cum$ apud Ravennam Maximum reliquisset. et forte dies ludorum [erat, cum$ subito sedente Balbino et Gordiano theatrum nuntius ingressus [est, atque, antequam aliquid indicaretur, omnis populus exclamavit: !Maximinus occisus [est.! ita et nuntius praeventus, et imperatores, qui aderant, gaudium publicum nutu et consensu indicaverunt. soluto igitur spectaculo omnes statim ad suas religiones convolarunt, atque inde ad senatum principes, populus ad contionem cucurrerunt. senatus consultum hoc [fuit: recitatis in senatu per Balbinum Augustum litteris adclamavit senatus: !senatus hostes, populi R% hostes dii persecuntur. Iuppiter optime, tibi gratias. Apollo venerabilis, tibi gratias. Maxime Auguste Auguste, tibi gratias. Balbine Auguste, tibi gratias. divis Gordianis templa decernimus. Maximini nomen olim erasum nunc animis eradendum. hostis publici caput in profluentem abiciatur. corpus eius nemo sepeliat. qui senatui mortem minatus [est, ut# merebatur, occisus [est. qui senatui vincla minatus [est, ut# debebat, interemptus [est. sanctissimi imperatores, gratias vobis agimus. Maxime, Balbine, Gordiane, di vos servent. victores hostium omnes desideramus. praesentiam Maximi omnes desideramus. Balbine Auguste, di te servent. praesentem annum consules vos ornetis. in loco Maximini Gordianus sufficiatur.! post rogatus sententiam Cuspidius Celerinus haec verba habuit: !p% c%, eraso nomine Maximinorum appellatis que divis Gordianis victoriae causa principibus nostris Maximo, Balbino et Gordiano statuas cum elephantis decernimus, currus triumfales decernimus, statuas equestres decernimus, trophaea decernimus.! post haec misso senatu supplicationes per totam urbem decretae. victores principes in Palatium se receperunt, de quorum vita in alio libro deinceps dicemus. de huius genere superius dictum [est, ipse autem pulchritudinis [fuit tantae, ut passim amatus [sit a procacioribus feminis, nonnullae etiam optaverint de eo concipere. proceritatis videbatur posse illius [esse, ut ad paternam staturam perveniret, si quidem anno vicesimo et primo perit, in ipso flore iuventutis, ut# aliqui dicunt, octavo decimo, litteris et Graecis et Latinis inbutus ad primam disciplinam. nam usus [est magistro Graeco litteratore Fabillo, cuius epigrammata Graeca multa et extant, maxime in imaginibus ipsius pueri. qui versus Graecos fecit ex illis Latinis Vergilii, cum$ ipsum puerum describeret: ^qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda extulit os sacrum caelo tenebras que resolvit, talis [erat iuvenis patrio sub nomine clarus.^ grammatico Latino usus [est Filemone, iuris perito Modestino, oratore Titiano, filio Titiani senioris, qui provinciarum libros pulcherrimos scripsit et qui dictus [est simia temporis sui, quod@ cuncta [esset imitatus. habuit et Graecum rhetorem Eugamium sui temporis clarum. desponsa illi [erat Iunia Fadilla, proneptis Antonini, quam postea accepit Toxotius, eiusdem familiae senator, qui perit post praeturam, cuius etiam poemata exstant. manserunt autem apud eam arrae regiae, quae tales, ut# Iunius Cordus loquitur, (harum rerum persecutor [est) [fuisse dicuntur: monolinum de albis novem, reticulum cum prasinis undecim, dextrocherium cum costula de hyacinthis quattuor praeter vestes, auratas omnes et regias, cetera que insignia sponsaliorum. adulescens autem ipse Maximinus superbiae [fuit insolentissimae, ita ut etiam, cum$ pater suus, homo crudelissimus, plerisque honoratis adsurgeret, ille resideret, vitae laetioris, vini parcissimus, cibi avidus, maxime silvestris, ita ut nonnisi aprunam, anates, grues et omnia captiva ederet. infamabant eum ob nimiam pulchritudinem amici Maximi et Balbini et Gordiani et maxime senatores, qui speciem illam velut divinitus lapsam incorruptam [esse noluerunt. denique illo tempore, quo circum Aquileiam muros circumiens cum patre deditionem urbis petebat, nihil aliud ei quam spurcities obiecta [est, quae longe ab illius [fuit vita. vestibus tam adcuratus [fuit, ut nulla mulier nitidior [esset in mundo. amicis paternis inmane quantum obsecutus [est, sed ut donaret ac largiretur. nam in salutationibus superbissimus [erat et manum porrigebat et genua sibi osculari patiebatur, nonnumquam etiam pedes; quod numquam passus [est senior Maximinus, qui dicebat: !dii prohibeant, ut quisquam ingenuorum in genua mea osculum figat.! et quoniam ad Maximinum seniorem revertimur, res iucunda praetereunda non [est. nam cum$ [esset Maximinus pedum, ut# diximus, octo et prope semis, calciamentum eius, id [est campagum regium, quidam in luco, qui [est inter Aquileiam et Arciam, posuerunt, quod@ constitit pede maius [fuisse hominis vestigio mensura. unde etiam vulgo tractum [est, cum$ de longis et ineptis hominibus diceretur !caliga Maximini!. quod idcirco indidi, ne, quis Cordum legeret, me praetermisisse crederet aliqu+ id, quod ad rem pertineret. sed redeam ad filium. de hoc adulescente Alexander Aurelius ad matrem suam scribit Mamaeam, cupiens ei sororem suam Theocliam dare, in haec verba: !mi mater, si Maximinus senior dux noster et quidem optimus non aliquid in se contineret, iam ego Maximino iuniori Theo+ cliam tuam dedissem. sed timeo, ne soror mea Graecis munditiis erudita barbarum socerum ferre non possit, quamvis ipse adulescens et pulcher et scolasticus et ad Graecas munditias eruditus [esse videatur. haec quidem cogito, sed te tamen consulo, utrum Maximinum, Maximini filium, generum velis an Messalam ex familia nobili, oratorem potentissimum eundem que doctissimum et, nisi fallor, in rebus bellicis, si adplicetur, fortem [futurum.! haec Alexander de Maximino. de quo nos nihil amplius habemus quod dicere. sane ne quid praetermissum [esse videatur, etiam epistolam indidi patris Maximini, imperatoris iam facti, qui dicit idcirco se etiam filium suum appellasse imperatorem, ut videret urbs in pictura vel in veritate, qualis [esset iunior Maximinus in purpura. [fuit autem talis epistola: !ego cum$ propter adfectum, quem pater filio debet, Maximinum meum imperatorem appellari permisi, tum etiam, ut populus Romanus et senatus ille antiquus iuraret se numquam pulchriorem impera+ torem habuisse.! usus autem [est idem adulescens et aurea lorica exemplo Ptolomaeorum, usus [est et argentea, usus et Clypeo gemmato inaurato et hasta inaurata. fecit et spatas argenteas, fecit etiam aureas et omnino quicquid eius pulchritudinem posset iuvare, fecit et galeas gemmatas, fecit et bucculas. haec [sunt quae de puero sciri et dici decuit. reliqua qui volet nosse de rebus Veneriis et amatoriis, quibus eum Cordus aspergit, eundem legat; nos enim hoc loco finem libri faciemus, ad alia, ut# iubetur velut publico iure, properantes. omina sane imperii haec [fuerunt: serpens dormienti caput circumdedit. posita ab eodem vitis intra annum ingentes uvas purpureas attulit et mirae magnitudinis facta [est. scutum eius sub sole arsit. lanceola sic fissa [est fulmine, ut tota etiam per ferrum finderetur et duas partes faceret. quando dixerunt haruspices duos imperatores non diuturnos ex una domo isdem nominibus [futuros. lorica patris eius non, ut# solet, ferrugine sed tota purpureo colore infecta a plurimis visa [est. filio autem haec [fuerunt: cum$ grammatico daretur, quaedam parens sua libros + homericos omnes purpureos dedit aureis litteris scriptos. ipse puerulus cum$ ad cenam ab Alexandro [esset rogatus in patris honorem, quod@ ei deesset vestis cenatoria, ipsius Alexandri accepit. cum$ infans [esset, subito per publicum veniente vehiculo Antonini Caracalli, quod vacuum [erat, conscendit et sedit et vix aegre que a mulionibus carrucariis deturbatus [est. nec defuerunt, qui cavendum infantem dicerent Caracallo. tum ille dixit: !longe [est, ut mihi iste succedat.! [erat enim illo tempore inter ignobiles et nimis parvus. mortis omina haec [fuerunt: venienti contra Maximum et Balbinum Maximino cum filio mulier quaedam passis crinibus occurrit lugubri habitu et exclamavit: !Maximini, Maximini, Maximini!, neque quicquam amplius dixit et mortua [est; videbatur enim dicere voluisse: !succurrite.! canes circa tentorium eius in secunda mansione ultra duodecim ulularunt et animam quasi flendo posuerunt ac prima luce mortui [sunt deprehensi. lupi urbem quingenti simul ingressi [sunt, in quam se Maximinus contulerat; plerique dicunt Hemonam, alii Archimeam, certe quae deserta a civibus venien+ ti Maximino patuit. longum [est omnia persequi, quae scire desiderat, is velim, ut# saepe dixi, legat Cordum, qui haec omnia usque ad fabellam scripsit. sepulchra eorum nulla extant. in profluentem enim cadavera eorum missa [sunt, et capita eorum in campo Martio insultante populo exusta. scribit Aelius Sabinus, quod praetermittendum non [fuit, tantam pulchritudinem oris [fuisse in filio, ut etiam caput eius mortui iam nigrum, iam sordens, iam maceratum, diffluente tabo, velut umbra pulchri oris videretur. denique cum$ ingens gaudium [esset, quod@ caput Maximini videretur, prope par maeror [erat, quod@ et filii pariter portaretur. addidit Dexippus tantum odium [fuisse Maximini, ut interfectis Gordianis viginti viros senatus creaverit, quos opponeret Maximino. in quibus [fuerunt Balbinus et Maximus, quos contra eum imperatores fecerunt. idem addidit in conspectu Maximini iam deserti a militibus et praefectum praetorio ipsius et filium eius occisum. nec desunt historici, qui dicant ipsum Maximinum, ubi desertus [est et ubi filium interemptum ante oculos suos vidit, manu sua se interfecisse, ne quid ei muliebre contingeret. praetereundum ne illud quidem [est, quod@ tanta fide Aquileienses contra Maximinum pro senatu [fuerunt, ut funes de capillis muliebribus facerent, cum$ deessent nervi ad sagittas emittendas. quod aliquando Romae dicitur factum, unde in honorem matronarum templum Veneri Calvae senatus dicavit. sane quod nullo in loco tacendum [est: cum$ et Dexippus et Arrianus et multi alii Graeci scripserint Maximum et Balbinum imperatores contra Maximinum factos, Maximum autem cum exercitu missum et apud Ravennam bellum parasse, Aquileiam autem nisi victorem non vidisse, Latini scriptores non Maximum sed Puppienum contra Maximinum apud Aquileiam pugnasse dixerunt eundem que vicisse. qui error unde natus [sit, scire non possum, nisi forte idem [est Puppienus qui Maximus. quod ideo testatum posui, ne quis me hoc nescisse crederet, quod@ re vera magnum stuporem ac miraculum creat. & [fuerat quidem consilium, venerabilis Auguste, ut singulos quosque imperatores exemplo multorum libris singulis ad tuam clementiam destinarem. nam id multos fecisse vel ipse videram vel lectione conceperam. sed inprobum visum [est vel pietatem tuam multitudine distinere librorum vel meum laborem plurimis voluminibus occupare. quare tres Gordianos hoc libro conexui, consulens et meo labori et lectioni tuae, ne cogereris plurimos codices volvendo unam tamen paene historiam lectitare. sed ne ego, qui longitudinem librorum fugi multitudinem que verborum, in eam incurrisse videar, quam me urbane declinare confingo, iam rem adgrediar. Gordiani non, ut# quidam inperiti scriptores locuntur, duo sed tres [fuerunt, id que docente Arriano, scriptore Graecae historiae, docente item Dexippo, Graeco auctore, potuerunt addiscere, qui etiamsi breviter, ad fidem tamen omnia persecuti [sunt. horum Gordianus senior, id [est primus, natus [est patre Maecio Marullo, matre Ulpia Gordiana, originem paternam ex Gracchorum genere habuit, mater+ nam ex Traiani imperatoris, patre, avo, proavo consulibus, socero, prosocero et item alio prosocero et duobus absoceris consulibus, ipse consul ditissimus ac potentissimus, Romae Pompeianam domum possidens, in pro+ vinciis tantum terrarum habens quantum nemo privatus. is post consulatum, quem egerat cum Alexandro, ad proconsulatum Africae missus [est ex senatus consulto. sed priusquam de imperio eius loquar, dicam pauca de moribus: adulescens cum$ [esset Gordianus, de quo sermo [est, poemata scripsit, quae omnia extant, et quidem cuncta illa quae Cicero, et de Marrio et Aratum et Halcyonas et Uxorium et Nilum. quae quidem ad hoc scripsit, ut Ciceronis poemata nimis antiqua viderentur. scripsit praeterea, quemadmodum Vergilius Aeneidos et Statius Achilleidos et multi alii Alexandridos, ita etiam ille Antoniniados, hoc [est Antoninum Pium et Antoninum Marcum, versibus disertissimis libris triginta vitam illor+ um et bella et publice privatim que gesta perscribens. et haec quidem puerulus. postea vero ubi adolevit, in Athenaeo controversias declamavit, audientibus etiam imperatoribus suis. quaesturam magnificentissimam gessit. aedilitatis suae tempore duodecim populo Romano munera, id [est per singulos menses singula de suo exhibuit, ita ut gladiatorum nonnumquam quingena paria exhiberet, numquam minus centenis quinquagenis. feras Libycas una die centum exhibuit, ursos una die mille. extat silva eius memorabilis, quae picta [est in domo rostrata Cn% Pompei, quae ipsius et patris eius et proavi [fuit, quam Philippi temporibus vester ficus invasit. in qua pictura etiam nunc continentur cervi palmati ducenti mixtis Brittannis, equi feri triginta, oves ferae centum, alces decem, tauri Cypriaci centum, str+ utiones Mauri miniati trecenti, onagri triginta, apri centum quinquaginta, ibices ducenti, dammae ducenti. haec autem omnia populo rapienda concessit die muneris, quod sextum edebat. praeturam nobilem gessit. post iuris dictionem consulatum primum iniit cum Antonino Caracallo, secundum cum Alexandro. filios duos habuit, illum consularem, qui cum ipso Augustus appellatus [est, qui iuxta Carthaginem in Africa bello absumptus [est, et filiam Maeciam Faustinam, quae nupta [est Iunio Balbo, consulari viro. in consulatibus clarior [fuit sui temporis consulibus, ita ut ei Antoninus invideret, modo praetextas eius, modo latum clavum, modo circenses ultra imperatorium mirans modum. palmatam tunicam et togam pictam primus Romanorum privatus suam propriam habuit, cum$ ante imperatores etiam vel de Capitolio acciperent vel de Palatio. equos Siculos centum, Cappadoces centum permittentibus imperatoribus factioni+ bus divisit, et per haec populo satis carus, qui semper talibus commovetur. Cordus dicit in omnibus civitatibus Campaniae, Etruriae et Umbriae, Flaminiae, Piceni de proprio illum per quadriduum ludos scaenicos et iuvenalia edidisse. scripsit et laudes soluta oratione omnium Antoninorum, qui ante eum [fuerunt. tantum autem Antoninos dilexit, ut sibi quoque, ut# multi dicunt, Antonini, ut# plerique autem adserunt, Antonii nomen adscripserit. iam illud satis constat, quod@ filium, Gordianum nomine, Antonini signo inlustraverit, cum$ apud praefectum aerarii more Romano professus filium publicis actis eius nomen insereret. post consulatum proconsul Africae factus [est adnitentibus cunctis, qui Alexandri imperium etiam in Africa clarum per proconsulis dignitatem haberi atque [esse voluerunt. extat epistola ipsius Alexandri, qua senatui gratias agit, quod@ Gordianum ad Africam proconsulem destinaverit. cuius hoc exemplum [est: !neque gratius mihi quicquam, p% c%, neque dulcius potuistis efficere, quam ut Antoninum Gordianum proconsulem ad Africam mitteretis, virum nobilem, magnanimum, disertum, iustum, continentem, bonum! et reliqua. ex quo apparet, quantus vir eo tempore Gordianus [fuerit. amatus [est ab Afris ita, ut nemo antea proconsulum, ita ut eum alii Scipionem, Catonem alii, multi Mucium ac Rutilium aut Laelium dicerent. extat eorum adclamatio, quae a Iunio in litteras relata [est. nam cum$ quadam die factum imperatorium legeret atque a proconsulibus Scipionibus coepisset, adclamatum [est: !novo Scipioni, vero Scipioni, Gordiano proconsuli.! haec et alia frequenter audivit. et [erat quidem longitudine Romana, canitie decora et pompali vultu, ruber magis quam candidus, facie bene lata, oculis, ore, fronte verendus, corporis qualitate subcrassulus, moribus ita moderatus, ut nihil possis dicere, quod ille aut cupide aut inmode+ ste aut nimie fecerit. affectus suos unice dilexit, filium et nepotem ultra morem, filiam et neptem religiose. socero suo Annio Severo tantum detulit, ut in familiam eius quasi filium migrasse se crederet, numquam cum eo laverit, numquam illo praesente sederit ante praeturam. consul cum$ [esset, aut in domo eius semper mansit aut, si in Pompeiana domo, ad illum vel mane vel sero processit. vini parcus, cibi parcissimus, vestitu nitidus, lavandi cupidus, ita ut et quarto et quinto in die lavaret aestate, hieme secundo. somni plurimi, ita ut in tricliniis, si forte apud amicos ederet, etiam sine pudore dormiret. quod videbatur facere per naturam, non ebrietatem atque luxuriem. sed boni mores nihil ei profuerunt. haec enim vita venerabilis, cum Platone semper, cum Aristotele, cum Tullio, cum Vergilio ceteris que veteribus agens alium quam merebatur exitum passus [est. nam cum$ temporibus Maximini, hominis saevi atque truculenti, pro consule Africam regeret, iam ex consulibus filio sibimet legato a senatu dato, cum$ que quidam rationalis acrius contra plurimos Afrorum saeviret quam Maximinus ipse pateretur, proscribens plurimos, interficiens multos et sibi ultra procuratorem omnia vindicans, retunsus deinde a proconsule atque legato nobilibus et con+ sularibus viris ipsis minaretur excidium, Afri tam insolentes iniurias ferre nequiverunt et primum ipsum rationalem adiunctis sibi plerisque militibus occiderunt. occiso deinde eo, cum$ iam orbis terrarum odio contra Maximinum arderet, coeperunt cogitare quemadmodum seditio inter Maximinianos et Rusticos vel Afros orta placaretur. tunc quidam Mauricius nomine, potens apud Afros decurio, iuxta Tysdrum nobil+ issima posthac oratione apud plebem vel urbanam vel rusticanam in agro suo velut contionabundus [est locutus: !gratias diis inmortalibus, cives, quod@ occasionem dederunt, et quidem necessariam, providendi nobis contra hominem furiosissimum Maximinum. nos enim, qui procuratorem eius moribus et vitae consimilem occidimus nisi fac+ to imperatore salvi [esse non possumus. quocirca, si placet, quoniam non longe [est nobilissimus vir proconsule cum filio, consulari legato, quorum utrique purpura imperatores eos dicemus adhi+ bitis que insignibus Romano iure firmabimus.! tunc adclamatum [est: !aequum [est, iustum [est. Gordiane Auguste, di te servent. feliciter imperator [es, cum filio imperes.! his actis propere ventum [est ad oppidum Tysdrum, inventus que senex venerabil+ is post iuris dictionem iacens in lecticulo, qui circumfusus purpura humi se abiecit ac retrectans elevatus [est. et cum$ aliud facere nihil posset, evitandi periculi gratia, quod a Maximinian+ is dubie, a fautoribus necessario imminebat, imperatorem se appellari senex passus [est. [erat autem iam octogenarius et plurimis provinciis, ut# diximus, ante prae+ fuerat; populo Romano ita commendatus suis actibus [erat, ut toto dignus videretur imperio. de rationali quidem occiso Gordianus ante nescierat. sed ubi rem conperit, iam mortis vicinus et filio magis timens, maluit honestas causas habere moriendi quam dedi vinculis et carceri Maximini. appellato igitur Gordiano imperatore iuvenes, qui auctores huius facinoris [erant, statuas Maximini deiecerunt, imagines perfregerunt, nomen publicitus eraserunt, ipsum etiam Gordianum Africanum appellaverunt. addunt quidam Africano cognomentum Gordiano idcirco inditum, non quod@ in Africa imperare coepisset, sed quod@ de Scipionum familia originem traheret. in plurimis autem libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter imperatores appellatos et Antoninos cognominatos, alibi vero Antonios. post hoc Carthaginem ventum cum pompa regali et fascibus laureatis, filius que legatus patris, exemplo Scipionum, ut# Dexippus Graecae historiae scriptor a+ uctor [est, pari potestate succinctus [est. missa deinceps legatio Romam [est cum litteris Gordianorum haec, quae gesta [fuerant in Africa, indicans, quae per Valerianum, principem senatus, qui postea imperavit, gratanter accepta [est. missae [sunt et ad amicos nobiles litterae, ut homines potentes et rem probarent et amiciores fierent ex amicis. sed tanta gratulatione factos contra Maximinum imperatores senatus accepit, ut non solum gesta haec probarent sed etiam viginti viros eligerent, inter quos [erat Maximus sive Puppienus et Clodius Balbinus. qui ambo imperatores [sunt creati, posteaquam Gordiani duo in Africa interempti [sunt. illos sane viginti senatus ad hoc creaverat, ut divideret his Italicas regiones contra Maximinum pro Gordianis tuendas. tunc legationes a Maximino Romam venerunt abolitionem praeteritorum spondentes. sed vicit Gordianorum legatio, quae bona omnia pollicebatur, ita ut eidem crederetur et ingens militibus stipendium et populo agros atque congiaria promittenti. usque adeo autem magis Gordianis quam Maximinis [est creditum, ut Vitalianus quidam, qui praetorianis militibus praeerat, per audacissimos quaestorem et mi+ lites iussu senatus occideretur, quod@ se antea crudeliter egerat, et tunc eius magis inmanitas timebatur, amica et familiaris moribus Maximini. de cuius morte haec fabella fertur. fictae [sunt litterae Maximini, signatae quasi eiusdem anulo, et missi cum quaestore milites, qui eas ferrent, addentes quaedam praeter litteras secreto [esse dicenda. longam igitur porticum petiverunt, et cum$ ille ea, quae sibi [erant secreto dicenda, perquireret, hortantibus, ut prius signum inspiceret epistolae, dum considerat, interemptus [est. persuasum deinde [est militibus iussu Maximini Vitalianum interemptum. peractis que rebus in castris Gordianorum et litterae et vultus [sunt proposi+ ti. interest, ut senatus consultum, quo Gordiani imperatores appellati [sunt et Maximinus hostis, litteris propagetur: non legitimo sed indicto senatus die consul iam domi conventus cum praetoribus, aedilibus et tribunis plebis venit in curiam. praefectus urbi, cui nescio quid redoluerat et qui publicas litteras non acceperat, a conventu se abstinuit. sed profuit, nam consul ante solitas adclamationes, priusquam aliquid in Maximinum feliciter diceretur, ait: !p% c%, Gordiani duo, pater et filius, ambo ex consulibus, unus vester pro consule, alter vester legatus, magno Afrorum consilio imperatores [sunt appellati. gratias igitur agamus Tysdritanae iuventuti, gratias Carthaginensi populo semper devoto: ab inmani nos belua, ab illa fera vindicaverunt. quid timide audistis? quid circumspicitis? quid cunctamini? hoc [est quod semper optastis. hostis [est Maximinus: dii facient, ut [esse iam desinat, et Gordiani senis felicitatem atque prudentiam, iuvenis virtutem atque constantiam laeti experiamur.! post haec litteras legit Gordianorum ad senatum et ad se missas. tunc adclamavit senatus: !dii vobis gratias. liberati ab hostibus [sumus: sic penitus liberemur. Maximinum hostem omnes iudicamus. Maximinum cum filio dis inferis devovemus. Gordianos Augustos appellamus. Gordianos principes agnoscimus. imperatores de senatu dii conservent, imperatores nobiles victores videamus, imperatores nostros Roma videat. hostes publicos qui occiderit, praemium merebitur.! dicit Iunius Cordus istud senatus consultum tacitum [fuisse. quod quale [sit aut quare sic appellatum, brevi exponam: omnino exemplum senatus consulti taciti non aliud [est hodie, quam quo vestra clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae non [sunt omnibus publicanda; de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem conpletam quicquam vel audiat vel intellegat. hunc autem morem apud veteres necessitates publicae reppererunt, ut, si forte aliqua vis ab hostibus inmineret, quae cogeret vel humilia captare consilia vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, senatus consultum tacitum fieret, ita ut non scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, senatores exciperent, senatores omnium officia censualium scribarum que conplerent, ne quid forte proderetur. factum [est ergo senatus consultum tacitum, ne res ad Maximinum perveniret. sed statim illa, ut# se habent hominum mentes, eorum dumtaxat qui erubescunt per se ea non agnosci, quae sciunt, et qui humiles se putant, si commissa non prodant, omnia comperit Maximinus, ita ut exemplum senatus consulti taciti acciperet, quod numquam antea [fuerat factitatum. extat denique eius epistola ad praefectum urbi talis: !senatus consultum tacitum nostrorum illorum principum legi, quod tu, praefectus urbi, factum [esse fortasse non nosti, nam nec interfuisti. cuius exemplum ad te misi, ut sc+ ires, quomodo Romanam rem p% regeres.! enarrari autem non potest, quae commotio [fuerit Maximini, cum$ audivit contra se Africam descivisse. nam senatus auctoritate percepta incurrere in parietes, vestem scindere, gladium arripere, quasi omnes posset occidere, prorsus furere videbatur. praefectus urbi acceptis litteris acrioribus populum et milites adlocutus [est, dicens Maximinum iam occisum. ex quo gaudium maius [fuit, statim que deiectae [sunt statuae atque imagines eius, qui hostis [fuerat iudicatus. usus [est sane sena+ tus pendente bello potestate, qua debuit. nam delatores, calumniatores, procuratores et omnem illam faecem Maximinianae tyrannidis occidi iussit. atque parum [fuit quod senatus iudicaverat, illud populi iudicium [fuit, quod@ occisi tracti [sunt et in cloacam missi. tunc et praefectus urbi Sabinus, consularis iam vir, fuste percussus occisus et in publico derelictus [est. haec ubi comperit Maximinus, statim cohortatus [est milites hoc genere contionis: !sacrati conmilitones, immo etiam mi consecranei et quorum mecum pl+ erique vere militatis, dum nos a Germania Romanam defendimus maiestatem, dum nos Illyricum a barbaris vindicamus, Afri fidem Punicam praestiterunt. nam duos nobis Gordianos, quorum alter senio ita fractus [est, ut non posset adsurgere, alter ita luxurie perditus, ut debilitatem habeat pro senectute, imperatores fecerunt. et ne hoc parum [esset, factum Afrorum nobilis ille senatus agnovit, et pro quorum liberis arma portamus, hi contra nos viginti viros statuerunt et omnes velut contra hostes sententias protulerunt. quin immo agite, ut viros decet: properandum [est ad urbem. nam et viginti viri consulares contra nos lecti [sunt, quibusque resistendum [est nobis fortiter agentibus, vobis feliciter dimicantibus.! lentas militum mentes et non alacres animos hac contione et Maximinus ipse cognovit. denique statim ad filium scripsit, qui longe post sequebatur, ut adceleraret, ne quid contra eum se absente milites cogitarent. litterarum exemplum tale Iunius Cordus edidit: !refert ad te stipator meus Tynchanius, quae gesta cognovi vel in Africa vel Romae, refert, quae [sint militum mentes. quaeso, quantum potes, properes, ne quid, ut# solet, militaris turba plus faciat. quid verear, ex eo audies, quem ad te misi.! dum haec aguntur, in Africa contra duos Gordianos Capelianus quidam, Gordiano et in privata vita semper adversus et ab ipso imperatore iam, cum$ Mauros Maximini iussu regeret veteranus, dimissus, conlectis Mauris et tumultuaria manu accepto a Gordiano successore Carthaginem petit, ad quem omnis fide Punica Carthaginiensium populus inclinavit. Gordianus tamen fortunam belli experiri cupiens filium suum iam natu grandiorem, quadraginta et sex annos agentem, quem tunc legatum loco, ut# diximus, habuera+ t, contra Capelianum et Maximinianos misit, virum de cuius moribus suo loco dicemus. sed cum$ in re militari et Capelianus [esset audacior et Gordianus iunior non tam exercitatus, quippe qui nobilitatis deliciis tardaretur, pugna commissa vincitur et in eodem bello interficitur. fertur autem tanta multitudo Gordiani partium in bello cecidisse, ut, cum$ diu quaesitum [sit corpus Gordiani iunioris, non potuerit inveniri. [fuit praeterea ingens, quae raro in Africa [est, tempestas, quae Gordiani exercitum ante bellum ita dissipavit, ut minus idonei milites proelio fierent, atque facilis [esset Capeliani victoria. haec ubi comperit senior Gordianus, cum$ in Africa nihil praesidii et a Maximino multum timoris et fides Punica perurgueret, et acerrime Capelianus instaret, luctus deinde mentem atque animum fatigaret, laqueo vitam finivit. hic exitus duorum Gordianorum [fuit, quos ambos senatus Augustos appellavit et postea inter divos rettulit. hic Gordiani senis, proconsulis Africae, filius, qui cum patre et ab Afris et a senatu Augustus appellatus [est, litteris et moribus clarus [fuit praeter nobilitatem; ut# nonnulli, ab Antoninis, ut# plurimi, ab Antoniis duxit. si quidem argumento ad probandam generis qualitatem alii hoc [esse edisserant, quod@ Africanus Gordianus senior appellatus [est cognomine Scipionum, quod@ domum Pompeianam in urbe habuit, quod@ Antoninorum cognomine semper [est nuncupatus, quod@ Antonium filium suum ipse significari voluit in senatu: quae singulas videntur familias designare. sed ego Iunium Cordum sequor, qui dicit ex omnibus his familiis Gordianorum coaluisse nobilitatem. idem igitur natus patri primus ex Fabia Orestilla, Antonini pronepte, unde Caesarum quoque familiam contingere videbatur. et primis diebus sui natalis Antoninus [est appellatus, mox in senatu Antonii nomen [est editum, vulgo deinde Gordianus haberi coeptus. in studiis gravissimae opinionis [fuit, forma conspicuus, memoriae singularis, bonitatis insignis, adeo ut semper in conlusu si qui puerorum verberaretur, ille lacrimas non teneret. Sereno Sammonico, qui patris eius amicissimus, sibi autem praeceptor [fuit, nimis acceptus et carus, usque adeo ut omnes libros Sereni Sammonici patris sui, qui censebantur ad sexaginta et duo milia, Gordiano minori moriens ille relinqueret. quod eum ad caelum tulit, si quidem tantae bibliothecae copia et splendore donatus in famam hominum litterarum decore pervenit. quaesturam Heliogabalo auctore promeruit, idcirco quod@ luxurioso imperatori lascivia iuvenis, non tamen luxuriosa neque infamis, praedicta [est. praeturam Alexandro auctore urbanam tenuit, in qua tantus iuris dictionis gratia [fuit, ut statim consulatum, quem pater sero acceperat, mereretur. Maximini seu eiusdem Alexandri temporibus ad proconsulatum patris missus legatus [est ab senatu, atque illic ea, quae superius dicta [sunt, contigerunt. [fuit vini cupidior, semper tamen undecumque conditi, nunc rosa, nunc mastice, nunc absentio ceteris que rebus, quibus gula maxime delectatur. cibi parcus, ita ut intra punctum temporis vel prandium, si pranderet, vel cenam finiret. mulierum cupidissimus; habuisse enim decretas sibi concubinas viginti et duas fertur, ex quibus omnibus ternos et quaternos filios dereliquit. appellatus que [est sui temporis Priamus, quem vulgo iocantes, quod@ [esset natura propensior, Priapum, non Priamum, saepe vocitarunt. vixit in deliciis, in hortis, in balneis, in amoenissimis nemoribus, nec pater aspernatus [est, saepissime dicens illum quandocumque in summa claritate cito [esse moriturum. vita sua, nec tamen fortitudine a bonis umquam degeneravit, semper que inter inlustrissimos [fuit cives nec rei p% ad consultationem defuit. denique etiam senatus libentissime illum Augustum appellavit atque in eo spem publicam posuit. vestitu cultissimus, servis et omnibus suis carus. Cordus dicit uxorem eum numquam habere voluisse. contra Dexippus putat eius filium [esse Gordianum tertium, qui post hoc cum Balbino et Puppieno sive Maximo puerulus [est adeptus imperium. cum$ senior Gordianus mathematicum aliquando consuleret de genitura huius, respondisse ille dicitur hunc et filium imperatoris et patrem et ipsum imperatorem [futurum. et cum$ senior Gordianus rideret, ostendisse constellationem mathematicum fer+ unt et de libris veteribus dictasse, ita ut probaret se vera dixisse. qui quidem et seni et iuveni et diem et genus mortis et loca, quibus [essent perituri, opstinata constantia e veritate praedixit. quae omnia postea Gordianus senior in Africa, iam imperator et quando nihil t+ imebat, narrasse perhibetur, de morte quin etiam sua filii que et de genere mortis dixisse. cantabat praeterea versus senex, cum$ Gordianum filium vidisset, hos saepissi+ me: ^ostendent terris hunc tantum fata neque ultra /[esse sinent. nimium vobis Romana propago /visa potens, superi, propria haec si dona [fuissent.^ extant dicta et soluta oratione et versibus Gordiani iunioris, quae hodie ab eius adfinibus frequentantur, non magna, non minima sed media et quae appareat hominis [esse ingeniosi sed luxuriantis et suum deserentis ingenium. pomorum et olerum avidissimus [fuit, in reliquo ciborum genere parcissimus, ut semper pomorum aliquid recentium devoraret. frigidarum percupidus nec facile per aestatem nisi frigidas et quam plurimas bibit. et [erat corporis vasti, quare magis ad frigidas urguebatur. haec de Gordiano iuniore digna memoratu comperimus: non enim nobis talia dicenda [sunt, quae Iunius Cordus ridicule ac stulte composuit de volup+ tatibus domesticis ceteris que infimis rebus. quae qui velit scire, ipsum legat Cordum, qui dicit, et quos servos habuerit unusquisque principum et quos amicos et quot paenulas quot ve clamydes, quorum etiam scientia nulli rei prodest, si quidem ea debeant in historia poni ab historiografis, quae aut fugienda [sint aut sequenda. sane quod praetermittendum [esse non censui, quia mirabile visum [est, lectum apud Vulcatium Terentianum, qui et ipse historiam sui temporis scripsit, in litteras misi Gordianum seniorem Augusti vultum sic repraesentasse, ut et vocem et morem et staturam eiusdem ostentare videretur, filium vero Pompeio simillimum visum, quamvis Pompeius obesi corporis [fuisse denegetur, nepotem autem, cuius etiam nunc imagines videmus, Scipionis Asiatici faciem rettulisse. quod pro sui admiratione tacendum [esse non credidi. post mortem duorum Gordianorum senatus trepidus et Maximinum vehementius time+ ns ex viginti viris, quos ad rem p% tuendam delegerat, Puppienum sive Maximum et Clodium Balbinum Augustos appellavit, ambos ex consulibus. tunc populus et milites Gordianum parvulum, annos agentem, ut# plerique adser+ unt, undecim, ut# nonnulli, tredecim, ut# Iunius Cordus dicit, sedecim, (nam vicesimo et secundo anno eum perisse adserit) petiverunt, ut Caesar appellare+ tur; raptus que ad senatum atque inde in contione positus indumento imperatorio tectus Caesar [est nuncupatus. hic natus [est, ut# plures adserunt, ex filia Gordiani, ut# unus aut duo (nam amplius invenire non potui), ex filio, qui in Africa perit. Gordianus scilicet Caesar factus apud matrem educatus [est et, cum$ extinctis Maximinis Maximus etiam et Balbinus militari seditione interempti [essent, qui biennio imperaverant, Gordianus adulescens, qui Caesar eatenus [fuerat, et a militibus et populo et a senatu et ab omnibus gentibus ingenti amore, ingenti studio et gratia Augustus [est appellatus. amabatur autem merito avi et avunculi sive patris, qui ambo pro senatu et pro p% R% contra Maximinum arma sumpserunt et militari vel morte vel necessitate perierunt. post hoc veterani ad curiam venerunt, ut discerent, quid actum [esset. ex quibus duo ingressi Capitolium, cum$ illic senatus ageretur, ante ipsam aram a Gallicano ex consulibus et Maecena ex ducibus interempti [sunt, atque bellum intestinum ortum [est, cum$ [essent armati etiam senatores, ignorantibus veteranis, quod@ Gordianus adulescens solus teneret imperium. Dexippus quidem adseverat ex filio Gordiani tertium Gordianum [esse natum. et posteaquam constitit apud veteranos quoque solum Gordianum imperare, inter populum et milites ac veteranos pax roborata [est, et hic finis belli intestini [fuit, cum$ [esset delatus Gordiano puero consulatus. sed indicium non diu imperaturi Gordiani hoc [fuit, quod@ eclipsis solis facta [est, ut nox crederetur neque sine luminibus accensis quicquam agi posset. post haec tamen voluptatibus et deliciis populus Romanus vacavit, ut ea, quae [fuerant aspere gesta, mitigaret. Venusto et Sabino conss% inita [est factio in Africa contra Gordianum tertium duce Sabiniano; quem Gordianus per praesidem Mauretaniae obsessis coniuratis ita oppressit, ut ad eum tradendum Carthaginem omnes venirent et crimina confitentes et veniam sceleribus postulantes. finita igitur sollicitudine in Africa Gordiano iam iterum et Pompeiano conss% bellum Persicum natum [est. quando et adulescens Gordianus, priusquam ad bellum proficisceretur, duxit uxorem filiam Misithei, doctissimi viri, quem causa eloquentiae dignum parente+ la sua putavit et praefectum statim fecit. post quod non puerile iam et contemptibile videbatur imperium, si quidem et optimi soceri consiliis adiuvaretur et ipse pro pietate aliquantulum saperet nec per spadones ac ministros aulicos matris vel ignorantia vel coniventia venderetur. extat denique et soceri eius ad eum epistola et ipsius Gordiani ad socerum, qua intellegitur eius saeculum emendatius ac diligentius socero adiuvante perfectum. quarum exemplum hoc [est: !domino filio et Augusto Misitheus socer et praefectus. evasisse nos gravem temporum maculam, qua per spadones et per illos, qui amici tibi videbantur ([erant autem vehementes inimici), omnia vendebantur, voluptati [est eo magis, quo tibi gratior emendatio [est, ut, si q+ ua vitia [fuerunt, tua non [fuisse satis constet, mi fili venerabilis. neque enim quisquam ferre potuit datas eunuchis suffragantibus militum praeposituras, negatum laboribus praemium, aut interemptos aut liberatos pro libidine atque mercede, quos non decebat, vacuatum aerarium, per eos, qui cottidie te insidiosissime frequentabant, initas factiones, ut tu decipereris, cum$ inter se bonis pessimi quique haberent ante consilia tibimet suggerenda, bonos pellerent, detestandos insinuarent, omnes postremo tuas fabulas venderent. diis igitur gratias, quod@ volente tete ipso emendata res p% [est. delectat sane boni [esse principis socerum et eius, qui omnia requirat et omnia velit scire et qui pepulerit homines, per quos antea velut in auctione positus nundinatus [est.! item Gordiani ad ipsum: !imperator Gordianus Augustus Misitheo patri et praefecto. nisi dii omnipotentes Romanum tuerentur imperium, etiam nunc per emptos spadones velut in hasta positi venderemur. denique nunc demum intellego neque Feliciones praetorianis cohortibus praeponi debuisse, neque Serapammoni quartam legionem credendam [fuisse, et, ut omnia dinumerare mittam, multa non [esse facienda quae feci; sed diis gratias, quod@ te insinuante, qui nihil vendis, didici ea, quae inclusus scire non poteram. quid enim facerem, quod@ et mater nos venderet et consilio cum Gaudiano et Reverendo et Montano habito vel laudaret aliquos vel vituperaret, et illo+ rum consensu quasi testium, quod dixerat, adprobarem? mi pater, verum audias velim: miser [est imperator, apud quem vera reticentur, qui cum$ ipse publice ambulare non possit, necesse [est, ut audiat et vel audita vel a plurimis roborata confirmet.! his epistolis intellectum [est adulescentem socero consiliis emendatum atque correctum. et Misithei quidem epistolam Graecam quidam [fuisse dicunt, sed in hanc sententiam. tantum autem valuit eius gravitas et sanctimonia, ut ex obscurissimo praeter nobilitatem gestis etiam Gordianum clarum principem fecerit. [fuit terrae motus eo usque gravis imperante Gordiano, ut civitates etiam terrae hiatu cum populis deperirent. ob quae sacrificia per totam urbem totum que orbem terrarum ingentia celebrata [sunt. et Cordus quidem dicit inspectis libris Sibyllinis celebratis que omnibus, quae illic iussa videbantur, mundanum malum [esse sedatum. sedato terrae motu Praetextato et Attico conss% Gordianus aperto Iano gemino, quod signum [est indicti belli, profectus [est contra Persas cum exercitu ingenti et tanto auro, ut vel auxiliis vel militibus facile Persas evinceret. fecit iter in Moesiam atque in ipso procinctu, quidquid hostium in Thraciis [fuit, delevit, fugavit, expulit atque summovit. inde per Syriam Antiochiam venit, quae a Persis iam tenebatur. illic frequentibus proeliis pugnavit et vicit ac Sapore Persarum rege summoto, qui post Artaxerxen regnabat, et Antiochiam recepit et Carras et Nisibin, quae omnia sub Persarum imperio [erant. rex sane Persarum tantum Gordianum principem timuit, ut, cum$ instructus [esset et suis copiis et nostris, tamen civitatibus ipse praesidia sponte ded+ uceret eas que integras suis civibus redderet, ita ut nihil, quod ad eorum fortunas pertineret, adtaminaret. sed haec omnia per Misitheum, socerum Gordiani eundem que praefectum, gesta [sunt. effectum denique [est, ut Persae, qui iam in Italia timebantur, in regnum suum pugnante Gordiano redirent totum que orientem Romana res p% detineret. extat oratio Gordiani ad senatum, qua de rebus gestis suis scribens Misitheo praefecto suo et socero ingentes gratias agit. cuius partem indidi, ut ex eo vera cognosceres: !post haec, p% c%, quae, dum iter agimus, gesta [sunt quae que ubique singulis triumphis digna [sunt actitata, etiam Persas, ut brevi multa conectam, ab Antiochensium cervicibus, quas iam nexas Persico ferro gerebant, et reges Persarum et leges amovimus. Carras deinde ceteras que urbes imperio Romano reddidimus. Nisibin usque pervenimus et, si dii faverint, Ctesifonta usque veniemus. valeat tantum Misitheus praefectus et parens noster, cuius ductu et dis+ positione et haec transegimus et reliqua transigemus. vestrum [est igitur supplicationes decernere, nos diis commendare, Misitheo gratias agere.! his in senatu lectis quadrigae elefantorum Gordiano decretae [sunt, utpote qui Persas vicisset, ut triumpho Persico triumpharet, Misitheo autem quadrigae sex equorum et triumphalis currus et titulus huiusmodi: !Misitheo eminenti viro, parenti principum, praefecto praetorii, totius orbis tutori, restitutori rei p% senatus populus que Romanus vicem reddidit.! sed ista felicitas longior [esse non potuit. nam Misitheus, quantum plerique dicunt, artibus Philippi, qui post eum praefectus praetorii [est factus, ut# alii, morbo extinctus [est herede Romana re p%, ut quicquid eius [fuerat, vectigalibus urbis accederet. cuius viri tanta in re p% dispositio [fuit, ut nulla [esset umquam civitas limitanea potior et quae posset exercitum p% R% ac principem ferre, quae totius anni in aceto, frumento et larido atque hordeo et paleis condita non hab+ eret, minores vero urbes aliae triginta dierum, aliae quadraginta, nonnullae duum mensium, quae minimum, quindecim dierum. idem cum$ [esset praefectus, arma militum semper inspexit. nullum senem militare passus [est, nullum puerum annonas accipere. castra omnia et fossas eorum circumibat, noctibus etiam plerumque vigilias frequentabat. amabatur que ab omnibus, quod@ sic et rem p% amaret et principem. tribuni eum et duces usque adeo timuerunt et amarunt, ut neque vellent peccare neque ulla ex parte peccarent. Philippus eum propter pleraque vehementer timuisse fertur atque ob hoc per medicos insidias eius vitae parasse, et quidem hoc genere; nam cum$ effusione alvi Misitheus laboraret atque a medicis sistendi ventris gratia poculum iuberetur accipere, mutatis, quae [fuerant parata, id fertur dat+ um, quo_ magis solveretur. atque ita exanimatus [est. quo mortuo Arriano et Papo conss% in eius locum praefectus praetorii factus [est Philippus Arabs, humili genere natus, sed superbus, qui se in novitate atque enormitate fortunae non tenuit, ita ut statim Gordiano, qui eum in locum parentis adsciverat, insidias per milites faceret, quae tales [fuerant: Misitheus tantum ubique, quantum diximus, habuerat conditorum, ut vacillare dispositio Romana non posset; verum artibus Philippi primum naves frumenta+ riae [sunt aversae, deinde in ea loca deducti [sunt milites, in quibus annonari non posset. hinc Gordiano infestos milites statim reddidit, non intellegentes artibus Philippi iuvenem [esse deceptum. sed Philippus etiam hoc addidit, ut rumorem per milites spargeret adulescentem [esse Gordianum, imperium non posse regere, melius [esse illum imperare, qui militem gubernare, qui rem publicam sciret. corrupit praeterea etiam principes, effectum que, ut palam Philippus ad imperium posceretur. amici Gordiani primo vehementissime resistebant, sed cum$ milites fame vincerentur, imperium Philippo mandatum [est, iussum que a militibus, ut quasi tutor eius Philippus cum eodem Gordiano pariter imperaret. suscepto igitur imperio, cum$ et Philippus se contra Gordianum superbissime ageret et ille se imperatorem atque imperatorum prolem et virum nobilissimae familiae recognosceret nec ferre posset inprobitatem hominis ignobilis, apud duces et milites adstante praefecto Maecio Gordiano, adfini suo, in tribunali conquestus [est, sperans posse imperium Philippo abrogari. sed hac conquestione nihil egit, cum$ illum incusasset, quod@ immemor beneficiorum eius sibi minus gratus exsisteret. et cum$ milites rogasset, cum$ aperte duces ambisset, factione Philippi minor apud omnes [fuit. denique cum$ se videret minorem haberi, petit, ut aequale saltem inter eos [esset imperium, nec impetravit. dehinc petit, ut loco Caesaris haberetur, neque id optinuit. petit etiam, ut praefecti loco [esset Philippo, quod et ipsum negatum [est. ultimae preces [fuerunt, ut eum Philippus pro duce haberet et pateretur viv+ ere. ad quod quidem paene consenserat Philippus, ipse tacitus sed omnia per amicos agens nutibus atque consiliis. verum cum$ secum ipse cogitaret amore populi R% et senatus circa Gordianum et totius Africae et Syriae totius que orbis Romani, cum$ et nobilis [esset et nepos ac filius imperatorum et bellis gravibus totam rem p% liberasset, posse fieri, ut refecta quandocumque militum voluntate Gordiano redderetur imperium, re recenti cum$ in Gordianum irae militum famis causa vehementes [essent, clamantem e conspectu duci iussit ac dispoliari et occidi. quod cum$ primo dilatum [esset, post, ut# iussit, impletum [est. ita Philippus impie, non iure optinuit imperium. imperavit Gordianus annis sex. Asiae dum haec agerentur, Argunt Scytharum rex finitimorum regna vastabat, maxime quod@ conpererat Misitheum perisse, cuius consilio res p% [fuerat gubernata. Philippus autem, ne a crudelitate nancisci videretur imperium, Romam litteras misit, quibus scripsit Gordianum morbo perisse se que a cunctis militibus electum. nec defuit, ut senatus de his rebus, quas non noverat, falleretur. appellato igitur principe Philippo et Augusto nuncupato Gordianum adulescentem inter deos rettulit. [fuit iuvenis laetus, pulcher, amabilis, gratus omnibus, in vita iocundus, in litteris nobilis, prorsus ut nihil praeter aetate, deesset imperio. amatus [est a populo et senatu et militibus ante Philippi factionem ita ut# nemo principum. Cordus dicit omnes milites eum filius appellasse, ab omni senatu filium dictum, omnem populum delicias suas Gordianum dixisse. denique Philippus, cum$ eum interfecisset, neque imagines eius tollere neque statuas deponere neque nomen ausus abradere, sed divum semper appellans etiam apud ipsos milites, cum quibus factionem fecerat, serio animo et peregrina calliditate veneratus [est. domus Gordianorum etiam nunc extat, quam iste Gordianus pulcherrime exornavit. [est villa eorum via Praenestina ducentas columnas in tetrastylo habens, quarum quinquaginta Carysteae, quinquaginta Claudianae, quinquaginta Synnade+ s, quinquaginta Numidicae pari mensura [sunt. in qua basilicae centenariae tres, cetera huic operi convenientia et thermae, quales praeter urbem, ut# tunc, nusquam in orbe terrarum. familiae Gordiani hoc senatus decrevit, ut a tutelis atque a legationibus et a publicis necessitatibus, nisi si vellent, posteri eius semper vacarent. opera Gordiani Romae nulla extant, praeter quaedam nymfia et balneas. sed balneae privatis hominibus [fuerunt et ab eo in usum privatum exornatae [sunt. instituerat porticum in campo Martio sub colle pedum mille, ita ut ab altera p+ arte aeque mille pedum porticus fieret atque inter eas pariter pateret spatium pedum quingentorum; cuius spatii hinc atque inde virdiaria [essent, lauro, myrto et buxo frequentata, medium vero lithostrotum brevibus columnis altrinsecus positis et sigillis per pedes mille, quod@ [esset deambulatorium, ita ut in capite basilica [esset pedum quingentorum. cogitaverat praeterea cum misitheo, ut post basilicam thermas aestivas sui nominis faceret, ita ut hiemales in principio porticuum poneret, intus [essent vel virdiaria vel porticus. sed haec omnia nunc privatorum et possessionibus et hortis et aedificiis occupata [sunt. [fuerunt sub Gordiano Romae elefanti triginta et duo, quorum ipse duodecim miserat, Alexander decem, alces decem, tigres decem, leones mansueti sexaginta, leopardi mansueti triginta, belbi, id [est yaenae, decem, gladiatorum fiscalium paria mille, hippopotami sex, rinoceros unus, arcoleontes decem, camelopardali decem, onagri viginti, equi feri quadraginta et cetera huiusmodi animalia innumera et diversa, quae omnia Philippus ludis saecularibus vel dedit vel occidit; has autem omnes feras mansuetas et praeterea efferatas parabat ad triumphum Persicum. quod votum publicum nihil valuit. nam omnia haec Philippus exhibuit saecularibus ludis et muneribus atque circensibus, cum$ millesimum annum a condita urbe in consulatu suo et filii sui celebravit. quod de C% Caesare memoriae traditum [est, hoc etiam de Gordiano Cordus evenisse perscribit; nam omnes, quicumque illum gladio adpetiverunt (qui novem [fuisse dicuntur), postea interemptis Philippis se sua manu suis que gladiis et isdem, quibus illum percusserant, interemisse dicuntur. trium igitur Gordianorum haec [fuit vita, qui omnes Augusti appellati [sunt. Gordiano sepulchrum milites apud Circesium castrum fecerunt in finibus Persidis, titulum huius modi addentes et Graecis et Latinis et Persicis et Iudaicis et Aegyptiacis litteris, ut ab omnibus legeretur: !divo Gordiano victori Persarum, victori Gothorum, victori Sarmatarum, depulsori Romanarum seditionum, victori Germanorum, sed non victori Philipporum.! quod ideo videbatur additum, quia in campis Philippis ab Alanis tumultuario proelio victus abscesserat, simul etiam quod@ a Philippis videbatur occisus. quem titulum evertisse Licinius dicitur eo tempore, quo [est nanctus imperium, cum$ se vellet videri a Philippis originem trahere. quae omnia, Constantine maxime, idcirco [sum persecutus, ne quid tuae cognitioni deesset, quod dignum scientia videretur. & interemptis in Africa Gordiano seniore cum filio, cum$ Maximinus ad urbem furens veniret, ut, quod@ Gordiani Augusti appellati [fuerant, vindicaret, senatus praetrepidus in aedem Concordiae vii= idus Iunias concurrit, ludis Apollinaribus, remedium contra furorem hominis inprobissimi requirens. cum$ igitur duo consulares et eminentes quidem viri, Maximus et Balbinus (quorum Maximus a plerisque in historia reticetur et loco eius Puppieni nomen infertur, cum$ et Dexippus et Arrianus Maximum et Balbinum dicant electos contra Maximinum post Gordianos), quorum alter bonitate, virtute alter ac severitate clari habebantur, ingressi [essent curiam ac praecipue timorem Maximini adventus fronte + ostenderent, referente consule de aliis rebus, qui primam sententiam [erat dicturus, sic exorsus [est: !minora vos sollicitant, et prope aniles res ferventissimo tempore tractamus in curia. quid enim opus de restitutione templorum, de basiliciae ornatu, de thermis Titianis, de exaedificatione amphitheatri agere, cum$ immineat Maximinus, quem hostem mecum ante dixistis, Gordiani duo, in quibus praesidium [fuerat, interempti [sint, neque in praesenti ullum [sit auxilium, quo respirare possimus? agite igitur, p% c%, principes dic+ ite. quid moramini? ne, dum singulatim pertimescitis, in timore potius quam in virtute opprimamini.! post haec tacentibus cunctis, cum$ Maximus, qui et natu grandior [erat et meritis et virtute ac severitate clarior, dicere sententiam coepisset, quae ostenderet duos principes [esse faciendos, Vectius Sabinus ex familia Ulpiorum rogato consule, ut sibi dicere atque interfari liceret, sic exorsus [est: !scio, p% c%, hanc rebus novis inesse oportere constantiam, ut rapienda [sint consilia, non quaerenda, verbis quin etiam plurimis abstinendum [sit atque sententiis, ubi res perurguent. cervices suas quisque respiciat, uxorem ac liberos cogitet, avitas patrias que fortunas: quibus omnibus inminet Maximinus, natura furiosus, truculentus, inmanis, causa vero, ut# sibi videtur, satis iusta truculentior. ille quadrato agmine castris ubique positis ad urbem tendit, vos sedendo et con+ sultando diem teritis. longa oratione opus non [est: faciendus [est imperator, immo faciendi [sunt principes, unus qui res domesticas, alter qui bellicas curet, unus qui in urbe resideat, alter qui obviam cum exercitu latronibus pergat. ego principes dico, vos firmate, si placet, sin minus, meliores ostendite: Maximum igitur atque Balbinum, quorum unus in re militari tantus [est, ut novitatem generis splendore virtutis evexerit, alter ita clarus nobilitate [est, ut et morum lenitate rei p% [sit necessarius et vitae sanctimonia, quam a prima aetate in studiis semper ac litteris tenuit. habetis sententiam, p% c%, mihi fortasse periculosiorem quam vobis, sed nec vobis satis tutam, si non aut alios aut hos principes feceritis.! post haec adclamatum [est uno consensu: !aequum [est, iustum [est. sententiae Sabini omnes consentimus. Maxime et Balbine Augusti, dii vos servent. di vos principes fecerunt, di vos con+ servent. vos senatum a latronibus vindicate, vobis bellum contra latrones mandamus. hostis publicus Maximinus cum filio pereat, hostem publicum vos persequimini. felices vos iudicio senatus, felicem rem p% vestro imperio. quod vobis senatus detulit, fortiter agite; quod vobis senatus detulit, libente+ r accipite.! his atque aliis adclamationibus imperatores facti [sunt Maximus et Balbinus. egressi igitur e senatu primum Capitolium escenderunt ac rem divinam fecerunt. deinde ad rostra populum convocarunt. ubi cum$ orationem de senatus sententia et de sua electione habuissent, p% R% cum militibus, qui forte convenerant, ad+ clamavit: !Gordianum Caesarem omnes rogamus.! hic nepos [erat Gordiani ex filio, qui [est in Africa occisus, annum agens aetatis quartum decimum, ut# plerique dicunt. qui statim raptus [est et novo genere senatus consulti, cum$ eadem die senatus consultum factum [esset, inductus in curiam Caesar [est appellatus. prima igitur relatio principum [fuit, ut duo Gordiani divi appellarentur. aliqui autem unum putant appellatum, seniorem videlicet, sed ego libris, quos Iunius Cordus affatim scripsit, legisse memini ambos in deos relatos, si quidem senior laqueo vitam finivit, iunior autem in bello consumptus [est, qui utique maiorem meretur reverentiam, quod@ eum bellum rapuit. post has igitur relationes praefectura urbi in Sabinum conlata [est, virum gra+ vem et Maximi moribus congruentem, praetoriana in Pinarium Valentem. sed priusquam de actibus eorum loquar, placet aliqua dici de moribus atque gene+ re, non eo modo quo Iunius Cordus [est persecutus omnia, sed illo quo Suetonius Tranquillus et Valerius Marcellinus, quamvis Curius Fortunatian+ us, qui omnem hanc historiam perscripsit, pauca contigerit, Cordus vero tam mu+ lta, ut etiam pleraque vilia et minus honesta perscripserit. Maximo pater [fuit Maximus, unus e plebe, ut# nonnulli dicunt, faber ferrariu+ s, ut# alii, raedarius vehicularius fabricator. hunc suscepit ex uxore Prima nomine. cui fratres quattuor pueri [fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt. nato Maximo carnem bubulam et quidem multam aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat inpluvio, eandem que, cum$ iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod [erat Iovis Praestitis, detulisse. id eo tempore nihil visum [est ominis habere, sed non sine causa factum pro+ bavit imperium. pueritiam omnem in domo patrui Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit, ubi factus [est imperator. operam grammatico, rhetori non multum dedit, si quidem semper virtuti militari et severitati studuit. attamen militaris tribunus [fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae illum loco filii suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit et deinceps legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Renum rem contra Germanos satis feliciter gessit. post haec praefectus urbi prudentissimus, ingeniosissimus et severissimus ad+ probatus [est. quare veluti meritum senatus ei, homini, quod non licebat, novae familiae, imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non [esse, qui deberet principis nomen accipere. et quoniam etiam minora plerique desiderant, [fuit cibi avidus, vini parcissimu+ s, ad rem Veneriam nimis rarus, domi foris que semper severus, ita ut et tristis cognomen acciperet. vultu gravissimus et retorridus, statura procerus, corporis qualitate sanissimu+ s, moribus aspernabilis ac tamen iustus neque umquam usque ad exitum negotiorum vel inhumanus vel inclemens. rogatus semper ignovit nec iratus [est, nisi ubi eum irasci decuit. factionibus se numquam praebuit, iudicii tenax [fuit neque aliis potius quam sibi credidit. quare et a senatu multum dilectus [est et a populo timori habitus, si quidem sciebat populus eius censoriam praefecturam, quam videbat posse in imperio vehementius convalescere. Balbinus nobilissimus et iterum consul, rector provinciarum infinitarum. nam et Asiam et Africam et Bithyniam et Galatiam et Pontum et Thracias et Gallias civilibus administrationibus rexerat, ducto nonnumquam exercitu, sed r+ ebus bellicis minor [fuerat quam in civilibus; attamen bonitate, nimia sanctitate ac verecundia ingentem sibi amorem conlocaverat. familiae vetustissimae, ut# ipse dicebat, a Balbo Cornelio Theofane originem ducens, qui per Gnaeum Pompeium civitatem meruerat, cum$ [esset suae patriae nobilissimus idem que historiae scriptor. statura aeque procerus, corporis qualitate conspicuus, in voluptatibus nimius. quem quidem adiuvabat divitiarum abundantia, nam [erat et a maioribus dives et multa hereditatibus per se ipse collegerat. eloquentia clarus, poemata inter sui temporis poetas praecipuus. vini, cibi, rei Veneriae avidus, vestitu cultus, nec quicquam defuit. quod illum populo non commendabilem redderet. amabilis etiam senatui [fuit. haec de utriusque vita conperimus. denique nonnulli, quemadmodum Catonem et Caesarem Sallustius comparat, ita hunc quoque conparandum putarunt, ut alterum severum, clementem alterum, bonum illum, istum constantem, illum nihil largientem, hunc affluentem copiis omnibus dicerent. haec de moribus atque genere. decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine inierunt imperium. sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus R% imperio Maximi con+ tradixit. timebant enim severitatem eius homines vulgares, quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam [esse credebant. quare factum [est, ut# diximus, ut Gordianum adulescentem principem peterent, qui statim factus [est nec prius permissi [sunt ad Palatium stipati armatis ir+ e, quam nepotem Gordiani Caesaris nomine nuncuparunt. his gestis celebratis que sacris, datis ludis scaenicis ludis que circensibus, gladiatorio etiam munere Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus [est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus. unde autem mos tractus [sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus darent, breviter dicendum [est. multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis, id [est vis quaedam Fortunae, satiaret. alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coorientes, ne in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent. et Maximo quidem ad bellum profecto Romae praetoriani remanserunt. inter quos et populum tanta seditio [fuit, ut ad bellum intestinum veniretur, urbis Romae pars maxima incenderetur, templa foedarentur, omnes plateae cruore polluerentur, cum$ Balbinus, homo lenior, seditionem sedare non posset. nam et in publicum processit, manus singulis quibusque tetendit et paene ictum lapidis passus [est, ut# alii dicunt, etiam fuste percussus [est. neque sedasset tumultum, nisi infantem Gordianum purpuratum ad populum longissimi hominis collo superpositum produxisset. quo viso populus et milites usque adeo placati [sunt, ut amore illius in concor+ diam redirent. neque umquam quisquam in illa aetate sic amatus [est merito avi et avunculi, qui pro p% R% contra Maximinum in Africa vitam finiverant; tantum apud Romanos memoria bonarum rerum valet. Maximo igitur ad bellum profecto senatus per omnes regiones consulares, praetorios, quaestorios, aedilicios, tribunicios etiam viros etiam misit, ita ut unaquaeque civitas frumentum arma et propugnacula et muros pararet, ut per singulas urbes Maximinus fatigaretur. iussum tunc tamen, ut omnia ex agris in civitates colligerentur, ne quid hostis publicus inveniret. scriptum [est praeterea ad omnes provincias missis frumentariis iussum que, ut, quicumque Maximinum iuvisset, in hostium numero duceretur. inter haec Romae iterum seditiones inter populum et milites ortae [sunt. et cum$ mille edicta Balbinus proponeret nec audiretur, veterani se in castra praetoria contulerunt cum ipsis praetorianis, quos coepit populus obsidere. nec umquam ad amicitiam [essent redacti, nisi fistulas aquarias populus incidisset. in urbe autem, priusquam dictum [esset milites pacatos venire, et tegulae de tectis iactae [sunt et omnia, quae in domibus [erant, vasa proiecta. atque ideo maior pars civitatis perit et multorum divitiae. nam latrones se militibus miscuerunt ad vastanda ea, quae norant ubi repperirent. cum$ haec Romae geruntur, Maximus sive Puppienus apud Ravennam bellum parabat ingenti apparatu, timens vehementissime Maximinum, de quo saepissime dicebat se non contra hominem, sed contra Cyclopem bellum gerere. et Maximinus quidem apud Aquileiam ita victus [est, ut a suis occideretur, caput que eius et filii perlatum [est Ravennam, quod a Maximo Romam transmissum [est. non tacenda hoc loco devotio [est Aquileiensium pro Romanis, qui etiam crines mulierum pro nervis ad sagittas emittendas adhibuisse dicuntur. tantum sane laetitiae [fuit in Balbino, qui plus timebat, ut hecatomben faceret, statim Maximini caput adlatum [est. hecatombe autem tale sacrificium [est: centum arae uno in loco caespiticiae extruuntur, et ad eas centum sues, centum oves mactantur. iam, si imperatorium sacrificium [sit, centum leones, centum aquilae et cetera huiusmodi animalia centena feriuntur. quod quidem etiam Graeci quondam fecisse dicuntur, cum$ pestilentia labora+ rent, et a multis imperatoribus id celebratum constat. his igitur peractis Balbinus cum summa gratulatione Maximum redeuntem e Ravennati cum exercitu integro et copiis expectabat, si quidem Maximinus ab oppidanis Aquileiensibus et paucis, qui illic [erant, militibus ducibus Crispino ac Menofilo consularibus, qui a senatu missi [fuerant, victus [est. ipse autem Maximus Aquileiam idcirco accesserat, ut omnia tuta et integra usque ad Alpes relinqueret ac, si quae [essent barbarorum, qui Maximino faverant, reliquiae, compesceret. missi [sunt denique ad eum legati senatores viginti, quorum nomina [sunt apud Cordum, (in his consulares quattuor, praetorii octo, octo quaestorii) cum coronis et senatus consulto, in quo ei statuae aureae equestres decernebantur. ex quo quidem Balbinus subiratus [est, dicens Maximum minus quam se laborasse, cum$ ipse domi tanta bella compressisset, ille autem otiosus apud Ravennam sedisset. sed tantum valet velle, ut Maximo, quia profectus [est contra Maximinum, etiam victoria decerneretur. quam impletam ille nescivit. exercitu igitur suscepto Maximini ad urbem cum ingenti pompa et multitudine Maximus venit, maerentibus militibus, quod@ eum imperatorem, quem ipsi delegerant, perdiderant et eos habebant, quos senatus legerat. nec dissimulari poterat maeror, qui apparebat in frontibus singulorum; et iam quidem nec verbis abstinebatur, quamvis Maximus et apud milites saepe d+ ixisset oblivionem praeteritorum [esse debere et stipendia magna donasset et auxilia in ea loca, quae delegerant, dimisisset. sed animi militum semel inbuti odio refrenari nequeunt. denique cum$ audissent senatus adclamationes, quae milites tangerent, acriores contra Maximum et Balbinum extiterunt, secum cottidie cogitantes, quos imperatores facere deberent. senatus consulti autem, quo moti [sunt, haec forma [est: cum$ ingredienti urbem Maximo Balbinus et Gordianus et senatus et populus Romanus obviam processissent, adclamationes primum publicae [fuerunt, quae milites contingere+ nt. inde in senatum itum [est, ubi post illa, quae communia solent [esse festa, dic+ tum [est: !sapienter electi principes sic agunt, per inperitos electi principes sic pereunt!, cum$ constaret a militibus factum Maximinum, Balbinum autem et Maximum a senatoribus. his auditus milites gravius saevire coeperunt, in senatum praecipue, qui sibi triumphare de militibus videbatur. et Balbinus quidem cum Maximo urbem cum magna moderatione gaudente senatu et p% R% regebant; senatui plurimum deferebatur; leges optimas condebant, moderate causas audiebant, res bellicas pulcherrime disponebant. et cum$ iam paratum [esset, ut contra Parthos Maximus proficisceretur, Balbinus contra Germanos, puer autem Gordianus Romae remaneret, milites occasionem quaerentes occidendorum principum, cum$ primo invenire vix possent, quia Germani stipabant Maximum atque Balbinum, cotidie ingravescebant. et [erant quidem discordiae inter Balbinum et Maximum, sed tacitae et quae intellegerentur potius quam viderentur, cum$ Balbinus Maximum quasi ignobilem contemneret, Maximus Balbinum quasi debilem calcaret. qua re occasio militibus data [est intellegentibus facile discordes imperatores posse interfici. ludis denique scaenicis, cum$ multi et milites et aulici occu+ pati [essent, et in Palatio soli cum Germanis principes remansissent, inpetum in eos fecerunt. turbantibus igitur militibus, cum$ primum nuntiatum [esset Maximo turbam illam tempestatem que vix evadi posse, nisi ad Germanos mitteretur, et forte in alia Palati Germani cum Balbino [essent, mittit ad Balbinum Maximus petens, ut ei praesidium mitteret. sed ille suspicatus, quod@ contra se eos peteret, quem putabat monarchiam velle, primum frustratus [est, deinde usque ad litem perventum [est. in hac tamen seditione illis contendentibus milites supervenerunt atque ambos eos nudatos vestibus regalibus de Palatio cum iniuris produxerunt et per mediam civitatem ad castra raptare voluerunt magna ex parte laniatos. sed ubi conpererunt Germanos ad defensionem illorum supervenire, ambos occiderunt et in itinere medio reliquerunt. inter haec Gordianus Caesar sublatus a militibus imperator [est appellatus id [est Augustus, quia non [erat alius in praesenti, insultantibus militibus senatui et populo, qui se statim in castra receperunt. Germani sane, ne sine causa pugnarent occisis iam imperatoribus suis, extra urbem, ubi suos habebant, se contulerunt. hunc finem habuerunt boni imperatores, indignum vita et moribus suis: nam neque Maximo sive Puppieno fortius neque Balbino benignius [fuit quicquam, quod in re ipsa intellegi potest; neque enim, cum$ [esset potestas, malos senatus eligeret. huc accedit quod@ multis honoribus ac potestatibus explorati [sunt, cum$ alter bis consul et praefectus urbis, alter bis consul ad imperium longaevi pervenissent, amabiles senatui et populo etiam, qui Maximum iam leviter pertimescebant. haec [sunt, quae de Maximo ex Herodiano, Graeco scriptore, magna ex parte collegimus. sed multi non a Maximo, verum a Puppieno imperatore victum apud Aquileiam Maximinum [esse dixerunt, et ipsum cum Balbino [esse occisum, ita ut Maximi nomen praetereant. tanta autem historicorum inter se certantium inperitia vel usurpatio, ut multi eundem Maximum quem Puppienum velint dici, cum$ Herodianus, vitae suae temporum scriptor, Maximum dicat, non Puppienum, cum$ et Dexippus, Graecoru+ m scriptor, Maximum et Balbinum imperatores dicat factos contra Maximinum post Gordianos duos et a Maximo victum Maximinum, non per Puppienum. his accedit scriptorum inperitia, quae praef% praet% [fuisse Gordianum parvolum dicunt, ignorantibus multis collo saepe vectum, ut militibus oste+ nderetur. imperarunt autem Maximus et Balbinus anno uno, cum$ Maximinus imperasset cum filio, ut# quidam dicunt, per triennium, ut# alii per biennium. domus Balbini etiam nunc Romae ostenditur in Carinis, magna et potens et ab eius familia huc usque possessa. Maximus, quem Puppienum plerique putant, summae tenuitatis, sed virtutis amplissimae [fuit. sub his pugnatum [est a Carpis contra Moesos. [fuit et Scythici belli principium, [fuit et Histriae excidium eo tempore, ut# autem Dexippus, Histricae civitatis. Dexippus Balbinum satis laudat et dicit forti animo militibus occurrisse atque interfectum, ut mortem non timeret, quem omnibus disciplinis instructum [fuisse dicit; Maximum vero negat eius modi verum [fuisse, qualem Graeci plerique dixerunt. addit praeterea, tantum contra Maximinum Aquileiensium odium [fuisse, ut de crinibus mulierum suarum arcubus nervos facerent atque ita sagittas emitterent. Dexippus et Herodianus, qui hanc principum historiam persecuti [sunt, Maximum et Balbinum [fuisse principes dicunt, delectos a senatu contra Maximinum post interitum duorum in Africa Gordianorum, cum quibus etiam puer tertius Gordianus electus [est. sed apud Latinos scriptores plerosque Maximi nomen non invenio et cum Balbin+ o Puppienum imperatorem repperio, usque adeo ut idem Puppienus cum Maximino apud Aquileiam pugnasse dicitur, cum$ memoratis historicis asserentibus ne Maximus quidem contra Maximinum pugnasse doceatur, sed resedisse apud Ravennam atque illic patratam audisse victoriam: ut# mihi videatur idem [esse Puppienus qui Maximus dicitur. quare etiam gratulatoriam epistolam subdidi, quae scripta [est a consule sui temporis de Puppieno et Balbino. in qua laetatur redditam ab his post latrones improbos [esse rem p%: !Puppieno et Balbino Augustis Claudius Iulianus. cum$ primum Iovis Op% M% et deorum inmortalium senatus que iudicio et consensu generis humani suscepisse vos rem p% a nefarii latronis scelere servandam regendam que Romanis legibus, domini sanctissimi et invictissimi Augusti, quamquam nondum ex divinis litteris, sed tamen ex s% c%, quod ad me v% c% Celsus Aelianus collega transmiserat, conperissem: gratulatus [sum urbi Romae, cuius ad salutem [estis electi, gratulatus senatui, cuius pro iudicio, quod in vos habuit, reddidistis pristinam dignitatem, gratulatus Italiae, quam cum$ maxime ab hostium vastatione defend+ istis, gratulatus provinciis, quas inexplebili avaritia tyrannorum laceratas ad spem salutis reduxistis, denique legionibus ipsis et auxiliis, quae ubique t+ errarum iam vultus vestros adorant, quod@ deposito dedecore pristino nunc in vestro nomine dignam Romani principatus speciem receperunt. quocirca nulla vox tam fortis, nulla oratio tam felix, nullum ingenium tam fecundum numquam [fuerit, quod possit publicam felicitatem digne exprimere. quae quanta et cuius modi [sit, iam in ipso exordio principatus vestri cognosce+ re potuimus, qui leges Romanas aequitatem que abolitam et clementiam, quae iam nulla [erat, et vitam et mores et libertatem et spem successionum atque heredum reduxistis. haec enumerare difficile [est, nedum prosequi consentanea dicendi dignitate. nam quod@ nobis vita per vos reddita [est, quam dimissis passim per provincias carnificibus sceleratus latro sic petit, ut se amplissimo ordini profiteretur iratum, quomodo dicam aut prosequar? praesertim cum$ mediocritas mea non modo publicam felicitatem, sed ne peculiare quidem gaudium animi mei possit exprimere, cum$ eos Augustos et principes generis humani videam, quorum antehac perpetuo cultu mores et modestiam meam tamquam veteribus censoribus meis cuperem probata, et haec etsi confirmata [esse confidam in priorum principum testimoniis, vestris tamen ut# gravioribus iudiciis gloriarer. di praestent praestabunt que hanc orbi Romano felicitatem. nam cum$ ad vos respicio, nihil aliud optare possum, quam quod apud deos dicitur victor Carthaginis precatus, ut scilicet in eo statu rem p% servarent, in quo tunc [esset, quod@ nullus melior inveniretur. ita ego precor, ut in eo statu vobis rem p% servent, in quo eam vos adhuc nutantem collocaritis.! haec epistola probat Puppienum eundem [esse, qui a plerisque Maximus dicitur. si quidem per haec tempora apud Graecos non facile Puppienus, apud Latinos non facile Maximus inveniatur, et ea, quae gesta [sunt contra Maximinum, modo a Puppieno modo a Maximo acta dicantur. &

Avidius Cassius, ut# quidam volunt, ex familia Cas+ siorum [fuisse dicitur per matrem, homine novo genitus Avidio Severo, qui ordines duxerat et post ad summas dignitates pervenerat; cuius Quadratus in historiis meminit, et quidem graviter, cum$ illum sum+ mum virum et necessarium rei p% adserit et apud ip+ sum Marcum praevalidum; nam iam eo imperante perisse fatali sorte perhibetur. hic ergo Cassius ex familia, ut# diximus, Cassiorum, qui in C% Iulium conspiraverant, oderat tacite prin+ cipatum nec ferre poterat imperatorium nomen dice+ bat que nil [esse gravius nomine imperii, quod@ non posset e re p% tolli nisi per alterum imperatorem. deni+ que temptasse in pueritia dicitur extorquere etiam Pio principatum, sed per patrem, virum sanctum et gravem, adfectationem tyrannidis latuisse, habitum tamen semper ducibus suspectum. Vero autem illum parasse insidias ipsius Veri epistula indicat, quam inserui. ex epistula Veri: !Avidius Cassius avidus [est, quantum et mihi videtur et iam inde sub avo meo, patre tuo, innotuit, imperii: quem velim observari iubeas. omnia

ei nostra displicent, opes non mediocres parat, litteras nostras ridet. te philosophum aniculam, me luxuriosum morionem vocat. vide quid agendum [sit. ego hominem non odi, sed vide, ne tibi et liberis tuis non bene consulas, cum$ talem inter praecinctos habeas, qualem milites libenter audiunt, libenter vident.! rescriptum Marci de Avidio Cassio: !epistulam tuam legi, sollicitam potius quam imperatoriam et non nostri temporis. nam si ei divinitus debetur im+ perium, non poterimus interficere, etiamsi velimus. - scis enim proavi tui dictum: !successorem suum nullus occidit!-; sin minus, ipse sponte sine nostra crude+ litate fatales laqueos inciderit. adde quod@ non pos+ sumus reum facere, quem et nullus accusat et, ut# ipse dicis, milites amant. deinde in causis maiestatis haec natura [est, ut videantur vim pati etiam quibus pro+ batur. scis enim ipse, quid avus tuus Hadrianus dixe+ rit: !misera conditio imperatorum, quibus de affectata tyrannide nisi occisis non potest credi.! eius autem exemplum ponere malui quam Domitiano, qui hoc primus dixisse fertur; tyrannorum enim etiam bona dicta non habent tantum auctoritatis, quantum debent. sibi ergo habeat suos mores, maxime cum$ bonus dux [sit et severus et fortis et rei p% necessarius. nam quod@ dicis liberis meis cavendum [esse morte illius: plane liberi mei pereant, si magis amari merebi+ tur Avidius quam illi et si rei p% expediet Cassium vi+ vere quam liberis Marci.! haec de Cassio Verus, haec Marcus.

sed nos hominis naturam et mores breviter explica+ bimus; neque enim plura de his sciri possunt, quorum vitam et inlustrare nullus audet eorum causa, a quibus oppressi [fuerint. addemus autem, quemadmodum ad imperium venerit et quemadmodum [sit occisus et ubi victus. proposui enim, Diocletiane Auguste, omnes, qui imperatorium nomen sive iusta causa sive iniusta habuerunt, in litteras mittere, ut omnes purpuratos, Auguste, cognosceres. [fuit his moribus, ut nonnumquam trux et asper videretur, aliquando mitis et lenis, saepe religiosus, alias contemptor sacrorum, avidus vini item abstinens, cibi adpetens et inediae patiens, Veneris cupidus et castitatis amator. nec defuerunt qui illum Catilinam vocarent, cum$ et ipse se ita gauderet appellari, ad+ dens [futurum se Sergium, si dialogistam occidisset, Antoninum hoc nomine significans, qui tantum eni+ tuit in philosophia, ut iturus ad bellum Marcomanni+ cum timentibus cunctis, ne quid fatale proveniret, ro+ gatus [sit non adulatione sed serio, ut praecepta philo+ sophiae ederet. nec ille timuit, sed per ordinem pa+ raeneseos- hoc [est praeceptionum- per triduum disputavit. [fuit praeterea disciplinae militaris Avidius Cassius tenax et qui se Marium dici vellet. quoniam de severitate illius dicere coepimus, multa extant crudelitatis potius quam severitatis eius indicia. nam primum milites, qui aliquid provincialibus tulissent per vim, in illis ipsis locis, in quibus pec+ caverant in crucem sustulit. primus etiam id supplicii

genus invenit, ut stipitem grandem poneret pedum octoginta et centum et a summo us+ que ad imum damnatos ligaret et ab imo focum adpo+ neret incensis que aliis alios fumo, cruciatu, timore etiam necaret. idem denos catenatos in profluentem mergi iubebat vel in mare. idem multis desertoribus manus excidit, aliis crura incidit ac poplites dicens maius exemplum [esse ad viventis miserabiliter criminosi quam occisi. cum$ exercitum duceret, et inscio ipso manus auxiliaria centurionibus suis auctoribus tria mi+ lia Sarmatarum neglegentius agentum in Danuvii ri+ pis occidissent et cum praeda ingenti ad eum redissent sperantibus centurionibus praemium, quod@ perparva manu tantum hostium segnius agentibus tribunis et ignorantibus occidissent, rapi eos iussit et in crucem tolli servili que supplicio adfici, quod exemplum non extabat, dicens evenire potuisse, ut [essent insidiae ac periret Romani imperii reverentia. et cum$ ingens se+ ditio in exercitu orta [esset, processit nudus cam+ pestri solo tectus et ait: !percutite!, inquit, !me, si audetis et corruptae disciplinae facinus addite.! tunc con+ quiescentibus cunctis meruit timeri, quia ipse non timuit. quae res tantum disciplinae Romanis addidit, tantum terroris barbaris iniecit, ut pacem annorum cen+ tum ab Antonino absente peterent, si quidem viderant damnatos Romani ducis iudicio etiam eos, qui contra fas vicerant. de hoc multa gravia contra militum licentiam facta inveniuntur apud Aemilium Parthenianum, qui ad+ fectatores tyrannidis iam inde a veteribus historiae tradidit. nam et virgis caesos in foro et in mediis ca+ stris securi percussit, qui ita meruerunt, et manus

multis amputavit. et praeter laridum ac buccellatum at+ que acetum militem in expeditione portare prohibuit et si aliud quippiam repperit, luxuriem non levi supplicio adfecit. extat de hoc epistula Divi Marci ad prae+ fectum suum talis: !Avidio Cassio legiones Syriacas dedi diffluentes luxuria et Dafnidis moribus agentes, quas totas excaldantes se repperisse Caesonius Vecti+ lianus scripsit. et puto me non errasse, si quidem et tu notum habeas Cassium, hominem Cassianae se+ veritatis et disciplinae. neque enim milites regi pos+ sunt nisi vetere disciplina. scis enim versum a bono poeta dictum et omnibus frequentatum: ^moribus antiquis res stat Romana viris que.^ tu tantum fac adsint legionibus abunde commea+ tus, quos, si bene Avidium novi, scio non perituros.! praefecti ad Marcum: !recte consuluisti, mi domine, quod@ Cassium praefecisti Syriacis legionibus. ni+ hil enim tam expedit quam homo severior Graecanicis militibus. ille sane omnes excaldationes, omnes flores de capite, collo et sinu militi ex+ cutiet. annona militaris omnis parata [est, neque quicquam deest sub bono duce: non enim multum aut quaeritur aut inpenditur.! nec fefellit de se iudicium habitum. nam statim et ad signa edici iussit et programma in parietibus fixit, ut, si quis cinctus inveniretur apud Dafnen, dis+ cinctus rediret. arma militum septima die semper re+ spexit, vestimenta etiam et calciamenta et ocreas, de+ licias omnes de castris summovit iussit que eos hie+ mem sub pellibus agere, nisi corrigerent suos mores; et egissent, nisi honestius vixissent. exercitium septimi diei [fuit omnium militum, ita ut et sagittas mitterent

et armis luderent. dicebat enim miserum [esse, cum$ exercerentur athletae, venatores et gladiatores, non exerceri milites; quibus minor [esset [futurus, si consuetus [esset. ergo correcta disciplina et in Armenia et in Arabia et in Aegypto res optime gessit amatus que [est ab omnibus orientalibus et speciatim ab Antiochensibus qui etiam imperio eius consenserunt, ut# docet Marius Maximus in vita divi M+ arci. nam cum$ et Bucolici mi+ lites per Aegyptum gravia multa facerent, ab hoc re+ tunsi [sunt, ut# idem Marius Maximus refert in eo libro, quem secundum de vita Marci Antonini edidit. hic imperatorem se in oriente appellavit, ut# quidam dicunt, Faustina volente, quae valetudini Marci iam diffidebat et timebat, ne infantes filios tueri sola non posset atque aliquis existeret, qui capta statione regia infantes de medio tolleret. alii autem dicunt hanc artem adhibuisse militibus et provincialibus Cassium contra Marci amorem, ut sibi posset consentiri, quod@ diceret Marcum diem suum obisse. nam et divum eum appellasse dicitur, ut desiderium illius leniret. im+ peratorio animo cum$ processisset, eum, qui sibi ap+ taverat ornamenta regia, statim praefectum praetorii fecit; qui et ipse occisus [est Antonino invito ab exer+ citu, qui et Maecianum, cui [erat commissa Alexan+ dria qui que consenserat spe participatus Cassio, in+ vito atque ignorante Antonino interemit. nec tamen Antoninus graviter [est iratus rebellione cognita nec in eius liberos aut aff+ ectus saevit. senatus illum hostem appellavit bona que eius proscripsit. quae An+ toninus in privatum aerarium congeri noluit, quare

senatu praecipiente in aerarium publicum [sunt relata. nec Romae terror defuit, cum$ quidam Avidium Cas+ sium dicerent absente Antonino, qui nisi a volup+ tariis unice amabatur, Romam [esse venturum atque urbem tyrannice direpturum, maxime senatorum causa, qui eum hostem iudicaverant bonis proscriptis. et amor Antonini hoc maxime enituit, quod@ consensu omnium praeter Antiochenses Avidius interemptus [est; quem quidem occidi non iussit sed passus [est, cum$ apud cunctos clarum [esset, si potestatis suae [fuisset, parsurum illi [fuisse. caput eius ad Antoninum cum$ delatum [esset, ille non exultavit, non elatus [est, sed etiam doluit ereptam sibi [esse occasionem misericordiae, cum$ diceret se vivum illum voluisse capere, ut illi ex+ probraret beneficia sua eum que servaret. denique cum$ quidam diceret reprehendendum Antoninum, quod@ tam mitis [esset in hostem suum eius que liberos et adfectus et omnes, quos conscios tyrannidis rep+ perisset, addente illo qui reprehendebat !quid si ille vicisset?!, dixisse dicitur: !non sic deos coluimus nec sic vivimus, ut ille nos vinceret.! enumeravit deinde omnes principes, qui occisi [essent, habuisse causas, quibus mererentur occidi, nec quemquam facile bo+ num vel victum a tyranno vel occisum, dicens mer+ uisse Neronem, debuisse Caligulam, Othonem et Vi+ tellium nec imperare voluisse. nam de Galba paria sentiebat, cum$ diceret in imperatore avaritiam [esse acerbissimum malum. denique non Au+ gustum, non Traianum, non Hadrianum, non patrem

suum a rebellibus potuisse superari, cum$ et multi [fuerint et ipsis vel invitis vel insciis extincti. ipse autem Anto+ ninus a senatu petit, ne graviter in conscios defectionis animadverteretur, eo ipso tempore, quo rogavit, ne quis senator temporibus suis capitali supplicio adficeretur, quod illi maximum amorem conciliavit; denique paucis+ simis centurionibus punitis deportatos revocari iussit. Antiochensis, qui Avidio Cassio consenserant, non puni+ vit, sed et his et aliis civitatibus, quae illum iuverant, ignovit, cum$ primo Antiochensibus graviter iratus [es+ set his que spectacula sustulisset et multa alia civitatis or+ namenta, quae postea reddidit. filios Avidii Cassii An+ toninus parte media paterni patrimonii dona+ vit, ita ut filias eius auro, argento et gemmis cohone+ staret. nam et Alexandriae, filiae Cassii, et genero Druentiano liberam evagandi, ubi vellet, potestatem dedit. vixerunt que non quasi tyranni pignora, sed quasi senatorii ordinis in summa securitate, cum$ illis etiam in lite obici fortunam propriae vetuisset do+ mus, damnatis aliquibus iniuriarum, qui in eos petu+ lantes [fuissent. quos quidem amitae suae marito commendavit. si quis autem omnem hanc historiam scire deside+ rat, legat Mari Maximi secundum librum de vita Marci, in quo ille ea dicit, quae solus Marcus mortuo iam Vero egit. tunc enim Cassius rebellavit, ut# probat epistula missa ad Faustinam, cuius exemplum [est: !Verus mihi de Avidio verum scripserat, quod@

cuperet imperare. audisse enim te arbitror, quod@ Veri statores de eo nuntiarent. veni igitur in Al+ banum, ut tractemus omnia dis volentibus. nil ti+ meas.! hinc autem apparet Faustinam ista ne+ scisse, cum$ dicat Marius infamari eam cupiens, quod@ ea conscia Cassius imperium sumpsisset. nam et ipsius epistula extat ad virum, qua urget Mar+ cum, ut in eum graviter vindicet. exemplum epistulae Faustinae ad Marcum: !ipsa in Albanum cras, ut# iubes, mox veniam: tamen iam hortor, ut, si amas liberos tuos, istos rebelliones acerrime persequaris. male enim adsueverunt et duces et milites, qui nisi opprimun+ tur, oppriment.! item alia epistula eiusdem Faustinae ad Marcum: !mater mea Faustina patrem tuum Pium in defectione Celsi sic hortata [est, ut pie+ tatem primum circa suos servaret, sic circa alienos. non enim pius [est imperator, qui non cogitat uxorem et filios. Commodus noster vides in qua aetate [sit. Pompeianus gener et senior [est et peregrinus. vide, quid agas de Avidio Cassio et de eius consciis. noli parcere hominibus, qui tibi non pepercerunt et nec mihi nec filiis nostris parcerent, si vicissent. ipsa iter tuum mox consequor: quia Fadilla nostra aegrotabat, in Formianum venire non potui. sed si te Formis in+ venire non potuero, adsequar Capuam, quae civitas et meam et filiorum nostrorum aegritudinem poterit adiuvare. Soteridam medicum in Formianum ut dimit+ tas, rogo. ego autem Pisitheo nihil credo, qui puellae

virgini curationem nescit adhibere. signatas mihi lit+ teras Calpurnius dedit: ad quas rescribam, si tarda+ vero, per Caecilium senem spadonem, hominem, ut# scis, fidelem. cui verbo mandabo, quid uxor Avidii Cassii et filii et gener de te iactare dicantur.! ex his litteris intellegitur Cassio Faustinam consciam non [fuisse, quin etiam supplicium eius graviter exe+ gisse, si quidem Antoninum quiescentem et clemen+ tiora cogitantem ad vindictae necessitatem impulit. cui Antoninus quid rescripserit, subdita epistula per+ docebit: !tu quidem, mea Faustina, religiose pro ma+ rito et pro nostris liberis agis. nam relegi epistulam tuam in Formiano, qua me hortaris, ut in Avidii con+ scios vindicem. ego vero et eius liberis parcam et genero et uxori et ad senatum scribam, ne aut pro+ scriptio gravior [sit aut poena crudelior. non enim quicquam [est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus quam clementia. haec Caesarem deum fecit, haec Augustum consecravit, haec patrem tuum specialiter Pii nomine ornavit. denique si ex mea sententia de bello iudicatum [esset, nec Avidius [esset occisus. [esto igitur secura: ^di me tuentur, dis pietas mea /cordi [est.^ Pompeianum nostrum in annum sequentem consulem dixi.! haec Antoninus ad coniugem. ad senatum autem qualem orationem miserit, interest scire. ex oratione Marci Antonini: !habetis igi+ tur, p% c%, pro gratulatione victoriae generum meum consulem, Pompeianum dico, cuius aetas olim remu+ neranda [fuerat consulatu, nisi viri fortes intervenissent, quibus reddi debuit, quod a re p% debebatur. nunc

quod@ ad defectionem Cassianam pertinet, vos oro atque obsecro, p% c%, ut censura vestra deposita meam pietatem clementiam que servetis, immo vestram ne+ que quemquam ullum senatus occidat. nemo senat+ orum puniatur, nullius fundatur viri nobilis sanguis, deportati redeant, proscripti bona recipiant. utinam possem multos etiam ab inferis excitare] non enim umquam placet in imperatore vindicta sui doloris, quae si iustior [fuerit, acrior videtur. quare filiis Avidii Cassii et genero et uxori veniam dabitis. et quid dico veniam, cum$ illi nihil fecerint. vivant igitur securi scientes sub Marco vivere. vivant in patrimonio pa+ rentum pro parte donato, auro, argento, vestibus fruantur, [sint divites, [sint securi, [sint vagi et liberi et per ora omnium ubique populorum circumferant meae, circumferant vestrae pietatis exemplum. nec magna haec [est, p% c%, clementia, veniam proscriptorum li+ beris et coniugibus dari: ego vero a vobis peto, ut conscios senatorii ordinis et equestris a caede, a proscriptione, a timore, ab infamia, ab invidia et postremo ab omni vindicetis iniuria detis que hoc meis temporibus, ut in causa tyrannidis, qui in tumultu cecidit, probetur occisus.! hanc eius clementiam senatus his adclamationibus prosecutus [est: !Antonine pie, di te servent. Antonine clemens, di te servent. tu voluisti quod licebat, nos fecimus quod decebat. Commodo imperium iustum rogamus. progeniem tuam robora. fac securi [sint liberi nostri. bonum imperium nulla vis laedit. Commodo Antonino tribuni+ ciam potestatem rogamus, praesentiam tuam rogamus.

philosophiae tuae, patientiae tuae, doctrinae tuae, no+ bilitati tuae, innocentiae tuae. vincis inimicos, hostes exuperas, di te tuentur.! et reliqua. vixerunt igitur posteri Avidii Cassii securi et ad honores admissi [sunt. sed eos Commodus Antoninus post excessum divi patris sui omnes vivos incendi iussit, quasi in factione deprehensos. haec [sunt quae de Cassio Avidio conperimus. cuius ipsius mores, ut# supra diximus, varii semper [fuerunt, sed ad censuram crudelitatem que propensiores. qui si optinuisset imperium, [fuisset non clemens sed bonus, sed utilis et optimus imperator. nam extat epistola eius ad generum suum iam imperatoris huius+ modi: !misera res publica, quae istos divitiarum cupi+ dos et divites patitur. miser Marcus, homo sane opti+ mus, qui, dum clemens dici cupit, eos patitur vivere, quorum ipse non probat vitam. ubi Lucius Cassius, cuius nos frustra tenet nomen? ubi Marcus ille Cato Censorius? ubi omnis disciplina maiorum? quae olim quidem intercidit, nunc vero nec quaeritur. Marcus Antoninus philosophatur et quaerit de elementis et de animis et de honesto et iusto nec sentit pro re p%. vides multis opus [esse gladiis, multis elogiis, ut in antiquum statum publica forma reddatur. ego vero istis praesidibus provinciarum- an ego proconsules, an ego praesides putem, qui ob hoc sibi a senatu et ab Antonino provincias datas credunt, ut luxurientur, ut divites fiant? audisti praef% praetorii nostri philo+ sophi ante triduum quam fieret mendicum et pau+ perem, sed subito divitem factum. unde, quaeso, nisi

de visceribus rei p% provincialium que fortunis? [sint sane divites, [sint locupletes: aerarium publicum re+ fercient; tantum di faveant bonis partibus: reddent Cassiani rei p% principatum.! haec epistola eius indicat, quam severus et quam tristis [futurus [fuerit imperator. &

de Commodi Antonini parentibus in vita Marci An+ tonini satis [est disputatum. ipse autem natus [est apud Lanuvium cum fratre Antonino gemino pridie kal% Septembres patre patruo que consulibus, ubi et avus maternus dicitur natus. Faustina cum$ [esset Commo+ dum cum fratre praegnans, visa [est in somnis ser+ pentes parere, sed ex his unum ferociorem. cum$ autem peperisset Commodum atque Antoninum, Antoninus quadrimus elatus [est, quem parem astrorum cursu Commodo mathematici promittebant. mortuo igitur fratre Commodum Marcus et suis praeceptis et magnorum et optimorum virorum erudire conatus [est. habuit litteratorem Graecum Onesicraten, La+ tinum Capellam Antistium; orator ei Ateius Sanctus [fuit. sed tot disciplinarum magistri nihil ei profu+ erunt. tantum valet aut ingenii vis aut eorum, qui in aula institutores habentur. nam a prima statim pueritia turpis, improbus, crudelis, libidinosus, ore quo+ que pollutus et constupratus [fuit, iam in his artifex, quae stationis imperatoriae non [erant, ut calices fin+ geret, saltaret, cantaret, sibilaret, scurram denique et gladiatorem perfectum ostenderet. auspicium crude+ litatis apud Centumcellas dedit anno aetatis duodecimo;

nam cum$ tepidius forte locutus [esset, balnea+ torem in fornacem conici iussit; quando a paeda+ gogo, cui hoc iussum [fuerat, vervecina pellis in fornace consumpta [est, ut fidem poenae de fetore nidoris impleret. appellatus [est autem Caesar puer cum fratre Vero. quarto decimo anno in collegium sacerdotum adscitus [est. cooptatus [est inter tressolos princeps iuventutis, cum$ togam sumpsit. adhuc in praetexta puerili congiarium dedit atque ipse in basi+ lica Traiani praesedit. indutus autem toga [est nona+ rum Iuliarum die, quo in terris Romulus non ap+ paruit, et eo tempore, quo Cassius a Marco descivit. profectus [est commendatus militibus cum patre in Sy+ riam et Aegyptum et cum eo Romam redit. post haec venia legis annariae impetrata consul [est factus et cum patre imperator [est appellatus v= kal% Dec% die Pollione et Apro consulibus et triumphavit cum patre; nam et hoc patres decreverant. profectus [est cum patre et ad Germanicum bellum. adhibitos custodes vitae suae honestiores ferre non potuit, pessimos quosque detinuit et summotos usque ad aegritudinem desideravit. quibus per patris mollitiem restitutis popinas et ganeas in Palatinis sem+ per aedibus fecit neque umquam pepercit vel pudori vel sumptui. in domo aleam exercuit. mulierculas for+ mae scitioris ut# prostibula mancipia perficiens lupanarium

ad ludibrium pudicitiae contraxit. insectatus [est propolas circumforanos. equos currules sibi conparavit. aurigae habitu currus rexit, gladiatoribus convixit, aquam gessit ut# lenonum minister, ut probris natum magis quam ei loco eum crederes, ad quem fortuna provexit. patris ministeria seniora summovit, amicos senes abiecit. filium Salvi Iuliani, qui exercitibus praeerat, ob inpudicitiam frustra temptavit atque exinde Iuliano tetendit insidias. honestissimos quosque aut per con+ tumeliam aut per honorem indignissimum abiecit. appellatus [est a mimis quasi obstupratus eosdem que ita, ut non apparerent, subito deportavit. bellum etiam, quod pater paene confecerat, legibus hostium addictus remisit ac Romam reversus [est. Romam ut redit, sub+ actore suo Saotero post se in curru locato ita trium+ phavit, ut eum saepius cervice reflexa publice oscularetur. etiam in orchestra hoc idem fecit. et cum$ potaret in lucem helluaretur que viribus Romani im+ perii, vespera etiam per tabernas ad lupanaria voli+ tavit. misit homines ad provincias regendas vel cri+ minum socios vel a criminosis commendatos. in senatus odium ita venit, ut et ipse crudeliter in tanti or+ dinis perniciem saeviret fieret que e contempto crudelis. vita Commodi Quadratum et Lucillam compulit ad eius interfectionem consilia inire, non sine praefecti

praetorii Tarruteni Paterni consilio. datum autem [est negotium peragendae necis Claudio Pompeiano propin+ quo. qui ingressus ad Commodum destricto gladio, cum$ faciendi potestatem habuisset, in haec verba pro+ rumpens !hunc tibi pugionem senatus mittit! detexit facinus fatuus nec implevit multis cum eo participantibus causam. post haec interfecti [sunt Pompeianus primo et Quadratus, dein Norbana atque Norbanus et Paralius; et mater eius et Lucilla in exilium exacta. tum praefecti praetorio cum$ vidissent Commodum in tantum odium incidisse obtentu Saoteri, cuius poten+ tiam populus Romanus ferre non poterat, urbane Saoterum eductum a palatio sacrorum causa et red+ euntem in hortos suos per frumentarios occiderunt. id vero gravius quam de se ipso Commodo [fuit. Paternum autem et huius caedis auctorem et, quantum videbatur, paratae necis Commodi conscium et inter+ ventorem, ne coniuratio latius puniretur, instigante Ti+ gidio per lati clavi honorem a praefecturae admini+ stratione summovit. post paucos dies insimulavit eum coniurationis, cum$ diceret ob hoc promissam Iuliani filio filiam Paterni, ut in Iulianum transferretur im+ perium. quare et Paternum et Iulianum et Vitruvium Secundum, Paterni familiarissimum, qui epistolas imperatorias curarat, inter+ fecit. domus praeterea Quin+ tiliorum omnis extincta, quod@ Sextus Condiani fi+ lius specie mortis ad defectionem diceretur evasisse. interfecta et Vitrasia Faustina et Velius Rufus et Egnatius Capito consul+ aris. in exilium autem acti [sunt

Aemilius Iuncus et Atilius Severus consules. et in multos alios varie sae+ vitum [est. post haec Commodus nunquam facile in publicum processit neque quicquam sibi nuntiari passus [est nisi quod Perennis ante tractasset. Perennis autem Com+ modi persciens invenit, quemadmodum ipse potens [esset. nam persuasit Commodo, ut ipse deliciis va+ caret, idem vero Perennis curis incumberet; quod Com+ modus laetanter accepit. hac igitur lege vivens ipse cum trecentis concubinis, quas ex matronarum mere+ tricum que dilectu ad formae speciem concivit, tre+ centis que aliis puberibus exoletis, quos aeque ex plebe ac nobilitate vi pretiis que forma disceptatrice colle+ gerat, in palatio per convivia et balneas bacchabatur. inter haec habitu victimarii victimas immolavit. in harena rudibus, inter cubicularios gladiator pugna+ vit lucentibus aliquando mucronibus. tunc tamen Pe+ rennis cuncta sibimet vindicavit; quos voluit, inter+ emit, spoliavit plurimos, omnia iura subvertit, prae+ dam omnem in sinum contulit. ipse autem Commodus Lucillam sororem, cum$ Capreas misisset, occidit. sororibus dein suis ceteris, ut# dicitur, constupratis, con+ sobrina patris complexibus suis iniuncta uni etiam ex concubinis matris nomen inposuit. uxorem, quam deprehensam in adulterio exegit, exactam relegavit et postea occi+ dit. ipsas concubinas suas sub oculis

suis stuprari iubebat. nec inruentium in se iuvenum carebat infamia, omni parte corporis atque ore in sexum utrumque pollutus. occisus [est eo tempore etiam Claudius quasi a latronibus, cuius filius cum pugione quondam ad Commodum ingressus [est, multi que alii senatores sine iudicio interempti, feminae quoque divites. et nonnulli per provincias a Perenni ob divitias insimulati spoliati [sunt vel etiam interempti. his autem, quibus deerat ficti criminis adpositio, obi+ ciebatur, quod@ scribere noluissent Commodum heredem. eo tempore in Sarmatia res bene gestas per alios duces in filium suum Perennis referebat. hic tamen Perennis, qui tantum potuit, subito, quod@ bello Brit+ tannico militibus equestris loci viros praefecerat amo+ tis senatoribus, prodita re per legatos exercitus hostis appellatus lacerandus que militibus [est deditus. in cu+ ius potentiae locum Cleandrum ex cubiculariis subro+ gavit. multa sane post interfectum Perennem eius que filium quasi a se non gesta rescidit, velut in integrum restituens. et hanc quidem paenitentiam scelerum ul+ tra xxx= dies tenere non potuit, graviora per Clean+ drum faciens quam fecerat per supra dictum Perennem. et in potentia quidem Cleander Perenni succes+ serat, in praefectura vero Niger, qui sex tantum horis praef% praet% [fuisse perhibetur; mutabantur enim praef% praet% per horas ac dies Commodo peiora omnia, quam fecerat ante, faciente; [fuit Marcius Quartus praefectus praetorio diebus quinque. horum successores ad ar+ bitrium Cleandri aut retenti [sunt aut occisi; ad cuius nutum etiam libertini in senatum atque in patricios lecti [sunt tunc que primum viginti quinque consules in unum annum venditae que omnes provinciae. omnia

Cleander pecunia venditabat: revocatos de exilio digni+ tatibus ornabat, res iudicatas rescindebat. qui tantum per stultitiam Commodi potuit, ut Byrrum, sororis Commodi virum, reprehendentem nuntiantem que Commodo, quae fiebant, in suspicionem regni ad+ fectati traheret et occideret multis aliis, qui Byrrum defendebant, pariter interemptis. praefectus etiam Aebutianus inter hos [est interemptus; in cuius locum ipse Cleander cum aliis duobus, quos ipse delegerat, praefectus [est factus. tunc que primum tres praef% praet% [fuere, inter quos libertinus, qui a pugione appellatus [est. sed et Cleandro dignus tandem vitae finis inpositus nam cum$ insidiis illius Arrius Antoninus fictis cri+ minibus in Attali gratiam, quem in proconsulatu Asiae damnaverat, [esset occisus nec eam tum invidiam po+ pulo saeviente Commodus ferre potuisset, plebi ad poenam donatus [est, cum$ etiam Apolaustus alii que liberti aulici pariter interempti [sunt. Cleander inter ce+ tera etiam concubinas eius constupravit, de quibus filios suscepit, qui post eius interitum cum matribus interempti [sunt. in cuius locum Iulianus et Regillus subrogati [sunt, quos et ipsos postea poenis adfecit. his occisis interemit Servilium et Dulium Silanos cum suis, mox Antium Lupum et Petronios Mamertinum et Suram filium que Mamertini Antoninum ex sorore sua genitum et post eos sex simul ex consulibus, Al+ lium Fuscum, Caelium Felicem, Lucceium Torquatum, Larcium Eurupianum, Valerium Bassianum, Pactume+ tum Magnum cum suis, atque in Asia Sulpicium Crassum

proconsule et Iulium Proculum cum suis Clau+ dium que Lucanum consularem et consobrinam patris sui Faustinam Anniam in Achaia et alios infinitos. destinaverat et alios quattuor decem occidere, cum$ sumptus eius vires Romani imperii sustinere non possent. inter haec Commodus senatu semet inridente, cum$ adulterum matris consulem designasset, appellatus [est Pium; cum$ occidisset Perennem, appellatus [est Felix, inter plurimas caedes multorum civium quasi quidam novus Sylla. idem Commodus, ille Pius, ille Felix, finxisse etiam quandam contra se coniurationem dicitur, ut multos occideret. nec alia ulla [fuit defectio praeter Alexandri, qui postea se et suos interemit, sororis que Lucillae; appellatus [est Commodus etiam Brittannicus ab adulatoribus, cum$ Brittanni etiam imperatorem contra eum deligere voluerint. appellatus [est etiam Romanus Hercules, quod@ feras apud Lanuvium in amphitheatro occidisset; [erat enim haec illi consuetudo, ut domi bestias interficeret. [fuit praeterea ea dementia, ut urbem Romanam colo+ niam Commodianam vocari voluerit; qui furor dicitur ei inter delenimenta Marciae iniectus. voluit etiam in circo quadrigas agitare. dalmaticatus in publico processit atque ita signum quadrigis emittendis dedit. et eo quidem tempore, quo ad senatum rettulit de Commodiana facienda Roma, non solum senatus hoc libenter accepit per inrisionem, quantum intellegitur, sed etiam se ipsum Commodianum vocavit, Commodum Herculem et deum appellans. simulavit se et in Africam iturum, ut sumptum itinerarium

exigeret, et exegit eum que in convivia et aleam convertit. Motilenum, praef% praetorii, per ficus veneno interemit. accepit statuas in Herculis habitu, ei que immolatum [est ut# deo. multos praeterea para+ verat interimere. quod per parvolum quendam proditum [est, qui tabulam e cubicu+ lo eiecit, in qua occidendorum [erant nomina scripta. sacra Isidis coluit, ut et caput raderet et Anubim portaret. Bellonae servien+ tes vere exsecare brachium praecepit studio crudelitatis. Isiacos vero pineis usque ad perniciem pectus tun+ dere cogebat. cum$ Anubim portaret, capita Isiacorum graviter obtundebat ore simulacri. clava non solum leones in veste muliebri et pelle leonina, sed etiam ho+ mines multos adflixit. debiles pedibus et eos, qui am+ bulare non possent, in gigantum modum formavit, ita ut a genibus de pannis et linteis quasi dracones te+ gerentur, eosdem que sagittis confecit. sacra Mithri+ aca homicidio vero polluit, cum$ illic aliqiud ad spe+ ciem timoris vel dici vel fingi soleat. iam puer et gulosus et impudicus [fuit. adulescens omne genus hominum infamavit, quod [erat secum, et ab omnibus [est infamatus. inridentes se feris obicie+ bat. eum etiam , qui Tranquilli librum vitam Caligulae continentem legerat, feris obici iussit, quia eundem diem natalis habuerat, quem et Caligula. si quis sane se mori velle praedixisset, hunc invitum praecipitari iubebat. in iocis quoque perniciosus. nam eum, quem vidis+ set albescentes inter nigros capillos quasi vermiculos habere, sturno adposito, qui se vermes sectari crederet,

capite suppuratum reddebat obtunsione rostri. pinguem hominem medio ventre dissicuit, ut eius in+ testina subito funderentur. monopodios et luscinios eos, quibus aut singulos oculos tulisset aut singulos pedes fregisset, appellabat. multos praeterea passim extinxit alios, quia barbarico habitu occurrerant, alios, quia nobiles et speciosiores [erant. habuit in deliciis homines appellatos nominibus verendorum utriusque sexus, quos libentius suis osculis applicabat. ha+ buit et hominem pene prominentem ultra modum ani+ malium, quem onon appellabat, sibi carissimum. quem et ditavit et sacerdotio Herculis rustici praeposuit. dicitur saepe pretiosissimis cibis humana stercora mi+ scuisse nec abstinuisse gustum aliis, ut# putabat, inrisis. duos gibbos retortos in lance argentea si+ napi perfusos exhibuit eosdem que statim promovit ac ditavit. praef% praet% suum Iulianum togatum praesente officio suo in piscinam detrusit. quem saltare etiam nudum ante concubinas suas iussit quatientem cym+ bala deformato vultu. genera omnia leguminum co+ ctorum ad convivium propter luxuriae continuationem raro non vocavit. lavabat per diem septies atque octies et in ipsis balneis edebat. adibat deorum templa pollutus stupris atque humano sanguine. imitatus [est et medicum, ut sanguinem hominibus emitteret scal+ pris feralibus. menses quoque in honorem eius pro Augusto Commodum, pro Septembri Herculem, pro

Octobri Invictum, pro Novembri Exsuperatorium, pro Decembri Amazonius ex signo ipsius adulatores vocabant. Amazonius autem vocatus [est ex amore concu+ binae suae Marciae, quam pictam in Amazone dilige+ bat, propter quam et ipse Amazonico habitu in harenam Romanam procedere volui+ t. + gladiatorium recepit eo gau+ dio, quasi acciperet triumphalia. ludum semper in+ gressus [est et, quotiens ingrederetur, publicis monu+ mentis indi iussit. pugnasse autem dicitur septingenties tricies quinquies. nominatus inter Caesares quartum iduum Octo+ brium, quas Herculeas postea nominavit, Pudente et Pollione conss%. appellatus Germanicus idibus Herculeis Maximo et Orfito consulibus. adsumptus [est in omnia collegia sacerdotalia sacerdos xiii= kl% Invictas Pi+ sone Iuliano consulibus. profectus in Germaniam xiiii= kal% Aelias, ut# postea nominavit. isdem conss% togam virilem accepit. cum patre appellatus imperator v= kal% Exsuperatorias Pollione iterum et Apro iterum consulibus. triumphavit x= kal% Ian% isdem consulibus. iterum profectus iii= non% Commodias Orfito et Rufo consulibus. datus in perpetuum ab exer+ citu et senatu in domo Palatina Commodiana conservandus xi= kal% Romanas Praesente iterum consule. tertio meditans de profectione a senatu et populo suo retentus [est. vota pro eo facta [sunt nonis Piis Fusciano iterum consule. inter haec refertur in litteras pugnasse illum sub patre trecenties sexagies qu+ inquies, item postea tantum palmarum gladiatoriarum confecisse

vel victis retiariis vel occisis, ut mille contingeret. ferarum autem diversarum manu sua occidit, ita ut vel elephantos occideret, multa milia. et haec fecit spectante saepe populo Romano. [fuit autem validus ad haec, alias debilis et infirmus, vitio etiam inter inguina prominenti, ita ut eius tu+ morem per sericas vestes populus Romanus agnosceret. versus ideo multi scripti [sunt, de quibus etiam in opere suo Marius Maximus gloriatur. virium ad conficiendas feras tantarum [fuit, ut elephantum conto transigeret et orygis cornu basto transmiserit et sin+ gulis ictibus multa milia ferarum ingentium conficeret. inpudentiae tantae [fuit, ut cum muliebri veste in am+ phitheatro vel theatro sedens publice saepissime biberit. victi [sunt sub eo tamen, cum$ sic ille viveret, per le+ gatos Mauri, victi Daci, Pannoniae quoque conpositae et Brittannia, in Germania et in Dacia imperium eius recusantibus provincial+ ibus; quae omnia ista per duces sedata [sunt. ipse Commodus in subscribendo tar+ dus et neglegens, ita ut libellis una forma multis sub+ scriberet, in epistolis autem plurimis !vale! tantum scriberet. agebantur que omnia per alios, qui etiam condemnationes in sinum vertisse dicun+ tur. per hanc autem neglegentiam, cum$ et annonam vastarent hi, qui tunc rem p% gerebant, etiam inopia ingens Ro+ mae exorta [est, cum$ fruges non deessent. et eos qui+ dem, qui omnia vastabant, postea Commodus occidit atque proscripsit. ipse vero saeculum aureum Commo+ dianum nomine adsimulans vilitatem proposuit, ex qua maiorem penuriam fecit.

multi sub eo et alienam poenam et suam salutem pecunia redemerunt. vendidit etiam suppliciorum diversitates et sepulturas et inminutiones malorum et alios pro aliis occidit. vendidit etiam provincias et administrationes, cum$ hi, per quos venderet, partem acciperent, partem vero Commodus. vendidit nonnullis et inimicorum suorum caedes. vendiderunt sub eo etiam eventus litium liberti. praefectos Paternum et Perennem non diu tulit, ita tamen ut etiam de his praefectis, quos ipse fecerat, triennium nullus imple+ ret, quorum plurimos interfecit vel veneno vel gladio. et praefectos urbi eadem facilitate mutavit. cubicu+ larios suos libenter occidit, cum$ omnia ex nutu eorum semper fecisset. Eclectus cubicularius cum$ videret eum tam facile cubicularios occidere, praevenit eum et factioni mortis eius interfuit. secutor gladiatoria sumpsit arma, panno purpureo nudos humeros advelans. habuit praeterea morem, ut omnia quae tur+ piter, quae inpure, quae crudeliter, quae gladiatorie, quae lenonie faceret, actis urbis indi iuberet, ut# Marii Maximi scripta testantur. Commodianum etiam p% R% dixit, quo saepissime praesente gladiator pugna+ vit. sane cum$ illi saepe pugnanti ut# deo populus fa+ visset, inrisum se credens populum Romanum a militi+ bus classiariis, qui vela ducebant, in amphitheatro interimi praeceperat. urbem incendi iusserat, utpote coloniam suam; quod factus [esset, nisi Laetus praef% praet% Commodum deterr+ uisset. appellatus [est sane inter cetera triumphalia nomina etiam sescenties vi+ cies Palus primus secutorum. prodigia eius imperio et publice et privatim haec facta [sunt: crinita stella apparuit. vestigia deorum in foro visa [sunt exeuntia. et ante bellum desertorum

caelum arsit. et repentina caligo ac tenebra in circo kalendis Ianuariis oborta. et ante lucem [fuerant etiam incendiariae aves ac dirae. de Palatio ipse ad Caelium montem in Vectilianas aedes migravit negans se in Palatio posse dormire. Ianus geminus sua sponte apertus [est et Anubis simulacrum marmoreum moveri visum [est. Herculis signum aeneum sudavit in Minucia per plures dies. bubo etiam supra cubiculum eius de+ prehensa [est tam Romae quam Lanuvii. ipse autem prodigium non leve sibi fecit: nam cum$ in gladiatoris occisi vulnus manum misisset, ad caput sibi detersit et contra consuetudinem paenulatos iussit spectatores, non togatos ad munus convenire, quod funeribus solebat, ipse in pullis vest+ imentis praesidens. galea eius bis per portam Libitinensem elata [est. congiarium dedit populo singulis denarios septingenos vicenos quinos. circa alios omnes parcissimus [fuit, quod@ luxuriae sumptibus aerarium minueret. circenses multos addidit ex libidine potius quam religione et ut dominos factionum ditaret. his incitati, licet nimis sero, Quintus Aemilius Lae+ tus praef% et Marcia concubina eius inierunt coniurationem ad occidendum eum. primum que ei venenum dederunt; quod cum$ minus operaretur, per athletam, cum quo exerceri solebat, eum strangularunt. [fuit forma quidem corporis iusta, vultu insubido, ut# ebriosi solent, et sermone incondito, capillo semper fucato et auri ramentis inluminato, adurens comam et barbam timore tonsoris. corpus eius et unco traheretur atque in Tiberim mitteretur,

senatus et populus postulavit, sed postea iussu Pertinacis in monumentum Hadriani translatum [est. opera eius praeter lavacrum, quod Cleander nomine ipsius fecerat, nulla exsta+ nt. sed nomen eius alienis operibus incisum senatus erasit. nec patris autem sui opera perfecit. classem Africanam instituit, quae sub+ sidio [esset, si forte Alexandrina frumenta cessassent. ridicule etiam Carthaginem Alexandriam Commo+ dianam togatam appellavit, cum$ classem quoque Afri+ canam Commodianam Herculeam appellasset. ornamenta sane quaedam colosso addidit, quae postea cuncta sublata [sunt. colossi autem caput dempsit, quod@ Neronis [esset, ac suum imposuit et titulum more solito subscripsit, ita ut illum gladiatorium et effeminatum non praeter+ mitteret. hunc tamen Severus, imperator gravis et vir nominis sui, odio, quam videtur, senatus inter deos rettulit flamine addito, quem ipse vivus sibi paraverat, Herculaneo Commodiano. sorores tres superstites reliquit. ut natalis eius ce+ lebraretur, Severus instituit. adclamationes senatus post mortem Commodi graves [fuerunt. ut autem sciretur, quod iudicium senatus de Commodo [fuerit, ipsas adclamationes de Mario Maximo indidi et sententiam senatus consulti: !hosti patriae honores detrahantur, parricidae hono+ res detrahantur, parricida trahatur. hostis patriae, par+ ricida, gladiator in spoliario lanietur. hostis deorum carnifex senatus, hostis deorum parricida senatus: hostis deorum, hostis senatus. gladiatorem in spoliario. qui senatum occidit, in spoliario ponatur: qui senatus occidit, unco trahatur: qui innocentes occidit, unco tra+ hatur: hostis parricida, vere vere. qui sanguini suo non pepercit, unco trahat+ ur. qui te occisurus [fuit, unco trahatur. nobiscum periclitatus [es.

ut salvi [simus, Iuppiter optime maxime, serva nobis Pertinacem. fidei praetorianorum feliciter. praetoriis cohortibus feliciter. exercitibus Romanis feliciter. pietati senatus feliciter. parricida trahatur. rogamus, Auguste, parricida trahatur. hoc rogamus, parri+ cida trahatur. exaudi Caesar: delatores ad leonem. exaudi Caesar: Speratum ad leonem. victoriae populi R% feliciter. fidei militum feliciter. fidei praetorianorum feliciter. cohortibus praetoriis feliciter. hostis statuas un+ dique, parricidae statuas undique, gladiatoris statuas undique. gladiatoris et parricidae statuae detrahantur. necator civium detrahatur, parricida civium detrahatur. gla+ diatoris statuae detrahantur. te salvo salvi et securi [sumus, vere, vere, modo vere, modo digne, modo vere, modo libere. nunc securi [sumus: delatoribus metum. ut securi [simus, delatoribus metum. ut salvi [simus, delatores de senatu, delatoribus fustem. te salvo dela+ tores ad leonem. te imperante delatoribus fustem. parricidae gladiatoris memoria aboleatur, parricidae gladiatoris statuae detrahantur. impuri gladiato+ ris memoria aboleatur. gladiatorem in spoliario. ex+ audi Caesar: carnifex unco trahatur. carnifex senatus more maiorum unco trahatur. saevior Domitiano, impurior Nerone. sic fecit, sic patiatur. memoriae in+ nocentium serventur. honores innocentium restituas, rogamus. parricidae cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver unco trahatur, gladiatoris cadaver in spoliario ponatur. perroga, perroga, omnes censemus unco tra+ hendum. qui omnes occidit, unco trahatur. qui omnem aetatem occidit, unco trahatur. qui utrumque sexum occidit, unco trahatur. qui sanguini suo non pepercit, unco trahatur. qui templa spoliavit, unco trahatur. qui testamenta delevit, unco trahatur. qui vivos spoliavit, unco trahatur. servis serviimus. qui pretia vitae exegit,

unco trahatur. qui pretia vitae exegit et fidem non servavit, unco trahatur. qui senatum vendidit, unco trahatur. qui filiis abstulit hereditatem, unco trahatur. indices de senatu. delatores de senatu. servorum subornatores de senatu. et tu nobiscum timuisti, omnia scis, et bonos et malos nosti. omnia scis, omnia emenda, pro te timuimus. o nos felices, te viro imperante. de parricida refer, refer, perroga. praesentiam tuam rogamus. innocentes sepulti non [sunt: parricidae cadaver trahatur. parricida sepultos eruit: parricidae cadaver trahatur.! et cum$ iussu Pertinacis Livius Larensis, procurator patrimonii, Fabio Chiloni consuli designato dedisset, per noctem Commodi cadaver sepultum. senatus adclamavit: !quo auctore sepelierunt? parricida sepul+ tus eruatur, trahatur.! Cingius Severus dixit: !in+ iuste sepultus [est. qua pontifex dico, hoc collegium pontificum dicit. quoniam laeta iam percensui, nunc convertar ad necessaria: censeo, quae is, qui non nisi ad perniciem civium et ad dedecus suum vixit, ob ho+ norem suum decerni coegit, abolenda. statuas, quae undique [sunt, abolendas, nomen que ex omnibus pri+ vatis publicis que monumentis eradendum menses que his nominibus nuncupandos, quibus nuncupabantur, cum$ primum illud malum in re publica incubuit.! &

Antonini Diadumeni pueri, quem cum patre Opilio Macrino imperatorem dixit exercitus occiso Bassiano factione Macriniana, nihil habet vita memorabile, nisi quod@ Antoninus [est dictus et quod@ ei stupenda omina [sunt facta imperii non diutini, ut# evenit. nam cum$ primum innotuit per legiones occisum [esse Bassianum, ingens maeror obsedit omnium pectora, quod@ An+ toninum in re p% non haberent, existimantium, quod@ cum eo Romanum [esset imperium periturum. id ubi Macrino iam imperatori nuntiatum [est, veritus, ne in aliquem Antoninorum, qui multi ex affinibus Anto+ nini Pii [erant inter duces, exercitus inclinaret, statim contionem parari iussit filium que suum tunc puerum Antoninum appellavit. contio: !videtis, conmilitones, et me aetatis iam provectae et Diadumenum puerum, quem diu principem, si di faveant, habebitis. intellego praeterea desiderium ingens Antoniniani nominis apud vos manere. quare, quoniam mihi per conditio+ nem fragilitatis humanae non multum superesse vide+ tur ad vitam, hunc puerum Antoninum vobis auctori+ bus nuncupo diu vobis Antoninum repraesentaturum.! adclamatum: !Macrine imperator, di te servent. An+ tonine Diadumene, di te servent. Antoninum diu vivum

omnes rogamus. Iuppiter optime maxime, Ma+ crino et Antonino vitam. tu scis, Iuppiter, Macrinus Antoninum habemus, omnia habemus. Anto+ ninum nobis di dederunt. puer Antoninus dignus imperio.! Macrinus imperator dixit: !habete igitur, commilitones, pro imperio aureos ternos, pro Antonini nomine aureos quinos et solitas promotiones sed ge+ minatas. di facient, ut haec saepius fiant. dabimus autem per cuncta quinquennia hoc, quod hodie putavimus.! post hoc ipse puerulus Diadumenus Antoninus imperator dixit: !gratias vobis, commilitones, quod@ me et imperio donastis et nomine, si quidem dignos et me et patrem meum duxistis, quos imperatores Romanos diceretis et quibus committeretis rem p% et pater quidem meus curabit, ne desit imperio, ego autem ela+ borabo, ne desim nomini Antoninorum. scio enim me Pii, me Marci, me Veri suscepisse nomen, quibus satis facere perdifficile [est. interim tamen causa imperii, causa nominis id omne quod pater et tantumdem promitto honoribus, ut# et venerandus Macrinus pater praesens promisit, duplic+ atis.! Herodianus Graecus scriptor haec praeteriens Diadumenum tantum Cae+ sarem dicit puerum a militibus nuncupatum et cum patre occisum. hac habita contione statim apud Antiochiam moneta Antonini Diadumeni nomine percussa [est, Ma+ crini usque ad iussum senatus dilata [est. missae etiam ad senatum litterae, quibus nomen Antonini in+ dicatum [est. quare etiam senatus imperium id libenter

dicitur recepisse, quamvis alii Antonini Caracalli odio id factum putent. paraverat sane paenulas populo coloris russei dare Macrinus imperator in honorem An+ tonini filii sui, quae vocarentur Antoninianae, ut# cara+ callae Bassiani dictae [sunt, adserens melius filium suum Paenuleum vel Paenularium dicendum, quam Caracallus [esset dictus Bassianus. congiarium etiam per edictum Antoninianum promisit, ut# ipsum edictum poterit indicare. verba edicti: !vellem, Qui+ rites, iam praesentes [essemus: Antoninus vester vo+ bis congiarium sui nominis daret. incideret praeterea et pueros Antoninianos et puellas Antoninianas, quae tam grati nominis gloriam propagarent.! et reliqua. his ita gestis signa in castris et vexilla fieri Antoni+ niana iussit fecit que Bassiani simulacra ex auro atque argento atque dies septem supplicatio pro Antonini nomine celebrata [est. puer [fuit omnium speciosissimus, statura longius+ cula, crine flavo, nigris oculis, naso deducto, ad omnem decorem mento composito, ore ad oscula parato, for+ tis naturaliter, exercitio delicatior. hic ubi primum in+ dumenta coccea et purpurea cetera que castrensia im+ perii insignia accepit, quasi sidereus et caelestis emi+ cuit, ut amaretur ab omnibus gratia venustatis. haec [sunt quae de puero [sint dicenda. nunc ve+ niamus ad omina imperii, quae cum in aliis tum in hoc praecipue [sunt stupenda: die, qua natus [est, pater eius purpuras, tunc forte procurator aerarii maioris, inspexit et quas claras probavit, in id conclave

reduci praecepit, in quo post duas horas Dia+ dumenus natus [est. solent deinde pueri pilleo insigniri naturali, quod obstetrices rapiunt et advocatis cre+ dulis vendunt, si quidem causidici hoc iuvari dicantur. at iste puer pilleum non habuit sed diadema tenue, sed ita forte ut rumpi non potuerit, nervis in+ tercedentibus specie nervi sagittari. ferunt denique Diadematum puerum appellatum, sed ubi adolevit, avi sui nomine materni Diadumenum vocatum, quamvis non multum abhorruerit ab illo signo Diademati nomen Diadumeni. in agro patris eius oves pur+ pureas duodecim ferunt natas, quarum una tantum va+ ria [fuerit. eadem die, qua hic natus [est, aquilam ei constat sensim palumbum regium parvulum attulisse et posuisse in cunis dormienti ac recessisse sine noxa. pantagathi in domo patris eius nidum posuerunt. his diebus, quibus natus [est, mathematici accepta genitura eius exclamaverunt et ipsum filium impera+ toris [esse et imperatorem, quasi mater eius adulte+ rata [esset, quod fama retinebat. huic eidem aquila pilleum in agro ambulanti tulit et, cum$ comitum in+ fantis clamor [esset factus, in monumento regio, quod iuxta villam [esset, in qua tunc pater agebat, supra statuam regis posuisse fertur, ita ut capiti eius aptaret. quod multi ominosum putarunt et morti adcommodum, clarum autem eventus ostendit. natus [est praeterea natali Antonini et ea hora et signis prope

concinentibus, quibus et Antoninus Pius; quare dixe+ runt mathematici et imperatoris illum filium [futu+ rum et imperatorem, sed non diu. die, qua natus [est, quod@ Antonini [esset natalis, mulier quaedam propin+ qua dicitur exclamasse !Antoninus vocetur!, sed Ma+ crinus timuisse, quod@ nullus ex eius genere hoc no+ mine censeretur, et abstinuisse nomine imperatorio, simul quod@ iam rumor de vi geniturae illius emanasset. haec atque alia omina [fuisse multi in litteras rettule+ runt, sed illud praecipue quod@, cum$ in cunis [esset Diadumenus et leo ruptis vinculis, ut# quidam, ferus effugisset atque ad incunabula eius venisset, puerum delinxit et inviolatum reliquit, cum$ nutrix se in leonem misisset atque eius morsu adfecta perisset; atque sola forte in areola inventa [erat, in qua infans iacebat. haec [sunt quae digna memoratu in Antonino Diadumeno [esse videantur. cuius vitam iunxissem pa+ tris gestis, nisi Antoninorum nomen me ad edendam pueruli specialem expositionem vitae coegisset. et [fuit quidem tam amabile illis temporibus nomen Antoni+ norum, ut qui eo nomine non niteretur, mereri non videretur imperium. unde etiam quidam et Severum et Pertinacem et Iulianum Antoninorum praenomini+ bus honorandos putant, unde postea duos Gordianos, patrem et filium, Antoninos cognominatos putant. sed aliud [est cum$ praenomen adscitur, aliud cum$ ipsum nomen inponitur. nam Pius verum nomen Antonini

habuit, cognomen Pii, Marcus verum nomen Verissimi habuit, sed hoc sublato atque abolito non praenomen Antonini sed nomen accepit. Verus autem Commodi nomen habuit, quo abolito Antonini non praenomen sed nomen accepit. Commodum autem Marcus Anto+ ninum appellavit atque ita in publicas edidit die natalis sui. iam Caracallum Bassianum satis constat vel somnii causa, quod Severus viderat, cum$ sibi An+ toninum successorem praedictum sensisset, anno demum tertio decimo Antoninum dixisse, quando ei etiam imperatoriam addidisse dicitur potestatem. Getam vero, quem multi Antoninum negant dictum, ea+ dem ratione qua Bassianum appellatum satis constat, ut patri Severo succederet, quod minime factum [est. post hoc ipse Diadumenus ut commendaretur exer+ citui senatui populo que Romano, cum$ [esset ingens desiderium Bassiani Caracalli, Antoninum appellatum satis constat. extat epistola Opili Macrini, patris Diadumeni, qua gloriatur non tam se ad imperium pervenisse, qui [esset secundus imperii, quam quod@ Antoniniani nominis [esset pater factus, quo clarius illis temporibus non [fuerat vel deorum. quam epistolam priusquam intexam, libet versus inserere in Commo+ dum dictos, qui se Herculem appellaverat, ut intelle+ gant omnes tam clarum [fuisse Antoninorum nomen, ut illi ne deorum nomen commode videretur adiungi. versus in Commodum Antoninum dicti: ^Commodus Herculeum nomen habere cupit, Antoninorum non putat [esse bonum,

expers humani iuris et imperii, sperans quin etiam clarius [esse deum, quam si [sit princeps nominis egregii. non [erit iste deus nec tamen ullus homo.^ hi versus a Graeco nescio quo compositi a malo poeta in Latinum translati [sunt, quos ego idcirco inseren+ dos putavi, ut scirent omnes Antoninos pluris [fuisse quam deos, ac trium principum amore, quo sapien+ tia, bonitas, pietas consecrata [sit, in Antonino pietas, in Vero bonitas, in Marco sapientia. redeo nunc ad epistolam Macrini Opilii: !Opilius Macrinus Noniae Celsae coniugi. quid boni adepti [sumus, mi uxor, caret aestimatione. et fortassis de imperio me putes dicere -non magnum [est istud, quod etiam indignis fortuna concessit,-: Antonini pater factus [sum, Antonini mater [es facta. o nos beatos, o fortunatam domum, praeclaram laudem nunc demum felicis imperii. di faxint et bona Iuno, quam colis, ut et ille Antonini meritum effingat, et ego, qui [sum pater Antonini, dignus omnibus videar.! hac epistola indicatur, quantum gloriae adeptus sibi videretur, quod@ vocatus [est filius Antoninus. hic tamen quarto decimo mense imperii ob incivilem patris atque asperum principatum interfectus [est cum patre, non suo nomine. quamvis etiam istum ultra aetatem saevisse in plerosque repperiam, ut# docent litterae ab hoc eodem ad patrem missae. nam cum$ quidam defectionis suspicionem incurrissent et eos Ma+ crinus saevissime punisset filio forte absente atque hic audisset auctores quidem defectionis occisos, con+ scios tamen, quorum dux Armeniae [erat et item

legatus Asiae atque Arabiae, ob antiquam familiari+ tatem dimissos, his litteris convenisse patrem dicitur, paribus missis etiam ad matrem, quarum exemplum historiae causa inserendum putavi: !patri Augusto fi+ lius Augustus. non satis, mi pater, videris in amore nostro tenuisse tuos mores, qui tyrannidis adfectatae conscios reservasti sperans eos vel amiciores tibi [fu+ turos, si his parceres, vel ob antiquam familiaritatem dimittendos: quod nec debuit fieri nec proderit. nam primum omnium iam te exulcerati suspicioni+ bus amare non possunt. deinde crudeliores inimici [sunt, qui obliti veteris familiaritatis se inimicissimis tuis iunxerunt. adde quod@ adhuc exercitus habent. ^si te nulla movet tantarum gloria rerum, Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romana que tellus debetur.^ feriendi [sunt isti, si vis [esse securus. nam vitio generis humani alii non [sunt defuturi, cui isti servantur.! hanc epistolam quidam ipsius, quidam magistri eius Cae+ liani ferunt, Afri quondam rhetoris, ex qua ap+ paret, quam asper [futurus iuvenis, si vixisset. extat alia epistola ad matrem ab eodem destinata talis: !dominus noster et Augustus nec te amat nec ipsum se, qui inimicos suos servat. age igitur, ut Ara+ bianus et Tuscus et Gellius ad palum deligentur, ne, si occasio [fuerit, non praetermittant.! et, quantum Lol+ lius Urbicus in historia sui temporis dicit, istae lit+ terae per notarium proditae illi puero multum apud milites obfuisse dicuntur. nam, cum$ patrem occidissent,

quidam hunc servare voluerunt, sed extitit cubi+ cularius, qui has epistolas contioni militum legit. interfectis igitur ambobus et capitibus pilo circum+ latis in Marcum Aurelium Antoninum caritate nomi+ nis inclinavit exercitus. is filius Bassiani Caracalli fere+ batur. [erat autem templi Heliogabali sacerdos, homo omnium inpurissimus et qui fato quodam Ro+ manum deformarit imperium. de quo quidem, quia multa [sunt, loco suo disseram. &

vitam Heliogabali Antonini, qui Varius etiam dictus [est, numquam in litteras misissem, ne quis [fuisse Ro+ manorum principem sciret, nisi ante Caligulas et Ne+ rones et Vitellios hoc idem habuisset imperium. sed cum$ eadem terra et venena ferat et frumentum atque alia salutaria, eadem serpentes et cicures, conpensa+ tionem sibi lector diligens faciet, cum$ legerit Augustum, Traianum, Vespasianum, Hadrianum, Pium, Titum, Marcum contra hos prodigiosos tyrannos. simul intelleget Romanorum iudicia, quod@ illi et diu im+ perarunt et exitu naturali functi [sunt, hi vero inter+ fecti, tracti, tyranni etiam appellati, quorum nec nomina libet dicere. igitur occiso Macrino eius que filio Diadumeno, qui pari potestate imperii Antonini etiam nomen accepe+ rat, in Varium Heliogabalum imperium conlatum [est, idcirco quod@ Bassiani filius diceretur. [fuit autem Heliogabali vel Iovis vel Solis sacerdos atque Anto+ nini sibi nomen adsciverat vel in argumentum gene+ ris vel quod@ id nomen usque adeo carum [esse cogno+ verat gentibus, ut etiam parricida Bassianus causa nominis amaretur. et hic quidem prius dictus [est Va+ rius, post Heliogabalus a sacerdotio dei Heliogabali, cui templum Romae in eo loco constituit, in quo prius

aedes Orci [fuit, quem e Suria secum advexit. postremo cum$ accepit imperium, Antoninus appellatus [est at+ que ipse in Romano imperio ultimus Antoninorum [fuit. hic tantum Symiamirae matri deditus [fuit, ut sine illius voluntate nihil in re p% faceret, cum$ ipsa mere+ tricio more vivens in aula omnia turpia exerceret, An+ tonino autem Caracallo stupro cognita, ita ut hic vel Varius vel Heliogabalus vulgo conceptus putaretur; et aiunt quidam Varii etiam nomen idcirco eidem indi+ tum a condiscipulis, quod@ vario semine, de meretrice utpote, conceptus videretur. hic fertur occiso Macrini factione patre, ut# dicebatur, Antonino in templum dei Heliogabali confugisse, velut in asylum, ne interficere+ tur a Macrino, qui saevissime cum filio luxurioso et crudeli exercuit imperium. sed de nomine hactenus, quamvis sanctum illud Antoninorum nomen polluerit, quod tu, Constantine sacratissime, ita veneraris, ut Marcum et Pium inter Constantios Claudios que, ve+ lut maiores tuos, aureos formaveris adoptans virtutes veterum tuis moribus congruentes et tibi amicas caras. sed ut ad Antoninum Varium revertamur, nanctus imperium Romam nuntios misit; excitatis que omnibus ordinibus, omni etiam populo ad nomen Antoninum, quod non solum titulo, ut# in Diadumeno [fuerat, sed etiam in sanguine redditum videbatur, cum$ se Anto+ nini Bassiani filium scripsisset, ingens eius desiderium factum [est. [erat praeterea etiam rumor, qui novis post tyrannos solet donari principibus, qui nisi ex summis virtutibus non permanet et quem multi mediocres prin+ cipes amiserunt. denique ubi in senatu lectae [sunt lit+ terae Heliogabali, statim fausta in Antoninum et dira in Macrinum eius que filium dicta [sunt, appellatus que

Antoninus princeps volentibus cunctis et studiose cre+ dentibus, ut# sese habent vota hominum ad creduli+ talem festinantium, cum$, quod optant, verum [esse desiderant. sed ubi primum ingressus [est urbem, omissis, quae in provincia gerebantur, He+ liogabalum in Palatino monte iuxta aedes imperatorias consecra+ vit ei que templum fecit, studens et Matris typum et Vestae ignem et Palladium et ancilia et omnia Romanis veneranda in illud transferre templum et id agens, ne quis Romae deus nisi Heliogabalus coleretur. dicebat praeterea Iudaeorum et Samaritanorum religiones et Christianam devotionem illuc transferendam, ut omnium culturarum secretum Heliogabali sacerdotium teneret. deinde ubi primum diem senatus habuit, matrem suam in senatum rogari iussit. quae cum$ venisset, vocata ad consultum subsellia scribendo adfuit, id [est senatus consulti conficiendi testis, solus que omnium imperatorum [fuit, sub quo mulier quasi clarissima loco viri senatum ingressa [est. fecit et in colle Quirinali senaculum, id [est mulierum senatus, in quo ante [fuerat conventus matronalis, solemnibus dumtaxat diebus et si umquam ali+ qua matrona consularis coniugii ornamentis [esset donata, quod veteres impera+ tores adfinibus detulerunt et his maxime, quae nobilitatos maritos non habuera+ nt, ne innobilitatae remanerent. sub Symiamira facta [sunt senatus consulta ridicula de legibus matronalibus: quae quo vestitu incederet, quae cui cederet, quae ad cuius osculum veniret, quae pilento, quae equo, quae sagmario, quae asino veheretur, quae carpento mulari, quae bovum,

quae sella veheretur et utrum pellicia an ossea an eborata an argentata, et quae aurum vel gemmas in calciamentis haberent. ergo cum$ hibernasset Nicomediae atque omnia sor+ dide ageret iniretur que a viris et subaret, statim mi+ lites facti sui paenituit, quod@ in Macrinum conspiraverant, ut hunc principem facerent, atque in consobrinum eiusdem Heliogabali Alexandrum, quem Caesarem senatus Macrino interempto appellaverat, inclinavere animos. quis enim ferre posset principem per cuncta cava corporis libidinem recipientem, cum$ ne beluam quidem talem quisquam ferat? Romae denique nihil egit aliud, nisi ut emissarios haberet, qui ei bene vasatos perquirent eos que ad aulam perducerent, ut eorum conditionibus frui posset. agebat praeterea domi fabulam Paridis ipse Veneris personam subiens, ita ut subito vestes ad pedes defluerent, nudus que una manu ad mammam altera pudendis adhibita ingenicularet posterioribus eminentibus in subactorem reiectis et oppositis. vultum praeterea eodem, quo Venus pingitur, schemate figurabat corpore toto expolitus eum fructum vitae praecipuum existimans, si dignus atque aptus libidi+ ni plurimorum videretur. vendidit et honores et dignitates et potestates tam per se quam per omnes servos ac libidinum ministros. in senatum legit sine discrimine aetatis, census, gene+ ris pecuniae merito, militaribus etiam praeposituris et tribunatibus et legationibus et ducatibus venditis, etiam procurationibus et Palatinis officiis. aurigas Protogenen et Cordium primo in certamine curruli socios,

post in omni vita et actu participes habuit. multos, quorum corpora placuerant, de scena et circo et harena in aulam traduxi+ t. Hieroclen vero sic amavit, ut eidem inguina oscularetur, quod dictu etiam inve+ recundum [est, Floralia sacra se adserens celebrare. in vir+ ginem Vestalem incestum admisit. sacra p% R% subla+ tis penetralibus profanavit. ignem perpetuum extin+ guere voluit. nec Romanas tantum extinguere voluit religiones, sed per orbem terrae, unum studens, ut Heliogabalus deus ubique coleretur, et in penum Ve+ stae, quod solae virgines soli que pontifices adeunt, inrupit pollutus ipse omni contagione morum cum his, qui se polluerant. et penetrale sacrum [est auferre co+ natus cum$ que seriam quasi veram rapuisset, quam virgo maxima falso monstraverat atque in ea nihil repperisset, adplosam fregit; nec tamen quic+ quam religioni dempsit, quia plures similes factae di+ cuntur [esse, ne quis veram umquam possit auferre. haec cum$ ita [essent, signum tamen, quod Palladium [esse credebat, abstulit et auro vinctum in sui dei templo locavit. Matris etiam deum sacra accepit et tauro+ boliatus [est, ut typum eriperet et alia sacra, quae penitus habentur condita. iactavit autem caput inter praecisos fanaticos et genitalia sibi devinxit et om+ nia fecit, quae Galli facere solent, ablatum que sanctum in penetrale dei sui transtulit. Salambomem etiam omni planctu et iactatione Syriaci cultus exhibuit omen sibi faciens inminentis exitii. omnes sane deos sui dei

ministros [esse aiebat, cum$ alios eius cubicularios ap+ pellaret, alios servos, alios diversarum rerum ministros. lapides, qui divi dicuntur, ex proprio templo, simulacrum Dianae Laodiciae ex adyto suo, in quo id Orestes posuerat, adferre voluit. et Orestem quidem ferunt non unum simulacrum Dianae nec uno in loco posuisse, sed multa in multis; posteaquam se apud Tria flumina circa Hebrum ex responso purifi+ cavit, etiam Orestam condidit civitatem, quam saepe cruentari hominum sanguine necesse [est. -et Orestam quidem urbem Hadrianus suo nomini vindicari iussit eo tempore, quo furore coeperat laborare, ex responso, cum$ ei dictum [esset, ut in furiosi alicuius domum vel nomen inreperet; nam ex eo emollitam insaniam ferunt, per quam multos senatores occidi iusserat, quibus servatis Antoninus Pii nomen meruit, quod@ eos post ad senatum adduxit, quos omnes iussu principis interfectos credebant.- caedit et humanas hostias lec+ tis ad hoc pueris nobilibus et decoris per omnem Ita+ liam patrimis et matrimis, credo ut maior [esset utrique parenti dolor. omne denique magorum genus ade+ rat illi operabatur que cottidie hortante illo et gratias dis agente, quos amicos eorum invenisset, cum$ inspiceret exta puerilia et excruciaret hostias ad ritum gentilem suum. cum$ consulatum inisset, in populum non nummos vel argenteos vel aureos vel bellaria vel minuta animalia, sed boves optimos et camelos et asinos et

cervos populo diripiendos abiecit, imperatorium id [esse dictitans. insecutus [est famam Macrini crudeliter, sed multo magis Diadumeni, quod@ Antoninus dictus [est, Pseudo+ antoninum ut# Pseudophilippum eum appellans, simul quod@ ex luxuriosissimo extitisse vir fortissimus, opti+ mus, gravissimus, severissimus diceretur. coegit denique scriptores nonnullos nefanda, immo potius im+ pia de eiusdem victu et luxuria disputare, ut# in vita eius. lavacrum publicum in aedibus aulicis fecit, simul et Plautiani populo exhibuit, ut ex eo condiciones bene vasatorum hominum collig+ eret. id que diligenter curatum [est, ut ex tota penitus urbe atque ex nauticis onobeli quaererentur; sic eos appellabant, qui viriliores videbantur. cum$ Marcomannis bellum inferre vellet, quod Antoninus pulcherrime profligarat, dictum [est a quibusdam per Chaldaeos et magos Antoninum Marcum id egisse, ut Marcomanni p% R% semper devoti [essent atque amici, id que factum carminibus et con+ secratione. cum$ quaereret, quae illa [esset vel ubi [esset, suppressum [est. constabat enim illum ob hoc consecrationem quaerere, ut eam dissiparet spe belli concitandi, et idcirco maxime quod@ audierat responsum [fuisse ab Antonino bellum Marcomannicum finiendum, cum$ hic Varius et Heliogabalus et ludibrium publicum

diceretur, nomen autem Antonini pollueret, in quod invaserat. prodebatur autem per eos maxime, qui do+ lebant sibi homines ad exercendas libidines bene vasatos et maioris peculi opponi. unde etiam de nece eius cogitari coepit, et haec quidem domi. sed milites pestem illam imperatoris velari nomine pati nequierunt ac primum inter sese dein per coro+ nas iecere sermones, in Alexandrum omnes inclinantes, qui iam Caesar [erat a senatu eo tempore, consobrinus huius Antonini, nam Varia una is [erat avia, unde Heliogabalus Varius dice+ batur. Zoticus sub eo tantum valuit, ut ab omnibus officio+ rum principibus sic haberetur quasi domini maritus. [erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis ge+ nere abutens omnia Heliogabali dicta et facta venderet fumis quam maxime divitias enormes parans, cum$ aliis minaretur, aliis polliceretur, omnes falleret egrediens que ab illo singulos adiret dicens: !de te hoc locutus [sum, de te hoc audivi, de te hoc [futurum [est.! ut# [sunt homines huiusmodi, qui, si admissi [fuerint ad nimiam familiaritatem principum, famam non solum malorum sed et bonorum principum vendunt et qui stultitia vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. nubsit et coit cum illo ita, ut et pronubam haberet clamaret que !concide Magire!, et eo quidem tempore quo Zoticus aegrotabat. quaerebat deinde a philosophis et gravissimis viris, an et ipsi in adulescentia perpessi [essent, quae ipse pateretur, et quidem inpudentissime; neque enim

umquam verbis pepercit infamibus, cum$ et digitis in+ pudicitiam ostentaret, nec ullus in conventu et audiente populo [esset pudor. fecit libertos praesides, legatos, consules, duces omnes que dignitates polluit ignobilitate hominum perditorum. cum$ ad vindemias vocasset amicos nobiles et ad corbes sedisset, gravissimum quemque percontari coepit, an promtus [esset in ve+ nerem, erubescentibus que senibus exclamabat: !erubuit, salva res [est!, silentium ac ruborem pro consensu ducens. addidit praeterea ipse, quae faceret, sine ullius pudoris velamento. postquam senes vidit erubescere ac tacere, vel quia aetas vel quia dignitas talia refutabat, contulit se ad iuvenes et ab his coepit omnia exquirere. a quibus cum$ audi+ ret aetati congrua, gaudere coepit, dicens vere liberam vindemiam [esse, quam sic celebraret. ferunt multi ab ipso primum, ut in vindemiarum festivo multa in dominos iocularia et audientibus dominis dicerentur, quae ipse conposuerat, et Graeca ma+ xime. horum pleraque Marius Maximus dicit in vita ipsius Heliogabali. [erant amici inprobi et senes qui+ dam et specie philosophi, qui caput reticulo compone+ rent, qui inproba quaedam pati se dicerent, qui maritos se habere iactarent. quos quidam finxisse dicunt, ut illi fierent vitiorum imitatione cariores. ad praefecturam praetorii saltatorem, qui histrionicam Romae fecerat, adscivit, praefectum vigilum Cordium aurigam fe+ cit, praefectum annonae Claudium tonsorem. ad honores reliquos promovit commendatos sibi pudibilium

inormitate membrorum. ad vicensimam hereditatium mulionem curare iussit, iussit et cursorem, iussit et cocum et claustrarium art+ ificem. cum$ ingressus [est vel castra vel curiam aviam suam Variam nomine, de qua superius dictum [est, secum induxit, ut eius auctoritate honestior fieret, quia per se non poterat; nec ante eum, quod iam diximus, senatum mulier ingressa [est ita, ut ad scribendum rogaretur et sententiam diceret. in conviviis exsoletos maxime iuxta se ponebat eo+ rum que adtrectatione et tactu praecipue gaudebat, nec quisquam ei magis poculum, cum$ bibisset, dabat. inter haec mala vitae inpudicissimae Alexandrum, quem sibi adoptaverat, a se amoveri iussit, dicens se paenitere adoptionis, mandavit que ad senatum, ut Caesaris ei nomen abrogaretur. sed in senatu hoc pro+ dito ingens silentium [fuit; si quidem [erat optimus iu+ venis Alexander, ut# postea conprobatum genere im+ perii eius, cum$ ideo displiceret patri, quod@ inpudicus non [esset. [erat autem eidem consobrinus, ut# qui+ dam dicunt; a militibus etiam amabatur et senatui acceptus [erat et equestri ordini. nec defuit tamen fu+ ror usque ad exitium voti pessimi. nam ei percussores inmisit, et hoc quidem modo: ipse secessit ad hortos Spei veteris, quasi contra innocentem iuvenem vota concipiens, relicta in Palatio matre et avia et consobrino suo iussit que, ut trucidaretur iuvenis optimus et rei p% necessarius; misit et ad milites litteras, quibus iussit, ut abrogaretur nomen Caesaris Alexandro; misit qui et in castris statuarum eius titulos luto tegeret, ut# fieri solet de tyrannis; misit et ad nutritores eius, quibus imperavit sub praemiorum spe atque honorum, ut

eum occiderent quo vellent modo, vel in balneis vel veneno vel ferro. sed nihil agunt improbi contra inno+ centes. nam nulla vi quis adduci potuit, ut tantum fa+ cinus impleret, cum$ in ipsum magis conversa [sint tela, quae parabat aliis, ab his que [sit interfectus, quibus alios adpetebat. sed ubi primum lutati [sunt tituli statuarum, milites omnes exarserunt, et pars in Palatium, pars in hortos, in quibus [erat Varius, ire tendunt, ut Alexandrum vin+ dicarent hominem que inpurum eundem que parrici+ dalis animi tandem a re p% depellerent. et cum$ in Palatium venissent, Alexandrum cum matre atque avia custoditum diligentissime postea in castra duxerunt. secuta autem [erat illos Symiamira mater Heliogabali pedibus, sollicita filio. inde itum [est in hortos, ubi Varius invenitur certamen aurigandi parans, exspec+ tans tamen intentissime, quando eidem nuntiaretur consobrinus occisus. qui subito militum strepitu exterritus in angulum se condit obiectu que veli cubicularis, quod in introitu [erat cubiculi, se texit, missis praefectis alio ad conpescendos milites in castra, alio vero ad eos placandos, qui iam in hortos venissent. Antiochianus igitur e praefectis unus milites, qui in hortos venerant, sacramenti admonitione exoravit, ne illum occiderent, quia nec multi venerant et plerique cum vexillo, quod Aristomachus tribunus retinuerat, remanserant. in castris vero milites pre+ canti praefecto dixerunt se parsuros [esse Heliogabalo, si et inpuros homines et aurigas et histriones a se di+ moveret atque ad bonam frugem rediret his maxime

summotis, qui cum omnium dolore apud eum pluri+ mum poterant et qui omnia eius vendebant vel veritate vel fumis. remoti [sunt denique ab eo Hierocles, Cordius et Myrismus et duo improbi familiares, qui eum ex stulto stultiorem faciebant. mandatum praeterea a militibus praefectis, ne paterentur illum ita diutius vivere et ut Alexander custodiretur ne vel illi aliqua vis adferretur, simul ne Caesar quempiam amicum Augusti videret, ne ulla fieret imitatio turpitudinis. sed Heliogabalus et ingenti prece Hiero+ clem reposcebat inpudicissimum hominem et insidias in dies Caesaris propagabat. denique kal% Ianuariis, cum$ simul tum designati [essent consules, noluit cum consobrino procedere. ad extremum cum$ ei avia et mater dicerent inminere milites ad eius exitium, nisi concordiam viderent inter se consobrinorum, sumpta praetexta hora diei sexta processit ad senatum avia sua ad senatum vocata et ad sellam perducta. deinde in Capitolium ad vota concipienda et perficienda so+ lemnia ire noluit, omnia que per praetorem urbanum facta [sunt, quasi consules illic non [essent. nec distulit caedem consobrini, sed timens, ne se+ natus ad alium quempiam se inclinaret, si ille consobrinum occidisset, iussit subito senatum urbe de+ cedere. omnes que, quibus aut vehicula aut servi de+ erant, subito proficisci iussi [sunt, cum$ alii per baiulos, alii per fortuita animalia et mercede conducta veherentur. Sabinum consularem virum, ad quem libros

Ulpianus scripsit, quod@ in urbe remansisset, vocati centurione mollioribus verbis iussit occidi. sed centurio aure surdiori imperari sibi credidit, ut urbe pelleretur, ita que fecit. sic vitium centurionis Sabino saluti [fuit. removit et Ulpianum iuris consultum ut# bonum virum et Silvinum rhetorem, quem ma+ gistrum Caesaris fecerat. et Silvinus quidem occisus [est, Ulpianus vero reservatus. sed milites et maxime praetorianus, vel scientes, quod@ mala in Alexan+ drum Heliogabalus pararat, vel quod@ sibi viderent invidiam [fore ex Alexandri amore, inter se congressi [sunt, facta que conspiratione ad liberandam rem p% pri+ mum conscii libidinum eius occisi [sunt vario genere mortis, cum$ alios vitalibus exemptis necarent, alios ab ima parte perfoderent, ut mors [esset vitae consentiens; post hoc in eum impetus factus [est atque in latrina, ad quam confugerat, occisus, tractus deinde per publicum. addita iniuria cadaveri [est, ut id in cloa+ cam milites mitterent. sed cum$ non cepisset cloaca fortuito, in Tiberim abiectum [est, ne umquam sepeliri posset. tractum [est cadaver eius etiam per circi spatia, priusquam in Tiberim praeci+ pitaretur. nomen eius, id [est Antonini, erasum [est senatu iubente remansit que Varii Heliogabali, si quidem illud adfectato retinuerat,

cum$ vult videri filius Antonini. appellatus [est post mortem Tiberinus et Tractatius et Inpurus et multa, si quando ea [erant designanda, quae sub eo facta videbantur. solus que omnium principum et tractus [est et in cloacam missus et in Tiberim praecipitatus. quod odio communi omnium contigit, a quo speciatim cavere debent imperatores, si quidem nec sepulchra merean+ tur, qui amorem senatus populi ac militum non merentur. opera publica ipsius praeter aedem Heliogabali dei, quem Solem alii, alii Iovem, dicunt, et amphitheatri instaurationem post exustionem et lavacrum in vico Sulpicio, quod Antoninus Severi filius coeperat, nulla extant. et lavacrum quidem Antoninus Caracallus dedicaverat et lavando et populum admittendo, sed porticus defuerant, quae postea ab hoc subditivo An+ tonino extructae [sunt, ab Alexandro perfectae. hic ultimus Antoninorum [fuit (quamvis cognomine postea Gordianos multi Antoninos putent, qui Antonii dicti [sunt, non Antonini) vita, moribus, improbitate ita odibilis, ut eius senatus et nomen eraserit. quem nec ego Antoninum vocassem nisi causa cognitionis, quae cogit plerumque dici ea etiam nomina, quae [sunt abolita. occisa [est cum eo et mater Symiamira, probrosissima mulier et digna filio. cautum que ante omnia post Antoninum Heliogabalum, ne umquam mulier senatum ingrederetur uti que inferis eius caput dicaretur devo+ veretur que, per quem id [esset factum. de huius vita multa in litteras missa [sunt obscaena, quae quia digna memoratu non [sunt, ea prodenda censui,

quae ad luxuriam pertinebant, quorum aliqua pri+ vatus, aliqua iam imperator fecisse perhibetur, cum$ ipse privatus diceret se Apicium, imperatorem vero Neronem, Othonem et Vitellium imitari. nam primus omnium privatorum toros aureis toralibus texit, quia tunc ex Antonini Marci auctoritate id fieri licebat, qui omnem apparatum imperatorium publice vendiderat. deinde aestiva convivia coloribus exhibuit, ut hodie prasinum, vitreum alia, alia die venetum et deinceps exhiberet, semper varie per dies omnes aestivos. primus deinde authepsas argenteas habuit, primus etiam caccabos, vasa deinde centenaria argentea scal+ pta et nonnulla schematibus libidinosissimis inquinata. et mastichatum et puleiatum et omnia haec, quae nunc luxuria retinet, primus invenit. nam rosatum ab aliis acceptum pinearum etiam adtritione odoratius red+ didit. denique haec genera poculorum ante Heliogabalum non leguntur. nec [erat ei ulla vita nisi exquirere novas voluptates. primus fecit de piscibus isicia, pri+ mus de ostreis et lithostreis et aliis huiusmodi marinis conchis et lucustis et cammaris et scillis. stravit et triclinia de rosa et lectos et porticus ac sic ea deambulavit, id que omni florum genere, liliis, violis, hyacinthis et narcissis. hic non nisi unguento nobili aut croco piscinis infectis natavit. nec cubuit in accubitis facile nisi his, quae pilum leporinum haberent aut plumas perdicum subalares, saepe culcitas mutans.

senatum nonnumquam ita contempsit, ut mancipia togata appellaret, p% R% unius fundi cultorem, eque+ strem ordinem in nullo loco habens. praefectum urbicum saepe post cenam ad potandum vocabat ad+ hibitis et praefectis praetorio, ita ut, si recusarent, ma+ gistri officiorum eos cogerent. voluit et per singulas urbes regiones praefectos urbi facere, ut [es+ sent in urbe quattuordecim. et fecisset, si vixisset, promoturus omnes turpissimos et ultimae professionis homines. hic solido argento factos habuit lectos et tricliniares et cubiculares. comedit saepius ad imitationem Apicii calcanea camelorum et cristas vivis gallinaceis demp+ tas, linguas pavonum et lusciniarum, quod@ qui ederet a pestilentia tutus dicer+ etur. exhibiut et Palatinis pa+ tinas ingentes extis mullorum refertas et cerebellis foenicopterum et perdicum ovis et cerebellis tur+ dorum et capitibus psittacorum et fasianorum et pavonum. barbas sane mullorum tantas iubebat ex+ hiberi, ut pro nasturtiis, apiasteris et faselaribus et feno Graeco exhiberet plenis fabatariis et discis. quod praecipue stupendum [e+ st. canes iecineribus anserum pavit. habuit leones et leopardos exarmatos in deliciis, quos edoctos per mansuetarios subito ad secundam et tertiam mensam iubebat accumbere ignorantibus cunctis, quod@ exarmati [essent, ad pavorem ridiculum excitandum. misit et uvas Apamenas in praesepia equis suis et psittacis atque fasianis leones pavit et alia animalia. exhibuit et sumina apruna per dies decem

tricena cottidie cum suis vulvis, pisum cum aureis, len+ tem cum cerauniis, fabam cum electris, orizam cum albis exhibens. albas praeterea in vicem piperis pis+ cibus et tuberibus conspersit. oppressit in tricliniis versatilibus parasitos suos violis et floribus, sic ut animam aliqui efflaverint, cum$ erepere ad summum non possent. condito piscinas et solia temperavit et rosato atque absentato. vulgum ad bibendum invitavit et ipse cum populo tantum bibit, ut in piscina eum bibisse intellegeretur, viso quod@ unus bibisset. eunuchos pro apophoretis dedit, dedit quadrigas, equos stratos, mulos, basternas et redas, dedit et aureos millenos et centena pondo argenti. sortes sane convivales scriptas in coclearibus habuit tales, ut alius exiret !d+ ecem camelos!, alius !decem muscas!, alius !decem li+ bras auri!, alius !decem plumbi!, alius !decem strutio+ nes!, alius !decem ova pullina!, ut vere sortes [essent et fata temptarentur. quod quidem et ludis suis exhibuit, cum$ et ursos decem et decem glires et decem lactucas et decem auri libras in sorte habuit. primus que hunc morem sortis instituit, quem nunc videmus. sed vere ad sortem scaenicos vocavit, cum$ et canes mortuos et libram bubu+ lae carnis haberet in sorte et item centum aureos et mille argenteos et centum folles aeris et alia talia. quae populus tam libenter accepit, ut eum postea imperare gratularentur. fertur in euripis vino plenis na+ vales circenses exhibuisse, pallia de oenanthii fudisse et elefantorum quattuor quadrigas in Vaticano agitasse dirutis sepulchris, quae obsistebant, iunxisse etiam camelos

quaternos ad currus in circo privato spectaculo. serpentes per Marsicae gentis sacerdotes collegisse fer+ tur eos que subito ante lucem, ut# solet populus ad lu+ dos celebres convenire, effudisse, multos que adflictos morsu et fuga. usus [est aurea omni tunica, usus et purpurea, usus et de gemmis Persica, cum$ gravari se diceret onere voluptatis. habuit et in calciamentis gemmas, et quidem scalptas. quod risum omnibus movit, quasi possent scalpturae nobilium artificum videri in gemmis, quae pedibus adhaerebant. voluit uti et diademate gemmato, qui pulchrior fieret et magis ad feminarum vultum aptus. quo et usus [est domi. fertur et promisisse foenicem convivis vel pro eo libras auri mille, ut imperatorie eos dimitteret. marinae aquae colymbos exhibuit, in mediterraneis lo+ cis maxime, eosdem que singulis amicis natantibus dimisit et iterum cum piscibus implevit. montem nivium in virdiario domus aestate fecit advectis nivi+ bus. ad mare piscem numquam comedit, in longissi+ mis a mari locis omnia marina semper exhibuit. mu+ renarum lactibus et luporum in locis mediterraneis rusticos pavit. pisces semper quasi in marina aqua cum colore suo coctos conditura veneta comedit. momentarias de ro+ sato et rosis piscinas exhibuit et lavit cum omnibus suis caldarias de nardo exhibens. idem in lucernis balsamum exhibuit. idem mulieres numquam iteravit praeter uxorem. lupanaria domi amicis, clientibus et servis exhibuit. idem numquam minus centum sester+ tiis cenavit, hoc [est argenti libris triginta; aliquando autem tribus milibus sestertium cenavit omnibus

supputatis, quae inpendit. cenas vero et Vitellii et Apicii vicit. pisces e vivariis suis bubus traxit. per macellum transiens mendicitatem publicam flevit. parasitos ad rotam aquarium ligabat et cum vertigine sub aquas mittebat rursus que in summum revolvebat eos que Ixionios amicos vocavit. stravit et saxis Lace+ daemoniis ac porphyreticis plateas in Palatio, quas Antoninianas vocavit. quae saxa usque ad nostram memoriam manserunt, sed nuper eruta et exsecta [sunt. constituerat et columnam unam collocare ingentem, ad quam ascenderetur intrinsecus, ita ut in summo Heliogabalum deum collocaret, sed tantum sa+ xum non invenit, cum$ id de Thebaide adferre cogitaret. ebrios amicos plerumque claudebat et subito nocte leones et leopardos et ursos exarmatos immittebat, ita ut expergefacti in cubiculo eodem leones, ursos, pardos cum luce vel, quod [est gravius, nocte invenirent, ex quo plerique exan+ imati [sunt. multis vilioribus amicis folles pro accubitis sternebat eos que re+ flabat prandentibus illis, ita ut plerumque subito sub mensis invenirentur prandentes; primus denique invenit simma in terra sternere, non in lectulis, ut a pedibus utres per pueros ad reflandum spiritum sol+ verentur. in mimicis adulteriis ea, quae solent simulato fieri, effici ad verum iussit. meretrices a lenonibus cunctis redemit saepe et manumisit. cum$ inter fabulas privatas sermo [esset ortus, quanti her+ niosi [esse possent in urbe Roma, iussit omnes no+ tari eos que ad balneas suas exhiberi et cum isdem

lavit, nonnullis etiam honestis. gladiatores ante con+ vivium pugnantes sibi et pyctas frequenter exhibuit. stravit sibi triclinium in summo lusorio et, dum pran+ deret, noxios et venationes sibi exhibuit. parasitis in secunda mensa saepe ceream cenam, saepe ligneam, saepe eburneam, aliquando fictilem, nonnumquam vel marmoream vel lapideam exhibuit, ita ut omnia illis exhiberentur videnda de diversa materia, quae ipse cenabat, cum$ tantum biberent per singula fercula et manus, quasi comedissent, lavarent. primus Romanorum holoserica veste usus fertur, cum$ iam subsericae in usu [essent. linteamen lotum numquam attigit, mendicos dicens qui lineis lotis uterentur. dalmaticatus in publico post cenam saepe visus [est, Gurgitem Fabium et Scipionem se appellans, quod@ cum ea veste [esset, cum qua Fabius et Cor+ nelius a parentibus ad corrigendos mores adulescentes in publicum [essent producti. omnes de circo, de theatro, de stadio et omnibus locis et balneis meretrices collegit in aedes publicas et apud eas contionem habuit quasi militarem, dicens eas commilitones, disputavit que de generibus schematum et voluptatum. adhibuit in tali contione postea lenones, exsoletos undique collectos et luxuriosissimos puerulos et iuvenes. et cum$ ad meretrices muliebri ornatu processisset papilla eiecta, ad exoletos ha+ bitu puerorum, qui prostituuntur, post contionem pro+ nuntiavit his quasi militibus ternos aureos donativum petit que ab his, ut a dis peterent, ut alios haberet ipsis commendandos. iocabatur sane ita cum servis, ut eos iuberet millena

pondo sibi aranearum deferre proposito praemio, colle+ gisse que dicitur decem milia pondo aranearum, dicens et hinc intellegendum, quam magna [esset Roma. mittebat parasitis pro cellario salaria annua vasa cum ranis et scorpiis et cum serpentibus et huiusmodi monstris. claudebat in cuiuscemodi vasis infinitum muscarum, apes mansuetas eas appellans. quadrigas circensium in tricliniis et in porticibus sibi semper exhibuit pransitans et cenitans, convivas senes agitare cogens, nonnullos honoratos. iam imperator iubebat sibi et decem milia murum exhiberi, mille mustelas, mille sorices. dulciarios et lactarios tales habuit, ut, quaecumque coqui de diversis edulibus exhibuissent vel structores vel pomarii, illi modo de dulciis modo de lactariis exhiberent. exhibuit parasitis cenas et de vitreis et nonnumquam tot picta mantelia in men+ sam mittebat, his edulibus picta quae adponerentur, quot missus [esset habiturus, ita ut de acu aut de textili pictura exhiberentur. nonnumquam tamen et tabulae illis pictae exhibebantur, ita ut quasi omnia illis exhiberentur et tamen fame macerarentur. miscuit gemmas pomis ac floribus. iecit et per fenestram ci+ bos totidem, quot exhibuit amicis. iusserat et canonem p% R% unius anni meretricibus, lenonibus, exoletis intra+ muranis dari, extramuranis alio promisso, cum$ eo tem+ pore iuxta provisionem Severi et Bassiani septem an+ norum canon frumentarius Romae [esset. canes quaternos ingentes iunxit ad currum et sic [est vectatus intra domum regiam, id que privatus in

agris suis fecit. processit in publicum et quattuor cer+ vis iunctis ingentibus. iunxit sibi et leones, Matrem magnam se appellans. iunxit et tigres, Liberum [esse vocans eodem que habitu agens, quo dii pinguntur, quos imitabatur. Aegyptios dracunculos Romae ha+ buit, quos illi agathodaemonas vocant. habuit et hippo+ potamos et crocodillum et rhinocerotem et omnia Aegyptia, quae per naturam sui exhiberi poterant. struthocamelos exhibuit in cenis aliquotiens, dicens praeceptum Iudaeis, ut ederent. illud sane mirum videtur, quod@ dicitur ab eo fac+ tum, ut de croco sigma straverit, cum$ summos viros rogasset ad prandium, pro eorum dignitate se dicens fenum exhibere. transegit et dierum actus noctibus et nocturnos diebus, aestimans hoc inter instrumenta luxuriae, ita ut sero de somno surgeret et salutari inciperet, mane autem dormire inceptaret. amicis cot+ tidie largiebatur nec quemquam facile indonatum relinquebat, nisi quem frugi quasi perditum repperisset. habuit gemmata vehicula et aurata contemptis argentatis et eboratis et aeratis. iunxit et quaternas mulieres pulcherrimas et binas ad pabillum vel ter+ nas et amplius et sic vectatus [est, sed plerumque nudus, cum$ illum nudae traherent. habuit et hanc consuetudinem, ut octo calvos ro+ garet ad cenam et item octo luscos et item octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo longos et octo pingues, cum$ capi non possent uno sigmate, ut de his omnibus risus citaret. donavit et argentum omne convivis, quod habuit in convivio, et omnem apparatum

poculorum, id que saepius. hydrogarum Romanorum ducum primus publice exhibuit, cum$ antea militaris mensa [esset, quam postea statim Alexander reddidit. proponebat praeterea his quasi themata, ut iura nova dapibus condiendis invenirent, et cuius pla+ cuisset commentum, ei dabat maximum praemium, ita ut sericam vestem donaret, quae tunc et in raritate videbatur et in honore; si cuius autem displicuisset, iubebat, ut semper id comesset, quamdiu tamen melius inveniret. semper sane aut inter flores sedit aut inter odores pretiosos. amabat sibi pretia maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin convivio hanc [esse adserens. pinxit se ut# coppe+ dinarium, ut# seplasiarium, ut# popinarium, ut# taberna+ rium, ut# lenonem, id que totum domi semper et exercuit. sescentorum strutionum capita una cena mul+ tis mensis exhibuit ad edenda cerebella. exhibuit aliquando et tale convivium, ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarent et mulieribus uterentur et ipse et amici cum iure iu+ rando, quod@ efficerent voluptatem. celebravit item tale convivium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur et, cum$ alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter super aggerem, alter in Caelio, alter trans Tiberim et ut quisque mansisset, tamen per or+ dinem in eorum domibus singula fercula ederentur iretur que ad omnium domos. sic unum convivium vix toto die finitum [est, cum$ et lavarent per singula fercula et mulieribus utere+ ntur. Sybariticum missum semper exhibuit ex oleo et garo, quem quo anno Sybari+ tae reppererunt, et perierunt. dicitur et balneas fe+ cisse multis locis ac semel lavisse atque statim de+ struxisse, ne ex usu balneas haberet. hoc idem de

domibus, de praetoriis, de zetis fecisse dicitur. sed et haec et alia nonnulla fidem transeuntia credo [esse ficta ab his, qui in gratiam Alexandri Heliogabalum deformare voluerunt. fertur et meretricem notissimam et pulcherrimam redemisse centum sestertiis eam que intactam velut virginam coluisse. huic eidem privato cum$ quidam di+ ceret !non times pauper fieri?!, dixisse dicitur: !quid melius quam ut ipse mihi heres [sim et uxori meae?! habuerat praeterea facultates a multis dimissas gratia patris. idem filios se nolle dicebat, ne quis ei frugi contingeret. odores Indicos sine carbonibus ad vapo+ randas zetas iubebat incendi. iter privatus numquam minus sexaginta vehiculis fecit avia sua Varia recla+ mante, quod@ omnia perditurus [esset; imperator vero etiam sescenta vehicula dicitur duxisse, adserens de+ cem milibus camelorum Perasrum regem iter facere et Neronem quingentis carrucis iter inisse. causa vehiculorum [erat lenonum, lenarum, meretricum, exoleto+ rum, subactorum etiam bene vasatorum multitudo. in balneis semper cum mulieribus [fuit, ita ut eas ipse psilothro curaret, ipse quoque barbam psilothro accurans, quod que pudendum dictu [sit, eodem quo mulieres accurabantur et eadem hora; rasit et virilia subactoribus suis adhibens novaclum manu sua, quo postea barbam fecit. scobe auri porticum stravit et argenti dolens, quod@ non posset et electri, id que fre+ quenter quacumque fecit iter pedibus usque ad equum vel carpentum, ut# fit hodie de aurosa harena. calciamentum numquam iteravit, anulos etiam negatur

iterasse; pretiosas vestes saepe conscidit, bal+ lenam cepit et appendit atque ad eius aestimationem ponderis pisces amicis exhibuit. naves onustas mersit in portum, magnanimitatis hoc [esse dicens. onus ventris auro excepit, in myrrinis et onychis minxit. idem dixisse fertur: !si habuero heredem, dabo illi tutorem, qui illum haec facere cogat, quae ipse feci facturus que [sum.! habuit etiam istam consuetudinem, ut cenas sibi exhiberet tales, ut una die nonnisi de fasianis totum ederet omnes que missus sola fasia+ norum carne strueret, item alia die de pullis, alia de pisce illo et item illo, alia de porcis, alia de strutionibus, alia de holeribus, alia de pomis, alia de dulciis, alia de opere lactario. saepe amicos suos cum Aethiopibus aniculis inclusit noctur+ nis mansionibus et usque ad lucem detinuit, cum$ pul+ cherrimas his diceret apparatas. fecit hoc idem etiam de pueris et tunc, ante Philippum utpote, licebat. ridebat autem sic nonnumquam, ut publice in theatro so+ lus audiretur. ipse cantavit, saltavit, ad tibias dixit, tuba cecinit, pandurizavit, organo modulatus [est. fertur et una die ad omnes circi et theatri et amphitheatri et omnium urbis locorum meretrices tectus cucullione mulionico, ne agnosceretur, ingressus, cum$ tamen om+ nibus meretricibus sine effectu libidinis aureos donaret addens: !nemo sciat, Antoninus haec donat.! libidinum genera quaedam invenit, ut spinthrias veterum imperatorum vinceret, et omnis apparatus Tiberii et Caligulae et Neronis norat.

et praedictum eidem [erat a sacerdotibus Syris biothanatum se [futurum. paraverat igitur funes blatta et serico et cocco intortos, quibus, si necesse [esset laqueo, vitam finiret. paraverat et gladios aureos, qui+ bus se occideret, si aliqua vis urgeret. paraverat et in cerauneis et in hyacinthis et in smaragdis venena, quibus se interimeret, si quid gravius inmineret. fecerat et altissimam turrem substratis aureis gemmatis que ante se tabulis, ex qua se praecipitaret, dicens etiam mortem suam pretiosam [esse debere et ad spe+ ciem luxuriae, ut diceretur nemo sic perisse. sed nihil ista valuerunt. nam, ut# diximus, et occisus [est per scutarios et per plateas tractus et sordidissime per cloacas ductus et in Tiberim submissus. hic finis Antoninorum nomini in re p% [fuit, scienti+ bus cunctis istum Antoninum tam vita falsum [fuisse quam nomine. mirum fortasse cuipiam videatur, Constantine ve+ nerabilis, quod@ haec clades, quam rettuli, loco prin+ cipum [fuerit, et quidem prope triennio: ita nemo in re p% tum [fuit, qui istum a gubernaculis Romanae maiestatis abduceret, cum$ Neroni, Vitellio, Caligulae ceteris que huius modi numquam tyrannicida defuerit. sed primum omnium ipse veniam peto, quod@ haec, quae apud diversos repperi, litteris tradidi, cum$ multa improba reticuerim et quae ne dici quidem sine maximo pudore possunt; ea vero, quae dixi, praetextu verborum adhibito, quantum potui, texi. deinde illud, quod clementia tua solet dicere, credidi, [esse

respiciendum: !imperatorem [esse fortunae [est.! nam et minus boni reges [fuerunt et pessimi. agendum vero, quod pietas tua solet dicere, ut [sint imperio digni, quos ad regendi necessitatem vis fatalis adduxerit. et quoniam hic ultimus Antoninorum [fuit neque postea hoc nomen in re p% loco principum frequentatum [est, etiam illud addendum [est, ne quis error oriatur, cum$ duos Gordianos narrare coepero, patrem et filium, qui se de Antoninorum genere dici volebant: non nomen in illis primum [fuit sed praenomen; deinde, ut# in plerisque libris invenio, Antoni dicti [sunt, non Antonini. haec [sunt de Heliogabalo, cuius vitam me invitum et retractantem ex Graecis Latinis que collectam scri+ bere ac tibi offerre voluisti, cum$ iam aliorum ante tulerimus. scribere autem ordiar, qui post sequentur. quorum Alexander optimus et cum cura dicendus [est annorum tredecim princeps, semestres alii et vix annui et bimi, Aurelianus praecipuus et horum omnium decus auctor tui generis Clau+ dius. de quo vereor ad clementiam tuam scribens vera dicere, ne mali+ volis adulator videar [esse, sed absolvar contra livorem inproborum, cum$ et apud alios clarum [esse perspexerint. his iungendi [sunt Diocletianus, aurei parens saeculi, et Maximianus, ut# vulgo dicitur, ferrei, ceteri que ad pietatem tuam. te vero, Auguste venerabilis, multis paginis isdem que disertioribus illi prosequen+ tur, quibus id felicior natura detulerit. his addendi

[sunt Licinius, Severus, Alexander atque Maxentius, quorum omnium ius in d+ icionem tuam venit, sed ita ut nihil eorum virtuti derogetur. non enim ego id fa+ ciam, quod plerique scriptores solent, ut de his detra+ ham, qui victi [sunt, cum$ intellegam gloriae tuae acce+ dere, si omnia de illis, quae bona in se habuerint, vera praedicaro. &

interfecto Vario Heliogabalo (sic enim malumus di+ cere quam Antoninus, quia et nihil Antoninorum pestis illa ostendit et hoc nomen ex annalibus sena+ tus auctoritate erasum [est) ad remedium generis hu+ mani Aurelius Alexander, urbe Arcena genitus, Varii filius, Variae nepos et consobrinus ipsius Gabali, ac+ cepit imperium, cum$ ante Caesar a senatu [esset appellatus, mortuo scilicet Macrino, Augustum que no+ men idem recepit addito eo, ut et patris patriae no+ men et ius proconsulare et tribuniciam potestatem et ius quintae relationis deferente senatu uno die adsumeret. et ne praeceps ista honorum continuatio videatur, exponam causas, quibus id et senatus coac+ tus [est facere et ille perpeti. non enim aut gravi+ tati senatus congruebat omnia simul deferre aut bono principi raptum ire tot simul dignitates. milites iam insueverant sibi imperatores et tumultuario iudicio fa+ cere et item facile mutare, adserentes nonnumquam ad defensionem se idcirco fecisse, quod@ nescissent

senatum principem appellasse. nam et Pescennium Ni+ grum et Clodium Albinum et Avidium Cas+ sium et antea Lucium Vindicem et L% Antonium et ipsum Severum, cum$ senatus iam Iulianum dixisset principem, imperatores fecerant, atque ista res bella civilia severat, quibus necesse [fuit militem contra ho+ stem paratum parricidaliter perire. hac igitur causa festinatum [est, ut omnia simul Alexander quasi iam vetus imperator acciperet. huc accessit nimia et sena+ tus et populi inclinatio post illam cladem, quae non solum Antoninorum nomen decoloravit, sed etiam Ro+ manum dehonestavit imperium. certatim denique om+ nia decreta [sunt et nominum genera et potestatum. primus denique et omnium cuncta insignia et honorifi+ centiae genera simul recepit suffragante sibimet Cae+ saris nomine, quod iam ante aliquot annos meruerat, et magis suffragante vita et moribus, cum$ illi magnum conciliasset favorem, quod@ Heliogabalus occidere cona+ tus [est nec potuit et militibus repugnantibus et senatu refragante. atque haec parva [sunt, nisi quod@ dignum se exhibuit, quem senatus servaret, quem salvum mi+ lites cuperent, quem omnium bonorum sententia principem diceret. Alexander igitur, cui Mammaea mater [fuit- nam et ita dicitur a plerisque- a prima pueritia artibus bonis inbutus tam civilibus quam militaribus ne unum quidem diem sponte sua transire passus [est, quo se non et ad litteras et ad militiam exerceret. nam in prima pueritia litteratores habuit Valerium Cordum et Titum Veturium et Aurelium Philippum libertum pa+ tris, qui vitam eius postea in litteras misit, grammati+ cum in patria Graecum Nehonem, rhetorem Sera+ pionem, filosophum Stilionem, Romae grammaticos Scaurinum Scaurini filium, doctorem celeberrimum, rhetores Iulium Frontinum et Baebium Macrianum et Iulium Granianum, cuius hodieque declamatae feruntur. sed in Latinis non multum profecit, ut# ex eiusdem orationibus apparet, quas in senatu habuit, vel contionibus, quas apud milites vel apud populum. nec valde amavit Latinam facundiam, sed amavit lit+ teratos homines vehementer, eos etiam reformidans, ne quid de se asperum scriberent. denique eos, quos dignos ad discendum videbat, singula quaeque, quae publice privatim agebat, se ipso docente vole+ bat addiscere, si forte ipsi non adfuissent, ea que petebat ut, si vera [essent, in litteras mitterent. dominum se appellari vetuit. epistolas ad se quasi ad privatum scribi iussit servato tantum nomine imperatoris. gemmas de calciamentis et vestibus tulit, quibus usus [fuerat Heliogabalus. veste, ut# et pingitur, alba usus [est nec aurata, paenulis togis que communibus. cum amicis tam familiariter vixit, ut com+ munis [esset ei saepe consessus, iret ad convivia eorum, aliquos autem haberet cotidianos etiam non vocatos, salutaretur vero quasi unus e senatoribus pa+ tente velo admissionalibus remotis aut solis his, qui

ministri ad fores [fuerant, relictis, cum$ ante salutare principes non liceret, quod@ eos videre non poterant. et [erat eius corporis, ut praeter venustatem ac virilem, quem hodieque et in pictura et in statuis videmus, decorem inesset staturae militaris robur, valitudo eius, qui vim sui corporis sciret ac semper curaret. [erat praeterea cunctis hominibus ama+ bilis et ab aliis pius appellabatur, ab omnibus certe sanctus et utilis rei p%. huic sors in templo Prae+ nestinae talis extitit, cum$ illi Heliogabalus insidiaretur: ^si qua fata aspera rumpas, /tu Marcellus [eris.^ Alexandri nomen accepit, quod@ in templo dicato apud Arcenam urbem Alexandro Magno natus [esset, cum$ casu illuc die festo Alexandri cum uxore pater isset sollemnitatis implendae causa. cui rei argu+ mentum [est, quod@ eadem die natalem habet hic Mam+ maeae Alexander, qua ille Magnus excessit e vita. delatum sibi Antonini nomen a senatu recusavit, cum$ hic magis adfinitate Caracalli iungeretur quam ille subdivitus, si quidem, ut# Marius Maximus dixit in vita Severi, nobilem orientis mulierem Severus, cuius hanc genituram [esse conpererat, ut uxor imperatoris [esset,

adhuc privatus et non magni satis loci duxit uxorem, ex qua adfinitate hic Alexander [fuit, cui vere per ma+ trem suam consobrinus Varius Heliogabalus [fuit. recusavit et Magni nomen, quod ei quasi Alexandro [est oblatum senatus iudicio. interest relegere orationem, qua nomen Antonini et Magni delatum sibi a senatu recusavit. quam prius+ quam praebeam, proferam etiam adclamationes se+ natus, quibus id decretum [est. ex actis urbis: a% d% pridie nonas Martias cum$ senatus frequens in curiam (hoc [est in aedem Concordiae templum que inaugura+ tum) convenisset rogatus que [esset Aurelius Alexander Caesar Augustus, ut consideret, ac primo recusasset, quod@ sciret de honoribus suis agendum, deinde postea venisset, adclamatum: !Auguste innocens, di te serv+ ent. Alexander imperator, di te servent. di te nobis dederunt, di conservent. di te ex manibus impuri eri+ puerunt, di te perpetuent. impurum tyrannum et tu perpessus [es, impurum et opscaenum et tu vivere do+ luisti. di illum eradicarunt, di te servarunt. infamis imperator rite damnatus. felices nos imperio tuo, fe+ licem rem p%. infamis imperator unco tractus [est ad exemplum timoris, luxuriosus imperator iure puni+ tus [est, contaminator honorum iure punitus [est. di inmortales Alexandro vitam. iudicia deorum hinc apparent.! et cum$ egisset gratias Alexander, adclama+ tum [est: !Antonine Alexander, di te servent. Antonine Aureli, di te servent. Antonine Pie, di te servent. An+ tonini nomen suscipias rogamus. praesta bonis im+ peratoribus, ut Antoninus dicaris. nomen Antoninorum

tu purifica. quod ille infamavit, tu purifica. redde in integrum nomen Antoninorum. sanguis Antonino+ rum se cognoscat. iniuriam Marci tu vindica. iniuriam Veri tu vindica. iniuriam Bassiani tu vindica. peior Commodo solus Heliogabalus, nec imperator nec An+ toninus nec civis nec senator nec nobilis nec Romanus. in te salus, in te vita. ut vivere delectet, et Antoninus vocetur. Antoninorum templa Antoninus dedicet. Par+ thos et Persas Antoninus vincat. sacrum nomen sa+ cratus accipiat. sacrum nomen castus accipiat. An+ tonini nomen di cognoscant, Antoninorum honorem di conservent. in te omnia, per te omnia. Antonine, haveas.! et post adclamationes Aurelius Alexander Caesar Augustus: !gratias vobis, p% c%, non nunc pri+ mum sed et de Caesareano nomine et de vita servata et Augusti nomine addito et de pontificatu maximo et de tribunicia potestate et proconsulari imperio, quae omnia novo exemplo uno die in me contulistis.! et cum$ diceret, adclamatum: !haec suscepisti, Antonini nomen suscipe. mereatur senatus, Antonini mereantur. Antonine Auguste, di te servent, di te Antoninum conservent. monetae nomen Antonini reddatur. templa Antoninorum Antoninus consecret.! Aurelius Alexander Augustus: !ne, quaeso, p% c%, ne me ad hanc certa+ minis necessitatem vocetis, ut ego conar tanto no+ mini satis facere, cum$ etiam hoc ipsum nomen,

licet peregrinum, tamen gravare videatur. haec enim nomina insignia onerosa [sunt. quis enim Ciceronem dicat mutum? quis indoctum Varronem? quis im+ pium Metellum? et, ut hoc di avertant, quis non aequiperantem nomina ferat degentem in cla+ rissima specie dignitatum?! item adclamata, quae supra. item imperator dixit: !Antoninorum nomen vel iam numen potius quantum [fuerit, meminit vestra clementia: si pietatem, quid Pio sanctius? si doctri+ nam, quid Marco prudentius? si innocentiam, quid Vero simplicius? si fortitudinem, quid Bassiano fortius? nam Commodi meminisse nolo, si quidem hoc ipso deterior [fuit, quod@ cum illis moribus Antonini nomen obtinuit. Diadumenus autem nec tempus habuit nec aetatem et arte patris hoc nomen incurrit.! item adclamatum ut# supra. item imperator dixit. !nuper certe, p% c%, meministis, cum$ ille omnium non solum bipedum sed etiam quadrupedum spur+ cissimus Antonini nomen praeferret et in turpitudine atque luxurie Nerones, Vitellios, Commodos vinceret, qui gemitus omnium [fuerit, cum$ per populi et ho+ nestorum coronas una vox [esset hunc inepte An+ toninum dici, per hanc pestem tantum violari nomen.! et cum$ diceret, adclamatum [est: !di mala prohibeant. haec te imperante non timemus. de his te duce securi [sumus. vicisti vitia, vicisti crimina, vicisti dedecora.

Antonini nomen ornabis. tibi certe sumimus, bene praesumimus. nos te et a pueritia probavimus et nunc probamus.! item imperator: !neque ego, p% c%, idcirco timeo istud venerabile omnibus nomen accipere. quod verear, ne in haec vitia delabatur vita, aut nos nominis pudeat, sed primum displicet alienae fa+ miliae nomen adsumere, deinde quod gravari me credo.! et cum$ diceret, adclamatum [est ut# supra. item dixit: !si enim Antonini nomen accipio, possum et Traiani, possum et Titi, possum et Vespasiani.! et cum$ diceret, adclamatum [est: !quomodo Augustus, sic et Antoninus.! et imperator: !video, patres conscripti, quid vos moveat ad hoc nobis nomen addendum. Augustus primus primus [est huius auctor imperii, et in eius nomen omnes velut quadam adoptione aut iure hereditario succedimus; Antonini ipsi Augusti [sunt dicti. sic Antoninus id [est Pius Marcum et item Verum iure adoptionis vocavit, Commodo autem here+ ditarius [fuit, susceptum Diadumeno, adfectatum in Bassiano, ridiculum in Vario.! et cum$ diceret, adclamatum [est: !Alexander Auguste, di te servent. di faveant verecundiae tuae, prudentiae tuae, innocen+ tiae tuae, castitati tuae. hinc intellegimus, qualis [fu+ turus [sis, hinc probamus. tu facies, ut senatus bene principes eligat. tu facies optimum [esse iudicium sena+ tus. Alexander Auguste, di te servent. templa Antoninorum

Alexander Augustus dedicet. Caesar noster, Augustus noster, imperator noster, di te servent. vivas, valeas, multis annis imperes.! Alexander imperator dixit: !intellego, p% c%, me optinuisse, quod volui, et in acceptum refero, plurimas gratias et agens et habens enisurus, ut et hoc nomen, quod in imperium detulimus, tale [sit, ut et ab aliis desi+ deretur et bonis vestrae pietatis iudiciis offeratur.! post haec adclamatum [est: !Magne Alexander, di te servent. si Antonini nomen repudiasti, Magni praeno+ men suscipe. Magne Alexander, di te servent.! et cum$ saepius dicerent, Alexander Augustus: !facilius [fuit, p% c%, ut Antoninorum nomen acciperem, aliquid enim vel adfinitati deferrem vel consortioni nominis imperialis. Magni vero nomen cur accipiam? quid enim iam magnum feci? cum$ id Alexander post magna gesta, Pompeius vero post magnos triumphos accepe+ rit. quiescite igitur, venerandi patres, et vos ipsi magnifici unum me de vobis [esse censete, quam Magni nomen ingerite.! post haec adclamatum [est: !Aureli Alexander Auguste, di te servent.! et reliqua ex more. dimisso senatu, cum$ et alia multa eo die [essent acta, quasi triumphans domum se recepit. multo clarior visus [est alienis nominibus non receptis quam si recepisset; atque ex eo constantiae ac plenae gra+ vitatis famam obtinuit, si quidem uni iuveni vel adulescenti potius senatus totus persuadere non potuit. sed quamvis senatu rogante non potuerit persuaderi,

ut vel Antonini vel Magni nomina susciperet, tamen ob ingentem vigorem animi et mirandam singularem que constantiam contra militiam insolentiam Severi no+ men a militibus eidem inditum [est. quod illi ingentem in praesentia reverentiam, magnam apud posteros glo+ riam peperit, cum$ eo accessisset, ut de animi virtute nomen acceperit, si quidem solus inventus [sit, qui tumultuantes legiones exauctoraverit, ut# suo loco ostendetur, in milites autem gravissime animadvertit, qui forte incurrerunt aliquid, quod videretur in+ iustum, ut# et ipsum locis suis declarabimus. omina imperii haec habuit: primum quod@ ea die natus [est, qua defunctus vita Magnus Alexander dici+ tur, deinde quod@ in templo eius mater enixa [est, ter+ tio quod@ ipsius nomen accepit, tum praeterea quod@ ovum purpurei coloris eadem die natum, qua ille natus [est, palumbinum anicula quaedam matri eius obtulit; ex quo quidem haruspices dixerunt imperatorem quidem illum, sed non diu [futurum et cito ad im+ perium perventurum. tum praeterea, quod@ tabula Tra+ iani imperatoris, quae geniali lecto patris imminebat, dum illa in templo pareret, in lectum eius decidit. his accessit quod@ nutrix ei Olympias data [est, quo nomine mater Alexandri appellata [est. nutritor Philippus provenit casu unus ex rusticis, quod nomen parti Alexandri Magni [fuit. fertur die prima natalis toto die apud Arcam Caesaream stella primae magni+ tudinis visa et sol circa domum patris eius fulgido ambitu coronatus. cum$ eius natalem aruspices commentarent,

dixerunt eum summam rerum tenturum, id+ circo quod@ hostiae de ea villa, quae [esset Severi im+ peratoris, adductae [essent et quas in illius honorem coloni parassent. nata in domo laurus iuxta persici arborem intra unum annum persici arborem vicit. unde etiam coniectores dixerunt Persas ab eo [esse vincendos. mater eius pridie quam pareret somniavit se pur+ pureum dracunculum parere. pater eadem nocte in somnis vidit alis se Romanae Victoriae, quae in senatu, ad caelum vehi. ipse cum$ vatem consuleret de [futuris, hos accepisse dicitur versus adhuc parvulus et primum quidem sortibus: ^te manet imperium caeli terra que^ intellectum [est, quod@ inter divos etiam referetur. ^te manet imperium, quod@ tenet imperium,^ ex quo intellectum [est Romani illum imperii principem [futurum; nam ubi [est imperium nisi apud Romanos, quod@ tenet imperium? et haec quidem de Graecis versibus [sunt prodita. ipse autem, cum$ parentis hortatu animum a filosophia et musica que ad alias artes traduceret, Vergilii sortibus huius modi inlustratus [est: ^excudent alii spirantia mollius aera, credo equidem, et vivos ducent de marmore vultus, orabunt causas melius caeli que meatus describent radio et surgentia sidera dicent: tu regere imperio populos, Romane, memento. hae tibi [erunt artes paci que inponere morem, parcere subiectis et debellare superbos.^

[fuerunt multa alia signa, quibus principem humani ge+ neris [esse constaret. nimius ardor oculorum et diutius intuentibus gra+ vis, divinatio mentis frequentissima, rerum memoria singularis quam mnemonico Acholius ferebat adiutam. et cum$ puer ad imperium pervenisset, fecit cuncta cum matre, ut et illa videretur pariter imperare, mulier sancta sed avara et auri atque argenti cupida. ubi ergo Augustum agere coepit, primum removit omnes iudices a re p% et a ministeriis atque mune+ ribus, quos inpurus ille ex genere hominum turpissimo provexerat; deinde senatum et equestrem ordinem pur+ gavit. ipsas deinde tribus et eos, qui militaribus nitun+ tur praerogativis, purgavit et Palatium suum comi+ tatum que omnem abiectis ex aulico ministerio cunctis obscenis et infamibus nec quemquam passus [est [esse in Palatinis non necessarium hominem. iure iurando deinde se constrinxit, ne quem adscriptum, id [est vacantivum, haberet, ne annonis rem p% gravaret, dicens malum publicum [esse imperatorem, qui ex vi+ sceribus provincialium homines non necessarios nec rei p% utiles pasceret. fures iudiciales iussit in civitatibus ullis numquam videri et, si [essent visi, deportari per rectores provinciarum. annonam militum diligenter inspexit. tribunos, qui per stellaturas militibus aliquid tulissent, capitali poena adfecit. negotia

et causas prius a scriniorum principibus et doctis+ simis iuris peritis et sibi fidelibus, quorum primus tunc Ulpianus [fuit, tractari ordinari que atque ita referri ad se praecepit. leges de iure populi et fisci moderatas et infinitas sanxit neque ullam constitutionem sacravit sine viginti iuris peritis et doctissimis ac sapientibus viris isdem que disertissimis non minus quiquaginta, ut non minus in consilio [essent sententiae, quam sena+ tus consultum conficerent, et id quidem ita ut ire+ tur per sententias singulorum ac scriberetur, quid quisque dixisset, dato tamen spatio ad disquirendum cogitandum que de rebus ingentibus. [fuit praeterea illi consuetudo, ut, si de iure aut de negotiis tractaret, solos doctos et disertos adhiberet, si vero de re mili+ tari, militares veteres et senes bene meritos et locorum peritos ac bellorum et castrorum et omnes litteratos et maxime eos, qui historiam norant, requirens, quid in talibus causis, quales in disceptatione versabantur, veteres imperatores vel Romani vel exterarum gentium fecissent. referebat Encolpius, quo ille familiarissime usus [est, illum, si umquam furem iudicem vidisset, paratum ha+ buisse digitum, ut illi oculum erueret: tantum odium eum tenebat eorum, de quibus apud se probatum, quod@ fures [fuissent. addit Septiminus, qui vitam eius non mediocriter exsequutus [est, tanti stomachi [fuisse Alexandrum in eos iudices, qui furtorum fama labo+ rassent, etiamsi damnati non [essent, ut, si eos casu ali+ quo videret, commotione animi stomachi choleram

evomeret toto vultu inardescente, ita ut nihil loqui posset. nam cum$ quidam Septimius Arabianus, famosus crimine furtorum et sub Heliogabali iam libe+ ratus, inter senatores principem salutatum venisset, exclamavit: !o Marna, o Iuppiter, o di inmortales, Ara+ bianus non solum vivit, verum etiam in senatum venit, fortassis etiam de me sperat: tam fatuum, tam stul+ tum [esse me iudicat.! salutabatur autem nomine, hoc [est !have, Alexander!. si quis caput flexisset aut blandius aliquid dixisset, ut# adulator vel abiciebatur, si loci eius qualitas patere+ tur, vel ridebatur ingenti cachinno, si eius dignitas graviori subiacere non posset iniuriae. salutatus consessum obtulit omnibus senatoribus atque adeo nisi honestos et bonae famae homines ad salutationem non admisit iussit que (quem ad modum in Eleusinis sacris dicitur, ut nemo ingrediatur, nisi qui se innocentem no+ vit) per praeconem edici, ut nemo salutaret princi+ pem, qui se furem [esse nosset, ne aliquando detectus capitali supplicio subderetur. idem adorari se vetuit, cum$ iam coepisset Heliogabalus adorari regum more Persarum. [erat praeterea haec illius sententia solos fures de paupertate conqueri, dum volunt scelera vitae suae tegere. idem addebat sententiam de furibus no+ tam et Graece quidem, quae Latine hoc significat: !qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, sal+ vus [erit!, quae Graece talis [est: !ho polla klepsas oliga dous ekpheuxetai.! praef% praet% sibi ex senatus auctoritate constituit.

praef% urbi a senatu accepit. alterum praef% praet% fecit. qui ne fieret, etiam fugerat, dicens invitos, non ambientes in re p% conlocandos. senatorem numquam sine omnium senatorum, qui aderant, consilio fecit, ita ut per sententias omnium crearetur, testimonia dicerent summi viri ac, si fefellissent vel testes vel hi, qui sententias dicebant, postea in ultimum reicerentur lo+ cum civium condemnatione adhibita, quasi falsi rei adprobati sine ullius indulgentiae proposito. idem senatores non nisi ad summorum in Palatio virorum suffragium fecit, dicens magnum virum [esse oportere, qui faceret senatorem. idem libertinos numquam in equestrem locum redegit adserens seminarium senato+ rum equestrem locum [esse. moderationis tantae [fuit, ut nemo umquam ab eius latere summoveretur, ut omnibus se blandum adfabi+ lem que praeberet, ut amicos non solum primi aut secundi loci sed etiam inferiores aegro+ tantes viseret, ut sibi ab omnibus libere, quod sen+ tiebant, dici cuperet et, cum$ dictum [esset, audiret et, cum$ audisset, ita ut# res poscebat, emendaret atque corrigeret, sin minus bene factum [esset aliquid, etiam ipse convinceret, id que sine fastu et sine amaritudine pectoris, consessum omnibus semper of+ ferret praeter eos, quos furtorum densior fama per+ strinxerat, de absentibus semper requireret. denique cum$ ei ob nimiam civilitatem et Mammaea mater

et uxor Memmia, Sulpicii consularis viri filia, Catuli neptis, saepe dicerent: !molliorem tibi potestatem et contemptibiliorem imperii fecisti!, ille respondit: !sed securiorem atque diuturniorem.! dies denique num+ quam transiit, quando non aliquid mansuetum, civi+ le, pium fecit, sed ita ut aerarium non everteret. condemnationes et raras [esse iussit et, quae factae [fue+ rant, non indulsit. vectigalia civitatibus ad proprias fabricas deputavit. fenus publicum trientarium exer+ cuit, ita ut pauperibus plerisque sine usuris pecunias dederit ad agros emendos, reddendas de fructibus. praef% praetorii suis senatoriam addidit dignitatem, ut viri clarissimi et [essent et dicerentur. quod antea vel raro [fuerat vel omnino nondum [fuerat, eo us+ que ut, si quis imperatorum successorem praef% praet% dare vellet, laticlaviam eidem per libertum sum+ mitteret, ut# in multorum vita Marius Maximus dixit. Alexander autem idcirco senatores [esse voluit praef% praet%, ne quis non senator de Romano senatore iudicaret. milites suos sic ubique scivit, ut in cubiculo haberet breves et numerum et tempora mi+ litantum semper que, cum$ solus [esset, et rationes eo+ rum et numerum et dignitates et stipendia recenseret, ut [esset ad omnia instructissimus. denique cum$ inter milites aliquid ageretur, multorum dicebat et nomina. de provehendis etiam sibi adnotabat et

perlegebat cuncta pittacia et sic faciebat diebus etiam pariter adnotatis et quis quo [esset insinuante promotus. commeatum populi Romani sic adiuvit, ut, cum$ fru+ menta Heliogabalus evertisset, hic empta de propria pecunia loco suo reponeret. negotiatoribus, ut Romam volentes concurrerent, maximam inmunitatem dedit. oleum, quod Severus populo dederat quod que He+ liogabalus inminuerat turpissimis hominibus praefec+ turam annonae tribuendo, integrum restituit. ius confarreationis, quod inpurus ille sustulerat, hoc omnibus reddidit. mechanica opera Romae plurima in+ stituit. Iudaeis privilegia reservavit. Christianos [esse passus [est. pontificibus tantum detulit et quindecim viris et auguribus, ut quasdam causas sacrorum a se finitas iterari et aliter discingi pateretur. praesides provinciarum, quos vere, non factionibus lau+ dari comperit, et itineribus secum semper in vehiculo habuit et muneribus adiuvit, dicens et fures a re pu+ blica pellendos ac pauperandos et integros [esse retinendos et ditandos. cum$ vilitatem populus Romanus ab eo peteret, interrogavit per curionem, quam speciem caram putarent. illi continuo exclama+ verunt carnem bubulam atque porcinam. tunc ille non quidem vilitatem proposuit, sed iussit, ne quis sumi+ natam occideret, ne quis lactantem, ne quis vaccam, ne quis damalionem, tantum que intra biennium vel prope annum porcinae carnis [fuit et bubulae, ut, cum$

[fuisset octominutalis libra, ad duos unum que utriusque carnis libra redigeretur. causas militum contra tribunos sic audivit, ut, si aliquem repperisset tribunorum in crimine, pro facti qualitate sine indulgentiae proposito puniret. de omnibus hominibus per fideles homines suos semper quae+ sivit et per eos, quos nemo nosset hoc agere, cum$ diceret omnes praeda corrumpi posse. servos suos semper cum servili veste habuit, libertos cum ingenuorum. eunuchos de ministerio suo abiecit et uxori ut# servos servire iussit. et cum$ heliogabalus mancipium eunuchorum [fuisset, ad certum numerum eos redegit nec quicquam in Palatio curare fecit nisi balneas feminarum. cum$ plerosque eunuchos rationibus et procura+ tionibus praeposuisset Heliogabalus, hic illis et veteres sustulit dignitates. idem tertium genus hominum eu+ nuchos [esse dicebat nec videndum nec in usu haben+ dum a viris, sed vix a feminis nobilibus. qui de eo fumos vendiderat et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam, qua [esset servis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum. provincias legatorias praesidales plurimas fecit, proconsulares ex senatus voluntate ordinavit. balnea mixta Romae exhiberi prohibuit, quod qui+ dem iam ante prohibitum Heliogabalus fieri permiserat. lenonum vectigal et meretricum et exsoletorum in sacrum aerarium inferri vetuit, sed sumptibus publicis

ad instaurationem theatri, circi, amphitheatri, stadii deputavit. habuit in animo, ut exsoletos vetaret, quod postea Filippus fecit, sed veritus [est, ne pro+ hibens publicum dedecus in privatas cupiditates con+ verteret, cum$ homines inlicita magis prohibita poscant furore iactati. bracariorum, linteonum, vitrariorum, pellionum, claustrariorum, argentariorum, aurificum et ceterarum artium vectigal pulcherrimum instituit ex eo que iussit thermas et quas ipse fundaverat et su+ periores populi usibus exhiberi; silvas etiam thermis publicis deputavit. addidit et oleum luminibus ther+ marum, cum$ antea et ante auroram non paterent et ante solis occasum clauderentur. huius imperium incruentum quidam litteris tradiderunt, quod contra [est. nam et Severus [est appellatus a militibus ob austeritatem et in animadversibus asperior in quibusdam [fuit. opera veterum principum instauravit, ipse nova multa constituit, in his thermas nominis sui iuxta eas, quae Neronianae [fuerunt, aqua inducta, quae Alexandriana nunc dicitur. nemus thermis suis de privatis aedibus suis, quas emerat, dirutis aedificiis fecit. Oceani solium primus imperator appellavit, cum$ Traianus id non fecisset, sed diebus solia deputasset. Antonini Caracalli thermas additis porticibus perfecit et ornavit. Alexandrinum opus marmoris de duobus

marmoribus, hoc [est porfyretico et Lacedaemo+ nio primus instituit in Palatio plateis exornatis hoc genere marmorandi. statuas colossas in urbe multas locavit artificibus undique conquisitis. Alexandri habitu nummos plurimos figuravit, et quidem electros aliquantos, sed plurimos tamen aureos. a mulieribus famosis matrem et uxorem suam salutari vetuit. contiones in urbe multas habuit more veterum tribunorum et consulum. congiarium populo ter dedit, donativum militibus ter, carnem populo addidit. usuras feneratorum contraxit ad trientes pensiones, etiam pauperibus consulens. senatores, si fenerarentur, usuras accipere primo vetuit, nisi aliquid muneris causa acciperent; postea tamen iussit, ut semisses acciperent, donum munus tamen sustulit. statuas summorum virorum in foro Traiani conlocavit undique translatas. Paulum et Ulpianum in magno honore habuit, quos praefectos ab Heliogabalo alii dicunt factos, alii ab ipso - nam et consiliarius Alexandri et magister scrinii Ulpianus [fuisse perhibetur-, qui tamen ambo assessores Papiniani [fuisse dicuntur. basilicam Alexandrinam institue+ rat inter campum Martium et saepta Agrippiana in lato pedum centum in longo pedum mille, ita ut tota columnis penderet. quam efficere non potuit morte praeventus. Isium et Serapium decenter ornavit additis signis et Deliacis et omnimodis mysticis. in matrem Mammaeam unice pius [fuit, ita ut Romae in Palatio faceret diaetas nominis Mammaeae, quas inperi+ tum vulgus hodie !ad Mammam! vocat, et in Baiano palatium cum stagno, quod Mammaeae nomine hodieque censetur. fecit et alia in Baiano opera magnifica in honorem adfinium suorum et stagna stupenda +

admisso mari. pontes, quos Traianus fecerat, instaura+ vit paene in omnibus locis, aliquos etiam novos fecit, sed instauratis nomen Traiani reservavit. in animo habuit omnibus officiis genus vestium pro+ prium dare et omnibus dignitatibus, ut a vestitu dino+ scerentur, et omnibus servis, ut in populo possent agnosci, ne quis seditiosus [esset, simul ne servi ingenuis miscerentur. sed hoc Ulpiano Paulo que displi+ cuit dicentibus plurimum rixarum [fore, si quidem faciles [essent homines ad iniurias. tum satis [esse constituit, ut equites Romani a senatoribus clavi quali+ tate discernerentur. paenulis intra urbem frigoris causa ut senes uterentur, permisit, cum$ id vestimenti genus semper itinerarium aut pluviale [fuisset. matro+ nas tamen intra urbem paenulis uti vetuit, itinere permisit. facundiae Graecae magis quam Latinae nec versu invenustus et ad musicam pronus, matheseos peritus, et ita quidem ut ex eius iussu mathematici publice proposuerint Romae ac [sint professi, ut docerent. haruspicinae quoque peritissimus [fuit, orneosco+ pos magnus, ut et Vascones Hispanorum et Pan+ noniorum augures vicerit. geometriam fecit. pinxit mire, cantavit nobiliter, sed numquam alio conscio nisi pueris suis testibus. vitas principum bonorum versibus scripsit. lyra, tibia, organo cecinit, tuba etiam, quod quidem imperator numquam ostendit. palaestes primus [fuit. in armis magnus, adeo ut multa bella et gloriose gesserit. consulatum ter iniit tantum ordinarium ac primo nundinio sibi alios semper suffecit. severissimus iudex contra fures appellans eosdem cottidianorum scelerum

reos et damnans acerrime ac solos hostes inimicos que rei p% vocans. eum notarium, qui falsum cau+ sae brevem in consilio imperatorio rettulisset, incisis digitorum nervis, ita ut numquam posset scribere, deportavit. cum$ quidam ex honoratis vitae sordidae et aliquando furtorum reus per ambitionem nimiam ad militiam adspirasset, idcirco quod@ per reges amicos ambierat, admissus statim in furto praesentibus patro+ nis detectus [est iussus que a regibus audiri damnatus [est re probata. et cum$ quaereretur a regibus, quid apud eos paterentur fures, illi responderunt: !crucem!. ad eorum responsum in crucem sublatus [est. ita et patronis auctoribus damnatus ambitor [est et Alexan+ dri, quam praecipue tuebatur, servata clementia [est. statuas colossas vel pedestres nudas vel equestres divis imperatoribus in foro divi Nervae, quod Trans+ itorium dicitur, locavit omnibus cum titulis et co+ lumnis aereis, quae gestorum ordinem continerent, ex+ emplo Augusti, qui summorum virorum statuas in foro suo e marmore collocavit additis gestis. volebat videri originem de Romanorum gente trahere, quia eum pudebat Syrum dici, maxime quod@ quodam tem+ pore frustra, ut# solent, Antiochenses, Aegyptii, Alexandrini, lacessiverant conviciolis, et Sy+ rum archisynagogum eum vocantes et archiereum. antequam de bellis eius et expeditionibus et victoriis loquar, de vita cottidiana et domestica pauca disseram. usus vivendi eidem hic [fuit: primum ut, si facultas [es+ set, id [est si non cum uxore cubuisset, matutinis horis

in larario suo, in quo et divos principes sed optimos electos et animas sanctiores, in quis Apollonium et, quantum scriptor suorum temporum dicit, Christum, Abraham et Orfeum et huiusmodi ceteros habebat ac maiorum effigies, rem divinam faciebat. si id non poterat, pro loci qualitate vel vectabatur vel piscabatur vel deambulabat vel venabatur. dehinc si hora permitteret, actibus publicis post non multam operam dabat, idcirco quod@ et res bel+ licae et res civiles, ut# superius dictum [est, per amicos tractabantur, sed sanctos et fidelis et numquam vena+ les, et tractae firmabantur, nisi quid novi etiam ipsi placeret. sane si necessitas cogeret, ante lucem actibus operam dabat et in longam horam producebat neque unquam taediavit aut morosus aut iratus resedit, fronte semper pari et laetus ad omnia. [erat enim ingentis prudentiae et cui nemo posset inponere et quem si aliquis urbane temptare voluit, intellectus tulit poenas. post actus publicos seu bellicos seu civiles lectioni Graecae operam maiorem dabat de re publica libros Platonis legens. Latina cum$ legeret, non alia ma+ gis legebat quam de officiis Ciceronis et de re publica, nonnumquam et orationes et poetas, in quis Serenum Sammonicum, quem ipse noverat et dilexerat, et Horatium. legit et vitam Alexandri, quem praeci+ pue imitatus [est, etsi in eo condemnabat ebrietatem et

crudelitatem in amicos, quamvis utrumque defenda+ tur a bonis scriptoribus, quibus saepius ille credebat. post lectionem operam palaestrae aut sfaeriste+ rio aut cursui aut luctaminibus mollioribus dabat atque inde unctus lavabatur, ita ut caldaria vel numquam vel raro, piscina semper uteretur in ea que una hora prope maneret, biberet etiam frigidam Claudiam ieiunus ad unum prope sextarium. egressus balneas multum lactis et panis sumebat, ova, deinde mulsum atque his refectus aliquando prandium inibat, ali+ quando cibum usque ad cenam differebat, prandit tamen saepius. usus que [est Hadriani tetrafarmaco frequenter, de quo in libris suis Marius Maximus loquitur, cum$ Hadriani disserit vitam. postmeridianas horas subscriptioni et lectioni epistu+ larum semper dedit, ita ut ab epistolis, a libellis et a memoria semper adsisterent, nonnumquam etiam si stare per valetudinem non possent, sederent rele+ gentibus cuncta librariis et his, qui scrinium gerebant, ita ut Alexander sua manu adderet, si quid [esset ad+ dendum, sed ex eius sententia, qui disertior habebatur. post epistolas omnes amicos simul admisit, cum omnibus pariter [est locutus neque numquam solum quemquam nisi praefectum suum vidit, et quidem Ul+ pianum, ex assessore semper suo, causa iustitiae singularis. cum$ autem alterum adhibuit, et Ulpianum rogari iussit. Vergilium autem Platonem poetarum vo+ cabat eius que imaginem cum Ciceronis simulacro in secundo larario habuit, ubi et Achillis et magnorum virorum. Alexandrum vero Magnum inter optimos et divos in larario maiore consecravit.

iniuriam nulli umquam amicorum comitum ve fecit nec magistris quidem aut principibus officiorum. praefectis autem semper detulit adserens eum, qui merea+ tur iniuriam pati ab imperatore, damnandum [esse, non dimittendum. si umquam alicui praesentium succes+ sorem dedit, semper illud addidit: !gratias tibi agit res p%!; eum que muneratus [est, ita ut privatus pro loco suo posset honeste vivere, his quidem mune+ ribus: agris, bubus, equis, frumento, ferro, inpendiis ad faciendam domum, marmoribus ad ornandam et operis, quas ratio fabricae requirebat. aurum et argentum raro cuiquam nisi militi divisit, nefas [esse dicens, ut dispensator publicus in delectationes suas et suorum converteret id, quod provinciales dedissent. aurum negotiatorium et coronarium Romae remisit. fecit Romae curatores urbis quattuordecim, sed ex consulibus viros, quos audire negotia urbana cum prae+ fecto urbis iussit, ita ut omnes aut magna pars adessent, cum$ acta fierent. corpora omnium constituit vinariorum, lupinariorum, caligariorum et omnino om+ nium artium his que ex sese defensores dedit et iussit, qui ad quos iudices pertinerent. scenicis numquam aurum, numquam argentum, vix pecuniam donavit. pretiosas vestes, quas Heliogabalus dederat, sustulit et milites, quos ostensionales vocant, non pretiosis sed speciosis claris vestibus ornabat nec multum in signa aut ad apparatum regium

auri et serici deputabat dicens imperium in virtute [esse, non in decore. clamides hirtas Severi et tunicas asemas vel macrocheras et pallia coccina purpurea que non magna ad usum revocavit suum. in convivio aurum nescivit, pocula mediocria sed nitida semper habuit. ducentarum librarum argenti pondus ministerium eius numquam transit. nanos et nanas et moriones et vo+ cales exsoletos et omnia acroamata et pantomimos po+ pulo donavit; qui autem usui non [erant, singulis civitatibus putavit alendos singulos, ne gravarentur specie mendicorum. eunuchos, quos Heliogabalus et in consiliis turpibus habebat et promovebat, donavit amicis addito elogio, ut, si non redissent ad bonos mores, eosdem liceret occidi sine auctoritate iudicii. mulieres infames, quarum infinitum numerum de+ prehenderat, publicari iussit, exsoletis omnibus de+ portatis, aliquibus etiam naufragio mersis, cum quibus illa clades consuetudinem habuerat funestissimam. auratam vestem ministrorum vel in publico convivio nullus habuit. cum$ inter suos convivaretur, aut Ulpia+ num aut doctos homines adhibebat, ut haberet fabulas litteratas, quibus se recreari dicebat et pasci. habebat, cum$ privatim convivaretur, et librum in mensa et legebat, sed Graece magis. Latinos autem poetas lectitabat. publica convivia ea simplicitate egit, qua privata, nisi quod@ numerus accubitionum crescebat

et multitudo convivarum, qua ille offendabatur, di+ cens se in theatro et circo manducare. oratores et poetas non sibi panegyricos dicentes, quod exemplo Nigri Pescennii stultum ducebat, sed aut orationes recitantes aut facta veterum canen+ tes libenter audivit, libentius tamen, si quis ei re+ citavit Alexandri Magni laudes aut item bo+ norum retro principum aut magnorum urbis Romae virorum. ad Athenaeum audiendorum et Graeco+ rum et Latinorum rhetorum vel poetarum causa frequenter processit. audivit autem etiam forenses ora+ tores causas recitantes, quas vel apud ipsum vel apud praefectos urbis egerant. agoni praesedit et maxime Herculeo in honorem Magni Alexandri. solos post meridiem vel matutinis horis idcirco numquam aliquos videbat, quod@ ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Turinum. quem cum$ familiarem habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Ale+ xandri, quasi stulti hominis et quem ille in potestate haberet et cui multa persuaderet, quod@ ad nutum suum omnia faceret. denique hac illum arte deprehendit, ut quendam inmitteret, qui a se quiddam publice pe+ teret, ab illo autem occulte quasi praesidium postu+ laret, ut pro eo Alexandro secreto suggereret; quod cum$ factum [esset, ac Turinus suffragium promisisset dixisset que se quaedam imperatori dixisse, cum$ ni+ hil dixisset, sed in eo pendere, ut adhuc inpetraret,

eventum vendens, cum$ que iterum iussisset Alexander interpellari et Turinus quasi aliud agens nutibus ad+ nuisset neque tamen intus quicquam dixisset, impe+ tratum autem [esset, quod petebatur, Turinus que ab illo, qui meruerat, fumis venditis ingentia praemia percepisset; accusari eum Alexander iussit proba+ tis que per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset et quibus audientibus quid promisisset, in foro Transitorio ad stipitem illum adligari praecepit et fumo adposito, quem ex stipulis atque umidis lignis fieri iusserat, necavit praecone dicente: !fumo punitur, qui vendidit fumum.! ac ne in una tantum causa vi+ deretur crudelior [fuisse, quaesivit diligentissime, ante+ quam eum damnaret, et invenit Turinum saepe et in causis ab utraque parte accepisse, cum$ eventus ven+ deret, et ab omnibus, qui aut praeposituras aut provincias acceperant. spectacula frequentavit cum summa donandi parsi+ monia, dicens et scenicos et venatores et aurigas sic alendos quasi servos nostros aut venatores aut muliones aut voluptarios. convivium neque opiparum neque nimis parcum sed nitoris summi [fuit, ita tamen, ut pura mantelia mitterentur, saepius cocco clavata, au+ rata vero numquam, cum$ haec habere Heliogabalus iam coepisset, et ante, ut# quidam praedicant, Hadrianus habuisset. usus convivii diurnus hic [fuit: vini ad totum diem sextarii triginta, panis mundi pondo triginta, panis sequentis ad donandum populo quinquaginta. nam semper de manu sua ministris con+ vivii et panem et partes aut holerum aut carnis aut

leguminum dabat, senili prorsus maturitate patrem familias agens. [erant decreta et carnis diversae pondo triginta, [erant et gallinaci duo. adhibebatur anser diebus festis, kalendis autem Ianuariis et Hilariis ma+ tris deum et ludis Apollinaribus et Iovis epulo et Saturnalibus et huius modi festis diebus fasianus, ita ut aliquando et duo ponerentur additis gallinaciis duobus. leporem cottidie habuit, venationem frequentem, sed eam cum amicis dividebat et his maxime, quos sciebat per se non habere. nec divitibus quicquam talium munerum misit, sed ab his semper accepit. habuit cottidie et mulsi sine pipere sextarios quat+ tuor, cum pipere duo, et, ne longum [sit omnia in+ serere, quae Gargilius eius temporis scriptor singil+ latim persecutus [est, omnia et ad modum et ad rationem illi [sunt praebita. pomis vehementer indulsit, ita ut secunda mensa illi saepius ponerentur. unde etiam iocus extitit non secundam mensam Ale+ xandrum habere sed fecundam. ipse cibo plurimo referciebatur, vino neque parce neque copiose, adfatim tamen. frigida semper pura usus, et aestate cum vino rosa condito; quod quidem solum ex diverso genere condito Heliogabali tenuerat. et quoniam de lepusculis facta [est mentio, quod@ ille

leporem cottidie haberet, iocus poeticus emersit, id+ circo quod@ multi septem diebus pulchros [esse dicunt eos, qui leporem comederint, ut# Martialis etiam epi+ gramma significat, quod contra quandam Gelliam scripsit huius modi: ^cum$ leporem mittis, semper mihi, Gellia, mandas: ^septem formosus, Macre, diebus [eris.^ si verum dicis, si verum, Gellia, mandas, edisti numquam, Gellia, tu leporem.^ sed hos versus Martialis in eam, quae deformis [esset, composuit, poeta vero temporum Alexandri haec in eum dixit: ^pulchrum quod@ vides [esse nostrum regem, quem Syrum tetulit propago, venatus facit et lepus comesus, de quo continuum capit leporem.^ hos versus cum$ ad eum quidam ex amicis detulissent, respondisse ille dicitur Graecis versibus in hanc sententiam: ^pulchrum quod@ putas [esse vestrum regem vulgari, miserande, de fabella, si verum putas [esse, non irascor. tantum tu comedas velim lepusclos, ut fias animi malis repulsis pulchri, ne invideas livore mentis.^

cum$ amicos militares habuisset, ut usum Traiani, quem ille post secundam mensam potandi, usque ad quinque pocula, instituerat, reservaret, unum tantum poculum amicis exhibebat in honorem Alexandri Ma+ gni, id dans brevius, nisi si quis, quod licebat, maius libere postulasset. usus Veneris in eo moderatus [fuit, exsoletorum ita expers, ut, quemadmodum supra diximus, legem de his auferendis ferre voluerit. horrea in omnibus regionibus publica fecit, ad quae conferrent bona hi, qui privatas custodias non haberent. balnea omnibus regionibus addidit, quae forte non habebant. nam hodieque multa dicuntur Alexandri. fecit et domos pulcherrimas easdem que amicis suis maxime integris viris donavit. vectigalia publica in id contraxit, ut qui decem aureos sub Helio+ gabalo praestiterant, tertiam partem aurei praestarent, hoc [est tricensimam partem. tunc que primum semisses aureorum formati [sunt, tunc etiam, cum$ ad ter+ tiam aurei partem vectigal desidisset, tremisses, di+ cente Alexandro etiam quartarios [futuros, quod@ minus non posset. quos quidem iam formatos in moneta de+ tinuit expectans, ut, si vectigal contrahere potuisset, et eosdem ederet, sed cum$ non potuisset per publicas necessitates, conflari eos iussit et tremisses tantum solidos que formari. formas binarias, ternarias et qua+ ternarias et denarias etiam atque amplius usque ad libriles quoque et centenarias, quas Heliogabalus in+ venerat, resolvi praecepit neque in usu cuiusquam

versari; + atque ex eo materiae nomen inditum [est, cum$ diceret plus largiendi hanc [esse imperatori cau+ sam, si, cum$ multos solidos minores dare possit dans decem vel amplius una forma, triginta et quinqua+ ginta et centum dare cogeretur. vestes sericas ipse raras habuit; olosericam num+ quam induit, subsericam numquam donavit. divitiis nullius invidit. pauperes iuvit. honoratos, quos pau+ peres vere, non per luxuriam aut simulationem vidit, semper multis commodis auxit, agris, servis, anima+ libus, gregibus, ferramentis rusticis. in thesauris vestem numquam nisi annum [esse passus [est eam que statim expendi iussit. omnem vestem, quam donavit, ipse perspexit. omne aurum, omne argentum id que frequenter adpendit. donavit et ocreas et bracas et calciamenta inter vestimenta militaria. purpurae clarissimae non ad usum suum sed ad matronarum, si quae aut possent aut vellent, certe ad vendendum gravissimus exactor [fuit, ita ut Alexandriana purpura hodieque dicatur, quae vulgo Probiana dicitur, idcirco quod@ Aurelius Probus bafiis praepositus id genus muricis repperisset. usus [est ipse clamide saepe coccinea. in urbe tamen semper togatus [fuit et in Italiae urbibus. praetextam et pictam togam numquam nisi consul accepit, et eam quidem, quam de Iovis templo sumptam alii quoque accipiebant aut praetores aut consules. accepit praetextam etiam, cum$ sacra faceret, sed loco pontificis maximi, non imperatoris. boni linteaminis adpetitor [fuit, et quidem puri, dicens: !si li+ neae idcirco [sunt, ut nihil asperum habeant, quid opus [est purpura in linea?! aurum autem immitti et

dementiam iudicabat, cum$ ad asperitatem addere+ tur rigor. fasceis semper usus [est. bracas albas ha+ buit, non coccineas, ut# prius solebant. gemmarum quod [fuit, vendidit et aurum in aerarium contulit dicens gemmas viris usui non [esse, matro+ nas autem regias contentas [esse debere uno reticulo atque inauribus et bacato monili et corona, cum qua sacrificium facerent, et unico pallio auro sparso et cyclade, quae sex unicias auri plus non haberet. prorsus censuram suis temporibus de propriis moribus ges+ sit. imitati [sunt eum magni viri et uxorem eius matronae pernobiles. aulicum ministerium in id contra+ xit, ut [essent tot homines in singulis officiis, quot necessitas postularet, ita ut annonas, non dignitatem acciperent fullones et vestitores et pistores et pincer+ nae et omnes castrenses ministri, quemammodum pestis illa instituerat, sed annonas singulas, vix binas. et cum$ argentum in ministerio plus ducentis libris non haberet nec plures ministros, argentum et mini+ stros et mantelia quando pascebat, accipiebat ab amicis; quod hodieque fit, si pascatur a praefectis absente imperatore. voluptates scaenicas in con+ vivio numquam habuit, sed summa illi oblectatio [fuit, ut aut catuli cum porcellulis luderent aut perdices inter se pugnarent aut graculae parvolae sursum et deorsum volitarent. habuit sane in Palatio unum genus

voluptatis, quo maxime delectatus [est et quo licitudines publicas sublevabat. nam aviaria instituerat pavonum, fasianorum, gallinaceorum, ana+ tum, perdicum etiam, his que vehementer oblectabatur, maxime palumborum, quos habuisse usque ad xx= milia dicitur, et ne eorum pastus gravaret annonam, servos habuit vectigales, qui eos ex ovis ac pullicenis ac pipionibus alerent. thermis et suis et veterum frequenter cum populo usus [est et aestate maxime, balneari veste ad Palatium revertens, hoc solum imperatorium habens, quod@ la+ cernam cocceam accipiebat. cursorem numquam nisi servum suum, dicens ingenuum currere nisi in sacro certamine non debere, cocos, pistores, fullones et balneatores non nisi servos suos habuit, ita ut, si quis deesset, emeret. medicus sub eo unus palatinus salarium accepit, ceteri que omnes, qui usque ad sex [fuerunt, annonas binas aut ternas accipiebant, ita ut mun+ das singulas consequerentur, alias aliter. iudices cum$ promoveret, exemplo veterum, ut# et Cicero docet, et argento et necessariis instruebat, ita ut prae+ sides provinciarum acciperent argenti pondo vicena. mulas senes, mulos binos, equos binos, vestes foren+ ses binas, domesticas binas, balneares singulas, aureos

centenos, cocos singulos, muliones singulos et, si uxores non haberent, singulas concubinas, quod@ sine his [esse non possent, reddituri deposita administra+ tione mulas, mulos, equos, muliones et cocos, cetera sibi habituri, si bene egissent, in quadruplum reddituri, si male, praeter condemnationem aut peculatus aut repetundarum. leges innumeras sanxit. carrucas Romae et re+ das senatoribus omnibus ut argentatas haberent, per+ misit, interesse Romanae dignitatis putans, ut his tantae urbis senatores uterentur. consules quoscumque vel ordinarios vel suffectos creavit, ex senatus sen+ tentia nominavit, sumptum eorum contrahens, et nun+ dinia vetere ex ordine instituit. quaestores candidatos ex sua pecunia iussit munera populo dare, sed ita ut post quaesturam praeturas acciperent et deinde provincias regerent. arcarios vero instituit, qui de arca fisci ederent munera eadem que parciora. habuit in animo, ut munera per totum annum dispergeret, ut per xxx= dies munus populo daretur, sed cur id non fecerit in occulto habetur. Capitolium septimo quoque die, cum$ in urbe [esset, ascendit, templa frequentavit. Christo templum facere voluit eum que inter deos recipere. quod et Hadrianus cogitasse fertur, qui templa in omnibus civitatibus sine simulacris iusserat fieri, quae hodieque idcirco, quia non habent numina, dicuntur Hadriani, quae ille ad hoc parasse dicebatur; sed prohibitus [est ab his, qui

consulentes sacra reppererant omnes Christianos [fu+ turos, si id fecisset, et templa reliqua deserenda. in iocis dulcissimus [fuit, in fabulis amabilis, in convivis comis, ita ut quisque posceret quod vellet. ad aurum colligendum attentus, ad servandum cautus, ad inveniendum sollicitus, sed sine cuiusquam excidio. Syrum se dici nolebat, sed a maioribus Romanum et stemma generis depinxerat, quo ostendebatur genus eius a Metellis descendere. rhetoribus, grammaticis, medicis, haruspicibus, mathematicis, mechanicis, architectis salaria instituit et auditoria decrevit et discipulos cum annonis pau+ perum filios modo ingenuos dari iussit. etiam in provinciis oratoribus forensibus multum detulit, plerisque etiam annonas dedit, quos constitisset gratis agere. leges antiquas ac novas firmavit eas que etiam ipse diligentissime servavit. theatralia spectacula saepe obiit. theatrum Marcelli reficere voluit. multis civitatibus, quae post terrae motus deformes [erant, sumptus ad instaurationem operum et publicorum et privat+ orum ex vectigalibus dedit. in templis sane numquam praeter quattuor aut quinque argenti libras, auri ne guttulam quidem aut bratteolam posuit, susurrans versum Flacci Persi: ^in sanctis quid facit aurum?^ expeditiones bellicas habuit, de quibus ordine suo edisseram. primum tamen eius consuetudinem dicam

de rebus vel tacendis vel prodendis. tacebantur secreta bellorum, itinerum autem dies publice proponebantur, ita ut edictum penderet ante menses duos, in quo scriptum [esset: !illa die, illa hora ab urbe [sum exiturus et, si di volerint, in prima mansione mansurus!, deinde per ordinem mansiones, deinde stativae, deinde ubi annona [esset accipienda, et id quidem eo usque quamdiu ad fines barbaricos veniretur. iam enim inde tacebatur, et omnes ambulabant incerti, ne dis+ positionem Romanam barbari scirent. certum [est autem eum numquam id, quod proposuerat, fefellisse, cum$ diceret nolle ab aulicis suas vendi dispositiones, quod factum [fuerat sub Heliogabalo, cum$ ab eunuchis omnia venderentur. quod genus hominum idcirco se+ creta omnia in aulo [esse cupiunt, unde vel gratiam vel pecuniam requirant. et quia de publicandis dispositionibus mentio con+ tigit: ubi aliquos voluisset vel rectores provinciis dare vel praepositos facere vel procuratores, id [est ratio+ nales, ordinare, nomina eorum proponebat hortans po+ pulum, ut si quis quid haberet criminis, probaret mani+ festis rebus, si non probasset, subiret poenam capitis; in his [esset. aegrotantes ipse visitavit per tentoria milites etiam ultimos et carpentis dicebat que grave [esse, cum$ id Christiani et Iudaei facerent in praedicandis sacerdotibus, qui ordinandi [sunt, non fieri in provinciarum rectoribus, quibus et fortunae hominum committerentur et capita. adsessoribus salaria instituit, quamvis saepe dixerit eos [esse promovendos, qui per se rem p% gerere possent, non per assessores, addens militares habere suas admini+ strationes, habere litteratos, et ideo unumquemque hoc agere debere, quod nosset. thesauros reppertos his, qui

reppererant, donavit et, si multi [essent, addidit his eos, quos in suis habebat officiis. cogitabat secum et descriptum habebat, cui quid praestitisset, et si quos sciret vel nihil petisse vel non multum, unde sumptus suos augerent, vocabat eos et dicebat: !quid [est, cur nihil petis? an me tibi vis fieri debitorem? pete, ne privatus de me queraris.! dabat autem haec in beneficiis, quae famam eius non laederent, bona punitorum, sed numquam cum auro, argento vel gem+ mis- nam id omne in aerarium reponebat-, da+ bat praeposituras locorum civilium, non militum, dabat eas administrationes, quae ad procurationes pertinerent. rationales cito mutabat, ita ut nemo nisi annum conpleret, eos que, etsi boni [essent, oderat, ma+ lum necessarium vocans. praesides vero proconsules et legatos numquam fecit ad beneficium, sed ad iudicium vel suum vel senatus. milites expeditionis tempore sic disposuit, ut in man+ sionibus annonas acciperent nec portarent cibaria de+ cem et septem, ut# solent, dierum nisi in barbarico, quamvis et illic mulis eosdem atque camelis adiu+ verit dicens milites se magis servare quam se ipsum, quod@ salus publica vexit et omnibus necessariis adiuvit. et si forte gravius laborarent, per civitates et agros patribus familias ho+ nestioribus et sanctioribus matronis eos distribuebat

reddens inpendia quae fecissent, sive convaluissent illi seu perissent. cum$ quidam Ovinius Camillus senator antiquae fa+ miliae delicatissimus rebellare voluisset tyrannidem ad+ fectans ei que nuntiatum [esset ac statim probatum, ad Palatium eum rogavit ei que gratias egit, quod@ curam rei p%, quae recusantibus bonis inponeretur, sponte reciperet; deinde ad senatum processit et timentem ac tantae conscientiae tabe confectum participem im+ perii appellavit, in Palatium recepit, convivio adhibuit, ornamentis imperialibus et melioribus, quam ipse utebatur, adfecit. et cum$ expeditio barbarica [esset nun+ tiata, vel ipsum, si vellet, ire vel ut secum proficisceretur, hortatus [est. et cum$ ipse pedes iter faceret, illum invitavit ad laborem; quem post quinque milia cunc+ tantem equo sedere iussit, cum$ que post duas mansion+ es equo etiam fatigatus [esset, carpento inposuit. hoc quoque seu timore seu vere respuentem, abdicantem quin etiam imperium et mori paratum dimisit commen+ datum que militibus, a quibus Alexander unice ama+ batur, tutum ad villas suas ire praecepit, in quibus diu vixit. sed post iussu imperatoris Maximini occi+ sus [est, quod@ et ille militaris [esset et Alexander a militibus occisus [esset. scio vulgum hanc rem, quam contexui, Traiani putare, sed neque in vita eius id Marius Maximus ita exposuit neque Fabius Marcelli+ nus neque Aurelius Verus neque Statius Valens, qui omnem eius vitam in litteras miserunt. contra autem et Septiminus et Acholius et Encolpius vitae scripto+

res ceteri que de hoc talia praedicarunt. quod ideo addidi, ne quis vulgi magis famam sequeretur quam historiam, quae rumore uti# que vulgi verior repperitur. honores iuris gladii numquam vendi passus [est di+ cens: !necesse [est, ut qui emit et vendat. ego non patior mercatores potestatum et eos, quos, si pariant, damnare non possim. erubesco enim punire illum ho+ minem, qui emit et vendit.! pontificatus et quin+ decimviratus et auguratus codicillares fecit, ita ut in senatu allegarentur. Dexippus dicit uxorem eum cuiusdam Macriani fi+ liam duxisse eundem que ab eo Caesarem nuncupatum. verum cum$ vellet insidiis occidere Alexandrum Ma+ crianus, detecta factione et ipsum interemptum et uxorem abiectam. idem dicit patruum [fuisse Antoni+ num Heliogabalum Alexandri, non sororis eiusdem matris filium. cum$ Christiani quendam lo+ cum, qui publicus [fuerat, occupassent, contra popinarii dicerent sibi eum deberi, rescripsit melius [esse, ut quemammodumcumque illic deus colatur, quam popinariis dedatur. cum$ igitur tantus ac talis imperator domi ac foris [esset, iniit Parthicam expeditionem, quam tanta disci+ plina, tanta reverentia sui egit, ut non milites sed senatores transire diceres. quacumque iter legiones faciebant, tribuni taciti, centuriones verecundi, mili+ tes

amabiles [erant, ipsum vero ob haec tot et tanta bona provinciales ut# deum suspiciebant. iam vero ipsi milites iuvenem imperatorem sic amabant ut# fratrem ut# filium ut# parentem, vestiti honeste, calciati etiam ad decorem, armati nobiliter, equis etiam instructi et efippiis ac frenis decentibus, prorsus ut Romanam rem p% intellegerent, quicumque Alexandri vidisset exercitum. elaborabat denique, ut dignus illo nomine videretur, immo ut Macedonem illum vinceret, dice+ bat que inter Romanum Alexandrum et Macedonem multum interesse debere. fecerat denique sibi argyroas+ pidas et chrysoaspidas, fecerat et falangem triginta mi+ lium hominum, quos falangarios vocari iusserat et cum quibus multum fecit in terra Perside; quae quidem [erat ex sex legionibus simi+ lium armorum, stipendiorum vero post bellum Persicum maiorum. dona regia in templis posuit; gemmas sibi oblatas vendidit muliebre [esse aestimans gemmas possidere, quae neque militi dari possit neque a viro haberi. cum$ quidam legatus uniones duos uxori eius per ip+ sum obtulisset magni ponderis et inusitatae mensurae, vendi eos iussit. cum$ pretium non invenirent, ne exemplum malum a regina nasceretur, si eo utere+ tur, quod emi non posset, inauribus Veneris eos dicavit. Ulpianum pro tutore habuit, primum repugnante matre, deinde gratias agente, quem saepe a militum ira obiectu purpurae suae defendit, atque ideo sum+ mus imperator [fuit, quod@ eius praecipue consiliis rem

p% rexit. in procinctu atque in expeditionibus apertis papilionibus prandit atque cenavit, cum$ militarem ci+ bum cunctis videntibus atque gaudentibus sumeret, cir+ cumiret prope tota tentoria, a signis abesse neminem pateretur. si quis de via in alicuius possessionem de+ flexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur in conspectu eius aut virgis aut condemnationi aut, si haec omnia transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis, cum$ diceret: !vis ne hoc in agro tuo fieri quod tu alteri facis?! clamabat que saepius, quod@ a quibusdam sive Iudaeis sive Christianis audierat et tenebat, id que per praeconem, cum$ aliquem emendaret, dici iubebat: !quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris.! quam sententiam usque adeo dilexit, ut et in Palatio et in publicis operibus perscribi iuberet. idem cum$ quandam aniculam adfectam iniuriis a milite au+ disset, exauctoratum eum militia servum ei dedit, quod@ artifex carpentarius [esset, ut eam pasceret; et cum$ dolerent hoc milites factum, persuasit omnibus, ut mo+ deste ferrent, et eos terruit. anaimaton imperium eius, cum$ [fuerit durus et tetricus, idcirco vocatum [est, quod@ senatorem nullum occiderit, ut# Herodianus Graecus scriptor refert in libris temporum suorum. severitatis autem tantae [fuit in milites, ut saepe legiones integras exauctoraverit ex militibus Quirites appellans nec exer+ citum umquam timuerit, idcirco quod@ in vitam suam dici nihil posset, quod@ umquam tribuni vel duces de stipendiis militum quicquam accepissent, dicens: !miles

non timetur, si vestitus, armatus, calciatus et satur et habens aliquid in zonula!, idcirco quod@ mendi+ citas militaris ad omnem desperationem vocaret armatum. denique nullos [esse passus [est tri+ bunis aut ducibus nisi milites iussit que, ut ante tribunum quattuor milites ambularent, ante ducem sex, ante legatum decem, hi que ad domos suos reciperent. et ut severitas eius agnosci posset, unam contio+ nem militarem indendam putavi, quae illius in rem militarem mores ostenderet. nam cum$ Antiochiam venisset ac milites lavacris, mulieribus et deliciis vaca+ rent ei que nuntiatum [esset, omnes eos comprehendi iussit et in vincla conici. quod ubi conpertum [est, mota seditione [est a legione, cuius socii [erant in vincla coniecti. tum ille tribunal ascendit vinctis que omnibus ad tribunal adductis, circumstantibus etiam militibus et quidem armatis ita coepit: !commilitones, si tamen ista vobis, quae a vestris facta [sunt, displicent, dis+ ciplina maiorum rem p% tenet; quae si dilabitur, et no+ men Romanum et imperium amittemus; neque enim sub nobis ista facienda [sunt, quae sub inpura illa bestia nuper facta [sunt. milites Romani, vestri socii, mei contubernales et commilitones amant, potant, la+ vant Graecorum more et ad luxuriam quidem se

instituunt. hoc ego diutius feram? et non eos capitali dedam supplicio?! tumultus post hoc ortus [est. atque iterum: !quin continuistis vocem, in bello contra ho+ stem, non contra imperatorem vestrum necessariam? certe campidoctores vestri hanc vos docuerunt contra Sarmatas et Germanos ac Persas emittere, non contra eum, qui acceptam a provincialibus annonam, qui vestem, qui stipendia vobis adtribuit. continete igitur vocem truculentem et campo ac bellis necessariam, ne vos hodie omnes uno ore atque una voce Quirites di+ mittam, et incertum an Quirites. non enim digni [estis, qui vel Romanae plebis [sitis, si ius Romanum non agnoscitis.! et cum$ vehementius fremerent ac ferro quoque minantur: !deponite!, inquit, !dexteras contra hostem erigendas, si fortes [sitis, me enim ista non terrent. si enim unum hominem occideritis, non vobis deerit res p%, non senatus, non p% R%, qui me de vobis vindicet.! cum$ nihilominus post ista fremerent, exclamavit: !Quirites, discedite atque arma deponite.! mirando exemplo depositis armis, depositis etiam sa+ gulis militaribus omnes non ad castra, sed ad devorsoria varia recesserunt. tunc que primum intellectum [est, quantum eius severitas posset. denique etiam signa stipatores et hi, qui imperatorem circumdederant in castra rettulerunt, arma collecta populus ad Palatium tulit. eam tamen legionem, quam exauctoravit, rogatus post dies xxx=, priusquam ad expeditionem Persicam proficisceretur, loco suo restituit ea que pu+ gnante maxime vicit, cum$ tamen tribunos eius capitali adfecit supplicio, quod@ per neglegentiam illorum milites

apud Dafnen luxuriati [essent vel per coniven+ tiam seditionem fecisset exercitus. magno igitur apparatu inde in Persas profectus Ar+ taxerxen regem potentissimum vicit, cum$ ipse cornua obiret, milites admoneret, subiectus telis versare+ tur, manu plurimum faceret, singulos quosque mi+ lites ad laudem verbis adduceret. fuso denique fugato que tanto rege, qui cum septigentis elefantis falcatis que mille et octogentis curribus ad bellum ve+ nerat, equitum multis milibus, statim Antiochiam redit et de praeda, quam Persis diripuit, suum ditavit exercitum, cum$ et tribunos ea, quae per vicos diri+ puerant, et duces et ipsos milites habere iussisset. tunc que primum servi Persae apud Romanos [fue+ runt, quos quidem, quia indigne ferunt Persarum reges quempiam suorum alicubi servire, acceptis pretiis reddidit pretium que vel his, qui manu ceperant ser+ vos, dedit vel in aerarium contulit. post hoc Romam venit triumpho que pulcherrimo acto apud senatum pri+ mum haec verba habuit. ex actis senatus die vii= kl% Octob%: !Persas, p% c%, vicimus. longae eloquentiae opus non [est, tantum scire debetis, quae illorum arma [fuerint, qui apparatus. iam primum elefanti septingenti idem que turriti cum sagittariis et onere sagittarum. ex his triginta cepi+ mus, ducenti interfecti iacent, decem et octo perduximus. falcati currus mille dccc=. adducere interfec+ torum animalium currus ducentos potuimus, sed id,

quia et fingi poterat, facere supersedimus. centum et viginti milia equitum eorum fudimus, catafractarios, quos illo clibanarios vocant, decem milia in bello in+ teremimus, eorum armis nostros armavimus. multos Persarum cepimus eosdem que vendidimus. terras interamnanas neclectas ab inpura illa belua recepimus. Artaxerxen, potentissimum regem tam iure quam nomine, fusum fugavimus, ita ut eum terra Persarum fugientem videret, et quae ducta [fuerant quondam signa nostrorum, ea rex ipse signis effugit relictis. haec [sunt, p% c%, gesta. eloquen+ tia opus non [est: milites divites redeunt, laborem in victoria nemo sentit. vestrum [est supplicationem de+ cernere, ne dis videamur ingrati.! adclamatio senatus: !Alexander Auguste, di te servent. Persice maxime, di te servent. vere Parthicus, vere Persicus. tro+ phaea tua et nos videmus, victorias et nos videmus. iuveni imperatori, patri patriae, pontifici maximo. per te victoriam de Germanis speramus. per te victoriam undique praesumimus. ille vincit, qui militem regit. dives senatus, dives miles, dives p% R%.! dimisso senatu Capitolium ascendit atque inde re divina facta et tu+ nicis Persicis in templo locatis contionem huius modi habuit: !Quirites, vici+ mus Persas. milites divites reduximus. vobis congiarium pollicemur, cras ludos circenses Persicos dabimus.! haec nos in annalibus et apud multos repperimus. sed quidam dicunt a servo suo eum proditum non vicisse regem, sed, ne vinceretur, fugisse. quod contra multorum opinionem dici non

dubium [est his, qui plurimos legerint. nam et ami+ sisse illum exercitum dicunt fame, frigore ac morbo, ut# Herodianus auctor [est contra multorum opinionem. post hoc cum ingenti gloria comitante senatu equestri ordine atque omni populo circumfusis que undique mulieribus et infantibus, maxime militum con+ iugibus, pedes Palatium conscendit, cum$ retro currus triumphalis a quattuor elefantis traheretur. levabatur manibus hominum Alexander, vix que illi per horas quattuor ambulare permissum [est, undique omnibus clamantibus: !salva Roma, salva res p%, quia salvus [est Alexander.! alia die actis circensibus et item ludis scenicis deinceps congiarium populo Romano dedit. puellas et pueros, quemammodum Antoninus Fausti+ nianas instituerat, Mammaeanas et Mammaeanos instituit. actae [sunt res feliciter et in Mauretania Tingitana per Furium Celsum et in Illyrico per Varium Macri+ num adfinem eius et in Armenia per Iunium Palma+ tum, atque ex omnibus locis ei tabellae laureatae [sunt delatae. quibus in senatu et apud populum lectis vario tempore, cum$ etiam de Isauria optatae venissent, omnibus nominibus [est ornatus. his vero, qui rem p% bene gesserant, consularia ornamenta decreta [sunt,

additis etiam sacerdotiis et agrorum possessionibus his, qui [erant pauperes et aevo iam graves. captivos diversarum nationum amicis donavit, si aetas puerilis aut iuvenalis permisit, si qui tamen regii aut nobiliores [fuerunt, eos militiae, non tamen magnae deputavit. sola, quae de hostibus capta [sunt, limitaneis ducibus et militibus donavit, ita ut eorum [essent, si heredes eorum militarent, nec umquam ad privatos pertinerent, dicens attentius eos militaturos, si etiam sua rura defenderent. addidit sane his et animalia et servos, ut possent colere, quod acceperant, ne per inopiam hominum vel per senectutem possidentium desererentur rura vicina barbariae, quod turpissimum ille ducebat. post haec cum ingenti amore apud populum et sena+ tum viveret, et sperantibus victoriam cunctis et in+ vitis eum dimittentibus ad Germanicum bellum pro+ fectus [est, deducentibus cunctis per centum et centum quinquaginta milia. [erat autem gravissimum rei p% atque ipsi, quod@ Germanorum vastationibus Gallia diripiebatur. pudorem que augebat, quod@ victis iam Parthis ea natio inminebat rei publicae cervicibus, quae semper etiam minusculis imperatoribus subiecta videbatur. magnis igitur itineribus, laetis militibus conten+ dit. sed cum$ ibi quoque seditiosas legiones conperisset, abici eas praecepit. verum Gallicanae mentes, ut# sese habent durae ac retorridae et saepe imperatoribus graves, severitatem hominis nimiam, et longe maiorem post Heliogabalum non tulerunt. denique agentem eum cum paucis in Brittannia, ut# alii volunt in Gallia, in

vico cui Sicilia nomen [est, non ex omnium senten+ tia, sed latrocinantium modo quidam milites et hi prae+ cipue, qui Heliogabali praemiis effloruerunt, cum$ severum principem pati non possent, occiderunt. multi dicunt a Maximino inmissos tirones, qui ei ad exercen+ dum dati [fuerant, eum occidisse, multi aliter; a militibus tamen constat, cum$ iniuriose quasi in puerum eundem et matrem eius avaram et cupidam multa dixissent. imperavit annis xiii= diebus viiii=. vixit annis xxviiii= mensibus iii= diebus vii=. egit omnia ex consilio matris, cum qua occisus [est. omina mortis haec [fuerunt: cum$ natalem diem com+ mendaret, hostia cruenta effugit et, ut# se civiliter gerebat ac permixtus populo [erat, albam eius ve+ stem, cum qua constiterat, cruentavit. laurus in palatio eius civitatis, a qua proficiscebatur ad bellum, ingens et antiqua tota subito decidit. arbores fici tres quae ficus eas ferrent, quibus Alexandrianarum nomen [est, subito ante illius tentorium deciderunt, cum$ ten+ toria imperatoria his adnexa [essent. mulier Dryas eunti exclamavit Gallico sermone: !vadas nec victo+ riam speres nec te militi tuo credas.! ut tribunal ascendit, ut contionaretur et faustum aliquid dice+ ret, ita coepit: !occiso imperatore Heliogabalo.! hoc tamen omini [fuit, quod@ iturus ad bellum milites ad+ loqui minus fausta oratione coeptaverat.

sed haec omnia vehementissime contempsit pro+ fectus que ad bellum in loco supra dicto ita occisus [est: pranderat forte publico, ut# solebat, convivio, id [est apertis papilionibus cibo militari accepto, neque enim aliud a discutientibus militibus in tentoriis [est repertum. et cum$ quiesceret post convivium, hora diei ferme septima unus ex Germanis, qui scutarius offi+ cium sustinebat, ingressus dormientibus cunctis, solo tamen imperatore intervigilante visus [est; cui Alexander !quid istic!, inquit, !contubernalis? num aliquid de hostibus nuntias?! at ille metu perterritus et spe+ rans non posse se evadere, quod@ in tentorium prin+ cipis inruisset, ad contubernales suos venit eos que ad durum principem interimendum cohortatus [est. qui subito plures armati que ingressi inermes et obsisten+ tes contruncarunt, ipsum plurimis ictibus confoderunt. aliqui dicunt omnino nihil dictum, sed tantum a militi+ bus clamatum !exi, recede!; atque ita obtruncatum iuvenem optimum. sed omnis apparatus militaris, qui postea [est ductus in Germaniam a Maximino, Alexandri [fuit et potentissimus quidem per Armenios et Osdroenos et Parthos et omnis generis homines. contempsisse Alexandrum mortem cum ferocitas mentis, qua militem semper adtrivit, tum etiam illa declarant: Thrasybulus mathematicus illi amicissimus [fuit; periret, primo laetatus [est, quod@ sibi mortem

bellicam et imperatoriam crederet imminere; deinde disputavit ostendit que optimos quosque violenta morte consumptos, cum$ diceret ipsum Alexandrum, cuius no+ men teneret, Pompeium, Caesarem, Demosthenem, Tullium et ceteros insignes viros, qui non quieta morte oppetissent; tantum que animi habuit, ut putaret se diis comparandum, si in bello periret. sed res eum fefellit: nam et gladio barbarico et scutari barbari manu, ve+ rum non in bello sed in belli tempore, perit. mortem eius milites et qui exauctorati ab eo quon+ dam [fuerant, gravissime tulerunt atque auctores caedis trucidarunt. populus vero Romanus senatus que om+ nis cum provincialibus cunctis neque tristius umquam neque asperius acceperunt, simul quod@ successoris asperitas atque rusticitas Maximini, utpote hominis militaris, cui cum filio post eum imperium delatum [est, graviorem fati necessitatem videbatur ostendere. senatus eum in deos rettulit. cenotafium in Gallia, Ro+ mae sepulchrum amplissimum meruit. dati [sunt et sodales, qui Alexandriani appellati [sunt; addita et festi+ vitas matris nomine atque ipsius, quae hodieque Ro+ mae religiosissime celebratur natali eius die. causa occidendi eius ab aliis haec [fuisse perhibetur, quod@ mater eius relicto bello Germanico orientem ad iactantiam sui vellet redire atque ob hoc [esset iratus exercitus. sed haec ab amatoribus Maximini ficta [sunt, qui videri noluerunt imperatorem optimum ab amico suo interfectum contra iura humana atque divina. hactenus imperium p% R% eum principem habuit, qui diutius imperaret, post eum certatim inruentibus et

aliis semenstribus, aliis annuis, plerisque per bien+ nium, ad summum per triennium imperantibus us+ que ad eos principes, qui latius imperium tetenderunt, Aurelianum dico et deinceps. de quibus, si vita sub+ peditaverit, ea, quae conperta [fuerint, publicabimus. reprehensa [sunt in Alexandro haec: quod@ Syrus [esse nolebat, quod@ aurum amabat, quod@ suspiciosissimus [erat, quod@ vectigalia multa inveniebat, quod@ se ma+ gnum Alexandrum videri volebat, quod@ nimis severus in milites [erat, quod@ curas de privatis agebat. quae omnia in re p% insti+ tuerat. scio sane plerosque negare hunc a senatu Caesarem appellatum [esse, sed a militibus- qui verum prorsus ignorant-, dicere praeterea non hunc [fuisse consobrinum Heliogabali. qui, ut nos sequantur, histricos eius temporis legant et maxime Acholium, qui et itinera huius principis scripsit. soles quaerere, Constantine maxime, quid [sit, quod hominem Syrum et alienigenam talem principem fe+ cerit, cum$ tot Romani generis, tot aliarum provincia+ rum repperiantur improbi, impuri, crudeles, abiecti, iniusti, libidinosi. iam primum possum de bonorum virorum respondere, sententia potuisse natura, quae ubique mater [est, bonum principem nasci, deinde timore, quod@ pessimus [esset occisus, hunc optimum factum. sed quia verum [est suggerendum clementiae ac pietati tuae, lecta reserabo. notum [est illud pietati tuae, quod in Mario Maximo legisti, meliorem [esse rem p% et prope tutiorem, in qua princeps malus [est, ea, in qua [sunt amici principis mali, si quidem unus

malus potest a plurimis bonis corrigi, multi autem mali non possunt ab uno quamvis bono ulla ratione superari. et id quidem ab Homullo ipsi Traiano dic+ tum [est, cum$ ille diceret Domitianum pessimum [fuisse, amicos autem bonos habuisse, atque ideo Claudium magis odio [fuisse, qui rem p% temperandam vitio+ sissimis libertis concesserit, illo, quia melius [est unum malum pati quam multos. set ut ad rem redeam, Alexander quidem et ipse optimus [fuit- nam hoc nemo vult nisi bonus- et optimae matris consiliis usus [est. at tamen amicos sanctos et vene+ rabiles habuit, non malitiosos, non furaces, non fac+ tiosos, non callidos, non ad malum consentientes, non bonorum inimicos, non libidinosos, non crudeles, non circumventores sui, non inrisores, non qui illum quasi fatuum circumducerent, sed sanctos, venerabiles, continentes, religiosos, amantes principis sui et qui de illo nec ipsi riderent nec risui [esse vellent, qui nihil venderent, nihil mentirentur, nihil fingerent, numquam deciperent existimationem principis sui, sed amarent. huc accedit quod@ eunuchos nec in con+ siliis nec in ministeriis habuit, qui soli principes per+ dunt, dum eos more gentium aut regum Persarum volunt

vivere, qui eos a populo et amicis summo+ vent; qui internuntii [sunt aliud quam respondetur saepe referentes, claudentes principem suum et agen+ tes ante omnia, ne quid sciat. qui cum$ empti [sint et pueri servi [fuerint, qu+ id tandem possunt boni sapere? [erat denique eius ipsius sententia: !ego de praefectorum et consulum et senatorum capitibus man+ cipia aere empta iudicare non patior.! scio, imperator, quo periculo ista dicantur apud imperatorem, qui talibus serviit, sed salva re p% posteaquam intellegisti, quid mali clades istae habeant et quemammodum prin+ cipes circumveniant, et tu eos eo loci habes, ut nec clamide uti iusseris, sed de necessitatibus domesticis delegaris. iam illud insigne, quod@ solum intra Pala+ tium praeter praefectum, et Ulpianum quidem, neminem vidit nec dedit alicui facultatem vel fumorum venden+ dorum de se vel sibi de aliis male loquendi maxime occiso Turino, qui illum quasi fatuum et vecordem saepe vendiderat. his accessit, quod@ amicos et parentes Alexander si malos repperit, aut puniv+ it aut, si vetus vel amicitia vel necessitudo non sivit puniri, dimisit a se dicens: !his carior [est mihi tota res p%.! et ut scias, qui viri in eius consilio [fuerint: Fabius Sabinus, Sabini insignis viri filius, Cato temporis sui, Domitius Ulpianus, iuris peritissimus, Aelius Gordianus, Gordiani

imperatoris ipsa res, vir insignis; Iulius Paulus, iuris peritissimus; Claudius Venacus, orator amplissimus; Catilius Severus, cognatus eius, vir om+ nium doctissimus; Aelius Serenianus, omnium vir sanctissimus; Quintilius Marcellus, quo meliorem ne historiae quidem continent. his tot atque aliis talibus viris quid mali potuit cogitari vel fieri, cum$ ad bonum consentirent? et hos quidem malorum cohors depu+ lerat, quae circumvenerat Alexandrum primis diebus, sed prudentia iuvenis occisis atque depulsis et amicitia ista sancta convaluit. hi [sunt, qui bonum principem Surum fecerunt, et item amici mali, qui Romanos pessimos etiam posteris tradiderunt suis vitiis laborantes. & Sapori rex regnum Velsolus: !si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi de victoria, quam praefers. sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide, ne, quod@ senem imperatorem cepisti, et id quidem fraude, male tibi cedat posteris ve tuis. cogita, quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe victi [sunt. audivimus certe, quod@ Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint: certe Romanis serviunt. quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt Romanis. de longioribus exemplis et fortasse interioribus nihil dico. Mithridates Ponticus totam Asiam tenuit: certe victus [est, certe Asia Romanorum [est. si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde. ego gratulor felicitati tuae, si tamen illa uti tu scias.! Velenus rex Cadusiorum sic scripsit: !remissa mihi auxilia integra et incolumia gratanter accepi. at captum Valerianum principem principum non satis gratulor, magis gratularer, si redderetur. Romani enim graviores tunc [sunt, quando vincuntur. age igitur ut# prudentem decet, nec fortuna te inflammet, quae multos decepit. Valerianus et filium imperatorem habet et nepotem Caesarem, et quid ad omnem orbem illum Romanum, qui contra te totus insurget? redde igitur Valerianum et fac cum Romanis pacem, nobis etiam ob gentes Ponticas profuturam.! Artabasdes rex Armeniorum talem ad Saporem epistolam misit: !in partem gloriae venio, sed vereor, ne non tam viceris quam bella severis. Valerianum et filius repetit et nepos et duces Romani et omnis Gallia et omnia Africa et omnis Hispania et omnis Italia et omnes gentes, quae [sunt in Illyrico atque in oriente et in Ponto, quae cum Romanis consentiunt aut Romanorum [sunt. unum ergo senem cepisti, fortassis et nobis, qui auxilia misimus, qui vicini [sumus, qui semper vobis inter vos pugnantibus laboramus.! Bactrani et Hiberi et Albani et Tauroscythae Saporis litteras non rece+ perunt, sed ad Romanos duces scripserunt auxilia pollicentes ad Valerianum de capitivitate liberandum. sed Valeriano apud Persas consenescente Odenatus Palmyrenus collecto exercitu rem Romanam prope in pristinum statum reddidit. cepit regis thesauros, cepit etiam, quas thesauris cariores habent reges Parthici, concubinas. quare magis reformidans Romanos duces Sapor timore Ballistae atque Odenati in regnum suum ocius se recepit. atque hic interim finis belli [fuit Persici. haec [sunt digna cognitu de Valeriano, cuius per annos septuaginta vita laudabilis in eam conscenderat gloriam, ut post omnes honores et magistratus insigniter gestos imperator fieret, non, ut# solet, tumultuario populi concursu, non militum strepitu, sed iure meritorum et quasi ex totius orbis una sentent+ ia. denique si data [esset omnibus potestas promendi arbitrii, quem imperatorem ve+ llent, alter non [esset electus. et ut scias, quanta vis in Valeriano meritorum [fuerit publicorum, ponam senat+ us consulta, quibus animadvertant omnes, quid de illo semper amplissimus ordo i+ udicaverit. duobus Deciis conss% sexto kal% Novembrium die, cum$ ob imperatorias litteras in aede Castorum senatus haberetur iretur que per sententias singulorum, cui deberet censura deferri (nam id Decii posuerant in senatus amplissimi potestat+ e), ubi primum praetor edixit: !quid vobis videtur, p% c%, de censore deligendo+ ?! atque eum, qui [erat princeps tunc senatus, sententiam rogasset absente Valeriano (nam ille in procinctu cum Decio tunc agebat), omnes una voce dixerunt interrupto more dicendae sententiae: !Valeriani vita censura [est. ille de omnibus iudicet, qui [est omnibus melior. ille de senatu, qui nullum habet crimen. ille de vita nostra sententiam ferat, cui nihil potest obici. Valerianus a prima pueritia censor. Valerianus in tota vita sua [fuit censor. prudens senator, modestus senator, gravis senator. amicus bonorum, inimicus tyrannorum, hostis criminum, hostis vitiorum. hunc censorem omnes accipimus, hunc imitari omnes volumus. primus genere, nobilis sanguine, emendatus vita, doctrina clarus, moribus singularis exemplo antiquitatis.! quae cum$ [essent saepius dicta, addiderunt: !omnes!, atque ita discessum [est. hoc senatus consultum ubi Decius accepit, omnes aulicos convocavit, ipsum etiam Valerianum praecepit rogari atque in conventu summorum virorum recitato senatus consulto: !felicem te!, inquit, !Valerianum, totius senatus sententia, immo animis atque pectoribus totius orbis humani. suscipe censuram, quam tibi detulit Romana res publica, quam solus mereris, iudicaturus de moribus omnium, iudicaturus de moribus nostris. tu aestimabis, qui manere in curia debeant, tu equestrem ordinem in antiquum statum rediges, tu censibus modum pones, tu vectigalia firmabis, divides, statu+ es, tu res publicas recensebis; tibi legum scribendarum auctoritas dabitur, tibi de ordinibus militum iudicandum [est; tu arma respicies, tu de nostro Palatio, tu de iudicibus, tu de praefectis eminentissimis iudica+ bis, excepto denique praefecto urbis Romae, exceptis consulibus ordinariis et sacrorum rege ac maxima virgine Vestalium -si tamen incorrupta permanebit-, de omnibus sententias feres, laborabunt autem etiam illi, ut tibi placeant, de quibus non potes iudicare.! haec Decius. sed Valeriano sententia huiusmodi [fuit: !ne, quaeso, sanctissime imperator, ad hanc me necessitatem alliges, ut ego iudicem de populo, de milit+ ibus, de senatu, de omni penitus orbe iudicibus et tribunis ac ducibus. haec [sunt, propter quae Augustum nomen tenetis; apud vos censura desedit, non potest hoc implere privatus. veniam igitur eius honoris peto, cui vita inpar [est, inpar [est confidentia, cui tempora sic repugnant, ut censuram hominum natura non quaerat.! poteram et multa alia et senatus consulta et iudicia principum de Valeriano proferre, nisi et vobis pleraque nota [essent, et puderet altius virum extollere, qui fatali quadam necessitate superatus [est. nunc ad Valerianum minorem revertar. Valerianus iunior, alia quam Gallienus matre genitus, forma conspicuus, verecundia probabilis, eruditione pro aetate clarus, moribus periucundus atque a fratris dissolutione seiunctus, a patre absente Caesar [est appellatus, a fratre, ut# Caelestinus dicit, Augustus. nihil habet praedicabile in vita, nisi quod@ [est nobiliter natus, educatus optime et miserabiliter interemptus. et quoniam scio errare plerosque, qui Valeriani imperatoris titulum in sepulchro legentes illius Valeriani redditum putant corpus, qui a Persis [est captus, ne ullus error obrepat, mittendum in litteras censui hunc Valerianum circa Mediolanium sepultum addito titulo Claudii iussu: !Valerianus imperator.! non puto plus aliquid vel de maiore Valeriano vel de iuniore requirendum. et quoniam vereor, ne modum voluminis transeam, si Gallienum, Valeriani filium, de quo iam multus nobis [fuit sermo vel Saloninum filium etiam Gallieni, qui et Gallienus [est dictus libro adiuncto ad aliud volumen transeam semper enim me vobis dedidi et famae, cui negare nihil possum. & capto Valeriano, (enimvero unde incipienda [est Gallieni vita, nisi ab eo praecipue malo, quo eius vita depressa [est?) nutante re p%, cum$ Odenatus iam orientis cepisset imperium, Gallienus comperta patris captivitate gauderet, vagabantur exercitus, murmurabant duces, [erat omnium maeror, quod@ imperator Romanus in Persida serviliter teneretur, ior omnium quod@ Gallienus na pater facto sic moribus re p% perdiderat. Gallieno igitur et Volusiano conss% Macrianus et Ballista in unum coeunt, exercitus reliquias convocant et, cum$ Romanum in oriente nutaret imperium, quem facerent imperatorem, requirunt, Gallieno tam neglegenter se agente, ut eius ne mentio quidem apud exercitum fieret. placuit denique, ut Macrianum cum filiis suis imperatores dicerent ac rem p% defensandam capesserent, sic igitur delatum [est imperium Macriano. causae Macriano imperandi cum filiis haec [fuerunt: primum, quod@ nemo eo tempore sapientior ducum habebatur, nemo ad res regendas aptior; deinde ditissi+ mus et qui privatis posset fortunis publica explere dispendia. huc accedebat quod@ liberi eius, fortissimi iuvenes, tota mente in bellum ruebant, ut [essent legionibus exemplo ad omnia militaria. ergo Macrianus undique auxilia petit occupatis a se partibus, quas ipse posuerat ita ut imperium hoc bellum instruxit cum$ par [esset omnibus quae cont+ ra eum poterant cogitari. idem Macrianus Pisonem, unum ex nobilibus ac principibus senatus, ad Achaiam destinavit et ob hoc, ut Valentem, qui illic proconsulari imperio rem p% gubernabat, opprimeret. sed Valens comperto, quod@ Piso contra se veniret, sumpsit imperium. Piso igitur in Thessaliam se recepit. ubi missis a Valente militibus cum plurimis interfectus [est, ipse quoque impe+ rator appellatus cognomento Thessalicus. sed Macrianus retento in oriente uno ex filiis, pacatis iam rebus Asiam primum venit, Illyricum petit. in Illyrico cum Aureoli imperatoris, qui contra Gallienum imperium sumpserat, duce, Domitiano nomine, manum conseruit, unum ex filiis secum habens et triginta milia militum ducens. sed victus [est Macrianus cum filio Macriano nomine deditus que omnis exercitus Aureolo imperatori. turbata interim re p% toto penitus orbe terrarum, ubi Odenatus comperit Macrianum cum filio interemptum, regnare Aureolum, Gallienum remissius rem gerere, festinavit ad alterum filium Macriani cum exercitu, si hoc daret fortuna, capiendum. sed hi, qui [erant cum filio Macriani, Quieto nomine, consentientis Odenato auctore praefecto Macriani Ballista iuvenem occiderunt misso que per murum corpore Odenato se omnes statim dediderunt. totius prope igitur orientis factus [est Odenatus imperator, cum$ Illyricum teneret Aureolus, Romam Gallienus. idem Ballista multos Emisenos, ad quos confugerant Macriani milites, cum Quieto et thesaurorum custode interfecit, ita ut civitas paene deleretur. Odenatus inter haec, quasi Gallieni partes ageret, cuncta eidem nuntiari ex veritate faciebat. sed Gallienus cognito, quod@ Macrianus cum suis liberis [esset occisus, quasi securus rerum ac patre iam recepto, libidini et voluptati se dedidit. ludos circenses ludos que scaenicos, ludos gymnicos, ludiariam etiam venationem et ludos gladiatorios dedit populum que quasi victorialibus diebus ad festivita+ tem ac plausum vocavit. et cum$ plerique patris eius captivitatem maererent, ille specie decoris, quod@ pater eius virtutis studio deceptus videretur, supra modum laetatus [est. constabat autem, censuram parentis eum ferre non potuisse, votivum que illi [fuisse, quod@ inminentem cervicibus suis gravitatem patriam non haberet. per idem tempus Aemilianus apud Aegyptum sumpsit imperium occupatis que horreis multa oppida malo famis pressit. sed hunc dux Gallieni Theodotus conflictu habito cepit atque imperatori u vivum trans+ misit. Aegyptus enim data [est Aemiliano a strangulato milites vitum [est ribus. cum$ Gallienus in luxuria et inprobitate persisteret cum$ que ludibriis et helluationi vacaret neque aliter rem p% gereret, quam cum$ pueri fingunt per ludibria potestates, Galli, quibus insitum [est leves ac degenerantes a virtu+ te Romana et luxuriosos principes ferre non posse, Postumum ad imperium vocarunt, exercitibus quoque consentientibus, quod@ occupatum imperatorem libidinibus querebantur. contra hunc Gallienus exercitum duxit cum$ que urbem, in qua iverat Postumus, obsidere re coepisset, defendentibus Gallis, Gallienus muros circumiens sagitta ictus [est. nam per annos septem Postumus imperavit et Gallias ab omnibus circumfluentibus barbaris validissime vindicavit. his coactus malis Gallienus pacem cum Aureolo facit oppugnandi Postumi studio longo que bello tracto per diversas obsidiones ac proelia rem modo feliciter modo infeliciter gerit. accesserat praeterea his malis, quod@ Scythae Bithyniam invaserant civitates que deleverant. denique Astacon tum, quae Nicomedia postea dicta [est, incensam graviter vastaverunt. denique quasi coniuratione totius mundi concussis orbis partibus etiam in Sicilia quasi quoddam servile bellum extitit latronibus evagantibus, qui vix oppressi [sunt. et haec omnia Gallieni contemptu fiebant; neque enim quicquam [est ad audaciam malis, ad splendorem bonis promtius quam cum$ vel malus timetur vel dissolutus contemnitur imperator. Gallieno et Fausiano conss% inter tot bellicas clades etiam terrae motus gra+ vissimus [fuit et tenebrae per multos dies, auditum praeterea tonitruum terra mugiente, non Iove tonante, quo motu ipsae multae fabricae devoratae [sunt cum habitatoribus, multi terrore emortui; quod quidem malum tristius in Asiae urbibus [fuit. mota [est et Roma, mota Libya. hiatus terrae plurimis in locis [fuerunt, cum$ aqua salsa in fossis appareret. maria etiam multas urbes occuparunt. pax igitur deum quaesita inspectis Sibyllae libris factum que Iovi Salutari, ut# praeceptum [fuerat, sacrificium. nam et pestilentia tanta extiterat vel Ro+ mae vel in Achaicis urbibus, ut uno die quinque milia hominum pari morbo perierunt. saeviente fortuna, cum$ hinc terrae motus, inde hiatus soli, ex diversis partibus pestilentia orbem Romanum vastaret, capto Valeriano, Gallis parte opsessis, cum$ bellum Odenatus inferret, cum$ Aureolus perurgeret, cum$ Aemilianus Aegyptum occupasset, Gothorum pars a quo dictum [est superius, Gothis inditum [est, occupatis Thraciis Macedoniam vastaverunt, Thessaloni+ cam obsederunt, neque usquam quies mediocriter saltem ostentata [est. quae omnia contemptu, ut# saepius diximus, Gallieni fiebant, hominis luxurios+ issimi et, si [esset securus, ad omne dedecus paratissimi. pugnatum [est in Achaia Marciano duce contra eosdem Gothos, unde victi per Achaeos recesserunt. Scythae autem, hoc [est pars Gothorum, Asiam vastabant. etiam templum Lunae Ephesiae dispoliatum et incensum [est, cuius operis fama satis nota per populos. pudet prodere, inter haec tempora, cum$ ista gererentur, quae saepe Gallienus malo generis humani quasi per iocum dixerit. nam cum$ ei nuntiatum [esset Aegyptum descivisse, dixisse fertur: !quid? sine lino Aegyptio [esse non possumus?! cum$ autem vastatam Asiam et elementorum concussionibus et Scytharum incursio+ nibus comperisset: !quid!, inquit, !sine afronitris [esse non possumus?! perdita Gallia risisse ac dixisse perhibetur: !num Atrabaticis sagis tuta res p% [est?! sic denique de omnibus partibus mundi, cum$ eas amitteret, quasi detrimentis vilium ministeriorum videretur affici, io+ cabatur. ac ne quid mali deesset Gallieni temporibus, Byzantiorum civitas, clara navalibus bellis, claustrum Ponticum, per eiusdem Gallieni milites ita omnis vastata [est, ut prorsus nemo superesset. denique nulla vetus familia apud Byzantios invenitur, nisi si aliquis peregrin+ atione vel militia occupatus evasit, qui antiquitatem generis nobilitatem que repraesentet. contra Postumum igitur Gallienus cum Aureolo et Claudio duce, qui postea imperium optinuit, principe generis Constanti Caesaris nostri, bellum iniit, et cum$ multis auxiliis Postumus iuvaretur Celticis atque Francicis, in bellum cum Victorino processit, cum quo imperium participaverat. victrix Gallieni pars [fuit pluribus proeliis eventuum variatione decursis. [erat in Gallieno subitae virtutis audacia, nam aliquando iniuriis graviter movebatur. denique ad vindictam Byzantiorum processit et, cum$ non putaret recipi se posse muris, receptus alia die omnes milites inermes armatorum corona circumdatos interemit fracto foedere, quod promiserat. per eadem tempora etiam Scythae in Asia Romanorum ducum virtute ac ductu vastati ad propria recesserunt. interfectis sane militibus apud Byzantium Gallienus, quasi magnum aliquid gessisset, Romam cursu rapido convolavit convocatis que patribus decennia celebravit novo genere ludorum, nova specie pomparum, exquisito genere voluptatum: iam primum inter togatos patres et equestrem ordinem albato milite et omni populo praeeunte, servis etiam prope omnium et mulieribus cum cereis facibus et lampadis praecedentibus Capitolium petit. praecesserunt etiam altrinsecus centeni albi boves cornuis auro iugatis et dorsualibus sericis discoloribus praefulgentes; agnae candentes ab utraque parte ducentae praecesserunt et decem elefanti, qui tunc [erant Romae, mille ducenti gladiatores pompabiliter ornati cum aurat+ is vestibus matronarum, mansuetae ferae diversi generis ducentae ornatu quam maximo affectae, carpenta cum mimis et omni genere histrionum, pugilles flacculis, non veritate pugillantes. Cyclopea etiam luserunt omnes apenarii, ita ut miranda quaedam et stupenda monstrarent. omnes viae ludis strepitu que et plausibus personabant. ipse medius cum picta toga et tunica palmata inter patres, ut# diximus, omnibus sacerdotibus praetextatis Capitolium petit. hastae auratae altrinsecus quingenae, vexilla centena praeter ea, quae collegio+ rum [erant, dracones et signa templorum omnium que legionum ibant. ibant praeterea gentes simulatae, ut# Gothi, Sarmatae, Franci, Persae, ita ut non minus quam duceni globis singulis ducerentur. hac pompa homo ineptus eludere se credidit populum Romanum, sed, ut# [sunt Romanorum facetiae, alius Postumo favebat, alius Regiliano, alius Aureolo aut Aemiliano, alius Saturnino, nam et ipse iam imperare dicebatur. inter haec ingens querella de patre, quem inultum filius liquerat, et quem externi utcumque vindicaverant. nec tamen Gallienus ad talia movebatur obstupefacto voluptatibus corde, sed ab his, qui circum eum [erant, requirebat: !ecquid habemus in prandio? ecquae vol+ uptates paratae [sunt? et qualis cras [erit scaena quales que circenses?! sic confecto itinere celebratis que hecatombiis ad domum regiam redit conviviis que et epulis decursis alios dies voluptatibus publicis deputabat. praetereundum non [est haud ignobile facetiarum genus. nam cum$ grex Persarum quasi captivorum per pompam (rem ridiculam) duceretur, quidam scurrae miscuerunt se Persis, diligentissime scrutantes omnia atque unius cuiusque vultum mira inhiatione rimantes. a quibus cum$ quaereretur, quidnam ageret illa insolentia, ille responderunt: ! patrem principis quaerimus.! quod cum$ ad Gallienum pervenisset, non pudore, non maerore, non pietate commotus [est scurras que iussit vivos exuri. quod populus factum tristius, quam quisquam aestimat, tulit, milites vero ita doluerunt, ut non multo post vicem redderent. Gallieno et Saturnino conss% Odenatus rex Palmyrenorum optinuit totius orientis imperium, idcirco praecipue, quod@ se fortibus factis dignum tantae maiestatis infulis declaravit, Gallieno aut nullas aut luxuriosas aut ineptas et ridiculas res agente. denique statim bellum Persis in vindictam Valeriani, quam eius filius neglegebat, indixit. Nisibin et Carras statim occupat tradentibus sese Nisibenis atque Carrenis et increpantibus Gallienum. nec defuit tamen reverentia Odenati circa Gallienum; nam captos satrapas insultandi prope gratia et ostentandi sui ad eum misit. qui cum$ Romam deducti [essent, vincente Odenato triumphavit Gallienus nulla mentione patris facta, quem ne inter deos quidem nisi coactus rettulit, cum$ mortuum audisset, sed adhuc viventem, nam de illius morte falso conpererat. Odenatus autem ad Ctesifontem Parthorum multitudinem obsedit vastatis que circum omnibus locis innumeros homines interemit. sed cum$ satrapae omnes ex omnibus regionibus illuc defensionis communis gratia convolassent, [fuerunt longa et varia proelia, longior tamen Romana victoria. et cum$ nihil aliud ageret nisi ut Valerianum Odenatus liberaret, instabat cottidie, ac locorum difficultatibus in alieno solo imperator optimus laborabat. dum haec apud Persas geruntur, Scythae in Cappadociam pervaserunt. illic captis civitatibus bello etiam vario diu acto se ad Bithyniam contulerunt. quare milites iterum de novo imperatore faciendo cogitarunt. quos omnes Gallienus more suo, cum$ placare atque ad gratiam suam reducere non posset, occidit. cum$ tamen sibi milites dignum principem quaererent, Gallienus apud Athenas archon [erat, id [est summus magistratus, vanitate illa, qua et civis adscribi desiderabat et sacris omnibus interesse. quod neque Hadrianus in summa felicitate neque Antoninus in adulta fecerat pace, cum$ tanto studio Graecarum ducti [sint litterarum, ut raro aliquibus doctissimis magnorum arbitrio cesserint virorum. Areopagitarum praeterea cupiebat ingeri numero contempta prope re p%. [fuit enim Gallienus, quod negari non potest, oratione, poemate atque omnibus artibus clarus. huius illud [est epithalamion, quod inter centum poetas praecipuum [fuit. nam cum$ fratrum suorum filios iungerent et omnes poetae Graeci Latini que epithalamia dixissent, id que per dies plurimos, ille, cum$ manus sponsorum teneret, ut# quidam dicunt, saepius ita dixisse fertur: ^ite, agite, o pueri, pariter sudate medullis / omnibus inter vos, non murmura + vestra columbae, / brachia non hederae, non vincant oscula conchae.^ longum [est eius versus orationes que conectere, quibus suo tempore tam inter poetas quam inter rhetores emicuit. sed aliud in imperatore quaeritur, aliud in oratore vel poeta flagitatur. laudatur sane eius optimum factum; nam consulatu Valeriani fratris sui et Lucilli propinqui ubi comperit ab Odenato Persas vastatos, redactam Nisibin et Carras in potestatem Romanam, omnem Mesopotamiam nostram, denique Ctesif+ ontem [esse perventum, fugisse regem, captos satrapas, plurimos Persarum occis+ os, Odenatum participato imperio Augustum vocavit eius que monetam, qua Persas captos traheret, cudi iussit. quod et senatus et urbs et omnia aetas gratanter accepit. [fuit praeterea idem ingeniosissimus, cuius ostendendi acuminis scilicet pauca libet ponere: nam cum$ taurum ingentem in harenam misisset exisset que ad eum feriendum venator neque productum decies potuisset occidere, coronam venatori misit, mussantibus cunctis, quid rei [esset, quod@ homo ineptissimus coronaretur, ille per curionem dici iussit: !taurum totiens non ferire difficile [est.! idem, cum$ quidam gemmas vitreas pro veris vendidisset eius uxori atque illa re prodita vindicari vellet, subripi iussit quasi ad leonem venditorem iussit, deinde e cavea caponem emitti, mirantibus que cunctis rem tam ridiculam per curionem dici iussit: !inposturam fecit et passus [est.! deinde negotiatorem dimisit. occupato tamen Odenato bello Persico, Gallieno rebus ineptissimis, ut# solebat, incubante Scythae navibus factis Heracleam pervenerunt atque inde cum praeda in solum proprium reverterunt, quamvis multi naufragio perierint navali bello superati. per idem tempus Odenatus insidiis consobrini sui interemptus [est cum filio Herode, quem et ipsum imperatorem appellaverat. cum Zenobia, uxor eius, quod@ parvuli [essent filii eius, qui supererant, Her+ ennianus et Timolaus, ipsa suscepit imperium diu que rexit, non muliebriter ne+ que more femineo, sed non solum Gallieno, quo quae virgo melius imperare potuisset, verum etiam multis imperatoribus fortius atque solertius. Gallienus sane, ubi ei nuntiatum Odenatum interemptum, bellum Persis ad seram nimis vindictam patris paravit collectis que per Heraclianum ducem militibus sollertis principis rem gerebat. qui tamen Heraclianus, cum$ contra Persas profectus [esset, a Palmyrenis victus omnes, quos paraverat, milites perdidit, Zenobia Palmyrenis et orienta+ libus plerisque viriliter imperante. inter haec Scythae per Euxinum navigantes Histrum ingressi multa gravia in solo Romano fecerunt. quibus compertis Gallienus Cleodamum et Athenaeum Byzantios instaurandis urbibus muniendis que praefecit, pugnatum que [est circa Pontum, et a Byzantiis ducibus victi [sunt barbari. Veneriano item duce navali bello Gothi superati [sunt, cum$ ipse Venerianus militari perit morte. atque inde Cyzicum et Asiam, deinceps Achaiam omnem vastarunt et ab Atheniensibus duce Dexippo, scriptore horum temporum, victi [sunt. unde pulsi per Epirum, Macedoniam, Moesiam pervagati [sunt. Gallienus interea vix excitatus publicis malis Gothis vagantibus per Illyric+ um occurrit et fortuito plurimos interemit. quo comperto Scythae facta carragi+ ne per montem Gessacem fugere [sunt conati. omnes inde Scythas Marcianus varia bellorum fortuna quae omnes Scythas ad rebellionem excitarunt. et haec quidem Heracliani ducis erga rem p% devotio [fuit. verum cum$ Gallieni tantam improbitatem ferre non possent, consilium inierunt Marcianus et Heraclianus, ut alter eorum imperium caperet. et Claudius quidem, ut# suo dicemus loco, vir omnium optimus, electus [est, qui consilio non adfuerat, ea que apud cunctos reverentia, ut iuste dignus videretur imperio, quemadmodum postea conprobatum [est. is enim [est Claudius, a quo Constantius, vigilissimus Caesar, originem ducit. [fuit isdem socius in appetendo imperio quidam Ceronius sive Cecropius, dux Dalmatarum, qui eos et urbanissime et prudentissime adiuvit. sed cum$ imperium capere vivo Gallieno non possent, huiusmodi eum insidiis adpetendum [esse duxerunt, ut labem inprobissimam malis fessa re p% a gubernacu+ lis humani generis dimoverent, ne diutius theatro et circo addicta res p% per voluptatum deperiret inlecebras. insidiarum genus [fuit tale: Gallienus ab Aureolo, qui principatum invaserat, dissidebat, sperans cottidie gravem et intolerabilem tumultuarii imperatoris adventum. hoc scientes Marcianus et Cecropius subito Gallieno iusserant nuntiari Aureolum iam venire. ille igitur militibus cogitatis certum processit ad proelium atque ita missis percussoribus interemptus [est. et quidem Cecropii Dalmatarum ducis gladio Gallienus dicitur [esse percussus, ut# quidam ferunt, circa Mediolanium, ubi continuo et frater eius Valerianus [est interemptus, quem multi Augustum, multi Caesarem, multi neutrum [fuisse dicunt. quod veri simile non [est, si quidem capto iam Valeriano scriptum invenimus in fastis: !Valeriano imperatore consule.! quis igitur alius potuit [esse Valeri+ anus nisi Gallieni frater? constat de genere, non satis tamen non constat de dignitate vel, ut# coeperunt alii loqui, de maiestate. occiso igitur Gallieno seditio ingens militum [fuit, cum$ spe praedae ac publicae vastationis imperatorem sibi utilem, necessarium, fortem, efficacem ad invidiam faciendam dicerent raptum. quare consilium principum [fuit, ut milites eius quo solent placari genere seda+ rentur. promissis itaque per Marcianum aureis vicenis et acceptis (nam praesto [erat thesaurorum copia) Gallienum tyrannum militari iudicio in fastos publicos rettulerunt. sic militibus sedatis Claudius, vir sanctus ac iure venerabilis et bonis omnibus carus, amicus patriae, amicus legibus, acceptus senatui, populo bene cognitus accepit imperium. haec vita Gallieni [fuit, breviter a me litteris intimata, qui natus abdomini et voluptatibus dies ac noctes vino et stupris perdidit, orbem terrarum viginti prope per tyrannos vastari fecit, ita ut etiam mulieres illo melius imperarent. ac ne eius praetereatur miseranda solertia, veris tempore cubicula de rosis fecit. de pomis castella composuit. uvas triennio servavit. hieme summa melones exhibuit. mustum quem ad modum toto anno haberetur, docuit. ficos virides et poma ex arboribus recentia semper alienis mensibus praebuit. mantelibus aureis semper stravit. gemmata vasa fecit eadem que aurea. crinibus suis auri scobem aspersit. radiatus saepe processit. cum clamyde purpu+ rea gemmatis que fibulis et aureis Romae visus [est, ubi semper togati princip+ es videbantur. purpuream tunicam auratam que virilem eandem que manicatam habui+ t. gemmato balteo usus [est. corrigias gemmeas adnexuit, cum$ campagos reticulos appellaret. convivatus in publico [est. congiariis populum mollivit. senatui sportulam sedens erogavit. matronas ad consilium suum rogavit isdem que manum sibi osculantibus quaternos aureos sui nominis dedit. ubi de Valeriano patre comperit quod@ captus [esset, id quod philosophorum optimus de filio amisso, dixisse fertur: !sciebam me genuisse mortalem!, nec defuit Annius Cornicula, qui eum quasi constantem principem falsus sua voce laudaret. saepe ad tibicinem processit, ad organum se recepit, cum$ processui et recessui cani iuberet. lavit ad diem septimo aestate vel sexto, hieme secundo vel tertio. bibit in aureis semper poculis aspernatus vitrum, ita ut diceret nil [esse communius. semper vina variavit neque umquam in uno convivio ex uno vino duo pocula bibit. concubinae in eius tricliniis saepe accubuerunt. mensam secundam scurrarum et mimorum semper prope habuit. cum$ iret ad hortos nominis sui, omnia palatina officia sequebantur. ibant et praefecti et magistri officiorum omnium adhibebantur que conviviis et natationibus lavabant simul cum principe. admittebantur saepe etiam mulieres, cum ipso pulchrae puellae, cum illis anus deformes. et iocularia saepe dicebat, cum$ orbem terrarum undique perdidisset. [fuit tamen nimiae crudelitatis in milites, nam et terna milia et quaterna mili+ tum singulis diebus occidit. statuam sibi maiorem colosso fieri praecepit Solis habitu, sed ea inperfecta perit. tam magna denique coeperat fieri, ut duplex ad colossum videretur. poni autem illam voluerat in summo Esquiliarum monte, ita ut hastam teneret, per cuius scapum infans ad summum posset ascendere. sed et Claudio et Aureliano deinceps stulta res visa [est, si quidem etiam equos et currum fieri iusserat pro qualitate statuae atque in altissima base poni. porticum Flaminiam usque ad pontem Molvium et ipse paraverat ducere, ita ut tetrastichae fierent, ut# autem alii dicunt, pentastichae, ita ut primus ordo pilas haberet et ante se columnas cum statuis, secundus et tertius et dein+ ceps dia tessaron columnas. longum [est eius cuncta in litteras mittere, quae qui volet scire, legat Palfurium Suram, qui ephemeridas eius vitae composuit. nos ad Salonium revertamur. hic Gallieni filius [fuit, nepos Valeriani, de quo quidem prope nihil [est dignum quod in litteras mittatur, nisi quod@ nobiliter natus, educatus regie, occisus deinde non sua sed patris causa. de huius nomine magna [est ambiguitas. nam multi eum Gallienum, multi Saloninum historiae prodiderunt. et qui Saloninum, idcirco quod@ apud Salonas natus [esset, cognominatum ferunt, qui autem Gallienum, patris nomine cognominatum et avi Gallieni, summi quondam in re p% viri. [fuit denique hactenus statua in pede montis Romulei, hoc [est ante sacram via+ m, inter templum Faustinae ac Vestam ad arcum Fabianum, quae haberet inscrip+ tum !Gallieno iuniori!, !Salonino! additum; ex quo eius nomen intellegi poter+ it. transisse decennium imperii Gallienum satis clarum [est. quod idcirco addidi, quia multi eum imperii sui anno nono perisse dixerunt. [fuisse autem et alios rebelliones sub eodem proprio dicemus loco, si quidem placuit viginti tyrannos uno volumine includere, idcirco quod@ nec multa de his dici possunt et in Gallieni vita pleraque iam dicta [sunt. et haec quidem de Gallieno hoc interim libro dixisse sufficiet. nam et multa iam in Valeriani vita dicta [sunt, multa in libro, qui de triginta tyrannis inscribendus [est, iam loquemur, quae iterari ac saepius dici minus utile videbatur. huc accedit quod@ quaedam etiam studiose praetermisi, ne eius posteri multis rebus editis laederentur. scis enim ipse, quales homines cum his, qui aliqua de maioribus eorum scripseru+ nt, quantum gerant bellum, nec ignota [esse arbitror, quae dixit Marcus Tulli+ us in Hortensio, quem ad exemplum protreptici scripsit. unum tamen ponam, quod iucunditatem quandam sed vulgarem habuit, morem tamen novum fecit. nam cum$ cingula sua plerique militantium, qui ad convivium venerant, ponerent hora convivii, Saloninus puer sive Gallienus his auratos costilatos que balteos rapuisse perhibetur, et, cum$ [esset difficile in aula Palatina requirere quod perisset ac tacitis vultibus viri detrimenta pertulissent, postea rogati ad convivium cincti adcubuerunt. cum$ que ab his quaereretur, cur non solverent cingulum, respondisse dicuntur: !Salonino deferimus!, atque hinc tractum morem, ut deinceps cum imperatore cincti discumberent. negare non possum aliunde plerisque videri huius rei ortum [esse morem: dicunt militare prandium, quod dictum [est parandium ab eo, quod@ ad bellum milites paret, a cinctis initum; cui rei argumentum [est, quod@ a discinctis etiam cum imperatore cenatur. quae idcirco posui, quia digna et memoratu videbantur et cognitu. nunc transeamus ad viginti tyrannos, qui Gallieni temporibus contemptu mali principis extiterunt. de quibus breviter et pauca dicenda [sunt; neque enim digni [sunt eorum plerique, ut volumen talium hominum saltim nominib+ us occupetur, quamvis aliqui non parum in se virtutis habuisse videantur, multum etiam rei p% profuisse. tam variae item opiniones [sunt de Salonini nomine, ut, qui se verius putet dicere, a matre sua Salonina appellatum [esse quamvis perdite dilexit, Piparam nomine, barbaram regis filiam, Gallienus cum suis semper flavo crinem condit. de annis autem Gallieni et Valeriani ad imperium pertinentibus adeo incerta traduntur, ut, cum$ quindecim annos eosdem imperasse constet, id [est Gallienus usque ad quintum decimum pervenisset, Valerianus vero sexto [sit captus, alii novem annis, vix decem alii etiam Gallienum imperasse mittant, cum$ constet et decennalia Romae ab eodem celebrata, et post decennalia Gothos ab eo victos, cum Odenato pacem factam, cum Aureolo initam [esse concordiam, pugnatum contra Postumum, contra Lollianum, multa etiam ab eo gesta, quae ad virtutem, plura tamen, quae ad dedecus pertinebant; nam et semper noctibus popinas dicitur frequentasse et cum lenonibus, mimis scurris que vixisse. & scriptis iam pluribus libris non historico nec diserto sed pedestri adloquio, ad eam temporum venimus seriem, in qua per annos, quibus Gallienus et Valeria+ nus rem p% tenuerunt, triginta tyranni occupato Valeriano magnis belli Persici necessitatibus extiterunt, cum$ Gallienum non solum viri sed etiam mulieres contemptui haberent, ut# suis locis probabitur. sed quoniam tanta obscuritas eorum hominum [fuit, qui ex diversis orbis partibus ad imperium convolabant, ut non multa de his vel dici possint a doctioribus vel requiri, deinde ab omnibus historicis, qui Graece ac Latine scripserunt, ita nonnulli praetereantur, uti eorum nec nomina frequent+ entur, postremo cum$ tam varie a plerisque super his nonnulla [sint prodita: in Gallieni vita pleraque de his dicta nec repetenda tamen satis constet. hic patrem Cyriadem fugiens, dives et nobilis, cum$ luxuria sua et moribus perditis sanctum senem gravaret, direpta magna parte auri, argento etiam infini+ to pondere Persas petit. atque inde Sapori regi coniunctus atque sociatus, cum$ hortator belli Romanis inferendi [fuisset, Odomastem primum, deinde Saporem ad Romanum solum traxit; Antiochia etiam capta et Caesarea Caesareanum nomen meruit. atque inde vocatus Augustus, cum$ omnem orientem vel virium vel audaciae terrore quateret, patrem vero interemisset (quod alii historici negant factum), ipse per insidias suorum, cum$ Valerianus iam ad bellum Persicum veniret, occisus [est. neque plus de hoc historiae quicquam mandatum [est, quod dignum memoratu [esse videatur, quem clarum perfugium et parricidium et aspera tyrannis et summa luxuria litteris dederunt. hic vir in bello fortissimus, in pace constantissimus, in omni vita gravis, usque adeo ut Saloninum filium suum eidem Gallienus in Gallia positum creder+ et quasi custodi vitae et morum et actuum imperialium institutori. sed, quantum plerique adserunt (quod eius non convenit moribus), postea fidem fregit et occiso Salonino sumpsit imperium. ut# autem verius plerique tradiderunt, cum$ Galli vehementissime Gallienum odissent, puerum autem apud se imperare ferre non possent, eum, qui commissum regebat imperium, imperatorem appellarunt missis que militibus adulescentem interfecerunt. quo interfecto ab omni exercitu et ab omnibus Gallis Postumus gratanter accep+ tus talem se praebuit per annos septem, ut Gallias instauraverit, cum$ Gallienus luxuriae et popinis vacaret et amore barbarae mulieris consenesceret. gestum [est tamen a Gallieno contra hunc bellum tunc, cum$ sagitta Gallienus [est vulneratus; si quidem nimius amor erga Postumum omnium [erat in Gallicanorum mente populo+ rum, quod@ summotis omnibus Germanicis gentibus Romanum in pristinam securitatem revocasset imperium. sed cum$ se gravissime gereret, more illo, quo Galli novarum rerum semper [sunt cupidi, Lolliano agente interemptus [est. si quis sane Postumi meritum requirit, iudicium de eo Valeriani ex hac epistula, quam ille ad Gallos misit, intelleget: !Transrenani limitis ducem et Galliae praesidem Postumum fecimus, virum dign+ issimum severitate Gallorum, praesente quo non miles in castris, non iura in foro, non in tribunalibus lites, non in curia dignitas pereat, qui unicuique proprium et suum servet, virum quem ego prae ceteris stupeo, et qui locum principis mereatur iure, de quo spero quod@ mihi gratias agetis. quod@ si me fefellerit opinio, quam de illo habeo, sciatis nusquam gentium repperiri, qui possit penitus adprobari. huius filio Postumo nomine tribunatum Vocontiorum dedi, adulescenti, qui se dignum patris moribus reddet.! de hoc prope nihil [est quod dicatur, nisi quod@ a patre appellatus Caesar ac deinceps in eius honore Augustus cum patre dicitur interemptus, cum$ Loll+ ianus in locum Postumi subrogatus delatum sibi a Gallis sumpsisset imperium. [fuit autem (quod solum memoratu dignum [est) ita in declamationibus disertus, ut eius controversiae Quintiliano dicantur insertae, quem declamatorem Romani generis acutissimum vel unius capitis lectio prima statim fronte demonstrat. huius rebellione in Gallia Postumus, vir omnium fortissimus, interemptus [est, cum$ iam nutante Gallia Gallieni luxuria in veterem statum Romanum formasset imperium. [fuit quidem etiam iste fortissimus, sed rebellionis intuitu minorem apud Gallos auctoritatem de suis viribus tenuit. interemptus autem [est a Victrino, Vitruviae filio vel Victoriae, quae postea mater castrorum appellata [est et Augustae nomine affecta, cum$ ipsa per se fugiens tanti ponderis molem primum in Marium, deinde in Tetricum atque eius filium contulisset imperia. et Lollianus quidem nonnihilum rei p% profuit. nam plerasque Galliae civitates, nonnulla etiam castra, quae Postumus per septem annos in solo aedificaverat, quae que interfecto Postumo subita inruptione Germanorum et direpta [fuerant et incensa, in statum veterem reformavit. deinde a suis militibus, quod@ in labore nimius [esset, occisus [est. ita Gallieno perdente rem p% in Gallia primum Postumus, deinde Lollianus, Victorinus deinceps, postremo Tetricus, (nam de Mario nihil dicimus) adserto+ res Romani nominis extiterunt. quos omnes datos divinitus credo, ne, cum$ illa pestis inauditae luxuriae impe+ diretur malis, possidendi Romanum solum Germanis daretur facultas. qui si eo genere tunc evasissent, quo Gothi et Persae, consentientibus in Romano solo gentibus venerabile hoc Romani nominis finitum [esset imperium. Lolliani autem vita in multis obscura [est, ut# et ipsius Postumi, sed privata: virtute enim clari, non nobilitatis pondere vixerunt. Postumus senior cum$ videret multis se Gallieni viribus peti atque auxilium non solum militum verum etiam alterius principis necessarium, Victorinum, mili+ taris industriae virum, in participatum vocavit imperii et cum eodem contra Gallieno conflixit. cum$ que adhibitis ingentibus Germanorum auxiliis diu bella traxissent, victi [sunt. tunc interfecto etiam Lolliano solus Victorinus in imperio remansit, qui et ipse, quod@ matrimoniis militum et militarium corrumpendis operam daret, a quod+ am actuario, cuius uxorem stupraverat, composita factione Agrippinae percussus, Victorino filio Caesare a matre Vitruvia sive Victoria, quae mater castrorum dicta [est, appellato, qui et ipse puerulus statim [est inter+ emptus, cum$ apud Agrippinam pater eius [esset occisus. de hoc, quod@ fortissimus [fuerit et praeter libidinem optimus imperator, a multis multa [sunt dicta. sed satis credimus Iuli Atheriani partem libri cuiusdam ponere, in quo de Victorino sic loquitur: !Victorino, qui Gallias post Iulium Postumum rexit, neminem aestimo prae+ ferendum, non in virtute Traianum, non Antoninum in clementia, non in gravitate Nervam, non in gubernando aerario Vespasianum, non in censura totius vitae ac severitate militari Pertinace vel Severum. sed omnia haec libido et cupiditas mulierariae voluptatis sic perdidit, ut nemo audeat virtutes eius in litteras mittere, quem constat omnium iudicio meruisse + puniri.! ergo cum$ id iudicii de Victorino scriptores habuerint, satis mihi videor eius dixisse de moribus. de hoc nihil amplius in litteras [est relatum quam quod@ nepos Victoriae Victorini filius [fuit et a matre vel ab avia sub eadem hora, qua Victorinus interemptus, Caesar [est nuncupatus ac statim a militibus ira occisus. extant denique sepulchra circa Agrippinam brevi marmore inpressa humilia, in quibus titulus [est inscriptus: !hic duo Victorini tyranni siti [sunt.! Victorino et Lolliano, Postumo interemptis Marius ex fabro, ut# dicitur, ferrario triduo tantum imperavit. de hoc quid amplius requiratur, ignoro, nisi quod@ eum insigniorem brevissimum fecit imperium. nam ut# ille consul, qui sex meridianis horis consulatum suff+ ectum tenuit, a Marco Tullio aspersus [est ioco: !consulem habuimus tam severum tam que censorium, ut in eius magistratu nemo pranderit, nemo cenaverit, nemo dormiverit!, de hoc etiam dici posse videatur, qui una die factus [est imperator, alia die visus [est imperare, tertia interemptus [est. et vir quidem strenuus ac militaribus usque ad imperium gradibus evectus, quem plerique Mamurium, nonnulli Veturium, opificem utpote ferrarium, nuncupa+ runt. sed de hoc nimis multa, de quo illud addidisse satis [est nullius manus vel ad feriendum vel ad impellendum fortiores [fuisse, cum$ in digitis nervos videretur habuisse non venas. nam et carra venientia digito salutari reppulisse dicitur et fortissimos quosque uno digito sic adflixisse, ut quasi ligni vel ferri obtunsioris ictu percussi dolerent. multa duorum digitorum allisione contrivit. occisus [est a quodam milite, qui, cum$ eius quondam in fabrili officina [fuisset, contemptus [est ab eodem, vel cum$ dux [esset vel cum$ imperium cepisset. addidisse vero dicitur interemptor: !hic [est gladius quem ipse fecisti.! huius contio prima talis [fuisse dicitur: !scio, conmilitones, posse mihi obici artem pristinam, cuius mihi omnes testes [estis. sed dicat quisque quod vult. utinam ferrum semper exerceam, non vino, non floribus, non mulierculis, non popinis, ut# facit Gallienus, indignus patre suo et sui generis nobilitate, depeream. ars mihi obiciatur ferraria, dum me et exterae gentes ferrum tractasse suis cladibus recognoscant. enitar denique, ut omnia Alamannia omnis que Germania cum ceteris, quae adiacent, gentibus Romanum populum ferratam putent gentem, ut specialiter in nobis ferrum timeant. vos tamen cogitetis velim fecisse vos principem, qui numquam quicquam scierit tractare nisi ferrum. quod idcirco dico, quia scio mihi a luxuriosissima illa peste nihil opponi posse nisi hoc, quod@ gladiorum atque armorum artifex [fuerim.! Tusco et Basso conss% cum$ Gallienus vino et popinis vacaret cum$ que se lenonibus, mimis et meretricibus dederet ac bona naturae luxuriae continuatione deperderet, Ingenuus, qui Pannonias tunc regebat, a Moesiacis legionibus imperator [est dictus, ceteris Pannoniarum volentibus, neque in quoquam melius consultum rei p% a militibus videbatur quam quod@ instantibus Sarmatis creatus [est imperator, qui fessis rebus mederi sua virtute potuisset. causa autem ipsi arripiendi tunc imperii [fuit, ne susceptus [esset imperatorib+ us, quod@ [erat fortissimus ac rei p% necessarius et militibus, quod imperantes vehementer movet, acceptissimus. sed Gallienus, ut# [erat nequam perditus, ita etiam, ubi necessitas coegisset, velox, fortis, vehemens, crudelis, denique Ingenuum conflictu habito vicit eo que occiso in omnes Moesiacos tam milites quam cives asperrime saevit. nec quemquam suae crudelitatis exortem reliquit, usque adeo asper et truculentus, ut plerasque civitates vacuas a virili sexu relinqueret. fertur sane idem Ingenuus civitate capta in aquam se mersisse atque ita vitam finisse, ne in tyranni crudelis potestatem veniret. extat sane epistola Gallieni, quam ad Celerem Verianum scripsit, qua eius nimietas crudelitas ostenditur. quam ego idcirco interposui, ut omnes intellegerent hominem luxuriosum crudelissimum [esse, si necessitas postulet: !Gallienus Veriano. non mihi satisfacies, si tantum armatos occideris, quos et fors in bellis interimere potuisset. perimendus [est omnis sexus virilis, si et senes atque inpuberes sine reprehen+ sione nostra occidi possent. occidendus [est quicumque male voluit, occidendus [est quicumque male dixit contra me, contra Valeriani filium, contra tot principum patrem fratrem. Ingenuus factus [est imperator. lacera, occide, concide, animum meum intelle+ ge, mea mente irascere, qui haec manu mea scripsi.! fati publici [fuit, ut Gallieni tempore quicumque potuit ad imperium prosiliret. Regilianus denique in Illyrico ducatum gerens imperator [est fact+ us auctoribus imperii Moesis, qui cum Ingenuo [fuerant ante superati, in quorum parentes graviter Gallienus saevierat. hic tamen multa fortiter contra Sarmatas gessit, sed auctoribus Roxolanis consentientibus que militibus et timore provincialium, ne iterum Gallienus graviora faceret, interemptus [est. mirabile fortasse videatur, si, quae origo imperii eius [fuerit, declaretur. capitali enim ioco regna promeruit. nam cum$ milites cum eo quidam cenarent, extitit vicarius tribuni qui diceret: !Regiliani nomen unde credimus dictum?.! alius continuo: !credimus quod a reg+ no.! tum is qui aderat scolasticus, coepit quasi grammaticaliter declinare et dicere: !rex regis regi Regilianus.! milites, ut# [est hominum genus pronum ad ea, quae cogitant: !ergo potest rex [esse?! item alius: !ergo potest nos regere?! item alius: !deus tibi regis nomen inposuit.! quid multa? his dictis cum$ alia die mane processisset, a principiis imperator [est salutatus. ita quod aliis vel audacia vel iudicium, huic detulit iocularis astutia. [fuit, quod negari non potest, vir in re militari semper probatus et Gallieno iam ante susceptus, quod@ dignus videretur imperio, gentis Daciae, Decibali ipsius, ut# fertur, adfinis. extat epistola divi Claudii tunc privati, qua Regiliano, Illyrici duci, gratias agit ob redditum Illyricum, cum$ omnia Gallieni segnitia deperirent. quam ego repertam in authenticis inserendam putavi, [fuit enim publica. !Claudius Regiliano multam salutem. felicem rem p%, quae te talem virum habere in castris bellicis meruit, felicem Gallienum, etiamsi ei vera nemo nec de bonis nec de malis nuntiat. pertulerunt ad me Bonitus et Celsus, stipatores principis nostri, qualis apud Scupos in pugnando [fueris, quot uno die proelia et qua celeritate confeceris. dignus [eras triumpho, si antiqua tempora exstarent. sed quid multa? memor cuiusdam hominis cautius velim vincas. arcus Sarmaticos et duo saga ad me velim mittas, sed fiblatoria, cum$ ipse misi de nostris.! hac epistola ostenditur, quid de Regiliano senserit Claudius, cuius gravissimum iudicium suis temporibus [fuisse non dubium [est. nec a Gallieno quidem vir iste promotus [est, sed a patre eius Valeriano, ut# et Claudius et Macrianus et Ingenuus et Postumus et Aureol+ us, qui omnes in imperio interempti [sunt, cum$ mererentur imperium. mirabile autem hoc [fuit in Valeriano principe, quod@ omnes, quoscumque duces fecit, postea militum testimonio ad imperium pervenerunt, ut appareat senem imperatorem in diligendis rei p% ducibus talem [fuisse, qualem Romana felicitas, si continuari fataliter potuisset sub bono principe, requirebat. et utinam vel illi, qui arripuerant imperia, regnare potuissent, vel eius filius in imperio diutius non [fuisset, utlibet se in suo statu res p% nostra tenuisset. sed nimis sibi Fortuna indulgendum putavit, quae et cum Valeriano bonos principes tulit et Gallienum diutius quam oportebat rei p% reservavit. hic quoque Illyricianos exercitus regens in contemptu Gallieni, ut# omnes eo tempore, coactus a militibus sumpsit imperium. et cum$ Macrianus cum filio suo Macrino contra Gallienum veniret cum plurimis, exercitus eius cepit, aliquos corruptos fidei suae addixit. et cum$ factus [esset hinc validus imperator cum$ que Gallienus expugnare virum fortem frustra temptasset, pacem cum Aureolo fecit contra Postumum pugna+ turus. quorum pleraque et dicta [sunt et dicenda. hunc eundem Aureolum Claudius interfecto iam Gallieno conflictu habito apud eum pontem interemit, qui nunc pons Aureoli nuncupatur, atque illic ut# tyrannum sepulchro humiliore donavit. extat etiam nunc epigramma Graecum in hanc formam: ^dono sepulchrorum victor post multa tyranni proelia iam felix Claudius Aureolum munere prosequitur mortali et iure superstes, vivere quem vellet, si pateretur amor militis egregii, vitam qui iure negavit omnibus indignis et magis Aureolo. ille tamen clemens, qui corporis ultima servans et pontem Aureoli dedicat et tumulum.^ hos ego versus a quodam grammatico translatos ita posui, ut fidem servarem, non quo melius potuerint transferri, sed ut fidelitas historica servaretur, quam ego prae ceteris custodiendam putavi, qui quod ad eloquentiam pertinet nihil curo. proposui deferre, non verba, maxime tanta rerum copia ut# in triginta tyrann+ orum simul vitis. capto Valeriano, diu clarissimo principe civitatis, fortissimo deinde imperato+ re, ad postremum omnium infelicissimo, vel quod@ senex apud Persas consenuit v+ el quod@ indignos se posteros dereliquit, cum$ Gallienum contemnendum Ballista praefectus Valeriani et Macrianus primus ducum intellegerent, quaerentibus etiam militibus principem unum in locum concesserunt quaerentes, quid faciendum [esset. tunc que constitit Gallieno longe posito, Aureolo usurpante imperium debere aliquem principem fieri, et quidem optimum, ne quispiam tyrannus existeret. verba igitur Ballistae (quantum Maeonius Astyanax, qui consilio interfuit, adserit) haec [fuerunt: !mea et aetas et professio et voluntas longe ab imperio absunt, et ego, quod negare non possum, bonum principem quaero. sed quis tandem [est, qui Valeriani locum possit implere, nisi talis qualis tu [es, fortis, constans, integer, probatus in re p% et, quod maxime ad imperium pertinet, dives? arripe igitur locum meritis tuis debitum. me praefecto, quamdiu voles, uteris. tu cum re p% tantum bene agas, ut te Romanus orbis factum principem gaudeat.! ad haec Macrianus: !fateor, Ballista, imperium prudenti non frustra [est. volo enim rei p% subvenire atque illam pestem a legum gubernaculis dimovere, sed non hoc in me aetatis [est: senex [sum, ad exemplum equitare non possum, lavandum mihi [est frequentius, edendum delicatius, divitiae me iam dudum ab usu militiae retraxerunt. iuvenes aliqui [sunt quaerendi, nec unus sed duo vel tres fortissimi, qui ex diversis partibus orbis humani rem p% restituant, quam Valerianus fato, Gallienus vitae suae genere perdiderunt.! post haec intellexit eum Ballista sic agere, ut de filiis suis videretur cogitare, atque adeo sic adgressus [est: !prudentiae tuae rem p% tradimus. da igitur liberos tuos Macrianum et Quietum, fortissimos iuvenes, olim tribunos a Valeriano factos, quia Gallieno imperante, quod@ boni [sunt, salvi [esse non possunt.! tunc ille ubi intellectum se [esse comperit: !do!, inquit, !manus de meo stipendium militi duplex daturus. tu tantum praefecti mihi studium et annonam in necessariis locis praebe. iam ego faxim, ut Gallienus, sordidissimus femina+ rum omnium, duces sui parentis intellegat.! factus [est igitur cum Macriano et Quieto duobus filiis cunctis militibus volentibus imperator ac statim contra Gallienum venire coepit utcumque rebus in oriente derelictis. sed cum$ quadraginta quinque milia militum secum duceret, in Illyrico vel in Thraciarum extimis congressus cum Aureolo victus et cum filio interemptus [est. triginta denique milia militum in Aureoli potestatem concessere. Domitianus autem eundem vicit, dux Aureoli fortissimus et vehementissimus, qui se originem diceret a Domitiano trahere atque a Domitilla. de Macriano autem nefas mihi videtur iudicium Valeriani praeterire, quod ille in oratione sua, quam ad senatum e Persidis finibus miserat, posuit. inter cetera ex oratione divi Valeriani: !ego, p% c%, bellum Persicum gerens Macriano totam rem p% credidi et quidem a parte militari. ille vobis fidelis, ille mihi devotus, illum et amat et timet miles, ille utcumque res exegerit, cum exercitibus agit. nec, p% c%, nova vel inopina nobis [sunt: pueri eius virtus in Italia, adulescentis in Gallia, iuvenis in Thracia, in Africa iam provecti, senescentis denique in Illyrico et Dalmatia conprobata [est, cum$ in diversis proeliis ad exemplum faceret. huc accedit quod@ habet iuvenes filios Romano dignus collegio, nostra dignus amicitia! et reliqua. multa de hoc in patris imperio praelibata [sunt, qui numquam imperator factus [esset, nisi prudentiae patris eius creditum videretur. de hoc plane multa miranda dicuntur, quae ad fortitudinem pertineant iuvenalis aetatis. sed quid ad fata aut quantum in bellis unius valet fortitudo? hic enim vehemens cum prudentissimo patre, cuius merito imperare coepit, a Domitiano vi+ ctus triginta, ut# dixi superius, milibus militum spoliatus [est, matre nobilis, patre tantum forte et ad bellum parato atque ab ultima militia in summum perveniente ducatus splendore sublimi. hic, ut# diximus, Macriani filius [fuit. cum patre et fratre Ballistae iudicio imperator [est factus. sed ubi comperit Odenatus, qui olim iam orientem teneb+ at, ab Aureolo Macrianum, patrem Quieti, cum eius fratre Macriano victos, milites in eius potestatem concessisse, quasi Gallieni partes vindicaret, adulescentem cum Ballista praefecto dudum interemit. idem quoque adulescens dignissimus Romano imperio [fuit, ut# vere Macriani filius, Macriani etiam frater, qui duo adflictis rebus potuerunt rem p% gerere, videretur. non mihi praetereundum videtur de Macrianorum familia, quae hodieque floret, id dicere, quod speciale semper habuerunt. Alexandrum Magnum Macedonem viri in anulis et argento, mulieres et in reticulis et dextrocheriis et in anulis et in omni ornamentorum genere exculptum semper habuerunt, eo usque ut tunicae et limbi et paenulae matronales in familia eius hodieque [sint, quae Alexandri effigiem de liciis variantibus monstrent. vidimus proxime Cornelium Macrum ex eadem familia virum, cum$ cenam in templo Herculis daret, pateram electrinam, quae in medio vultum Alexandri haberet et in circuitu omnem historiam contineret signis brevibus et minutulis, pontifici propinare, quam quidem circumferri ad omnes tanti illius viri cupidissimos iussit. quod idcirco posui, quia dicuntur iuvari in omni actu suo, qui Alexandrum expressum vel auro gestitant vel argento. nisi Odenatus, princeps Palmyrenorum, capto Valeriano, fessis Romanae rei p% viribus sumpsisset imperium, in oriente perditae res [essent. quare adsumpto nomine primum regali cum uxore Zenobia et filio maiore, cui [erat nomen Herodes, minoribus Herenniano et Timolao collecto exercitu contra Persas profectus [est. Nisibin primum et orientis pleraque cum omni Mesopotamia in potestatem recepit, deinde ipsum regem victum fugere coegit. postremo Ctesifonta usque Saporem et eius liberos persecutus captis concubini+ s, capta etiam magna praeda ad orientem vertit, sperans, quod@ Macrianum, qui imperare contra Gallienum coeperat, posset opprimere, sed illo iam profecto contra Aureolum et contra Gallienum, eo interempto filium eius Quietum interfecit, Ballista, ut# plerique adserunt, regnum usurpante, ne et ipse posset occidi. composito igitur magna ex parte orientis statu a consobrino suo Maeonio, qui et ipse imperium sumpserat, interemptus [est cum filio suo Herode, qui et ipse post reditum de Perside cum patre imperator [est appellatus. iratos [fuisse rei p% deos credo, qui interfecto Valeriano noluerint Odenatum reservare. ille plane cum uxore Zenobia non solum orientem, quem iam in pristinum reformaverat statum, sed et omnes omnino totius orbis partes reformasset, vir acer in bellis et, quantum plerique scriptores loquuntur, venatu memorabili semper inclitus, qui a prima aetate capiendis leonibus et pardis, ursis ceteris que silvestribus animalibus sudorem officii virilis inpendit qui que in silvis ac montibus vixit, perferens calorem, pluvias et omnia mala, quae in se contine+ nt venatoriae voluptates. quibus duratus solem ac pulverem in bellis Persicis tulit, non aliter etiam coniuge adsueta, quae multorum sententia fortior marito [fuisse perhibetur, mulier omnium nobilissima orientalium feminarum et, ut# Cornelius Capitolinus adserit, speciosissima. non Zenobia matre sed priore uxore genitus Herodes cum patre accepit imperium, homo omnium delicatissimus et prorsus orientalis et Graecae luxuriae, cui [erant sigillata tentoria et aurati papiliones et omnia Persica. denique ingenio eius usus Odenatus quicquid concubinarum regalium, quicquid di+ vitiarum gemmarum que cepit, eidem tradidit paternae indulgentiae adfectione permotus. et [erat circa illum Zenobia novercali animo, qua re commendabiliorem patri eum fecerat. neque plura [sunt quae de Herode dicantur. hic consobrinus Odenati [fuit nec ulla re alia ductus nisi damnabili invidia imperatorem optimum interemit, cum$ ei nihil aliud obiceret praeter filii Herodis luxuriem. dicitur autem primum cum Zenobia consensisse, quae ferre non poterat, ut privi+ gnus eius Herodes priore loco quam filii eius, Herennianus et Timolaus, prin+ cipes dicerentur. sed hic quoque spurcissimus [fuit. quare imperator appellatus per errorem brevi a militibus pro suae luxuriae meritis interemptus [est. de hoc, utrum imperavit, scriptores inter se ambigunt. multi enim dicunt Quieto per Odenatum occiso Ballistae veniam datam et tamen eum imperasse, quod@ nec Gallieno nec Aureolo nec Odenato se crederet. alii adserunt privatum eum in agro suo, quem apud Dafnidem sibi conpararat, interemptum. multi et sumpsisse illum purpuram, ut more Romano imperaret, et exercitum duxisse et de se plura promisisse dixerunt, occisum autem per eos, quos Aureolus miserat ad conprehendendum Quietum, Macriani filium, quem praedam suam [esse dicebat. [fuit vir insignis, eruditus ad gerendam rem p%, in conciliis vehemens, in expeditionibus clarus, in provisione annonaria singularis, Valeriano sic acceptus, ut eum quibusdam litteris hoc testimonio prosecutus [sit: !Valerianus Ragonio Claro praefecto Illyrici et Galliarum. si quid in te bonae frugis [est, quam [esse scio, parens Clare, dispositiones tu Ballistae persequere. his rem p% informa. vides ne ut ille provinciales non gravet, ut illic equos contineat, ubi [sunt pabula, illic annonas militum mandet, ubi [sunt frumenta, non provincialem, non possessorem cogat illic frumenta, ubi non habet, dare, illic equum, ubi non potest, pascere? nec [est ulla provisio melior quam ut in locis suis erogentur quae nascuntur, ne aut vehiculis aut sumptibus rem p% gravent. Galatia frumentis abundat, referta [est Thracia, plenum [est Illyricum: illic pedites conlocentur, quamquam in Thracia etiam equites sine noxa provincialium hiemare possint. multum enim ex campis feni colligitur. iam vinum, laridum, iam ceterae species in his dandae [sunt locis, in quibus adfatim redundant. quae omnia [sunt Ballistae consilia, qui ex quadam provincia unam tantum speciem praeberi iussit, quod@ ea redundaret, atque ab ea milites submoveri. id quod publicitus [est decretum.! [est et alia epistola, qua gratias Ballistae agit, in qua docet sibi praecepta gubernandae rei p% ab eodem data, gaudens, quod@ eius consilio nullum adscripticium -id [est vacantem- haberet tribunum, nullum stipatorem, qui non vere aliquid ageret, nullum militem, qui non vere pugnaret. hic igitur vir in tentorio suo cubans a quodam gregario milite in Odenati et Gallieni gratiam dicitur interemptus. de quo ipse vera non satis comperi, idcirco quod@ scriptores temporum de huius praefectura multa, de imperio pauca dixerunt. hic vir militaris, simul etiam civilium virtutum gloria pollens proconsulatum Achaiae dato a Gallieno tunc honore gubernabat. quem Macrianus vehementer reformidans, simul quod@ in omni genere vitae satis clarum norat, simul quod@ inimicum sibi [esse invidia virtutum sciebat, misso Pisone, nobilissimae tunc et consul+ aris familiae viro, interfici praecepit. Valens diligentissime cavens et providens neque aliter sibi posse subveniri aestimans sumpsit imperium et brevi a militibus interemptus [est. et bene venit in mentem, ut, cum$ de hoc Valente loquimur, etiam de illo Valente, qui superiorum principum temporibus interemptus [est, aliquid dice+ remus. nam huius Valentis, qui sub Gallieno imperavit, avunculus magnus [fuisse perhibetur; alii tantum avunculum dicunt. sed par in ambobus [fuit fortuna. nam et ille, cum$ paucis diebus Illyrico imp+ erasset, occisus [est. hic a Macriano ad interficiendum Valentem missus, ubi eum providum [futurorum imperare cognovit, Thessaliam concessit atque illic paucis sibi consentientibus sumpsit imperium Thessalicus que appellatus interemptus [est, vir summae sanctitatis et temporibus suis Frugi dictus et qui ex illa Pisonum familia ducere originem diceretur, cui se Cicero nobilitandi causa sociaverat. hic omnibus principibus acceptissimus [fuit. ipse denique Valens, qui ad eum percussores misisse perhibetur, dixisse dicitur non sibi apud deos inferos constare rationem, quod@ quamvis hostem suum Pisonem tamen iussisset occidi, virum cuius similem Romana res p% non haberet. senatus consultum de Pisone factum ad noscendam eius maiestatem libenter inserui: die septimo kal% Iuliarum cum$ [esset nuntiatum Pisonem a Valente interemptum, ipsum Valentem a suis occisum, Arellius Fuscus, consularis primae sententiae, qui in locum Valeriani successerat, ait: !consul, consule.! cum$ que consultus [esset !divinos! inquit !honores Pisoni decerno, p% c%, Gallienum et Valerianum et Saloninum imperatores nostros id probaturos [esse confido. neque enim melior vir quisquam [fuit neque constantior.! post quem ceteri consulti statuam inter triumphales et currus quadriiugos Pisoni decreverunt. sed statua eius videtur, quadrigae autem, quae decretae [fuerant, quasi transferendae ad alium locum positae [sunt nec adhuc redditae. nam in his locis [fuerunt, in quibus thermae Diocletianae [sunt exaedificatae, tam aeterni nominis quam sacrati. [est hoc familiare populi Aegyptiorum, ut velut furiosi ac dementes de levissimis quibus usque ad summa rei p% pericula perducantur: saepe illi ob neglectas salutationes, locum in balneis non concessum, carnem et olera sequestrata, calciamenta servilia et cetera talia usque ad summum rei p% periculum in seditiones, ita ut armarentur contra eos exercitus, pervenerunt. familiari ergo sibi furore, cum$ quadam die cuiusdam servus curatoris, qui Alexandriam tunc regebat, militari ob hoc caesus [esset, quod@ crepidas suas meliores [esse quam militis diceret, collecta multitudo ad domum Aemiliani du+ cis venit atque eum omni seditionum instrumento et furore persecuta [est: ictus [est lapidibus, petitus [est ferro, nec defuit ullum seditionis telum. qua re coactus Aemilianus sumpsit imperium, cum$ sciret sibi undecumque pereundum. consenserunt ei Aegyptiacus exercitus, maxime in Gallieni odium. nec eius ad regendam rem p% vigor defuit, nam Thebaidem totam que Aegyptum peragravit et, quatenus potuit, barbarorum gentes forti auctoritate summovit. Alexander denique vel Alexandrinus -nam incertum id quoque habetur- virtutum merito vocatus [est. et cum$ contra Indos pararet expeditionem, misso Theodoto duce Gallieno iube+ nte dedit poenas, et quidem strangulatus in carcere captivorum veterum more perhibetur. tacendum [esse non credo, quod@, cum$ de Aegypto loquor, vetus suggessit histo+ ria, simul etiam Gallieni factum. qui cum$ Theodoto vellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus [est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere; cuius rei etiam Ciceronem, cum$ contra Gabinium loquitur, meminisse satis novimus. denique nunc extat memoria rei frequentatae. quare scire oportet Herennium Celsum, vestrum parentem, cum$ consulatum cupit, hoc quod desiderat non licere. fertur enim apud Memfim in aurea columna Aegyptiis [esse litteris scriptum tu+ nc demum Aegyptum liberam [fore, cum$ in eam venissent Romani fasces et praetexta Romanorum. quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis virum, cum$ de peregrinis regionibus loquitur, invenitur. optimus ducum Gallieni temporis, sed Valeriano dilectus Saturninus [fuit. hic quoque, cum$ dissolutionem Gallieni, pernoctantis in publico, ferre non po+ sset et milites non exemplo imperatoris sui, sed suo regeret, ab exercitibus sumpsit imperium, vir prudentiae singularis, gravitatis insignis, vitae amabilis, victoriarum barbaris etiam ubique notarum. hic ea die, qua [est amictus a milites peplo imperatorio, contione adhibita dix+ isse fertur: !conmilitones, bonum ducem perdidistis et malum principem fecistis.! denique cum$ multa strenue in imperio fecisset, quod@ [esset severior et gravior militibus, ab isdem ipsis, a quibus factus [fuerat, interemptus [est. huius insigne [est quod@ convivio discumbere milites, ne inferiora nudarentur, cum sagis iussit, hieme gravibus, aestate perlucidis. interfecto Victorino et eius filio mater eius Victoria sive Vitruvia Tetric+ um senatorem p% R% praesidatum in Gallia regentem ad imperium hortata, quod@ eius [erat, ut# plerique loquuntur, adfinis, Augustum appellari fecit filium que eius Caesarem nuncupavit. et cum$ multa Tetricus feliciter que gessisset et diu que imperasset, ab Aureliano victus, cum$ militum suorum inpudentiam et procacitatem ferre non posset, volens se gravissimo principi et severissimo dedit. versus denique illius fertur, quem statim ad Aurelianum scripserat: ^eripe me his, invicte, malis.^ quare cum$ Aurelianus nihil simplex neque mite aut tranquillum facile cogitare+ t, senatorem p% R% eundem que consularem, qui iure praesidali omnes Gallias rexerat, per triumphum duxit, eo tempore quo et Zenobiam Odenati uxorem cum filiis minoribus Odenati, Herenniano et Timolao. pudore tamen victus vir nimium severus eum, quem triumphaverat, conrectorem totius Italiae fecit, id [est Campaniae, Samni, Lucaniae Brittiorum, Apuliae Calabriae, Etruriae atque Umbriae, Piceni et Flaminiae omnis que annonariae regionis, ac Tetricum non solum vivere, sed etiam in summa dignitate manere passus [est, cum$ illum saepe collegam, nonnumq+ uam conmilitonem, aliquando etiam imperatorem appellaret. hic puerulus a Victoria Caesar [est appellatus, cum$ illa mater castrorum ab exercitu nuncupata [esset. qui et ipse cum patre per triumphum ductus postea omnibus senatoriis honoribus functus [est inlibato patrimonio, quod quidem ad suos posteros misit, ut# Arellius Fuscus dicit, semper insignis. narrabat avus meus hunc sibi familiarem [fuisse neque quemquam illi ab Aurelia+ no aut postea ab aliis principibus [esse praelatum. Tetricorum domus hodieque extat in monte Caelio inter duos lucos contra Isium metellinum pulcherrima, in qua Aurelianus pictus [est utrique praetextam tribuens et senatoriam dignitatem, accipiens ab his sceptrum, coronam, cyclade+ m. -pictura [est de museo; -quam cum$ dedicassent, Aurelianum ipsum dicuntur duo Tetrici adhibuisse convivio. pudet iam persequi, quanti sub Gallieno [fuerint tyranni vitio pestis illius, si quidem [erat in eo ea luxuria, ut rebelles plurimos mereretur, et ea crudelitas, ut iure timeretur. qua [erat et in Trebellianum factum in Isauria principem ipsis Isauris sibi ducem quaerentibus. quam cum$ alii archipiratam vocassent, ipse se imperatorem appellavit. monetam etiam cudi iussit. Palatium in arce Isauriae constituit. qui quidem cum$ se in intima et tuta Isaurorum loca munitus difficultatibus locorum et montibus contulisset, aliqua+ mdiu apud Cilicas imperavit. sed per Gallieni ducem Camsisoleum, natione Aegyptium, fratrem Theodoti qui Aemilianum ceperat, ad campum deductus victus [est et occisus. neque tamen postea Isauri timore, ne in eos Gallienus saeviret, ad aequalita+ tem perduci quavis principum humanitate potuerunt. denique post Trebellianum pro barbaris habentur; etenim in medio Romani nominis solo regio eorum novo genere custodiarum quasi limes includitur, locis defensa, non hominibus; nam [sunt non statura decori, non virtute graves, non instructi armis, non consiliis prudentes, sed hoc solo securi, quod@ in editis positi adiri nequeu+ nt. quos quidem divus Claudius paene ad hoc perduxerat, ut a suis semotos locis in Cilicia conlocaret, daturus uni ex amicissimis omnem Isaurorum possession+ em, ne quid ex ea postea rebellionis oreretur. Odenatus moriens duos parvulos reliquit, Herennianum et fratrem eius Timolaum, quorum nomine Zenobia usurpato sibi imperio diutius quam feminam decuit rem p% obtinuit, parvulos Romani imperatoris habitu praeferens purpuratos eosdem que adhibens contionibus, quas illa viriliter frequentavit, Didonem et Samiramidem et Cleopatram sui generis principem inter cetera praedicans. sed de horum exitu incertum [est; multi enim dicunt eos ab Aureliano interemptos, multi morte sua [esse con+ sumptos, si quidem Zenobiae posteri etiam nunc Romae inter nobiles manent. de hoc ea putamus digna notione, quae de fratre [sunt dicta. unum tamen [est quod a fratre separat, quod@ tanti [fuit ardoris ad studia Romana, ut brevi consecutus, quae insinuaverat grammaticus, [esse dicatur, potuisse quin etiam summum Latinorum rhetorem facere. occupatis partibus Gallicanis, orientalibus, quin etiam Ponti, Thraciarum et Illyrici, dum Gallienus popinatur et balneis ac lenonibus deputat vitam, Afri quoque auctore Vibio Passieno, proconsule Africae, et Fabio Pomponia+ no, duce limitis Libyci, Celsum imperatorem appellaverunt peplo deae Caelest+ is ornatum. hic privatus ex tribunis in Africa positus in agris suis vivebat, sed ea iustitia et corporis magnitudine, ut dignus videretur imperio. quare creatus per quandam mulierem, Gallienam nomine, consobrinam Gallieni, septimo imperii die interemptus [est atque adeo etiam inter obscuros principes vix relatus [est. corpus eius a canibus consumptum [est Siccensibus, qui Gallieno fidem servaverant, perurgentibus, et novo iniuriae genere imago in crucem sublata persultante vulgo, quasi patibulo ipse Celsus videretur adfixus. omnis iam consumptus [est pudor, si quidem fatigata re p% eo usque perventum [e+ st, ut Gallieno nequissime agente optime etiam mulieres imperarent, et quidem peregrinae. peregrina enim, nomine Zenobia, de qua multa iam dicta [sunt, quae se de Cleopatrarum Ptolemaeorum que gente iactaret, post Odenatum maritum imperiali sagulo perfuso per umeros, habitu Didonis ornata, diademate etiam accepto, nomine filiorum Herenniani et Timolai diutiu+ s, quam femineus sexus patiebatur, imperavit. si quidem Gallieno adhuc regente rem p% regale mulier superba munus obtinuit et Claudio bellis Gothicis occupato vix denique ab Aureliano victa et triumphata concessit in iura Romana. extat epistola Aureliani, quae captivae mulieri testimonium fert. nam cum$ a quibusdam reprehenderetur, quod@ mulierem veluti ducem aliquem vir fortissimu+ s triumphasset, missis ad senatum populum que Romanum litteris hac se adtestat+ ione defendit: !audio, p% c%, mihi obici, quod@ non virile munus impleverim Zenobiam triumpa+ ndo. ne illi, qui me reprehendunt, satis laudarent, si scirent, quae illa [sit mulier, quam prudens in consiliis, quam constans in dispositionibus, quam erga milites gravis, quam larga, cum$ necessitas postulet, quam tristis, cum$ severitas poscat. possum dicere illius [esse, quod@ Odenatus Persas vicit ac fugato Sapore Ctesifonta pervenit. possum adserere tanto apud orientales et Aegyptiorum populos timori mulierem [fuisse ut se non Arabes, non Saraceni, non Armenii commoverent. nec ego illi vitam conservassem, nisi eam scissem multum Romanae rei publicae profuisse, cum$ sibi vel liberis suis orientis servaret imperium. sibi ergo habeant propriarum venena linguarum hi, quibus nihil placet. nam si vicisse ac triumphasse feminam non [est decorum, quid de Gallieno loquuntur, in cuius contemptu haec bene rexit imperium? quid de divo Claudio, sancto ac venerabili duce, qui eam, quod@ ipse Gothicis [esset expeditionibus occupatus, passus [esse dicitur imperare? id que consulte ac prudenter, ut illa servante orientalis finis imperii ipse securius, quae instituerat, perpetraret.! haec oratio indicat, quid iudicii Aurelianus habuerit de Zenobia. cuius ea castitas [fuisse dicitur, ut ne virum suum quidem scierit nisi temptandis conceptionibus. nam cum$ semel concubuisset, exspectatis menstruis continebat se, si praegnans [esset, sin minus, iterum potestatem quaerendis liberis dabat. vixit regali pompa. more magis Persico adorata [est. regum more Persarum convivata [est. imperatorum more Romanorum ad contiones galeata processit cum limbo purpureo gemmis dependentibus per ultimam fimbriam, media etiam coclide veluti fibula muliebri adstricta, brachio saepe nudo. [fuit vultu subaquilo, fusci coloris, oculis supra modum vigentibus nigris, spiritus divini, venustatis incredibilis. tantus candor in dentibus, ut margaritas eam plerique putarent habere, non dentes. vox clara et virilis. severitas, ubi necessitas postulabat, tyrannorum, bonorum principum clementia, ubi pietas requirebat. larga prudenter, conservatrix thesaurorum ultra femineum modum, usa vehiculo carpentario, raro pilento, equo saepius. fertur aurem vel tria vel quattuor milia frequenter cum peditibus ambulasse. venata [est Hispanorum cupiditate. bibit saepe cum ducibus, cum$ [esset alias sobria; bibit et cum Persis atque Armeniis, ut eos vinceret. usa [est vasis aureis gemmatis ad convivia, usa Cleopatranis. in ministerio eunuchos gravioris aetatis habuit, puellas nimis raras. filios Latine loqui iusserat, ita ut Graece vel difficile vel raro loquerent+ ur. ipsa Latini sermonis non usque quaque gnara, sed ut loqueretur pudore cohibita; loquebatur et Aegyptiace ad perfectum modum. historiae Alexandrinae atque orientalis ita perita, ut eam epitomasse dicatur; Latinam autem Graece legeret. cum$ illam Aurelianus cepisset atque in conspectum suum adductam sic appellass+ et: !quid [est, Zenobia? ausa [es insultare Romanis imperatoribus?! illa dixisse fertur: !imperatorem te [esse cognosco, qui vincis, Gallienum et Aureolum et ceteros principes non putavi. Victoriam mei similem credens in consortium regni venire, si facultas locorum pateretur, optavi.! ducta [est igitur per triumphum ea specie, ut nihil pompabilius p% R% videretur iam primum ornata gemmis ingentibus, ita ut ornamentorum onere laborabat. fertur enim mulier fortissima saepissime restitisse, cum$ diceret se gemmarum onera ferre non posse. vincti [erant praeterea pedes auro, manus etiam catenis aureis, nec collo aureum vinculum deerat, quod scurra Persicus praeferebat. huic vita ab Aureliano concessa [est, fertur que vixisse cum liberis matronae iam more Romanae data sibi possessione in Tiburti, quae hodieque Zenobia dicitur, non longe ab Hadriani palatio atque ab eo loco, cui nomen [est Conca+ e. non tam digna res [erat, ut etiam Vitruvia sive Victoria in litteras mitteret+ ur, nisi Gallieni mores hoc facerent, ut memoria dignae etiam mulieres censerentur. Victoria enim, ubi filium ac nepotem a militibus vidit occisos, Postumum, deinde Lollianum, Marium etiam, quem principem milites nuncupaverant, interemptos, Tetricum, de quo superius dictum [est, ad imperium hortata [est, ut virile semper facinus auderet. insignita [est praeterea hoc titulo, ut castrorum se diceret matrem. cusi [sunt eius nummi aerei, aurei et argentei, quorum hodieque forma extat apud Treviros. quae quidem non diutius vixit. nam Tetrico imperante, ut# plerique loquuntur, occisa, ut# alii adserunt, fatali necessitate consumpta. haec [sunt quae de triginta tyrannis dicenda videbantur. quos ego in unum volumen idcirco contuli, ne, de singulis si singula quaeque narrarem, nascerentur indigna fastidia et ea, quae ferre lector non posset. nunc ad Claudium principem redeo. de quo speciale mihi volumen quamvis breve merito vitae illius videtur edendum addito fratre singulari viro, ita ut de familia tam sancta et tam nobili saltim pauca referantur. studiose in medio feminas posui ad ludibrium Gallieni, quo nihil prodigiosius passa [est Romana res p%, duos etiam nunc tyrannos quasi extra numerum, quod@ alieni [essent temporis, additurus, unum qui [fuit Maximini temporibus, alterum qui Claudii, ut tyrannorum triginta viri hoc volumine tenerentur. quaeso, qui expletum iam librum acceperas, boni consulas atque hos volumini tuo volens addas, quos ego, quem ad modum Valentem superiorem huic volumini, sic post Claudium et Aurelianum his, qui inter Tacitum et Diocletianum [fuerun+ t, addere destinaveram. sed errorem meum memor historiae diligentia tuae eruditionis avertit. habeo igitur gratiam, quod@ titulum meum prudentiae tuae benignitas inplevit. nemo in templo Pacis dicturus [est me feminas inter tyrannos, tyrannas videlic+ et vel tyrannides, ut# ipsi de me solent cum risu et ioco iactitare, posuisse. habent integrum numerum ex arcanis historiae in meas litteras datum. Titus enim et Censorinus, quorum unus, ut# dixi, sub Maximino, alter sub Claudio [fuit, qui ambo ab isdem militibus, a quibus purpura velati [fuerant, interempti [sunt. docet Dexippus nec Herodianus tacet omnes que, qui talia legenda posteris tradiderunt, Titum, tribunum Maurorum, qui a Maximino inter privatos relictu+ s [fuerat, timore violentae mortis, ut# illi dicunt, invitum vero et a militibus coactum, ut# plerique adserunt, imperasse atque hunc intra paucos dies post vindicatam defectionem, quam consularis vir Magnus Maximino paraverat, a suis militibus interemptum; imperasse autem dicitur mensibus sex. [fuit hic vir de primis erga rem p% domi foris que laudabilis, sed in imperio parum felix. alii dicunt ab Armeniis sagittariis, quos Maximinus ut# Alexandrinos et oder+ at et offenderat, principem factum. nec mireris tantam [esse varietatem de homine, cuius vix nomen agnoscitur. huius uxor Calpurnia [fuit, sancta et venerabilis femina de genere Caesoninorum, id [est Pisonum, quam maiores nostri univiriam sacerdotem inter sacratissimas feminas adorarunt, cuius statuam in templo Veneris adhuc vidimus acrolitham sed auratam. haec uniones Cleopatranos habuisse perhibetur, haec lancem centum librarum argenti, cuius plerique poetae meminerunt, in qua maiorum eius expressa ostenderetur historia. longius mihi videor processisse quam res postulabat. sed quid faciam? scientia natuare facilitate verbosa [est. quare ad Censorinum revertar, hominem nobilem sed qui non tam bono quam malo r+ ei p% septem diebus dicitur imperasse. vir plane militaris et antiquae in curia dignitatis, bis consul, bis praefectus praetorii, ter praefectus urbi, quarto pro consule, tertio consularis, legatus praetorius secundo, quarto aedilicius, tertio quaestorius, extra ordinem quoque legatione Persica functus, etiam Sarmatica. post omnes tamen honores cum$ in agro suo degeret senex atque uno pede claudica+ ns vulnere, quod bello Persico Valeriani temporibus acceperat, factus [est imperator et scurrarum ioco Claudius appellatus [est. cum$ que se gravissime gereret neque a militibus ob disciplinam censoriam ferri posset, ab his ipsis, a quibus factus [fuerat, interemptus [est. extat eius sepulchrum circa Bononiam, in quo grandibus litteris incisi [sunt omnes eius honores; ultimo tamen versu adscriptum [est: !felix omnia, infelicissimus imperator.! extat eius familia Censorinorum nomine frequentata, cuius pars Thracias odio rerum Romanarum, pars Bithyniam petit; extat etiam domus pulcherrima adiuncta gentibus Flaviis, quae quondam Titi principis [fuisse perhibetur. habes integrum triginta numerum tyrannorum, qui cum malevolis quidem sed bono animo causabaris. da nunc cuivis libellum non tam diserte quam fideliter scriptum. neque ego eloquentiam mihi videor pollicitus [esse, sed rem, qui hos libellos, quos de vita principum edidi, non scribo sed dicto, et dicto cum ea festinatione, quam, si quid vel ipse promisero vel tu petieris, sic perurgueo, ut respirandi non habeam facultatem. & ventum [est ad principem Claudium, qui nobis intuitu Constanti Caesaris cum cura in litteras digerendus [est. de quo ego idcirco recusare non potui, quod@ alios tumultuarios videlicet imperatores ac regulos, scripseram eo libro, quem de triginta tyrannis edidi, qui Cleopatranam etiam stirpem Victorianam que nunc detinet; si quidem eo res processit, ut mulierum etiam vitas scribi Gallieni comparatio effecerit. neque enim fas [erat eum tacere principem, qui tantam generis sui prolem reliquit, qui bellum Gothicum sua virtute confecit, qui manum publicis cladibu+ s victor inposuit, qui Gallienum, prodigiosum imperatorem, etiamsi non auctor consilii [fuit, tamen ipse imperaturus bono generis humani a gubernaculis publi+ cis depulit, qui si diutius in hac [esset commoraturus re p%, Scipiones nobis et Camillos omnes que illos veteres suis viribus, suis consiliis, sua provid+ entia reddidisset. breve illius, negare non possum, in imperio [fuit tempus, sed breve [fuisset, etiamsi quantum hominum vita suppetit, tantum vir talis imperare potuisset. quid enim in illo non mirabile? quid non conspicuum? quid non triumphalibus vetustissimis praeferendum? in quo Traiani virtus, Antonini pietas, Augusti moderatio et magnorum principum bona sic [fuerunt, ut non ille ab aliis exemplum caperet sed, etiamsi illi non [fuissent, hic ceteris reliquisset exemplum. doctissimi mathematicorum centum viginti annos homini ad vivendum datos iudicant neque amplius cuiquam iactitant [esse concessos, etiam illud addentes Mosen solum, dei, ut# Iudaeorum libri locuntur, familiarem, centum viginti quinque annos vixisse; qui cum$ quereretur quod@ iuvenis interiret, responsum ei ab incerto ferunt numine neminem plus [esse victurum. quare etiamsi centum et viginti quinque annos Claudius vixisset, ne necessariam quidem mortem eius expectandam [fuisse, ut# Tullius de Scipione loquitur, stupenda et mirabilis docet vita. quid enim magnum vir ille domi foris que non habuit? amavit parentes. quid mirum? amavit et fratres: iam potest dignum [esse miraculo. amavit propinquos: res nostris temporibus comparanda miraculo; invidit nulli, malos persecutus [est. fures iudices palam aperte que damnavit, stultis quasi neglegenter indulsit. leges optimas dedit. talis in re p% [fuit, ut eius stirpem ad imperium summi principes eligerent, emendatior senatus optaret. in gratiam me quispiam putet Constantii Caesaris loqui, sed testis [est et tua conscientia et vita mea me nihil umquam cogitasse, dixisse, fecisse gratiosum. Claudium principem loquor, cuius vita, probitas et omnia, quae in re p% gessit, tantam posteris famam dedere, ut senatus populus que Romanus novis eum honoribus post mortem adfecerit: illi clypeus aureus vel, ut# grammatici locuntur, clypeum aureum senatus totius iudicio in Romana curia conlocatum [est, ut etiam nunc videtur expressa thorace vultus eius. illi, quod nulli antea, populus Romanus sumptu suo in Capitolio ante Iovis Optimi Maximi templum statuam auream decem pedum conlocavit. illi totius iudicio in rostris posita [est columna palmata statua superfixa librarum argenti mille quingentarum. ille, velut [futurorum memor, gentes Flavias, quae Vespasiani quoque et Titi, nolo autem dicere Domitiani [fuerant, propagavit. ille bellum Gothicum brevi tempore inplevit. adulator igitur senatus, adulator populus R%, adulatrices exterae gentes, adulatrices provinciae, si quidem omnes ordines, omnia aetas, omnis civitas sta+ tuis, vexillis, coronis, fanis, arcubus bonum principem honoraverit. interest et eorum, qui bonos imitantur principes, et totius orbis humani cognoscere, quae de illo viro senatus consulta [sint condita, ut omnes iudicium publicae mentis adnoscant: nam cum$ [esset nuntiatum viiii= kal% Aprilis ipso in sacrario Matris sanguinis die Claudium imperatorem factum neque cogi senatus sacrorum celebrandorum causa posset, sumptis togis itum [est ad Apollinis templum ac lectis litteris Claudii principis haec in Claudium dicta [sunt: !Auguste Claudi, dii te praestent.! dictum sexagies. !Claudi Auguste, te principem aut qualis tu [es, semper optavimus.! dictum quadragies. !Claudi Auguste, te res p% requirebat.! dictum quadragies. !Claudi Auguste, tu fra+ ter, tu pater, tu amicus, tu bonus senator, tu vere princeps.! dictum octogies. !Claudi Auguste, tu nos ab Aureolo vindica.! dictum quinquies. !Claudi Auguste, tu nos a Palmyrenis vindica.! dictum quinquies. !Claudi Auguste, tu nos a Zenobia et a Vitruvia libera.! dictum septies. !claudi Auguste, Te+ tricus nihil fecit.! dictum septies. qui primum, ut# factus [est imperator, Aureolum, qui gravior rei p% [fuerat, quod@ Gallieno multum placebat, conflictu habito a rei p% gubernaculis depulit tyrannum que missis ad populum edictis, datis etiam ad senatum orationibus iudicavit. his accedit quod@ rogantem Aureolum et foedus petentem imperator gravis et serius non audivit, responso tali repudiatum: !haec a Gallieno petenda [fueran+ t; qui consentiret moribus, poterat et timere.! denique iudicio suorum militum apud Mediolanium Aureolus dignum exitum vita ac moribus suis habuit, et hunc tamen quidam historici laudare conati [sunt, et ridicule quidem. nam Gallus Antipater, ancilla honorum et historicorum dehonestamentum, principium de Aureolo habuit: !venimus ad imperatorem nominis sui.! magna videlicet virtus ab auro nomen accipere. at ego scio saepius inter gladiatores bonis propugnatoribus hoc nomen adpositum. habuit proxime tuus libellus munerarius hoc nomen in indice ludiorum. sed redeamus ad Claudium. nam, ut# superius diximus, illi Gothi, qui evaser+ ant eo tempore, quo illos Marcianus [est persecutus, quos que Claudius emitti non siverat, ne id fieret, quod effectum [est, omnes gentes suorum ad Romanas incitaverant praedas. denique Scytharum diversi populi, Peuci, Grutungi Austrogoti, Tervingi, Visi, Gipedes, Celtae etiam et Eruli, praedae cupiditate in Romanum solum inruperunt atque illic pleraque vastarunt, dum aliis occupatus [est Claudius dum que se ad id bellum, quod confecit, imperatorie instruit, ut videantur fata Romana boni principis occupatione lentata, sed credo, ut Claudii gloria adcresceret eius que fieret gloriosior toto penitus orbe victoria. armatorum denique gentium trecenta viginti milia tunc [fuere. dicat nunc, qui nos adulationis accusat, Claudium minus [esse amabilem. armatorum trecenta viginti milia: quis tandem Xerxes hoc habuit? quae fabella istum numerum adfinxit? quis poeta conposuit? trecenta viginti milia armatorum [fuerunt. adde servos, adde familias, adde carraginem et epotata flumina consumptas que silvas, laborasse denique terram ipsam, quae tantum barbarici tumoris excepit. extat ipsius epistola missa ad senatum legenda ad populum, qua indicat de numero barbarorum, quae talis [est: !senatui populo que Romano Claudius princeps.! (hanc autem ipse dictasse perhibetur, ego verba magistri memoriae non requiro.) !p% c%, mirantes audite quod verum [est. trecenta viginti milia barbarorum in Romanum solum armati venerunt: haec si vicero, vos vicem reddite meritis; si non vicero, scitote me post Gallienum velle pugnare. fatigata [est tota res p%. pugnamus post Valerianum, post Ingenuum, post Regilianum, post Lollianum, post Postumum, post Celsum, post mille alios, qui contemptu Gallieni principis a re p% defecerunt. non scuta, non spathae, non pila iam supersunt. Gallias et Hispanias, vires rei p% Tetricus tenet, et omnes sagittarios, quod pudet dicere, Zenobia possidet. quicquid fecerimus, satis grande [est.! hos igitur Claudius ingenita illa virtute superavit, hos brevi tempore adtrivi+ t, de his vix aliquos ad patrium solum redire permisit. rogo, quantum pretium [est clypeus in curia tantae victoriae? quantum una aurea statua? dicit Ennius de Scipione: !quantam statuam faciet populus R%, quantam columnam, quae res tuas gestas loquatur?! possumus dicere Flavium Claudium, unicum in terris principem, non columnis, non statuis, sed famae viribus adiuvari. habuerunt praeterea duo milia navium, duplicem scilicet numerum quam illum, quo tota pariter Graecia omnis que Thessalia urbes Asiae quondam expugnare conata [est. sed illud poeticus stilus fingit, hoc vera continet historia. Claudio igitur scriptores adulamur, qui duo milia navium barbararum et trecen+ ta viginti milia armatorum delevit, oppressit, adtrivit, qui carraginem tantam, quantam numerus hic armatorum sibimet aptare potuit et parare, nunc incendi fecit, nunc cum omnibus familiis Romano servitio deputavit, ut# docetur eiusdem epistola, quam ad Iunium Brocchum scripsit Illyricum tuentem: !Claudius Broccho. delevimus trecenta viginti milia Gothorum, duo milia navium mersimus. tecta [sunt flumina scutis, spatis et lanceolis omnia litora operiuntur. campi ossibus latent tecti, nullum iter purum [est, ingens carrago deserta [est. tantum mulierum cepimus, ut binas et ternas mulieres victor sibi miles possit adiungere. et utinam Gallienum non [esset passa res p%] utinam sescentos tyrannos non per+ tulisset] salvis militibus, quos varia proelia sustulerunt, salvis legionibus, quas Gallienus male victor occidit, quantum [esset additum rei p%] si quidem nunc membra naufragii publici colligit nostra diligentia ad Romanae rei p% corpus.! pugnatum [est enim apud Moesos et multa proelia [fuerunt apud Marcianopolim. multi naufragio perierunt, plerique capti reges, captae diversarum gentium nobiles feminae, inpletae barbaris servis Scythicis que cultoribus Romanae provinciae. factus limitis barbari colonus e Gotho. nec ulla [fuit regio, quae Gothum servum triumphali quodam servitio non habere+ t. quid boum barbarorum nostri videre maiores? quid ovium? quid equarum, quas fama nobilitat, Celticarum? hoc totum ad Claudii gloriam pertinet. Claudius et securitate rem p% opulentiae nimietate donavit. pugnatum praeterea [est apud Byzantios, ipsis, qui superfuerant, Byzantis fortiter facientibus. pugnatum apud Thessalonicenses, quos Claudio absente obsederant barbari. pugnatum in diversis regionibus et ubique auspiciis Claudianis victi [sunt Gothi, prorsus ut iam tunc Constantio Caesari nepoti [futuro videretur Claudius securam parare rem p%. et bene venit in mentem: exprimenda [est sors, quae Claudio data [esse perhibe+ tur Commagenis, ut intellegant omnes genus Claudii ad felicitatem rei p% divinitus constitutum. nam cum$ consuleret factus imperator, quamdiu imperaturus [esset, sors talis emersit: ^tu, qui nunc patrias gubernas oras et mundum regis, arbiter deorum, tu vinces veteres tuis novellis; regnabunt etenim tui minores et reges facient suos minores.^ item cum$ in Appennino de se consuleret, responsum huius modi accepit: ^tertia dum Latio regnantem aestas.^ item cum$ de posteris suis: ^his ego nec metas rerum nec tempora ponam.^ item cum$ de fratre Quintillo, quem consortem habere volebat imperii, respons+ um [est: ^ostendent terris hunc tantum fata.^ quae idcirco posui ut [sit omnibus clarum Constantium divini generis virum, sanctissimum Caesarem et Augustae ipsum familiae [esse et Augustos multos de se daturum, salvis Diocletiano et Maximiano Augustis et eius fratre Galerio. sed dum haec a divo Claudio aguntur, Palmyreni ducibus Saba et Timagene contra Aegyptios bellum sumunt atque ab his Aegyptia pervicacia et indefessa pugnandi continuatione vincuntur. dux tamen Aegyp+ tiorum Probatus Timagenis insidiis interemptus [est. Aegypti vero omnes se Romano imperatori dederunt in absentiis Claudii verba iurantes. Atticiano et Orfito conss% auspicia Claudiana favor divinus adiuvit. nam cum$ se Haemimontum multi+ tudo barbararum gentium quae superfuerant, contu+ lisset, illic ita fame ac pestilentia laboravit, ut iam Claudius dedignaretur et vincere. denique finitum [est asperrimum bellum, terrores que Romani nominis [sunt depulsi. vera dici fides cogit, simul ut sciant hi, qui adulatores nos aestimari cupiunt, id, quod historia dici postulat, nos non tacere: eo tempore, quo parta [est plena victoria, plerique milites Claudii secundis rebus elati, quae sapentium quoque animos fatigant, ita in praedam versi [sunt, ut non cogitarent a paucissimis se posse fugari, dum occupati animo atque cor+ poribus avertendis praedis inserviunt. denique in ipsa victoria prope duo milia militum a paucis bar+ baris et his, qui fugerant, interempta [sunt. sed ubi hoc comperit Claudius, omnes, qui rebelles animos ex+ tulerant, conducto exercitu rapit atque in vincla Ro+ mam etiam mittit ludo publico deputandos. ita id, quod vel fortuna vel miles egerat, virtute boni prin+ cipis antiquatum [est. nec sola de hoste victoria, sed etiam vindicta praesumpta [est. in quo bello, quod a Claudio gestum [est, equitum Dalmatarum in+ gens extitit virtus, quod@ originem ex ea provincia Claudius videbatur ostendere, quamvis alii Dardanum et ab Ilo Troianorum auctore atque ab ipso Dardano sanguinem dicerent trahere. [fuerunt per ea tem+ pora et apud Cretam Scythae et Cyprum vastare temp+ tarunt, sed ubique morbo atque fame exercitu laborante superati [sunt. finito sane bello Gothico gravissimus morbus in+ crebuit, tunc etiam cum$ Claudius adfectus morbo mor+ talis reliquit et familiare virtutibus suis petit caelum. quo ad deos atque sidera demigrante Quintillus frater eiusdem, vir sanctus et sui fratris, ut# vere dixe+ rim, frater, delatum sibi omnium iudicio suscepit im+ perium, non hereditarium sed merito virtutum, qui factus [esset imperator, etia+ msi frater Claudii principis non [fuisset. sub hoc barbari, qui superfuerant, Anchialon vastare conati [sunt, Nicopolim etiam optinere. sed illi provincialium virtute obtriti [sunt. Quintillus autem ob brevitatem temporis nihil dignum imperio gerere potuit, nam septima decima die, quod@ se gravem et serium contra milites ostenderat ac ve+ rum principem pollicebatur, eo genere, quo Galba, quo Pertinax interemptus [est. et Dexippus quidem Clau+ dium non dicit occisum, sed tantum mortuum, nec tamen addit morbo, ut dubium sentire videatur. quoniam res bellicas diximus, de Claudii genere et familia saltim pauca dicenda [sunt, ne ea, quae scienda [sunt, praeterisse videamur: Claudius, Quin+ tillus et Crispus fratres [fuerunt. Crispi filia Clau+ dia; ex ea et Eutropio, nobilissimo gentis Dardanae viro, Constantius Caesar [est genitus. [fuerunt etiam sorores, quarum una, Constantina nomine nupta tri+ buno Assyriorum, in primis annis defecit. de avis no+ bis parum cognitum. varia enim plerique prodiderunt. ipse Claudius insignis morum gravitate, insignis vita singulari et unica castimonia, vini parcus, ad cibum promptus, statura procerus, oculis ardentibus, lato et pleno vultu, digitis usque adeo fortibus, ut saepe equis et mulis ictu pugni dentes excusserit. fecerat hoc etiam adulescens in militia, cum$ ludicro Martiali in campo luctamen inter fortissimos quosque monstraret. nam + iratus ei, qui non balteum sed genitalia sibi contorse+ rat, omnes dentes uno pugno excussit. quae res indul+ gentiam meruit pudoris vindictae; si quidem tunc Decius imperator, quo praesente [fuerat perpetratum, et virtutem et verecundiam Claudii publice praedicavit donatum que armillis et torquibus a militum congressu facessere praecepit, ne quid atrocius, quam luctamen exigit, faceret. ipsi Claudio liberi nulli [fuerunt, Quin+ tillus duos reliquit, Crispus, ut# diximus, filiam. nunc ad iudicia principum veniamus, quae de illo a diversis edita [sunt, et eatenus quidem ut ap+ pareret quandocumque Claudium imperatorem [futurum. epistola Valeriani ad Zosimionem, procuratorem Syriae: !Claudium, Illyricianae gentis virum, tribunum Martiae quintae legioni fortissimae ac devotissimae dedimus, virum devotissimis quibusque ac fortissimis veterum praeferendum. huic salarium de nostro pri+ vato aerario dabis annuos frumenti modios tria milia, hordei sex milia, laridi libras duo milia, vini veteris sextarios tria milia quingentos, olei boni sextarios cen+ tum quinquaginta, olei secundi sextarios sescentos, sa+ lis modios viginti, cerae pondo centum quinquaginta, feni, paleae, aceti, holeris, herbarum quantum satis [est, pellium tentoriarum decurias triginta, mulos an+ nuos sex, equos annuos tres, camelas annuas decem, mulas annuas novem, argenti in opere annua pondo quinquaginta, Filippeos nostri vultus annuos centum quinquaginta et in strenis quadraginta septem et trientes centum sexaginta. item in cauco et scyfo et zuma pondo undecim. tunicas russas militares annuas duas, sa+ goclamydes annuas duas, fibulas argenteas inauratas duas, fibulam auream cum acu Cyprea unam. balteum argenteum inauratum unum, anulum bigem+ mem unum uncialem, brachialem unam unciarum septem, torquem libralem unum, cassidem inauratam unam, scuta chrysografata duo, loricam unam, quam refundat. lanceas Herculianas duas, aclydes duas, fal+ ces duas, falces fenarias quattuor. cocum, quem refundat, unum, mulionem, quem refundat, unum. mu+ lieres speciosas ex captivis duas. albam subsericam unam cum purpura Girbitana, subarmalem unum cum purpura Maura. notarium, quem refundat, unum, structorem, quem refundat, unum. accubitalium Cy+ priorum paria duo, interulas puras duas, fascias viriles duas, togam, quam refundat, unam, latum cla+ vum, quem refundat, unum. venatores, qui obsequan+ tur, duo, carpentarium unum, curam praetorii unum, aquarium unum, piscatorem unum, dulciarium unum. ligni cotidiani pondo mille, si [est copia, sin minus, quantum [fuerit et ubi [fuerit; coctilium cotidiana vatilla quattuor. balneatorem unum et ad balneas ligna, sin minus, lavetur in publico. iam cetera, quae propter minutias suas scribi nequeunt, pro moderatione prae+ stabis, sed ita ut nihil adaeret, et si alicubi aliquid defuerit, non praestetur nec in nummo exigatur. haec autem omnia idcirco specialiter non quasi tribuno sed quasi duci detuli, quia vir talis [est, ut ei plura etiam deferenda [sint.! item ex epistola eiusdem alia inter cetera ad Ablavium Murenam praef% prae+ torii: !desine autem conqueri, quod@ adhuc Claudius [est tribunus nec exercitus ducis + loco accipit, unde etiam senatum et populum conqueri iactabas. dux factus [est et dux totius Illyrici. habet in potestatem Thracios, Moesos, Dalmatas, Pannonios, Dacos exercitus. vir ille summus nostro quoque iudicio speret consulatum et, si eius animo commodum [est, quando voluerit, praetorianam accipiat praefecturam. sane scias tantum ei a nobis decretum salarii, quantum habet Aegypti praefectura, tantum vestium, quantum proconsulatui Africano de+ tulimus, tantum argenti, quantum accipit curator Illy+ rici metalarius, tantum ministeriorum, quantum nos ipsi nobis per singulas quasque decernimus civitates, ut intellegant omnes, quae [sit nostra de viro tali sententia.! item epistola Decii de eodem Claudio. !Decius Messalae praesidi Achaiae salutem.! inter cetera: !tribunum vero nostrum Claudium, optimum iuvenem, for+ tissimum militem, constantissimum civem, castris, senatui et rei p% necessarium, in Thermopylas ire praecipimus mandata eidem cura Peloponnensium, scientes neminem melius omnia, quae iniungimus, [esse curaturum. Dardanica dabis milites ducentos, ex catafractariis centum, ex equitibus sexaginta, ex sagittariis Creticis sexaginta, ex tyronibus bene armatos mille. nam bene illi novi creduntur exercitus; neque enim illo quisquam devotior, fortior, gravior invenitur.! item epistola Gallieni, cum$ nuntiatum [esset per frumentarios Claudium irasci, quod@ ille mollius viveret: !nihil me gravius accepit, quam quod@ notaria tua intimasti Claudium, parentem amicum que nostrum, insinuatis sibi falsis plerisque graviter irasci. quaeso igitur, mi Venuste, si mihi fidem exhibes, ut eum facias a Grato et Herenniano placari, nescientibus hoc militibus Daciscianis, qui iam saeviunt, ne graviter rem ferant. ipse ad eum dona misi, quae ut libenter accipiat, tu facies. curandum praeterea [est, ne me hoc scire intellegat ac sibi suscensere iudicet et pro necessitate ultimum consilium capiat. misi autem ad eum pateras gemmatas trilibres duas, scyphos aureos gemmatos trilibres duos, discum corymbiatum argenteum librarum viginti, lancem argenteam pampinatam librarum triginta, patenam argenteam hederaciam librarum viginti et trium, boletar alieuticum argenteum librarum viginti, urceos duos auro inclusos, argenteos librarum sex et in vasis minoribus argenti libras viginti quinque, calices Aegyptios operis que diversi decem, clamydes veri luminis limbatas duas, vestes diversas sedecim, albam subsericam, paragaudem triuncem unam, zancas de nostris Parthicas paria tria, singiliones Dalmatenses decem, clamydem Dardanicam mantuelem unam, paenulam Illyricianam unam, bardocucullum unum, cucutia villosa duo, oraria Sarabdena quattuor, aureos Valerianos centum quinquaginta, trientes Saloninianos trecentos.! habuit et senatus iudicia, priusquam ad imperium perveniret, ingentia. nam cum$ [esset nuntiatum illum cum Marciano fortiter contra gentes in Illyrico dimica+ sse, adclamavit senatus: !Claudi, dux fortissime, haveas] virtutibus tuis, devotioni tuae] Claudio statuam omnes dicamus. Claudium consulem omnes cupimus. qui amat rem p%, sic agit, qui amat principes, sic agit, antiqui milites sic egerunt. felicem te, Claudi, iudicio principum, felicem te virtutibus tuis, consulem te, praefectum te. viva+ s Valeri et ameris a principe.! longum [est tam multa, quam meruit vir ille, perscribere; unum tamen tacere non debeo, quod@ illum et senatus et populus et ante imperium et in imperio et post imperium sic dilexit, ut satis constet neque Traianum neque Antoninos ne+ que quemquam alium principem sic amatum. & hilaribus, quibus omnia festa et fieri debere scimus et dici, impletis sollemnibus vehiculo suo me et iudiciali carpento praef% urbis, vir inlustris ac praefata reverentia nominandus, Iunius Tiberianus accepit. ibi cum$ animus a causis atque a negotiis publicis solutus ac liber vacaret, sermonem multum a Palatio usque ad hortos Varianos instituit et in eo praecipue de vita principum. cum$ que ad templum Solis venissemus ab Aureliano principe consecratum, quod@ ipse non nihilum ex eius origine sanguinem duceret, quaesivit a me, quis vitam eius in litteras rettulisset. cui cum$ ego respondissem neminem a me Latinorum, Graecorum aliquos lectitatos, dolorem gemitus sui vir sanctus per haec verba profundit: !ergo Thersiten, Sinonem cetera que illa prodigia vetustatis et nos bene scimus et posteri frequentabunt: divum Aurelianum, clarissimum principem, severissim+ um imperatorem, per quem totus Romano nomini orbis [est restitutus, posteri nesciant? deus avertat hanc amentiam. et tamen, si bene novi, ephemeridas illius viri scriptas habemus. etiam bella charactere historico digesta, quae velim accipias et per ordinem scribas, additis que ad vitam pertinent. quae omnia ex libris linteis, in quibus ipse cotidiana sua scribi praeceperat, pro tua sedulitate condisces. curabo autem, ut tibi Ulpia bibliotheca et libri lintei proferantur. tu velim Aurelianum ita ut# [est, quatenus potes, in litteras mittas.! parui, mi Piniane, praeceptis, accepi libros Graecos et omnia mihi necessaria in manum sumpsi, ex quibus ea, quae digna [erant memoratu, in unum libellum contuli. tu velim meo muneri boni consulas et, si hoc contentus non [fueris, lectites Graecos, linteos etiam libros requiras, quos Ulpia bibliotheca, cum$ volueris, ministrabit. et quoniam sermo nobis de Trebellio Pollione, qui a duobus Philippis usque ad divum Claudium et eius fratrem Quintillum imperatores tam claros quam obscuros memoriae prodidit, in eodem vehiculo [fuit adserente Tiberiano, quod@ Pollio multa incuriose, multa breviter prodidisset, me contra dicente neminem scriptorum, quantum ad historiam pertinet, non aliquid [esse mentitum, prodente quin etiam, in quo Livius, in quo Sallustius, in quo Cornelius Tacitus, in quo denique Trogus manifestis testibus convincerentur, pedibus sententiam tr+ ansitum faciens ac manum porrigens iocando praeterea: !scribe!, inquit, !ut# libet. securus, quod velis, dices, habiturus mendaciorum comites, quos historicae eloquentiae miramur auctores.! ac ne multa et frivola prooemiis odiosus intexam, divus Aurelianus ortus, ut# plures loquuntur, Sirmii familia obscuriore, ut# nonnulli, Dacia ripensi. ego autem legisse me memini auctorem, qui eum Moesia genitum praedicaret. et evenit quidem, ut de eorum virorum genitali solo nesciatur, qui humiliore loco et ipsi plerumque solum genitale confingunt, ut dent posteritati de locorum splendore fulgorem. nec tamen magnorum principum in rebus summa sciendi [est, ubi quisque [sit genitus, sed qualis in re p% [fuerit. an Platonem magis commendat, quod@ Atheniensis [fuerit quam quod@ unicum sapientiae munus inluxerit? aut eo minores invenientur Aristoteles Stagirites Eleates que Zenon aut Anacharsis Scytha, quod@ in minimis nati [sint viculis, cum$ illos ad caelum omnis philosophiae virtus extulerit? atque ut ad ordinem redeam, Aurelianus modicis ortus parentibus, a prima aetate ingenio vivacissimus, viribus clarus, nullum umquam diem praetermisit, quamvis festum, quamvis vacantem, quo non se pilo et sagittis ceteris que armorum exerceret officiis. matrem quidem eius Callicrates Tyrius, Graecorum longe doctissimus scriptor, sacerdotem templi Solis invicti in vico eo, in quo habitabant parentes, [fuisse dicit. habuisse quin etiam non nihilum divinationis, adeo ut aliquando marito suo iurgans ingesserit, cum$ eius et stultitiam increparet et vilitatem: !en imperatoris patrem.! ex quo constat illam mulierem scisse fatalia. idem dicit auspicia imperii Aureliano haec [fuisse: primum pueri eius pelvem serpentem plerumque cinxisse neque umquam occidi potuisse, postremo ipsam matrem, quae hoc viderat, serpentem quasi familiarem occidere noluisse. his accedit quod@ ex palliolo purpureo, quod Soli sui temporis imperator optu+ lerat, sacerdos mulier crepundia filio fecisse perhibetur. addit etiam illud, quod@ vinctum fasceola Aurelianum aquila innoxie de cunis levaverit et in aram posuit, quae iuxta sacellum forte sine ignibus [erat. idem auctor [est vitulum matri eius natum mirae magnitudinis, candidum sed purpurantibus maculis, ita ut haberet in latere uno !ave! et in alio coronam. multa superflua in eodem legisse me memini; quippe qui adseveret etiam rosas in eiusdem mulieris chorte nato Aureliano exisse purpureas, odoris rosei, floris aurei. [fuerunt et postea multa omina iam militanti [futuri, ut# res monstravit, imperii. nam ingrediente eo Antiochiam in vehiculo, quod@ prae vulnere tunc equo sedere non posset, ita pallium purpureum, quod in eius honore pansum [fuerat, decidit, ut umeros eius tegeret. et cum$ in equum transire vellet, quia invidiosum tunc [erat vehiculis in civitate uti, equus [est ei imperatoris adplicitus, cui per festinationem insedit. sed ubi comperit, semet ad suum transtulit. data [est ei praeterea, cum$ legatus ad Persas isset, patera, qualis solet imperatori dari a rege Persarum, in qua insculptus [erat Sol eo habitu, quo colebatur ab eo templo, in quo mater eius [fuerat sacerdos. donatus eidem etiam elefantus praecipuus, quem ille imperatori optulit, solus que omnium privatus Aurelianus elefanti dominus [fuit. sed ut haec et talia omittamus, [fuit decorus ad gratiam, viriliter speciosus, statura procerior, nervis validissimis, vini et cibi paulo cupidior, libidinis rarae, severitatis inmensae, disciplinae singularis, gladii exserendi cupidus. nam cum$ [essent in exercito duo Aureliani tribuni, hic et alius, qui cum Valeriano captus [est, huic signum exercitus adposuerat !manu ad ferrum!, ut si forte quaereretur, quis Aurelianus aliquid vel fecisset vel gessisset, suggereretur !Aurelianus manu ad ferrum! atque cognosceretur. privatim huius multa extant egregia facinora. nam erumpentes Sarmatas in Illyrico cum trecentis praesidariis solus adtrivit. refert Theoclius, Caesareanorum temporum scriptor, Aurelianum manu sua bello Sarmatico una die quadraginta et octo interfecisse, plurimis autem et diversis diebus ultra nongentos quinquaginta, adeo ut etiam ballistia pueri et saltatiunculas in Aurelianum tales componerent, quibus diebus festis militariter saltitarent: ^mille mille mille decollavimus. unus homo] mille decollavimus. mille bibat qui mille occidit. tantum vini nemo habet, quantum fudit sanguinis.^ haec video [esse perfrivola, sed quia supra scriptus auctor ita eadem ut# [sunt Latina suis scriptis inseruit, tacenda [esse non credidi. idem apud Mogontiacum tribunus legionis sextae Gallicanae Francos inruentes, cum$ vagarentur per totam Galliam, sic adflixit, ut trecentos ex his captos septingentis interemptis sub corona vendiderit. unde iterum de eo facta [est cantilena: ^mille Sarmatas, mille Francos semel et semel occidimus, mille Persas quaerimus.^ hic autem militibus ita timori [fuit, ut sub eo, posteaquam semel cum ingenti severitate castrensia peccata correxit, nemo peccaverit. solus denique omnium militem, qui adulterium cum hospitis uxore commiserat, ita punivit, ut duarum arborum capita inflecteret, ad pedes militis deligaret easdem que subito dimitteret, ut scissus ille utrimque penderet, quae res ingentem timorem omnibus fecit. huius epistola militaris [est ad vicarium suum data huius modi: !si vis tribunus [esse, immo si vis vivere, manus militum contine. nemo pullum alienum rapiat, ovem nemo contingat. uvam nullus auferat, segetem nemo deterat, oleum, salem, lignum nemo exigat, annona sua contentus [sit. de praeda hostis, non de lacrimis provincial+ ium habeant. arma tersa [sint, ferramenta samiata, calciamenta fortia. vestis nova vestem veterem excludat. stipendium in balteo, non in popina habeat. torquem, brachialem, anulum adponat. equum et sagmarium suum defricet, capitum animalis non vendat, mulum centuriatum communiter curent. alter alteri quasi domino, nemo quasi servus obsequatur, a medicis gratis curentur, haruspicibus nihil dent, in hospitiis caste se agant, qui litem fecerit, vapulet.! inveni nuper in Ulpia bibliotheca inter linteos libros epistolam divi Valeriani de Aureliano principe scriptam. ad verbum, ut# decebat, inserui. !Valerianus Augustus Antonino Gallo consul+ i. culpas me familiaribus litteris, quod@ Postumo filium meum Gallienum magis quam Aureliano commiserim, cum$ utique severiori et puer credendus [fuerit et exercitus. ne tu id iustius iudicabis, si bene scieris, quantae [sit Aurelianus severitatis: nimius [est, multus [est, gravis [est et ad nostra iam non facit tempora. testor autem omnes deos me etiam timuisse, ne quid etiam erga filium meum severius ille fecisset, cum$ -ut# [est natura pronus ad ludicra- levius cogitaret.! haec epistula indicat, quantae [fuerit severitatis, ut illum Valerianus etiam timuisse se dicat. eiusdem Valeriani alia [est epistola, quae laudes illius continet. quam ego ex scriniis praefecturae urbanae protuli. nam illi Romam venienti salaria sui ordinis [sunt decreta. exemplum epistolae: !Valerianus Augustus Ceionio Albino praefecto urbi. vellemus quidem singulis quibusque devotissimis rei p% viris multo maiora deferre compendia, quam eorum dignitas postulat, maxime ubi honorem vita commendat -debet enim quid praeter dignitatem pretium [esse meritorum-, sed facit rigor publicus, ut accipere de provinciarum inlationibus ultra ordinis sui gradum nemo plus possit. Aurelianum, fortissimum virum, ad inspicienda et ordinanda castra omnia destinavimus, cui tantum a nobis atque ab omni re p% communi totius exercitus confessione debetur, ut digna illo vix aliqua vel nimis magna [sint munera. quid enim in illo non clarum? quid non Corvinis et Scipionibus conferendum? ille liberator Illyrici, ille Galliarum restitutor, ille dux magni totis exempli. et tamen nihil praeterea possum addere tanto viro ad muneris gratiam -non patitur sobrie et bene gerenda res p%.- quare sinceritas tua, mi parens carissime, supra dicto viro adiciet, quamdiu Romae [fuerit, panes militares mundos sedecim, panes militares castrenses quadraginta, vini mensalis sextarios quadraginta, porcellum dimidium, gallinace+ os duos, porcinae pondo triginta, bubulae pondo quadraginta, olei sextarium unum et item liquaminis sextarium unum, salis sextarium unum, herbarum, holerum quantum sat [est. sane quoniam ei aliquid praecipue decernendum [est, quamdiu Romae [fuerit, pabula extra ordinem decernes, ipsi autem ad sumptus aureos Antoninia+ nos diurnos binos, argenteos Philippeos minutulos quinquagenos, aeris denarios centum. reliqua per praefectos aerarii praebebuntur.! frivola haec fortassis cuipiam et nimis levia [esse videantur, sed curiositas nil recusat. habuit ergo multos ducatus, plurimos tribunatus, vicarias ducum et tribunorum diversis temporibus prope quadraginta, usque adeo ut etiam Ulpii Criniti, qui se de Traiani genere referebat, et fortissimi re vera viri et Traiani simillimi, qui pictus [est cum eodem Aureliano in templo Solis, quem Valerianus Caesaris loco habere instituerat, vicem sumeret, exercitum duceret, limitem restitueret, praedam militibus daret, Thracias bubus, equis, mancipiis captivis locupletaret, manubias in Palatio conlocaret, quingentos servos, duo milia vaccarum, equas mille, ovium decem milia, caprearum quindecim in privatam villam Valeriani congereret, tunc cum$ Ulpius Crinitus publice apud Byzantium sedenti Valeriano in thermis egit gratias dicens magnum de se iudicium habitum, quod@ eidem vicarium Aurelianum dedisset. quare eum statuit adrogare. interest epistolas nosse de Aureliano scriptas et ipsam adrogationem. epistula Valeriani ad Aurelianum: !si [esset alius, Aureliane iucundissime, qui Ulpii Criniti vicem posset implere, tecum de eius virtute ac sedulitate conferrem; nunc te cum$ non meliorem requirere potuissem, suscipe bellum a parte Nicopolis, ne nobis aegritudo Criniti obsit. fac, quidquid potes. multa non dico: in tua [erit potestate militiae magisterium. habes sagittarios Ityraeos trecentos, Armenios sescentos, Arabas centum quin+ quaginta, Saracenos ducentos, Mesopotamenos auxiliares quadringentos; habes legionem tertiam Felicem et equites catafractarios octingentos. tecum [erit Hariomundus, Haldagates, Hildomundus, Carioviscus. commeatus a praefectis necessarius in omnibus castris [est constitutus. tuum [est pro virtutibus tuis atque sollertia illic hiemalia et aestiva dispone+ re, ubi tibi nihil deerit, quaerere praeterea, ubi carrago [sit hostium, et vere scire, quanti quales que [sint, ut non in vanum aut annona consumatur aut tela iaciantur, in quibus res bellica constituta [est. ego de te tantum deo favente spero, quantum de Traiano, si viveret, posset sperare res p%; neque enim minor [est, in cuius locum vicem que te legi. consulatum cum eodem Ulpio Crinito in annum sequentem a die undecimo kal% Iuniarum in locum Gallieni et Valeriani sperare te convenit sumptu publico. levanda [est enim paupertas eorum hominum, qui diu in re p% viventes pauperes [sunt, et nullorum magis.! his quoque litteris indicatur, quantus [fuerit Aurelianus; et re vera, neque enim quisquam aliquando ad summam rerum pervenit, qui non a prima aetate gradibus virtutis ascenderit. -litterae de consulatu: !Valerianus Augustus Aelio Xifidio praefecto aerarii. Aureliano, cui consulatum detulimus ob paupertatem, qua ille magnus [est, ceteris maior, dabis ad editionem circensium aureos Antoninianos trecentos, argenteos Philippeos minutulos tria milia, in aere sestertium quinquagies, tunicas multicias viriles decem, lineas Aegyptias viginti, mantelia Cypria paria duo, tapetia Afra decem, stragula Maura decem, porcos centum, oves centum. convivium autem publicum edi iubebis senatoribus equitibus Romanis, hostias maiores duas, minores quattuor.! et quoniam etiam de adrogatione aliqua me dixeram positurum, quae ad tantum principem pertinerent, quaeso, ne odiosior verbosior ve in ea re videar, quam fidei causa inserendam credidi ex libris Acholi, qui magister admissionum Valeriani principis [fuit, libro actorum eius nono: cum$ consedisset Valerianus Augustus in thermis apud Byzantium, praesente exercitu, praesente etiam officio Palatino, adsidentibus Nummio Tusco consule ordinario, Baebio Macro praefecto praet%, Quinto Ancario praeside orientis, adsidentibus etiam a parte laeva Avulnio Saturnino Scythici limitis duce et Murrentio Mauricio ad Aegyptum destinato et Iulio Tryphone orientalis limitis duce et Maecio Brundisino praefecto annonae orientis et Ulpio Crinito duce Illyriciani limitis et Thracici et Fulvio Boio duce Raetici limitis Valerianus Augustus dixit: !gratias tibi agit, Aureliane, res p%, quod@ eam a Gothorum potestate liberas+ ti. abundamus per te praeda, abundamus gloria et his omnibus, quibus Romana felicitas crescit. cape igitur tibi pro rebus gestis tuis coronas murales quattuor, coronas vallares quinque, coronas navales duas, coronas civicas duas, hastas puras decem, vexilla bicolora quattuor, tunicas russas ducales quattuor, pallia proconsularia duo, togam praetextam, tunicam palmatam, togam pictam, subarmalem profundum, sellam eburnatam. nam te consulem hodie designo, scripturus ad senatum, ut tibi deputet scipionem, deputet etiam fasces; haec enim imperator non solet dare, sed a senatu, quando fit consul, accipere.! post haec Valeriani dicta Aurelianus surrexit atque ad manus accessit agens gratias militaribus verbis, quae propria et ipsa adponenda decrevi. Aurelianus dixit: !et ego, domine Valeriane, imperator Auguste, ideo cuncta feci, ideo vulnera patienter excepi, ideo et equos et coniuratos meos lassavi, ut mihi gratias age+ ret res p% et conscientia mea. at tu plus fecisti. ago ego gratias. bonitati tuae et accipio consulatum, quem das. dii faciant et deus Sol invictus, ut et senatus de me sic iudicet.! agentibus igitur gratias omnibus circumstantibus Ulpius Crinitus surrexit atque hac oratione usus [est: !apud maiores nostros, Valeriane Auguste, quod et familiae meae amicum ac pr+ oprium [fuit, ab optimis quibusque in filiorum locum fortissimi viri semper ele+ cti [sunt, ut vel senescentes familias vel fetus matrimoniis iam caducos substitutae fecunditas prolis ornaret. hoc igitur, quod Cocceius Nerva in Traiano adoptando, quod Ulpius Traianus in Hadriano, quod Hadrianus in Antonino et ceteri deinceps proposita suggest+ ione fecerunt, in adrogando Aureliano, quem mihi vicarium iudicii tui auctoritate fecisti, censui [esse referendum. iube igitur, ut lege agatur, [sit que Aurelianus heres sacrorum nominis et bonorum totius que iuris Ulpio Crinito iam consulari viro, ipse actutum te iudice consularis.! longum [est cuncta pertexere. nam et actae [sunt Crinito a Valeriano gratiae, et adoptio, ut# solebat, impleta. memini me in quodam libro Graeco legisse, quod tacendum [esse non credidi, mandatum [esse Crinito a Valeriano, ut Aurelianus adoptaretur, idcirco praecipue quod@ pauper [esset; sed hoc in medio relinquendum puto. et quoniam superius epistolam posui, qua sumptus Aureliano ad consulatum delatus [est, quare posuerim rem quasi frivolam, eloquendum putavi: vidimus proxime consulatum Furii Placidi tanto ambitu in circo editum, ut non praemia dari aurigis sed patrimonia viderentur, cum$ darentur tunicae subser+ icae, lineae paragaudae, darentur etiam equi, ingemescentibus frugi hominibus. factum [est enim, ut iam divitiarum [sit, non hominum consulatus, quia utique, si virtutibus defertur, editorem spoliare non debet. perierunt casta illa tempora et magis ambitione populari peritura [sunt. sed nos, ut# solemus, hanc quoque rem in medio relinquemus. his igitur tot ac talibus praeiudiciis muneribus que fultus Claudianis temporibus tantus enituit, ut post eum Quintillo quoque eius fratre interempto solus teneret imperium Aureolo interfecto, cum quo Gallienus fecerat pacem. hoc loco tanta [est diversitas historicorum, et quidem Graecorum, ut alii dicant invito Claudio ab Aureliano Aureolum interfectum, alii mandante ac volente, alii ab imperatore iam Aureliano eundem occisum, alii vero adhuc a privato. sed haec quoque media relinquemus, ab ipsis petenda, per quos in litteras missa [sunt. illud tamen constat omne contra Meotidas bellum divum Claudium nulli magis quam Aureliano credidisse. extat epistula, quam ego, ut# soleo, fidei causa, immo ut# alios annalium scriptores fecisse video, inserendam putavi: !Flavius Claudius Aureliano suo salutem. expetit a te munus solitum nostra res p%: adgredere. quid moraris? tuo magisterio milites uti volo, tuo ductu tribunos. Gothi oppugnandi [sunt, Gothi a Thraciis amovendi. eorum enim plerique Haemimontum Europam que vexant, qui te pugnante fugerunt. omnes exercitus Thracicos, omnes Illyricianos totum que limitem in tua potestate constituo: solitam en nobis ede virtutem. tecum [erit etiam frater Quintillus, cum$ occurrerit. ego aliis rebus occupatus summam belli illius virtutibus tuis credo. misi sane equos decem, loricas duas et cetera, quibus munire ad bellum euntem necessitas cogit.! secundis igitur proeliis usus auspiciis Claudianis rem p% in integrum reddidit atque ipse statim, ut# supra diximus, consensu omnium legionum factus [est imperator. equites sane omnes ante imperium sub Claudio Aurelianus gubernavit, cum$ offensam magistri eorum incurrisset, quod@ temere Claudio non iubente pugnassent. idem Aurelianus contra Suebos et Sarmatas isdem temporibus vehementissime dimicavit ac florentissimam victoriam rettulit. accepta [est sane clades sub Aureliano a Marcomannis per errorem. nam dum is a fronte non curat occurrere subito erumpentibus, dum que illos a dorso persequi parat, omnia circa Mediolanum graviter evastata [sunt. postea tamen ipsi quoque Marcomanni superati [sunt. in illo autem timore, quo Marcomanni cuncta vastabant, ingentes Romae seditio+ nes motae [sunt paventibus cunctis, ne eadem, quae sub Gallieno [fuerant, provenirent. quare etiam libri Sibyllini noti beneficiis publicis inspecti [sunt inventum que, ut in certis locis sacrificia fierent, quae barbari transire non possent. facta denique [sunt ea, quae praecepta [fuerant in diverso caerimoniarum genere, atque ita barbari restiterunt, quos omnes Aurelianus carptim vagantes occidit. libet ipsius senatus consulti formam exponere, quo libros inspici clarissimi ordinis iussit auctoritas: die tertio iduum Ianuariarum Fulvius Sabinus praetor urbanus dixit: !referimus ad vos, p% c%, pontificum suggestionem et Aureliani principis litteras, quibus iubetur, ut inspiciantur fatales libri, quibus spes belli terminandi sacrato deorum imperio continetur. scitis enim ipsi, quotiescumque gravior aliquis extitit motus, eos semper inspectos neque prius mala publica [esse finita, quam ex his sacrificiorum processit auctoritas.! tunc surrexit primae sententiae Ulpius Silanus atque ita loquutus [est: !sero nimis, p%c%, de rei p% salute consulimur, sero ad fatalia iussa respicimus more languentium, qui ad summos medicos nisi in summa desperatione non mittunt, proinde quasi peritioribus viris maior facienda [sit cura, cum$ omnibus morbis occurri [sit melius. meministis enim, p%c%, me in hoc ordine saepe dixisse, iam tum cum$ primum nuntiatum [est Marcomannos erupisse, consulenda Sibyllae decreta, utendum Apollinis beneficiis inserviendum deorum immortalium praeceptis, recusasse vero quosdam, et cum ingenti calumnia recusasse, cum$ adulando dic+ erent tantam principis Aureliani [esse virtutem, ut opus non [sit deos consuli, proinde quasi et ipse vir magnus non deos colat, non de his inmorta+ libus speret. quid plura? audivimus litteras, quibus rogavit opem deorum, quae numquam cuiquam turpis [est. vir fortissimus adiuvetur. agite igitur, pontifices, qua puri, qua mundi, qua sancti, qua vestitu animis que sacris commodi, templum ascendite, subsellia laureata construite, velatis manibus libros evolvite, fata rei p% quae [sunt aeterna perquirite. patrimis matrimis que pueris carmen indicite. nos sumptum sacris, nos apparatum sacrificiis, nos aras tumultuarias indicemus.! post haec interrogati plerique senatores sententias dixerunt, quas longum [est innectere. deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententias euntibus, pleris+ que verbo consentientibus conditum [est senatus consultum. itum deinde ad templum, inspecti libri, proditi versus, lustrata urbs, cantata carmina, amburbium celebratum, ambarvalia promissa, atque ita sollemnitas, quae iubebatur, expleta [est. epistula Aureliani de libris Sibyllinis. nam ipsam quoque indidi ad fidem rerum. !miror vos, patres sancti, tamdiu de aperiendis Sibyllinis dubitasse libris, proinde quasi in Christianorum ecclesia, non in templo deorum omnium tractaretis. agite igitur et castimonia pontificum caeremoniis que sollemnibus iuvate principem necessitate publica laborantem. inspiciantur libri; si quae facienda [fuerint, celebrentur: quemlibet sumptum, cuiuslibet gentis captos, quaelibet animalia regia non abnuo, sed libens offero, neque enim indecorum [est diis iuvantibus vincere. sic apud maiores nostros multa finita [sunt bella, sic coepta. si quid [est sumptuum, datis ad praefectum aerarii litteris decerni iussi. [est praeterea vestrae auctoritatis arca publica, quam magis refertam repperio [esse quam cupio.! cum$ autem Aurelianus vellet omnibus simul facta exercitus sui constipatione concurrere, tanta apud Placentiam clades accepta [est, ut Romanum paene solveretur imperium. et causa quidem huius periculi perfidia et calliditas barbarici [fuit motus. nam cum$ congredi aperto Marte non possent, in silvas se densissimas contuleru+ nt atque ita nostros vespera incumbente turbarunt. denique nisi divina ope post inspectionem librorum sacrificiorum que curas monstris quibusdam speciebus que divinis inpliciti [essent barbari, Romana victoria non [fuisset. finito proelio Marcomannico Aurelianus, ut# [erat natura ferocior, plenus irarum Romam petit vindictae cupidus, quam seditionum asperitas suggerebat. incivilius denique usus imperio, vir alias optimus, seditionum auctoribus interemptis cruentius ea, quae mollius [fuerant curanda, compescuit. interfecti [sunt enim nonnulli etiam nobiles senatores, cum$ his leve quiddam et quod contemni a mitiore principe potuisset vel unus vel levis vel vilis testis obiceret. quid multa? magnum illud et quod iam [fuerat et quod non frustra speratum [est infamiae tristioris ictu contaminavit imperium. timeri coepit princeps optimus, non amari, cum$ alii dicerent perodiendum talem principem, non optandum, alii bonum quidem medicum, sed mala ratione curantem. his actis cum$ videret posse fieri, ut aliquid tale iterum, quale sub Gallieno evenerat, proveniret, adhibito consilio senatus muros urbis Romae dilatavit. n+ ec tamen pomerio addidit eo tempore, sed postea. pomerio autem neminem principum licet addere nisi eum, qui agri barbarici aliqua parte Romanam rem p% locupletaverit. addidit autem Augustus, addidit Traianus, addidit Nero, sub quo Pontus Polemoniacus et Alpes Cottiae Romano nomini [sunt tributae. transactis igitur, quae ad saepitiones atque urbis statum et civilia pertinebant, contra Palmyrenos, id [est contra Zenobiam, quae filiorum nomine orientale tenebat imperium, iter flexit. multa in itinere ac magna bellorum genera confecit. nam in Thraciis et in Illyrico occurrentes barbaros vicit, Gothorum quin etiam ducem Cannaban sive Cannabauden cum quinque milibus hominum trans Danuvium interemit. atque inde per Byzantium in Bithyniam transitum fecit eam que nullo certamine optinuit. multa eius magna et praeclara tam facta quam dicta [sunt, sed omnia libro innectere nec possumus fastidii evitatione nec volumus, sed ad intellegen+ dos mores atque virtutem pauca libanda [sunt. nam cum$ Tyanam venisset eam que obclusam repperisset, iratus dixisse fertur: !canem in hoc oppido non relinquam.! tunc et militibus acrius incumbentibus spe praedae, et Heraclammone quodam timore, ne inter ceteros occideretur, patriam suam prodente civitas capta [est. sed Aurelianus duo statim praecipua, quod unum severitatem ostenderet, alterum lenitatem, ex imperatoria mente monstravit. nam et Heraclammonem proditorem patriae suae sapiens victor occidit et, cum$ milites iuxta illud dictum, quo canem se relicturum apud Tyanos negarat, eversionem urbis exposcerent, respondit his: !canem!, inquit, !negavi in hac urbe me relicturum: canes omnes occidite.! grande principis dictum, grandius militum factum, nam iocatum principis, quo praeda negabatur, civitas servabatur, totus exercitus ita quasi ditaretur, accepit. epistula de Heraclammone: !Aurelianus Augustus Mallio Chiloni. occidi passus [sum cuius quasi beneficio Tyanam recepi. ego vero proditorem amare non potui et libenter tuli, quod@ eum milites occiderunt, neque enim mihi fidem servare potuisset, qui patriae non pepercit. solum denique ex omnibus, qui oppugnabantur, campus accepit. divitem hominem ne+ gare non possum, sed cuius bona eius liberis reddidi, ne quis me causa pecuniae locupletem hominem occidi passum [esse criminaretur.! capta autem civitas [est miro modo. nam cum$ Heraclammon locum ostendisset aggeris naturali specie tumentem, qua posset Aurelianus cultus ascendere, ille conscendit atque elata purpurea clamide intus civibus, foris militibus se ostendit, et ita civitas capta [est, quasi totus in muris Aureliani [fuisset exercitus. taceri non debet res, quae ad famam venerabilis viri pertinet. fertur enim Aurelianum de Tyanae civitatis eversione vere dixisse, vere cogitasse; verum Apollonium Tyanaeum, celeberrimae famae auctoritatis que sapientem, veterem philosophum, amicum vere deorum, ipsum etiam pro numine frequentandum, recipienti se in tentorium ea forma, qua videtur, subito adstiti+ sse atque haec Latine, ut homo Pannonius intellegeret, verba dixisse: !Aureliane, si vis vincere, nihil [est quod de civium meorum nece cogites. Aureliane, si vis imperare, a cruore innocentium abstine. Aureliane, clementer te age, si vis vivere.! norat vultum philosophi venerabilis Aurelianus atque in multis eius imaginem et statuas et templum eidem promisit atque in meliorem redit mentem. haec ego et a gravibus viris conperi et in Ulpiae bibliothecae libris relegi et pro maiestate Apollonii magis credidi. quid enim illo viro sanctius, venerabilius, antiquius divinius que inter homines [fuit? ille mortuis reddidit vitam, ille multa ultra homines et fecit et dixit. quae qui vellet nosse, Graecos legat libros, qui de eius vita conscripti [sunt. ipse autem, si vita suppetit atque ipsius viri favor viguerit, breviter saltem tanti viri facta in litteras mittam, non quo_ illius viri gesta munere mei sermonis indigeant, sed ut ea, quae miranda [sunt, omnium voce praedicentur. recepta Tyana Antiochiam proposita omnibus inpunitate brevi apud Dafnem certamine optinuit atque inde praeceptis, quantum probatur, venerabilis viri Apollonii parens humanior atque clementior [fuit. pugnatum [est post haec de summa rerum contra Zenobiam et Zabam eius socium apud Emessam magno certamine. cum$ que Aureliani equites fatigati iam paene discederent ac terga darent, subito vi numinis, quod postea [est proditum, hortante quadam divina forma per pedites etiam equites restituti [sunt. fugata [est Zenobia cum Zaba et plenissime parta victoria. recepto igitur orientis statu Emesam victor Aurelianus ingressus [est ac statim ad templum Heliogabali tetendit, quasi communi officio vota soluturus. verum illic eam formam numinis repperit, quam in bello sibi faventem vidit. quare et illic templa fundavit donariis ingentibus positis et Romae Soli templum posuit maiore honorificentia consecratum, ut# suo dicemus loco. post haec Palmyram iter flexit, ut ea oppugnata laborum terminus fieret. sed in itinere a latronibus Syris male accepto frequenter exercitu multa perpessus [est et in obsidione usque ad ictum sagittae periclitatus [est. epistula ipsius extat ad Mucaporem missa, in qua de huius belli difficultate ultra pudorem imperialem fatetur: !Romani me modo dicunt bellum contra feminam gerere, quasi sola mecum Zenobia et suis viribus pugnet, atque hostium tantum quantum si vir a me oppugnandus [esset, adest, sed sub femina conscientia et timore longe deteriore. dici non potest, quantum hic sagittarum [est, qui belli apparatus, quantum telorum, quantum lapidum, nulla pars muri [est, quae non binis et ternis ballistis occupata [sit; ignes etiam tormentis iaciuntur. quid plura? timet quasi femina, pugnat quasi vir poenam timens. sed credo adiu+ turos Romanam rem p% deos, qui numquam nostris conatibus defuerunt.! denique fatigatus ac pro malis fessus litteras ad Zenobiam misit deditionem illius petens, vitam promittens, quarum exemplum indidi: !Aurelianus imperator Romani orbis et receptor orientis Zenobiae ceteris que, quos societas tenet bellica. sponte facere debuistis id, quod meis litteris nunc iubetur. deditionem enim praecipio inpunitate vitae proposita, ita ut illic, Zenobia, cum tuis agas vitam, ubi te ex senatus amplissimi sententia conlocavero. gemmas, aurum, argentum, sericum, equos, camelos in Romanum aerarium conferatis. Palmyrenis ius suum servabitur.! hac epistula accepta Zenobia superbius insolentius que rescripsit quam eius fortuna poscebat, credo ad terrorem. nam eius quoque epistulae exemplum indidi: !Zenobia regina orientis Aureliano Augusto. nemo adhuc praeter te hoc, quod poscis, litteris petit. virtute faciendum [est quidquid in rebus bellicis [est gerendum. deditionem meam petis, quasi nescias Cleopatram reginam perire maluisse quam in qualibet vivere dignitate. nobis Persarum auxilia non desunt, quae iam speramus, pro nobis [sunt Saracen+ i, pro nobis Armenii. latrones Syri exercitum tuum, Aureliane, vicerunt. quid? si igitur illa venerit manus, quae undique speratur, pones profecto supercilium, quo nunc mihi deditionem, quasi omnifariam victor, imperas.! hanc epistulam Nicomachus se transtulisse in Graecum ex lingua Syrorum dicit ab ipsa Zenobia dictatam. nam illa superior Aureliani Graeca missa [est. his acceptis litteris Aurelianus non erubuit, sed iratus [est statim que collecto exercitu ac ducibus suis un+ dique Palmyram obsedit neque quicquam vir fortis reliquit, quod aut inperfectum videretur aut incuratum. nam et auxilia, quae a Persis missa [fuerant, inter+ cepit et alas Saracenas Armenias que corrupit atque ad se modo ferociter modo subtiliter transtulit, denique multa vi mulierem potentissimam vicit. victa igitur + Zenobia cum$ fugeret camellis, quod dromedas voci+ tant, atque ad Persas iter tenderet, equitibus missis [est capta atque in Aureliani potestatem deducta. victor itaque Aurelianus totius que orientis possessor, cum$ in vinculis teneret, cum Persis, Armeniis, Saracenis superbior atque insolentior egit ea, quae ratio temporis postulabat. tunc illatae vestes, + quas in templo Solis videmus, consertae gemmis, tunc Persici dracones et tiarae, tunc genus purpurae, quod postea nec ulla gens detulit nec Romanus orbis vidit. de qua pauca saltem libet dicere. meministis enim [fuisse in templo Iovis Optimi Maximi Capitolini pallium breve purpureum lanestre, ad quod cum$ ma+ tronae atque ipse Aurelianus iungerent purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae divini comparatione fulgoris. hoc munus rex Persarum ab Indis interioribus sumptum Aureliano dedisse perhi+ betur, scribens: !sume purpuram, qualis apud nos [est.! sed hoc falsum [fuit. nam postea dili+ gentissime et Aurelianus et Probus et proxime Dio+ cletianus missis diligentissimis confectoribus requisi+ verunt tale genus purpurae nec tamen invenire po+ tuerunt. dicitur enim sandyx Indica talem purpuram facere, si curetur. sed ut ad incepta redeamus: ingens tamen + strepitus militum [fuit omnium Zenobiam ad poenam poscentium. sed Aurelianus indignum aestimans mulierem interimi, occisis plerisque, quibus auctoribus illa bellum moverat, paraverat, gesserat, triumpho mu+ lierem reservavit, ut populi Romani oculis [esset ostentui. grave inter eos, qui caesi [sunt, de Longino filosofo [fuisse perhibetur, quo illa magistro usa [esse ad Graecas litteras dicitur. quem quidem Aurelianus idcirco dicitur occidisse, quod@ superbior illa epistula ipsius diceretur dictata consilio, quamvis Syro [esset sermone contexta. pacato igitur oriente in Europam Aurelianus redit victor atque illic Carporum copias adflixit et, cum$ illum Carpicum senatus absentem vocasset, mandas+ se ioco fertur: !superest, p% c%, ut me etiam Carpisclum vocetis.! carpisclum enim genus calciamenti [esse satis notum [est. quod cognomen de+ forme videbatur, cum$ et Gothicus et Sarmaticus et Armenicus et Parthicus et Adiabenicus iam ille diceretur. rarum [est ut Syri fidem servent, immo difficile. nam Palmyreni, qui iam victi atque contusi [fuerant, Aureliano rebus Europensibus occupato non mediocriter rebellarunt. Sandarionem enim, quem in prae+ sidio illic Aurelianus posuerat, cum sescentis sagitta+ riis occiderunt Achilleo cuidam parenti Zenobiae parantes imperium. verum adeo Aurelianus, ut [erat pa+ ratus, e Rhodopa revertit atque urbem, quia ita merebatur, evertit. crudelitas denique Aureliani vel, ut# quidam dicunt, severitas eatenus extitit, ut epistula eius feratur confessionem inmanissimi furoris ostentans. cuius hoc exemplum [est: !Aurelianus Augustus Cerronio Basso. non oportet ulterius progredi mili+ tum gladios. iam satis Palmyrenorum caesum atque concisum [est. mulieribus non pepercimus, infantes oc+ cidimus, senes iugulavimus, rusticos interemimus. cui + terras, cui urbem deinceps relinquemus? parcendum [est his, qui remanserunt. credimus enim tam paucos tam multorum suppliciis [esse correctos. templum sane + Solis quod apud Palmyram aquiliferi tertiae cum vexilliferis et draconario et cornicinibus atque liticinibus diripuerunt, ad eam formam volo, quae [fuit, reddi. habes trecentas auri libras de Zenobiae cap+ sulis, habes argenti mille octingenta pondo de Palmy+ renorum bonis, habes gemmas regias. ex his omni+ bus fac cohonestari templum: mihi et diis inmorta+ libus gratissimum feceris. ego ad senatum scribam petens, ut mittat pontificem, qui dedicet templum.! haec litterae, ut# videmus, indicant satiatam [esse inmanitatem principis duri. securior denique iterum in Europam redit atque illic omnes, qui vagabantur, hostes nota illa sua virtute contudit. interim res per Thracias Europam que omnem Aureliano ingentes agente Firmus quidam extitit, qui sibi Aegyptum sine insignibus imperii, quasi ut# [esset civitas libera, vindicavit. ad quem continuo Aurelianus + revertit, nec illic defuit felicitas solita. nam Aegyptum statim recepit atque, ut# [erat ferox animi, cogitationem ultus, vehementer irascens, quod@ adhuc Tetricus Gal+ lias optineret, occidentem petit atque ipso Tetrico exercitum suum prodente, quod@ eius scelera ferre non posset, deditas sibi legiones optinuit. princeps igitur totius orbis Aurelianus pacatis oriente, Gallis at+ que undique terris Romam iter flexit, ut de Zenobia et Tetrico, hoc [est de oriente et de occidente, triumphum Romanis oculis exhiberet. non absque re [est cognoscere, qui [fuerit Aureliani triumphus; [fuit enim speciosissimus. currus regii tres [fuerunt, in his unus Odenati, argento, auro, gemmis operosus atque distinctus, alter, quem rex Persarum Aureliano dono dedit, ipse quoque pari opere fabrica+ tus, tertius, quem sibi Zenobia composuerat sperans se urbem Romam cum eo visuram; quod illam non fefellit, nam cum eo urbem ingressa [est victa et triumphata. [fuit alius currus quattuor cervis iunctus, qui [fuisse dicitur regis Gothorum. quo, ut# multi me+ moriae tradiderunt, Capitolium Aurelianus invectus [est, ut illic caederet cervos, quos cum eodem curru captos vovisse Iovi Optimo Maximo ferebatur. prae+ cesserunt elephanti viginti, ferae mansuetae Libycae, Palaestinae diversae ducentae, quas statim Aurelia+ nus privatis donavit, ne fiscum annonis gravaret; ti+ grides quattuor, camelopardali, alces, cetera talia per ordinem ducta, gladiatorum paria octingenta -prae+ ter captivos gentium barbararum- Blemmyes, Exo+ mitae, Arabes Eudaemones, Indi, Bactrani, Hiberi, Saraceni, Persae cum suis quique muneribus, Gothi, Halani, Roxolani, Sarmatae, Franci, Suevi, Van+ dali, Germani, religatis manibus, captivi utpote. praecesserunt inter hos etiam Palmyreni, qui super+ fuerant, principes civitatis et Aegyptii ob rebellionem. ductae [sunt et decem mulieres, quas virili habitu pu+ gnantes inter Gothos ceperat, cum$ multae [essent inter+ emptae, quas de Amazonum genere titulus indicabat: praelati [sunt tituli gentium nomine continentes. inter haec [fuit Tetricus clamide coccea, tunica galbina, bra+ cis Gallicis ornatus, adiuncto sibi filio, quem im+ peratorem in Gallia nuncupaverat. incedebat etiam Zenobia, ornata gemmis, catenis aureis, quas alii su+ stentabant. praeferebantur coronae omnium civitatum aureae titulis eminentibus proditae. iam populus ipse + Romanus, iam vexilla collegiorum atque castrorum et catafractarii milites et opes regiae et omnis exercitus et senatus (etsi aliquantulo tristior, quod@ senatores triumphari videbant) multum pompae addiderant. denique vix nona hora in Capitolium pervenit, sero autem ad Palatium. sequentibus diebus datae [sunt populo voluptates ludorum scaenicorum, ludorum c+ ircensium, venationum, gladiatorum, naumachiae. non praetereundum videtur, quod et populus memo+ ria tenet et fides historica frequentavit, Aurelianum eo tempore, quo proficiscebatur ad orientem, bilibres coronas populo promisisse, si victor rediret, et cum$ aureas populus speraret neque Aurelianus aut posset aut vellet, coronas eum fecisse de panibus, qui nunc siliginei vocantur, et singulis quibusque donasse, ita ut siligineum suum cotidie toto aevo suo et unusquisque et acciperet et posteris suis dimitteret. nam idem Aurelianus et porcinam carnem p% R% distribuit, quae hodieque dividitur. leges plurimas sanxit et quidem salutares. sacerdotia composuit, templum Solis fundavit et porticibus roboravit; decrevit etiam emolumenta sartis tectis et ministris. his gestis ad Gallias profectus Vindelicos obsidione barbarica liberavit, deinde ad Illyricum redit parato que magno potius quam ingenti exercitu Persi+ s, quos eo quoque tempore, quo Zenobiam superavit, gloriosissime iam vicerat, bellum indixit. sed cum$ iter faceret, apud Caenofrurium mansionem, quae [est inter Heracliam et Byzantium, malitia notarii sui et manu Mucaporis interemptus [est. et causa occidendi eius quae [fuerit et quemadmodum [sit occisus, ne res tanta lateat, brevi edisseram. Aurelianus, quod negari non potest, severus, truculentus, sanguinarius [fuit princeps. hic, cum$ usque eo severitatem tetendisset, ut et filiam sororis occideret non in magna neque satis idonea causa, iam primum in odium suorum venit. incidit autem, ut# se res fataliter agunt, ut Mnesteum quendam quem pro notario secretorum habuerat, libertum, ut# quidam dicunt, suum, infensiorem sibi minando redderet, quod@ nescio quid de eo suspicatus [esset. Mnesteus, qui sciret Aurelianum neque frustra minari solere neque, si minaretur, ignoscere, brevem nominum conscripsit mixtis his, quibus Aurelianus vere irascebatur, cum his, de quibus nihil asperum cogitabat, addito etiam suo nomine, quo_ magis fidem faceret ingestae sollicitudinis, ac brevem legit singulis, quorum nomina continebat, addens disposuisse Aurelianum eos omnes occidere, illos vero debere suae vitae, si viri [sint, subvenire. hi cum$ exarsissent, timore, qui merebantur offensam, dolore innocentes, quod@ beneficiis atque officiis Aurelianus videbatur ingratus, in supra dicto loco iter facientem principem subito adorti interemerunt. hic finis Aureliano [fuit, principi necessario magis quam bono. quo interfecto cum$ [esset res prodita, et sepulchrum ingens et templum illi detulerunt hi, a quibus interemptus [est. sane Mnesteus postea subreptus ad stipitem bestiis obiectus [est, quod statuae marmoreae positae in eodem loco utrimque significant, ubi et columnis divo Aureliano statuae constitutae [sunt. senatus mortem eius graviter tulit, gravius tamen p% R%, qui vulgo dicebat Aurelianum paedagogum [esse senatorum. imperavit annis quinque mensibus sex minus paucis diebus ac rebus magnis gestis inter divos relatus [est. quia pertinet ad Aurelianum, id quod in historia relatum [est, tacere non debu+ i. nam multi ferunt Quintillum, fratrem Claudii, cum$ in praesidio Italico [esset, audita morte Claudii sumpsisse imperium, verum postea, ubi Aurelianum comperit imperare, a toto exercitu ea de causa relictum; cum$ que contra eum contionaretur, nec a militibus audiretur, incisis sibimet venis die vicesimo imperii sui perisse. quidquid sane scelerum [fuit, quidquid malae conscientiae vel artium funestarum, quidquid denique factionum, Aurelianus toto penitus orbe purgavit. hoc quoque ad rem pertinere arbitror Vabalati filii nomine Zenobiam, non Timolai et Herenniani, imperium tenuisse quod tenuit. [fuit sub Aureliano monetariorum bellum Felicissimo rationali auctore. quod acerrime severissime que compescuit, septem tamen milibus suorum militum interemptis, ut# epistola docet missa ad Ulpium Crinitum ter consulem, qui eum ante adoptaverat: !Aurelianus Augustus Ulpio patri. quasi fatale quiddam mihi [sit, ut omnia bella, quaecumque gessero, omnes motus ingravescebant, ita etiam seditio intra+ murana bellum mihi gravissimum peperit. monetarii auctore Felicissimo, ultimo servorum, cui procurationem fisci mandaveram, rebelles spiritus extulerunt. hi conpressi [sunt septem milibus Lembariorum et Riparensium et Castrianorum et Daciscorum interemptis. unde apparet nullam mihi a dis inmortalibus datam s+ ine difficultate victoria.! Tetricum triumphatum correctorem Lucaniae fecit, filio eius in senatu manente. templum Solis magnificentissimum constituit. muros urbis Romae sic ampliavit, ut quinquaginta prope milia murorum eius ambitus teneant. idem quadruplatores ac delatores ingenti severitate persecutus [est. tabulas pictas ad privatorum securitatem exuri in foro Traiani semel iussit. amnestia etiam sub eo delictorum publicorum decreta [est exemplo Atheniensium, cuius rei etiam Tullius in Philippicis meminit. fures provinciales repetundarum ac peculatus reos ultra militarem modum [est persecutus, ut eos ingentibus suppliciis cruciatibus que puniret. in templo Solis multum auri gemmarum que constituit. cum$ vastatum Illyricum ac Moesiam deperditam videret, provinciam Transdanuvinam Daciam a Traiano constitutam sublato exercitu et provincialibus reliquit, desperans eam posse retineri, abductos que ex ea populos in Moesia conlocavit appellavit que suam Daciam, quae nunc duas Moesias dividit. dicitur praeterea huius [fuisse crudelitatis, ut plerisque senatoribus simulatam ingereret factionem coniurationis ac tyrannidis, quo_ facilius eos posset occidere. addunt nonnulli filium sororis, non filiam, ab eodem interfectum, plerique autem etiam filium sororis. quam difficile [sit imperatorem in locum boni principis legere, et senatus sancti ordinis gravitas probat et exercitus prudentis auctoritas: occiso namque severissimo principe de imperatore deligendo exercitus rettulit ad senatum, idcirco quod@ nullum de his faciendum putabat, qui tam bonum principem occiderant. verum senatus hanc eandem electionem in exercitum refudit, sciens non libenter iam milites accipere imperatores eos, quos senatus elegerit. denique id tertio factum [est, ita ut per sex menses imperatorem Romanus orbis non habuerit, omnes que iudices hi permanerent, quos aut senatus aut Aurelianus elegerat, nisi quod@ pro consule Asiae Faltonius Probus in locum Arelli Fusci delectus. non iniucundum [est ipsas inserere litteras, quas ad senatum exercitus misit: !felices ac fortes exercitus senatui P% Q% R%. Aurelianus imperator noster per fraudem unius hominis et per errorem bonorum ac malorum interemptus [est. hunc inter deos referte, sancti et venerabiles domini p% c%, et de vobis alique+ m, sed dignum vestro iudicio principem mittite. nos enim de his, qui vel errarunt vel male fecerunt, imperare nobis neminem patimur.! rescriptum ex senatus consulto. cum$ die iii= nonarum Februariarum senatus amplissimus in curiam Pompilianam convenisset, Aurelius Gordianus co+ nsul dixit: !referimus ad vos, p% c%, litteras exercitus felicissimi.! quibus recitatis Aurelius Tacitus, primae sententiae senator, ita loquutus [est: (hic autem [est qui post Aurelianum sententia omnium imperator [est appellatus.) !recte atque ordine consuluissent dii immortales, p% c%, si boni principes ferro inviolabiles extitissent, ut longiorem ducerent vitam neque contra eos aliqua [esset potestas his, qui neces infandas tristissima mente concipiunt. viveret enim princeps Aurelianus, quo neque fortior neque utilior [fuit quisquam. respirare certe post infelicitatem Valeriani, post Gallieni mala imperante Claudio coeperat nostra res p%; at eadem reddita [fuerat Aureliano toto penitus orbe vincente. ille nobis Gallias dedit, ille Italiam liberavit, ille Vindelicis iugum barbaricae servitutis amovit. illo vincente Illyricum restitum [est, redditae Romanis legibus Thraciae. ille, pro pudor, orientem femineo pressum iugo in nostra iura restituit, ille Persas, insultantes adhuc Valeriani nece, fudit, fugavit, oppressit. illum Saraceni, Blemmyes, Exomitae, Bactrani, Seres, Hiberi, Albani, Armenii, populi etiam Indorum veluti praesentem paene venerati [sunt deum. illius donis, quae a barbaris gentibus meruit, refertum [est Capitolium. quindecim milia librarum auri ex eius liberalitate unum tenet templum, omnia in urbe fana eius micant donis. quare, p% c%, vel deos ipsos iure convenio, qui talem principem interire passi [sunt, nisi forte secum eum [esse maluerunt. decerno igitur divinos honores, id que vos omnes aestimo [esse facturos. nam de imperatore diligendo ad eundem exercitum censeo [esse referendum. etenim in tali genere sententiae nisi fiat quod dicitur, et electi periculum [erit et eligentis invidia.! probata sententia [est Taciti. attamen cum$ iterum atque iterum mitteretur, ex senatus consulto, quod in Taciti vita dicemus, Tacitus factus [est imperator. Aurelianus filiam solam reliquit, cuius posteri etiam nunc Romae [sunt. Aurelianus namque pro consule Ciliciae, senator optimus, sui vere iuris vitae que venerabilis, qui nunc in Sicilia vitam agit, eius [est nepos. quid hoc [esse dicam, tam paucos bonos extitisse principes, cum$ iam tot + Caesares [fuerint? nam ab Augusto in Diocletianum Maximianum que principes quae series purpuratorum [sit, index publicus tenet. sed in his optimi ipse Augustus, Flavius Vespasianus, Flavius Titus, Cocceius Nerva, divus Traianus, divus Hadrianus, Pius et Marcus Antonini, Severus Afer, Alexander Mammaeae, divus Claudius et divus Aurelianus. Valerianum, enim, cum$ optimus [fuerit, ab omnibus infelicitas separavit. vides, quaeso, quam pauci [sint principes boni, ut bene dictum [sit a quodam mimico scurra Claudii huius temporibus in uno anulo bonos principes posse perscribi atque depingi. at contra quae series malorum? ut enim omittamus Vitellios, Caligulas et Nerones, quis ferat Maximinos et Filippos atque illam inconditae multitudinis faecem? etiamsi Decios excerpere debeam, quorum et vita et mors veteribus comparanda [est. et quaeritur quidem, quae res malos principes faciat: iam primum, mi amice, licentia, deinde rerum copia, amici praeterea inprobi, satellites detestandi et, quod negari non potest, rerum publicarum ignorantia. sed ego a patre meo audivi Diocletianum principem iam privatum dixisse nihil [esse difficilius quam bene imperare. colligunt se quattuor vel quinque atque unum consilium ad decipiendum imperator+ em capiunt, dicunt, quid probandum [sit. imperator, qui domi clausus [est, vera non novit. cogitur hoc tantum scire, quod@ illi loquuntur, facit iudices, quos fieri non oportet, amovet a re p%, quos debeat optinere. quid multa? ut# Diocletianus ipse dicebat, bonus, cautus, optimus venditur imperator. haec Diocletiani verba [sunt, quae idcirco inserui, ut prudentia tua sciret nihil [esse difficilius bono principe. et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponunt, idcirco quod@ ei clementia, imperatorum dos prima, defuerit. Verconius Herennianus praefectus praetorii Diocletianum frequenter dixisse, cum$ Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem [esse debuisse quam principem. nam eius nimia ferocitas eidem displicebat. mirabile fortasse videtur quod@ compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt. dicebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Dryadas sciscitantem, utrum apud eius posteros imperium permaneret, cum$ illas respondi+ sse dixit nullius clarius in re p% nomen quam Claudii posterorum [futurum. et [est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam, quae a Dryadibus pronuntiata [sit, pervenire. quod idcirco ego in Aureliani vita constitui, quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa [sunt. vectigal ex Aegypto urbi Romae Aurelianus vitri, chartae, lini, stuppae atque anabolicas species aeternas constituit. thermas in Transtiberina regione Aurelianus facere paravit hiemales, quod@ aquae frigidioris copia deesset. forum sui nominis in Ostiensi ad mare fundare coepit. in quo postea praetorium publicum constitutum [est. amicos suos honeste ditavit et modice, ut miserias paupertatis effugerent et divitiarum invidiam patrimonii moderatione vitarent. vestem holosericam neque ipse in vestiario suo habuit + neque alteri utendam dedit. et cum$ ab eo uxor sua peteret, ut unico pallio blatteo serico uteretur, ille respondit: !absit ut auro filia pensentur.! libra enim auri tunc libra serici [fuit. habuit in animo, ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri [esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum autem in suo usu manere. idem dederat facultatem, ut aureis, qui vellent, et vasis uterentur et poculis. dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum$ antea aerata et eburata vehicula [fuissent. idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et ceteras vestes, cum$ antea coloreas habuissent et ut# multum oxypaederotinas. ut fibulas aureas gregarii milites haberent, idem primus concessit, cum$ antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum$ ante non nisi rectis purpureis accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae [sunt. panibus urbis Romae unciam de Aegyptio vectigali annonae urbis etiam ipse gloriatur: !Aurelianus Augustus Flavio Arabiano praefecto annonae. inter cetera, quibus dis faventibus Romanam rem p% iuvimus, nihil mihi [est magnificentius, quam quod@ additamento unciae omne annonarum urbicarum genus iuvi. quod ut [esset perpetuum, navicularios Niliacos apud Aegyptum novos et Romae amnicos posui, Tiberinas extruxi ripas, vadum alvei tumentis effodi, diis et Perennitati vota constitui, almam Cererem consecravi. nunc tuum [est officium, Arabiane iucundissime, elaborare, ne meae dispositiones in irritum veniant. neque enim p% R% saturo quicquam potest [esse laetius.! statuerat et vinum gratuitum p% R% dare, ut, quem ad modum oleum et panis et porcina gratuita praebentur, sic etiam vinum daretur, quod perpetuum hac dispositione conceperat. Etruriae per Aureliam usque ad Alpes maritimas ingentes agri [sunt hi que fertiles ac silvosi. statuerat igitur dominis, locorum incultorum qui tamen vellent, gratias dare atque illic familias captivas constituere, vitibus montes conserere atque ex eo opere vinum dare, ut nihil redditum fiscus acciperet, sed totum p% R% concederet. facta [erat ratio dogae, cuparum, navium et operum. sed multi dicunt Aurelianum, ne id faceret, praeventum, alii a praef% praetorii suo prohibitum, qui dixisse fertur: !si et vinum p% R% damus, superest, ut et pullos et anseres demus.! argumento [est id vere Aurelianum cogitasse, immo etiam facere disposuisse vel ex aliqua parte fecisse, quod@ in porticibus templi Solis fiscalia vina ponuntur, non gratuita populo eroganda sed pretio. sciendum tamen congiaria illum ter dedisse, donasse etiam p% R% tunicas albas manicatas ex diversis provinciis et lineas Afras atque Aegyptias puras, ipsum que primum donasse oraria p% R%, quibus uteretur populus ad favorem. displicebat ei, cum$ [esset Romae, habitare in Palatio, ac magis placebat in hortis Sallusti vel in Domitiae vivere. miliarensem denique porticum in hortis Sallusti ornavit, in qua cotidie et equ+ os et se fatigabat, quamvis [esset non bonae valetudinis. servos et ministros peccantes coram se caedi iubebat, ut# plerique dicunt, causa tenendae severitatis, ut# alii, studio crudelitatis. ancillam suam, quae adulterium cum conservo suo fecerat, capite punivit. multos servos ex familia propria, qui peccaverant, legibus audiendos iudiciis publicis dedit. senatum sive senaculum matronis reddi voluerat, ita ut primae illic quae sacerdotia senatu auctore meruissent. calceos mullos et cereos et albos et hederacios viris omnibus tulit, mulieribus reliquit. cursores eo habitu, quo ipse habebat, senatoribus concessit. concubinas ingenuas haberi vetuit. eunuchorum modum pro senatoriis professio+ nibus statuit, idcirco quod@ ad ingentia pretia pervenissent. vas argenti eius numquam triginta libras transiit. convivium de assaturis maxime [fuit. vino russo maxime delectatus [est. medicum ad se, cum$ aegrotaret, numquam vocavit, sed ipse ad inedia praecipue curabat. uxori et filiae annuum sigillaricium quasi privatus instituit. servis suis vestes easdem imperator quas et privatus dedit praeter duos senes, quibus quasi libertis plurimum detulit, Antistium et Gillonem, qui post eum ex senatus sententia manu missi [sunt. [erat quidem rarus in voluptatibus, sed miro modo mimis delectabatur, vehementissime autem delectatus [est fagone, qui usque eo multum comedit, ut uno die ante mensam eius aprum integrum, centum panes, berbicem et porcellum comederet, biberet autem infundibulo adposito plus orca. habuit tempus praeter seditiones quasdam domesticas fortunatissimum. populus eum Romanus amavit, senatus et timuit. & quod post excessum Romuli novello adhuc Romanae urbis imperio factum pontifices, penes quos scribendae historiae potestas [fuit, in litteras rettulerunt, ut interregnum, dum post Aurelianum inter senatum exercitum que Romanum non invido non tristi sed grato religioso que certamine sex totis mensibus factum [est. multis tamen modis haec ab illo negotio causa separata [est. iam primum enim, cum$ interregnum initum [est post Romulum, interreges tamen facti [sunt totus + que ille annus per quinos et quaternos dies sive ternos centum senatoribus deputatus [est, ita ut, qui valerent, interreges [essent singuli dumtaxat. qua re factum [est, ut et plus anno interregnum iniretur, ne aliquis sub aequabili dignitate Romani expers remaneret imperii. huc accedit quod@ etiam sub consulibus tribunis que militaribus praeditis imperio consulari, si quando interregnum initum [est, interreges [fuerunt, nec umquam ita vacua [fuit hoc nomine Romana res p%, ut nullus interrex biduo saltim triduo ve crearetur. video mihi posse obici curules magistratus apud maiores nostros quadriennium in re p% non [fuisse, sed [erant tribuni plebis cum tribunicia potestate, quae pars maxima regalis imperii [est. tamen non [est proditum interreges eo tempore non [fuisse, quin etiam verioribus historicis referentibus declaratum [est consules ab interregibus post creatos, qui haberent reliquorum comitia magistratuum. ergo, quod rarum et difficile [fuit, senatus populus que Romanus perpessus [est, ut imperatorem per sex menses, dum bonus quaeritur, res p% non haberet. quae illa concordia militum? quanta populo quies? quam gravis senatus auctoritas [fuit? nullus umquam tyrannus emersit, sub iudicio senatus et militum populi q+ ue Romani totus orbis [est temperatus; non illi principem quemquam, ut recte facerent, non tribuniciam potestatem formidabant, sed -quod [est in vita optimum- se timebant. dicenda [est tamen causa tam felicium morarum et speciatim in monumentis publicis inserenda, servanda posteris humani generis stupenda moderatio, ut discant, qui regna cupiunt, non raptum ire imperia sed mereri: interfecto fraude Aureliano, ut# superiore libro scriptum [est, calliditate servi nequissimi, errore militarium, (ut# apud quos quaelibet commenta plurimum valent, dum modo irati audiunt, plerumque temulenti, certe consiliorum prope semper expertis,) reversis ad bonam mentem omnibus eisdem que ab exercitu graviter confutatis, coeptum [est quaeri, ecquis fieri deberet ex omnibus princeps. tunc odio praesentium exercitus, qui creare imperatorem raptim solebat, ad senatum litteras misit, de quibus priore libro iam dictum [est, petens, ut ex ordine suo principem legerent. verum senatus, sciens lectos a se principes militibus non placere, rem ad milites rettulit, dum que id saepius fit, sextus peractus [est mensis. interest tamen, ut sciatur, quemadmodum Tacitus imperator [sit creatus: die vii= kal% Octob% cum$ in curiam Pompilianam ordo amplissimus consedisset, Velius Cornificius Gordianus consul dixit: !referemus ad vos, p% c%, quod saepe rettulimus: imperator [est deligendus, cum$ exercitus sine principe recte diutius stare non possit, simul quia cogit necessitas. nam limitem Transrenanum Germani rupisse dicuntur, occupasse urbes validas, nobiles, divites et potentes. iam si nihil de Persicis motibus nuntiatur, cogitate tam leves [esse mentes Syrorum, ut regnare vel feminas cupiant potius quam nostram perpeti sanctimoniam. quid Africam? quid Illyricum? quid Aegyptum earum que omnium partium exercitus? quo usque sine principe credimus posse consistere? quare agite, p% c%, et principem dicite. aut accipiet enim exercitus, quem elegeritis, aut si refutaverit, alterum faciet.! post haec cum$ Tacitus, qui [erat primae sententiae consularis, sententiam incertum quam vellet dicere, omnis senatus adclamavit: !Tacite Auguste, di te servent. te diligimus, te principem facimus, tibi curam rei p% orbis que mandamus. suscipe imperium ex senatus auctoritate, tui loci, tuae vitae, tuae mentis [est, quod mereris. princeps senatus recte Augustus creatur, primae sententiae vir recte imperator creatur. ecquis melius quam gravis imperat? ecquis melius quam litteratus imperat? quod bonum faustum salutare que [sit, diu privatus [fuisti: scis, quemadmodum debeas imperare, qui alios principes pertulisti; scis, quem ad modum debeas imperare, qui de aliis principibus iudicasti.! at ille: !miror, p% c%, vos in locum Aureliani, fortissimi imperatoris, senem + velle principem facere. en membra, quae iaculari valeant, quae hastile torquere, quae clipeis intonare, quae ad exemplum docendi militis frequenter equitare. vix munia senatus implemu+ s, vix sententias, ad quas nos locus artat, edicimus. videte diligentius, quam aetatem de cubiculo atque umbra in pruinas aestus que mittatis. ac probaturos senem imperatorem milites creditis? videte, ne et rei p% non eum, quem velitis, principem detis, et mihi hoc solum obesse incipiat, quod@ me unanimiter delegistis.! post haec adclamationes senatus haec [fuerunt: !et Traianus ad imperium senex venit.! dixerunt decies. !et Hadrianus ad imperium senex venit.! dixerunt dec+ ies. !et Antoninus ad imperium senex venit.! dixerunt decies. !et tu legisti: incana que menta regis Romani.! dixerunt decies. !ecquis melius quam senex imperat?! dixerunt decies. !imperatorem te, non milites facimus.! dixerunt vicies. !tu iube, milites pugnent.! dixerunt tricies. !habes prudentiam et bonum fratrem.! dixerunt decies. !Severus dixit caput imperare, non pedes.! dixerunt tricies. !animum tuum, non corpus eligimus.! dixerunt vicies. !Tacite Auguste, di te servent]! deinde !omnes, omnes, omnes!. interrogatus praeterea, qui post Tacitum sedebat senator consularis, Maecius Faltonius Nicomachus in haec verba disseruit: !semper quidem, p% c%, recte atque prudenter rei p% magnificus hic ordo consul+ uit, neque a quoquam orbis terrae populo solidior umquam expectata sapientia [est, attamen nulla umquam neque gravior neque prudentior in hoc sacrario dicta sententia [est. seniorem principem fecimus et virum, qui omnibus quasi pater consulat. nihil ab hoc inmaturum, nihil praeproperum, nihil asperum formidandum [est. omnia seria, cuncta gravia et quasi ipsa res p% iubeat, auguranda [sunt. scit enim, qualem sibi principem semper optaverit, nec potest aliud nobis exhibere quam ipse desideravit et voluit. enimvero si recolere velitis vetusta illa prodigia, Nerones dico et Heliogaba+ los et Commodos seu potius semper Incommodos, certe non hominum magis vitia illa quam aetatum [fuerunt. dii avertant principes pueros et patres patriae dici inpuberes et quibus ad suscribendum magistri litterari manus teneant, quos ad consulatus dandos dulcia et circuli et quaecumque voluptas puerilis invitet. quae (malum) ratio [est habere imperatorem, qui famam curare non noverit, qui, quid [sit res p%, nesciat, nutritorem timeat, respiciat ad nutricem, virgarum magistralium ictibus terrori que subiaceat, faciat eos consules, duces, iudices, quorum vitam, merita, aetates, familias, gesta non norit. sed quid diutius, p% c%, protrahor? magis gratulemur, quod@ habemus principem senem, quam illa iteremus, quae plus quam lacrimanda tolerantibus extiterunt. gratias igitur diis inmortalibus ago atque habeo, et quidem pro universa re p%, te que, Tacite Auguste, convenio petens, obsecrans ac libere pro communi patria legibus que deposcens, ne parvulos tuos, si te citius fata praevenerint, facias Romani heredes imperii, ne sic rem p% patres que conscriptos populum que Romanum ut# villulam tuam, ut# colonos tuos, ut# servos tuos relinquas. quare circumspice, imitare Nervas, Traianos, Hadrianos. ingens [est gloria morientis principis rem p% magis amare quam filios.! hac oratione et Tacitus ipse vehementer [est motus et totus senatorius ordo concussus, statim que adclamatum [est: !omnes, omnes.! inde itum ad campum Martium. ibi comitiale tribunal ascendit. ubi praef% urbis Aelius Cesettianus sic loquutus [est: !vos sanctissimi milites et sacratissimi vos Quirites, habetis principem, quem de sententia omnium exercituum senatus elegit: Tacitum dico, augustissimum virum, ut qui hactenus sententiis suis rem p%, nunc adiuvet iussis et consultis.! adclamatum [est a populo: !felicissime Tacite Auguste, dii te servent!, et reliqua quae solent dici. hoc loco tacendum non [est plerosque in litteras rettulisse Tacitum absentem et in Campania positum principem nuncupatum: verum [est nec dissimulare possum. nam cum$ rumor emersisset illum imperatorem [esse faciendum, discessit atque in Baiano duobus mensibus [fuit. sed inde deductus huic senatus consulto interfuit, quasi vere privatus et qui vere recusat imperium. ac ne quis me temere Graecorum alicui Latinorum ve aestimet credidisse, habet in bibliotheca Ulpia in armario sexto librum elephantinum, in quo hoc senatus consultum perscriptum [est, cui Tacitus ipse manu sua subscripsit. nam diu haec senatus consulta, quae ad principes pertinebant, in libris elephantinis scribebantur. inde ad exercitum profectus. ibi quoque, cum$ primum tribunam ascendit, Moesius Gallicanus praefectus praetori in haec verba disseruit: !dedit, sanctissimi commilitones, senatus principem, quem petistis; paruit praeceptis et voluntati castrensium ordo ille nobilissimus. plura mihi apud vos praesente iam imperatore non licet loqui. ipsum igitur, qui tueri nos debet, loquentem dignanter audite.! post hoc Tacitus Augustus dixit: !et Traianus ad imperium senex venit, sed ille ab uno delectus [est, at me, sanctissimi commilitones, primum vos, qui scitis principes adprobare, deinde amplissimus senatus dignum hoc nomine iudicavit: curabo, enitar, efficiam, ne vobis desint, si non fortia facta, at salutem vobis atque imperatore digna consilia.! post hoc stipendium et donativum ex more promisit et primam orationem ad senatum talem dedit: !ita mihi liceat, p% c%, sic imperium regere, ut a vobis me constet electum, ut ego cuncta ex vestra facere sententia et potestate decrevi. vestrum [est igitur ea iubere atque sancire, quae digna vobis, digna modesto exercitu, digna populo Romano [esse videantur.! in eadem oratione Aureliano statuam auream ponendam in Capitolio decrevit, item statuam argenteam in curia, item in templo Solis, item in foro divi Traiani. sed aurea non [est posita, dedicatae autem [sunt solae argenteae. in eadem oratione cavit, ut, si quis argento publice privatim que aes miscuiss+ et, si quis auro argentum, si quis aeri plumbum, capital [esset cum bonorum proscriptione. in eadem oratione cavit, ut servi in dominorum capita non interrogarentur, ne in causa maiestatis quidem. addidit, ut Aurelianum omnes pictum haberent. divorum templum fieri iussit, in quo [essent statuae principum bonorum, ita ut isdem natalibus suis et Parilibus et kalendis Ianuariis et Votis libamina ponerentur. in eadem oratione fratri suo Floriano consulatum petit et non impetravit, idcirco quod@ iam senatus omnia nundinia suffectorum consulum clauserat. dicitur autem multum laetatus senatus libertate, quod@ ei negatus [est consulat+ us, quem fratri petierat. fertur denique dixisse: !scit senatus quem principem fecerit.! patrimonium suum publicavit, quod habuit in reditibus, sestertium bis milies octingenties. pecuniam, quam domi collegerat, in stipendium militum vertit. togis et tunicis isdem [est usus quibus privatus. meritoria intra urbem stare vetuit, quod quidem diu tenere non potuit. thermas omnes ante lucernam claudi iussit, ne quid per noctem seditionis oriretur. Cornelium Tacitum, scriptorem historiae Augustae, quod@ parentem suum eundem diceret, in omnibus bibliothecis conlocari iussit. ne lectorum incuria deperiret, librum per annos singulos decies scribi publicitus in evicos archiis iussit et in bybliothecis poni. holosericam vestem viris omnibus interdixit. domum suam destrui praecepit atque in eo loco thermas publicas fieri privato sumptu iussit. columnas centum Numidicas pedum vicenum ternum Ostiensibus donavit de proprio+ . possessiones, quas in Mauritania habuit, sartis tectis Capitolii deputavit. argentum mensale, quod privatus habuerat, ministeriis conviviorum, quae in templis fierent, dedicavit. servos urbanos omnes manu misit utriusque sexus, intra centum tamen ne Caniniam transire videretur. ipse [fuit vitae parcissimae, ita ut sextarium vini tota die numquam potaverit, saepe intra heminam. convivium vero unius gallinacei, ita ut sinciput adderet et ova. prae omnibus holeribus adfatim ministratis lactucis inpatienter indulsit, somnum enim se mercari illa sumptus effusione dicebat. amariores cibos adpetivit. balneis raro usus [est atque adeo validior [fuit in senectute. vitreorum divers+ itate atque operositate vehementer [est delectatus. panem nisi siccum numquam comedit eundem que sale atque aliis rebus conditum. fabricarum peritissimus [fuit, marmorum cupidus, nitoris senatorii, venationum studiosus. mensam denique suam numquam nisi agrestibus opimavit. fasianam avem nisi suo et suorum natali et diebus festissimis non posuit. hostias suas semper domum revocavit isdem que suos vesci iussit. uxorem gemmis uti non [est passus. auro clavatis vestibus idem interdixit. nam et ipse auctor Aureliano [fuisse perhibetur, ut aurum a vestibus et cameris et pellibus summoveret. multa huius feruntur, sed longum [est ea in litteras mittere. quodsi quis omnia de hoc viro cupit scire, legat Suetonium Optatianum, qui eius vitam adfatim scripsit. legit sane senex minutulas litteras ad stuporem nec umquam noctem intermisit, qua non aliquid vel scriberet ille vel legeret praeter posterum kalendarum diem. nec tacendum [est et frequenter intimandum tantum senatus laetitiam [fuisse, quod@ eligendi principis cura ad ordinem amplissimum revertisset, ut et supplicationes decernerentur, et hecatombe promitteretur, singuli denique senatores ad suos scriberent, nec ad suos tantum sed etiam ad externos, mitterentur praeterea litterae ad provincias: scirent omnes socii omnes que nationes in antiquum statum redisse rem p% ac senatum principes legere, immo ipsum senatum principem factum, leges a senatu petendas, reges barbaros senatui supplicaturos, pacem ac bella senatu auctore tractanda. ne quid denique deesset cognitioni, plerasque huius modi epistulas in fine libri posui, et cum cupiditate et sine fastidio, ut# aestimo, perlegendas. et prima quidem illi cura imperatoris facti haec [fuit, ut omnes, qui Aurelian+ um occiderant, interimere, bonos malos ve, cum$ iam ille vindicatus [esset. et quoniam a Maeotide multi barbari eruperant, hos eosdem consilio atque virtute conpressit. ipsi autem Maeotidae ita se gregabant, quasi accitu Aureliani ad bellum Persicum convenissent auxilium daturi nostris, si necessitas postularet. M% Tullius dicit magnificentius [esse dicere, quemadmodum gesserit quam quemadmodum ceperit consulatum: at in isto viro magnificum [fuit quod@ tanta gloria cepit imperium; gessit autem propter brevitatem temporum nihil magnum. interemptus [est enim insidiis militaribus, ut# alii dicunt, sexto mense, ut# alii, morbo interiit. tamen constat factionibus eum oppressum mente atque animo defecisse. hic idem mensem Septembrem Tacitum appellari iussit, idcirco quod@ eo mense et natus et factus [est imperator. huic frater Florianus in imperio successit, de quo pauca ponenda [sunt. hic frater Taciti germanus [fuit, qui post fratrem arripuit imperium, non senatus auctoritate sed suo motu, quasi hereditarium [esset imperium, cum$ sciret adiuratum [esse in senatu Tacitum, ut, cum$ mori coepisset, non liberos suos sed optimum aliquem principem faceret. denique vix duobus mensibus imperium tenuit et occisus [est Tarsi a militibus, qui Probum audierant imperare, quem omnis exercitus legerat; tantus autem Probus [fuit in re militari, ut illum senatus optaret, miles eligeret, ipse p% R% adclamationibus peteret. [fuit etiam Florianus morum fratris imitator, nec tamen usque quaque. nam effusionem in eo frater frugi reprehendit, et haec ipsa imperandi cupiditas aliis eum moribus ostendit [fuisse quam fratrem. duo igitur principes una extiterunt domo, quorum alter sex mensibus, alter vix duobus imperaverunt, quasi quidam interreges inter Aurelianum et Probum. horum statuae [fuerunt Interamnae duae pedum tricenum e marmore, quod@ illic eorum cenotafia constituta [sunt in solo proprio; sed deiectae fulmine ita contritae [sunt, ut membratim iaceant dissipatae. quo tempore responsum [est ab haruspicibus quandocumque ex eorum familia imperatorem Romanum [futurum seu per feminam seu per virum, qui det iudices Parthis ac Persis, qui Francos et Alamannos sub Romanis legibus habeat, qui per omnem Africam barbarum non relinquat, qui Taprobanis praesidem inponat, qui ad Iuvernam insulam proconsulem mittat, qui Sarmatis omnibus iudicet, qui terram omnem, qua Oceano ambitur, captis omnibus gentibus suam faciat, postea tamen senatui reddat imperium et antiquis legibus vivat, ipse victurus annis centum viginti et sine herede moriturus. [futurum autem eum dixerunt a die fulminis praecipitati statuis que confractis post annos mille. non magna haec urbanitas haruspicum [fuit, qui principem talem post mille annos [futurum [esse dixerunt, quia, si post centum annos praedicerent, forte possent eorum deprehendi mendacia pollicentes, cum$ vix remanere talis possit historia. ego tamen haec idcirco inserenda volumini credidi, ne quis me legens legisse non crederet. Tacitus congiarium p% R% intra sex menses vix dedit. imago eius posita [est in Quintillorum in una tabula quinquiplex, in qua semel togatus, semel clamydatus, semel armatus, semel palliatus, semel venatorio habi+ tu. de qua quidem epigrammatarius ita allusit, ut diceret: !non agnosco senem armatum, non clamydatum! inter cetera, !sed agnosco togatum.! et Floriani liberi et Taciti multi extiterunt, quorum [sunt posteri, credo, millesimum annum expectantes. in quos epigrammata scripta [sunt, quibus iocati [sunt aruspices imperium pollicentes. haec [sunt, quae de vita Taciti atque Floriani digna memoratu comperisse me memini. nunc nobis adgrediendus [est Probus, vir domi foris que conspicuus, vir Aureliano, Traiano, Hadriano, Antoninis, Alexandro, Claudio que praeferendus, nisi quia in illis varia, in hoc omnia praecipua iunctim [fuere, qui post Tacitum omnium iudicio bonorum imperator [est factus orbem que terrarum pacatissimum gubernavit, deletis barbaris gentibus, deletis etiam plurimis tyrannorum, qui eius temporibus extiterunt, de quo dictum [est dignum [esse, ut Probus diceretur, etiamsi Probus nomine non [fuisset. quem quidem multi ferunt etiam Sibyllinis libris promissum, qui si diutius [fuisset, orbis terrae barbaros non haberet. haec ego in aliorum vita de Probo credidi praelibanda, ne dies, hora, momentum aliquid sibi vindicaret in me necessitate fatali ac Probo indicto deperirem. nunc quoniam interim meo studio satisfeci, claudam istud volumen satisfactum arbitrans studio et cupiditati meae. omina imperii Tacito haec [fuerunt: fanaticus quidam in templo Silvani tensis membris exclamavit: !tacita purpura, tacita purpura!, id que septimo. quod quidem postea omini deputatum [est. vinum, quo libaturus Tacitus [fuerat in templo Herculis Fundani, subito purpureum factum [est. vitis, quae uvas Aminias albas ferebat, eo anno, quo ille imperium meruit, purpurascere plurima purpurea facta [sunt. mortis omina haec [fuerunt: patris sepulchrum subito disruptis ianuis se aperuit. matris umbra se per diem et Tacito et Floriano velut viventis optulit, nam diversis patribus nati ferebantur. in larario dii omnes seu terrae motu seu casu aliquo conciderunt. imago Apollinis, quae ab his colebatur, ex summo fastigio in lectulo posita sine hominis cuiuspiam manu deprehensa [est. sed quousque ultra progre+ dimur? [sunt a quibus ista dicantur. nos ad Probum et ad Probi gesta insignia reseruemus. et quoniam me promisi aliquas epistulas [esse positurum, quae creato Tacito principe gaudia senatus ostenderent, his additis finem scribendi faciam. epist+ ulae publicae: !senatus amplissimus curiae Carthaginensi salutem dicit. quod bonum, faustum, felix salutare que [sit rei p% orbi que Romano, dandi ius imperii, appellandi principis, nuncupandi Augusti ad nos revertit. ad nos igitur referte, quae magna [sunt. omnis provocatio praefecti urbis [erit, quae tamen a proconsulibus et ab ordinariis iudicibus emerserit. in quo quidem etiam vestram in antiquum statum redisse credimus dignitatem, si quidem primus hic ordo [est, qui recipiendo vim suam ius suum ceteris servat.! alia epistula: !senatus amplissimus curiae Trevirorum. ut# [estis liberi et semper [fuistis, laetari vos credimus, creandi principis iudicium ad senatum redit, simul etiam praefecturae urbanae appellatio universa decreta [est.! eodem modo scriptum [est Antiochensibus, Aquileiensibus, Mediolanensibus, Alexandrinis, Thessalonicensibus, Corinthiis et Atheniensibus. privatae autem epistulae haec [fuerunt: !Autronio Iusto patri Autronius Tiberianus salutem. nunc te, pater sancte, interesse decuit senatui amplissimo, nunc sententiam dicere, cum$ tantum auctoritatis amplissimi ordinis creverit, ut reversae in antiquum statum rei p% nos principes demus, nos faciamus imperatores, nos denique nuncupemus Augustos. fac igitur ut convalescas, curiae interfuturus antiquae. nos recepimus ius proconsulare, redierunt ad praefectum urbi appellationes omnium potestatum et omnium dignitatum.! item alia: !Claudius Sapilianus Cereio Maeciano patruo salutem. optinuimus, pater sancte, quod semper optavimus: in antiquum statum senatus revertit. nos principes facimus, nostri ordinis [sunt potestates. gratias exercitui Romano et vere Romano: reddidit nobis, quam semper habuimus potestatem. abice Baianos Puteolanos que secessus, da te urbi, da te curiae. floret Roma, floret tota res p%; imperatores damus, principes facimus; possumus et prohibere, qui coepimus facere. dictum sapienti sat [est.! longum [est omnes epistulas conectere, quas repperi, quas legi. tantum illud dico senatores omnes ea [esse laetitia elatos, ut in domibus suis omnes albas hostias caederent, imagines frequenter aperirent, albati sederent, convivia sumptuosiora praeberent, antiquitatem sibi redditam crederent. & certum [est, quod Sallustius Crispus quod que Marcus Cato et Gellius historici sententiae modo in litteras rettulerunt, omnes omnium virtutes tantas [esse, quantas videri eas voluerint eorum ingenia, qui unius cuiusque facta descripserint. inde [est quod@ Alexander Magnus Macedo, cum$ ad Achillis sepulchrum venisset, graviter ingemescens !felicem te!, inquit !iuvenis, qui talem praeco+ nem tuarum virtutum repperisti!, Homerum intellegens, qui Achillem tantum in virtutum studio fecit, quantum ipse valebat ingenio. quorsum haec pertineant, mi Celsine, fortassis requiris. Probum principem, cu+ ius imperio oriens, occidens, meridies, septentrio omnes que orbis partes in totam securitatem redactae [sunt, scriptorum inopia iam paene nescimus. occidit, pro pudor, tanti viri et talis historia, qualem non habent bella Puni+ ca, non terror Gallicus, non motus Pontici, non Hispaniensis astutia. sed non patiar ego ille, a quo dudum solus Aurelianus [est expetitus, cuius vitam quantum potui persecutus, Tacito Floriano que iam scriptis non me ad Probi facta conscendere, si vita suppetet, omnes, qui supersunt usque ad Maximianum Diocletianum que, dicturus. neque ego nunc facultatem eloquentiam que polliceor sed res gestas, quas perire non patior. usus autem [sum, ne in aliquo fallam carissimam mihi familiaritatem tuam, praecipue libris ex bibliotheca Ulpia, aetate mea thermis Diocletianis, et item ex domo Tiberiana, usus etiam regestis scribarum porticus porphyreticae, actis etiam senatus ac populi. et quoniam me ad colligenda talis viri gesta ephemeris Turduli Gallicani plurimum iuvit, viri honestissimi ac sincerissimi, beneficium amici senis tacere non debui. Cn% Pompeium, tribus fulgentem triumphis belli piratici, belli Sertoriani, belli Mithridatici multarum que rerum gestarum maiestate sublimem, quis tandem nosset, nisi eum Marcus Tullius et Titus Livius in litteras rettulissent? Publium Scipionem Africanum, immo Scipiones omnes, seu Lucios seu Nasi+ cas, nonne tenebrae possiderent ac tegerent, nisi commendatores eorum historici nobiles atque ignobiles extitissent? longum [est omnia persequi, quae ad exemplum huiusce modi etiam nobis tacentibus usurpanda [sunt. illud tantum contestatum volo me et rem scripsisse, quam, si quis voluerit, honestius eloquio celsiore demonstret, et mihi quidem id animi [fuit, ut non Sallustios, Livios, Tacitos, Trogos atque omnes disertissimos imitarer viros in vita principum et temporibus disserendis, sed Marium Maximum, Suetonium Tranquillum, Fabium Marcellinum, Gargilium Martialem, Iulium Capitolinum, Aelium Lampridium ceteros que, qui haec et talia non tam diserte quam vere memoriae tradiderunt. [sum enim unus ex curiosis, quod@ infitias ire non possum, incendentibus vobis, qui, cum$ multa sciatis, scire multo plura cupitis. et ne diutius ea, quae ad meum consilium pertinent, loquar, magnum et praeclarum principem et qualem historia nostra non novit, arripiam. Probus oriundus e Pannonia, civitate Sirmiensi, nobiliore matre quam patre, patrimonio moderato, adfinitate non magna, tam privatus quam imperator nobilissimis virtutibus claruit. Probo, ut# quidam in litteras rettulerunt, pater nomine Maximus [fuit, qui, cum$ ordines honestissime duxisset, tribunatum adeptus apud Aegyptum vita functus [est uxore ac filio et filia derelictis. multi dicunt Probum Claudi propinquum [fuisse, optimi et sanctissimi principis, quod, quia per unum tantum Graecorum relatum [est, nos in medio relinquemus. unum tamen dico, quod in ephemeride legisse me memini, a Claudia sorore Probum sepultum. adulescens Probus corporis viribus tam clarus [est factus, ut Valeriani iudicio tribunatum prope inberbis acciperet. extat epistula Valeriani ad Gallienum, qua Probum laudat adhuc adulescentem et imitationi omnium proponit. ex quo apparet neminem umquam pervenisse ad virtutum summam iam maturum, nisi qui puer seminario virtutum generosiore concretus aliquid inclitum designasset. epistula Valeriani: !Valerianus pater Gallieno filio, Augustus Augusto. et meum secutus iudicium, quod semper de Probo adulescente primo habui, et omn+ ium bonorum, qui eundem sui nominis virum dicunt, tribunatum in eum contuli datis sex cohortibus Saracenis, creditis etiam auxiliaribus Gallis cum ea Persarum manu, quam nobis Artabassis Syrus mancipavit. te quaeso, fili carissime, ut eum iuvenem, quem imitari pueris omnibus volo, in tanto habeas honore, quantum virtutes eius et merita pro debito mentis splendore desiderant.! alia epistula de eodem ad praef% praet% cum salario: !Valerianus Augustus Mulvio Gallicano praef% praet%. mireris fortasse, quod@ ego inberbem tribunum fecerim contra sententiam divi Hadriani, sed non multum miraberis, si Probum cogitas: [est adulescens vere probus; numquam enim aliud mihi, cum$ eum cogito, nisi eius nomen occurrit, quod nisi nomen haberet, potuit habere cognomen. huic igitur dari iubebis, quoniam mediocris fortunae [est, ut eius dignitas incrementis iuvetur, tunicas russulas duas, pallia Gallica duo fibulata, interulas paragaudias duas, patinam argenteam librarum decem specellatam aureos Antoninianos decem milia; item in salario diurno bubulae pondo, porcinae pondo sex, caprinae pondo decem, gallinaceum per biduum, olei per biduum sextarium unum, vini veteris diurnos sextarios decem cum larido, bucellati, salis, olerum, lignorum quantum sat [est. hospitia praeterea eidem ut# tribunis legionum praeberi iubebis.! et haec quidem epistulis declarantur. nunc quantum ex ephemeride colligi potuit: cum$ bello Sarmatico iam tribunus tramisso Danubio multa fortiter fecisset, publice in contione donatus [est hastis puris quattuor, coronis vallaribus duabus, corona civica una, vexillis puris quattuor, armillis aureis duabus, torque aureo uno, patera sacrificali quinquelibri una. quo quidem tempore Valerium Flaccinum, adulescentem nobilem, parentem Valeriani, e Quadorum liberavit manu. unde illi Valerianus coronam civicam detulit. verba Valeriani pro contione habita: !suscipe, Probe, praemia pro re p%, suscipe coronam civicam pro parente.! quo quidem tempore legionem tertiam eidem addidit, sub testimonio huius modi. epistula de legione tertia: !res gestae tuae, Probe carissime, faciunt, ut et + serius tradere maiores tibi exercitus videar et cito tamen tradam. recipe in fidem tuam legionem tertiam Felicem, quam ego adhuc nulli nisi prove+ cto iam credidi; mihi autem eo tempore credita [est, quo et me canosum, qui credebat cum gratulatione, vidit. sed ego in te non expecto aetatem, cum$ et virtutibus fulgeas et moribus polleas. vestes tibi triplices dari iussi, salarium duplex feci, vexillarim deputavi.! longum [est, si per res gestas tanti percurram viri, quae ille sub Valeriano, quae sub Gallieno, quae sub Aureliano et Claudio privatus fecerit, quoties murum conscenderit, vallum diripuerit, hostem comminus interemerit, dona principum emeruerit, rem p% in antiquum statum sua virtute reddiderit. docet Gallieni epistula ad tribunos data, qui [fuerit Probus: !Gallienus Augustus tribunis exercituum Illyricianorum. etiamsi patrem meum fatalis belli Persici necessitas tenuit, habeo tamen parentem Aurelium Probu+ m, quo laborante possim [esse securus. qui si adfuisset, numquam ille ne nomina+ ndus quidem tyrannus sibi usurpasset imperium. quare omnes vos consiliis eius cupio parere, qui et patris iudicio probatus [est et senatus.! non magnum fortassis iudicium Gallieni [esse videatur, principis mollioris, sed, quod negari non potest, ne dissolutus quidem quispiam se nisi in eius fidem tradit, cuius sibi virtutes aestimat profuturas. sed [esto, Gallieni epistula sequestretur, quid Aureliani iudicium? qui Probo decimanos, fortissimos exercitus sui et cum quibus ipse ingentia gesserat, tradidit sub huius modi testimonio: !Aurelianus Augustus Probo salutem dicit. ut scias, quanti te faciam, decimanos meos sume, quos Claudius mihi credidit. isti enim [sunt, qui quadam felicitatis praerogativa praesules nisi [futuros principes habere non norunt.! ex quo intellectum [est Aurelianum in animo hoc habuisse, ut, si quid sibi scienti prudenti que eveniret, Probum principem faceret. iam Claudii, iam Taciti iudicia de Probo longum [est innectere, quamvis fera+ tur in senatu Tacitus dixisse, cum$ eidem offerretur imperium debere Probum principem fieri. sed ego senatus consultum ipsum non inveni. ipse autem Tacitus imperator primam talem ad Probum epistulam dedit: !Tacitus Augustus Probo. me quidem senatus principem fecit de prudentis exercitus voluntate. attamen sciendum tibi [est tuis nunc umeris magis incubuis+ se rem p%, qui et quantus [sis, omnes novimus, scit senatus. adesto igitur nost+ ris necessitatibus, tuae familiae adsere, ut# soles, rem publicam. nos tibi decreto totius orientis ducatu salarium quinquiplex fecimus, ornamenta militaria geminavimus, consulatum in annum proximum nobiscum decrevimus; te enim manet pro virtutibus tuis Capitolina palmata.! ferunt quidam Probo id pro imperii omine [fuisse, quod@ Tacitus scripsit: !te manet Capitolina palmata.! sed in hanc sententiam omnibus semper consulibus scribebatur. amor militum erga Probum ingens semper [fuit, neque enim umquam ille passus [est peccare militem. ille quin etiam Aurelianum saepe a gravi crudelitate deduxit. ille singulos manipulos adiit, vestes et calciamenta perspexit, si quid praedae [fuit, ita divisit, ut sibi nihil praeter tela et arma servaret. quin etiam cum$ de praedato, sive ex Alanis sive ex aliqua alia gente incertum [est, reppertus [esset equus non decorus neque ingens, qui, quantum captivi loquebantur, centum ad diem milia currere diceretur, ita ut per dies octo vel decem continuaret, et omnes crederent Probum tale animal sibimet servaturum, iam primum dixit: !fugitivo militi potius quam forti hic equus convenit.! deinde in urnam milites iussit nomen suum mittere, ut aliqui eum sorte ductus acciperet. et cum$ [essent in exercitu quidam nomine Probi alii milites, casu evenit, ut qui primum emergeret, ei Probo nomen existeret, cum$ ipsius Probi ducis nomen missum non [esset. sed cum$ quattuor illi milites inter se contenderent ac sortem sibi quisque defenderet, iussit iterum agitari urnam, sed et iterum Probi nomen emersit; cum$ que tertio et quarto fecisset, quarto Probi nomen effusum [est. tunc omnis exercitus equum illum Probo duci dicavit, ipsis etiam militibus, quorum nomina exierant, id volentibus. pugnavit et contra Marmaridas in Africa fortissime eosdem que vicit atque ex Libya Carthaginem transiit eandem que a rebellionibus vindicavit. pugnavit et singulari certamine contra quendam Aradionem in Africa eundem que prostravit et, quia fortissimum ac pertinacissimum virum viderat, sepulchro ingenti honoravit, quod adhuc extat tumulo usque ad ducentos pedes terra elatum per milites, quos otiosos [esse numquam [est passus. extant apud Aegyptum eius opera, quae per milites struxit, in plurimis civitat+ ibus. in Nilo autem tam multa fecit, ut vectigal frumentarium solus adiuverit. pontes, templa, porticus, basilicas labore militum struxit, ora fluminum multa patefecit, paludes plerasque siccavit atque in his segetes agros que constituit. pugnavit etiam contra Palmyrenos Odenati et Cleopatrae partibus Aegyptum defendentes, primo feliciter, postea temere, ut paene caperetur, sed postea refectis viribus Aegyptum et orientis maximam partem in Aureliani potestatem redegit. cum$ igitur his tot tantis virtutibus eniteret, Tacito absumpto fataliter ac Floriano imperium arripente omnis orientalis exercitus eundem imperatorem fecerunt. non inepta neque inelegans fabula [est scire, quemadmodum imperium Probus sumpserit: cum$ ad exercitus nuntius venisset, tum primum animus militibus [fuit praevenire Italicos exercitus, ne iterum senatus principem daret. sed cum$ inter milites sermo [esset, quis fieri deberet, et manipulatim in campo tribuni eos adloquerentur dicentes requirendum [esse principem aliquem fortem, sanctum, verecundum, clementem, probum id que per multos circulos, ut# fieri adsolet, diceretur, quasi divino nutu undique ab omnibus adclamatum [est: !Probe Auguste, dii te servent]! deinde concursus et caespiticium tribunal, appellatus que imperator, ornatus etiam pallio purpureo, quod de statua templi oblatum [est, atque inde ad Palatium reductus, invitus et retractans et saepe dicens: !non vobis expetit, milites, non mecum bene agetis. ego enim vobis blandiri non possum.! prima eius epistula data ad Capitonem praef% praet% talis [fuit: !imperium num+ quam optavi et invitus accepi. deponere mihi rem invidiosissimam non licet. agenda [est persona, quam mihi miles inposuit. te quaeso, Capito, ita mecum salva re p% perfruaris, annonam et commeatus et, quicquid necessarium [est ubiq+ ue, militi pares. ego, quantum in me [est, si recte omnia gubernaveris, praefectum alterum non habebo.! cognito itaque, quod@ imperaret Probus, milites Florianum, qui quasi hereditarium arripuerat imperium, interemerunt, scientes neminem dignius posse imperare quam Probum. ita ei sine ulla molestia totius orbis imperium et militum et senatus iudicio delatum [est. et quoniam mentionem senatus fecimus, sciendum [est, quid ipse ad senatum scripserit, quid item ad eum amplissimus ordo rescripserit: oratio Probi prima ad senatum: !recte atque ordine, p% c%, proximo superiore anno factum [est, ut vestra clementia orbi terrarum principem daret, et quidem de vobis, qui et [estis mundi principes et semper [fuistis et in vestris poster+ is [eritis. atque utinam id etiam Florianus expectare voluisset nec velut hereditarium sibi vendicasset imperium, vel illum vel alium quempiam maiestas vestra fecisset. nunc quoniam ille imperium arripuit, nobis a militibus delatum [est nomen Augu+ stum, vindicatum quin etiam in illum a prudentioribus militibus, quod [fuerat usurpatum. quaeso, ut de meis meritis iudicetis, facturus quicquid iusserit vestra clementia.! item senatus consultum die iii= nonas Feb% in aede Concordiae. inter cetera: Aelius Scorpianus consul dixit: !audistis, p% c%, litteras Aurelii Valerii Probi: de his quid videtur?! tunc adclamatum [est: !Probe Auguste, dii te servent. olim dignus et fortis et iustis bonus ductor, bonus imperator; exemplum militi+ ae, exemplum imperii. dii te servent. adsertor rei p% felix imperes, magister militiae felix imperes, te cum tuis dii custodiant. et senatus antea te delegit. aetate Tacito posterior, ceteris prior. quod@ imperium suscepisti, gratias agimus. tuere nos, tuere rem p%; bene tibi committimus, quos ante servasti. tu Francicus, tu Gothicus, tu Sarmaticus, tu Parthicus, tu omnia. et prius [fuisti semper dignus imperio, dignus triumphis. felix agas, feliciter imperes.! post haec Manlius Statianus, qui primae sententiae tunc [erat, ita locutus [est: !dis inmortalibus gratias et prae ceteris, patres conscripti, Iovi Opti+ mo, qui nobis principem talem, qualem semper optabamus, dederunt. si recte cogitemus, non nobis Aurelianus, non Alexander, non Antonini, non Traianus aut Claudius requirendi [sunt. omnia in uno principe constituta [sunt, rei militaris scientia, animus clemens, vita venerabilis, exemplar agendae rei p% atque omnium praerogativa virtutum. enimvero quae mundi pars [est, quam ille vincendo didicerit? testes [sunt Marm+ aridae, in Africae solo victi, testes Franci, in inviis strati paludibus, testes Germani et Alamanni, longe a Rheni summoti litoribus. iam vero quid Sarmatas loquor, quid Gothos, quid Parthos ac Persas atque omnem Ponticum tractum? ubique vigent Probi virtutis insignia. longum [est dicere, quot reges magnarum gentium fugarit, quot duces manu sua oc+ ciderit, quantum armorum [sit, quae ipse cepit privatus. superiores principes quas illi gratias egerint, testes [sunt litterae publicis insertae monumentis. dii boni, quoties ille donis militaribus [est donatus] quas militum laudes emeruit] adulescens tribunatus, non longe post adulescentiam regendas legiones accepit. Iuppiter Optime Maxime, Iuno regina tu que virtutum praesul Minerva, tu orbis Concordia et tu Romana Victoria, date hoc senatui populo que Romano, date militibus, date sociis atque exteris nationibus: imperet quemammodum militavit] decerno igitur, p% c%, votis omnium concinentibus nomen imperatorium, nomen Caesareanum, nomen Augustum, addo proconsulare imperium, patris patriae reverentiam, pontificatum maximum, ius tertiae relationis, tribuniciam potestatem.! post haec adclamatum [est: !omnes, omnes.! accepto igitur hoc s% c% secunda oratione permisit patribus, ut ex magnorum iudicum appellationibus ipsi cognoscerent, proconsules crearent, legatos ex consulibus darent, ius praetorium praesidibus darent, leges, quas Probus ederet, senatus consultis propriis consecrarent. statim deinde, si quidam ex interfectoribus Aureliani superfuerant, vario genere vindicavit, mollius tamen moderatius que quam prius exercitus et postea Tacitus vindicaverant. deinde animadvertit etiam in eos, qui Tacito insidias fecerant. Floriani sociis pepercit, quod@ non tyrannum aliquem videbantur secuti, sed sui principis fratrem. recepit deinde omnes Europenses exercitus, qui Florianum et imperatorem + fecerant et occiderant. his gestis cum ingenti exercitu Gallias petit, quae omnes occiso Postumo turb+ atae [fuerant, interfecto Aureliano a Germanis possessae. tanta autem illic proelia et tam feliciter gessit, ut a barbaris sexaginta per Galliam nobilissimas reciperet civitates, praedam deinde omnem, qua illi praeter divitias etiam efferebantur ad gloriam. et cum$ iam in nostra ripa, immo per omnes Gallias securi vagarentur, caesis prope quadringentis milibus, qui Romanum occupaverant solum, reliquos ultra Nigrum fluvium et Albam removit. tantum his praedae barbaricae tulit, quantum ipsi Romanis abstulerant. contra urbes Romanas castra in solo barbarico posuit atque illic milites collocavit. agros et horrea et domos et annonam Transrhenanis omnibus fecit, his videlicet quos in excubiis conlocavit. nec cessatum [est umquam pugnari, cum$ cotidie ad eum barbarorum capita deferre+ ntur, iam ad singulos aureos singula, quamdiu reguli novem ex diversis gentibus venirent atque ad pedes Probi iacerent. quibus ille primum obsides imperavit, qui statim dati [sunt, deinde frumentum, + postremo etiam vaccas atque oves. dicitur iussisse his acrius, ut gladiis uterentur, Romanum expectaturi defensionem, si [essent ab aliquibus vindicandi. sed visum [est id non posse fieri, nisi si limes Romanus extenderetur et fieret Germania tota provincia. maxime tamen ipsis regibus consentientibus in eos vindicatum [est, qui praedam fideliter non reddiderunt. accepit praeterea sedecim milia tyronum, quos omnes per diversas provincias sparsit, ita ut numeris vel limitaneis militibus quinquagenos et sexagenos intersereret dicens sentiendum [esse non videndum, cum$ auxiliaribus barbaris + Romanus iuvatur. compositis igitur rebus in Gallia tales ad senatum litteras dedit: !ago diis inmortalibus gratias, p% c%, quia vestra in me iudicia conprobarunt. subacta [est omnis qua tenditur late Germania, novem reges gentium diversarum ad meos pedes, immo ad vestros, supplices strati que iacuerunt. omnes iam barbari vobis arant, vobis iam serviunt et contra interiores gentes militant. supplicationes igitur vestro more decernite. nam et quadringenta milia hostium caesa [sunt, et sedecim milia armatorum nobis oblata, et septuaginta urbes nobilissimae captivitate hostium vindictae et omnes penitus Galliae libertae. coronas, quas mihi optulerunt omnes Galliae civitates aureas, vestrae, p% c%, clementiae dedicavi. eas Iovi Optimo Maximo ceteris que diis deabus que inmortalibus vestris manibus consecrate. praeda omnis recepta [est, capta etiam alia, et quidem maior, quam [fuerat ante direpta. arantur Gallicana rura barbaris bubus et iuga Germanica captiva praebent nostris colla cultoribus, pascuuntur ad nostrorum alimoniam gentium pecora diversarum, equinum pecus nostro iam fecundatur equitatui, frumento barbarico plena [sunt horrea. quid plura? illis sola relinquimus sola, nos eorum omnia possidemus. volueramus, p% c%, Germaniae novum praesidem facere, sed hoc ad pleniora vota + distulimus. quod quidem credimus conferre, cum$ divina providentia nostros uber+ ius secundarit exercitus.! post haec Illyricum petit. priusquam veniret, Raetias sic pacatas reliquit, ut illic ne suspicionem quidem ullius terroris relinqueret. in Illyrico Sarmatas ceteras que gentes ita contudit, ut prope sine bello cuncta reciperet, quae illi diripuerant. tetendit deinde iter per Thracias atque omnes Geticos populos fama rerum territos et antiqui nominis potentia pressos aut in deditionem aut in amicitiam recepit. his gestis orientem petit atque in itinere potentissimo quodam latrone Palfuer+ io capto et interfecto omnem Isauriam liberavit populis atque urbibus Romanis legibus restitutis. barbarorum, qui apud Isauros [sunt, vel per terrorem vel urbanitatem loca ingressus [est. quae cum$ peragrasset, hoc dixit: !facilius [est ab istis locis latrones arceri quam tolli.! veteranis omnia illa, quae anguste adeuntur, loca privata donavit addens, ut eorum filii ab anno octavo decimo, mares dumtaxat, ad militiam mitterentur, ne latrocinare umquam discerent. pacatis denique omnibus Pamphyliae partibus ceterarum que provinciarum, quae [sunt Isauriae vicinae, ad orientem iter flexit. Blemmyas etiam subegit, quorum captivos Romam transmisit, qui mirabilem sui visum stupente p% R% praebuerunt. Copten praeterea et Ptolomaidem urbis ereptas barbarico servitio Romano reddidit iuri. ex quo tantum profecit, ut Parthi legatos ad eum mitterent confitentes timorem pacem que poscentes, quos ille superbius acceptos magis timentes domum remisit. fertur etiam epistula illius repudiatis donis, quae rex miserat, ad Narseum talis [fuisse: !miror te de omnibus, quae nostra [futura [sunt, tam pauca misisse. habeto interim omnia illa, quibus gaudes. quae si nos habere cupiamus, scimus, quemadmodum possidere debeamus.! his acceptis litteris Narseus maxime territus, et eo praecipue quod@ Copten et Ptolomaidem comperit a Blemmyis, qui eas tenuerant, vindictas caesos que ad internicionem eos, qui gentibus [fuerant ante terrori. facta igitur pace cum Persis ad Thracias redit et centum milia Basternarum in solo Romano constituit, qui omnes fidem servarunt. sed cum$ et ex aliis gentibus plerosque pariter transtulisset, id [est ex Gipedis, Grauthungis et Vandulis, illi omnes fidem fregerunt et occupato bellis tyrannicis Probo per totum paene orbem pedibus et navigando vagati [sunt nec parum molestiae Romanae gloriae intulerunt. quos quidem ille diversis vicibus variis que victoriis oppressit, paucis domum cum gloria redeuntibus, quod@ Probi evasissent manus. haec Probus cum barbaris gessit. sed habuit etiam non leves tyrannicos motus. nam et Saturninum, qui orientis imperium arripuerat, variis proeliorum generibus et nota virtute superavit. quo victo tanta in oriente quies [fuit, ut, quemadmodum vulgo loqueb+ antur, mures rebelles nullus audiret. deinde cum$ Proculus et Bonosus apud Agrippinam in Gallia imperium arripuis+ sent omnes que sibi iam Brittannias, Hispanias et bracatae Galliae provincias vindicarent, barbaris semet iuvantibus vicit. ac ne requiras plura vel de Saturnino vel de Proculo vel de Bonoso, suo eosd+ em inseram libro, pauca de isdem, ut# decet, immo ut# poscit necessitas, locuturus. unum sane sciendum [est, quod@ Germani omnes cum$ ad auxilium [essent rogati a Proculo, Probo servire maluerunt quam cum Bonoso et Proculo imperare. Gallis omnibus et Hispanis ac Brittannis hinc permisit, ut vites haberent vinum que conficerent. ipse Almam montem in Illyrico circa Sirmium militari manu fossum lecta vite conseruit. dedit Romanis etiam voluptates, et quidem insignes, delatis etiam congiariis. triumphavit de Germanis et Blemmyis, omnium gentium drungos usque ad quinquag+ enos homines ante triumphum duxit. venationem in circo amplissimam dedit, ita ut populus cuncta diriperet. genus autem spectaculi [fuit tale: arbores validae per milites radicitus vulsae conexis late longe que trabibus adfixae [sunt, terra deinde superiecta totus que circus ad silvae consitus speciem gratia novi viroris effronduit. missi deinde per omnes aditus strutiones mille, mille cervi, mille apri; iam damae, ibices, oves ferae et cetera herbatica animalia, quanta vel ali potuerunt vel inveniri. inmissi deinde populares, rapuit quisque quod voluit. edidit alia die in amphitheatro una missione centum iubatos leones, qui rugitibus suis tonitrus excitabant. qui omnes e posticis interempti [sunt non magnum praebentes spectaculum, quo occidebantur; neque enim [erat bestiarum impetus ille, qui [esse e caveis egredientibus solet; occisi [sunt praeterea multi, qui dirigere nolebant, sagittis. editi deinde centum leopardi Libyci, centum deinde Syri; editae centum lea+ enae et ursi simul trecenti; quarum omnium ferarum magnum magis constat spectac+ ulum [fuisse quam gratum. edita praeterea gladiatorum paria trecenta Blemmyis plerisque pugnantibus, qui per triumphum [erant ducti, plerisque Germanis et Sarmatis, nonnullis etiam latronibus Isauris. quibus peractis bellum Persicum parans, cum$ per Illyricum iter faceret, a militibus suis per insidias interemptus [est. causae occidendi eius haec [fuerunt: primum quod@ numquam militem otiosum [esse perpessus [est, si quidem multa opera militari manu perfecit, dicens annonam gratuitam militem comedere non debere. his addidit dictum eis grave, si umquam eveniat, salutare rei p%, brevi milites necessarios non [futuros. quid ille conceperat animo qui hoc dicebat? nonne omnes barbaras gentes subiece+ rat penitus que totum mundum fecerat iam Romanum? !brevi!, inquit,! milites necessarios non habebimus.! quid [est aliud dicere: Romanus iam miles [erit nullus; ubique regnabit, omnia possidebit mox secura res p%, orbis terrarum non arma fabricabitur, non annonam praebebit, boves habebuntur aratro, equus nascetur ad pacem, nulla [erunt bella, nulla captivitas, ubique pax, ubique Romanae leges, ubique iudices nostri. longius amore imperatoris optimi progredior quam pedestris sermo desiderat. qua+ re addam illud, quod@ praecipue tanto viro fatalem properavit necessitatem. nam cum$ Sirmium venisset ac solum patrium effecundari cuperet et dilatari, ad siccandum quandam paludem multa simul milia militum posuit ingentem parans fossam, qua deiectis in Savum naribus loca Sirmiensibus profutura siccaret. hoc permoti milites confugientem eum in turrem ferratam, quam ipse speculae cau+ sa elatissimam exaedificaverat, interemerunt anno imperii sui quinto. postea tamen ingens ei sepulchrum elatis aggeribus omnes pariter milites feceru+ nt cum titulo huius modi inciso marmori: !hic Probus imperator et vere probus situs [est, victor omnium gentium barbararum, victor etiam tyrannorum.! conferenti mihi cum aliis imperatoribus principem Probum omnibus prope Romanis ducibus, qua fortes clementes, qua prudentes, qua mirabiles extiterunt, intellego hunc virum aut parem [fuisse aut, si non repugnat invidia furiosa, meliorem. quinquennio enim imperii sui per totum orbem terrarum tot bella gessit, et quidem per se, ut mirabile [sit, quemadmodum omnibus occurrerit proeliis. multa manu sua fecit, duces praeclarissimos instituit. nam ex eius disciplina Carus, Diocletianus, Constantius, Asclepiodotus, Annibalianus, Leonides, Cecropius, Pisonianus, Herennianus, Gaudiosus, Ursinianus et ceteri, quos patres nostri mirati [sunt et de quibus nonnulli boni principes extiterunt. conferat nunc, cui placet, viginti Traiani Hadriani que annos, conferat prope totidem Antoninorum. nam quid de Augusto loquar, cuius imperii annis vix pote+ st advivi? malos autem principes taceo. ipsa vox Probi clarissima indicat, quid se facere potuisse speraret, qui dixit brevi necessarios milites non [futuros. ille vero conscius sui non barbaros timuit, non tyrannos. quae deinde felicitas emicuisset, si sub illo principe milites non [fuissent? annonam provincialis daret nullus, stipendia de largitionibus nulla erogarentur, aeternos thesauros haberet Romana res p%, nihil expenderetur a principe, nihil a possessore redderetur: aureum profecto saeculum promittebat. nulla [futura [erant castra, nusquam lituus audiendus, arma non [erant fabrican+ da, populus iste militantium, qui nunc bellis civilibus rem p% vexat, araret, studiis incumberet, erudiretur artibus, navigaret. adde quod@ nullus occideretur in bello. dii boni, quid tantum vos offendit Romana res p%, cui talem principem sustulistis? eant nunc, qui ad civilia bella milites parant, in germanorum necem arment dexteras fratrum, hortentur in patrum vulnera liberos et divinitatem Probo de+ rogent, quam imperatores nostri prudenter et consecrandam vultibus et ornandam templis et celebrandam ludis circensibus iudicarunt. posteri Probi vel odio vel invidiae timore Romanam rem p% fugerunt et in Ita+ lia circa Veronam ac Benacum et Larium atque in his regionibus larem locaverunt. sane quod praeterire non potui, cum$ imago Probi in Veronensi sita fulmine ic+ ta [esset, ita ut eius praetexta colores mutaret, aruspices responderunt huius + familiae posteros tantae in senatu claritudinis [fore, ut omnes summis honoribus fungerentur. sed adhuc neminem vidimus, posteri autem aeternitatem videntur habere, non modum. senatus mortem Probi gravissime accepit, aeque populus. et cum$ [esset nuntiat+ um Carum imperare, virum bonum quidem sed longe a moribus Probi, Carini causa filii eius, qui semper pessime vixerat, tam senatus quam populus inhorruit; metuebant enim unusquisque tristiorem principem, sed magis improbum metuebant heredem. haec [sunt, quae de Probi vita cognovimus vel quae digna memo+ ratui aestimavimus. nunc in alio libro, et quidem brevi, de Firmo et Saturnino et Bonoso et Proculo dicemus. non enim dignum [fuit, ut quadrigae tyrannorum bono principi miscerentur. post deinde si vita suppetit, Carum incipiemus propagare cum liberis. & minusculos tyrannos scio plerosque tacuisse aut breviter praeterisse. nam et Suetonius Tranquillus, emendatissimus et candissimus scriptor, Antonium, Vi+ ndicem tacuit, contentus eo quod@ eos cursim perstrinxerat, et Marius Maximus, qui Avidium Marci temporibus, Albinum et Nigrum Severi non suis propriis libris sed alienis innexuit. et de Suetonio non miramur, cui familiare [fuit amare brevitatem. quid Marius Maximus, homo omnium verbosissimus, qui et mythistoricis se voluminibus inplicavit, num ad istam descriptionem curam que descendit? atque contra Trebellius Pollio ea [fuit diligentia, ea cura in edendis bonis malis que principibus, ut etiam triginta tyrannos uno breviter libro concluderet, qui Valeriani et Gallieni nec multo superiorum aut inferiorum principum [fuere temporibus. quare etiam laudes, quod@ nobis quoque etiamsi festinemus, non tamen minima [fuerat cura, ut dictis Aureliano, Tacito et Floriano, Probo etiam, magno ac singulari principe, cum$ dicendi [essent Carus, Carinus et Numerianus, de Saturnino, Bonoso et Proculo et Firmo, qui sub Aureliano [fuerant, non taceremus. scis enim, mi Basse, quanta nobis contentio proxime [fuerit cum amatore historiarum Marco Fonteio, cum$ ille diceret Firmum, qui Aureliani temporibus Aegyptum occupaverat, latrunculum [fuisse, non principem, contra ego mecum que Rufius Celsus et Ceionius Iulianus et Fabius Sossianus conten+ derent dicentes illum et purpura usum et percussa moneta Augustum [esse vocitatum, cum$ etiam nummos eius Severus Archontius protulit, de Graecis au+ tem Aegyptiis que libris convicit illum autokratora in edictis suis [esse vocatum. et illi quidem adversum nos contendenti haec sola ratio [fuit, quod@ dicebat Aurelianum in edicto suo non scripsisse, quod@ tyrannum occidisset, sed quod@ latrunculum quendam a re p% removisset; proinde quasi digne tanti princeps nomi+ nis debuerit tyrannum appellare hominem tenebrarium aut non semper latrones vocitaverint magni principes eos, quos invadentes purpuras necaverunt. ipse ego in Aureliani vita, priusquam de Firmo cuncta cognoscerem, Firmum non inter purpuratos habui, sed quasi quendam latronem; quod idcirco dixi, ne quis me oblitum aestimaret mei. sed ne volumini, quod brevissimum promisi, multa conectam, veniamus ad Firmum. Firmo patria Seleucia [fuit, tametsi plerique Graecorum alteram tradunt, ignari eo tempore ipso tres [fuisse Firmos, quorum unus praefectus Aegypti, alter dux limitis Africani idem que proconsule, tertius iste Zenobiae amicus ac socius, qui Alexandriam Aegyptiorum incitatus furore pervasit et quem Aurelianus solita virtutum suarum felicitate contrivit. de huius divitiis multa dicuntur. nam et vitreis quadraturis bitumine aliis que medicamentis insertis domum instruxisse perhibetur et tantum habuisse de chart+ is, ut publice saepe diceret exercitum se alere posse papyro et glutine. idem et cum Blemmyis societatem maximam tenuit et cum Saracenis. naves quoque ad Indos negotiatorias saepe misit. ipse quoque dicitur habuisse duos dentes elephanti pedum denum, e quibus Aurel+ ianus sellam constituerat facere additis aliis duobus, in qua Iuppiter aureus et gemmatus sederet cum specie praetextae ponendus in templo Solis, Appenninis sortibus aditis, quem appellari voluerat Iovem Consulem vel Consulentem. sed eosdem dentes postea Carinus mulieri cuidam dono dedit, quae lectum ex his fecisse narratur. quam, quia et nunc scitur et sciri apud posteros nihil proderit, taceo. ita donum Indicum, Iovi Optimo Maximo consecratum, per deterrimum principem et ministerium libidinis factum videtur et pretium. [fuit tamen Firmus statura ingenti, oculis foris eminentibus, capillo crispo, fronte vulnerata, vultu nigriore, reliqua parte corporis candi+ dus sed pilosus atque hispidus, ita ut eum plerique Cyclopem vocarent. carne multa vescebatur, struthionem ad diem comedisse fertur. vini non multum bibit, aquae plurimum, mente firmissimus, nervis robustissimus, ita ut Tritanum vinceret, cuius Varro meminit. nam et incudem superpositam pectori constanter aliis tundentibus pertulit, cum$ ipse reclinis ac resupinus et curvatus in manus penderet potius quam iacer+ et. [fuit tamen ei contentio cum Aureliani ducibus ad bibendum, si quando eum temptare voluissent. nam quidam Burburus nomine de numero vexillariorum, notissimus potator, cum$ ad bibendum eundem provocasset, situlas duas plenas mero duxit et toto postea convivio sobrius [fuit; et cum$ ei Burburus diceret: !quare non faeces bibisti+ ?! respondit ille: !stulte, terra non bibitur.! levia persequimur, cum$ maiora dicenda [sint. hic ergo contra Aurelianum sumpsit imperium ad defendendas partes, quae supererant, Zenobiae. sed Aureliano de Thraciis redeunte superatus [est. multi dicunt laqueo eum vitam finisse: aliud edictis suis ostendit Aurelianus. namque cum$ eum vicisset, tale edictum Romae proponi iussit: !amantissimo sui populo Romano Aurelianus Augustus salutem dicit. pacato undique gentium toto, qua late patet, orbe terrarum Firmum etiam latron+ em Aegyptium, barbaricis motibus aestuantem et femineo propudii reliquias coll+ igentem, ne plurimum loquar, fugavimus, obsedimus, cruciavimus et occidimus. nihil [est, Romulei Quirites, quod timere possitis. canon Aegypti, qui suspensus per latronem inprobum [fuerat, i+ nteger veniet. [sit vobis cum senatu concordia, cum equestri ordine amicitia, cum praetorianis adfectio. ego efficiam, ne [sit aliqua sollicitudo Romana. vacate ludis, vacate circensibus. nos publicae necessitates teneant, vos occupent voluptates. quare sanctissimi Quirites,! et reliqua. haec nos de Firmo cognovisse scire debuisti, sed digna memoratu. nam ea, quae de illo Aurelius Festivus, libertus Aureliani, singillatim rett+ ulit, si vis cognoscere, eundem oportet legas, maxime cum$ dicat Firmum eundem inter crocodillos, unctum crocodillorum adipibus, natasse et elephantum rexisse et hippopotamo sedisse et sedentem ingentibus strutionibus vectum [esse et quasi volitasse. sed haec scire quid prodest? cum$ et Livius et Sallustius taceant res leves de his, quorum vitas arripuerunt. non enim scimus, quales mulos Clodius habuerit aut mulas Titus Annius Milo, aut utrum Tusco equo sederit Catilina an Sardo, vel quali in clamide Pompeius usus [fuerit purpura. quare finem de Firmo faciemus venientes ad Saturninum, qui contra Probum imperium sibimet in orientis partibus vindicavit. Saturninus oriundo [fuit Gallus, ex gente hominum inquietissima et avida semp+ er vel faciendi principis vel imperii. huic inter ceteros duces, quod@ vere summus vir [esset, certe videretur, Aurel+ ianus limitis orientalis ducatum dedit, sapienter praecipiens, ne umquam Ae+ gyptum videret. cogitabat enim, quantum videmus, vir prudentissimus Gallorum naturam et vereba+ tur, ne, si praeturbidam civitatem vidisset, quo eum natura ducebat, eo societa+ te quoque hominum duceretur. [sunt enim Aegyptii, ut# satis nosti, inventi ventosi, furibundi, iactantes, iniuriosi atque adeo vani, liberi, novarum rerum usque ad cantilenas publicas cupientes, versificatores, epigrammatarii, mathematici, haruspices medici. nam in eis Christiani, Samaritae et quibus praesentia semper tempora cum enor+ mi libertate displiceant. ac ne quis mihi Aegyptiorum irascatur et meum [esse credat, quod in litteras rettuli, Hadriani epistolam promam ex libris Flegontis liberti eius proditam, ex qua penitus Aegyptiorum vita detegitur. !Hadrianus Augustus Serviano consuli salutem. Aegyptum, quam mihi laudabas, Serviane Carissime, totam didici levem, pendulam et ad omnia famae momenta volitantem. illic qui Serapem colunt, Christiani [sunt et devoti [sunt Serapi, qui se Christi episcopos dicunt, nemo illic archisynagogus Iudaeorum, nemo Samarites, nemo Christianorum presbyter non mathematicus, non haruspex, non aliptes. ipse ille patriarcha cum$ Aegyptum venerit, ab aliis Serapidem adorare, ab aliis cogitur Christum. genus hominum seditiosissimum, vanissimum, iniuriosissimum, civitas opulenta, d+ ives, fecunda, in qua nemo vivat otiosus. alii vitrum conflant, aliis chartha conficitur, omnes certe linifiones aut cuiuscumque artis et professionis videntur; et habent podagrosi, quod agant, ha+ bent praecisi, quod agant, habent caeci, quod faciant, ne chiragrici quidem apud eos otiosi vivunt. unus illis deus nummus [est. hunc Christiani, hunc Iudaei, hunc omnes venerantur et gentes. et utinam melius [esset morata civitas, digna profecto, quae pro sui fecunditate, quae pro sui magnitudine totius Aegypti teneat principatum. huic ego cuncta concessi, vetera privilegia reddidi, nova sic addidi, ut praesenti gratias agerent. denique ut primum inde discessi, et in filium meum Verum multa dixerunt, et de Antinoo quae dixerint, comperisse te credo. nihil illis opto, nisi ut suis pullis alantur, quos quemadmodum fecundant, pudet dicere. calices tibi allassontes diversi coloris transmisi, quos mihi sacerdos templi obtulit, tibi et sorori meae specialiter dedicatos, quos tu velim festis diebus conviviis adhibeas. caveas tamen, ne his Africanus noster indulgenter utatur.! haec ergo cogitans de Aegyptiis Aurelianus iusserat, ne Saturninus Aegyptum videret, et mente quidem divina. nam ut primum Aegyptii magnam potestatem ad se venisse viderunt, statim clamarunt: !Saturnine Auguste, dii te servent]! et ille quidem, quod negari non potest, vir sapiens de Alexandrina civitate mox fugit atque ad Palaestinam rediit. ibi tamen cum$ cogitare coepisset tutum sibi non [esse, si privatus viveret, deposita purpura ex simulacro Veneris cyclade uxoria militibus circumstantibus amictus et adoratus [est. avum meum saepe dicentem audivi se interfuisse, cum$ ille adoraretur. !flebat!, inquit, !et dicebat: !necessarium, si non adrogaretur dicam, res p% virum perdidit. ego certe instauravi Gallias, ego a Mauris possessam Africam reddidi, ego Hispanias pacavi. sed quid prodest? omnia haec adfectato semel honore perierunt.! et cum$ eum animarent vel ad vitam vel ad imperium, qui amicuerunt purpuram, in haec verba disseruit: !nescitis, amici, quid mali [sit imperare. gladii saeta pendente cervicibus inminent, hastae undique, undique spicula. ipsi custodes timentur, ipsi comites formidantur. non cibus pro voluptate, non iter pro auctoritate, non bella pro iudicio, non arma pro studio. adde, quod@ omnis aetas in imperio reprehenditur: senex [est quispiam: inhabilis videtur; at iuvenis: ardet furore. iam quid amabilem omnibus Probum dico? cui cum$ me aemulum [esse cupitis, cui libens cedo et cuius [esse dux cupio, in necessitatem mortis me trahitis. habeo solacium mortis: solus perire non poter+ o.! Marcus Salvidienus hanc ipsius orationem vere [fuisse dicit, et [fuit re vera non parum litteratus. nam et in Africa rhetori operam dederat, Romae frequentaverat pergulas magistrales. et ne longius progrediar, dicendum [est, quod praecipue ad hunc pertinet, errare quosdam et putare hunc [esse Saturninum, qui Gallieni temporibus imperium occupavit, cum$ is longe alius [sit et Probo paene nolente [sit occisus. fertur autem Probus et clementes ad eum litteras saepe misisse et veniam [esse pollicitum, sed milites, qui cum eo [fuerant, non credidisse. obsessum denique in castro quodam ab his, quos Probus miserat, invito Probo [esse iugulatum. longum [est frivola quaeque conectere, odiosum dicere, quali statura [fuerit, quo corpore, quo decore, quid biberit, quid comederit, ab aliis ista dicantur, quae prope ad exemplum nihil prosunt. nos ad ea, quae [sunt dicenda, redeamus. Proculo patria Albingauni [fuere, positi in Alpibus maritimis. domi nobilis sed maioribus latrocinantibus atque adeo pecore ac servis et his rebus, quas abduxerat, satis dives. fertur denique eo tempore, quo sumpsit imperium, duo milia servorum suorum armasse. huic uxor virago, quae illum in hanc praecipitavit dementiam, nomine Samso, quod ei postea inditum [est, nam antea Viturgia nominata [est. filius Herennianus, quem et ipsum, si quinquennium implesset, ita enim loquebatur, ditasset imperium. homo, quod negari non potest e idem que fortissimus, ipse quoque latrociniis adsuetus, qui tamen armatam semper egerit vitam. nam et multis legionibus trib+ unus praefuit et fortia edidit facta. et quoniam minima quaeque iocunda [sunt atque habent aliquid gratiae cum$ leguntur, tacendum non [est, quod et ipse gloriatur in quadam sua epistola, quam ipsam melius [est ponere quam de ea plurimum dicere: !Proculus Maeciano adfini salutem dicit. centum ex Sarmatia virgines cepi. ex his una nocte decem inivi; omnes tamen, quod in me [erat, mulieres intra dies quindecim reddidi.! -gloriatur, ut# vides, rem ineptam et satis libidinosam atque inter fortes se haberi credit, si criminum densitate concallescat. hic tamen cum$ etiam post honores militares se inprobe libidinose, tamen fortit+ er gereret, hortantibus Lugdunensibus, qui et ab Aureliano graviter contusi videbantur et Probum vehementissime pertimescebant, in imperium vocitatus [est, ludo paene ac ioco, ut# Onesimus dicit, quod quidem apud nullum alium repperisse me scio. nam cum$ in quodam convivio ad latrunculos luderetur atque ipse decies imperator exisset, quidam non ignobilis scurra !ave!, inquit, !Auguste! adlata que lana purpurea umeros eius vinxit eum que adoravit; timor inde consciorum at+ que inde iam exercitus temptatio et imperii. nonnihilum tamen Gallis profuit. nam Alamannos, qui tunc adhuc Germani dicebantur, non sine gloriae splendore contrivit, numquam aliter quam latrocinandi pugnans modo. hunc tamen Probus fugatum usque ad ultimas terras et cupientem in Francorum auxilium venire, a quibus originem se trahere ipse dicebat, ipsis prodentibus Francis, quibus familiare [est ridendo fidem frangere, vicit et interemit. posteri eius etiam nunc apud Albingaunos agunt, qui ioco solent dicere sibi non placere [esse vel principes vel latrones. haec digna memoratu de Proculo didicisse me me+ mini. veniamus ad Bonosum, de quo multo minora condidi. Bonosus domo Hispaniensi [fuit, origine Brittannus, Galla tamen matre, ut# ipse dicebat, rhetoris filius, ut# ab aliis comperi, paedagogi litterarii. parvulus patrem amisit atque a matre fortissima educatus litterarum nihil didicit. militavit primum inter ordinarios, deinde inter equites; duxit ordines, tribuna+ tus egit, dux limitis Raetici [fuit, bibit, quantum hominum nemo. de hoc Aurelianus saepe dicebat: !non ut vivat, natus [est, sed ut bibat.! quem quidem diu in honore habuit causa militiae. nam si quando legati barbarorum undecumque gentium venissent, ipsi propinabantur, ut eos inebriaret atque ab his per vinum cuncta cognosceret. ipse quantumlibet bibisset, semper securus et sobrius et, ut# Onesimus dicit scriptor vitae Probi, adhuc in vino prudentior. habuit praeterea rem mirabilem, ut quantum bibisset, tantum mingeret, neque umquam eius aut pectus aut venter aut vesica gravaretur. hic idem, cum$ quodam tempore in Reno Romanas lusorias Germani incendissent, timore ne poenas daret, sumpsit imperium id que diutius tenuit quam merebatur. nam longo gravi que certamine a Probo superatus laqueo vitam finivit, cum$ quidem iocus exstitit amphoram pendere, non hominem. filios duos reliquit, quibus ambobus Probus pepercit, uxore quoque eius in honore habita et usque ad mortem salario praestito. [fuisse enim dicitur, ut# et avus meus dicebat, femina singularis exempli et familiae nobilis, gentis tamen Gothicae; quam illi Aurelianus uxorem idcirco dederat, ut per eum a Gothis cuncta cognosceret. [erat enim illa virgo regalis. exstant litterae ad legatum Thraciarum scriptae de his nuptiis et donis, quae Aurelianus Bonoso duci nuptiarum causa dari iussit, quas ego inserui: !Aurelianus Augustus Gallonio Avito salutem. superioribus litteris scripser+ am, ut optimates Gothicas aput Perinthum conlocares, decretis salariis, non ut singulae acciperent, sed ut septem simul unum convivium haberent. cum$ enim divisae accipiunt, et illae parum sumunt, et res p% plurimum perdit. nunc tamen, quoniam placuit Bonoso Hunilam dari, dabis ei iuxta brevem infra scriptum omnia, quae praecipimus; sumptu etiam publico nuptias celebrabis.! brevis munerum [fuit: !tunicas palliolatas ianthinas subsericas, tunicam auro clavatam subsericam librilem unam, interulas dilores duas et reliqua, quae matronae conveniunt. ipsi dabis aureos Philippeos centum, argenteos Antoninianos mille, aeris sestertium decies.! haec me legisse teneo de Bonoso. et potui quidem horum vitam praeterire, quos + nemo quaerebat, attamen, ne quid fidei deesset, etiam de his, quae didiceram, intimanda curavi. supersunt mihi Carus, Carinus et Numerianus, nam Diocletianus et qui secuntur stilo maiore dicendi [sunt. & fato rem p% regi eam que nunc ad summum evehi, nunc ad minima retrahi Probi mors satis prodidit. nam cum$ ducta per tempora variis vel erecta motibus vel adflicta, nunc tempes+ tate aliqua nunc felicitate variata omnia prope passa [esset, quae patitur in homine uno mortalitas, videbatur post diversitatem malorum iam secura continuata felicitate mansura post Aurelianum vehementem principem Probo ex sententia + senatus ac populi leges et gubernacula temperante. sed ruina ingens vel naufragii modo vel incendii accensis fataliter militibus sublato e medio tali principe in eam desperationem votum publicum redegit, ut timerent omnes Domitianos, Vitellios et Nerones. plus enim timetur de incertis moribus principis quam speratur, maxime in ea re p%, quae recentibus confossa vulneribus Valeriani captivitatem, Gallieni luxuriam, triginta etiam prope tyrannorum conluvionem caesa civilium membra sibimet vindicantium perpessa maeruerit. nam si velimus ab ortu urbis repetere, quas varietates [sit passa Romana res p%, inveniemus nullam magis vel bonis floruisse vel malis laborasse. et, ut a Romulo incipiam, vero patre ac parente rei p%, quae illius felicitas [fuit, qui fundavit, constituit roboravit que rem p% atque unus omnium conditor+ um perfectam urbem reliquit] quid deinde Numam loquar, qui frementem bellis et gravidam triumphis civitatem religione munivit? viguit igitur usque ad Tarquinii Superbi tempora nostra res p%, sed passa tempestatem de moribus regiis non sine gravi exitio semet ulta [est. adolevit deinde usque ad tempora Gallicani belli, sed quasi quodam mersa naufr+ agio capta praeter arcem urbe plus prope mali sensit quam timebant boni. reddidit se deinde in integrum, sed eo usque gravata [est Punicis bellis ac terrore Pyrrhi, ut mortalitatis mala praecordiorum timore sentiret. crevit deinde victa Carthagine trans maria missis imperiis, sed socialibus adf+ ecta discordiis extenuato felicitatis sensu usque ad Augustum bellis civilibus adfecta consenuit. per Augustum deinde reparata, si reparata dici potest liber+ tate deposita. tamen utcumque, etiamsi domi tristis [fuit, apud exteras gentes effloruit; passa deinceps tot Nerones, per Vespasianum extulit caput. nec omni Titi felicitate laetata, Domitiani vulnerata inmanitate per Nervam atque Traianum usque ad Marcum solito melior, Commodi vecordia et + crudelitate lacerata [est. nihil post haec praeter Severi diligentiam usque ad Alexandrum Mamaeae sensit bonum. longum [est, quae secuntur, universa conectere: uti enim principe Valeriano non potuit et Gallienum per annos quindecim passa [est. invidit Claudio longinquitatem imperii amans varietatum prope et semper inimica fortuna iustitiae. sic enim Aurelianus occisus [est, sic Tacitus absumptus, sic Probus caesus, ut appareat nihil tam gratum [esse fortunae, quam ut ea, quae [sunt in publicis actis, eventuum varietate mutentur. sed quorsum talibus querellis et temporum casibus detinemur? veniamus ad Carum, medium, ut# ita dixerim, virum et inter bonos magis quam inter malos principes conlocandum et longe meliorem, si Carinum non reliquisset heredem. Cari patria sic ambigue a plerisque proditur, ut prae summa varietate dicere nequeam, quae illa vera [sit. Onesimus enim, qui diligentissime vitam Probi scripsit, Romae illum et natum et eruditum, sed Illyricianis parentibus [fuisse contendit. sed Fabius Ceryllianus, qui tempora Cari, Carini et Numeriani solertissime persecutus [est, neque Romae sed in Illyrico genitum, neque Pannoniis sed Poenis parentibus adserit natum. in ephemeride quadam legisse me memini Carum Mediolanensem [fuisse, sed albo curiae Aquileiensis civitatis insertum. ipse se, quod negari non potest, ut# epistula eius indicat, quam pro consule ad legatum suum scripsit, cum$ eum ad bona hortaretur officia, Romanus vult videri. epistula Cari: !Marcus Aurelius Carus proconsule Ciliciae Iunio legato su+ o. maiores nostri, Romani illi principes, in legatis creandis hac usi [sunt consuetudine, ut morum suorum specimen per eos ostenderent, quibus rem publicam delegabant. ego vero, si ita non [esset, aliter non fecissem: non feci aliter, si te iuvante non fallar; fac igitur, ut maioribus nostris, id [est Romanis non discrepemus viris.! vides tota epistula maiores suos Romanos illum velle intellegi. indicat et oratio eius ad senatum data istam generis praerogativam. nam cum$ primum imperator [esset creatus, sic ad senatorium ordinem scripsit. inter cetera: !gaudendum [est itaque, p% c%, quod@ unus ex vestro ordine, vestri etiam generis imperator [est factus. quare adnitemur, ne meliores peregrini quam vestri [esse videantur.! hoc quoque loco satis clarum [est illum voluisse intellegi se [esse Romanum, id [est Roma oriundum. hic igitur per civiles et militares gradus, ut# tituli statuarum eius indicant, praef% praet% a Probo factus tantum sibi aput milites amoris locavit, ut inter+ fecto Probo tanto principe solus dignissimus videretur imperio. non me praeteriit suspicatos [esse plerosque et eos in fastos rettulisse Cari factione interemptum Probum, sed neque meritum Probi erga Carum neque Cari mores id credi patiuntur, simul quia Probi mortem et acerrime et constantissime vindicavit. quid autem de eo Probus senserit, indicant litterae de eius honoribus ad senat+ um datae: !Probus Augustus amantissimo senatui suo salutem dicit.! inter cete+ ra: !felix autem [esset nostra res p%, si, qualis Carus [est aut plerique vest+ rum, plures haberem in actibus conlocatos. quare equestrem statuam viro morum veterum, si vobis placeat, decernendam censeo, addito eo ut publico sumptu eidem exaedificetur domus marmoribus a me delatis. decet enim nos talis integritatem remunerari viri! et reliqua. ac ne minima quaeque conectam et ea, quae apud alios poterunt inveniri, ubi primum accepit imperium consensu omnium militum, bellum Persicum, quod Probus parabat, adgressus [est liberis Caesaribus nuncupatis, et ita quidem ut Carinum ad Gallias tuendas cum viris lectissimis destinaret, secum vero Numerianum, adulescentem cum lectissimum tum etiam disertissimum, duceret. et dicitur quidem saepe dixisse se miserum, quod@ Carinum ad Gallias principem mitteret, neque illa aetas [esset Numeriani, ut illi Gallicanum, quod@ maxime constantem principem quaerit, crederetur imperium. sed haec alias. nam exstant etiam litterae Cari, quibus aput praefectum suum de Carini moribus queratur, ut appareat verum [esse, quod Onesimus dicit, habuisse in animo Carum, ut Carino Caesareanum abrogaret imperium. sed haec, ut# diximus, alias in ipsius Carini vita dicenda [sunt. nunc ad ord+ inem revertemur. ingenti apparatu et totis viribus Probi profligato magna ex parte bello Sarma+ tico, quod gerebat, contra Persas profectus nullo sibi occurrente Mesopotamiam Carus cepit et Ctesifontem usque pervenit occupatis que Persis domestica seditione imperatoris Persici nomen emeruit. verum cum$ avidus gloriae, praefecto suo maxime urgente, qui et ipsi et filiis eius quaerebat exitium cupiens imperare, longius progressus [esset, ut# alii dicunt morbo, ut# plures fulmine interemptus [est. negari non potest eo tempore, quo perit, tantum [fuisse subito tonitruum, ut multi terrore ipso exanimati [esse dicantur. cum$ igitur aegrotaret atque in tentorio iaceret, ingenti exorta tempestate inmani coruscatione, inmaniore, ut# diximus, tonitru exanimatus [est. Iulius Calpurnius, qui ad memoriam dictabat, talem ad praefectum urbis super morte Cari epistulam dedit. inter cetera: !cum$!, inquit, !Carus, princeps noster vere carus, aegrotaret et in tentorio iaceret, tanti turbinis subito exorta tempestas [est, ut caligarent omnia neque alterutrum nosceret; coruscationum deinde ac tonitruum in modum igniti sideris continuata vibratio omnibus nobis veritatis scientiam sustulit. subito enim conclamatum [est imperatorem mortuum, et post illud praecipue tonitruum, quod cuncta terruerat. his accessit quod@ cubiculari dolentes principis mortem incenderunt tentorium. unde subito fama emersit fulmine interemptum eum, quem, quantum scire possumus, aegritudine constat absumptum.! hanc ego epistulam idcirco indidi, quod@ plerique dicunt vim fati quandam [esse, ut Romanus princeps Ctesifontem transire non possit, ideo que Carum fulmine absumptum, quod@ eos fines transgredi cuperet, qui fataliter constituti [sunt. sed sibi habeat artes suas timiditas, calcanda virtutibus. licet plane ac licebit (per sacratissimum Caesarem Maximianum constitit) Persas vincere atque ultra eos progredi, et [futurum reor, si a nostris non deseratur promissus numinum favor. bonum principem Carum [fuisse cum multa indicant tum illud etiam, quod@, sta+ tim [est adeptus imperium, Sarmatas adeo morte Probi feroces, ut invasuros se non solum Illyricum sed Thracias quoque Italiam que minarentur, ita scienter bella partiendo contudit, ut paucissimis diebus Pannonias securitate donaverit occisis Sarmatarum sedecim milibus, captis diversi sexus viginti milibus. haec de Caro satis [esse credo. veniamus ad Numerianum. huius et iunctior patri et admirabilior per socerum suum facta videtur historia. et quamvis Cari+ nus maior aetate [fuerit, prior etiam Caesar quam Numerianus [sit nuncupatus, tamen necesse [est, ut prius de Numeriano loquamur, qui patris secutus [est mortem, post de Carino, quem vir rei p% necessarius Augustus Diocletianus habitis conflictibus interemit. Numerianus, Cari filius moratus egregie et vere dignus imperio, eloquentia etiam praepollens, adeo ut puer publice declamaverit ferantur que illius scripta nobilia, declamationi tamen magis quam Tulliano adcommodiora stilo. versu autem talis [fuisse praedicatur, ut omnes poetas sui temporis vicerit. nam et cum Olympio Nemesiano contendit, qui halieutika kunegetika et nautika scripsit qui que omnibus coloribus inlustratus emicuit, et Aurelium Apollinarem iamborum scriptorem, qui patris eius gesta in litteras rettulit, isdem, quae recitaverat, editis veluti radio solis obtexit. huius oratio fertur ad senatum missa tantum habuisse eloquentiae, ut ille statua non quasi Caesari sed quasi rhetori decerneretur, ponenda in bibliotheca Ulp+ ia, cui suscriptum [est: !Numeriano Caesari, oratori temporibus suis potentissimo.! hic patri comes [fuit bello Persico. quo mortuo, cum$ oculos dolere coepisset, quod illud aegritudinis genus nimia utpote vigilia confecto familiarissimum [fuit, ac lectica portaretur, factione Apri soceri sui, qui invadere conabatur imperium, occisum [est. sed cum$ per plurimos dies de imperatoris salute quaereretur a milite, contiona+ retur que Aper idcirco illum videri non posse, quod@ oculos invalidos a vento ac sole subtraheret, foetore tamen cadaveris res [esset prodita. omnes invaserunt Aprum, cuius factio latere non potuit, eum que ante signa et principia protraxere. tunc habita [est ingens contio, factum etiam tribunal. et cum$ quaereretur, quis vindex Numeriani iustissimus fieret, quis daretur rei p% bonus princeps, Diocletianum omnes divino consensu, cui iam multa signa facta dicebantur imperii, Augustum appellaverunt, domesticos tunc regentem, virum insignem, callidum, amantem rei p%, amantem suorum et ad omnia, quae temp+ us quaesiverat, temperatum, consilii semper alti, nonnumquam tamen ferreae frontis, sed prudentia et nimia pervicacia motus inquieti pectoris conprimentis. hic cum$ tribunal conscendisset atque Augustus [esset appellatus et quaerere+ tur, quemadmodum Numerianus [esset occisus, educto gladio Aprum praefectum praetori ostentans percussit, addens verbis suis: !hic [est auctor necis Numeriani.! sic Aper foeda vita et deformibus consiliis agens dignum moribus suis exitum dedit. avus meus rettulit interfuisse contioni, cum$ Diocletiani manu [esset Aper occisus; dixisse autem dicebat Diocletianum, cum$ Aprum percussisset: !gloria+ re, Aper, ^Aeneae magni dextra cadis.^! quod ego miror de homine militari, quamvis plurimos plane sciam militares vel Graece vel Latine vel comicorum usurpare dicta vel talium poetarum. ipsi denique comici plerumque sic milites inducunt, ut eos faciant vetera dicta usurpare. nam et ^lepus tute [es: pulpamentum quaeris^ Livii Andronici dictum [est multa alia, quae Plautus Caecilius que posuerunt. curiosum non puto neque satis vulgare fabellam de Diocletiano Augusto ponere hoc convenientem loco, quae illi data [est ad omen imperii. -avus meus mihi rettulit ab ipso Diocletiano compertum-. !cum$!, inquit, !Diocletianus apud Tungros in Gallia in quadam caupona moraretur in minoribus adhuc locis militans et cum Dryade quadam muliere rationem convictus sui cotidiani faceret atque illa diceret: !Diocletiane, nimium avarus, nimium parcus [es!, ioco non serio Diocletianus respondisse fertur: !tunc ego largus, cum$ [fuero imperator.! post quod verbum Dryas dixisse fertur: !Diocletiane, iocari noli, nam [eris imperator, cum$ Aprum occideris.! semper in animo Diocletianus habuit imperii cupiditatem, id que Maximiano conscio atque avo meo, cui hoc dictum a Dryade ipse rettulerat. denique, ut# [erat altus, risit et tacuit. apros tamen in venatibus, ubi [fuit facultas, manu sua semper occidit. denique cum$ Aurelianus imperium accepisset, cum$ Probus, cum$ Tacitus, cum$ ipse Carus, Diocletianus dixit: !ego semper apros occido, sed alter utitur pulpamento.! iam illud notum [est atque vulgatum, quod@, cum$ occidisset Aprum praefectum praet%, dixisse fertur: !tandem occidi Aprum fatalem.! ipsum Diocletianum idem avus meus dixisse dicebat nullam aliam sibi causam occidendi manu sua [fuisse, nisi ut impleret Dryadis dictum et suum firmaret imperium. non enim tam crudelem se innotescere cuperet, primis maxime diebus imperii, nisi illum necessitas ad hanc atrocitatem occisionis adtraheret. dictum [est de Caro, dictum etiam de Numeriano, superest nobis Carinus, homo omnium contaminatissimus, adulter, frequens corruptor iuventutis (pudet dicere, quod in litteras Onesimus rettulit), ipse quoque male usus genio sexus sui. hic cum$ Caesar decretis sibi Galliis atque Italia, Illyrico, Hispaniis ac Brittanniis et Africa relictus a patre Caesareanum teneret imperium, sed ea lege, ut omnia faceret, quae Augusti faciunt, inormibus se vitiis et ingenti + foeditate maculavit, amicos optimos quosque relegavit, pessimum quemque elegit aut tenuit, praef% urbi unum ex cancellariis suis fecit, quo foedius nec cogitari potuit aliquando nec dici. praef% praetorii, quem habebat, occidit; in eius locum Matronianum, veterem conciliatorem, fecit, unum ex his notariis, quem stuprorum et libidinum conscium semper atque adiutorem habuerat. invito patre consul processit. superbas ad senatum litteras dedit. vulgo urbis Romae, quasi populo Romano, bona senatus promisit. uxores ducendo ac reiciendo novem duxit pulsis plerisque praegnantibus. mimis, meretricibus, pantomimis, cantoribus atque lenonibus Palatium replevit. fastidium suscribendi tantum habuit, ut inpurum quendam, cum quo semper meridie iocabatur, ad suscribendum poneret, quem obiurgabat plerumque, quod@ bene suam imitaretur manum. habuit gemmas in calceis; nisi gemmata fibula usus non [est, balteum etiam saepe gemmatum. regem denique illum Illyrici plerique vocitarunt. praefectis numquam, numquam consulibus obviam processit. hominibus inprobis plurimum detulit eos que ad convivium semper vocavit. centum libras avium, centum piscium, mille diversae carnis in convivio suo frequenter exhibuit. vini plurimum effundit. inter poma et melones natavit. rosis Mediolanensibus et triclinia et cubicula stravit. balneis ita frigidis usus [est, ut solent [esse cellae suppositoriae, frigidari+ is semper nivalibus. cum$ hiemis tempore ad quendam locum venisset, in quo fontana [esset pertepida, ut# adsolet per hiemem naturaliter, ea que in piscina usus [esset, dixisse balneatoribus fertur: !aquam mihi muliebrem praeparastis.! atque hoc eius clarissimum dictum effertur. audiebat pater eius, quae ille faceret, et clamabat: !non [est meus.! statuerat denique Constantium, qui postea Caesar [est factus, tunc autem praesidatum Dalmatiae administrabat, in eius locum subrogare, quod@ nemo tunc vir melior videbatur, illum vero, ut# Onesimus dicit, occidere. longum [est, si de eius luxuria plura velim dicere. quicumque ostiatim cupit noscere, legat etiam Fulvium Asprianum usque ad taedium gestorum eius universa dicentem. hic ubi patrem fulmine absumptum, fratrem a socero interemptum, Diocletianum Augustum appellatum comperit, maiora vitia et scelera edidit, quasi iam liber a frenis domesticae pietatis suorum mortibus absolutus. nec ei tamen defuit ad vindicandum sibimet imperium vigor mentis. nam contra Diocletianum multis proeliis conflixit, sed ultima pugna apud Margum commissa victus occubuit. hic trium principum [fuit finis, Cari, Numeriani et Carini. post quos Diocletianum et Maximianum principes dii dederunt, iungentes talibus viris Galerium atque Constantium, quorum alter natus [est, qui acceptam ignominiam Valeriani captivitate deleret, alter, qui Gallias Romanis legibus redderet. quattuor sane principes mundi fortes, sapientes, benigni et admodum liberales, unum in re p% sentientes, perreverentes Romani senatus, moderati, populi amici, persancti, graves, religiosi et quales principes semper oravimus. quorum vitam singulis libris Claudius Eusthenius, qui Diocletiano ab epistulis [fuit, scripsit, quod idcirco dixi, ne quis a me rem tantam requireret, maxime cum$ vel vivorum principum vita non sine reprehensione dicatur. memorabile maxime Cari et Carini et Numeriani hoc habuit imperium, quod@ ludos populo R% novis ornatos spectaculis dederunt, quos in Palatio circa porticum stabuli pictos vidimus. nam et neurobaten, qui velut in ventis cothurnatus ferretur, exhibuit et toechobaten, qui per parietem urso eluso cucurrit, et ursos mimum agentes et item centum salpistas uno crepitu concinentes et centum cerataulas, choraulas centum, etiam pythaulas centum, pantomimis et gymnicos mille, pegma praeterea, cuius flammis scaena conflagravit, quam Diocletianus postea magnificentiorem reddidit. mimos praeterea undique advocavit. exhibuit et ludum Sarmaticum, quo dulcius nihil [est. exhibuit Cyclopea. donatum [est Graecis artificibus et gy+ mnicis et histrionibus et musicis aurum et argentum, donata et vestis serica. sed haec omnia nescio quantum apud populum gratiae haberent, nullius [sunt momenti apud principes bonos. Diocletiani denique dictum fertur, cum$ ei quidam largitionalis suus editionem Cari laudaret dicens multum placuisse principes illos causa ludorum theatralium ludorum que circensium: !ergo!, inquit, !bene risus [est in imperio suo Carus.! denique cum$ omnibus gentibus advocatis Diocletianus daret ludos, parcissime usus [est libertate, dicens castiores [esse oportere ludos spectante censore. legat hunc locum Iunius Messala, quem ego libere culpare audeo. ille enim patrimonium suum scaenicis dedit, heredibus abnegavit, matris tunicam dedit mimae, lacernam patris mimo, et recte, si aviae pallio aurato atque purpureo pro syrmate tragoedus uteretur. inscriptum [est adhuc in choraulae pallio tyrianthino, quo ille velut spolio nobilitatis exultat, Messalae nomen uxoris. iam quid lineas petitas Aegypto loquar? quid Tyro et Sidone tenuitate perlucidas, micantes purpura, plumandi difficultate pernobiles? donati [sunt ab Atrabatis birri petiti, donati birri Canusini, Africani, opes in scaena non prius visae. et haec quidem idcirco ego in litteras rettuli, quod@ [futuros editores pudore tangeret, ne patrimonia sua proscriptis legitimis heredibus mimis et balatronibus deputarent. habe, mi amice, meum munus, quod ego, ut# saepe dixi, non eloquentiae causa sed curiositatis in lumen edidi, id praecipue agens, ut, si quis eloquens vellet facta principum reserare, materiam non requireret, habiturus meos libell+ os ministros eloquii. te quaeso, [sis contentus nos que sic voluisse scribere melius quam potuisse contendas. &